10 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s0001

GROTII IUS BELLI ET PACIS, AD Illustrissimum Baronem BOINEBURGIUM COMMENTATIO IO. HENRICI BOECLERI Cum Praefatione IO. SCHILTERI.
[Gap desc: illustration]
ARGENTORATI, Ex Officina DULSSECKERIANA. M DCC IV.


image: s0003

B. L. S. P. D. IO. SCHILTER.

ADmirandum illud Humani ingenii daemonium, HUGO GROTIUS, solidioris doctrinae ac veritatis fata satis superque expertus fuit. Ipse quum fundamentalem Iurisprudentiae partem, Ius Naturae atque Gentium, incultum ac tricis scholasticis intermixtum, observaret, in Gallia ab eruditissimis eius Regni Viris instigatus, in nitidam redegisset


image: s0004

faciem, indito nomine de Iure belli ac pacis: Reperti fuerunt plures qui inventis frugibus, glande delectati adhuc, generosum partum statim in ipso flore exstinguere contenderunt, quasi piaculum foret, illum librum vel leviter attingere. Istis porrò à Veritate represis, examinatores tamen ille iniquiores rigidoresve nactus fuit: tandem verò Commentatores invenit aequiores, quorum praecipui inter ICtos, Caspar Zieglerus: inter Philosophos, Io. Henr. Boeclerus. Enimvero vindicias agunt de iure naturae et gentium Philosophi cum ICtis, et disceptatum, utrùm illa ad Philosophiam potius,


image: s0005

an ad iurisprudentiam pertineat tractatio? Quam litem dirimendo, distinctè procedendum videtur; si enim de constituendâ hac disciplina et de ea in artem redigenda agitur, vix est, ut haec opera ac industria Philosophiae abiudicetur. Quando autem Philosophiam vocamus, Moralem intelligimus. Quum enim Philosophia haec omnium disciplinarum moralium matrix sit, atque prima principia fundamentaque iiaciat, consequens est, ut etiam huius partis ta\ prw=ta non tantum iaciat, sed et conclusiones intermedias disponat; porrò verò lampada tradat ICtis, qui ius habent, principia et decreta


image: s0006

secundum artem disposita, rite atque ordine ad mores statumque cuiusque Populi Reique publicae applicandi et interpretandi, iusque civile inde fabricandi. Unde et hoc conficitur, ut ICtus absque habitu Philosophiae moralis, perfectus dici nequeat. Philosophus verò caveat, ne ad specialiora descendendo, finium regundorum actione prematur. Cum igitur celeberrimi Boecleriaccuratae commentationes in Grotium in bibliopoliis deficerent, optimum factu arbitratus de re literaria magis magisque bene merenda studiosissimus I.R. Dulsseckerus, ut denuo atque tertiâ vice atque correctior hic libellus sumptibus suis


image: s0007

imprimeretur. Id quod uti per se laudabile, ita nec vino vendibili opus est hedera: Sed ut omnes ac singuli futuri emptores penitiorem quae intus latet, doctrinam inde comparent, exopto. Vale L.B. et fave. Dab. Argentorati M. Ian. MDCCIV.


image: s0008

Illustrissimo Viro IOANNI CHRISTIANO Libero Baroni à Boineburg Equiti Aurato, Serenissimi Principis Electoris Moguntini Consiliario intimo et supremo Aulae Mareschallo, Hochstae et Hofheimii Praefecto, MAECENATI SUO Io. Henricus Boeclerus S. P. D.

SI Tibi, Illustrissime Maecenas, eo nomine hoc quicquid est opusculi offerem, quo omnes sapientiae amatores omnia Tibi obsequia et venerantium officia


image: s0009

debent, nihil aliud quàm quod publica me pietas iuberet, videri possem facere. Non enim mea appellatione, sed consensu et suffragio quantum est hominum politiorum, qua virtute florentissima antiquitatis Romanae tempora Maecenas, et novissima Galliae decora Peireskius honestarunt, eâ Tu ex Germania nostra longe lateque suspiceris ac tuo merito celebraris. Enimvero propiores sunt, quae me huc vocarunt, causae. Iuris enim, quo non minus generis humani securitas et honestas, quàm omnium quae latae sunt, quae ferri possunt, legum origines ac incunabula continentur, inter paucissimos sane scientissimus, quae experiendo didicisti, quàm sint publice salutaria, et in medio arduorum negotiorum discrimine, quàm sint necessaria, perspexisti, iis commendandis ornandisque nihil studii, operae, diligentiae praetermittis. Hinc est, quod tam erudito et propterea flagranti amore complecteris aeternum opus, quo Hugo Grotius Ius Belli et Pacis explicandum sibi duxit. De quo cum iudicium me


image: s0010

facere optimum cerneres; etiam, ut commentatione perpetua, per totius operis spatia, amplius, quid in mentem veniret, declararem, auctor exactorque fuisti. Videbam rem esse haud facilem, tam splendidae purpurae, pannos obscuros, velut exadversum componere Malignitatis quoque vix aliam capaciorem operam sumi posse, ex moribus saeculi satis prospiciebam. Adversus ista non imbellia utique tela, confirmari tamen me sensi, tum voluntatis Tuae auctoritate, quae non potest non esse apud me maxima; tum praecepta spe publicae utilitatis longe certissima, si tanti Herois exemplo in oculis terrarum orbis, quo pertinerent Grotii curae, promulgaretur. Te enim inter ea ingenia illustria loco eminere, quae ad magnas publicasque res provisu, magnitudine animi, industria gerendas, Deus singulariter format excitatque, nemo nisi omnium imperitus rerum ignorare potest aut dubitare. Tam felicem genium, ultro fati sui sollicitudo, ab omnibus vulgaribus tricis ambagibusque ad cordata et excelsa


image: s0011

studia veluti recta deduxit ac transtulit. Ea fuit in Academiis, ea exteris in nationibus, consiliorum laborumque tuorum ratio, ut per omnis quidem generis disciplinas vigorem animi ac meditationum circumferres; moribus, hominibus, negotiis noscendis, nihil ad amplissimam scientiae copiam reliqui faceres; iudicio cum eruditis, investigatione cum curiosis certares: primas tamen et summas semper et ubique vitae ac Rei publicae partes poneres. Ad quam ita instructus, ita praeparatus accessisti, ut qui Tuo exemplo non condiscere optant, quis in civili et publica vita Musis, illis generosis et rectis et magnanimis, locus esse debeat, illi doctoribus uspiam ullis ad spem bonae frugis revocandi qui tradantur, parum idonei queant videri. Quamquam non spes modo, sed fiducia spei, meo insedit pectori, Tui nominis undique illustris veneratione, mox rediturum in animos generosae stirpis amorem cultioris prudentiae, sine qua res Germana ex voto et usu saeculi tractari nequit. Eruditi quidem adeo sentiunt


image: s0012

sibi ad exstimulandas in decora et salutaria studia mentes tam novum et singulare specimen adiumento esse, ut parcius vetustis sibi elogiis utendum, credere incipiant. Et quis est inter eos, quos commercio epistolarum dignaris, quin doceri se et ad vigorem quendam altiorum cogitationum transferri sentiat, quotiens Tua legit? quem non rapit in stuporem illa tot scientiarum expedita et in promptu posita notitia, illud e locupletissimo memoriae penu tot nominibus tot libris exuberans iudicium, illa par rebus, par nationum ingeniis, non unius linguae eloquentia, qua in publicis nihil gravius exactiusque, in privatis nihil familiarius ac dulcius: illa inter immensam curarum illustrium molem, tot amicorum et clientium desideriis literisque sufficien assiduitas? Ego sanc ex literis Tuis pulcherrimam Bibliothecae partem, et disciplinae nobilioris instrumentum electissimum conficio. Sed quantillum haec atque talia, utut singularia, Tui meriti argumentum faciunt; si ad Rem publicam oculos


image: s0013

reflectimus? Primorem tenes locum in amicitia eius Principis, quem et muneris gloriosissimi amplitudine, et prudentiae ven erabili gravitate, tum caritate patriae, morumque sanctimonia, non minus, quàm gradus ab Augusto fastigio proximi honore, DEUS voluit eminere. Tanti Principis, tanti Electoris, iudicium meruisse, et promptis speciosisque obsequiis continenter propitiasse, ut felicitatis, ita laudis caput et summa est. Praesertim iis temporibus, quibus Imperio et Imperatori serviisse, prima semper ratio, non primum semper omnibus exaudita vox fuit. Eadem Te virtus FERDINANDIS TERTIO QUARTOQUE AUGUSTIS, Imperatori et Regi Romanorum, Invictissimis in terrarum orbe Principibus, in caelo Triumphatoribus perpetuis, carissimum acceptissimumque fecit: et Cubicularii, sive, ut nostrae gentis more loquamur, Camerarii dignatione, in admissionis interioris officio, auxit. Verum non est huius vel stili vel loci, quam in publicis patriae commodis tutandis personam


image: s0014

geras, luculentius exsequi. Nunc enim Grotii, imo mea res agitur: ut, quem Te auctore suscepi commentandi laborem, is praescriptione incliti nominis Tui, vel ab invidia, vel in gratiam vindicetur. Sicut autem primus operis Grotiani liber ea sternit fundamenta, quibus multa deinceps tutius innitantur: ita liberalius commentationi lectoris pleraque conciliare visum est, unde tam illustre civilis philosophiae non vulgari more percolendae documentum repeti fas esset. In sequentibus libris per singulas argumenti partes, nunc suis momentis consertas aut conserendas; nunc in medio rei publicae tractatu, demonstrandas usu, repraesentandas exemplis; nunc laxiore filo disputationis cum ratione diffundendas aut tempestive supplendas, nescio quàm feliciter (quamquam in Tui consilii auspicio non parum ominis inest) certe ingenue, et ad instituti Grotiani rationes interiores accommodata philosophandi diligentia, decurremus. Multum autem ad pertexendam operis telam adiumenti et


image: s0015

subsidii ex Tuis literis partim habeo, partim impetrabo. Qua enim es in me benignitate et constantia, non omittes aut abicies, quod Tuis semel humeris onus imposuisti. Tu, ubi immorandum commentationi sit, monuisti et monebis: Tu requirendo et suggerendo nobilia capita et lumina huius disputationis, animum meum ad eas cogitationes transferes, quae non poterunt materiam dedecere. Atque cum iampridem, exemplo Seldeni proposito, optaveris, ut, sicut ille secundum disciplinam Hebraeorum hoc genus argumenti exsecutus erat, ita ad disciplinam Christianorum aliqua accommodarentur; dabitur à me opera, ut et huiusmodi speciminis, et variarum in disquirendo artium monumenta suis locis inserantut. Quicquid non infeliciter proveniet, quicquid placere viris gravibus et prudentibus poterit, Tibi volo in solidum deberi omnia. Ad me pertinebunt, quae infra votum tuum et argumenti decus substiterint. Tu, Maecenas Illustrissime, ut interim comiter excipias primum obsequii


image: s0016

nostri specimen, vel ideo in animum induces Tuum, quod meliora nunc repraesentatis, certe uberiora fore credes, quae exspectantur. Denique, si nihil habet scriptura nostra, quo tibi commendetur, candor tamen clientis, grati adversum beneficia Tua animi, qua licet, sponsor et obses non displicere poterit. DEUS Te, Serenissimo Principi Electori, totique GErmaniae, inter instrumenta et praesidia melioris saeculi conservet, illustrissime Domine: Domumque Domumque Tuam, et in ea Filios paterna in decora surrecturos, perpetua felicitate florere iubeat! Scribebam Argentorati d. V. Aprilis MDC LXIII.


image: s0017

Benivolo Lectori S. P.

HUgonis Grotii opus de Iure belli et pacis, varia fata, et quidem saepius iniqua, expertum est, ab initio usque in hunc diem. A sacra Indicis congregatione Romae, anno huius saeculi septimo et vicesimo in numerum vetitorum librorum referri coepit. Qua de re vidi iudicia quorundam Theologorum Romanensium non e vulgo, mirantium; quî et quare id factum sit: imo vix credentium; quamquam Francisci Magdaleni Elenchus dubitare neminem sinat. Alius, Non capio, inquit, cur Romana inquisitio absolute prohibuerit librum Grotianum de Iure Pacis et Belli; ideoque non immerito videor mihi posse dubitare, aut suspendere assensum meum de illa interdictione facta. Perlustravi librum: vix duo vel tria notavi, quae spongiam aut correctionem merentur. --- --- Haec quidem mihi occurrunt, quae tamen eiusmodi sunt, ut librum alioqui perbonum et eruditum non ideo putem


image: s0018

prohibendum: si eodem rigore agendum esset cum plerisque libris aliis, in immensum augeretur index librorum prohibitorum. Alius ita iudicat: Hugonis Grotii librum de iure Pacis et Belli nunc accurate evolvo; quem semper inter saeculi nostri ornamenta numeravi, hodieque inter illos numero, qui bonâ fide errantes non continuo haeretici dicendi, aut inter damnatos censendi sunt, auctore magno Augustino. Idem: Hugo Grotius vir doctus, sapiens, ingenio perspicax, eloquio nervosus, et accuratus, animi, ut prae se fert, boni, et angustioris in quibusdam conscientiae, quàm sint multi nostrates, sed quod deprehendi in Religione Calvino affixus et immortuus. -- -- In hoc tamen de Iure Pacis et belli libro pauca de aconito suo inspersit, quae si omittantur, liber lectu salutaris illis praesertim erit, qui mirabuntur, tam sincera politicae praecepta extra Catholicae Theologiae pomoeria manere, et Acatholicos à nobis mutuare, quae ipsi aut negligimus aut


image: s0019

violamus. Sed de Theologia quidem Grotii sequens praefatio et commentatio nostra, ex occasione ingenue monebit. Neque opus est nunc, unde sua, et quae mutuatus sit Grotius, excutere. Interea, quod Romae more quodam factum est, alibi nullo more aut iure moliri videas tyr anniones quosdam, omnibus praeclaris ingeniis vivis iuxta mortuisque, per imperitiam et odium solidioris doctrinae infestos. Hi Grotianum hoc opus non ex finibus tantum dominationis suae, sed ex terrarum orbe eliminatum, et Orco damnatum cupiunt: hi, conficto ad invidiam, et ex more ingenii propositique sui vocabulo, veluti ad contumelias et ludibria digito demonstrant, nescio quos Grotianos. Quod tale est, ac si quis detracta vocis commentitiae larva diceret: Ecce illi sunt amatores verae solidaeque eruditionis; et propterea Philosophos, Historicos, Oratores, Poetas, utriusque linguae praecipuos aliquid sapere credunt, eorumque sapientia fieri student doctiores et meliores: his odium, his bellum indicant, hos invadant ô nostri numeri iunctaeque umbone phalanges. Atque ego quidem


image: s0020

Grotianum neminem novi, qualem isti digito notant. Grotium enim amare aut aestimare nemo potest, nisi qui inde profectus sui rationes expedivit, unde et Grotius; nisi qui easdem artes, eosdem artium fontes, quibus Grotius assuevit, imbibit. Si quid Grotius vel in sacris, vel in profanis sentit seorsum, aut à rectioris doctrinae decretis abit, nemo eorum, qui Grotii doctrinam suo pretio taxare possunt, Grotii nomen, sed sapientiae regulas sequi instituit. Absint ergo factionum nomina: quae sine flagitio rei publicae noxio nemo in literas infert. Aut, si Grotianus est, qui Grotiano more literas et sapientiam tractare contendit, retineantur veter a nomina, in honorem magistrorum, non in probrum discipulorum ascita, ut philosophi et Philologi, ritu et aestimatione antiqua habeantur, qui sapientiae et contextas ordine et firmatas robore rationes, nec ieiune, nec perfunctorie consectantur. Quamquam his moribus non minus prope à crimine abfuerit, Ciceronis, aristotelis, Platonis studiosum esse, aut videri velle. Omnes enim literae interiores iam pridem strenue et


image: s0021

antur, et contemnuntur. Quae etiam causa est vel prima, vel inter primas, cur Grotii hoc opus eo numero non habeatur, quo haberi debebat. Finge autem Grotium omnia illa dixisse, quae dixit, suopte Marte, sui viribus ingenii, nulla ope antiquitatis adiutum; non erit eadem utilitas operis, quae nunc est. Quamquam et illud hactenus nemini contigit, neque ut arbitror, continget in posterum, ut rerum seriem et contextum tam commo de explanaret, qui veterum libros non versavit. Suntque in promptu excellentissimorum ingeniorum profundae cogitationes et subtiles, sed nullo modo ita explicatae enuntiataeque, sicut et rerum natur a ratioque, et disciplinae competentia ultro postulabat. insevit Deus etiam summis et primae sortis hominibus, amorem communic andae et conferendae cum aliis sapientiae; hancque quasi natur alem instituit cupiditatem sciendi, quid alii senserint, quid dixerint, de rebus, quas non sentimus, et dicere paramus. Ita omnes, qui ab ultima antiquitate, in exemplis illustribus habentur, sui profectus consilia successusque disponi et


image: s0022

provenire vel optarunt, vel viderunt. Aliter einim apparere non potest, quid perfectum elaboratumque, quid perficiendum sit ac elabor andum; in quo acquiescere, quod augere aut supplere fas sit, Haec res peperit nobis magnos in omni genere viros, quando sua cum aliorum inventis studia comparantes, et quae meliora fieri aut clariora tract ando possent animadvertentes, sui ingenii doctrinaeque veluti pensum sibi, in quo sudarent, desumebant. Neque enim vanitate carere dixeris, qui pridem aliis et rectius et exquisitius disputata, sibi ut auctoribus trahere non verentur: sive per ignorantiam, quae et turpis in homine studiis liter arum dedito et superba semper est habita; sive per dissimulationem opis alienae, quam animis ingenuis et liberalibus parum dignam esse, nemo inficias iverit. Iam quis toleret illos, qui, ut aliquid fui afferre et novi videantur, etiam recta et solida commutant? Denique, quis ita potest decipi, praeter imperitos vel aetate vel ingenio homines? Versa te in omnes partes, Protea te alterum praesta, omnibus simulacris et involucris te obtege, agnosceris


image: s0023

(neu dubita) et quanto studio aliena tua feceris, neque agnosci in eo mimo volueris, deprehenderis: nisi omnes, quantum est hodie hominum eruditorum, fungos esse credideris. Ita laudem ingenii et doctrinae minuet tibi detracta persona: et, qui credent fatebunturque, pollere te indole ac dotibus; ad maiora et rectiora te iturum fuisse iudic abunt, si aliorum inventa operaque non maluisses ignorare. Est mihi copia memor andi, quanto pudore obruti sint, qui talis instituti seram sed gravem poenam, ad summa de cetero nati, experti sunt. Sed in Grotio quidem, pleramque consilii partem non intelligit, qui eadem ad eosdem usus, domesticis copiis, nullo alienae disciplinae et auctoritatis paratu, confici potuisse, existimat. Noverat ille, noverant viri totius Galliae doctissimi et optimi, qui non alium aptiorem huic muneri obeundo reperire se posse arbitr abantur, quantum ad saeculi emolumenta et decora interesset, erui civilem sapientiam ex penetralibus abditis, depromi ex thesauris opulentissimis, exhibere publice nec nudam, nec inermem, nec inornatam; quae vel


image: s0024

ieiuno tractatu, vel horrido cultu, vel spinoso amictu diu per tot casus circumacta, ac tantum non amissa fastidium requirendi, et terrorem sui reliquerat in animis. In eosdem scopulos ne iterum impingeretur, ad ipsa arc anarum opum conditoria, ad constitutos divinitus promos condos, ad penetrales recessus, candide et liberaliter invitari homines, summa et publica ratio erat. Sed video usu hic venire multis, quod peregrinantibus solet. Veniant illi in concilium lectissimorum hominum, quos fortuna in unum quasi museum coëgerit. Sint in singulis rara quaedam, magna, notabilia, magnoque usu noscentibus futura. Sed qui noscendi magna et magnos artibus destituitur, postquam brevi et veluti pompae spectaculo oculos ineruditos satiaverit, ubi multum profecit, nomina, titulos, figur am, vestem et si forte gestum quendam habitumque corporis, ut summam disciplinae enumerabit: cetera relinquet iis, qui Mercurio aut Minervae duce peregrinantur: quorum rara scilicet ubique ac paene nulla copia est. Prorsus aliquid huius generis patiuntur, qui


image: s0025

conductum a Grotio veluti Senatum generis humani, et ad dicendam de gravissimis rebus sententiam, suis locis, suo ordine amplissime pulcherrimeque dispositum, inerti obtutu vix oculis perlustrant; tantum abest, ut animorum commentatione recognoscant. Illa enim, ad omne doctrinae et utilitatum publicarum decus genita nomina, numquam audiuntur, numquam nisi contemptim, id est, non citra iniuriam, laudantur in scholis eorum, qui penes se hodie sapientiae regnum esse, invitis Musis Gratiisque, apud credulas imperitorum aures iactitant. Quin imo, ne melioribus magistris forte aures praebere condiscant, aliunde tragulam inicere, atque ementiri non dubitant: Grotianum opus a nemine intelligi, docerive posse, nisi qui ipsum Grotium audiverit consulueritque. Favebat huic commento eorum vanitas, qui cum ea aetate, iis studiis, inter fortuitos salutatores Grotium vidissent, unde nec institutum operis, nec ullam particulam intelligere aut capere poterant; omnium minime, si quid secretioris disciplinae in sermonis argumentum venisset; aliquid


image: s0026

tamen sibi eo nomine praeter ceteros arrogare, et incredibiliter sapere, auditore et iudice Mida, importune contendebant. Quibus si fortuna necessit atem indixisset demonstrandae vel exiguo specimine horribilis scientiae, profecto se circa corticem obhaerere, a nucleo autem plurimum abesse, ostensuri erant. Sed enim obliti erant, aut amiserant annot ata sua? quasi capere quicquam in hoc genere potuisset, qui oblivisci potuit. Quibus moribus hodie aretalogi suas ineptias imputent, vel haec una res queat ostendere. Quos enim ista somnia iuvat auscultare, illi credant oportet, neminem in terris superesse, qui sciat, quid sit eruditio, quid disciplina, quis intelligendi tradendive modus. Ut aliquid nequeat intelligi, vel voluntas scriptoris efficere potest, vel rerum ipsarum obscuritas. Voluntatis eiusmodi specimen in Aristotele ex Andronico Gellius annotavit: quasi acroamatica quaedam sua et pro editis et pro non editis haberi voluerit. Possisque ad Politica, quae supersunt, accommodare illas ambages. Nam decerptas ex doctrinis civilibus partes habemus. et


image: s0027

dispersas: quas qui pro conteta, plena, integra paide/ia|accipiunt; illis hi libri pro non editis sunt. Neque tamen intelligi ab iis non possunt, qui civilis scientiae rationem omnem animo habent et ingenio comprehensam. Verum in Grotio nulla talis voluntas locum habere potuit: qui contrarium toto operis consilio forma, tractatu abunde demonstra vit. Rerum, sicut non abvia ubique, sed haud raro recondita est cognitio, ita ut intelligeretur tamen, et ab eruditis in clara luce conspiceretur, operam dedit. Quae in ipso tanta fuit facultas, quanta in doctissimis viris unquam esse potuit. Atque haec quidem adeo sunt explanatae veritatis, ut haud dubie inscientiam omnis eruditionis fateri credendi sint, qui psittacorum aemuli, quas in vulgus phaleras aliqui Thrasonica simulatione adornarunt, eas ipsi bona scilicet fide recinunt ingeminantque. Dicam autem illis fabulam longe veriorem, et suadebo, ut aliena stultitia ad obtrectandum eruditis abuti desinant. Qui hos sine mente sonos reddere consueverunt, illis Grotius ipse, si redivivus vellet laborem


image: s0028

sumere, quantus in docendo sumi maximus potest, non posset interpretari suum opus de iure belli et pacis. Laterem, inquam, lavaret, nec magis voce quam scriptura proficeret apud tales discipulos, Ne tumultuentur, quaeso, fraterculi gigantum: sed causam audiant, antequam dicant sententiam. Grotianum opus conserunt, implent, consummantque mutuis operis ex aequo pollentes, s1u/nes1is2 politikh\ kai\ du/namis2 e(rmhneutikh\, profunda intelligentia civilis, et exquisita eloquentiae facultas. Ab utriusque generis non dicam mysteriis, sed rudimentis, tam longis disiunguntur spatiis illi Atticae elegantiae iudices, illi Grotiani censores, ut non videantur admissionis ad illa sacra capaces futuri,

donec consumpto, magnus qui dicitur, anno,
rursus in antiquum redeant vaga sidera cursum,
qualia praeteriti steterant ab origine mundi.

Haec una et unica, vel iudicandi inepte, vel ineptientibus, assentandi causa, et dedit et dabit fluctus illos, qui non


image: s0029

minore AEolii regni infamia, quam Neptunii imperii auctoritate comprimidebent. *proqes1wi/zw, nec hariolor, futurum, ut eruditionis civilis, hactenus obsoletae, oppressae, afflictae genius, se liberiori caelo asserat, et contemptores suos contemptibiles reddat. Interea bonis, id est, dissimilimis eorum, qui nostra impugnant, artibus grassari certum est immotumque. Sextus nunc et vicesimus ad finem properat annus, ex quo, ad capessendum Doctoris Academici munus divino vocatu primum accessi. Cumque in tanta librorum omnis generis multitudine, aevi autem humani brevitate, felicitatis non postremum sit, optimis quibusque scriptoribus assuescere, nec minoris genii et doctrinae levioris volumina primore loco numerare; faciendum mihi sane fuit, quod bonos viros iuris divini et humani religio facere iubet, ut inter eruditionis solidioris specimina Grotii opus eo magis commendarem, et apud iuventutis studiosae aures laudibus ferrem, quo gravior ad antiquitatem, unde omnis disciplinae interioris secreta merito repeti debere, non credere sed scire videbar, dux


image: s0030

ille et auctor potentior, viam emuniverat. Videbam Lipsium, videbam alios, civilis prudentiae locos et sedes, in veteribus, vel indicio facto demonstrasse; vel conducta sententiarum ac exemplorum congruentium similitudine, ad suavitatem doctrinae, velut invitamento ac illicio temperasse. Sed, qui Grotium in abstrusioribus rebus per auctores variorum studiorum vetustos eruendis, atque per argumenti cuiusque ingenium et mensur am subtiliter et partite dispensandis per omnia aequaret, non reperiebam alterum. Hanc personam ipsi a Deo impositam, ad ornanda ea studia, quae ab instaur atis literis segnius et ieiunius procedebant, vel detrectare, vel obtrectare nefas esse, fuerit mihi fas, opinor, et credidisse, et credere. Sed non fuit, non est tam rudis et secura rerum hominumque nostra disciplina, ut paterer, quantum in me fuit, irrumpere promiscuam turbam in ista penetralia. Ultro retinebam ruentes; et quam non esset cuiusvis ingenii, cuius vis profectus, is labor, serio et graviter et saepe testabar. Ubi enim illa philosophiae, illa variae


image: s0031

eruditionis, praeparata notitia, ut aliquod hic operae pretium facere se posse arbitrarentur, requirebam? Querebar cum fortuna saeculi et scholarum, ubi praesidia gravioris doctrinae vix amplius quam supremis labiis delibarentur. Denique totiens, in tot annorum decursu, interpellatus atque rogatus, ut tractando huic operi sociam commilitonibus operam navarem, plerumque provida quadam pertinacia restiti. Donec quasi conactu et efflagitatu selectissimorum amicorum, quorum nunc virtus in republica diversis locis florere coepit, feliciter magnoque cum successu illuc descendi, ut Grotianam disciplinam e fontibus emanantem studiosius persequendam iudicarem. Iterum illuc compulso, satis destinatam esse in posterum coepit, non mittere in turbam opus praeclaris tantum ingeniis et profectibus dignum. Egi tamen inter istam disciplinam, quod vel mediocriter attentis et capacibus auditoribus in lucro esse debebat: si quid de notitia scriptorum veterum et iuniorum; si quid de modis et tricis certorum negotiorum, non nisi praevidenti vitabilibus; si praesertim


image: s0032

discrimen philosophiae in suis argumentis explanatae, contextae, integrae, tum alterius tumultuariae, fortuitae, nec implentis locum, sed corripientis; saepius memoranti credere, aut acceptum ferre, ratio esse potuisset. Verumenimvero, quatenus quae auribus committuntur, occultis nec raro malignis censuris obnoxia sunt, commentatio ista (cuius hanc primam partem, alieno potius quam meo arbitrio praegredientem, mox insequetur secundus liber Grotii, atque inde tertius) doctorum et bonorum virorum iudicio arbitrioque libenter meritoque se submittit. Discere a quovis, reprehendi a perito et aequo iudice, gaudeo. Et quoniam instituti Grotiani non ornatissima tantum, sed validissima pars, ad utriusque antiquitatis, in quantum vitae ac rei publicae utilis esse potest, praesidia spectat: (ignoscant mihi, si qui non satis perspiciunt, quod homini his literis intentiore cura dedito perspect issimum est) multum in eo explicationis genere versabuntur nostrae paginae: non sine varietate tamen disputationis, et praesentioribus ex republica et ad rem publicam


image: s0033

documentis. Forte et his absolutis, ad ea progrediemur, quae Grotius non attigit: non quod mensur am exempli implere nos posse, sed quod reliqua etiam huius argumenti ad ritum solidioris doctrinae conformata extare oportere, arbitremur. De cetero enim semper de Grotio usurpavi, quod de Panaetio P. Rutilius Rufus apud Posidonium dicere solebat ut nemo pictor esset inventus, qui Veneris eam partem, quam Apelles inchoatam reliquisset, absolveret, (oris enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat) sic ea, quae Panaetius praetermisisset, et non perfecisset, propter eorum, quae fecisset, praestantiam, neminem esse persecuturum. Illud quoque nemo in dubium vocaverit, si absque bac Grotii opera fuisset, multis peritur as fuisse cogitationes, quibus nunc supra Grotium evehi sua inventa posse, animose confidunt. Laus enim arduorum operum illis potissimum debetur, qui prima fundamenta et specimina moliuntur, quique primi pedum viam in caligine vident, aliisque praeeunt. Proxima est illorum gloria, qui cum iis, quos imitantur, certant, non adiectione


image: s0034

molis et numeri (qui vulgi mos et summa ratio est) sedintegrandis, quae coepta, disponendis quae confusa sunt, explic andis quae negligentia aut imperitia tradenti um implicavit. Cuius generis specimen pulcherrimum habebunt, qui Grotii opus cum Alberici Gemptilis, magni viri et praeclara pleraque erudite moliti, libro de iure belli in partibus eodem spectantibus et congruentibus didicerint comparare. Unde etiam altera illa primae sortis laus quibus in rebus Grotio debeatur, amplius elucescet. Ne longe abeamus, quam ieiune tractetur philosophia morum, et undecim fere virtutum vocabulis, cum enumeratione discrepantium de Fine sententiarum, et actionum causis rudi modo expressis absolvatur, non ego cum Nepotem primum, cum alios scriptores ad interiorem disciplinam duces commendarem; non alii, qui heri et hodie eadem dequeruntur; sed, antequam nobis nasci contigit, praestantissimi doctissimique viri viderunt, testati sunt, deplorarunt. Sicut et eos non mederi malo, qui diffusis et spinoso quodam disputandi genere productis in immensum commentariis scholarum regnum invaserant,


image: s0035

pridem animadversum est. Iam in civili doctrina quis non intelligit plerosque temere versari: conductis in unum loum, in quae inciderant; de implendo autem loco et constituendo, tum de locorum singulorum ad invicem respectu et ad summam disciplinae contextu, nulla cogitatione suscepta? Haec reprehendere, non est novi invent: emendare autem et defectus tam insignes explere, plenam laudem meretur, Ita, ut ad argumentum nostrum propius redeamus, iuris et iustitiae natur am et originem, a sociali hominis natura repeti, atque hinc totam disciplinae seriem produci debere, quamquam et Grotius dixerit, non possum vel ipsi vel cuiquam ex iunioribus, in acceptis ferre: cum tot ante saecula Philosophorum antiquissimi tradiderint, et Cicero exquisito interpretandi genere persecutus sit. Idem, qui et reliquarum virtutum principia atque consecutiones cuique proprias, eximia philosophia commentatus est. Hobbesium in hoc genere multi haud dubie nimis mirantur: et nisi ipse summus admirator sui, quam auditor veterum esse maluisset, ad maximorum ingeniorum gloriam


image: s0036

perventurus erat. Nunc, quae defendi possunt in eius scriptis, veteres et copiosius et copiosius et subtilius sed et civilius sunt exsecuti. Atque, si quae de natura hominis insociabili, et statu natur ali humano (rectius belluinum vocaveris) disputat, hypothesin tantum sapiunt, ac si quis diceret, mundum non posse consistere, vitam non esse vitalem, si natura hominis dissociabilis esset, id est, nisi vinculo et ordine societatis contineretur; quis ignor at haec antiquis esse sedulo et tradita et explicata, sicut vel Grotio indice discere, qui volunt, poterant? Ne dicam de tot viris eruditis, qui ante Hobbesium, sibi declarandam sumpserunt necessitatem et utilitatem consociationis, obiecta imagine status, qualis extra societatem concipiemdus animo esset, Tanto illi Hobbesio melius et doctius, quanto minus seiungendas existimarunt societatis causas, quas natura coniunxit. Sed ego valde vereor, ne Hobbesii ingratiis illa in medium afferatur excusatio; qui sciam, monitum de errore ab amicis in Gallia, viris doctissimis, pertendisse sententiam, adiectisque notis, quae visuntur, confirmatum ivisse.


image: s0037

Qua quidem cura non fuisset opus, si u(poqe/s1ews2 xa/rin se assumpsisse illud, quasi postulatum, verbulo respondisset. His ergo atque talibus in rebus, cur nil aliis prae Grotio concedi queat, non obscurum esse arbitror. Quid igitur tandem superest, in quo, post Grotium, aliquis, quantum ad argumentum tam nobile attinet, commemor abilis meriti titulum sperare possit? Res oppido magna et illustris: si totum corpus iurisprudentiae perpetuae et natur alis, cuius plurimam partem Grotius est complexus, conficeretur. Id ut fieret, ipse optavit, et nominatis quibusdam capitibus, ad cogitandum proposuit. Fieri autem non uno modo potest. Primum genus, esset exempli Grotiani imitatio, in argumentis, quae tractanda aliis reliquit. Quin praeferri ceteris haec ratio mereatur, non dubitabit, qui, quem usum habeat in republica Grotianum opus, intelligit. Hinc enim illa lumina experientiae tum alienae, tum propriae, se rectissime explicant, et in rerum humanarum intimos recessus diffundunt. Hinc civilium intelligentia negotiorum procedit instructius, invalescit efficacius Et licet, ut ante dictum est, difficile sit


image: s0038

adaequare Grotium, publice tamen proderit, in secundo gradu constitisse, quicumque decoris tanti plamam obtinere contendet, Alterum genus ad Analyticos pertinet: si quis daret nobis contextam disciplinae seriem, qua prima priore loco, inde consequentia suo quodque ordine, nulla praeposteritate, aut tr aiectionis licentia (ea enim omnia, ab iis, qui hanc artem prositentur, abesse debent) ex principiis denique fundamenti loco positis firmatisque, conclusiones, ut ex se ad invicem aptae sunt, proponerentur. Ita nobis exhiberi, id quod iustum est, publice intererat. Sed videbimus huc diversissima via incedere viros doctos. Palma in medio posita est. Quam cum multa laude victor propositi auferet: indebitam interim iis, qui Analyticae secreta verbis praeferunt, re non praestant ipsa, Quid autem, etiam his ex voto constitutis, Grotiana institutio eximium et vitae humanae necessarium habeat, sciunt, qui Grotium in ipso Grotio capiunt ac intelligunt. Sed haec quidem hactenus. Iterum enim nobis deinceps aurem praebebis, Lector Benivole, ac interea valebis.


page 1, image: s0039

I. N. I. C. PRAEFATIO. De operis Grotiani occasione, titulo, argumento, proesidiis, artibus, naevis, partitione, laudatoribus et obtrectatoribus.

IN vestibulo huius scripturae subsistendum paulisper et circumspiciendum est, quomodo rite ad penetralia Grotiani operis contendere fas sit. Ipse nobis Grotius eius consilii auctor est, in PROLEGOMENIS suis: ad quae intelligenda potissimum pertinebunt, quae praestruere in stituimus.

Hugo Grotius in patria male habitus, apud Christianissimum Galliarum Regem LUDOVICUM XIII. solatium exilii et praesidium reperit, Florebat tum Nicolaus Claudius Fabricius Peirescius, vir ad ornandas et adiuvandas literas omnis generis factus a natura, a doctrina eruditus, a fortuna instructus: qui, pro incomparabili illo studio, quo fata liberalium disciplinarum, provisu, disposituque in usum saeculorum partiebatur, novi hospitis ingenio ad rem magnam et illustrem utendum ratus, Ius naturae et gentium coepit


page 2, image: s0040

proponere: ad quod accurate tractandum, opus esset viro totius antiquitatis peritissimo, civilique prudentia, et rerum quodam usu non vulgariter praedito, Eum esse Grotium, dicebat: cui non hortamenta modo, sed auxilia et subsidia ad rem aggrediendam perficiendamque abunde subministravit. Illi ergo Peirescio, ut alia plurima et recondita, ita Grotianum [Note: Epist. ad Gallos 78. Vit Peiresci. lib. 4.] hoc opus debemus, sicut ipse Grotius fatetur; et Petrus Gassendus in vita Peirescii amplius depraedicat.

De Iure naturae et gentium, dixi operis argumentum propositum esse. Neque enim aliud in consilium aut sermonem venit hac de re deliberantium. Constat hoc ex illis, qui sciverunt: constat ex ipso Grotio, cuius haec ad [Note: Epist. 78.] Peirescium concise loquentis verba sunt: Interim non otior, sed in illo de Iure gentium opere pergo. Neque aliud Prolegomena sub initium ostendunt. Cur autem maluerit postea inscribere opus suum de Iure Belli et Pacis, non immerito dubites. Unam huius rei causam manu tenere, alteram coniectura assequi videamur. Quin enim excusatum et laudatum putaverit, cum antiquis loqui, et praesertim [Note: cap. 6.] cum Cicerone (qui in oratione pro Balbo, verbis quae prolegomena auspicantur, non aliud hoc loquendi genere videtur significasse) dubio carere arbitror. Quam sit porro res operosa, et in varias cogitationes patens; hoc argumentum, methodi quadam comprehensione in unum corpus ordinare, eruditis est notum


page 3, image: s0041

Grotius cum videret, pleraque eorum, quae in pace etiam quaeri solent de iure communi Gentium, ad bellum suscipiendum accommodari posse, expeditius fore negotium existimavit, si ad ius belli tota quaestio et partitio argumenti referretur. Cui ita connexum [Note: 13. A. 49.] est ius Pacis, sicut apud Tacitum, de bello et pace, et apud iuniores Politicos, ius belli et pacis, Cum iura summi imperii enumerantur, nominari solet. neque enim ultra de iure pacis in Grotiano opere tractatur. At enim, inquis, ita disceditur a laudata ante sententia Ciceronis, qui omne belli ius ac pacis, ut ad belli, ita ad pacis tempora et negotia cuncta amplius porrigit, eo sensu, quo Camillus apud [Note: lib. 2. c. 75.] Livium dixit: Sunt et belli, sicut pacis iura. Verum dicis, si partitionem operis, ut in artem et corpus ivit, spectemus: quamquam materia latius patet, et ad implendam ampliorem istam significationem tractando paene producitur. nisi quod ultro fatetur, se naturalem hanc et perpetuam iurisprudentiam non exhausisse; partesque aliis tractandas demonstrat et commendat. Qui curiosi sunt in pangendis operibus, fortasse et illud desiderarent, quod Ciceronianum illud loquendi genus figura non caret: á qua interim inscriptiones operum sedulo removentur. Igitur Ianus Seldenus vir doctissimus, operi suo, quod erudita et modesta aemulatione Grotiani operis scripsit, civiliorem [Note: In proleg.] dedit titulum, De Iure naturae et gentium. Intellexit Grotius artem, et haud dubie


page 4, image: s0042

exprobrari sibi insolentiam tituli existimans, lepida urbanitate ultus est virum: quando Seldeni mare clausum (sive de imperio et dominio maris) parum latine inscriptum, noluit. barbaro vocabulo, cum ipso Auctore, appellare, sed meliore et erudito viro digna voce, [Note: Annotat. ab I. B. 2. 2. 2.] Thalassocraticum, laudavit.

Et in OECONOMIA quidem operis, quae facile in tabella exponi potest, et ab ipso grotio exposita est, merito libertas aequa scribentibus obtinere debet. Neque tamen rem incommodam fecit Seldenus, qui Hebraeorum Iuris Noachidarum capita enumerantium consuetudinem secutus est. Ea enim propius ad Decalogum accedit. Ad quem revera materia haec commodissime referri poterat, et fortasse debebat. Ius naturae enim egregieest in Decalogo expressum: atque ita quidem accurate perfecteque, ut prorsus existimem, ethnicos hanc methodum unice amplexuros fuisse, si ab ipso DEO promulgatam tabulisque comprehensam Legem naturae credidissent. Multum certe minueretur de labore requirendi et exprimendi capita iuris naturalis, eademque à Iure gentium distinguendi, si praemonstratam ab ipso DEO disciplinam, citra ambages sequeremur, quod faciendum esse demonstravit instituta enumeratione Philippus Melanchthon in Philosophia morali.

Maxima enim difficultas in ipso limine huius operis occurrit in DEFINIENDO IURE NATURAE GENTIUMQUE; ET CAPITIBUS


page 5, image: s0043

SINGULIS EXPrIMENDIS. Intricavit eam disputationem Iureconsulti auctoritas, cum ius naturae omnibus animantibus commune fecit, à qua recedere multis religio fuit. Equidem magna antiquorum illorum Iureconfultorum. ob immensam eruditionem, apud omnes esse debet veneratio: neque sine necessaria causa ab eorum sententiis discedendum existimaverim. Non displicuit itaque mihi eorum conatus, qui commodam eius sententiae explicationem quaerendam sibi putaverunt, nisi quod importunius id atque indoctius à quibusdam factum esse videtur. Meliorem viam [Note: In Phil. Epicur. Par. Moral.] institerunt Petrus Gassendus, et uberius Hugo de Roy, de eo quod iustum est. Sed nondum praecipuis difficultatibus remedium inde paratur. [Note: de I. B. 1. 1. 11.] Bene igitur Grotius, puto, à definitione iuris naturalis Ulpianea sibi recedendum existimavit: [Note: 1. 4. et 5.] sicut et Seldenus, cum aliis. Licet enim ille modus, inquirendi naturalem iuris rationem, per comparationem quandam et imaginem repudiandus non sit (te tractavit [Note: lib. 3. peri\ a)poxh=s2.] hunc locum non perfunctorie Porphyrius) ad definiendum tamen minime est omnium accommodatus. Illud quoque inter praeclare Grotio tradita referendum est, quod iuris naturalis rationem socialitate aestimavit, indeque ius sociale dixit, in quo ab iis discessit, qui ius naturae, in homine extra societatem posito, sive in se spectato considerantes, idem ius gentium appellarunt, cum naturam rationalem in societate civili et republica


page 6, image: s0044

constitutam spectarunt. In distinguendo quidem iure naturae et iure gentium, omnium aliorum diligentiam Grotius vicit. Sed nondum ad summam rei in hoc argumento profectum est, nisi accurate, atque ita, ne quid dubitationis supersit, iure naturae universim fuerint descripta, atque à gentium iure discriminata. Saepe enim, apud antiquos praesertim, utroque vocabulo [Note: 3. offic. 5.] res eadem signatur. Ciceronis locus est, cui multa occurrunt similia: Neque vero hoc solum natura, id est, iure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis civit atibus res publica continetur, eodem modo constitutum est, ut non liceat sui commedi causa nocere alteri. Ius naturae ita describit; cui, quantum ad singularia, ius gentium (aliter et proprie sic dictum) ut et ius civile persaepe suffragantur: et quemadmodum illud omnis humanae societatis vinculum sit, praeclare ostendit.

Facienda hic est mentio Feldeni, qui totiens sibi gratulatur, quasi praetermissam Grotie rem primariam reperisset; nempe non Gentium modo plurium, sed humani generis totius societatem, eiusque ius commune ac universale. Atqui hoc Grotius saepissime inculcat, non tantum ubi sociale demonstrat ius naturae, sed ex occasione passim. Neque enim grotio [Note: 3. offic. 6.] alia mens, quàm Ciceroni, cum dicit: Si etiam hoc natura praescribit, ut homo hemini, quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum velit: necesse est, secundum eandem naturam oinnium utilitatem esse communem, quod si


page 7, image: s0045

itae ist, una continemur omnes et eadem lege naturae. Et subinde: Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant; hi dirimunt communem humani generis societatem.

[Note: proleg.] Coeterum in ratione iuris naturalis assgnanda gnanda per dictamen rectae rationis, non satis caute locutus est Grotius, cum dicit, illa locum habitura, etiamsi daretur, quod sine summo scelere dari nequit, non esse Deum, aut non cur ari ab illo negotia humana. Certum enim est iuris rationem non dari, nisi per imperium et obligationem: adeoque iuris naturalis rationem, sine imperio et indicatione supremi Numinis, [Note: De I. N: et G. lib. 1. cap. 7. et 8.] in dictamine rectae rationis, et per illud, nullam esse. Sicut graviter et erudite ostendit Seldenus.

In capitibus iuris naturalis enumerandis, satis docte quidem Grotius, non tamen plene [Note: Phil. Epicur. part. moral.] versatus est. Gassendus leges naturae omnium hominum maxime communes ita assignat: 1. bonum, commodum, gratum prosequi; malum, incommodum, ingratum effugere. 2. sibi bene, quàm alteri, malle, sive, plus se amare, quàm ceteros. 3. vitam conservare; membrorum, sensuum, facultatum omnium integritatem ac liberum usuin velle. 4. sociabilem esse, sive societatem expetere. Sed haec non tam sunt iura naturae, quam ta\ prw=ta kata\ fu/s1in, [Note: Grot. de I. B. 1. 2. 1.] sive prima naturae. Ius enim omne ad actionem pertinet, quae rationis et electionis est; non ad inclinationem, quae [Note: 3. de finib. 6.] animali competit, ut est animal. Non inest in primis naturae conciliationibus honesta actio,


page 8, image: s0046

inquit Cicero. Enumerationem Philippi Melanchthonis ad reperiendam huius doctrinae viam, accommodatam esse, antea diximus.

Hugo de Roy, Iuris naturalis (quod rationale vocat; animale enim diximus merito hinc [Note: tit. 3. §. 5] removeri) duo ponit summa capita: 1. Diligere Deum rectorem suum. 2. diligere proximum [Note: tit. 4. §. 5.] aeque ac se ipsum. Iuris gentium ista: 1. res dividere. 2. punire sontes. Neutrum ex more philosophi dictum est. Quantum enim ad primum attinet, non exprimuntur capita iuris naturalis, sed capita singillatim exprimenda coguntur in compendium: unusque et idem fons omnis iuris naturalis stilo S: Scripturae signatur, AMOR. amor, inquam, Dei et proximi. Quae philosophia mysterio non caret; neque ethnicis vel vocabulo tenus satis intelligitur. Philosophi enim ethnici dicerent: Summa iuris natur alis est in his: 1. Bona sunt facienda. 2. mala sunt vitanda: utrobique, tum erga Deum; tum erga hominem, id est, se ipsum, vel alterum. Verum tali constituto fundamento, tamen requires summa capita huius iuris, et demonstrari tibi in praecipuis generibus concupisces. Sicut, qui audivit ex Servatore Nostro summam Decalogi, non propterea tamen singula praecepta eius non desiderat. Iam cur res dividere, punire sontes, magis iuris gentium sit, quàm naturae, ut haec vere et aceurate distinguuntur (nam Iuri gentium multa multi tribuunt, quae sunt iuris naturae) nulla potest idonea ratio dari.


page 9, image: s0047

Nec sufficit dicere: haec à iure Naturae originem, à iure Gentium confirmationem habere. Ita enim non distingues, sed confundes omnia. Res dividere, ius naturae est: id est, non ita accipit à Natura originem, ut Gentium demum arbitrio ius fiat, sive iuris rationem induat; sed natura ipsa hoc ius facit, et absolvit. Repeti quidem haec Naturae sanctio potest, legibus moribusque Gentium; imo legibus singularum civitatum. Pleraque enim omnia iura naturae, civili quoque iure repetuntur, ac denuo praecipiuntur. Non tamen confundi debent ista, aut hoc obtentu, discrimen iuris naturae et iuris civilis obliterari. Quod permultis est sollenne. Res dividere, praeceptum est Decalogi, id est, caput iuris naturalis. Qui enim dixit, Non suraberis, eadem opera dixit: Sit rerum proprietas et distinctio; teneat quisque suum; alienum non concupiscat. Quod in Decalogo altera vice inculcatur. Miro utique modo sapre eum dixerim, qui animo concipere furtum, qut explicare possit, sine praecepta dominiorum distinctione. Furtum enim nisi proprietate constituta, vel cogitare, ab omni ratione alienum est. Id quod ultro agnoscit catalogus legum naturae à Melanchthone propositus, de quo supra. Sic Poenae inter bomines meritum, iuris est naturalis, tum, quà illud ius est, tum, quà naturale est. Si ius est, obligationem parit: obligatio autem nulla neque esset, neque concipi posset, sine poenae alicuius violationi iuris imminentis ratione.


page 10, image: s0048

[Note: Del. N. et G. lib. 1. cap. 4.] quod praeclare Seldenus explicat. Sanctio enim sive poenae constitutio naturaliter inest omni iuri, qua ius est; etiamsi verbis non semper exprimatur. Neque quicquam naturali rationi magis convenit, quàm ut bene secusque factis condigna merces reddatur. Sed hunc locum non alio consilio attingere volui, quàm ut ostenderem, primas de iure naturali quaestiones, eiusque à gentium iure discrimina, non ita subtiliter partiteque, quantum ad summam disputationis, Grotio etiam in prolegomenis libatam, tradi solere. Ut et illa, quomodo ius naturae angustius iure civili videatur, et quomodo eodem latius habeatur. [Note: Controv. IV. 28.] Quo M. Seneca spectavit, cum dixit: Quaedam iura non lege, sed natura nobis attributa. [Note: Controv. I. 1.] Et; Quaedam iura non scripta, sed scriptis omnibus certiora sunt.

Quoniam autem de hac re saepus erit agendum, nunc sermonem transferemus ad PRAESIDIA GROTIANI OPERIS: totiusque structurae fundamenta, quo ea sint consilio, qua arte, adhibita, sicut Grotius enarravit, singillatim considerabimus. Ex antiquitatis, quae scriptorum omne genus complectitur, monumentis etuditorum virorum alius aliam philosophiae partem ingenio suo illustrare sunt aggressi. At, quae ad iurisprudentiam illam universalem, sive ius naturae et gentium, cuius pars est ius belli, spectant; ex iisdem fontibus certa via ac ratione, in forrnam unius corporis cogere, Grotius ita


page 11, image: s0049

instituit, ut singularis et vere practicae eruditionis incomparabile specimen daret; et quantum rerum maximarum in legendis scriptoribus antiquis plerosque praeteriret; tum, unde, tamquam ex abditis penetralibus ad illustres et publicos vitae usus, multa et praeclara depromere fas esset, eâdem opera demonstraret. Nihil certe scripsit, unde copiam et elegantiam suae doctrinae ingeniique magis optaret aestimari. Quare et scriptores paucis bene cognitos tractatosque studiosius ad partes vocavit: artes quoque interpretandi, eruditis tantum notas, in tempore et loco, multa cura iudicioque adhibuit.

Sequamur vestigia eius, qui de PHILOSOPHIS primo loquitur: et Aristotelis in hoc genere principatum examinat. Gravius ille quidem, quam Antonius Quaerengius in lectionibus Ethicis, qui ludere, non iudicare vidtur, quotiens Aristoteli contradicit. Non tamen sunt nulla, quae pro Aristotele dici possunt, in explicanda virtutis natura; sive potius, quae pro se ipse Aristoteles dixit, si in promptu sint iudicaturo, quaecumque in opere Ethico, de ratione instituti sui passim submonuit. Neque tamen invidia hinc est facienda Grotio, quaestionem antiquitus motam, suo quodam iudicio prosequenti. Verum ista alterius loci sunt. Videtur Grotius ad huius operis usum inprimis legisse librum quintum Ethicorum Nicomach. Eiusque interpretem doctissimum Michaëlem Ephesium: cuius etiam locos


page 12, image: s0050

quosdam Latine convertit. Et sane ille liber multa et recondita, et huic argumento propria continet, â nemine prorsus et accurate explicata. Quamquam et ex ceteris libris, eorumqùe interpretibus, Eustratio, Aspasio, tum Andronico (sive aliud nomen est eius, quem Daniel Heinsius edidit, et reperi in Msc. quodam Catecuvii, corruptum quidem, sed unde dubitatum de auctore constat, vocabulum) plane eximia ad illustrandam hanc materiam peti possunt. Idem de Politicis et Rhetoricis Aristotelis dixeris. Problematum quoque Auctor non indictus Grotio, quasdam quaestiones practicas ex fontibus iuris naturalis perite disceptat.

In Platone, quod non perfunctorie dicendum est, plura etiam ad disputationem de iure naturae pertinentia, reperias, in primis in libris de Legibus, Neque enim alius quisquam studiosius, omnia vitae civilis praesidia et instrumenta, tum legum civilium rationes ad naturae normam exegit. Igitur nemo in hunc diem satis hoc auctore ad hoc argumentum usus est: ne Grotius quidem, cui plerumque magis in promptu suit Philo, Platonis imitator, et Maximus Tyrius, Philosophus Platonicus. Philonis enim, ut hoc in transcursu adiciam, Philosophia adeo diligenter utitur Grotius, ut etiam gloriari videatur cognitione scriptoris reconditi et singularis.

Stoicorum philosophia, proprio elogio huc pertinet; quibus caput et summa est, omnem


page 13, image: s0051

hunc civilem in disputando locum, ad naturae leges et placita revocare. Epicteti Enchiridio explicando, Simplicius, quantum ad prin cipia humanarum actionum, quae vocant, et facultates animae attinet; Arrianus in ipsis actionibus, et honesti iustique rationibus, egregiam operam navarunt. Inde proximas Antonini Imperatoris fraagmentis tribuunt partes. Cuius libri non est tamen, apud exquisitae eruditionis viros, eadem quae vulgo obtinet, aestimatio. Tum, quae apud Diogenem Laërtium, Plutarchum, aliosque Giecos, de Stoica disciplina reperiuntur. Seneca enim in Latinis Stoicis, familiare Grotio in toto hoc opere nomen est: neque immerito. Sed et in ceteris Philosophorum sectis multa eximie huc faciunt apud Stobaeum, Sextum Empiricum, Diogenem, Philostratum, Iamblichum, Porphyrium, Eunapium, plerumque etiam Grotio demonstrante reperienda.

Latinerum Philosophorum decus omne penes Ciceronem stat: cuius duo opera de Legibus; et praesertim de Officiis, mirum quantum conferre possunt huic materiae. Quamquam nobile illud de Officiis opus illi tantum intelligunt, qui Graecorum Philosophorum sententias ex variis sectis, in antiquitate dispersas, ingenio et labore conductas perspectasque habent. Sicut eius rei specimen fortasse alio tempore dabimus. Grotius multa debet his libris, etiam ubi non ostendit.


page 14, image: s0052

HISTORIARUM, sicut maximus apud rerum publicarum administratores, et quos barbaro vocabulo statistas dicunt, abusus est (quid enim non obtentu alicuius facti velatum defensumque cupiunt?) ita verum usum praeclare Grotius ostendit. Non auctoritate modo, quae in rebus dubiis aut raris etiam cumulatur (vide exempla Grotiana 1, 3, 12. in Textu et Notis; 1, 4, 14. in Notis; 2, 23, 8. in Textu et Notis; 3, 1, 5, in Notis.) sed disciplina et tractatu rerum; cum pleraeque disputationes iuris huius publici et communis, examinantur in Senatu, adornantur Legationibus, disceptantur contentionibus, et orationibus contrariis: quibus nihil est potentius ad demonstrandum, color iuris et simulacrum, quid vero iure intersit. Unde mos Eclogarum Constantino placuit. exstat duplex fragmentum, De Legationibus (quarum insignis est hoc loco commendatio) et de virtute ac vicio, illius editione partim Ursinus, partim Hoeschelius; huius, Henricus Valesius rem literariam ornarunt. Illud in grotio eximium est et singulare, quod nobilissimarum rerum argumenta etiam inde deduxit, unde deducenda esse, plerique ignorant. Tres nominabo, qui fere alios ad usus tractantur; nec minus tamen huc valent: Strabonem, Pausaniam, Apollodorum. Pleni recondita philosophia libri; sed quae non erui semper aut diiudicari, nisi à doctissimis potest. Eos autem hic intelligo doctos, qui practico illo mentis lumine in vitae


page 15, image: s0053

ac negotiorum abdita penetrarunt: ad exemplum Grotii, inter istas rerum tenebras oculati ac perspicacis.

POETARUM classem persequamur: quorum duplex Grotio usus; primus, qui reliquorum scriptorum omnium, ad astruendam fidem; alter ornandi operis. Si tamen hic aliquid ornari potuit, quin eadem opera instrueretur. Nonne enim philosopha est sententia eius, cuius verbismavis uti, cum philosophandum est, quàm tuis? sed de re plerisque incredibili, caute loquendum est seribentibus opera, pragmaticis quibusque viris usui futura. Agam igitur apertius. Poëtae, inquis, serviunt suae causae, et bona, mala, vera, falsa promiscue afferunt: et figuris, rerum momenta saepe posthabent. Hinc ergo nulla solida philosophia peti potest. Magnam facit iniuriam veteribus Poëtis, qui ita autumat. Serviunt causis personisque, feteor: sed imperitus sit lector oportet, qui causas personasque non noscit, non discernit. Alia ex Paride quodam audies et exspectabis, quàm ab Aenea: alia est Achillis oratio, qui iura negat sibi nata, nihil non arrogat armis, alia Nestoris. Apud Senecam [Note: Troad.] Tragoedum, Pyrrhus, ius belli in saevitia ponit; Agamemnon, quem Poëta ei adversarium dedit, satis declarat, summum ius victoriae, summam esse iniuriam. An dubium esse potest; uter veriora loquatur? simul hoc boni inest; quod melior sententia, contentione alterius non modice illustratur. Non


page 16, image: s0054

decet nunc ingredi hanc disputationem. hoch tantum volui: qui Poëtae, consilium, oi)konomi/an, personas novit, non timebit, ne pro veris falsum arripiat. Neque figuris nulla subest veritas. Vitium saeculi est, quod hodie non intelligimus, quanti philosophi sint Poëtae: sive etiam non audemus dicere. Arcana haec est eruditorum disciplina: cui Grotius tantum debet, ut non alii magis. Sicut autem iuris civilis peritissimi sunt Comici (in Terentio non semel ostendimus) ita ius illud commune naturae et gentium Tragicis ubique curae est. Comicorum enim institutum ad vitam privatam, Tragicorum ad publicam pertinet. Hinc Grotio tam familiaris Sophocles, Aeschylus, et Praesertim princeps sui generis Euripides. Sed haec nemo nisi expertus credit.

Iam Epici Poëtae non eadem tantum, qua Historici solent, diligentia iuris et aequi rationem in negotiis publicis consignant; sed variis insuper amplificationibus, inventis, disputationibus explanant. Saepe apud ipsos pars magna o)ikonomi/as2, et contexendi operis est haec philosophia iuris; de qua loquimur. sicut in divina Aeneide Maronis observari debet. Quae et nullam particulam iuris naturae et gentium intactam reliquit. Pauca sunt de infinitis, quae Grotius veluti in specimen disciplinae decerpit. Ex Homero itidem non est locus huius argumenti, qui non possit instrui. Sed quae exprimuntur vocabulis, et monstrantur titulis, facilius hoc nomine


page 17, image: s0055

aestimantur. Quae autem politicis involuta ??? artibus eruditioribus copiosam prorsus ??? sem bonae frugis suppeditant. Statius Papin. ??? nominatim etiam hic commendandus est: et, qui Grotio acumine sententiarum et pondere civilis prudentiae, eximie etiam in hoc opere placuit, Lucanus. Per omnes enim ire nihil attinet: nisi quod Silius Italicus, et Claudianus haud obscura sunt, ubi de hoc instituto agitur, nomina. Et Ovidius, qua Epicus est, Virgilio adiunctus intelligitur, etiam cum non nominatur. Magna pars perpetui operis, non modo expletur, sed conseritur huius philosophiae momentis. Poëtarum reliquorum genera, sicut peritia huius iuris destitui nemo dixerit: ita propositi ratione aliorsum destinantur. Horatio tamen multum debere seorsum potest, qui sapientiae studiis serio imbutus est. Sed de Poëtis hoc quidem loco satis.

ORATORES Poëtis coniunxit Grotius: intellige illos politikou\s2, aut eorum opera, non tam forum et lites, quàm deliberationes de republica spectantia: sicut Cicero ipse suas orationes distinxit. Huius generis potissimum sunt Demosthenis *sumbouleutika\: et Isocratis, et Aristidis, et Themistii. Quamquam nec forenses orationes veterum huius philosophiae sunt inanes. Quid splendidius explicatione iuris naturalis circa defensionem sui et rerum, in Miloniana Ciceronis? Quid gravius demonstratione iuris naturalis, quo libertas cuiusque civitatis munitur, adversus obtrusam


page 18, image: s0056

rei publicae alienae societatem, affectatumque ???ietatis obtentu imperium, in Plataico Isa ???atis? Qualia etiam in Demosthenis aliorumque forensibus occurrunt. Ille autem locus de poenarum origine, taxatione, finibus, iudicialibus istis scriptis quodammodo proprius est, sicut vel ex Lysia constat. Panegyristae autem cum res bellicas laudant, multa de iure belli subinde interspergunt; cum iustitiam aliasque virtutes describunt, et gravitatis et artis putant, ex naturae fontibus, Gentiumque institutis rationes illustrium factorum deducere; et unde singula proficiscantur declarare. Inter Oratores Grotius eximie adamavit Dionem Prusaeum Chrysostomum, civilem, pressum, acutum Oratorem; ex quo quantum peti possit, paucis notum esse credidit; et Libanium, copiosae itidem disciplinae auctorem, si quis demonstratam à Grotio amplius viam insistat. M. Senecae controversiae singulari elogio hic debent signari: quibus addi et Declamationes aliorum possunt, in huius philosophiae abdita haud infeliciter plerumque provectae.

EX LITER ATORIBUS et GRAMMATICIS Graecis Latinisque et Scholiastis, legere tam gravis argumenti subsidia, viro totius antiquitatis gnaro et studioso, ratio fuit. De quibus nominatim ut agamus, parum videtur esse necessarium.

Progrediendum est ad LIBROS UTRIUS. QUE FOEDERIS, quibus DEUS fidem et mores hominum erudire ac regere voluit;


page 19, image: s0057

monimentum, ut ad cetera, ita ad hanc ipsam iuris naturae disciplinam, sanctissimum, certissimum, uberrimum: si quis uti sciat. Quod à Grotio factum esse non possumus asseverare. Gloriatur ille quidem, sibi ubique curae fuisse. discrimen antiquae et novae legis, ut loquitur. Sed hoc ipsum est fundamentum, cui superstruit errorem perpetuum ac intolerabilem, quo Legis divinae naturam et conditionem, Legislatoris DEI consilium ac propositum, Servatoris Christi officium ac disciplinam pervertit atque confundit: eaque inde deducit placita, quae multis ambagibus implicant doctrinas, longe explanatius semper in Ecclesia traditas tradendasque. Scilicet hoc Socini scriptis nimium adamatis debet, quod omnibus suis operibus infausta illa emblemata inseruit, ad quae nauseant piae, simpliciusque et sanctius divina oracula et sanctorum Patrum volumina tractare solitae mentes. Nihil esset utilius opusculo illo, de veritate Christianae religionis: sed hi naevi faciunt, ut adolescentulis non satis praemunitis commendare vereamur. Laudo et admiror Grotium: sed Theologiam eius deploro; vel cum interpretatur scripturas, vel cum de interpretibus sententiam dicit. Non magis feliciter ei sucdessit affectata Theologicae eruditionis laurea, quam Salmasio suscepta cum Iureconsultis disceptatio. Non, quin uterque multa praeclara, ad locos scripturae, et iuris civilis attulerit; sed quod Theologiae et


page 20, image: s0058

Iurisprudentiae formam suis membris aptam, fuis articulis consertam, suo naturali contextu persectam, neuter animo comprehenderit. Igitur pro grotio optime dixerit, arbitror, qui Scripturâ sacrâ eum in hoc opere de iure belli et pacis, non ut principio, quod vocant, uti; neque, ut Seldenus, de iure naturae et gentium iuxta disciplinam Ebraeorum egit; ita Grotium de eodem, iuxta disciplinam Christianorum voluisse commentari, crediderit. Longe enim aliter fuisset incedendum, si haec itineri meta proponeretur. Quod optabile quidem esset non uno nomine. Sed abunde rem magnam praestitit Grotius, quod in explicando iure naturae et gentium, rectas illationes ex principiis naturae procedentes, et consensum nationum communem in observandis, quae iusta vellent haberi, proprie indagavit, et ex instituto operis explicavit. Huc enim spectant, quaecumque undecumque arcessuntur. Quae autem seorsum de singulis qeologoume/nois2 tum de persectione novae legis, quam adornat, et cum veteri comparatione, aliisque huius generis dicenda sunt, suum alibi habent locum.

In Foederis antiqui explicatione HEBR AEORUM MAGISTROS sive RABBINOS se adhibuisse, ait grotius. Quod in hoc opere forte saepius ei successit, quàm in aliis. Laudat hoc consilium Seldenus: sed ut ostendat toto opere, longe maiorem Rabbinorum in hoc tractando argumento usum esse posse, si quis in hoc studiorum genere fuerit exercitatus. Quod


page 21, image: s0059

nec Seldenus, nec quisquam alius de Grotio credidit: cui Maimonidis disciplina fere est to\ pa=n. Neque indignum est consilium eius, quod sequantur, qui illis literis intentius vacare nequeunt. Decore certe nec sine arte gratiam operi suo inde conciliavit Grotius: relicta interim et reservata Seldeno, vere illas literas docto, perfectioris commentationis, quae in partem Grotiani operis succenturiaretur, gloriâ. Et, quoniam sic quoque cespitare solet Grotius, gaudeo et glorior me persuasisse viro interioribus Hebraeorum literis inter paucissimos hodie erudito rarissim isque et plurimis, Msc. etiam libris instructo Ioanni Christophore Wagenseilio, ut ad ea, quae ex Rabbinis in hoc opere adferuntur, aut ex literatura Hebraica explicantur, animadversiones scriberet. Quod ad primum quidem operis librum felicissime praestitit: atque, ut in ceteris pergat, sicuti hactenus non semel à me privatim, ita nunc publice rogatur.

Sequitur Auctoritas Ecclesiae, tum SYNODICIS CANONIBUS, tum S. PATRUM, sive Doctorum veteris Ecclesiae monumentis prodita. Hinc plurima peti eximie posse, si quis secundum disciplinam Christianorum hoc argumentum vellet tradere, in aperto est. Palma in medio posita est: nemo eam hactenus abstulit. Consilio auxilioque erit, si quis audet, in primis S. Augustinus. Qui enim de omni argumento morali et civili, plura, exquisitiora, subtiliora, et ad singulas non res mode, sed momenta


page 22, image: s0060

rerum, penitius pertinentia disserat, ex Theologis veteribus nemo laudari potest. Nam et Chrysostomo inter Graecos hoc nomine illustri politikw/teros est. Illud in Grotio vix quisquam probaverit, quod Ephraemi sui, quomodocumque ad posteros propagati, Euthymii Zigabeni, et eiusmodi nominum, rariorum forte, quàm praestantiorum, auctoritatem saepe in explicanda Scriptura maximis et gravissimis antiquorum patrum sententiis praefert. Cuius consilii ratio etiam aliis in operibus saepe ei fraudi est.

Ad SCHOLASTICOS hinc perveniendum est: quos sero, et huius ipsius operis causa attigit Grotius. Cuius rectum in eo iudicium eluxit, quod ardui argumenti doctrinam, via et arte, partite et subtiliter componi non posse vidit, absque ope et adminiculo sublimis sapientiae, quam Metaphysicam vocant. Itaque hanc ex Scholasticis petitam, quodam modo ostentat, ubi occasio offertur. Quae de cetero in prolegomenis affert de Scholasticis, quin recte se habeant, nullus dubitem. Usus autem eorum illuc quoque pertinebat, ut conscientiam in faciendis vitandisque moderarivolentibus, numquam deesset ratio, quae pondera rerum in hanc vel illam partem inclinaret. Tota quippe Theologia moralis, quam vocant, in eorum scriptis diffusa, huic argumento affinis est. Thoma et Caietano diligentissime usus est. Nihil habet eorum iudicio gravius omnis illa schola. Dominicus Sotus ad


page 23, image: s0061

omnium, qui ante ipsum scripserunt ini hoc genere, doctrinas dux et index esse potuit. Silvestri quoque auxiliaris, an Isagogica est opera. Iessii, Molinae, Medinae, frequens et celebre nomen occurrit. neque opus est, ut de singulis dicatur, quos ex opportunitate argumenti laudat.

IURISCONSULTOS in tria genera discrevit: ubi dubitandum non est, quin veteres illi Iurisconsulti, quos saepe laudat Grotius, huius quoque iuris universi fuerint peritissimi; et omnino infinita huius disciplinae studioso suppeditent: etiami cumi naturae et gentium iuris (quibus nominibus aliter saepissime eos uti, constat) nullam mentionem faciunt. Est enim ius Romanum plerumque desumptum ex optimis naturalis aequitatis rationibus, et gentium saniorum placitis, ad quae in ferendis legibus perstudiose animum attenderunt Legumlatores. Mutuatur inde Grotius non tantum ea, quae ad quaestiones tractatas pertinent, sed quae alio destinata, suas rationes huc produci sinunt. Id quod excusare Grotium haud raro poterit, quando leges civiles alio trahere, et aliter, quam usitatum est, interpretari videtur. Non enim Grotius legibus civilibus hic ut sundamento nititur, sed quae suo proposito illustrando idonea putat, inde affert. Neque adeo interpretem iuris civilis agit: cuius studiosi alios utique doctores sibi adeundos sciunt. Atque sicut ius civile Romanum ad usum fori et rerum actum


page 24, image: s0062

accommodaturo forte non opus fuerit, rationes legum aut philosophiam penitius scrutari: ita invidendum non est eorum diligentiae, qui in illo eruditionis omnigenae oceano, Iureconsultis non modo, ut legum vigorem obtinuit ipsorum sententia, sed ut sapientiae singularis profectu et invento aestimari merentur ipsorum scripta, animum intendere voluerint. Cuius disciplinae mos etiam in Codice locum habet. Covarruviae et Vasquio inter recentiores Iureconsultos Grotius plurimum debet, ut fatetur: neque parum Bodino et Hotomanno; sed in primis Alberico Gentili, qui serio institit hanc viam; collectis diligenter, velut in communes locos, quamquam non adeo accurate digestis huius argumenti copiis. Bodinus, summi ingenii vir, multos monuit, quomodo Politicam et Iurisprudentiam debeant coniungere, id est, quomodo utrique ex historiis, quarum studiosissimus fuit, debeant lumen mutuari, et promptum in usus vitae robur accommodare: reprehensus ille quidem non immerito et hic a Grotio, et alibi a Piccarto, quod politicam [Note: ad c. 15 l. 4 Polit. Arist.] cum iure interdum confuderit. Quod sicut a doctore civilis prudentiae abesse debet; ita de cetero optandum fuerit, ut ii, qui rei publicae et negotiis studia sua destinarunt, de coniungendo cum Politica, praesertim Iurisprudentiae universalis usu, et pro civitatis institutis et administrationis publicae moribus, etiam iure civili, serio cogitandum sibi existimarent. Necessitudo horum studiorum


page 25, image: s0063

commendatur, non defenditur confusio: qua fit, ut multi errore publice pernicioso credant, sola iuris civilis peritia, omnem rei publicae tractandae rationem circumscribi ac sustineri. Sed Bodini lectio, virum postulat doctrina et iudicio subactum: a qua proptorea tyrones horum studiorum merito sibi temperarent. Disputationes enim eius adversus Aristotelem, prpetuum et infelix e)/mblhma praeclari operis, Graecae linguae peritia et exquisitiore philosophia diiudicari et argui desiderant. Sollennia etiam errat in exterorum rebus ad historiam et rem publicam pertinentibus: sicut vel Germanicae rei exempla abunde ostendunt. Indulget et suis quibusdam commentis; quod in proportione harmonica varie rebus accommodanda, praeter modum et rationem fieri ab eo videmus. Neque tamen censorem eius Albergatum Italum ubique feras: imo eruditionem ius saepe, iudicium et modestiam nonnumquam, in verbosis illis disputationibus desideres. Sed haec alio loco opportunius disquiruntur. Hoc unum non pigeat adiecisse: Grotium ita subsidiis istis, sive ex veteri, sive ex iuniore aevo petitis, usum esse, ut et scriptoris cuiusque ingenium, artesque penetraret perspicacissime, et scripta iudicaret gravissime, et ad nobiliores usus transferret electas opes felicissime. Igitur nec facile fiet, ut suo merito aestimetur, aut familiariter se noscendum praebeat, nisi ingeniis earundem artium gnaris neque a sensu illarum primae sortis dotium prorsus alienis.


page 26, image: s0064

Vocavit quosdam testes Grotius in ANNOTATIS, quos in opere ipso non laudaverat: praesertim in recentioribus. Hinc nata curiosis occasio, de proposito et instituto Annotatorum suspicandi. Aiunt enim, genio saeculi datum, ut istis, quae vulgo ubique celebrantur, nominibus plures allicerentur lectores. Qui serio consideraverint omnia Annotata; vix hoc sibi persuaderi siverint. Venerunt quaedam sub manum, dum componitur opus superfutura velut ex abundante materia, composito: pleraque accesserunt; eo more, quo scriptores quorumcumque operum ad ea libenter respiciunt, et eo referunt annotantque, quae posterior lectio adiecerit. quod enim de quibusdam nominibus suspicantur, quasi illicio delectis, parum est verisimile. Nam Iureconsultos quidem etiam iuniores passim in opere ipso laudavit, nisi quod modus nominum servandus videbatur. Ad quorundam autem lectionem revera serius accessisse eum scimus. Cuius generis sunt, quae ad statum rei Germanicae, a propioribus saeculis pertinent. In qua disciplina nescio an valde profecerit. Sunt igitur Annotata haec, interdum quidem explicandis, quae subobscure dicta erant, aliquando supplendis; plerumque autem locupletandis et illustrandis prioribus adiecta: vel exemplis, vel sententiis, vel accommodatione facta. Est ubi suffecit ini opere indicasse librum magnae frugis, cuius ini Annotatis uberior commendatio, in rem praesentem lectores invitat. Id


page 27, image: s0065

quod in Consulatu Maris factum cernimus: libro numquam satis laudato, si argumenti nobilitatem, copiam, usum spectemus. Quem Latina veste indutum conspici, publice arbitror interesse.

In ipso tractandi genere, vellicare solent Grotium, quasi non more philosophi versatum: praesertim, quantum ad DEFINITIONES et PROBATIONES atque DEMONSTRATIONES. Fateor in praecipuis philosophi operibus ac speciminibus haec esse. Sed mirari subit eos, qui Aristotelem videri volunt edidicisse, nec meminerunt, quae ille in Ethicis saepissime, sed et alibi inculcat: in materia morali ac civili, non esse omnia ad mathematicam rationem et a)kri/beian exigenda, sed ita tractanda, sicut natura et conditio rei postulat. Quin et, non esse hominis eruditi, ultra morem argumenti, accuratas rationes exigere, graviter testatur. Hinc est, quod ipse Aristoteles in toto opere civili definitionibus accuratis raro usus, plerumque popularius res describit. Quamquam, si uspiam, hic certe locus erat illi arti, cuius peritia censeri singulariter voluit tantus doctor. Minor necessitas Varronem in [Note: Noct. Art. 1, 25.] libro Humanarum adstrinxerat, cuius delcriptionem Induciarum Gellius ita tuetur: Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut inducias superstitiose definiret, et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret. Satis enim visum est, eiusmodi facere demonstrationem, quod genus Graeci tu/pous2 magis et u(pografa\s2 quàm


page 28, image: s0066

o(ris1mou\s2 vocant. Non ignoramus de cetero, multum mali in omnem locum civilem invectum esse, definiendi, distinguendi, probandi imperitiâ atque negligentiâ: quam in tempore et loco serio incusamus. Neque sane unquam in eorum concesserimus sententiam: qui nullam prorsus in hoc doctrinarum genere scientiam firmam certamque tradi statuunt: multo minus tolerare illos possumus, qui omnia quae in civili philosophia traduntur, vaga, incerta, fluxa, per impudentissimam et indoctissimam stultitiam effutiunt. Contrarium enim eruditis notum et in tempore demonstratum est. Nisi quod per singulas amplissimi studii partes id haud adeo exculta diligentia disputatum est. Grotius, inter iuniores quidem, diligentia huius instituti, in hoc argumento, omnium ante se curas superavit: primusque pedum viam vidit, qua decurrentes ad metam, citra ambages contenderent. Habuit enim in oculis, usum et morem vitae ac saeculi, cui destinandum hoc opus esset. Ad quod declarandum et supplendum multa interim de exquisitiore doctrinarum penu adici posse, nemo inficias iverit. neque tamen hoc facturus cavillari verba debet, aut, cum ratione praeterita, criminari: auta se inventa, cum iniuria tam pulchri operis extollere. Sicut nec adulantem naevos, ut ante dictum est, probaveris. Verum de his rectius in re praesenti, et singulis operis partibus ac membris agetur. Ubi et, quantum se pro


page 29, image: s0067

Philosopho gesserit, opportunis locis demonstrabitur.

Nunc illud tantum attingemus, quod ad universi operis rationem attinet. TEMPERAMENTUM IURIS BELLICI. de quo, ante Grotium, serio, et per modum disciplinae nihil cogitatum est. Sicut enim in tractando quocumque iure, nemo satis erudite versari putandus est; qui sectando ubique to\ a)kribodi/kaion, sive merum iuris rigorem, aequitatis rationes undique emergentes, atque Legumlatoris, interpretis, iudicis oculis, decorâ specie obversantes praeterviderit atque contempserit: ita, quin ius belli, vulgo iactatum, et horribili forma adornatum, sine temperamento aequitatis, quam natura comminiscitur, sapientia commendat, in summam haud raro iniuriam degeneret, non possunt dubitare, qui rerum aliquem [Note: lib. 3. âcap. 10. usque ad 17.] usum habent. ne ergo in summo iure summa crux statueretur, aut statuta toleraretur, Grotiana prospectum est prudentia et doctrina, quae hunc locum, id est, animam iuris bellici, eximie conspici, in parte operis necessaria constitui, suoque pretio taxari voluit. Hoc est nimirum rebus crudis gustum, immodicis modum, immanibus humanitatem dare. *mega/lh xa/ris2 a)utw=|, qui larvam iuris detraxit licentiae, hominesque more belluarum inter arma versari vetuit.

DICENDI GENUS concisum elegit Grotius; non modo ad exemplum philosophici


page 30, image: s0068

instituti, sed naturae quodam ductu. Amavit enim ubique orationem pressam, et quadam dignitate gravem. A qua nec in historia sibi temperavit. Satis constat, virum nostri saeculi summum, omnisque doctrinae et auctorem et censorem gravissimum, Hieronymum Bignonium, cum ineditas adhuc Grotii historias et Annales legisset, non probasse brevitatem orationis, obscuritati obnoxiam, in illo genere scripturae, quod a perspicua venustate potissimam commendationem caperet; peneque Grotio persuasisse, ut rescriberet. Sed invito genio, qui format fere orationem, vix suscipi feliciter aliquid videmus: et in historia, facilitas erudita optari, gravitas non inepta ferri debet. Quae in hoc quidem opere plus rationis habere videtur. Sicut et in praefatione ad Regem Christianissimum. Liceat dicere, quod mihi in mentem venit: amplissimo cuique et facundissimo Panegyrico si non anteferendam, aequandam tamen eam esse. Adeo nullum verbum otiosum, nulla sententia a maiestate rerum declinans, et in angusta stili complexione copiosa reperitur summa.

GRAECA suis fere verbis Latina reddit, conscius sibi egregiae artis, magnique in hoc genere successus. quantum enim valeat, carminibus Graecis Latino metro mutandis, luculento opere fragmentorumi Poëticorum, quae ex Stobaeo ad hunc modum convertit, apparet. Et in soluta oratione, Procopii


page 31, image: s0069

Vandalica et Gothica, illustrissimum huius laudis monumentum haberi par est.

Forte interim illud aliquem moveat, ut minus praeclare de hoc opere sentiat: quod usus eius in vita humana vix demonstrari queat. Tractantur enim hic officia hominis, ad quae ex iure naturae tenetur, sive quae ex lumine naturae colligi possunt. At vero talis status hominum numquam fuit aut est, ini quo sola illa obligatio obtineret. Quid ergo multum solliciti sumus de re, quae nec ini usu fuit, nec erit; Non addam cum non nemine: nec esse debuit. Si enim homo mansisset in statu sanctitatis primaevae, haec sola illum lex ut ab initio rexit, ita rectura deinceps erat: nisi quod una aut altera positiva accedere poterat, sicut de vetita arbore constat. Sed profecto, qui ita sentiunt, ipsos omnis iuris sanctissimos fontes ignorare, si non spernere, videntur. Possis eodem modo inferre: numquam post peccatum admissum talis status hominum fuit, in quo solae obligationes, quae ex Decalogo sive lege morali, id est, iure naturae repetito divina promulgatione, homini conveniunt, obtinerent. Semper enim aliqua polite/ia fuit, quae sine legibus positivis cogitari nequit, aut instar polite/ias2, ut in magna domo, aut corpore familiarum; ubi iussa patrisfamilias aut principis sive principum illius coetus, legis civilis rationem habere intelliguntur. An dices hinc consequi, de Decalogo explicando, et probe intelligendo, nobis non magnopere


page 32, image: s0070

laborandum esse? Unde tamen maximi quique ICti omnium civilium legum origines deducendas existimarunt. Eruditis certe notum est: nullius gentis iura civilia docte et penitus intelligi, nisi ab iis, qui peritiâ iuris naturalis praestant. Norunt hoc, qui possunt discernere opera architecti alicuius secundum disciplinam mathematicam, usu quodam exterius perceptam, non autem ex disciplina mathematica, cuius inscientia saepe laborat, effecta. Nobilitatem summam iuris civilis Romani, et excellentiam illam, ob quam tanto in pretio esse debet, non intelligunt illi, qui velut opificium aliquod tractant, et ea quae in usu fori sunt, ac quomodo in usu sunt, in numerato habent. quamquam ea quoque peritia suam, nec parvam laudem habet. Sed quos civilis haec philosophia, de qua loquimur, omnis iuris magistra, penitus imbuit, non modo legis praecepta, sed ipsas praecipiendi rationes, consilium, prudentiam, ab ipsis originibus per omnem legislatorii operis processum illuminato iam oculo perspiciunt penetrantque. Verum, de his alibi plenius. Illud interim non est eruditi, ad tam pauca respicere, ut, quod in statu singularum civitatum non statim obicitur oculis, in universum negare instituas; et in tali praesertim argumento, illam humani generis civitatem, altiore auspicio huc pertinentem, praetervideas. Nonne enim civitatum, rerum publicarum, imperiorum, quae seorsum valent et sufficiunt


page 33, image: s0071

sibi in summam ordinis et potestatis aliunde non pendentis, quoddam tamen corpus natura constituit, quod non iure minus regeretur, quam partes singulae? Sed iure nimirum non civili, quod potestas civilis constituit, et civibus suis promulgat; verum iure, quod potestas civili altior sancit, id est, Deus per naturam et rationem; iure, inquam, naturali, divinae mentis specimine, seu lege divina, [Note: Vasq. controvers. illustr. c. 29. §. 14.] cuius pars est sanctio naturae rationalis socialisque. Non possent conservari singulae civitates, sive singulorum imperia populorum, nisi aliquid esset, quod contineret universum corpus communi aliquo vinculo, quod non potest esse aut cogitari aliud, nisi ius omnibus commune, quale solum est, de quo agimus. Omnium eniminter se gentium bella exsisterent, ut primum ab observantia iuris naturalis esset recessum. Et sane loquamur de eo, quod factum est, non de eo, quod suturum ex certa causa et consecuturum apparet. Quotiens iuris naturalis respectus apud nationes populosque viguit, totiens beata pace mundus laetabatur. At, ubi quaevis natio, quaevis civitas sibi tendere, atque illud communitatis humanae vinculum dissuere coepit, bella bellis, caedes caedibus continuabantur: donec ad integrandi iuris naturae cupidinem reditum est. Voluerunt id signare Poëtae, et qui ex Platonis schola periodos temporum singularibus notis insigniebant. Saeculum enim h(gemonik\n, quasi dicas rectorium, sub


page 34, image: s0072

divino imperio, sive sub lege naturae, aureum aestimabatur: cum reliqua (to\ e)pidumhtiko\n kai\ qumiko\n) deterioribus metallis comparari mererentur, eo quod daemonum et fortunae per arbitria iactarentur, id est, libidine potius humana quam studio aequi bonique continerentur, casibusque et laboribus assiduis inquietarentur. Et hodie, quae alia potior tot bellorum causa inter Christianos, quam quod animis excessit reverentia iuris naturalis, non inscripti tantum hominum mentibus, et tabulis divinis humanisque; sed Christi ipsius doctrinâ tantopere commendati explicatique? Clarius dicam: Huic inhumanae feritati incitamentum et praetextum inde nascitur, quod, praeter ius illud cuiusque nationis seu rei publicae arbitrio emolumentoque statutum, nullius iuris ratio a nonnullis habetur; et sanctissimum unicumque generis et status humani coagulum, quod ex tuenda societate communi constat, oblivioni haud raro traditur. De iis, quae fiunt, loquimur, nam de iis, quae dicuntur, paulo aliter sentiendum est. Tanta est enim vis, tanus sensus iuris naturalis in animis hominum, ut etiam, qui deserunt eius decreta, verbis palam contemnere non audeant, sed praeferant ultro iactentque: reique, quam vere humanam et socialem sciunt, praescriptione dissimillima studia et contraria proposita vestiant integantque. Nisi quod deteriores istis suomet calculo damnatis ii quodammodo videntur, qui nullam eiusmodi


page 35, image: s0073

communis humanitatis copulam agnoscere, de iure naturae contemptim sentire, animique nullo hominum consortio digni immanitatem, etiam chartis inscribere tamquam tartareum flosculum, non verentur. Quid enim aliud faciunt, qui nullum iuris naturalis usum superesse clamitant? qui finiendis regum populorumque controversiis illam unice accommodant regulam, quae regendi vim et auctoritatem, ultra pomoeria suae patriae nemini obtrudere potest? qui contra solem spuere, et experientiam saeculi exstinguere, tot exempla principalium conventionum, pactionum, foederum, iuris naturalis ductu auspicioque perfectorum, proculcare ac ludibrio habere instituunt? Ad dedecus aevi non minus quam ad iniuriam supremarum potestatum, quae iure privato suas regi controversias nec patiuntur fere, nec pati aliquando possunt, pertinere hanc abnormem philosophiam, nemo est, cui non appareat. In primis autem eos, qui in republica versantur, haec cura tangit: eorum conscientiam appellat deiecta suo gradu philosophia melior, sive veneranda iuris naturalis scientia, ut, quod sciunt creduntque praesentissimi in omni civili administratione usus esse, id suae existimationi restituant, restitutumque tueantur, neque ad publica docendi iuvenes munera convolare patiantur homines omnis solidae eruditionis ut vacuos, ita contemptores. Haec enim fundi nostri calamitas: haec rei publicae occulta tabes paulo post manifesto exitio viam dabit. Corrupta enim


page 36, image: s0074

doctrina civilis, non nisi rei publicae calamitatibus vel exercetur, vel expiatur.

Idem iudicandum est de altera non minus foeda calumnia, quando nihil certi ex hac iuris naturalis philosophia peti posse, et omnia, quae hic disputantur, in ambiguo relinqui, ementiri non erubescunt. Animadvertat necesse est statim, quicumque haec audit, hiatum illum et saltum, sive eruditionis contextae defectum, omnisque philosophiae imperitiam. Mittendi enim sunt hi homines, si modo per superbiam docendos se praebere, aut commodiorem de se spem excitare unquam possunt, ad scholas civiles et primarum literarum doctores, ut discant, quid sit ratio, quid ratiocinatio, quae utriusque vis aut fides, quae natura definitionum, quae auctoritas axiomatum, quae firmitas illationum. Scilicet non obligabit me, aut incerta vinculi auctoritate tenebit illa officiorum summa, honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere, nisi legislator civilis sua sanctione hoc amplexus fuerit? nullum habebunt pondus, quae destinatâ et naturali consecutione hinc deducit homo sociale animal, nec mundi minus, quam certi coetus civis; nisi accedat terror imperii, et certum esse iubeat, quod ante incertum et vagum erat? Fluxum erit et incertum, si quis dicat, quae facta laedunt pietatem, honestatem, et bonos mores, ea nec facere nos posse putandum est, nisi in tabulas suas retulerit hanc sententiam legislator aliquis? Fluxa incertaque erunt,


page 37, image: s0075

quaecumque viri sapientia et usu vitae praestantissimi in eandem sententiam definiverunt, quam aliquis legislator lege expressit: vel antequam in legem alicubi ivit illa ratio, vel postquam sub alio nomine in formulam legis venit? Fluctuabit fides omnis sapientiae, nisi auctorem habuerit legis civilis latorem? cumque nihil fere in ullis legum tabulis monstrari queat, quod non philosophorum aliquis extra civilis legislationis institutum dixerit, scripserit: nullius fidei aut ponderis erunt omnia. Quid est ipsius Iurisprudentiae iugulum petere, si hoc non est? an enim alia usi sunt doctrina Iureconsulti, quam philosophi? an divino inspiratu agitati sunt, cum ea scriberent, quae primo non leges erant, postea ut leges essent, totidem verbis deligebantur? an alia fuit summorum illorum virorum sapientia, cum sententiae eorum auctoritatem legis acceperunt, quam antea, cum doctrinae specimen, non potestatis legislatoriae literis mandarent? Indigna vero merces tantorum meritorum, si propterea tantum sapuisse videantur tanti rerum agendarum auctores et officiorum magistri, quia placita eorum inter leges numerari coeperunt! Egregie vero de Imperatore iudicant, qui non credunt, non dicunt, quod nemo prudens non crediderit, non dixerit: Imperatorem ideo legibus addidisse doctorum et prudentium virorum sententias, quia sua philosophia, sua ratione optime essent usi, eaque vidissent ac statuissent, quae rectae


page 38, image: s0076

rationi maxime consentanea, ex idoneis principiis bona illatione provenirent: id est, quae conscientiam obligarent, antequam legali sanctione munirentur. Conscientiae enim prima ratio apud omnes, qui eam non oppressam cupiunt: quam obligat omnis ratio naturalis, tamquam tacita quaedam lex, cui auctoritatem praestat non Principis alicuius, sed Principum Principis nutus, voluntas, iussio, numquam sine sensu imminentis poenae, adeoque numquam sine terrore animis humanis obversatura. At, inquis, quae est apud homines Numinis divini oblivio et incuria, nihil certi aut firmi ex philosophia civili in vitam redundabit, nisi sapienter repertis dictisque terror legis pondus adiciat. Fatendum est, vulgus hominum ita natum esse, ut non pudore, sed metu regi velit; sed aliud est, de disciplina iuris loqui, aliud de ipso iure: aliud, de modo regendi civitatem extrinseco; aliud de fide et ratione iuris interna. Male autem collegeris: Lex civilis vim minitatur, lex naturae non eandem minitatur inobedientibus; igitur lex civilis firma et certa, lex naturae fluxa, incerta, vaga haberi debet. Eadem enim ratione totam virtutem et honestatem spreveris, ad quam boni tantum sponte, ceteri metu [Note: vid Gry. phiandr. oeconom. legal. lib. 1. cap. 1. pag. 63.] poenarum spectant. Viris doctis sollenne est ita discriminare, ut philosophiam volentes docere, iurisprudentiam invitos cogere dicant. cumque iurisprudentia absolute virum bonum facere nequeat, Ethicae et Theologiae id


page 39, image: s0077

muneris delegatur. Itaque etiam honestum et iustum philosophus habet naturale, perpetuum, unius generis,o ut a conditu rerum homini est innatum: Iureconsulto honestum sive iustum civile, temporum, locorum, hominum varietate non eodem modo se habens proponitur. Haec doctrina hactenus eruditis propria et consueta fuit: antequam monstra haec et nova prodigia ex profundo ignorantiae barathro emergerent, ac philosophiae omni philosophisque fidem simul et usum abrogatum irent, non sine iniuria divini numinis, cuius imperio et sanctione totum ius naturae sustentatur. Quanto civilius sensit maximus Imperator, qui non rationis tantum naturalis praecipuum ubique momentum agnovit, sed prudentium quoque virorum, etiam poëtarum auctoritatem in definiendis causis adhibendam duxit. Sed a bonis et moribus et literis quantum sit recessum, comparatio hominum temporumque ultro declarat. Quin et illi, qui iuris civilis Romani inveteratam late auctoritatem, multasque apud gentes receptam [Note: Arth. Duck de auctorit. I. C. lib. 1. c. 2. §. 5.] depraedicant, non aliam eius rei potiorem adornant causam, quam quod ius Romanum inter omnium gentium leges maxime rationi et iuri naturali consentire, tum et aequitate naturali praepollere videatur. Ab his quantum discrepant, qui id contemnunt, ad cuius normam exigi civilis iuris praestantiam, summa plerumque ratio fuit? iterum occurrunt, qui nobilissimam omnis iuris partem


page 40, image: s0078

infamare semel sunt aggressi, et non eodem modo definiri controversias ab iis, qui iuris naturalis peritiam profitentur, sed discordes saepe de re una sententias andiri, conqueruntur. At longe maior querela semper fuit de diversis iuris civilis interpretationibus, de Iureconsultorum in respondendo et consulendo non diversis modo, sed contrariis sententiis: nemo tamen tam importunus disputator prodiit, ut contemnendam esse iurisprudentiam hinc conficere cuperet. Sed iniurias istas et convitia, quae ad decipiendos imperitae aetatis animos, ad perdendas solidae eruditionis reliquias, ad infirmandum robur totius etiam civilis iurisprudentiae, ad abolendam venerandae vetustatis sapientiam, et consecrandam Divam Barbariem pertinent, decora ingenia, eâ, quae bonam causam decet, et diligentia et fiducia, detectis etiam evulgatisque malarum quae subsunt artium machinamentis, in tempore ulciscentur atque profligabunt.

Interea solari rectiora sentientes poterit summorum hodie in omni Europa virorum auctoritas, et optimum quod de Grotiano hoc opere faciunt iudicium. In plerisque, inquam, Aulis et curiis numeramus viros dignatione generis, munerum, meritorumque, inter praesidia et ornamenta saeculi praedicandos, qui huius operis abstrusas opes familiariter norunt, eiusque doctrinas non capiunt modo, sed, ubi res poscit, inter instrumenta tractandae rei publicae expediunt:


page 41, image: s0079

denique obtrectatores tam bonarum rerum, in bonis viris, certe in doctis numquam habendos esse arbitrantur. Altius philosophandum est. In Germania nostra Serenissimus Princeps Elector, cuius ad rei publicae commoda domi forisque vigil excubat oculus, neque infra ullius aevi exempla consistere animadvertitur prudentia, et literis interioribus, et usu rerum, et animi heroici altitudine in immensum cumulata, publice in sua Academia Archipalatina erudiendis ad amplioris fortunae cultum ingeniis, recitari explicarique iussit, electum e multis opus Grotii, de quo loquimur. Eritque in posterum tam cordati consilii ratio, inter documenta nemini detrectanda, quotiens qua eundum sit, non qua itur, in disceptationem veniet, vulgarisque et imperitiae et impudentiae decreta, decori et usui patriae cedere iubebuntur. quamquam vel solum illud nomen, quod sibi, ut illustrissimum principium, haec commentatio praescripsit, in pudorem dare potest, quicumque non depuduerunt. Ubi autem a magnis istis et ad suae posteraeque aetatis decus editis nominibus, primaeuqe sortis ingeniis discesserimus, non inficias ibimus, paucos esse, si de interiore notitia operis agendum sit, oppido paucos, hoc nomine aestimandos. Quis miretur, qui sciat, quàm sit rara et prope insolita bonorum scriptorum, totiusque antiquitatis, unde hoc opus concinnatum est,o vel tralatitia tractatio? Accedit: quod non ex eo genere librorum est


page 42, image: s0080

Grotianum volumen, quibus perfunctorie volutandis, aut vago discursu peragrandis aliquis delectari iuvarique possit. Multo non studio modo, sed meditatione opus est ad condiscendam hanc disciplinam, nemini nisi penitius omnia edocto profuturam. At, qui semel Grotium in ipso Grotio agnoverit, in sinu gaudebit, et gratulabitur sibi de arcano et habili instrumento, ac portatili bibliotheca; maximis quibusque rebus conficiendis opportuna. Non deficient eum rationes idoneae, graves, unicae, quotiens praecipua Pacis Bellique negotia disceptanda, interpretanda, illustranda sunt. Mirabuntur pondera rationum (scio hoc accidisse) qui non vident, unde proficiscantur; nec viderent forte, etiamsi officinam talium telorum nominares ac demonstrares. Mirabuntur, inquam, non enumerari auctores ingentium voluminum, non describi paginas, non comparari sententias, non extendi formulas et commentarios. Sed dum suas artes nuspiam agnoscent, non habebunt, quod valide opponant alienis, aut exprobrent.


page 43, image: s0081

In PROLEGOMENA.

ET hactenus quidem de inscriptione operis, et aliis quibusdam rebus, praesertim de auxiliis et praesidiis, quae Grotius ad scribendum sibi adiumento fuisse ait, in Praefatione nostra actum est: eo consilio ut prolegomena, sicut dictum est, amplius illustrarentur: quorum nunc summam designabimus. Ait Grotius: scripturo sibi, de iure naturae et gentium, argumento publicè utili, ante omnia constituendam esse illam quaestionem: An sit aliquod tale ius? multos enim id negatum ire, constat: quorum ut non simplex est sententia, ita singillatim confutandam suscepit Grotius: eademque opera, originem eius iuris, et quemadmodum ac in quibus consistat, ostendit. Dum enim declaratur vanitas rationis illius, de naturali omnium animantium propensione ad suas utilitates, omne ius, quod praeter utilitatis illius rationem fingitur, exstinguente: simul demonstratur origo iuris naturalis ex conditione humanae naturae, à ceteris animantibus plurimum differentis, tum ob societatis ad humanum intellectum compositae excellens studium, tum ob iudicium et dictamen rectae rationis facienda et omitenda designantis: quo accedit reverentia insita, et sensus divini Numinis, non otiose quid secundum aut contra ius naturale, tam


page 44, image: s0082

societatis custodiae, quàm regneids actionibus destinatum fiat, aspectantis; et iterata iuris naturae promulgatio, cum disciplina sacrarum Literarum. Qua occasione etiam iuris civilis et gentium iuris, à Carneade in divisione iuris omissi, origo ob oculos ponitur, quasi in parte amplificationis. Continuatur deinde superioribus refutatio illius sententiae, quae ius naturale, stultitiae nomine infamat; et alterius, quae ius omne à validioris arbitrio suspendit; et tertiae, quae privatis tantum non civitati ius convenire statuit; et quartae, quae pacis tantum, non belli ius esse contendit. Refutatis ergo, quae obstabant, cum simul probasset, esse aliquod ius naturae et gentium, suscepti huius scriptique operis duas adsert causas: primum ut licentia bellandi apud Christianos certis limitibus coerceretur; deinde; ut specimen aliquod methodi accuratae in parte iurisprudentiae perpetuae extaret. quo facto o)ikonomi/an operis summatim per argumenta librorum singulorum designat: aliorumque circa hoc argumentum institutum cum suo comparat. Hinc, quibus praesidiis et auxiliiis usus sit tum in argumentado, tum in testimoniis, edisserit: e. g, ex Philosophis (ubi de Aristotele quaedam inseruntur) ex Historicis, ex Poetis et Oratoribus; ex libris S. Scripturae, ex monumentis Ecclesiasticis, canonum Synodalium, et Patrum sive Doctorum; ex Scholasticis; ex Iureconsultis, quorum diversas classes fecit. Sequitur methodi explicatio; tum dicendi genus. In fine morata clausula, omnia censurae aliorum submittit.


page 45, image: s0083

Locus Euripidis ex Helena sumptus est, ubi Helena non Theoclymenum, ut hic impressum [Note: v. 928. et 929.] est, sed Theonoen virginem fatidicam ita compellat:

*aixro\n, ta\ me\n s1e qei=a pa/nt) e)ceide/nai,
*ta\ t) o)/nta, kai\ mh\, ta\ de\ di/kaia mh\ ei)de/nai..

[Note: In praefat. operis de I. N. et G.] De utilitate huius argumenti, cordatum est Seldeni iudicium: Naturalis iuris peritiam, non minus, nec alio fere modo iuris universidivini humanique, quod citra initia illa positivum est, atque morum scientiae exactiori conducere, quàm sapientiam quam appellitant primam seu Metaphysicam reliquis Philosophiae membris, quae sua ex illa mutuo accipiunt principia: seu, quàm artes pure Mathematicas eis quae sunt mixtae; aut Epochas in temporum motuumque rations, insequentium caelculo. Neque absonum est dicere, ab iure illo, cetera multifariam superinducta, velut surculos per insitionem accedentes, à trunco cui inseruntur sustentari alique.

[Note: lib. V. In. stit. cap. 16] Disputatio Carneadis à Lactantio describitur, cuius verbis hic utitur Grotius Cyrenaici quoque, auctorem Aristippum secuti apud Laertium [Note: lib. 2. in Aristipp.] statuunt, mhde/n te ei)=nai fu/s1ei di/kaion, h)\ kalo\n h)\ ai)xro\n a)lla\ no/mw| kai\ e)/qei, nihil natura esse iustum, aut bonum, aut turpe, sed lege et consuetudine. Causam attulit Carneades eandem, quam Epicurus et qui eum sequuntur, quibus

Non natura potest iusto secernere iniquum;

[Note: Serm. l. I. sat. 3.] Sed utilitas iusti prope mater et aequi est apud Horatium, unde Grotius illam r)h=s1in per partes depromit. Pro qua sententia multa affert Petrus


page 46, image: s0084

Gassendus in Philosophia Epicurea, ubi de iustitia tractat, et ubi kuri/as2 do/cas2 Epicuri explicat. Sed idem hic accidit Epicureis, quod in disputatione de Voluptate, quam ultimum hominis bonum non recta via, et philosophorum stilo, sed per ambages, et propter necessitudinem quandam cum fine, et significatione vocis non communi aut usitata, adeoque Rhetorum more, denique conficere cupiunt. Ita etiam verum est, ius naturae utilitatis omnium et singulorum fertile esse, et inter utilia reponi [Note: lib. 2. cap. 3.] posse. Sed sicut Cicero in Officiis non semel monstrat, quicquid honestum est, idem esse utile, non tamen propterea honestatis et utilitatis rationem confundendam existimat: ita longe accuratius de iuris omnis origine ita disputat, ut ius naturae ab ipsa natura et ratione, [Note: lib. 2. de invent. 22.] cetera iura ab utilitate arcessat. Initium iuris (inquit) ab natura ductum videtur: quaedam autem ex utilitatis ratione aut perspicua nobis aut abscura in consuetudinem venisse: post autem approbata quaedam, aut à consuetudine aut à vero utilia visa, legibus esse firmata. Ac naturae quidem ius est quod nobis non opinio, sed quaedam [Note: cap. 3.] innata vis afferat. Et subinde: Eius initium est ab natura profectum: deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt: postea res et ab natura profectas, et ab consuetudine probatas, legum metus et religio sanxit. Gassendus autem dum pro Epicuro nititur, illuc descendit, ut tale nobis ius naturae concinnet, quod non nisi definitione iuris civilis


page 47, image: s0085

comprehendi potest: nam de utilitate ita ratiocinatur, sicut antea dictum est.

Ceterum sententia Grotii de origine iuris naturalis, quae in his prolegomenis proponitur, divelli non debet aut mutilari. Ait enim: Ex appetitu societatis excellente, et iudicio rectae rationis naturae humanae convenientia aut repugnantia designantis, adeoque voluntate divina tum naturae inscripta, tum (quod Christiani iam melius sciunt) in decalogo repetita atque in scripturis abunde declarata, proficisci ius naturae sive naturale. Pleraque haec ex Cicerone; Cicero potissimum ex Stoicis sumpsit: quamquam Aristotelis et Platonis non alia mens est. De singulis est aliquid dicendum. De appetitu societatis primum. Quaeri hic solet, an naturalis sit ille appetitus: deinde, qualis societas intelligatur sive in communi sive definite: tum quae capita iuris naturalis inde oriantur. In prima quaestione Hobbesius se opposuit, et monitus [Note: Elem. de civit. c. 1. §. 2. etc.] de errore, quo hominem ad societatem aptum natum negat, levibus causis interpositis pertendit: infantes, et indoctos, et damorum ex defectu societatis emergentium ignaros, non appetere aut curare societatem. Quo genere argumentandi si utendum sit, facile omnia homini detrahentur, quaecumque naturae humanae propria sunt, et suo tempore demum, non statim ut infans natus est, in actum prodeunt. Periculorum autem solitudinis ignoratio, quamvis in homine rationis usu praedito daretur (quod nemo facile


page 48, image: s0086

concesserit) ingenitum tamen societatis appetitum non exstingueret. Iam quod proprii commodi aut gloriae causa homines sociari velle, non naturae instinctu, ait: partim ita explicat, ut vitiosum rationis usum pro natura venditet; partim aliunde nec semper eodem modo accidentes stimulos societatis, ad obscurandum primum naturale incitamentum adhibet, neutra in re legum philosophandi memor: et notatus iam à Cl. Pufendorfio.

[Note: Elem. I. univers. lib. 2. observ. 3. §. 4. et 5.] Non autem qualemcumque societatem natura hominum appetit, sed sibi convenientem, id est qualem ratio demonstrat et commendat. Scilicet societas naturae rationali conveniens est societas ordinata: ordinata, inquam, rebus, personis, actionibus, ad honestatem et utilitatem. Nam et brutae animantes pleraeque ad societatem naturali instinctu feruntur: non semper sine ordine, qui in apum examinibus admirabilis apparet. Sed societas tamen illa sic ordinata est, ut naturae non-rationali convenire possit. In societate hominum altius ascendendum est, et quo ducit ratio, verum humanae societatis instrumentum: quod oratione, tamquam altero instrumento, in usus [Note: 1. offic. 4.] sociales dispensatur. Natura, inquit Cicero, vi rationis hominem conciliat homini, et ad orationis, et ad vitae societatem. Addenda sunt, quae antecedunt et sequuntur. Sed et iustitiam omnem, adeoque etiam ius naturale, ad communitatem et societatem hominum, in aureo Officiorum opere saepissime refert.


page 49, image: s0087

Neque alia fuit Aristotelis sententia, qui principio gravissimi operis ita philosophatur, si sententiam eius in unum collectam exhibere fas [Note: 1. Polit. 1. et 2.] est: Homini natura inesse appetitum societatis, non ut aliis plerisque animantibus, sed excellentem; neque cuiuscumque societatis, sed rationi, qua praecellit ceteris homo, convenientis: id est, bene compositae, rebusque necessariis instructae. Quia enim solus ex animantibus homo iustum ab iniusto, utile à noxio discernere, idque discrimen oratione explicare potest: igitur ad defectum mutuae indigentiae, quam natura machinata est, explendum; modumque societati naturaliter expetitae, quae humana sit et vere sociabilis, non belluina et dissociabilis, imponendum; iure ac ordine opus esse animadvertit. Id quod in singulis societatis generibus, si à primis et minimis usque ad perfectissimas et maximas progrediamur, obtinere intelligitur. Coniungi debent natura appetens, indigentia [Note: Arist. 1. polit. 1, 2. et 3, 8.] invitans, et iustitia ordinans. dikaios1u/nh ga\r politiko\n, iustitia vere socialis est. Sive iure solo omnis societas constituitur atque continetur. Inter iuris autem nomina, primum [Note: 1. offic. 16.] est ius naturae. Primum est (Ciceronis verba refero) quod cernitur in universi generis humani societate. eius autem vinculum est ratio et oratio: quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines, coniungitque naturali quadam societate. Quae societas naturaliter ad perfectionem tendit: quam Philosophus à primis et simplicibus societatibus per incrementorum gradus ad


page 50, image: s0088

civitatem deducit. Unde inter multas societates devenitur ad civitatem humani generis, et ad Dei regimen, â quo omnia proficiscuntur, et ad quod omnia tendunt. Sicut enim civitatem unius populi aut imperii demonstrat, commendat, ac paene constituit natura; regit autem lex civilis sive imperium humanum: ita civitatem humani generis demonstrat, commendat, constituit, regitque lex naturae, quae est lex Dei, ut saepe dictum est. Nam ad ordinem societatis, quam natura non nisi ordinatam appetit, pertinet imperium, res vere naturalis: sine qua nec coniugalis, nec patria societas, nedum alia maior aut perfectior subsisteret. Bene Cicero, ex platone totam seriem huius philosophiae complexus, [Note: lib. 3. de ll. cap. 1.] Nihil, inquit, tam aptum est ad ius conditionemque naturae, quàm imperium: sine quo nec domus ulla, nec civitas, nec gens, nec hominum universum genus stare, nec rerum natura omnis, nec ipse mundus potest. Nam et hic Deo paret, et huic oboediunt maria terraeque, et HOMINUM VITA IUSSIS SUPREMAE LEGIS [Note: Ele. de civ. cap. 1. etc.] OBTEMPERAT. Male ergo Hobbesius statum mere naturalem nominat, et fingit: qualis non esset homine dignus, aut naturalis humanus, sed belluis aptior, quarum natura rationem et orationem ignorat. Nam ut omnibus omnia liceat agere, appetere, possidere, nulla est ratio, nulla natura recte atque integre iudicans, quae dictet. Depravatae naturae (ea enim est, qualem nobis isti


page 51, image: s0089

describunt, et à Cicerone saepe vocatur) impetus eiusmodi esse possunt, non dictata rectae rationis: quae eo ipso, quod societatem appetit, ordinem societatis appetit: qui licentiam eiuscemodi motibus incompositis omnem praecludit. Ordo enim qui esse potest, nisi ad primum aliquod tendat? id primum est et summum, et omnia moderari aptum: id est, imperium sive summa in societate potestas, sine cuius respectu, societas nulla appetitur ab eo animante, quod rationis et orationis instrumento utitur. Huc usque progreditur natura: huc sapientia veterum magna consensione fertur; ut imperium in omni societate naturale esse, libertatem autem, quae imperium omne aspernaretur, cum natura pugnare demonstrent. Ita in civili consociatione sive civitate, imperium à natura est, ut in omni societate: an vero uni, aut pluribus id committi debeat, non definit natura, sed temporibus locisque et utilitatibus cuiusque civitatis constituendae relinquit. Quare concise loquuntur, qui Reges à iure naturali deducunt, [Note: Contr. illustr. lib. 1. c. 1. §. 25.] inter quos etiam Vasquius est. Ut imperium esset in societate civili, natura praecepit: ut regium esset, suadere saepius natura potuit, quamquam non praeciperet. Norunt enim eruditi, quid alterum altero intersit. Hic est ergo status vere naturalis, societate scilicet ordinata et instructa, quo natura et ratio ducit: non autem bellum et dissidiorum catena, quam nonnulli nectunt, depravatae naturae


page 52, image: s0090

inconditos motus pro dictamine naturae rationalis temere arripientes. A quali statu, nec sociali, nec humano, adeo natura abhorret, ut nec brutorum animantium (congenerum dico) conditionem ad bellum potius, quàm pacem genuisse videatur. Homini autem pax proprie naturalis, bellum contra naturam est, nisi per modum subsidii ad pacem obtinendam per rationem temporis necessarii. Non credo quemquam futurum, qui de natura rationali, in tanta rerum studiorumque luce ita velit ratiocinari, ut ex homine, etiam post peccatum in orbem inductum, et primaevam sanctitatem amissam, plane velit bestiam facere. Quod rhetoricantibus in loco et tempore non inusitatum, à philosophi instituto plurimum devertit: magnasque heri et hodie turbas in republica et religione dedit. Loquimur de genere humano, inde à multiplicatione. Ubi, qui negat naturae rationalis dictamen in iis, quae diximus, aut cum depravatione consuetudinum, et inconditis motibus confundit, ipsi Deo sacrisque scripturis ingentem facit iniuriam. Certum est et indubitatum, adhuc extare mentibus inscripta iura, de Deo non violando, de imperio non detrectando, de caede, adulterio, furtis, aliisque, quae alteri homini per iniuriam nocent, vitandis: et tamen repertae sunt totae gentes, quae latrocinari, homines occidere, adulteria committere, in licitis vindicarent. An hic quisquam tam ineptus erit, ut naturae


page 53, image: s0091

potius et rationis iudicium in dubium vocare, quàm depravationi consuetudinum, ut Cicero loquitur, tum et pravae education et longo usui talia malit attribuere? Non alienum erit, hoc loco annotare, quod vulgo, nec vane dicitur; ius naturae non sufficere ad societatem civilem continendam, id nequaquam referri debere ad imperfectionem iuris naturalis, vel qua ius est, vel qua naturale est: sed aliunde evenire. Scilicet, quia multitudo non ratione, sed impetu vivit, et libidinem pro ratione habet: id est, motus animi non ratione coërcet, sed contra naturam et rationem animum servire, appetituts dominari sinit. Dictat interim ratio facienda, et monstrat viranda: sed appetitus imperium rationis naturale praeter naturam vincit ac subigit. Unde hoc tam frequenter et assidue fit? educationis et consuetudinis vitio. Dum enim non ea qua decebat diligentia homines assuefiunt, naturam sequi, et rationi auscultare: perverse vivendo agendoque, ad rationis imperium obsurdescunt, et amore rerum naturae adversantium, ipsa consuetudine imbuuntur aimi. Ita obscuratis et velut oppressis melioribus, deterioribus operam dari cernimus: nisi vis praesentior officii admoneat, poenisque et minisefficiat, ne vincula consociationis naturalia, et iura communitatis violentur. Nulla hic imperfectio in iure naturae. Nam et ea praecipit, quae ad vitam bene beateque agendam sufficere possunt (nisi quis de variis


page 54, image: s0092

porro inde, propius remotius, deductis rationibus, ac civitatis tempori usuique accommodatis, sermonem nostrae sententiae nihil obfuturum ordiatur) et gravissime sancit, quae praeceperat. An enim minor est auctoritas in divini numinis imperio, quo continetur ius naturae, quàm in humano imperio, quo civitas regitur, an molliora iussa naturae, id est, Dei, quàm potestatis humanae? an poenae tolerabiliores, quas Deus in lege naturae minatur, quàm quas potestas humana lege civili sancit? at poenae, quae divinitus imminent, non vitam, corpus, fortunas, et quicquid supplicia humana intra certum et plerumque brevem temporis terminum contingere possunt, afficiunt tantum, sed animis insuper et in perpetuum minantur. Quod [Note: libr. 10. de Rep.] nec ethnicos latuit. Unde apud Platonem poenae eorum, qui ius naturae violassent, per singula capita enumerantur apud inferos. Quem [Note: lib. 6.] locum etiam in Aeneidem suam transtulit Virgilius: ut conficeretur caput et summa philosophiae huius:

Discite iustitiam moniti, et non temnere divos. Numinis enim divini contemptus omnem iuris omnis disciplinam evertit et prosternit. Cur ergo magis homines humanam vindictam metuunt, quàm divini numinis iram, tanto graviorem? Eadem causa, quam dixi, facit, ut animi, non in longitudinem consulentes, sed praesentibus tantum intenti, quae consecutura sunt, licet longe maiora, suo


page 55, image: s0093

pretio non taxare, verum quicquid ex propinquo imminet, magis metuendum credere assuescant: et ab eo, quod natura non depravata, i. e. recte atque integre iudicans suppeditat, veluti non sentientes abducantur. Reviviscit tamen, non levibus momentis iudicii sanioris, religio in animis: et reverentiam metumque Dei memoris fandi atque nefandi suscitat. Quae res enim alia efficit, ut foedera et iusiurandum servent, qui nullam vim humanam formidant? an metus infamiae apud homines? at hunc declinare aut sanare, ac innoxium reddere non debilibus remediis possent. Ita reditur ad sensum metumque divinae vindictae sive iuris naturalis, quod sanctione poenae divinitus imminentis constat. Atque hic a)podikas1mo\s2 et suprema certaque Numinis supremi vindicta, ac iudicium, Tragicorum philosophiam contexuit ac implevit. Qui in eo toti sunt, ut ostendant, ea, quae in iura naturae peccantur, etiamsi humanum iudicium effugiant, divinitus certo et graviter vindicari. Hinc illi loci huic argumento proprii: [Note: Contr. I. 7.] magnis sceleribus iura naturae interire, quod M. Seneca extulit; Dei vindicem esse oculum, et [Note: In Pythag.] in omnia delicta vigilem; quod Hierocles in dogmatis formam retulit: o( *qeo\s2 nomoqe/ths2 w)\n a)ma kai\ dikas2h\s2 ti/qetai me\n ta\ a)gaqa\, a)nairei= de\ kaka\ dio\ kai\ pa/nth| kakw=n e)s2in a)nai/tios2 tou\s2 de\ kakunqe/ntas2 a)utecous1i/ais2 o(rmoi=s2 kai\ to\n e)n a)utoi=s2 o)rqo\n lo/gon a)mnhmonh/s1antas2, w(s2 me\n kakou\s2 kola/zei kata\ to\n no/mon to\n a)pagore/vonta ta\ kaka\ w(s2 de\ a)nqrw/pous2, th=|


page 56, image: s0094

e)peis1iou/s1h| e)piplokh=| tou= no/mou pro\s2 th\n proai/res1in, h(n dh\ tu/xhn kalou=men. Deus cum et legislator et iudex fit, bona quidem constituit et fovet, mala autem tollit perditque. Quare nec ullo modo malorum causa est. Qui autem suopte motu ductuque mali facti sunt, rectamque, quae in ipsis erat, rationem oblivioni tradiderunt, tamquam improbos quidem punit ex lege mala vetante; tamquam homines autem, propter accedentem ad voluntatem legis nexum, quod ad fortunam solemus referre. Talia sunt de talione fatali: sua in quemque exempla recidere, ut apud Poetam:

[Note: Ovid. metamorph. 13. De sera numin. vind.] En eget auxilio, qui non tulit:
Sic linquendus erat, legem sibi dixerat ipse:

Tarditatem poenae gravitate supplicii compensari: quod Plutarchus notissimo libello exsequitur. Et quae sunt huius generis. Certe qui in consideranto iure naturae huc non respicit, aut ius naturae inter homines fastu et imperitia disputandi obliteratum cupit, is societatis inter Deum et homines prima elementa tollit, id est, omnem civilem in disputando locum corrumpit ac depravat. Qualis sit socitas, quam natura hominum appetit, paulo fusius declaravimus: quamque naturalis ille appetitus sit, antea breviter ostenderamus. Nisi quod addi Ciceronis demonstratio debet, ex libri I. officiorum fine. Ubi, cum disseruisset, quàm consociatio hominum atque [Note: cap. 44.] communitas naturae apta esset, addit: Nec verum est, quod dicitur à quibusdam, propter necessitatem vitae, quod ea, quae natura desideraret,


page 57, image: s0095

consequi sine aliis atque efficere non possemus, idcirco istam esse cum hominibus communitatem atque societatem. Quod si omnia nobis, quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur: tum optimo quisque ingenio, negotiis omnibus omissis, totum se in cognitione et scientia collecaret. Non est ita. Nam et solitudinem fugeret, et socium studii quaereret, tum docere, tum discere vellet, tum audire, tum [Note: 3. Offic. 5.] dicere. Atque iterum: Magis est secundum naturam, pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere, imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in concilio caelestium colleavit, quam vivere in solitudine, non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis voluptatibus, abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine et viribus. Quocirca optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam vitam huic anteponit. Hanc ergo societatis custodiam sive appetitum societatis ordinatae instructaeque naturalem, recte et merito Grotius iuris naturalis originem, fontem, principium fecit, seu mavis, hoc iuri naturali fundamentum substravit. Nam sicut ad talem societatem Deus homines condidit, natura instruxit, ratio deduxit, oratio copulavit: ita, si fingeretur status hominum extra societatem, ille nec humanus esset, nec naturalis, et sic omnis coaguli, ut omnis iuris expers. Capita autem iuris naturalis ex hac societatis custodia Grotius deducit illa: abstinentiam


page 58, image: s0096

alieni, promissorum implendorum obligationem, damni culpa dati reparationem, et poenae inter homines meritum. Abstinentia alieni coniunctam habet lucri ex alieno restitutionem. Qua de re tractatur libro secundo huius operis, ita ut primo explicetur defensio sui rerumque suarum cap. I: deinde quid et quomodo et quamdiu nostrum sit; quaeque obligatio inde nascatur, usque ad cap. XI. postea de promissis, quo nomine etiam contractus et omne genus conventionum antiquis interdum significatur, disputatio suscipitur: ita ut primo agatur de promissis communiter cap. XI. 2. de contractibus cap. XII. 3. de vinculo promissionum et contractuum, iureiurando cap. XIII. 4. de promissis, contractibus, iureiurando regum ac summarum potestatum cap. XIV. 5. adeoque de publicis conventionibus, foederibus praesertim et sponsionibus cap. XV. 6. denique de interpretatione horum omnium. Haec ad promissa referuntur. Hinc ad tertium caput proceditur, quod est damni culpa dati reparatio: de qua agitur cap. XVII. libri II. Poterant, et fortasse debebant in hanc seriem necti, etiam quae de iure legationum, et praesertim sepulturae cap. XVIII. et XIX. habentur: sed de ea re suo loco. Superest poenae inter homines meritum: quartum iuris naturalis caput, quod ex custodia societatis Grotius deduxit: de quo argumento disputatur cap. XX. et XXI. Quàm sit autem abstinentia alieni, naturalis, partim in praefatione tetigimus, partim infra


page 59, image: s0097

explicabimus. Coniunxit eam erudite et commode, cum praecepto de non nocendo, sive de damno alteri [Note: lib. 3. cap. 5. et 6.] non dando, Cicero: et luculente atque ita exposuit in Officiis, ut non aliunde, quàm ex societatis custodia à Deo inter homines instituta, et vere naturali, repeteret. Quae disputatio omnino legenda est: ut breviores hic esse possimus. Sed de singulis aliqua suo loco erunt annotanda. Atque hanc significationem iuris proprie stricteque dicti Grotius agnoscit: quando scilicet defenduntur aut vindicantur, aut explentur, quae cuiusque sunt, aut ei debentur, vel ex pactione, vel ex maleficio, vel ex lege. Esse autem alteram, ait, significationem iuris ampliorem, qua dicantur contra ius naturae fieri, quae etiam in aliis rebus iudicio intellectus humani recte conformato repugnant: id quod exemplo dispensationis, secundum rationis dictamen kat) a)ci/an kai\ pro\s2 xrei/an xro/nou kai\ bi/ou factae illustrat. Hoc significatu iuris ampliore cicero in Officiis, tum veterum alii, quos secutus est, et liberalitatem eiusque bene dispensandae ratiocinationem iustitiae partem faciunt; et honestum omne, sive quatuor illas virtutes, in quas vim honesti tribuerunt, et omnium aliarum virtutum nomina contribuerunt, ita ad naturam referunt, ut desertionem officii contra naturam esse, iuri naturae adversari, sive officia iure naturae, omnibus et singulis praecipi atque commendari, passim et graviter disputent. Diversae illae iuris acceptiones sicut confundi non debent, et interdum ut ius et


page 60, image: s0098

aptitudo, (de quibus cap. 1. lib. 1.) distinguuntur: ita posterior significatio modo propius ad veri strictique iuris naturam, pro materiae ratione, accedit, modo minus longe ab eo, quod convenit, abest. Quae discrimina subtilius exsequi, in doctrina de officiis nec consultum erat, et naturae iurisque vocabula, invitante rerum similitudine, permutare, aut liberalius adhibere, ratio magis et consilium, quàm figura et consuetudo videbatur. Manet interim firma ista regula et utilis: vitia contra naturam esse; ea, quae non decent hominem, ut homo est, itemque ut est pars societatis, à natura vetari, sive à ratione naturali damnari, ideoque iuris naturalis reverentiâ vitari debere. Ita fiet, ut bono veroque sensu, sequentes naturam ducem atque magistram (cuius praecepta et monita ut non unius per omnia generis sunt, ita nullum ex iis contemnendum est) non aberrent ab officiorum tramite, aut vitae socialis ac hominibus dignae probis rectisque rationibus. Hobbesius quoque cum legem naturae unam fundamentalem posuisset, in reliquis inde derivatis, ad aliarum virtutum officia et praecepta descendit, sive ad laxiorem iuris significationem, quam Grotius vocat, qui hîc ea iuris stricte dicti nomine designavit, quae iustitiam proprie spectant. Prima Hobbesii lex naturae specialis sive derivata, ius in omnia non esse retinendum, fonte non puro manat. Nam illud ius in omnia, quod nullum, est, male posuerat, male explicaverat.


page 61, image: s0099

Sicut suis locis ostendetur, et de reliquis enumeratis legibus dispicietur. Christianos non sinit hic dubios esse, lex moralis in Decalogo expressa, quae est ipsa lex naturae, ut supra [Note: cap. 4.] dictum est: nec Hobbesius diffitetur, qui parum tamen memor est huius contextus, cum [Note: cap. 3. §. 27.] de obligatione in foro interno disputat. Quia enim, ut recte Grotius pergit in origine iuris naturalis explicanda, Deus es,t qui per naturam loquitur, praecipit, iubet, vetatque; nec rationis tantum dictatu, sed tabulis insuper Decalogi, et interretationibus passim in Scriptura Sacra propositis, in hoc negotio utitur: obligari Deo homines per iura naturae, atque hinc effici, ut naturam iuris et legis illa habeant, manifestum est. Quod nec Ethnicis ignotum fuit.

Sicut autem Cicero in disputatione de legibus, iuris civilis naturam explicari satis non posse autumat, nisi à iure naturae, et summa ac divina illa lege repetatur: ita Grotius ex ipso iure naturali et sociali, iuris civilis originem erudite arcessit. Immerito reprehensus à Feldeno. Legem enim civilem per pactum sive s1unqh/khn plerique veterum explicant. Quod in populari republica clarius apparet, et magis proprie dicitur: in unius autem imperio, omnique adeo rei publicae forma quomodo ista locutio accipi debeat, satis ipse ostendit Grotius II, 5, 17. Sed de origine imperii, et ea occasione, de legislatione civili, aliquid erit


page 62, image: s0100

postea dicendum. Ut et de Gentium iure: quod hic à Grotio subicitur.

Ad intelligenda, quae hic disputantur contra illos, qui stultitiam esse iustitiam, et validioris tantum arbitrio definiri, neque civitati necessariam ducunt, omnino legenda sunt quae apud Platonem lib. I. et II. de Republica, à Trasymacho et contra eum afferuntur. Fuit enim Platoni in primis constitutum, de iure et iustitia, opiniones vulgi, et aliorum descriptiones, qui non recte integreque de rebus solent iudicare, examinare, atque per has eruditas ambages ad veram sententiam contendere. Ita scilicet se habet to\ s1uzhthtiko\n tou= *swkra/tous2. Idem Plato lib. IX. de Rep. tyrannorum mserias et tormenta, quorum Grotius mentionem facit, graphice describit: ex quo repetit Tacitus VI. A. 6.

Nullam communitatem sine iure conservari posse, Aristoteles, notante Grotio, latronum [Note: 2. Offic. 11.] exemplo monstrat, et explicat Cicero in Officiis.

Apophthegma et ratiocinatio Agesilai, iustitiam fortitudini praeferentis, exhibetur [Note: Serm. 51.] apud Stobaeum.

Ad id, quod Grotius de adiuvanda per hanc scriptionem iurisprudentiâ ait, referendum est Seldeni iudicium, quod supra attulimus. Annotat [Note: pag. 45.] Feldenus: Iurisperiti officium latius à Grotio extendi: id enim tantum in interpretatione legum subsistere; speculari autem ius naturae ad scientiam legislatoriam pertinere, partemque


page 63, image: s0101

Philosophiae esse. Possit haec sententia illustrari quodam modo, exemplo Ciceronianae disputationis de Legibus. Id quidem certum est, non reperiri facile Iureconsultos, qui hoc argumentum serio et accurate sibi tranctandum sumant. Sed de nomine nihil attinet contendere. Et Iurisprudentia, suis finibus haec prima fundamenta et communia elementa iuris potest admetiri; non invidentibus gloriam rei bene gestae, si placet, philosophis: et Philosophiae iam olim divini humanique iuris (de quo nunc agimus) intelligentiam magno consensu delegari consuevisse, satis constat. Cognatis disciplinis non deest ratio, qua unam sibi laudem, proposito non eodem, trahant. Summus certe Iurisconsultus, ut communiter eo nomine utimur, parum hic effecerit, nisi ab interiore philosophia omnia sua praesidia mutuaretur. Sed ut coniungantur illa studia, ex hodiernis moribus nulla spes est reliqua. Eleganti autem et pererudita appellatione Iurisprudentiam naturalem et perpetuam à civili distinxit Grotius: eaque re sudem in oculis indoctorum hominum fixit.

Sequitur in prolegomenis argumenti per singulos libros oi)konomi/a ab ipso, ut ferunt, Grotio tribus his etiam tabellis designata: quas subicere voluimus.


[Gap desc: toc]


page 71, image: s0109

De praesidiis et auxiliis, abunde in praesatione diximus. Immiscentur et alia quaedam, quae suis locis, in ipso opere, non negligentur. Locus Euripidis ex Phonissis totus inspiciendus est, ut intelligatur nobili exemplo, quod Poëtae Tragici saepe disputant: ea quae iusta sunt naturali lege, aut iniusta; nemini obscura esse, qui vel mediocri usu rationis praeditus sit. Controversia erat inter fratres de regno participando, ex pacto. Polynices ita agebat: Conveni cum fratre Eteocle, ut alternis vicibus, ille unum annum, ego deinde imperaremus, atque sic deinceps. Nunc postulo, ut expleto anno, vices mihil tradat; hoc natura dictat, aequum iustumque esse, ut stetur pactis iuratis. Verbis enim non armis veni repetitum ius meum. Si frater vi detinet, quod mihil debebatur, quid nisi vis superest ad ius meum consequendum? Quae ipsa vis iam


page 72, image: s0110

appellationem iuris sortitur: th=s2 di/khs2 peira/s1omai dra=|n. Iusta enim vis, quae necessaria. Testes dii invocantur: quod in iure naturae tractando sollenne est, eo sensu: quod lex naturae praeceptum divinum sit, eiusque violatoribus vindicta inde advocetur, sive divinitas iuris sui (naturalis divini) vindex imploretur. Eteocles vero, fortitudinis, potentiae, gloriae, vana nisi iure fulciantur, nomina, obloquitur: veramque iuris et honesti, omnibusque obviam speciem, ad ea transfert, quae nemo nisi perturbatione aliqua aut pravitate ductus probare potest. Tanta autem est vis et species iuris naturalis, ut simplici et recta oratione, citra ambages, in omnium oculis luceat: cum ex diverso, fucata eorum oratio, qui iuris titulo iniusta adornare tendunt, aut iuris naturalis regulis offucias conantur offunmdere, ne simplices quidem, non-depravatos tamen homines fallere possint. Quare chorus muliercularum, non sapientia sane, sed probitate censendus, Polynicis causam approbat istis verbis:

)*emoi\ me\n, ei) kai\ mh\ kaq) e(llh/nwn xqo/na
*tetra/mmeq) a)ll) ou)=n euneta/ moi dokei= le/gein.
Sane mihi, etsi terra non nos Graecia
Eduxit, optime videtur dicere.

Eteoclis autem kallwpis1mou\s2 et speciosius quam verius iacta, tamquam iuri adversa damnat illa e)pikri/s1ei,

ou)k eu)= le/gein xrh\ mh\ pi\ toi=s2 e)/rgois2 kaloi=s2.
ou) ga\r kalo\n tou=t) a)lla\ th=| di/kh| pikro/n.


page 73, image: s0111

Non fas honesti nomen indere improbis
Rebus, vetante iuris istud regula.

Et praecesserat iam Poëtae philosophia, de simplici et omnium intelligentiae exposita iuris naturalis aequitate, in versibus, quos Grotius Latine convertit:

*ta=ut) a)=uq) e(/kas2a, ma=ter, ou)xi\ periploka\s2
lo/gwn a)qroi/s1as2 ei=|pon, a)lla\ kai\ s1ofoi=s2
kai\ toi=s1i fa/ulois2 e)/ndix) w(s2 e)moi\ dokei=.

Et illa:

a(plou=s2 o( mu=qos th=s2 a)lhqei/as2 e)/fu,
ko)u poiki/lwn dei=t) a)/ndix) e(rmhneuma/twn.
e)/xei ga\r a)uta\ kairo/n o( d) a)/dikos lo/gos
*nos1w=n e)n a)utw=| farma/kwn dei=tai s1ofw=n.

Est veritatis sermo simplex, nec fere
Interpretationibus multis eget,
Ipsa loquente re. Sed iniustae artifex
Causae, medelam verba nectit callida.

Quis enim non animadverteret vaga illa et generalia (quod non omnibus eadem bonesta sint atque turpia, quod verbo non redistinguantur illa, quod regni causa ius violandum sit) infirma esse remedia languentis causae. Nam et aliud genus honestorum est, de quo Nepotis etiam praefatio agit; quando scil. res ex sua natura mediae ac indifferentes, in tempore et loco decori aut indecori speciem induunt; cum hic agatur de lege naturae praecipiente impleri pacta, servari iusiurandum, qualia non aliter apud hos, aliter apud illos populos, sed ubique apud omnes, integra sanaque ratione utentes, eodem modo iudicantur: quae confusio, inter primas


page 74, image: s0112

scelerum causas adornari consuevit: et legem tantae auctoritatis, servari in minoribus, violari in maximis posse, non rationis aut hominis recte ratiocinantis vox est, sed ambitionis, et animi prae inani appetitu potentiae verum non pervidentis, improbum, et, Ciceronis quoque in officiis testimonio, naturae ac rationi inimicum carmen est. Cuius elationis schema oratione absurda, sed ad animi corruptos depravatosque impetus opportuna, expressit Poëta, dum Eteoclem inducit, vel in caelo diis superis, vel apud Tartara diis inferis imperium ereptum sibi trahere optantem, si fieri posset. Ubi erudite Scholiastes Graecus, sermonem immensae ambitioni congruentem, et ad iniustitiae propositum aptum esse; virumque describi iniustum, et propterea a)lo/gis2on quique non vereatur ius alterius sibi vindicare, annotat. Pertinet huc et ad omnem superiorem adversus Hobbesium disputationem perinsignis locus [Note: lib. 1. cap. 3.] Aristotelis in Politicis: dei= de\ s1kopei=n e)n toi=s2 kata\ fu/s1in e)/xous1i ma=llon to\ fu/s1ei, kai\ mh\ e)n toi=s2 diefqarme/nois2. dio\ kai\ to\n be/ltis2a diakei/menon kai\ kata\ s1w=ma kai\ kata\ yuxh\n a)/nqrwpon qewrhte/on, e)n w(=| tou=to dh=lon. tw=n ga\r moxqhrw=n kai\ mox qhrw=s2 e)xo/ntwn, do/ceien a)\n a)/rxein polla/kis2 to\ s1w=ma th=s2 yuxh=s2, dia\ to\ fa/ulws2 kai\ para\ fu/s1in e)/xein. Quando de natura rei quaerirur, spectari hoc debet ex iis, quae secundum naturam sebabent, non ex corruptis. Igitur in homine id apparebit, ita considerato, ut optime tum animo tum corpore affectus est: in quo scilicetanimi imperium, corporis scrvitium obtinet. At in pravis ac improbis videas corpus plerumque imperare animo, eo quod


page 75, image: s0113

male et contra naturam sunt affecti. Quantum scilicet a natura, tantum a bono recessisse intelliguntur.

Cum Bodinum arguit Grotius, videtur politicae unam consilii, de utilitate, quaestionem relinquete; iusti autem honestique disputationem, adimere. Quod non est incaute accipiendum. Dabunt lucem, et Bodini Aristotelisque exemplum, et verba Grotii. Ait: se in hoc opere iusti iniustique, ex naturae, scilicet et gentium iure, rationes indagasse; utilium tractatione ad Politicos remissa, quorum ea propria sit disquistiti: noluisseque adeo facere, quod Bodinus in Politicis fecerit, ut confunderet iuris artem cum civili arte: quas Aristoteles distinctas esse, quantum ex Politicis eius constat, voluerit. Animadverto hic Grotium idem velle, quod voluit [Note: lib. 4. c. 15. pag. 640.] Michael Piccartus, quem fortasse secutus est, quando in commentario in Politica Aristotelis arguit. Bodinum eo nomine, quod Politicam et architectonicam scientiam de gradu et dignitate sua deiecerit, dum ad ius Romanum Gallicumque solum hanc doctrinam \restringat. Sed opus est explicatione, aut valde vereor, ne alio haec trahantur, quam quo tendere debent. Ponatur exemplum. de magistratibus agere, Politici est: et Bodinus lib. III. c. 3. de his agit, sequente autem, quid quantumque a magistratibus maiestati debeatur, ostendere aggreditur. In hoc argumento, si iure civili vel Romano vel Gallico pro fundamento utatur, et ex certae civitatis legibus de magistratibus universe decernat, ut


page 76, image: s0114

plerumque etiam hodie faciunt scriptores iuris Publici, tum faciet id, quod Piccartus et Grotius reprehendunt. Politico enim domi nascitur, quicquid de magistratuum natura, iure, conditione, utilitate cognoscendum est. At, si his ex sua copia instructis, exempla ad hanc aut illam partem argumenti repetat ex certae et potissimum suae civitatis legibus, indeque lucem suis doctrinis foeneretur, id vero est, quod laudi andum iudico, tantum abest, ut reprehendi iure censeam posse. Et quia Romanae rei publicae instituta multum et honestatis et prudentiae prae se ferunt, nihil magis optaverim, quam ex legibus eius populi exempla disputationibus politicis, sed erudite, accommodari, Id quod facere non potest; nec poterit, qui methiodum, de qua diximus, invertit, et politica argumenta ex legibus formare, non legum exempla rebus iam domestica copia provisis exigendo adhibere instituit. Sed quis speret huius eruditionis specimina co saeculo, quo ullius argumenti politici interiorem et naturalem contextum rescire tam diligenter et arroganter refugiunt, qui politicorum nomen, quasi vulgi suffragio triumphatum sibi mancipio trahunt. De cetero Policica doctrina nequaquam solis stat utilitatum quaestionibus, iusti iniustique rationibus neglectis, aut aliunde quasi de mutuo sumptis. Iuris nomina sunt, quaecumque summam potestatem in civitate constituunt: finis civitatis non honestate minus (tum quae


page 77, image: s0115

iuris est, tum quae decori) quam utilitate definitur: quae undecumque eo pertinere debent, quatenus ius et fas est, adornantur. Sed iuris perpetui ac naturalis momentis ita conseruntur ista, ut ne leges civiles quidem cuiusque civitatis maius aliunde pondus habeant, quàm quia naturale est, sive iuris naturalis dictatum est, obligari onnes cives pacto civitatis, aut praecepto sum~ae potestatis. Hinc intelligi possunt illae veterum sententiae: quando [Note: in vita.] Pythagorae apud Photium definitur fro/nhs1is2 e(/cis2 proairetikh\ th=s2 e)n toi=s2 praktoi=s2 o)rqo/thtos, prudentia est habitus quo eligimus id quod in rebus actioni subiectis [Note: ad 6. Eth. Arist. p. 101.] rectum probumque est: quando Eustratius recensens ta\ th=s2 politikh=s2 pragmatei/as2 kefa/laia non omittit mentionem iusti et iniusti, peri\ dikai/wn kai\ a)di/kwn, kai\ pro\ pa/ntwn peri\ o(s1io/thtos2 kai\ th=s2 ei)s2 qeo\n kai\ ta\ qei=a timh=s2; et ante omnia sanctitatis et religionis cultusque Dei et rerum divinarum: quando Tacitus, cuius iudicium admiraturi erant, quicumque ante eum summi habebantur, si [Note: 4. A. 33.] cum eo aut post eum vixissent, prudentiâ honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis discerni, dixit; coniunctis quae separari non possunt: quando ante Tacitum Cicero praeivit hanc viam; [Note: 3. Offic. 17.] prudentia, inquiens, est locata in delectu bonorum et malorum; quae mox ad honesta et turpia refert: quando Horatius itidem coniungit, quae divellere fas non est, in descriptione civilis prudentiae Homeri,

[Note: I. Epist. 2.] Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non
Plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.


page 78, image: s0116

In Annotatis ad Prolegomena, selectas attulit auctoritates: nec aliud copiosius exsecutus est, quam de spe successus ex bona causa. ubi adicere potest qui volet notabilem locum Isidori Pelusiotae I, 294.

In LIB. I. CAP. I.

§. 1.

BEne observari debent illa verba, quibus Grotius dicit, occasione bellici iuris, quaecumque controversiae incidunt superiorem non babentibus, tractari posse. Spectantur enim illa omnia fere in pace et ad pacem civilem constituendam aut servandam pertinent: ut, dominium rerum, contractus, foedera, poenae, et cetera: nec ad bellum, nisi quatenus vel violantur, vel impediuntur, referri solent. Sed concedere id oportet scriptoribus, ut suo quodam arbitrio titulum operis eligant. et ad eum partitionem ac seriem operis accommodent: sicut in Praefatione monuimus. Non est igitur magni facienda cavillatio Feldeni. In quo tamen refutando non opus habuit Graswinckelius commune illud, bellum pacis causa geri, negare.

Quomodo §. 2. Status actioni opponatur, explicavit ipse Grontius in Annotatis. Quod nec Feldenus attendit, cum statum aliter accipit: nec Graswinckelius, qui tempore statum describit. Instantia Feldeni de pugilibus et


page 79, image: s0117

qhrioma/xois2 confundit statum adventitum particularem, cum illo statu, qui vel est naturalis ex hypothesi, vel naturali subsidiarius, [Note: Elem. I. u. lib 1. def. 3. §. 6. et 8.] ut a Cl. Pufendorfio describitur. Merito alias profligantur, quae hic de origine belli, contra historiam; et de hominibus natura servis in ferarum censum redigendis contra philosophiam adfert Feldenus. Exempla quasi non dissolutae societatis a Graswinckelio allata, ad rem non pertinent. An Aristotelis sententia de servis naturae accusari debeat, an ezplicari, alio loco dispiciendum erit.

Iustitiam in definitione non includi a se [Note: De I. B. lib. I. c. 2.] Grotius ait: quod fecerat Albericus Gentilis, et ubertim explicaverat.

A §. 3. per totum caput, Iuris diversae acceptiones afferuntur hac summa:


[Gap desc: graphical distributio - cf. page image]


page 81, image: s0119

Ceterum de homonymia Iuris alii verbosius [Note: Philos. mor. de iustit.] egerunt: et repetiit ex Scholasticis partim, partim ex vetere philosophia Gassendus; explicatis diligenter Iuris, iniuriae, iustitiae, iusti, [Note: lib. 1. tit. 1.] boni et aequi vocabulis. Hugo de Roy, iustum per synonyma tantum explicat: quorum quaedam figura non carent. Scholastici ex significationibus iuris variis praecipuas ducunt: illam,


page 82, image: s0120

qua ius idem, quod iustum est; et alteram, quando vocabulo iuris facultas signifcatur aliquid agendi, habendi, obtinendi. Haec facultas ipsis complectitur ius in re, et ius ad rem: Ius in re praecipue cernitur in dominio. Dominium faciunt vel iurisdictionis, vel proprietatis. Ad ius de iusto sumptum referunt discrimen iuris, naturalis, gentium, civilis, divinique et humani. Late de his post alios Iohannes de Dicastillo. [Note: de iustit. et iur. lib. 2. tract. 1.] Ad §. 3. huius capitis non habuit aliud, quod diceret Feldenus, cum a Grotio ius amicitiae cum cetero iure confundi ait. Quasi vero inter parentes et liberos, dominum et servos nullum aliud ius quam amicitiae intercederet. Illud dubitatione dignum erat: an in dividendo iure, sive potius iusto explicando, aliquem usum hiabeant nomina iuris rectorii et aequatorii. Extra societatem nullum esse huius distinctionis usum, ipse Grotius indicat. In societate constituta, ius rectorium non videtur differre a facultate regendi. Aut, si in minoribus istis societatibus spectaretur, negaret [Note: lib. 5. Eth. cap. 6.] Aristoteles esse iustum inter patrem et liberos; dominum et servos. Liberi enim, inquit, in potestate patris sunt, partes sunt parentum; et servus, possessio est. Ius autem ad aequalitatem tendit, vel quae kat) a)nalogi/an, vel quae kat) a)riqmo\n dicitur. Inter hos igitur non est kuri/ws2 di/kaion, iustum proprie sic dictum, sed di/kaion kaq) o(moio/thta, i8stum per similitudinem quandam. Sed ut a iusto civili distinguit Aristotele iustum pateiko\n, des1potiko\n, oi)konomiko\n, ita iustum esse non


page 83, image: s0121

negat. Atque ita etiam in civili societate iustum rectorium dici potest de eo, quod rectoribus debetur, co quod rectores sunt: et iustum aequatorium id significare potest, quod aequalibus in societate ut aequalibus debetur. Licet enim ius rectorium videatur contineri facultate regendi civitatem sive potestate civili (ut [Note: I, 3, 6.] infra Grotius innuit) adeoque ad secundam Iuris significationem pertinere: consideratio tamen ita institui potest, ut primae signisicationis Grotianae ratio habeatur, et, praestinata praestitutaque facultate, sive iure imperantium et parentium, tamen, quid ratione praecellentiae, aut aequalitatis his illisve debeatur, disputatio suscipiatur. Est enim ius, quo facultatem significamus, quasi fundamentum eius iuris, quo iustum, praesertim debitum, indicatur. Iustum, ut coepi dicere, vel debitum est, vel conveniens: quorum illud ad naturam iuris magis proprie pertinet, hoc tamen in secundis sustinet illius dignitatem tituli. Unde Grotius ius hic describit, quod iniustum non est: et Cicero in officiis omne liberalitatis genus, iustitiae contribuit: cum quaedam beneficia debeantur quidem, plurima autem probabilem convenientiam, citra necessitatem, habeant. Atque huc pertinet, quod [Note: de satisf. Chr. Socin. c. 5.] Grotius ipse alibi, non sequi iniustum , ait, ex quavis negatione iusti, etiam positis iisdem circumstantiis: quemadmodum enim non sequitur, si liberalis Rex dicendus est, qui alicui mille talenta dederit, ideo si non dederit, illiberalem fore: ita


page 84, image: s0122

non est perpetuum, ut id, quod iuste fiat, non nisi iniuste omittatur.

Ad secundam iuris significationem explicandam [Note: Elem. I. V. lib. 1. def 7. 5. def. 8, 5. def. 24, 1.] § IV. et seqq. pertinent, quae Cl. Pufendorfius attulit, quando potestatem et ius explicat. Et potestatem quidem ut eousque distingueret Grotius à iure, eo minus causae habuit, quo magis promiscue utuntur his vocabulis scriptores, quos maxime sequitur. De illo keithri/w| dispiciendum fuerit, cum perfecta facultas à minus perfecta, seu ius perfectum ab imperfecto sic distinguitur, ut illius violatio actionem in foro humano; huius, non item pariat. Neque enim ius naturae, fori humani consuetudine et actionum formulis aestimandum est: et exempla longe amplius quàm eo gradu distant, quo ponuntur. Gratiam ab ingrato reposcendi ius perfectum natura dat: etiamsi complures gentes actionem eo nomine in foro suo denegaverint. Quis enim collocandi officii humanitatem cum reddendi officii necessitate comparare instituat?

Ceterum Facultatem Grotius §. VI. novitate quadam pererudita et paene necessaria divisit in Vulgarem, et Emmentem: et utramque satis clare descripsit. Cumque Facultatis voce et potestatem, et dominium complexus sit: Potestas eminens nihil aliud est, quàm potestas civilis, seu summa civilis potestas, quae nonnullis imperium, aliis hodie maiestas dicitur, cuius [Note: cap. 3. §. 6.] partes et naturam postea indagabit: Dominium autem eminens partem potestatis eminentis seu


page 85, image: s0123

maiestatis fecit, loco quem tetigimus. In quo discrepat ab iis, qui dominii voce, ut ante diximus, omnem summam potestatem civilem signare, et dominium iurisdictionis vocare solent. Et quoniam dominti eminentis appellationem primus induxit Grotius, et saepius explicavit, non alienum ab instituto nostro fuerit, si dissertationem nostram paulo ampliorem hoc loco repetamus.

DE DOMINIO EMINENTE DISQUISITIO.

DOminium eminens sive supereminens inter Maiestatis iura enumeravit Grotius, atque ita descripsit, ut mentem [Note: De I. B. et P. 1, 3, 6.] eius satis queamus perspicere; quamquam loquendi ad hunc modum auctoritatem fecisse potius, quàm à veteribus accepisse censendus est. Quem quidem facilius excusare debent, qui numquam dubitarunt, pleraque civilis scientiae argumenta repertis nuper vocabulis, aut aliter quàm antiqui solebant usurpatis eloqui. An autem fingi hoc à Grotio, recte existimet Clarissimus Feldenus, tum apparebit, si exquisiverimus, sitne dominium eminens peculiare Ius Maiestatis à ceteris distinctum, an sub alio summae potestatis iure contineatur, idemve cum eo


page 86, image: s0124

aut eius pars sit. Ad solam enim summam potestatem referri neque dubitaverit quispiam, et descriptio Grotii satis ostendit.

Cui Dominium eminens est, quod Civitas habet in Cives, et res Civium ad usum publicum. Exercendum scilicet utilitatis publicae causa, ut iam dictum est; et ut compensatio fiat ei, cui ex hac causa aliquid abest, ex communi; si [Note: 2, 14, 7. 3, 20, 7.] fieri potest, sicuti alibi supplet. In Regno igitur Regis, in Aristocratia Optimatium, in populari Republica, populi, in mixto statu pro mixtionis formula, apud summam semper et ubique potestatem, quam vel unus vel plures divisim habent, hoc ius residebit. Ad ea autem iura, quae unam Rei publicae partem spectant, in quo genere sunt, bellum, foedera, iudicia, Magistratus, et similia, non posse referri Eminens Dominium, res ipsa docet in materia latius patente. Quod si ad ferendarum legum potestatem oculos retuleris, qua multa Veteres praesertim complecti et concludere solent, quaeque ex sua indole per totum Rei publicae corpus late pertinet, non absurda sane figura utetur, qui dixerit: Supremam potestatem tali in casu, singulorum bonis civium legem dicere; ut exempli ergo ita loquamur: accurate tamen loquendo hic actus non occupabitur in ferenda lege civili, sed exercebit ius ipsi potestati nomotheticae aequaevum, et ab ipsa natura imperio constituendo attributum. Suffraganturque hactenus Grotio, qui inter Iura Maiestatis, seorsum


page 87, image: s0125

potestatem in possessiones et bona privatorum, mumerant. [Note: De I. Maiest. lib. 3. c. 1.] Quod et Arnisaeus in opere huius argumenti fecit. Ea enim potestate, parum accurate plerumque explicatâ, sicut dominium emmens non expleri, ita partem eius indubie constitui, arbitratur Grotius. Quem forte rectius aliquis opinetur facturum fuisse, si dominium eminens ad possessiones et bona tantum civium retulisset: gloriam nihilominus rei explanatius traditae meriturus. Verum, ut ad personas quoque, et alia iura civium produceret, magna eum ratio permovere potuit: cum videret, quaedam huius generis aliis summi imperii iuribus, neque recte neque subtiliter tribui posse; et minus philosopho dignum iudicaret, imperii voce communiter defungi, ubi de partibus imperii in proprias appellationes discretis quaestio est. Sicut factitasse alios haud profecto paucos satis constat. A quibus si tu quaeras, quo iure dicant ista fieri, quae Grotius iure eminentis dominii definit; respondebunt utique iure et vigore summi imperii. Neque cum omnia conquireret, [Note: Ad Grot. I. B. 2. 14, 7. et 8.] aliud, quod diceret, habuit Clarissimus Feldenus, quam hoc: civem omnia Rei publicae debentem etiam adigi à Magistratu (ita cum vulgo de summa potestate, sive imperio loquitur) tempore necessitatis posse, ut suum officium faciat; nec propterea necesse esse, aliquod dommium supereminens fingere. At vero Rex, saepe legem invitis fert;milites saepe invitos conscribit; magistratus saepe invitos constituit; tributa


page 88, image: s0126

invitis saepe indicit, atque in his omnibus, ut officium civitati debitum faciant, cives adigit; idque non necessitatis tantum tempore, quae seorsum suo iure censetur, sed in perpetua et ordinaria administratione Rei publicae (Platonis enim Rem publicam manet illa felicitas, ubi plerique sponte, ac suopte ingenio officium facient) neque tamen propterea, quod summa potestas hoc facit, nihil opus est exprimere, quae pars summae potestatis, de constituentibus eam, in illo vel isto genere versetur. Res tota interim è cubilibus suis in hunc modum evolvenda est. Summa potestas civitatem, et in ea, personas, res ac iura, actiones, moderatur, eo ordine ac dispositione, quam natura ipsa ad finem publicae felicitatis obtinendum luculente praesecripsit. In quo ordine id vel maxime est naturale in onerosis, ne qua pars ultra modum partis oneretur, sed civium quisque pro virili toleret, quae civitatis usus postulat. Verum, ut est varia rerum civilium et saepe anceps conditio, si summae potestatis provisio ad finem illum superiorem via ordinaria explicari morali aestimatione nequit, tum natura ipsa non repugnat, quin fines inferiores superiori, quem summa potestas omittere non potest, obtemperent concedantque, non in infinitum tamen. Atque ita personis, rebus, actionibus civium sic contingit uti summam potestatem, intra certos tamen limites, sicut iis uti, alias nec moris, nec iuris socialis ac aequabilis esset.


page 89, image: s0127

Sive quis hoc velit di/kaio/n ti politiko\n sive to\ e)pieike\s2 imitatione Philosophi, appellare. Quod sicut in aliis rebus, ita in summae potestatis iure explicando, natura in subsidium sui operis commenta videtur. Cuius et haec industria est, ut in viam reducere, quicquid aliunde petitum est, et sarcire ac instaurare ordinem semel decretum contendat. Id quod in civili et morum genere, non minus quàm in cetera rerum universitate, apparet; quodque alibi vis insita et innata, hoc in sociali vita recta ratio, perpetuo naturalis ordinis conservandi studio, machinatur. Hinc probe intelligitur, utilitatem publicam, quae subsidiaria ope Dominii eminentis explicatur, non illud significare, quod ad pleraque omnia civilia instituta pertinet: quid enim est, vel iure, vel more civili introductum, quin utilitati publicae servire et dicatur et putetur? sed exquisitiori loquendi gnere, ad necessitatis imperiosas rationes adstringi, sicut necessitas morali definitione ad finem consequendum, citra fucum et cavillationem, dirigitur. Multi erroris et infiniti flagitii fons est in republica, arctitectonicis istis, ut sic vocemus, appellationibus, res vel parvas, vel pravas praescribere. At Dominii Eminentis usum, magna et clara voce invocabit publicae salutis expediendae ratio: neque ultra, quàm opus est, producendum; et correctione ac compensatione, totius civitatis viribus facienda temperandum. Igitur ad ius Dominii Eminentis


page 90, image: s0128

explicandum, non opus est iura fisci adhibere, [Note: v. Arnis. de I. Maiest. 3, 1, 3. etc.] aut de patrimonio imperantium disserere. Habent illa suum in Republica ordinem, sed loco distincto: qui cum hac materia confundi non debet. Atque, si licet in transitu haec annotare, naturaliter debentur imperantibus, ut exempli gratia, Regibus stipendia: unde, Rei publicae regendae intenti suam fortunam honeste sustineant. Quae nisi cives sponte conferant, exigi ab iis posse nemo dubitaverit, non quidem iure Eminentis Dominii, sed alio summi imperii nomine, quod ad tributa et exactiones merito reducitur. Ea origo prima patrimonio et fisco Principis. Neque huc pertinet, ut à nonnullis quidem adhibetur, illa disputatio: an omnia sint Imperatoris? Quasi vero vel eadem sit in hunc diem Imperatorum omnium potestas, eadem Imperii forma, vel ad angustias unius exempli, nec bene plerumque explicati, ipsa philosophia de iuribus maiestatis redigi debeat; quae omni civitati perfectae, sive Rei publicae, et semper competunt. Itaque et Eminens dominium, si ulli, omni utique Rei publicae convenit. In Imperio autem nostro Germanico, non nisi toti Imperio, id est, Imperatori et Ordinibus tribui posse, illustri exemplo postea noscitare licebit. Dominium autem Universitatis, non esse huius loci, per se intelligi existimo. In Eminenti enim Dominio quaeritur, non, quid summae potestati liceat, in ea, quae sunt universitatis; sed in ea, quae in universitate singulis, ut


page 91, image: s0129

singulis partibus universitatis debentur vel assignantur. Nisi quod distinctius licet ista proponere. Universitas vel totam civitatem notat; et tum penes quem, aut penes quos est summa potestas, refert aut referunt quasi personam universitatis; atque ita non quaeritur, quid per Eminens Dominium, civitati sive universitati in se, ut est totum, liceat: vel intelliguntur universitatis voce, collegia, societates, corpora alia, quae sunt civitatis et maioris universitatis partes, ubi universitates eiusmodi, quantum ad quaestionem Dominii Eminentis, singulorum rationem induunt; neque ingrediuntur amplius disputationem de dominio universitatis, quomodo huc afferebatur. [Note: vid. Arnis. de I. M. 3. 1, 4, etc.] Non contendemus cum illis, qui ad hunc locum explicandum, Dominium Iurisdictionis protulerunt, (quod pro tota summa potestate civili saepius sumi, ante dictum est: quamquam et angustiore sensu adstringitur) et copiosius coniunctis protectionis, iurisdictionis, administrationis vocabulis interpretati sunt, Si tamen in his quaestionibus fas est cum Philosopho a)kribologei=n, protectio ut bonorum, sic hominum, defensione civitatis continetur: quae defensio adversus quasvis iniurias aut vim, vel iurisdictione, id est, via iuris et iudiciorum in civitate; vel ubi iudiciis locus non est, sive in civitate, sive adversus externos, armis seu tutela armata perficitur. Atque haec sunt distincta summae potestatis capita: nec idem notant, quod Eminens


page 92, image: s0130

Dominium. Administrationis vox adeo late patet, ut in omnibus maiestatis iuribus illi locus esse possit: inprimis autem non demonstrat nobis illud singulare, quod hîc quaeritur, sed potius abscondit. Et quomodo acciperent hoc loquendi genus, qui Regi nihil praeter administrationem Rei publicae ita relinquunt, ut omni potentiori imperio dominioque interim eum arceant? Quo sensu et alii saepe, quae alieno nomine aguntur, non proprio, administr ari; curatoresque rei commissae mandataeve; actores denique non auctores, admmistratores appellantur. Solent, qui in hac re declaranda versantur, Senecam auctorem laudare eius distinctionis, qua Imperium à Domino discernitur. Quam ille quidem verbosius explanat, [Note: c. 4. 5. 6.] certatim hactenus descriptam ex VII. de Beneficiis. Iure civili (id est, ratione imperii, sive summae potestatis, civilem societatem continentis) omnia Regis sunt (hoc enim exemplo utitur) et tamen illa, quorum ad Regem pertinet universa possessio (qui et personam Universitatis seu totius civitatis refert) in singulos dominos descripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem suum. Ad Reges enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietas. Et postea: Omnia Rex imperio possidet, singuli dominio. Et: Caesar omnia habet, fiscus tantum privata et sua: et universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria. Attulerat exempli loco: Fines Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione


page 93, image: s0131

distinguunt, et totus ager huius aut illus Rei publicae est: pars deinde suo domino quaeque censetur. Facunde expressit, quomodo summa civilis potestas, ut in personas et actiones civium, ita in bona et possessiones agere possit, salva proprietate singulis dominis semel constituta et ad ordinem civilem relata. Sed haec facultas latius explicatur circa bona et possessiones privatorum, quibus et onera quaedam imponere, et leges ponere potest: etiam extra usum Eminentis Dominii, sicut à Grotio id descriptum est. A cuius mente, citra causam, longe abierit, quicumque omne illud superius et architectonicum potestatis civilis ius, natasque inde varias ad finem civitatis et utilitatis publicae conservationem dispositiones, supereminentis Dominii usu instituerit terminare. Simul illud intelligi datur, in iure supereminentis Dominii, non quamvis et communem ordinationem summae potestatis animadverti; sed exerceri actus verissimo dominio debitos. Quod quia duplicari non debet, consentaneum rationi videtur dicere: civium dominium (non enim aliter quàm in societate civili considerare fas est) intelligi cum exceptione Dominii Eminentis, quam exceptionem, in ordine ad finem civitatis, certo rerum statu omnibus in partem civitatis venientibus, publica et summa ratio dictat. Neque ita metuendum est, ne privata dominia supereminente Dominio prorsus absorbeantur. quae satis subsistunt scilicet, suumque ius tuentur,


page 94, image: s0132

etiamsi iuri supremo, aliquando certos intra limites cedere iubeantur. De ipsa voce Dominii, cum, praeter bona et possessiones, à Grotio ad alia producitur, non veremur, ne quis liticulam moveat. Satis enim auctoritatis est in exemplis veterum, dominos et dominia latius appellantium: neque iuniores tam restricte semper loqui videmus, ut novitatem hic quisquam suspectare aut extimescere debeat. Ex iis, quae vitandae confusionis in ipso limine hactenus annotata sunt, abunde perspicitur: nihil minus, quàm de eminente dominio loqui, qui, Principem cum alterius detrimento, sine iusta causa locupletiorem fieri suo iure posse, Caesarem et Papam bona privatorum suo iure diripere posse; impudentius an indoctius scribere [Note: De Rep. 1, 8.] ausi, merito à Bodino incusantur. Rapinis enim tyrannicis, nihil cum salubri publice ratione eminentis dominii esse commercii, iurisque appellationem non nisi per iniuriam summam, talibus obduci facinoribus in aperto [Note: De I. B. ,3, 18, 7.] est. Nec omisit Grotius: dominii eminentis usum in regimine non dominico, sed civili, et regio unice spectari.

Enimvero exemplis ad philosophiae regulam explicatis, res tota illustrabitur. Incipiemus à personis. ubi ardua quaestio, an deditio innocentis, unquam iure Supereminentis Dominii defendi possit? Quam quaestionem si quis potius ad aliud genus summi imperii, et ad iudicia ac poenas referendam existimet, illi cogitandum erit, esse locum huic


page 95, image: s0133

dubitationi, ubi nec ex parte dedentium, nec ex parte exposcentium, de poena agitur. Ponitur [Note: tom. 1. declam. 27.] casus illustris apud Libanium: Tyranus ex urbe propinqua postulavit formosum adolescentem, adiectis de bello inferendo, nisi traderetur, minis. Civitas bellum maluit tolerare, quam adolescentem tradere. Cum iam gravis obsidione eam premeret Tyrannus, pater adolescentis, interfectum filium de moenibus proiecit: caedis mox, soluta obsidione, accusatus. Plura hic partitim quaeri possunt: primum, an civitati vitandi belli causa dedere tyranni libidini hunc adolescentem licuisset? deinde, an procedente periculo, non iam belli, sed excidii vitandi causa id facere ea potuisset? Tertio: an civitati idem licuisset in adolescentem facere, quod pater fecit? Quarto: an pater rectius dedidisset eum, quàm interfecisset? Porro, an posita patris in filii, filii in suam vitam, potestate, adigi vel ad mortem, vel ad deditionem peragendam alteruter aut utcrque potuisset? Denique an civitati vel tali vel ullo casu ius sit, probro et ludibrio unius aut plutium civium, salutem publicam redimere? Nam patris quidem, silii carissimi et volentis caede, patriam liberaturi, defensio tota in locis aequitatis versatur: neque ut absolvat factum iudex, sed ut ignoscat proposito auctoris, contendit. In qua multa praeclare Orator posuit. Civitatem enim, quo minus dedendum adolescentem putaret, reverentia deorum, sortisque humanae et naturalis honestatis, retentam pronuntiat. Sed ne tum quidem, cum excidium in


page 96, image: s0134

oculis esset, probro et infamia cariturum fuisse, si quod factum esset de dedendo adolescente decretum, ostendit: ut in recommuni hominum iudicio damnata. Huc enim pertinet, quod contionem reclamaturam tali decreto inducit: w(s2 ou)k e)/nnoma ta=uta, ou)de\ ei)wqo/ta, nec iure, nec more talia fieri. Civitatem adeo non honeste facturam, quod ipse fecit, praeveniendumque tali facto civitatis pudorem fuisse, disputat. Haec valde honesta haberi par est: quaeque eadem opera declarent, quam sollicite, caute, honeste versari in eiusmodi necessitate expedienda civitatem deceat. Non tamen nihil in alteram partem dicitur de iure civitatis, quod Orator, ex praescripto artis, maluit dictioni causae privatim contribuere, cum nuspiam fortius publica causa agatur. Quasi civilius ex ore miseri patris audiretur, quod civitas fortiter pro se vindicare solet: dei= ga\r e)peu/ xesqai me\n mh\ pros1pes1ei=n ta/utas2 a)na/gkas2, e)peida\n de(/ e)/lqws1in, mhde\n a)nw/te|ron th=s2 po/lews2 nomi/zein.. Optare quidem oportet, ne eiusinodi necessitates incidant: si tamen inciderent, primam civitatis rationem haberi par est. Cuius hoc ius, mox sanctius adstruitur. Diis enim auctoribus tribuit ius illud s1w=m e(\n u(pe\r po/lews2 a)pie/nai: Unum hominem pro civitate interire: illustratque exemplo oraculi Pythii, quo responsum est, non desituram Athenis famem, donec civium aliquis prolem suam exitio offerret. Quod Leus fecit oblatis filiabus: quibus honoris causa *lewko/rion templum exstructum est. Sed videre hic quoque


page 97, image: s0135

licet, quàm caute philosophentur antiqui. Nam offertur à privatis, non exigitur à civitate, quod civitati debitum, divina auctoritas addita, ut ethnicorum captus erat, demonstrabat. Atque hoc est illud in hac quaestione difficilimum sane: an, quia privati tenentur, salutem publicam suae proponere, ad hoc faciendum, et quousque adigi queant? Coget summa potestas civem quemvis vi legislatoria, ad faciendum quicquid officium, aut virtus aliqua iubet. Sed hic aliud quaeritur. An enim coget quoque summa potestas civem, ut faciat, quae aeterna honestatis ratio damnat? ut pudicitiam alienae libidini exponat? ut ad nefaria ministeria se addicat? itaque ad hoc, nec dedere potuit civitas adolescentem, nec deditionem ipsi patrique imperare. An ergo mortem potuit sponte sumendam praecipere vel filio, vel patri? Atqui et tyrannorum leges, quos poenae titulo sublatos cupiunt, iis indulgere solent aliquando voluntariam mortem, non imperare. Patrem vero ad occidendum filium adigere omnis humanitatis limites excedit. Quid? quod in vitam suam nemo tam plenum ius accepit, ut violentas ipse sibi manus afferre queat. Et in pudicitiam quidem ac honestatem civium civitas nullum ius, nisi ad tuendum habet. Ut haec salva cuique sint, civitates institutae sunt. Itaque vel ad unius civis pudicitiam tuendam, bella pia et iusta geri, nulla aetas dubitavit. Sicut nec singulis civibus licet honestati suae vim facere. Ad quaedam enim nulla debet


page 98, image: s0136

[Note: Contro. 111, 17.] necessitas compellere, ut recte Varius Geminus apud M. Senecam disputat. Cuius rei tantus est in animis recte institutis sensus, ut vitam potius proicerent, quàm eripi sibi pudorem multae praeclarae feminae paterentur. Quamquam potuisset aliquando locum habere illud apud [Note: 1, 58.] Livium: Unde consilium abfuerit, culpam abesse. Sed metu tanti dedecoris, ad remedium ab homicidio in se, id est, à delicto petendum properantibus, quis humanus affectus, inquit [Note: De Civ. Dei, 1, 16.] Augustinus: nolit ignoscere? Magnarum consternationum haec est indoles, ut non patiantur ad aliud hominem respicere, quàm quod tanta circumstantia animum occupavit, praesertim ubi urgentius malum est, quàm quod mitti in consilium cogitationem sinat. Quo fit, ut fugiendo periculum, quod terret; ruatur in periculum, quod prae terrore praesentiori, [Note: Controv. 1, 8. IV, 16.] quale sit, non aestimatur. Ille in nos dominatur affectus, qui animum primus intravit, inquit Seneca. Et ab eadem mente Curtius: ubi intravit animos pavor, id solum metuunt, quod primum formidare coeperunt. In vitam civium quod sit ius civitatis, seu summae potestatis, non vage declarandum est. Esse igitur civitatem dominam vitae necisque civium, ut veteres loquuntur, ex vi iurisdictionis sive potestatis iudiciorum, controversia caret. Atque hoc ius nititur merito, et obligatione ad poenam, neque aliter animo concipi potest. Alteram partem, iure belli contineri dixeris: quo ut civis vitam suam debere civitati


page 99, image: s0137

propugnandae, ita civitas, vita civium multorum uti posse, ad servandum totum corpus videtur. Sed hoc ius belli, in se et ex se apprime temperatur. Hic enim non eligitur vita, sed opera civium ad finem, quem dixi: et cum exitus fortuna moderante, undique incertus sit, non minus ad spem, quàm ad metum via patet. Id quod tot admirabiles et inopinati certaminum eventus abunde docent. Quod si quis dixerit; hunc numerum civium tradamus hosti ad caedem, ut reliqui vivant: nec pie nec honeste loqueretur. At enim hoc in bello fieri videmus? Videmus: sed aliquando male, numquam autem licite, nisi sub illa destinatione et lege operae ac spei, de qua mentionem intulimus. Atque ista quidem, unde fluant, ipsis vocabulis demonstratur. Quod vero ex iure Supereminentis Dominii distinctius appellato, civitas vitam civium innocentium, utilitatis publicae causa, destinato proposito queat perdere, id vero nec divinis nec humanis literis firmatur. Tractatus est hic locus in fabulis, modum philosophiae caute custodientibus, quando de Iphigenia mactanda comminiscuntur. Primo enim, à numine arcessitur, ultra scilicet humanae potestatis limites positum negotium. Et certe, si quod tale ius civitati unquam posset competere, vix est, ut humanam sapientiam liquido examine, momenta et rationes et tempora eius ratiocinaturam credamus. In quo genere dubitationis, morali iudicio, ius statuere quis


page 100, image: s0138

poetest? Deinde, à laeso numine repetitur origo rei, et facinus patris mactatione filiae ulturo: ut origo quaestionis ex vindicta et poena surgere, et tum demum illuc pertinere intelligatur, si pro communi totius populi salute unum caput innocens recte immoletur. Sic quoque Supereminens ius civitatis seu populi refuga manu tractatur: dum et omnis rei expediendae ratio ad voluntatem et electionem virginis, mortem pro civibus gloriosam optantis, apud Euripidem transfertur; (sicut [Note: Iphigen. in Aul.] apud Libanium Demosthenes se dedere volens inducitur) et patronus ei datur è principibus viris, Achilles, qui eam caedem verbis primo coarguit, mox manu impedit, sicut [Note: Ap. Dictyn. Cretens. lib. 1.] historia habet. Nam poëtae a)po\ mhxanh=s2 solvunt negotium, et Dianam advocant, ad liberandam victimam, quae ipsi destinata erat. Quibus ambagibus, potiorem tali iure clementiam etiam divino suffragio, non obscure signare videntur. Neque alio pertinet, quod infinitam malorum seriem, ab Iphigeniae deereta caede, tamquam ex fonte deducunt. Ex his, ni fallor, suppleri possunt, quae de quaestione [Note: De I. B. 2, 25, 3.] huius generis Grotius disputat. Qui, cum deseri posse unum civem quamvis innocentem, ab hoste expostulatum, si civitas longe impar sit hostium viribus, pronuntiasset: postea etiam illuc pervenit, an tradi in manus hostium civis innocens possit, ut vitetur imminens alioqui civitatis excidium. Non enim nihil pro Vasquio hactenus annotatum est. Quae


page 101, image: s0139

Clarissimus Feldenus affert, ideo civem innocentem tradi non posse hosti postulanti, quia servile sit partem suam teneri sine causa ad ludibrium alteri praebere, cum libertas vita carior esse debeat, adeoque satius sit omnes mori, quàm in ludibrium aliis servire: non pertingunt eo, quo conantur; sed nec sine figura stare possunt. Neque enim vera et accurata aestimatione libertas vitae statim praeponitur, sicut oratoria sententia fieri solet: neque civitati toti unius civis ludibrio servitus contracta censetur. Quis enim ferret ita loquentem in quaestione: utrum libertas civitatis an vita unius civis praeferri debeat? Facile etiam apparet, quid de Mauregati Hispaniae Regis pudenda pactione iudicandum sit, cum quinquaginta nobiles puellas, et totidem plebeias Arabum libidini, veluti tributum annuum concessit: memorantibus Scriptoribus Hispanicis. Quamquam Lucas Tudensis in matrimonium datas esse Saracenis puellas ait. Sed sic quoque potestate imperii violentius uti videretur, qui puellas invitas in matrimonium invisum tradere, et Christianas Mahometanis [Note: lib. VII.] iungere institueret. Videatur Mariana. Unde non improbatur Catharinae Sigismundi I. Poloniae Regis filiae factum, cum Moschorum tyranni coniugium, à Patre inter leges pacis promissum, aversata, Ioanni Sueciae postea Regi suam aetatem dicare maluit. Cui Ericus, Ioannis frater, maritum parricidiali scelere adimere, ipsamque Moscho reddere in


page 102, image: s0140

matrimonium agitavit. Gregor. Tholosan. de [Note: pag. 526.] rep. XI, 1, 8. Thuan. lib. 43.

Deduxit nos hic locus ad pactiones bellicas, in quibus quaedam non iure belli, sed hoc, quo de loquimur, supereminente videmus expediri. Quid enim aliud praestare potest, ut loco et causa totius civitatis, pauci aliqui, iique inviti obsides dentur? Nam de volentibus minus difficultatis apparet. Obsidum autem primo quidem libertatem, deinde vitam, numquam sola bona aut iura obligari, nisi disertis verbis aliud dictum fuerit, citra ambages intelligi potest. Illud enim in obligatione sumendum est, quod in mànu eius est positum, aut quod consequi potest is cui obligari volumus. Bona autem et iura alterius, plerumque societate civili dissoluta, adipisci non licet. Vitam porro obsidum valide obligari, etiam cum nihil aliud dictum est, quàm illud, hi sunto fidei pactae obsides, non credo ullos apud populos dubitatum. Neque opus est, ut arcessamus hanc disputationem ab eo iure, quod quisque in vitam suam habeat, aut non habeat; et quomodo id à singulis ad civitatem traductum sit, ostendamus. Sola est, quae rem consicit, ipsa actionis formula. Id enim actum censetur: Nisi servaverimus, quae convenere, tum violatae fidei poena ab obsidibus, quos dedimus, tamquam carissimam civitatis nostrae partem, expetere vobis ius fasque sit. Atque ita accurate distingui debent ista: an civitas se, aut partem sui ad poenam vel


page 103, image: s0141

quasi obligare possit? et an obligatio ad poenam ex culpa totius civitatis, in paucos, et partem civitatis transferri possit? in qua posteriori quaestione praesertim illud animadvertendum est: quod obsides, delinquente civitate, non possunt non innocentes haberi. Hic ergo forte omnia rimantibus, nihil occurrerit rectius, quod dicatur, quam hoc: Civitati obsides danti, propter firmum fidei servandae propositum, illum eventum, quo obsides violari possent, morali aestimatione pro nullo esse. Qui si certus esset, aut probabili coniectura secuturus putaretur, dubium nullum est, quin talis obligatio obsidum innocentium pro culpa civitatis nocentis, illicita haberi deberet. Ita de obsidibus, sponte utriusque partis, et in pactione aequali datis acceptisque loquimur. Aliter iudicandum est, cum is, qui bello superior est, aut victor, inter ceteras pacis aut deditionis leges, certum numerum obsidum imperat. Vel enim tum imminutio imperii facta est, ut iam nullus dominio eminenti locus sit; vel manente imperio necessitati paret civitas, non alio tamen proposito, quam quod modo explicavimus. Idque eo magis procedit, quo honestius tractantur obsides, quamdiu fides dantium non vacillat. Nulla enim fere gens est, quin in favorem obsidum, constante civitatis, unde traditi sunt, fide, aliqua vel more vel lege induxerit. [Note: Confer cum tit. 20. tit. 17.] Antiqua exempla nota sunt. In lege Frisionum honoratissimis personis aequiparantur. Qui


page 104, image: s0142

obsidem occiderit, novies eum componat. Sicut nimirum caedes legati Regis, aut Ducis, aut loco sancto facta, expiari solebat.

De traditione et cessione totarum provinciarum, regionum, urbium, una cum incolis, per pactionem, postea agetur. De in colis et civibus hoc tantum annotabimus: Partem civium invitam alienare, extra necessitatem, incivile et iniquum. Qui autem pactione bellica, haud sane lubens, sed necessitati obsecutus, suo iure in civium partem cedit, quatenus sine pacto alienationis id fieri nequit, Dominii Eminentis usu defendi potest, etiam adversum invitos. In qua tamen re gentibus plerisque placuisse videmus temperamentum liberae demigrationis, quantum ad homines, peti fere concedique solitum. Id quod praesertim, ubi mutandae religionis periculum subest, neque negligi, neque negari [Note: I. B. 2, 6, 4, et 3, 20, 3.] sine iniuria potest. Quod autem hac occasione apud Grotium disputatur, et a Clarissimo Feldeno impugnatur; partem civitatis plus habere iuris ad alienationem sui, in summa necessitate, sine consensu civitatis; quam civitas habet ad alienationem partis non consentientis, id neque recipere sine commoda interpretatione licet, ut ex iam dictis animadverti potest, et declarari subtilius debet. Quando, exempli gratia, urbs aliqua ab hoste obsessa aut impugnata, ad extremum deditur in alienam fidem atque potestatem, atque adeo suo facto alienatur, sive desinit esse pars suae civitatis,


page 105, image: s0143

fitque pars alterius: non dubitandum est, quin obligata fuerit suae civitatis corpori, ad resistendum hosti, et vitandum alienationem, donec ulla spes conservandi se suaque repugnando, superesset. Sed haec alienatio habet naturaliter terminum, quem dixi: inestque ei exceptio interitus sive excidii. Ut enim interitum potius, quam alienum imperium eligeret, illa obligatione nemo dixerit contineri. Procederet enim eo, quo procedi in ordine civili non debet. Itaque tali necessitati data alienatio, non ignoscenda tantum, ut quidam putat, sed iusta reputanda est, quod Grotius voluit. Sic civitas, quae non est in patrimonio imperantium, obligata videtur singulis partibus, ne quam invitam alienet, sed cum exceptione necessitatis ac Dominii Eminentis, quod absque necessitatis respectu hic non consideratur. Quae exceptiones tacitae pars illius ipsius iuris sunt, de quo loquimur. [Note: 3, 21, 4.] Addenda sunt his, quae de captivis redimendis aut deserendis dubitantur.

Manere constituimus intra limites argumenti, atque adeo, quae circa constitutionem ac destitutionem magistratuum, munerum, officiorum, curationum; circa honores et privilegia, vel ut varia dispensatione dantur, vel ut eripiuntur; circa alia eiusmodi personarum iura, aut munia, altiori videntur provisu, aut manu potentiore expediri; suis locis concludenda, neque in alienos dominii eminentis fines cogenda arbitramur. Tali


page 106, image: s0144

enim commixtione, civili philosophiae, quae viâ et ratione composita excoli desiderat, parum consuli videmus: in primis autem partitam probe de iuribus maiestatis disciplinam denuo intricandam, et praetextu dominii eminentis involvendam neutiquam iudicamus.

Personis proxima sunt iura personarum et actiones inde enatae. Ita liberum est cuique civi promittere, contrahere, iurare, quatenus nulla lex civilis posita, modum aut impedimentum constituit. Videmus tamen, exigente publica utilitate (absque ea enim necessitate, servari talia in commune prodest) his, quae ita acta sunt, effectum adimi ex vi [Note: I. B. 2, 35, 20. 3, 25, 5.] supereminentis dominii, sicut Grotius monuit. Idem qui alibi quaerit; an fides privata in bello propter vim eminentis dominii possit convalescere? In responsione locum non semper habet, quod ait: pacta, quae maius malum evitant, publice utilia haberi oportere. Esto autem, ut hoc, aequitatis amore concedamus semper observandum (quamquam aliqua, quibus privati maius malum evitant, publice admodum noxia esse possunt) ipsa comparatio utilitatis non minimum in alteram partem momenti habebit. Fatebitur aliquis, promissa servari, publicae utilitatis interesse, ordinario loquendi sentiendique more. At vero extraordinaria utilitas publica, eaque necessitatis telis armata suadebit, ne summa potestas permittat fieri, quod privatim dictum, absque


page 107, image: s0145

publico intertrimento effici nequit. Quod de legislatoria potestate et obligatione legum additur, commode, cauteque accipiendum est, sicut alibi ostenditur.

Et iura quidem, quae in poenam auferuntur personis, non attingimus: sunt enim alterius generis, cum hic tantum sermo sit de [Note: Grot. 2, 14, 7.] iure quaesito auferendo, publica necessitate expostulante, vi dominii eminentis. Atque [Note: 2, 14, 13.] huc referri solet, revocatio beneficiorum Principalium, etiam quae vim perfectae donationis habent: si publica salus exigat. Quamquam non parum plerumque dubitationis subest. Considerari enim ante omnia debet: an Princeps beneficorum largitor, iura habeat vere Regia, sive an vere praeditus sit summa potestate, cuius solius actio hic spectatur. Deinde, de fisco ne suo largitus sit, an de regni bonis. Ubi et illud satis apparet: si fiscus Principis per calumniarum omne genus et rapinarum ditatus fuerit, amitti favorem donationis tamquam de proprio factae. Amplius attenditur, vitio ne animi prodigi, an suffragationibus subdolis hominum, quibus facilitas Principum in quaestu est, tales donationes factae sint; rationem habeant, an ratione careant. Porro: fiatne revocatio, per eundem, qui dedit (quod ratius est, et cum aliqua labe coniunctum, si suam ipse manum, suum sigillum refutarit) an per successorem, qui adversus Rem publicam tali decessorum facto obligari non videtur potuisse. Solet et temperamentum quaeri non fimplex. Nam in quibusdam plane


page 108, image: s0146

circumventus Princeps tamquam meritis et merentibus donavit, quorum nulla prorsus sunt merita. His ergo quo minus eripiantur, reique publicae reddantur, quae per obreptionem adepti sunt, non longa videtur disputatio, nisi quod vel numero, vel propinquitatibus talium hominum, effectu arduum fieri potest negotium. Tum vero usitatisu est, ut pars aliqua liberalitatis penes possessores reliquatur. Exempla sunt nobilia in Principatu Galbae et Basilii Macedonis. Quorum ille, cum Nero bis et vicies millies sestertium (sive LV milliones, [Note: Tac. 1. H. 20.] ut hodie loquuntur) donationibus prodigis effadisset, appellari singulos iussit, decuma parte liberalitatis apud quemque eorum relicta, atque hoc: cuncta scrutantibus iustissimum visum esse, Historicus ait, inde repeti pecuniam, ubi inopiae causa erat: hic, vacuatum profusionibus Michaelis decessoris aerarium ita supplendum statuit; ut ab iis, qui nulla probabili de causa accepissent, reposceretur pecunia, vel [Note: Zon. tom. 3.] summae dimidiven saltem. Ita quidem Zonaras. Sed Constantinus Imperator in vita Basilii refert: [Note: cap. 231.] Consiliarios una omnes voce suasisse, a)utou\s2 e)kei/nous2 tou\s2 kakw=s2, ta\uta labo/ntas2 a)ntis2re/yai pro\s2 to\ dhmo/s1ion: Ut illi ipsi, qui male ista ceperant, aerario redderent, Basilium autem ultra dimidium nihil exigere voluisse. In Gallia sub initia Caroli IX, cum deliberaretur de aere alieno sub prioribus Regibus contracto, dissolvendo, non recusabat Rex, et circa cum proceres, quin, si comperiatur nimiis donationibus et immensis


page 109, image: s0147

largitionibus exhaustum aerarium; ad earum restitutionem, [Note: lib. 28. p. 12.] qui acceperunt, compellerentur. Sicut ex Thuano petas licet.

Sed et in beneficiis ac privilegiis probabili ratione impetratis concessisque ius singulis quaesitum, saepe interrumpi, nec numquam tolli dominio eminente potest, non tantum ab auctore privilegiorum, sed et a successoribus. In qua re explicanda, non sine temeritate versatus est Bodinus: illuc tantum respiciens, [Note: 1. de repub. 2.] quousque Princeps maiorum aut suis legibus, sive etiam iureiurando suo obligari possit; Ac de iureiurando quidem summarum potestatum, cuius sanctissima est obligatio, dolendum, quod neque nostra aetate densint homines, qui dilutius, quam viros graves; et improbius, quam Christianos decet, scriptitare non dubitarunt. Verum ista non sunt huius loci. Privilegia cuiuscumque generis concedere, operis nomothetici esse sciunt, qui veterum philosophiam sequuntur. Temporaria illa sint, an perpetua; praeiudicent successoribus, nec ne; partim ex materia, partim ex conceptis verbis sive formula aestimandum. Sic nobilitatem familiae, vel unius hominis insigni merito concessam, perennem esse, magna et publica ratio postulat. Neque unquam potest incidere tempus, quo nobilitate abrogata Rei publicae opus sit. Nisi quod in poenam summorum criminum quibusdam adimi potest. Sed, quae nobilitatis honorem comitari solet, immunitas vectigalium,


page 110, image: s0148

onerumve aliorum, auctoritatem Dominii Eminentis agnoscat oportet: quae legis opera vel interquiescere iubeat, vel mutationem subire aliquam, cum temperamento scilicet, quod naturae Dominii Eminentis inesse, amplius postea apparebit.

Liceat hic attingere illam quaestionem. Si Rex aliquis creet, Comitem, Baronem, eique vi Comitatus aut Baronatus, tribuat iurisdictionem in subditos, aliaque iura cum hac clausula, salvo iure superioritatis, quomodo id accipiendum interpretandumque sit? Non dubitaverim, ut nova voce superioritatis hodie utuntur, Comitem illum, sive Baronem, Landsassium, sicut itidem nova appellatio obtinet, Regis designari, quem auctorem sui honoris et iuris agnoscit. Eoque ipso simul stabilitur Regi, qui non tantum nomine, sed iure Regio est, etiam Dominium Eminens, non minus in Comitatu, aut Baronatu tali, si Rei publicae necessitates huc vocent, quàm alios apud cives exercendum. Cum enim eximii eiusmodi honores videantur liberaliter interpretandi (constat quippe valuisse, nec immerito, adversus dantem iura ista magnifica, si non aliud dictum erat) opus esse coepit clausula salutari, quae ostenderet: honorari merita eximiorum virorum, sed intra modum civilem, et sine detrimento summae potestatis: quaese ipsa numquam credenda est imminuere voluisse. Igitur, si dicendum, quod res est, non Dominii modo


page 111, image: s0149

Eminentis exceptionem habere videtur illa formula, sed cavere in universum summae potestati, ut talis, id est, summa sit, et maneat, neque suis ipsa beneficiis infirmari putetur.

[Note: I. B. 3, 1. 19] Ponit Grotius in exemplis Dominii Eminentis, veritatem ad subditos occultatam: auctoritate Platonis usus, qui hac mente concesserit imperantibus falsum dicere; tum Iosephi [Note: Fersonam imperatoriam.] commento erga fratres, ubi et Theodoretus pros1wpei=on a)rxiko\n in eo agnoscit, et Salomonis iudicio inter mulieres. Et fatendum est sane, Grotium in disquirenda doli ac mendacii natura incomparabilem quandam industriam adhibuisse: atque hoc ipsum apposite ad suam disputationem animadvertisse, non esse pro dolo et mendacio habendam tam utilem publice ac privatim aut certe innoxiam veritatis dissimulationem. Sed qui illam philosophiam de dolo bono, ut nunc ita loquamur, tractant, ad ea et eos porrigunt sententiae suae explicationem, ubi ab ultima Dominii Eminentis ratione nullum quaeritur auxilium. Neque ego profecto unquam suasor cuiquam exstiterim, ut, non strenuum magis, quam subsidiarium, et sancta religione septum conclusumque hoc remedium ad alia producat, quam necesse est. Videndum ergo, an satis vere recteque ita dicam: summa potestate civitatem regentes, omnibus et singulis civibus ita obligati sunt, ad veritatem suorum consiliorum, propositorum, actionum, in Republica administranda, nude ac simpliciter, ubique et


page 112, image: s0150

semper enuntiandam, ut de his aliquid occultare aut tegere, nisi necessitas publica imperet, neutiquam illis liceat. Quicquid dubitabitur in hac oratione, id sententiam Grotii non patietur in vado esse. Nisi quod in populari regimine, res expedita est. Cum enim ibi summa potestas penes ipsum totum populum sit, ratio separandi iuris, quod actiones publicas spectat, quae cumque ponetur, commentitia erit. Etiam si populus, administrationem, non ius summae potestatis cuidam parti civitatis committeret, nisi disertis verbis concessum esset, celare quaedam populum, nullus iam locus esset dominio eminenti, quod totius civitatis est in partes, non partis in civitatem.

Agunt quidem, ut hoc semel hac occasione annotemus, etiam minores potestates et magistratus interdum quaedam, quae Dominio Eminenti tribuimus et tribuemus. Verum enimvero nisi mandatis eorum contineatur, merito audient: neque imperatum tibi hoc est, et rationem facti apud summam potestatem reddes. Finge, et absolvi tale factum. Nullo merito causam defenderis, sed iudicis aequitatem commemoraveris. Raro tamen eiusmodi dubitationibus locus relinquitur in accurata Rei publicae tractandae consuetudine. Tam disertis enim verbis, tanto futuri provisu, tam excogitatis formulis ista praescribi solent praepositis rebus gerendis, ut, nec haerendum habeant, ubi usus venerit, neque


page 113, image: s0151

timere possint, qui praeter imperata et praescripta nihil fecerunt.

Progrediendum est ad ea, quae in hoc argumento, ut sola, pluribus innotuerunt: Bona scilicet civium. Quamquam et misceri sive concurrere bona et iura saepe videmus. Imo nullus de bonis civium sermo incipi potest, quin de iure circa bona illa aliquo singulorum civium, in quod summa potestas, ex usus publici necessitate succedit, agendum sit. Distinctioni tamen locus est, quia non in vicem commeant ista; iuraque etiam alia, quam bonis accommodata, noscuntur. Non abs re [Note: 1. Reg. 21.] fuerit, si ordiamur ab historia vineae Nabothi; ubi Philippus Melanchthon hanc format quaestionem: [Note: Epit. Phil. moral. pag. 245.] Recte ne fecit Naboth, quod non cessit vineam Regi petenti, cum Reges etiam dicantur domini privatarum facultatum? Respondet: Distinctio dominiorum seu proprietas est iuris gentium, vel, ut Philosophi loquuntur, iuris naturalis. Hanc ergo conturbare, et alienae sine iusta causae rapere, non licuit Achabo. Addit: Nabothum nullo suo facto meruisse amittere suam libertatem. [Note: 1. Sam. 8. 14.] et cum ea, dominium rerum suarum. Quod enim alibi in iure Regio ponatur; Agros vestros et vineas tollet, id accipiendum de stipendiis et sumptibus in administratione Reipulicae, ad communem necessitatem faciendis: non quod praetextu imperii Reges sint domini omnium privatarum facultatum, quamquam alibi lexior, alibi adstrictior, pro diversis regnorum formis, comperiatur libertas. Transferre porro licebit hanc


page 114, image: s0152

historiam ad rem nostram. Si fuisset in vinea Nabothi adversus imminentem hostem propugnaculum excitandum, si castra locanda; iure, de quo nunc agimus, ad hos usus vineam potuisset postulare Rex, inita ratione repensandi damni, de qua mox amplius. Nunc voluptati tantum et commoditati privatae servientem, nullum ius tuetur. Et in Nabotho, nihil aliud [Note: lib. 8. Antiq. cap. 7.] quàm rusticitatem accusare, apud Iosephum audet Achabus. Uxoris quoque Iezabelis fatale scelus, ipso molimine exitii in innocentem structi, ostendit, non potuisse vivo lioneste [Note: Corn. Nep. in Themist.] eripi optimo iure possessa. Ponemus exempla insigniora. Sit urbs aliqua munienda: ut olim Athenae; et breve quidem intra temporis spatium. Desit autem materia et lapides. Sumi poterunt ex hortis aut praetoriis singulorum, sub conditione compensationis. Idem fieri poterit, ut horti, agri, aedificia singulorum, munimentis occupentur. aut durante obsidione, aedes privatorum deiciantur, ut ratio belli dictat. Sit in obsessa urbe fames: recludi poterit singulorum annona et describi; et vel incitis dominis distributio aequalis fieri in omnes: venditio item imperari nolentibus. Saeviat bellum, desit Principi aut Rei publicae pecunia belli nervus. mutuari poterit etiam ab invitis civibus Quod [Note: lib. 1. cap. 1. C. I. §. 7.] nec Vasquius negat. Sit urbs aliqua confusis aedificiis, nulla platearum amplitudine, aut distinctione: sicut requirebat commoditas importandarum et exportandarum rerum,


page 115, image: s0153

aut defensionis ratio adversum incendia et vim hostilem. Dirui videmus quasdam domos, ne ordini et dispositioni obstent: non sine compensatione tamen. Quam neque Nero, utut prodigus iam famae ac pudoris, plane neglexit: quando post incendium (valde id quidem suspectum) melius et ordinatius exstructae domus sunt, dimensis vicorum ordinibus, latis viarum spatiis, cohibita aedificiorum alititudine, patesactis areis, additis porticibus, quae frontem [Note: Tac. 15. A. 43.] insularum protegerent. Eas enim porticus Nero sua pecunia exstructurum, areas dominis traditurum pollicitus est. Addidit praemia pro cuiusque ordine, et rei familiaris copiis: sintvitque tempus, intra quod effectis domibus aut insulis adipiscerentur. Vias publicas sternentibus, aut munientibus, sicut usus civitatis postulat, occurrunt agri, prata, praedia privatorum. Haec quoque vigor enimentis dominii pervadit. Redditis alibi, aut pensatis, quae in publicum [Note: Suet. Aug. 29.] versa sunt. Augusto Romae fori exstruendi causa fuit, hominum et iudiciorum multitudo, quae videbatur, non sufficientibus duobus, etiam tertio indigere: sed fecit hoc forum angustisu, non ausus extorquere possessoribus proximas [Note: Id. c. 56.] domos. Id quod civilitatis nomine Historicus commendat. Quidni laudabimus hanc Augusti sententiam, cum ultraid, quod necesse erat, progredi noluit? Habent quidem isthaec talia suam latitudinem, neque in puncto semper finiri queunt. Optime autem utetur tam fortibus praesidiis, qui minimum sibi


page 116, image: s0154

ignosci cupiet. Vix huc videtur pertinere illud aedificiorum et operum genus, quod dignitas [Note: Ep. 10, 34.] civitatis, et nitor saeculi postulat, ut Plinius describit. Supereminentis enim domimi praesidio, incolumitas potius et conservatio civitatis sustentatur, quam amplitudo et splendor [Note: Ep. 10, 50.] exornatur. Si tamen, ut iterum Plinius loquitur, quantum pulchritudinis, tantum utilitatis habitura sunt eiusmodi opera, neque ratio publica nulla est, urbes quasdam principes [Note: Tac, I. A. 9] esse magnifico ornatu: non erit nullus plane locus Dominio Eminenti, adversum kakoh/qeian refractariorum quorundam civium. Sed ne fortius, quam par est, id iuris usurpetur, vel fortuna, vel virtus imperantium providere solet. Modo enim genius saeculi et affluentia, ultro talibus propositis conciliat civium animos: modo iuncta compensationi humanitas ac persuasio demit, quicquid amari inesse potuit negotio. De cetero compescenda interdum est cupiditas animi in magna et sumptuosa proni.

Veniemus ad exemplum domesticum, quando pactione osnabrugensi, difficilima deliberatio incidit, quomodo Regibus paciscentibus, Gallo, Suecoque locorum iure belli possessorum restituendorum nomine, satisfierer. Prima, quae de cedendis quibusdam provinciis ac ditionibus ferebatur, vox, necessitatis publicae iure, voluit exaudiri: neque tamen extra invidiam, et contradictionem fuit, inter illa sedulo tum disceptata: Quis


page 117, image: s0155

auctorem se huius rei facit, et quo iure? Qui, et quot subscribere tali sententiae audent? Et quaenam, de rebus ullius ex Ordinibus inviti, pactio esse potest? Donec multis ultro citroque [Note: Instrum. Pacis Caes. Suec. are. 10.] dictis, tandem Caesarea maiestas de consensu Electorum, Principum et Statuum Imperii, cumprimis Interessatorum, S. R. M. Regnoque Sueciae concessit certas ditiones, pleno iure in perpetuum et immediatum Imperit feudum; illis autem, qui iure suo in has ditiones cesserant, Principibus, pro aequivalente recompensatione (retinemus enim verba sanctionis pragmaticae) pari modo et formula, tradidit alias ditiones, qui [Note: Instrum. Pacis Caes. Gall.] ita sibi satis factum declararunt. Eadem ratione Gallia ab Imperatore et Imperio et Domo Austriaca, alia, nexu feudali plane libera recepit. Qui rebus tractandis interfuerunt, sciunt, ista consultatione Supereminentis Dominii rationes probe excussas esse, in quantum scilicet Imperium Romanum, ut unam Rem publicam consideramus, in qua hoc ius Maiestatis non nisi ab Imperatore et Imperio. sive Ordinibus simul exerceri potuit. Ad quaestiones autem consilii, magnas illas quidem et profundas, quae tum in argumentum disputationis venerunt, circa negotium unis causis, conditione diversa terminatum, nihil attinet sermonem proferre.

An et exterorum bona ac iura Supereminenti [Note: I. B. 2, 14, 8.] Dominio subici fas est? Negat Grotius. nisi quod supplendam censemus hanc sententiam, ex doctrina de subditis temporariis,


page 118, image: s0156

quos appellitant. Nihil enim verius videtur hoc dicto: Qui ex causa temporaria agnoscere tenetur summam potestatem huius aut illius civitatis, sive subditus temporarius factus est, ille non potest in tantum detrectare aut defugere auctoritatem Dominii Eminentis. Nec alio videntur fundamento niti Principes, qui bona exterorum in portubus suis deprehensa, necessitatibus Rei publicae suae accommodare, sub obligatione mutui, non sunt veriti. Anno superioris saeculi LXVIII. magna vis pecuniae mereatorum Genuensium aliorumque Italorum, ex Hispania in portus Anglicos, persequentibus Gallis, delata erat. Quam cum Albanus, tamquam Hispanicam, falso vindicaret, Regina Elisabetha statuit fiduciaria cautione interposita, a mercatoribus mutuo sumere: quod Principes de bonis in ipsorum portubus deprehensis assolent, et Hispanus [Note: part. 1. sub fin. an. 1568.] ipse nuper factitarat. Ita Camdenus. Cui Meursium addas licet in rebus Belgicis. Non dissimile est, quod Camdenus memorat de pensitatione [Note: part. 3. anno 1582.] Oresuntica (Lastgelt) qua tricesima pars omnium mericum mutui nomine, ardente inter Suecum et Danum bello, exacta fuit, cum promesso, ut bello finito resunderetur. Quin et privilegia exteris concessa, non obstare salutis publicae [Note: Camden. part 4. an. 1489.] vindiciis Regina Elisabetha iudicavit; cum Hanseaticis privilegia obtendentibus responderet, de Holcadibus interceptis: aliter se facere non potuisse, nisi perniciem sibi et suo populo sponte attrahere maluisset. Privilegia, quae


page 119, image: s0157

sunt leges privatae, contra publicam salutem, quae Lex suprema, non asserenda. Verum hic magnopere cavendum, ne avaritiae et iniuriis obtentui sint, publica iuris nomina: probeque conscientiam suam excutere debent Principes eorumque Amici, quo animo, qua necessitatis ratiocinatione, quo iustitiae proposito, ad ea veniatur, quae nemo facile sponte eligat, ubi vitare licet. Hinc pleno laudatur ore Imperator Constantinus, sive potius Antoninus, quod adversus fiscum suum, cuius utilitatibus animose alii velificantur, naufragos tueri statuit, voce humanitatis plenissima usus: Quod enim ius habet siscus in aliena calamitate, [Note: l. si quando. 1. Cod. de naufr. XI. 5.] ut de re tam luctuosa compendium sectetur? Non enim alias deerat maritimis civitatibus et insulis no\mos qala/s1s2is2 sive lex quaedam nautica, quae naufragorum bona fisco per publicos servos [Note: Vid. Iac. Gothofr. ad h. l. u(po/mnhma cap. praesertim 11.] vindicabat, sicut discimus ex l. a)ci/ws1is2 seu deprecatio. 9. ff. de. Rhod. de iact. Quam quidem Antoninus, cum fiscum suum ipse severius regeret, illis tamen adimere noluit, ex causis, quas conicit Iac. Gothofredus nebili commentario ad illam legem. Carolus autem V. Imp. et alii Principes, egregio temperamento ius Dominii Eminentis circa naufragia moderati sunt: constituto certo tempore, exempli gratia, annuo, intra quod mercatores et domini, sua, probato dominio repetere possint; Nemine autem comparente tum demum fisco cedant. Et quia, periculum aliquando est, ne merces corrumpantur, sub hasta venditarum pretium


page 120, image: s0158

asservatur, vel domino, si compareat, vel fisco, [Note: Ad Cod. lib. 11. tit. V. §. 29.] post exactum tempus, sicut amplius refert Antonius Perezius. Mutuantur ex ratione Dominii Eminentis suam constitutionem Legumlatores, qui naves a piratis captas, eorum faciunt, qui eas eripiunt piratis, quales apud Hispanos et Venetos leges memorat Grotius; et defendit: [Note: I. B. 3. 9. 17. et not.] Neque enim iniquum est, inquit, ut privata res publicae utilitati cedat, praesertim in tanta recuperandi difficultate.

Compensationem Dominio Eminenti naturalem, ut sic loquar, et intrinsecam haberi oportere, ex ante dictis intelligi potest. Sicut enim dominos rerum, quarum iactu navis levata est, aequissimum est, partem recuperare ab aliis, quorum res iactu servatae sunt: ita, qui onere omnibus civibus debito onerati sunt, merito sublevantur a reliquis, quod in societatem ut effectus fructusque, ita oneris, ratio civilis ordinis vocat. Debetque haec compensatio fieri usque ad partem, quam pro virili debebat contribuere in publicum nomen, qui totum onus sustinuit. In qua re fides civitatis ita sancte versari debet, ut, si hoc tempore forsitan impar huic praestationi civitas videbitus, in futurum obligata ad [Note: I. B. 3, 20, 7.] compensationem maneat. Quandocumque enim copia suppetet, exseret sese quasi sopita obligatio, [Note: 3, 20, 52.] ut recte Grotius animadvertit. Ita in obsidibus quoque, civitas aut eius rector tenebitur illud incommodum, ei qui patitur, aut proximis repensare, eodem annotante. Est tamen, ubi


page 121, image: s0159

compensatio, per rei naturam locum non habet. [Note: 2, 14. 7.] ut in cessis hosti provinciis. Ita caute Grotius in explicando Dominio Eminente, compensationem requisivit ex communi faciendam ei, qui suum amisit, si fieri potest. Compensationem bene explicat Vasquius C. I. lib. 1. cap. 5. §. 1. et 10.

Temperamento Dominii Eminentis intrinseco, de quo egimus, accedunt et alia; quae regulis officii, aequitatis, prudentiae, modestiae debentur; quando vel exercetur hoc ius, vel de eo exercendo consultatur. Conscientia enim est, praesertim Christiano more erudita, quae rectores civitatum eorumque consiliarios interpellat; ne abuti tam sancto salutis publicae expediendae remedio in animum inducant; ne praepropere, ne temere aut avide in hoc negotio versentur: ut cavillationibus eorum, qui ubique ad extraordinaria et subsidiaria, nec ordine, nec iure viam affectant, aures occludant: ut, quae tractatu dura, à tractabilioribus probe distinguant: ut à dominationis herilis, de qua hic nihil agitur, propositis animum deflectant. Quamquam ne herili quidem imperio intentos ratio deficiet, quae ad moderationem ducat. Prudentia autem etiam, ubi ius fundatum est, considerabit tempora, animos, fata; adeoque quid factum infectumque velit, eliget: nec in praesens modo rem conficere, sed in longinquum disponere cupiet. Modestiae denique pulcherrimum opus in eo versabitur, si


page 122, image: s0160

persuasisse magis quàm imperasse civibus, quae dura sunt, videberis: si non verborum ???odo comitate, sed constanti fide civilem ac aequabilem animum iis, qui publico nomine iacturam faciunt, approbaveris. Omnino enim bona fide summa potestas, vel compensationem civibus, si non statim repraesentari potest, vel pactionem exteris, ad quam Dominii Eminentis ope profectum est, praestabit. Neque necessitatis imperio, cuius ad salutem expediendam valuit auctoritas, ad cavillanda, quae acta sunt, utetur. Verissime enim hic locum [Note: Ap. M. Sen. controv. IV. 26.] habebit illud prisci Oratoris : Non est vis, ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed ratio. Redemerit aliquis bellum internecinum, pace, qua partem terrarum tradiderit. Idem scilicet fecerit, quod faciunt, qui partem corporis sui abscindunt, ut reliquum corpus servetur. Nec poterit causari vim sibi [Note: Grot. I. B. 2, 24, 6.] adhibitam à paciscente. Non est enim, inquit iterum Orator, admovere vim, aliquid cum certa conditione promittere. Quam nimirum eligis, ut rebus tuis utilem ac necessariam. Quae praesidia publicae fidei nisi summo studio conserventur, nulla poterit, procedente in infinitum calumnia, societas consistere.

In compensatione illud non frustra dictum est, totius civitatis viribus faciendam esse. Id quod in natura negotii inesse, satis intelligitur. Si enim vicinorum tantum, aut paucorum civium damno, ceteris non appellatis, resarciretur, quod in usus publicos


page 123, image: s0161

Dominium Eminens insumpsit, querelis non iniustis locus daretur. Unde ad aequabilitatem in hoc tot negotio conservandam, ubi res patitur, et tam in hunc quam in illum Dominii Eminentis vigor in cumbere potest, sors adhibenda videtur. Atque id temperamentum in obsidibus [Note: I. B. 2. 20. 52.] suadet Grotius: Si Plures sint, quourum quis obses eat, Rei publicae nihil intersit, danda opera videtur, ut sorte res dirimatur. Sicut autem, ubi non huius potius, quam illius opera aut res, Rei publicae necessaria est, merito ita quaeritur Dominio Eminenti materia, ut aequalitas iuris inter cives praecipue attendatur: ita quando compensandum est, in communi ad onus obligatione, non hic potius quàm ille onerandus est, Itaque civitas saepe bonis universitatis, aut aerario publico utitur ad compensandum: nisi nova exactione aut distributione res plane opus habeat. Qua occasione notanda est ratio eorum, qui genus tribut (e)pibolhn\ vocabant) in Orientali Imperio iniquitatis accusabant. Describunt hoc tributum Simeon Metaphrastes et Cyrillus Scythopolitanus, a Nicolao Alemanno laudati ad Procopii a)ne/kdota, qui et ipse exagitat, non tamen, ut Iustiniani demum tempore repertum, [Note: 100. et 101. Goc. e)pibolh\.] quod Suidas verba eius de cetero exscribens, existimavit. Quando pestis et fames, domos et familias hominibus, pagos et villas cultoribus passim vacuaverant, tum ne res aerarii deterior fieret in annuis reditibus, decretum est, ut a vicinis exigerentur tributa eorum, qui interiissent.


page 124, image: s0162

Obtinebat ergo in universo Imperio, ut vicinorum quisque, vicini cuiusque pendere tributa cogeretur, sive illos pestis et inopia absumpsisset, sive necessitas sedibus suis emovisset, aut solvendis tributis impares secisset. Patiebatur hic iacturam aerarium, morte et inopia eorum, qui tributa pendebant: quaeritur, unde sarciendam? certe viribus omnium eorum, qui aerario ad usus publicos obligantur, id est, omnium civium, Nemo mihi hic dicat, Dominii Eminentis arbitrio (cuius rationes alias sibi accommodare res tributaria solet) in vicinorum praediorum possessores hoc onus inclinari posse. Fac enim, hanc regionem peste fameque vastatam, alias intactas esse in eodem imperio. Cur afflictae illi regioni onus imponendum supplendi aerarii, praeteritis florentibus? ita quidem de hoc genere, (e)pibolh=s2) scriptores ante nominati loquuntur. Cuius repertor Marinus quidam Syrus putatur, quodque apud Iustinum Imperatorem, Sabam, apud Iustinianum, Eusebium Presbyterum, deprecatos memorant, ne Ecclesiae pendere cogerentur. [Note: Novell. 128. c. 7.] et 8. Ex Novellis autem facile mitiora colligas, de e)pibolh=|, quantum ad o(mo/doula kai\ o(mo/khns1a conserva et contributaria praedia, ut reddunt, attinet. Considerari interim meretur, quod superindicti nomen (quo non haec ipsa e)pibolh\, quae Graecis descrbitur, sed laxius adeoque minus definita invidia, extraordinaria indictio notabatur) quasi tyrannidis quandam speciem haberet, Imperateres Honorius et


page 125, image: s0163

[Note: l. 1. C. de indict. X, 17.] Tehodosius sustulcrant, Sed haec in transitu. Quamquam alias, ut ante coepimus dicere, in materia vectigalium et tributorum haud raro sit respiciendum ad Dominium Eminens, ut quando de pecuniis, quas etiam de invitis civibus opulentioribus mutas exigi, necessitas Rei publicae suadet, agitur: itemque de usuris eo nomine solvendis aut non solvendis: quaeque alia sunt eius generis, Etiam cum de oppignoranda aut vendenda parte civitatis quaeritur, ut aerario subveniatur, aut necessitates Rei publicae expediantur, ab hac philosophia aliquod praesidium peti videmus. Concurrunt plura in historia Boreali de Scania, Hallandia, Bleckingia, Lystris et Hvena, quas primum Dani, angustis domi rebus, Iohanni Holsatiae Comiti pignori obligaverant. Postea cum extremo Holsatorum iugo fatigatae illae provinciae, ad libertatem aspirarent, Regisque 1332. Sueciae Magni opem respicerent, Comes Ioannes, videns se tanto adversario haudquaquam [Note: Hist. Dan. .l. 7. P. 455.] parem suturum (refero verba Isacii Pontani) extemplo, quod dicitur, necessitatem in virtutem vertens, quicquid e Scania, Hallandia, Bleckingia et Lystris sibi obaeratum habebat, id venditione cum Sueonibus habita, acceptis 70000. argenti puri maricis, Magno in totum transtulit, postquam summa cum vi et violentia triennium circiter id ipsum tenuisset. Duplex hic titulus occurrit: primum, quo pars civitatis a corpore discedit necessitate compulsa, dum aliter servari [Note: Grot. 2. 6, 5.] non poterst; deinde vendition. Priori


page 126, image: s0164

[Note: Pontan. l. 7.] maiorem auctoritatem videtur tribuere Historicus, cum de utroque subicit: Varie exinde super ea disceptatum venditione, quaesitumque, an ei, qui tantum oppignoratam regionem teneret, eius abalienandae potestas esset: quamvis Sueci non ea tantum cum Holsato transactione, sed etiam literis indigenarum niterentur, quas et postea agnosci Historicus. Hactenus alio pertinebit, quod et se in sidem Suecorum illae provinciae dediderunt, et Comes Holsatiae suum, quod habuit, ius Suecis vendidit. Accessit Regis Regnique Daniae auctoritas, confirmatis, quantâ fieri potuit sollennitate, quae acta erant. Id quod conventio Regum Regnorumque Sueciae et Daniae abunde testatur, literis publicis, quas refert Historicus in rebus [Note: Pontan. l. s. pag. 468. et seq. anno 1343.] Woldemari III, illis verbis: Item volumus, et firmiter statuimus, ut omnes ac singulae placitationes et literae, per dictum Dominum Regem (Woldemarum) et quoscumque alios, nobis datae aut nobiscum habitae, super terris Scania, Hallandia, Bleckingia, Lyster et insula Huaen, in suo pleno vigore et robore, per hanc nostram placitationem et finalem concordiam, in nullo penitus diminutae vel debilitatae, sed potius redintegratae et de novo roboratae ac firmae sint, ac in perpetuum stare debeant et durare. Sic nova iuris praescriptio observatur, quando Dania necessario suo tempore, oppignoratis primo provinciis, subinde in solidum cessit, repetitisque pactis, Suecorum possessionem et ius firmavit. Secuta sunt tempora, quibus Regno Sueciae,


page 127, image: s0165

[Note: Vid. Eric. Upsalens.] per vitia Regis, in factiones scisso, ad periculosa auxilia conversus Magnus ille, Waldemari blandimentis, quibus et minae miscebantur, in Scania pellectus, reddidit Danis provincias illas, una cum literis pactionum [Note: lib. 8. pag. 490.] superiorum, Iterum Pontanus: Recepit Woldemarus (inquit) haud multo post volente atque assentiente Rege Suecorum Magno, quae intacta adhuc supererant, Scaniae, Bleckingiaeque munitiones et castra: similiter et literas idem Magnus Woldemaro traditas assignavit, quibus Iohannes Holsatiae Comes Scaniam sibi oppignoratam suecis vendiderat, tum et eas, quibus Scaniae proceres Rogem Suecorum, ut Principem suum inagurarunt. Sequitur: sueci hoc nomine Magnum detestati eum cognomento Smeck per convitium vocitarunt, quod se deliniri et blandis persuasionibus ad iniquas et turpes conditiones induci permisisset. Unde postea de hac alienatime inter Sueones et Danos armis seriptisque varie disceptatum est. Illis ius sibi integrum reservantibus; his quocumque acquisitionis titulo, [Note: Hist. Suec. lib. 3. in ann. 1560.] et tandem lingaeva possessione nitentibus. Adi Clarissimum Virum Ioan. Loccenium, cuius haec verba sunt, qui amplius de iure huius traditionis disputat. Quam disputationem nostram non facimus.

Quare ut aliquid Dominii Eminentis auctoritate interposita ad alios valide transferatur, cautionibus variis locum dari videmus. In quibus securitatis praestatio non omissa in [Note: Artic. 10. § Exsolsi denique.] Instrumento pacis. Illa securitas in mixito Rei publicae statu, rectissime ad parte corporis


page 128, image: s0166

ita refertur, ut si Statuum unus aut plures, quicumque denique Imperii consors, discesserit à pactione, à ceteris coërceatur. In simplici autem Republica, neque consultum est ita statuere, ut si in Arstocratia vera, Optimates non servent conventa, a populo coërceantur, neque Regiam formulam in Regno sapit, si dictum est, quandocumque Rex aut eius successores contravenerint iis, quae acta sunt, tum Senatroes aut Ordines hostiliter se iis opponere possint ac debeant. Quam formulam alicubi obtinuisse scimus. Est et alius modus securitatis praestandae, quando arbitri adhibiti, aut tamquam exsecutores, paciscentitum consensu adsciti exteri, adversum violatores conventorum, parti laesae auxilium et arma spondent.

Pertinere quodammodo huc videtur et illa quaestio de certamine singulari, non tamen omni: sed quando summa potestas praecipit uni aut paucis, ut controversiam publicam armis discernant. Armis enim tueri civitatem et civitatis lites, quae iudicio terminari nequeunt, ad omnes pertinet. Hinc dubitari potest, quo iure in unum aut paucos transferatur, [Note: Vid. bedin. de Re???bl. 4. 6.] quod est omnium. Nihil ergo dicunt, qui putant, nihil interesse, unius paucorumve, an multorum opera civitas utatur, ubi de summa belli agitur. Quae omnia temere in paucorum manus resignatur. Neque tantam vim, quantam specien habet, quod vulgo fertur, de parsimonia humani sanguinis, et mittendis in


page 129, image: s0167

compendium belli calamitatibus. Quis enim non videt, satius esse, vel multorum interitu et calamitatibus redimi libertatem civitatis, quae talibus duellis simul et semel perdi potest: cum ex diverso, post plures etiam clades, reparari fortuna queat? Temperari ergo solent eiusmodi historiae (in quibus non est nulla suspecta) vel quod deposcunt ceramen potius, quam iubentur pugnatores, vel quod [Note: Grot, 2. 20. 10. ] ad mores temporum magis quam ad certam iuris rationem referantur pugnae, Sic in certamine inter Turnum et Aeneam destinato, deliberatur quidem, an Turno imperari debeat singularis dimicatio cum Aenea, qui summus ipse Dux obtulerat arbitrium pugnae: sed Rex latinus dissuadet Turno discrimen, nulla iustae causae fiducia ineundum. Atque ita abest summae potestatis auctoritas. Non ex vero itaque, sed figura adiuvat suam causam Turnus, cum inquit apud Poëtam:

[Note: Virg, Ae??? 11.] —— Vobis animam hanc soceroque Latino
Devoveo.

Qui autem partes Turni tuentur, iniquam conditionem arguunt:

[Note: Aeneid. 12.] Non pudet, ò rutuli, cunctis pro talibus unam
Obiectare animam?

Quod si utraque pars litigans civitati subest, rum vero nullo modo decuerit, haec sacra regni (talia enim sunt omnia iura maiestatis) in privata manus tradere: officioque iudicandi, quod publicum Deus esse voluit, prvata per arbitria defungi. Sed hoc genus duellorum


page 130, image: s0168

alterius est loci: neque hic nisi ex occasione tangitur. Quin et, si prius illud genus, alio referre maluerit quispiam, non habebit nos adversarios.

De Clericis non opus fuit nobis seorsum agere. Quae enim de civibus et partibus civitatis diximus, et de necessitate publica, non patiuntur restringi dominium eminens. Quae autem sunt privilegia et iura, certis hominibus et ordinibus concessa lege civili, ne contra necessitate Rei publicae valeant, legislatoris potestas ultro praestat: dum vel tacite summam legem publicae salutis et necessitatis ubique exceptam vult intelligi, vel interpretatione aperta expedit, quae obstant. Neque repetenda sunt, quae alii de subiectione et exemptione Clericorum inquisiverunt. Nisi quod in quaestione consilii, quotiens a iure distinguitur, libenter et sedulo eliguntur, quae ad favorem ordinis, et moderationem faciunt.

In toto quippe hoc argmento, sicut antea monuimus, nihil est negligendum, quod officii, caritatis, boni moris observantia dictat. Ut de duroribus, aut odiosis, quàm fieri porest, minimum sumatur. In iudicando et scribendo plurimum interest, ignoscas aliquid imperantibus, et necessitatis publicae sensu humanius ducaris; an directa, ut sic dicam, iuris nomina imponas consiliis factiique, ut primum sibi dominii eminentis volcabullum praescripserunt. Fallor, an et illud


page 131, image: s0169

proderit, si disreveris non segniter, quo naturalis ratio vocet aut ducat; quid in hoc genere gentibus placuerit: quomodo denique legislatio civilis suas cum dominio eminente rationes interdum conferat.

Verbo attingemus illam quaestionem, an civis à Principe, sive summa potestate, possit solvi supereminente dominio. Quod summo Viro Hermanno Conrinigo ita visum est, in egregio de [Note: G. 10. pag. 366.] Finibus Imperii Germanici opere. Potest summa potestas ius suum interdum a cive abstinere. Sed sicut sine ratione id fieri non debet, ita sine modo fieri non potest. Potest summa potestas civem aut cives aliquos immunitate tributorum et vectigalium donare, sive solvere necessitate conferendi solitas exactiones. Sed omnes cives hac necessitate solvere non potest: dissolutio enim imperii sequeretur: cui conservando summa potestas tendit: et cuius destructione, ipsa etiam destrueretur. Ita, si per usum eminentis dominii ad invitis civibus opulentis mutuandae essent pecuniae posset forte uni et alteri parci, ex causis aliunde emergentibus, si summa necessaria absque ipsorum ope confici potest. Quid, si non potest? necessitas ponit modum: quem implet tenetque, qui dominium eminens exercet. Ita si domo alicuius civis destructa opus est ad defensionem civitatis, non videbor recte dicere, summa potestas potest eum civem solvere dominio eminente. Dominium enim Eminens fundatur salute publica, necessario


page 132, image: s0170

tempore curanda: cui omnes cives naturaliter obligantur intra illos fines, quos ipsa determinat. Videtur ergo non dari unquam locu hiuc quaestioni. Non in futuros casus, et in summam, aut in perpetuum: repugnat enim ipsa ratio domnii eminentis, ut excipiatur civis, aut res civis, qua necessitas publica idiget, aut indigere recte dicitur; praevideri enim talia, antequam usu veniant, nequeunt. Non in praesenti. Aut enim postulabit utilitas publica, ut sibi ius huius aut illius cedat; et exceptioni non erit locus, ut dictum est: aut non postulabit. Quod si ergo necessitas ac utilitas publica non indiget tali subsidio, iam iterum locus non est eminenti domino. Haec annotare volui, ut exempla, quibus hic maxime opus est, ad declarandam hanc quaestionem à viris doctis elicerem.

Audio quidem nonneminem dicentem: Princeps à subdito sibi, mutuatus est pecunias: est hoc negotium ex tis, quae a vi summi imperii non pendent. Hic, ne nhil inter ipsos actum sit, ex ipsa negotii natura intelligitur, quod Princeps remiserit dominium eminens, alias etiam in hoc ius, subdito ex pacto cum ipso imperante quaesitum valiturum, ut ipsam hanc obligationem, si ex bono publico sibi videretur, tollere posset. Verum Grotius, et qui dominium eminens recte explicant, numquam concefferint, à Principe tolli talem debiti obligationem posse obtentu dominii eminentis: quod scilicet sine compensatione non subsistit. Suspendi, non tolli,


page 133, image: s0171

ex causa solutio posset, si Princeps illam pecuniam, quam privatim civi debet, Rei publicae necessitatibus ipse velit commodare. Facienda tamen erit solutio, ut primum per rationes necessitatis publicae, si quidem ei suas quoque opes in tantum gratisicatus est, fieri poterit. Igitur nec opus erit, ut pactum subsistat, remissine dominii eminenntis: quod nec ad tollendas eiusmodi obligationes valet; nec quousque valet, remitti potest slavo imperantis officio. Neque enim civis, qui ita pactus est cum Principe, deterioris conditionis est, per rationem dominii eminentis, quàm si cum alio cive pactus esset. Nam et, ne ille alius civis redderet pecunias eo tempore, quo convenit, sed Rei publicae potius commodaret, dominium eminens efficere potuit: non quidem tollendo obligationem, quod iam totiens monuimus, sed differendo solutionem. Et obligatio quidem Principis cum subdito paciscentis et contrahentis, iure naturae perfecta est: Deoque teste et iudice sustentatur. Aliud considerandi et loquendi genus est, quando propter negatam vim cogendi Principem, ut pacto stet, haec negotia spectantur. de quibus infra.

Cogitandum est etiam eruditis, an illud, quod ex Grotio ante attulimus, sine explicatione admittere velint: eminentis dominii usum in regimine dominico nullum esse, quia utilitas publica tantum per accidens ibi attendatur; sed tantum in meliori regimine. Primo enim non


page 134, image: s0172

fuerit, arbitror, regimen dominicum cum tyrannico confundendum. Deinde: imitatur regimen dominicum in plerisque imperii civilis rationem; et nomen utilitatis publicae saepe in ore habet. Potest et revera interdum accidere, ut utlitas publica cum utilitate domini congruat, Sed parata forte fuerit responsio: Eminens dominium in civili, et regio regimine, excellenti modo ulaere; in herili imperio, per similitudinem et imitationem, et in certis casibus ostendi posse.

Recurrere licebit ad principium huius disertationis, et iterium tueri Grotium de novitate vocabuli. Nova enim vocabula, inquiunt, non minimum habent difficultatis, dum aliam saepe significationem induunt. Fateor me non intelligere satis hace verba. Si nova sunt, aut habent suam significationem, aut non habent. Posterius nemo dixerit. Si prius confitendum est, ille imposuit significationem, qui novavit, qui primus ita usurpavit, ut, quomodo intelligi vellet, explicaret. Quo facto, si aliam, abimposita primum significatione, induunt, vitio certe eorum fieri constat, qui non manent in signisicatione primum imposita et exposita. Atque ita fateor, intolerandae mihi audaciae semper visum esse, quod homines adolescentes, qui numquam Grotium ita legerunt, ut intelligerent, de dominio eminente, quod primum Grotius explicavit, ea conscribillarent, quae Grotio numquam in mentem venerunt: hoc ius


page 135, image: s0173

maiestatis, cum ominibus aliis maiestatis iuribus turpissime confuderunt: denique post longas nugas id egerunt, ne quisquam nesciret, ipsos, quid esset ius dominii eminentis, solide ingnorare, et imperitiae audaciaeque suae chimaeras, novo et raro schemate induere constituisse. Hic iam aliam significationem, non sane induit vocabulum suo significatu contentum; sed ignorantia hominum superbissime omni solidiori doctrinae illudentium. At enim id maxime quaeritur, an Politicis liceat, terminis Iureconsultorum aliter uti, quàm ipsi solent. Quomodo id maxime, quomodo omnino quaeri potest? An dominium eminens est vocabulum Iureconsultorum? Si hoc, cur novum? Scio autem, Iureconsultos plurimae lectionis nondum id appellationis in scriptis Iuridicis reperisse. Nec mirum. Iura enim maiestatis numerare, et ex;licare, non est Iureconsultorum: sed Politicorum. Nugae utique canorae sunt, quae afferuntur, tamquam ad sententiam Grotiannam de dominio eminente pertinentia. Iam quaeratur iterum: an vocabulo dominii eminentis, quo nemo Iureconsultorum usus est, vel de hoc iure maiestatis, quod Grotius explicat, vel ullo alio signisicatu, liceat Politicis aliter uti, quàm Iureconsulti solent? Quis feret ita interrogantem, id est, sibi contradicentem: At forte dominii vocabulum Iureconsultis proprium est. Praeterquam autem, quod hic non de dominio, sed de domnio eminente quaeritur,


page 136, image: s0174

an non dominium in actu signato, utloquuntur Metaphysici, tractat Philosophus, à quo acceperunt, et in actu exercito, sae quis que civitatis negotiis et legibus accommodarunt Iureconsulti? An Plato et Aristoteles, quid cuique proprium et suum esset, qui proprietatis et dominii effectus haberentur, a Iureconsultis, aut hi ab illis didicerunt: An Scholastici Philosophos egerunt, aut Iureconsultos, cum totam dominii rationem tam operose diligenterque explicarunt? Et quid vetaret (quamquam non opus est huc devenire) voce, quae diversis disciplinis usitata est, aliter uti in Politicis, quam utuntur Iureconsulti in argumentis iuridicis? Nonne infinita sunt exempla? Neque tamen inde dicendum est, quod Politicis cum Iureconsultis non semper conveniat. Apage loliginem in pravis hominum moribus, non in literis et disciplinis amice semper conspirantibus natam. Quî non conveniret Politicis et Iureconsultis, cum Iureconsultus habitur Politico (non quidem confuso cum habitu Iurisprudentiae, sed coniuncto) numquam carere possit? Doctis politicis (sive Philosophis civilibus) cum doctis Iureconsultis, id est, utrisque mensuram sui nominis implentibus, probe et semper convenit. At indoctis utrisque an et quid conveniat, nec quaerer refert, et mirum sit, si fundamento omnis in literis concordiae, solida eruditione sublata, quicquam congruere aut convenire queat.


page 137, image: s0175

Designata videri iam possit, quamvis rudiore Minerva, huius loci philosophia. Nam et abususrei tam sactae, quaesitaque inde obliquis aut malis artibus ac vafamentis politicis speciosa vocabula, facile ex iis, quae dicta sunt, dignoveris. Unicam adiciemus annotationem, de voce Necessitatis; qua obscure, ambigue, licenter uti, multis inter artes est. Et necessitati quidem simplici ac absolutae, quam vocant, nullum in hoc civili genere locum esse, notius est, quàm ut repeti debeat. Necessitas autem cum adiiunctione, ut Cicero adpellat, adeoque et necessitas sinis, quae hic atrenditur, habet utique suos gradus. Neque enim ultimus semper articulus necessitatis sumendus est, cum vocabulum hoc auditur. Sed nec inusitatum est, necessaria dicere, quibus tutius certiusqua finis obtinetur, in comparatione scilicet, ubi ex advero constituuntur, quae finis obtinendi spem obiecta periculorum specie infirmant et minuunt. Pertinet porro huc, quod Polinius [Note: Epist. 1. 12.] exquisita sententia extulit: Summa ratio sapientibus pro necessitate est. Summa ratio, exempli gratia, quam salus populi postulat, vel ex magna honestate, vel ex magna utlitate. Quamquam alias distinguuntur Utilitas et Necessitas. Utelitas tamen excellens et publica, in rationem necessitatis assumitur, sive utilitati ea aestimatio accedere potest, ut necessaria habenda [Note: 2. de i???. 58.]sit. praeclare Cicero: Summa quidem necessitudo videtur esse honestatis, huic proxima incolumitatis: tertia ac levissima commoditatis:


page 138, image: s0176

quae cum his numquam poterit duabus contendere. Sequitur subinde: Qua re fieri poterit, ut, cum incolumitati consuluerimus, quod sit in praesentia de honestate delibatum, virtute aliquando et industria recuperetur, incolumitatis ratio videbitur habenda: cum autem id non poterit, honestatis. Ita in eiusmodi quoque re, cum incolumitati videbimur consulere, vere poterimus dicere, nos honestatis rationem habere, quoniam sine incolumitate eam nullo tempore possumus adipisi. Qua in re vel concedere alteri, vel ad conditionem alterius descendere, vel in praesentia quiescere, atque aliud tempus exspectare oportebit. Addit: In commoditatis vero ratione, illud attendatur, dignane causa videtatur ea, quae ad utilitatem pertinebit, quare aut de magnificentia aut de honestate quiddam derogetur. Neque comparationem omitit: Atque in hoc loco mihi caput illud videtur esse, ut quaeramus, quid sit illud, quod si adipisci aut effugere velimus, aliqua res nobis sit necessaria: hoc est, quae sit adiunctio, ut prinde, uti quaeque res erit, laboremus, et gravissimam quamque causam, vehementissime necessariam iudicemus. Vide etiam, quae de affectione honestatis et utilitatis addit: unde quaedam res ex tempore et ex consili, non ex natura sua consideratae, non tales habendae videntur, quales ante habitae sunt, aut plerumque haberi solent. Accurate distinguit utilitatem in re civili, quatenus vel ad incolumitatem, vel ad reliquam commoditatem, gradu non aequali pertinet: et posse tamen fieri ostendit, ut


page 139, image: s0177

necessitas in utroque genere locum habeat, vel ex natura rei, vel ex temporis et consilii ratione. Sicut autem in nostra materia, levia et minora, et aliunde ad praecipuum finem reflectenda, merito excluduntur: ita ad tantas angustias redigi non debet summa potestas, ut dominio eminente uti nequeat, nisi in vehmentissmia necessitate, quae vim refert. Si enim ne privatorum quidem actus, uno eo soloque necessitatis gradu metiri legislatores et iudices solent: quae ratio summo imperio tam rigidam legem dici patietur? Ne tamen in alteram partem licentius evagetur haec philosophia, facile praestabunt, quas ante indicavimus, moderaminis ac temperamenti regulas.

Prorsus est memorabile exemplum temperamenti et moderationis ad aequitatem relatae, nec tamen publicae utlitati disconvenientis, [Note: lib. 31. c. 13.] quod Livius interpretatur. Venerat tempus, quo privatis Res publica pensionem tertiam pecuniarum, quas mutuas in bellum Punicum secundum dederant, solvere debebat. Sed exorto novo bello Macedonico, vix huic sufficere aerarii vires, Consules responderunt: et Dominii Eminentis exceptionem, ut hactenus loquimur, expetitae solutioni opposuerunt. Quasi dicerent: Debetur vobis sane pecunia, hoc ipso tempore solvenda. Sed iuri vestro intercedit necessitas publica, et per rationes Dominii Eminentis suspendit cursum debiti, vestramque inopiam inopiae


page 140, image: s0178

civitatis cedere iubet. Nec inveniunt privati, quod fortiter respondeant, nisi quod metum et casum figurant, quo in infinitum Dominii Eminentis obtentu, suo iure arcer, di est, quid aliud, quàm privari sua pecunia, non ob culpam, sed ob benesicium, possent: Bello Punico successisse Macedonicum, huic aliud, inde rursum aliud succedere posse; unde ipsis pecunia debita negaretur, imo, procedente in longius isto praetxtu, interverteretur. Ostendit certe haec oratio, quantum ex iniquo trahere Dominii Eminentis auctoritas videretur. Sed Res publica non erat solvendo aere alieno: id est, adhuc inconcussa staba vox huius loci et argumenti propria: privatorum iura utilitatis publicae causa differuntur minuunturque, quantum ad tempus, donec depulsa necessitate facultas satisfaciendi et pensandi redierit. Verum Senatus recte iudicavit, tum demum Dominii Eminentis subsidia iustis privatorum desideriis ipponi, si omnia prius tentata, et leniores agendi viae quaesitae initaeque fuerint. Quare agri publici intra quinquagesimum lapidem copiam creditoribus facir, hac lege, ut si quis, cum solvere posset populus, pecuniam habere, quàm agrum mallet; restitueret agrum populo. Hoc est, ut censet Historicus, decernere, id, quod medium inter aequum et utile est. Consules praesentius uti volebant remedio, quod sola necessitas ac utilitas publica defendit: Senatus rationem temperamenti excogitavit, qua constaret, ab


page 141, image: s0179

invitis huc decurrendum, et nihil non ante experiendum esse. Si tamen non potuisset moderationis talis ratio reperiri, sentiendum et dicendum fuisset, quod Consules et senserant et dixerant.

Hactenus de Dominio Eminente. Nunc ad cetera capitis primi progrediendum est.

Quod iustitiae distributivae sive artributrici conveniat proportio Geometrica; expletrici autem s. correctivae, Arithmetica proportio: Aristotelis est sententia diligenter à vetustis et iunioribus interpretibus explicata; nuper etiam [Note: lib. 1. def. 17.] in Elementis Pufendorfianis, et feldenianis in appendice ad cap. 2. etc. tertio quartoque. Grotius §. VIII. id ex eorum genere esse, quae saepe, non, quae semper fiunt, annotat. Neque hoc adversus Arstotelem valide audiretur, si quis probe iudicaret. Non enim alia promittit in Ethicis Aristoteles, quàm quae plerumque ita se habent. Loca sunt multa et insignia, unde hoc consata. Sed idem, quod Grotius, [Note: De iustit. et iur. libr. 2. tr. 2. disp. l. dub 3, Et disput. 7. dub. 3.] monuit etiam Suarius in Opusculo de iustitia: cuius rationes repetit Ioannes de Dicastillo, et explicat sirmatque amplius in disputatione de restitutione. Quae loco commentarii esse possunt in hac quaestione. Quamquam non desint rationes, quibus explicari commode possint exempla in contrarium allata, etiam ad communem sententiam.

Illud annoto tantum: Quod, cum iustitia aequalitaem quaerat spectetque, è duobus aequalitatis generibus, Geometricae laudes


page 142, image: s0180

emineant, et apud Aristotelem (in sede proporia) et apud Platonem, qui sexto de legibus praeclare ostendit, nullam posse vel constitui vel servari societatem civilem absque a)nalogi/a| stricte sic dicta, quam ipse vocat gewmetrikh\n i)s1o/thta. Et Isocrates in Areopagitico, volens declarare, nullam rempulicam, ne pupularem quidem, posse stare, si omnia omnibus tribuantur, ita de Atheniiensis rei publicae administratoribus antiquis loquitur:me/gis2on d) a)utoi=s2 s1uneba/leto pro\s2 to\ kalw=s2 oi)kei=n th\n po/lin, o(/ti duoi=n i)s1oth/toin nomizome/nain ei)=nai, kai\ th=s2 me\n tauto\n a(/pas1in a)ponemou/s1hs2, th=s2 de\ pro\s2 to\ pros1h=kon e(ka/s2ois2, ou)k h)gno/oun tou/twn th\n xrhs1imwte/ran. a)lla\ th\n me\n tw=n a)utw=n a)ciou=s1an tou\s2 xrhs2ou\s2 kai\ ponhrou\s2 a)pedoki/mazon w(s2 ou) dikai/an ou)=s2an. th\n de\ kat) a)ci/an e(/kas2on timw=s2an, kai\ kola/zous2an proh|rnto.. Plurimum autem illis prosuit ad bene gerendam rem publicam, quod cum duo existimentur aqualitatis genera, quorum alterum, unum ac idem singulis, alterum unicuique quod convenit tribuit, non ingorarunt, utra utri praeserenda esset: illam quidem aequalitatem, quae bonos malosque iisdem rebus dignatur, ut iniquam reiecerunt; eam autem, quae univuique pro merito honores poenasve attribuit, sequendam sibi praehabendamque duxerunt. Sequitur de magistratibus constituendis exemplum huius philosophiae.

§. IX. Ius pro lege acceptum, obligatione potissimum aestimatur. Habet enim hoc omne ius ut obliget. Obligatio autem illa semper refertur ad aliquam poenam, violationi iuris alicunde imminentem. Quod enim


page 143, image: s0181

nonnulli dicunt, obligationem tantum naturalem, sicut nullam parit actionem, ita nullum poenae metum inserre, id quale sit iam supra diximus, et [Note: De I. N. et G. lib. 1. c. 4. pag. 47. etc. edit. Lond.] praeclare explicat doctissimus Seldenus in Opere huius argumenti. Confunduntur enim diversae obligationes. Obligatio tantum naturalis non facit, ut quis metuat poenam ex obligatione civili imminentem: quippe quae hic nulla esset. Sicut si obligatio tantum civilis attenderetur, frustra de obligatione naturali sermo inferretur, si autem naturalis et civilis obligatio concurrunt, ut in legibus naturae, civili legislatione repetitis fieri solet, metus geminatur: adeo, ut remisso postea per iudicem civili metu, sive metu quem civilis obligatio parit sublato, nequaquam eadem opera exstinctus censeri debeat metus, quem naturalis obligatio excitaverat. Imo si quaeritur, quodnam ius maiorem habeat vim obligandi, naturale, [Note: De iustit. et iur. part. 1. c. 10. §. 6.] an voluntarium: maximam vim obligandi ius naturae habere, et antea diximus, et probat in Elementis eruditissimus Feldenus.

De Permissis, et iure permissivo, ut vocant, haec est Grotii philosophia hîc, et §. 17 Primo Permissic non est proprie actio legis, sed actionis negatio, nisi quatenus alii obligantur, ne ei, cui permittitur, impedimentum, ponant. 2. permissio vel est nudi facti, quae huc non pertinet; vel legis. 3. permissio quae sit lege vel est plena, quae dat ius, omnino licite agendi; vel minor plena, quae dat impunitatem à poena, aut libertatem ab impedimento, aut utrumque. Cum his fere conveniunt et huc


page 144, image: s0182

contribuenda sunt, quae infra Grotius habet, ubi de licitis, et licentiae agit: quaedam dici licere, quod omnino recta sint, id est, salva pietate [Note: lib. III. c. 4. pr. etc. 10. 1. et 2.] et officiorum regulis fieri possint. aelia autem dici licere, quod poenae apud homines non subiaceant. Hoc, licere impunitaetis, et improprie dictum, vocat. Sed, si quis velit subtiliter partiri, posterius membrum evolvendum est. Licere enim quaedam dicuntur, quod poenae non subiaceant, sed modo non uno. Vel enim poenae non subiacent quaedam, ob defectum fori humani, sicut Regum exemplo, quibus omnia licere dicunt vulgo (quod parum caute in defensione Regiae Salmasius explicavit) [Note: III, 4, 2.] Grotius ostendit: vel impune aliquid licet facere, eo quod lex plane nihil de ea re in ullam partem constituit: vel denique, quia lex, ut hoc liceret facere, definivit. Ad utrumque hoc genus valere possunt sententiae, quas Grotius affert, submonentes: muta à legibus praeteriri, aut permitti etiaem, quae tamen non oporteat [Note: l. 144. de R. l.] facere studiosos iustitiae. Quem in sensum clara est Pauli Iureconsulti regula: Non omne quod licet, honestum est. Quod licet, scilicet lege civili. Exempli gratia: multa creditoribus in exsecutione in bonis debitorum licere, quae minus honesta sint. Ad hanc enim iuris speciem Iacobus Gothofredus illam regulam praecipue spectare existimat. Addenda sunt etiam filos1ofh/mata Petri Fabri ad illam et parallelas [Note: IV. centr. 25.] regulas. Unde apud M. Senecam subtilis distinctio legum â Silone Pompeio adfertur: Haec


page 145, image: s0183

[Note: IV. Controv. 25.] lex quid oporteat, quaerit, alia, quid liceat. Quae sententia nos de proposito nomothetico monere potest. Bonus enim Legislator semper quidem optat leges ferre quàm optimas, id est, iuri naturali quàm maxime consentaneas: atque adeo id praecipue spectat, quid oporteat. Sed incidunt saepe tempora, et casus varii, unde non licet presso pede viam illam regiam decurrere: quin ad ea deflectendum sit, quae licere non vellet cuiquam, si ubique, quod optimum est, obtineri posset. Quo [Note: Elem. I. V. lib. 1. def. 14. §. 2. et def. 15. §. 2.] pertinet illa distinctio Pufendorfio explicata, actionum persecte licitarum, quae neque divina naturali positivave lege, neque humana civili vetantur; et impersecte licitarum, quas naturali divinave lege vetitas, ius civile nulla poena afficit. Sed ad permissa revertendum. Quoniam enim in officiis et actionibus legis non Philosophi tantum, sed cum [Note: l. 7. de II.] sis Modestinus numerat to\ permittere: dabimus operam, si philosophia haec queat distincitus consignari. Ubi statim notandum est in legum officiis et actionibus recensendis, non illo laxo sensu sumi permittendi vocem, quomodo permitti dicuntur, quae intra terminos abnutivos non vetantur, id est, silentio praetereuntur, non attinguntur verbis legis: sed, ut lex ipsa, permitti aliquid indicat. Ita permittere, [Note: Elem. part. 1. c. 10. §. ult.] doctissimo Feldeno est; vim addere, ne quis, quod non iniustum est, facere impediatur. Sicut iusto lex vim addere dicatur, ut fiat; iniusto, ne fiat. Quae ad id referripar est, quod in


page 146, image: s0184

suo genere excellentius est. Nam leges positivae non raro res indifferentes, quae ex se nec honstae, nec inhonestae, nec iustae, nec iniustae sunt, iubent vetantve, aut permittunt, prout aliqua occasio, aut utilitas civitaris huc legislatorem vocavit. Igitur si dicas permitti, quod iniustum non est, hac descriptione comprehendas necesse est illud medium genus, quod signavimus. Nam de illis, quae permittuntur ex se iniusta et inhonesta, mox dicetur. Ceterum de iure permissivo dicturis extra quaestionem sunt, latae illae signisicationes, cum permissa censentur omnia, quae non sunt prohibita: nisi addas actionem legis in vetando occupatae. Nam tum recte dices: Haec lex consignavit diserte, quae nuptiae essent incestae et inutiles: ergo permisisse existimanda est, quas non prohibuit. De cetero etiam huc non pertinet quodvis silentium legis, ut queas dicere: Nulla lex civilis hoc prohibuit; ergo permissum est: leges enim civiles non de omnibus rebus praecipiunt. Potest interim prohibere lex naturae, aut honestas aliqua naturalis sive regula officii non permittere, ut hoc aut illud agas. latius enim patet officiorum quàm iuris regula. Ita ergo demum admitti potest, quod dictum est: permissum censetur, quod non est prohibitum ulla lelge, vel naturali divina ac positiva, vel voluntaria civili, aut ulla honestatis regula. Multo minus permissum hic cum praecepto et iusso confundere debemus. Sic enim, quae iubentur lege, ut licita, ita


page 147, image: s0185

permissa parum proprie dicerentur. Etiam istud non inutiliter observaveris: permissum interdum opponi vetito; interdum non minus iusso, quàm vetito, sicut a)dia/fora Graecis dicuntur. De iure igitur naturali, sive divino (tum naturali primis hominum initiis coaevo, tum eo, quod naturali adiectum est) vere possis dicere: Quicquid iure naturali ac divino obligativo sive praeceptive non continetur, illud permissum eodem iure, censeri debet, sive iuris permissivi naturalis esse, ut loquuntur. Perfectio enim iuris divini et naturalis postulat, ut ita sentiamus. Modo motes: si ius naturale decalogo conclusum sumatur, non literam tantum, sed totam dia/noian, et quae certa argumentatione hinc deducuntur, accipi debere. Nota amplius: in iure divino naturali adiecto, non excludi debere appellatione iuris permissivi, eas leges, quae nec iubentibus, nec vetantibus, sed permittentibus verbis aut sententiis utuntur. In hoc transitu à iure divino naturali permissivo, ad ius civile permissivum, nonnulli ita versantur, ut universum ius civile etiam obligativum, paene cum iure naturali permissivo confundere videantur: quasi scilicet sanctiones humanae et civiles unice ad ius naturale permissivum pertinerent; quasi leges ferre, pacta inire, rem publicam constituere et regere, ex permissione illa tantum liceret. Quae philosophia si non correctione, cauta tamen explicatione opus habet. Ordo enim imperandi et parendi in societate civili, adeoque


page 148, image: s0186

potestas legum condendarum, id est, pars eius ordinis, iure naturali obligativo contineri rectius dicitur. Ius naturae non permisit tantum, ut multi opinantur, sed praecepit civilem ordinem: cuius finis est honestas, à qua et constitutio et regimen societatis civilis modum et formam capit. Hinc est, quod lege civili non possunt praecipi, quae lex naturae vetat; nec vatari, quae illa iubet: adde; nec adiaphora fieri, quae lege naturae iubentur; aut permitti, quae naturâ vetantur. Si enim, qui non vetat peccare, cum possit, iubet; quid eo faciendum est, qui lege vetat impedimentum poni contra naturam peccaturo? Facilius poena peccati remittitur, quàm peccaturo impedimentum removetur. Nam à necessitate puniendi, de qua suo loco, quaestionem illam, an potestas civilis possit permittere legibus civilibus, quae iure naturae interdicuntur, ego nolim suspendere. Quod si tales leges reperiantur in aliqua republica, illae de fragilitate humana testantur: neque ullius auctoritatis obtentu in legum iustarum numerum transeunt, quin obtineat Grotii admonitio, principio cap. VII. lib. II. Permitti de cetero queunt, quae iuri naturae, aut fini civitatis non repugnant, quae vel ex medio genere rerum sunt, ut vetari aut permitti idoneae sint, vel iam praecepta mutantur; vel temporis et negotiorum necessitudini, intra limites nulla humana potestate mobiles accommodantur. Sicut exempla mox docebunt. Fit autem


page 149, image: s0187

permissio in iure permissivo civili, vel actione legis, vel tacite. Ad actionem legis etiam referri potest, ut supra tetigimus, praeteritio; non quidem simpliciter, ut in iure naturali permissivo, sed ex sormula et consilio legis, exempli gratia, ita conceptae, ut legislator ostenderit, se voluisse plena enumeratione partium defungi. Tum enim permisisse censetur, quod inter vetita non recensuit. Si quidem sit eius generis, quod naturali honestati, quae perpetuum iuri naturali et tacitum supplementum praestat, non adversetur, Sed manifestior est actio legis, per verba permittentia in formula legis, aut privilegii, aut responsi [Note: lib. 3. tit. 14.] rescriptique. In Legibus Longobardorum Rex Rotharis constituit: Si quis liber homo migraere voluerit aliquo, potestatem habeat intra dominium [Note: lib. 2. tit. 3.] regni nostri cum fara sua migrare, quo voluerit: sic tamen, si à Rege ei data fuerit licentia. In Constitutionibus Siculis Imperator Fridericus II. licentiam dat Forbannitos et Foriudicatos (i. e. foris omnem aditum iudicii constitutos, ut ipse explicat) caepiendi et occidendi. [Note: Exc. controv. I. 4. IX, 1. Contr. I. 4. IV. 24.] Apud M. Senecam Lex: Liceat adulterium in matre et filio vindicare. Apud eundem: Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Tacite in iuris permissivi civilis naturam migrant, quae tolerando, connivendo, dissimulandoque vel in praesens, vel in longum, ut consuetudinis habitum induant, civilis potestas transmittit. In quo genere gradus esse, et pro iis,


page 150, image: s0188

maiorem minoremve praetextum nemo non videt. Si autem in ullo iuris genere, certe in hoc permissivo regnant consilia, proposita, strategemata politica, ut supremae legi salutis publicae servire videantur, et ad genuini iuris simulacrum propius speciosiusve admoveantur, quae ad hunc modum permittuntur. Non potest tamen iis vel rationibus vel artificiis semper effici, ut iuste facta censeantur, quae permissivi iuris titulo se tuentur. Qua [Note: II. 20. 17] de re Grotius egit, ubi quaerit: an leges humanae, quae interfectionem quorundam hominum permittunt, interfectoribus ius verum praestent, an tantum impunitatem apud homines? Ad quem locum plura annotabimus. Scilicet permissio legis civilis, non efficit, ut actus aliquis non sit contra ius naturae, aut extra poenae divinitus imminentis metum. Fernandus Vasquius leges permittentes caedem adulterorum, cum [Note: c. 1. I. 8, 49.] Scoto iniustas pronuntiat. Quamquam alia ratione de illis et eius generis aliis iudicari potest: si summa civilis potestas iure suo, manibus privatorum in vindicando flagranti crimine uti dicatur. Quod ex Seldeno alibi notamus. Ita tolerando et connivendo nullum iuris titulum creari in multis, satis patet. Saepe ipsa excusatio debilitatem tituli ostendit: cum permitti aliqua à consequenti dicunt, quae per se non permittendas essen. Verum ista non nisi singillatim, et in ipsa facti specie diiudicari queunt. Superest, ut de interpretatione iuris permissivi civilis aliquid


page 151, image: s0189

adiciamus. Quomodo ex negatione iuris obligativi, permissio inferri soleat, ante diximus; nisi quod nunc illud addimus: quando dicitur permissum, quod nulla lege civili iubente aut vetante definitum est; non cavillanda sunt verba iuris civilis, sed inspicienda est mens. Multa enim continentur insensu legum, et ex necessaria consequentia, aut propter similitudinem, ultro inesse intelliguntur. Unde non male faciunt, qui negotia et causas discerni oportere statuunt. Nam contingentia aequaliter, quaeque eius sunt naturae, ut vel praecipi vel vetari ex aequo possint, facile ex silentio legum in licitis vindicantur. Imo silentium legum videtur quodammodo in istis obligationem inducere adversus impedimentum quodcumque. Sed in quibus subest respectus honestatis communis, et turpitudinis aliquis sensus, non eodem modo ex silentio colliguntur. Cumque nulla res publica solis legibus (quae non omnia possunt in terminis, ut loquuntur, complecti) sed moribus quoque regatur, supplementum istud numquam in hac disputatione excludi debet. Semper locum habebit illud: Quod non est contra bonos mores, nec contra fidem, indifferenter est habendum, et pro eorum, inter quos vivitur, societate servandum. Eruditedico, et honeste prudenterque, non superstitiose hîc versandum esse. Neque quae tolerantur temporis et necessitatis, aut temporarii consilii causa, iuris veri et iustitiae nomine aestimari queunt.


page 152, image: s0190

Consuetudini, ut multa alia, ita ad nostram rem pertinens illud tribuunt, quod de non licito licitum faciat. Licitum scilicet liberaliter summunt, de eo, quod poenam fori humani non metuit. Consuetudinem enim, ut vere rem licitam faciat, ratio potius quàm tempus commendare debet. Suntque haec ex eo genere, quae sublimioribus et necessitudine quadam coniungendis principiis nihil praeiudicant aut detrahunt. Quantum attinet ad ius permissivum scripto et verbis permittentibus comoprehensum, liberalius et illud dici consuevit, quod nullam reprehensionem mereatur, quicquid lege permissum est. Permitti enim aliquando constat, quae aliunde reprehendi possunt. Ita filius matrem in adulterio deprehensam non sine reprehensione interfecerit, etiamsi lex, de qua supra dictum, caedem eiuscemodi permitteret. et de legibus patri, sponso, marito, consanguineo adulterorum caedem permittentibus anceps [Note: De success. lib. 1. §. 7. n. 221] est disputatio, nec satis definitur ab eo, qui multum hic sudavit, Fernando Vasquio. De cetero, in permissis interpretatio plerumque strictius facienda est. Ita permissum certo tempore, nec ante, nec post permissum intelligitur. Et qui ipse sibi abutendo largius interpretatur permissa, amittere meretur, quod impetraverat. Et locum hic habet, quod [Note: lib. 7. tit. 48.] in Capitulis Caroli et Ludovici Impp. legitur titulo de potestate data non abutenda: privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur


page 153, image: s0191

[Note: de I. N. et G. lib. 1. c. 4. et 8.] potestate. Addi his possunt, quae de permissione et iure permissivo, philosophatur Seldenus.

An hebraei ius naturale à constituto ita distinguant, sicut fine §. 9. et Annotatis Grotius notat, doctissimus Wagenseilius ad h. l. disquirit.

§. X. XI. XII. De iure naturali agitur. primo definitio §. X. affertur: in qua non omitti debuisse fundamentum convenientiae et disconvenientiae actuum cum natura rationali, nempe socialem hominis naturam; vir doctus existimat. Sed Grotius non omisisse putandus est, quod et in prolegomenis satis expresserat, et §. XII. claris verbis plenius effert: si ostendatur rei alicuius convenientia et disconvenientia necessaria cum natura RATIONALI ET SOCIALI. Ut compendium pro omissione accipi non debeat. Dictamen rectae rationis, à cavillatione vindicare vix attinet.

Bene autem obligationem iuris naturalis ab imperio Dei naturae auctoris in ipsa descriptione arcessit Crotius. Non enim satis philosophice satisque cordate loquuntur, qui ius naturae cum ipso genere humano proditum ita describunt, quasi nihil sit alius, quàm quidam naturalis instinctus (naturalis instinctus nondum eo proficiunt, ut iuris appellationem mereantur) et ratio non dativa sed nativa (mirum ni haec periphrasis sit instinctus naturalis: quamquam elegantia illa barbara male se expedit, nisi ostendat daetivum, nativo praestantius esse) suadens honesta dissuadensque


page 154, image: s0192

contraria. Ergo ius naturale suasoriis rationibus constat, id est, ius non est? Aliud enim est suadere, aliud imperare. Lex non suadet, sed praecipit. Suasio non obligat: ius obligat, ut ante dictum est. Ius naturale veteribus (Graecis scilicet Latinisque) naturam persaepe dici, verum et certum est. Natura et ratio i. e. natura rationalis, coniunctim non raro effertur. Sed cum instinctu naturali haec non permutantur. Neque accuratius loquuntur, qui dicunt: quod ex iure naturali descendit, nullo cogente imperio, sed spointanea voluntate ad effectum perducebatur in primordio mundi, sicque id ius naturale primaevum et nativum nullam inducebat vim aut compulsionem. Raetio additur: obligatio naturalis ad effectum non perducebatur, quia eo tempore et iure nondum erant Principes, magistratus, iudices. Sequuntur plura apud [Note: controv. Illustr. l. 10. 17. usque ad fin.] Vasquium, quibus omnem vim obligandi iuri naturali tantum à iure gentium et civili, id est à causa instrumentali, praeterita causa principe, accessisse, valde dilute disseritur. Non dicam de iis, quae in historia peccantur. Nimis aegre fero, homines Christianos more ethnicorum de primaevis antiquitatibus loqui; et praesidium sanctissimae historiae, quo illi carebant, oblivioni mandare. Loquitur Vasquius de primordio mundi post lapsum. An nullus poenae metus ibi ab immediato numinis imperio? Nihil timuit Cainus fratris interfector? Multiplicato genere humano, etiam si nulli fuissent Principes, magistratus,


page 155, image: s0193

iudices (quod tamen importune diceretur et crederetur) annon DEUS per se fecisset, quod postea iussit sua vice facere Principes, iudices, magistratus? Unde ergo ducetur initium constituti ordinis imperandi et parendi? hac quidem ex hypothesi non poterit aliunde duci, quàm ab origine legum civilium, id est, à tempore Moysis. Antiquiorum enim legum non exstat memoria, quàm quibus politiam ex voluntate divina constituit Moses. Loquimur autem nunc semper ad modum eorum, qui hanc disputationem consere solent. Huius ipsius Moysis opera promulagata est denuo lex naturae, et Duabus Tabulis comprehensa: cum non tam scientia, quam auctoritas eius, consuetudine peccandi, obscurata esset. Non tamen ante Moysen nulla vis erat legis naturae, [Note: apud Augustin. tom. 4.] nullus poenarum metus. Nam inveniemus ante Moysen (inquit Auctor Quaestionum V. et N. T.) non solum non latuisse, sed etiam vindicata esse peccaeta. Quamobrem et iusti suisse reperiuntur multi, qui scientes Deum vindicem, timebant peccare. Conqueritur, non immerito quidem, doctissimus Feldenus: omnes ius naturae [Note: Elem. de iust. et Iur. part. I. c. 5. §. 1.] dari clamant, nemo autem propemodum scit, quid illud sit: sed quod cuilibet sua dictat opinio, hoc pro iure Naturae habet. Et institit sane ipse methodum eruditam inquirendi, quaenam sint iuris naturalis. Id enim tutius esse visum est, quàm definire ipsum ius naturale. Quamquam dubito, an se politis auribus approbaturum sit illud genus loquendi; praecepta Decalogi, sive conclusiones ex untversalissimis


page 156, image: s0194

principiis practicis deductas certis et necessariis consequentiis; esse propositiones quae dicunt contingentia ut plurimum in rebus iustis et iniustis. Illae enim conclusiones quae constituunt Decalogum, una cum principiis, de quibus dictum est, lelge naturae comprehenduntur.

In evolvenda homonymia iuris naturalis in h. §. 10. exemplum dominii, et communis rerum usus, ad sententiam illam pertinet, quae infra examinabitur ad lib. II. c. 2. Versus Euripidis, quos ex Helena grotius Latino metro reposuit, à v. 909. in oratione Helenae, iniquam esse rei familiaris amplificationem, alteri, praesertim fratri, nocentem, significantis, ita se habent:

*mis1ei= ga\r o( *qeo\s2 th\n bi/an, ta\ kthta\ de\
*kta=sqai kele/uei pa/ntas2, ou)k e)s2 a(rpaga/s2.
*eate/os o( plou=tos, a)/diko/s2 tis2 w)/n.
*koino\s2 ga/r e)s2in ou)rano\s2 pa=s1i brotoi=s2,
*kai\ gai=) e)n h(=| xrh\ dw/mat) a)na plhrome/nous2
*ta/llo/tria mh\ e)/xein, mhd) a)fairei=sqai bi/a|.

Philosophia in ipso schemate poëtico nata est, quando iura naturae Deo auctori asscribuntur ac inter iussa divina reputantur.

Adicitur hoc loco quaestio: an ius naturale mutari possit? Qua in re incaute prorsus est versatus, et quae rationi plurimum adversantur, [Note: lib. X. c. 1. §. 8.] dixit Petrus Gregorius Tholosanus. Merito reprehensus à Seldeno de I. N. et G. I, 8. p. 105. edit. Londin. Dividunt hanc quaestionem, ut primum dicant de eo, quid Deus hic possit: deinde, quid homines possint. De


page 157, image: s0195

[Note: Theol. moral. de LL.] priori gener, dilucide Calixtus: Hinc porro sequitur, à lege naturae sive praeceptis decalogi neminem eximi, vel licentiam contra faciendi impetrari posse, ne ab ipso quidem Deo. Sive. despensare, ut loquuntur, in lege naturae ne Deus quidem potest: hoc est, manente eodem obiecto, et iisdem circumstantiis non potest fieri nec auctoritate divina concedi, ut id ab homine citra crimen aliter vel contra tractetur, quàm lex naturae exigit. Si concederetur enim, Deus aeternae legi et iustitiae suae, quae est ipse, derogaret, sive utramque eversum iret: quod cogitatu absurdum impiumque. Dico autem, manente eodem obiecto, et iisdem circumstantiis. Nam obiectum et circumstantias mutare Deus potest. Mutatis obiecto et circumstantiis poterit actio non esse contraria legi naturae, quae manentibus contraria suisset. Rem alienam invito domino sine peccato nemo potest aufere; nec ut auserat, cuiquam à Deo vel praecipi vel permitti, quamdiu manet aliena. At quando Israelitas auferre iussit Aegyptiorum aurea et argentea vasa, auctoritate sua suprema Israelitis haec ipsa inmercedem maximorum laborum, quos urbes Aegyptiis aedificando exantlaverant, adiudicavit; atque adeo, ut quae prius aliena, iam propria essent, effecit. Israelitae itaque ex Aegypto res non alienas, sed suas, asportarunt. Atque hic quidem Dei actio est manifesta, obiectum et circumstantias mutantis. Aliud genus exemplorum est, ubi res, de quibus ius naturae constituit, mutationem recipiunt; sive ubi subiecta suam naturam non retinent, accidentibus


page 158, image: s0196

causarum, ob quae ita sunt, substantiam et naturam, absque Dei actione immediata, destruentibus. Quo pertinet quod de creditore acceptum ferente Grotius, de depositario Feldenus [Note: Elem. part. 1. c. 3. §. 6.] afferunt. Nam exemplum de fratre habente sororem uxorem aliquid habet altioris indaginis. De quo suo loco. Ab hominibus autem non mutari posse ius naturae, clarum et certum est. Nisi quod, ut ante dictum est, quaerere solent: an summa civilis potestas permittere possit, quod iure naturae vetitum est? In qua disputatione diligenter puto tenendum esse, quod Grotius dixit et plerique agnoscunt, ius naturae, ad naturam rationalem pertinere, qua socialis est: ideoque rationem et finem societatis iuris naturae dictatu metiri, non autem ius ipsum fine societatis definire nos oportere. Neque enim credo recte dici: finem societatis satis commode aliquando obtineri posse, etiamsi permittatur aliquid, quod lege naturae vetitum est, sive si legi alicui naturali vis legis civilis non tribuatur. Quae enim summa potestas ita iudicaverit, illa sibi indebitum ius arrogaret: et ab immotis divinitusque natura duce et magistra praescriptis finis obtinendi rationibus deviaret. Certe fieret, quod in corrupta tantum republica fier potest. Facta enim et exempla nos non movent. Sicut apud Tartaros, aliosque barbaros, mirum non est, rem publicam perverse geri: ita laudatas quoque civitates usurpasse ea, quae laudari nequeunt,


page 159, image: s0197

in confesso est. Quod et in Spartanae legis [Note: Elem. lib. 1. def. 13. §. 6.] permissivae exemplo Cl. Pufendorfius agnoscit.

§. XI. Iuris appellationem ad bruta ani mantia porrigi non posse, diligenter h. §. et in annotatis, ostendit Grotius. Et fusius etiam hoc egit Seldenus, demonstrans, nec Hebraeos ius aliquod hominum ac brutorum commune agnovisse, et quae pro iure brutis communi afferri soleant, partim non repugnare verae sententiae, partim merito repudianda esse; tum denique Iureconsultos Caesareos plurimos, viros gravissimos celeberrimosque ab Ulpianea iuris naturalis definitione sibi recedendum iure existimasse. Figura enim non caret illud loquendi genus, de iure naturali animali: quo concesso, nihil obstare potest, quin et ad ius commune cum plantis procedatur; quando homo non tantum spectatur ut animal, sed eti am ut vivens. Etiam ut corpus, ut aliae res: atque ita ius naturale erit homini commune cum omnibus rebus, quibus facultates aliquae à natura insunt. [Note: Phil. moral. pag. 1551. edit. prim.] Sicut agnoscit, et quod consequitur, educit Petrus Gassendus. Atque ita ius naturale ad omnes omnino res producit, ordinemque rerum tali appellatione signat Iuo Capucinus Parisiensis in opere, cui hunc titulum praescripsit. Uti simulacra virtutum in brutis animalibus [Note: 2. de Fin. 33.] Cicero agnoscit: ita simulacra iuris rhetorico studio adornantur. In quo Hebraeorum magistri quoque suas partes habent. Etiam ad lusum processum est in hoc genere loquendi. noto Hieronymi Roarii libello, quod animalia


page 160, image: s0198

bruta melius ratione utantur homine. Hesiodi versus è primo e)/rgwn sumuntur: ubi etiam in [Note: à v. 274.] antecedentibus et sequentibus philosophia de iure societatis omnis vinculo, multa Poëtae facundia tractatur. In primis huc pertinent, [Note: Ed. Heins. 1603. p. 66.] quae in Graecis Procli scholiis leguntur: de iustitiae à Deo hominibus insita, deque natura sociali; quodque societas solo iure conservetur, societatique adversum sit, quicquid à iure abit: ut conficiatur, iuris naturalis rationem studio societatis naturali aestimandam esse. Quae sunt ante dictis valde consentanea. Graeca quidem suavius sonarent, nisi prolixiora essent. Liceat pauca excerpere. toi=s2 aa)nqrw/pois2 dikaios1u/nhn s1u/mfuton e)ne/s1peire (zwu\s2) kai\ to\ koinwniko\n e)ne/qhken a)utw=n th=| fu/s1ei. — — koinwniko\n ga\r zw=on ge/gonen o( a)/nqrwpos, kai\ o( th\s2 koinwni/as2 a)utw=| no/mos e)k tou= patro\s2 e)/gkeitai kata\ fu/s1in. a)diki\a de\ pa/s1h| pro\s2 koinwni/an kai\ koinwni/a| pro\s2 a)diki/an e)/s2i po/lemos. — — ei) ou)=n a)/nqrwpos ei)=, fu/s1ei koinwniko\n zw=on ei)=. ei) de\ fu/s1ei koinwniko\n zw=on ei)=, para\ fu/s1in s1oi\ to\ a)dikei=n. ktl..

§. XII. Ostendit, quomodo probetur, aliquid esse iuris naturalis. Etiam in prolegomenis hac de re dixerat, quae huc repeti debent, ab illis verbis: Primum mihi cura fuit etc. usque ad illa: [Note: de I. N. et G. lib. 1. cap. 4. et. 5.] non minus sollicite. Seldenus hunc locum copiose persecutus est. Cum enim demonstrasset, Hebraeos ex aliorum animantium actibus et usu ius naturale non elicere, naque ullum ius homini cum brutis commune agnoscere: deinde ad gentium omnium sive complurium opiniones, mores, [Note: cap. 6.] constitutiones, progressus, quibus et ipsis


page 161, image: s0199

ius naturale non metiebantur Hebraei, annotat: 1. argumentum, ut à posteriore, è gentium moratiorum illustriorumque moribus non intempestive interdum desumi. Maxime cum de iuris naturalis Permissivi capitibus aliquot disquiritur: 2. ceterum quid Gentes eaedem de Iuris naturalis Obligativi capite aliquo, aut de simplici permissionis naturalis ratione ac universali eius usu statuerint, ne quidem satis coniectari inde posse: eo quod, quicquid inest iuris naturalis, cum civili seu positivo atque populis inter se interventente immixtum ac involutum sit. 3. apud populos reperiri mores circa ea, quae sunt iuris naturalis discrepantes, modo hoc, modo illud caput I. N. violari. in mooribus introducendis ac iure saenciendo rationem utilitatis saepe honesto praeserri, consuetedinem saepe simulare naturam, sive larvam naturae induere, obligationis rationem hinc peti non posse, [Note: Theol. moral. de LI. p. 49. usque ad 59.] absque quae nullum ius sit. Verum quidem est, et à doctissimo Calixto prolixius ostensum, quod in multis totae gentes legem naturae contraria quadam lege aut consuetudine oppresserint. Et fieri posse, ut consuetudine prava rectae rationis dictamen non exaudiatur, supra dictum est. Sed videtur Seldenus permiscere quaestiones diversas nec eodem pertinentes. Ait Grotius: non certissima fide, sed probabiliter admodum colligi, iuris naturalis esse id, quod apud omnes gentes, aut moratiores omnes tale esse creditur: atque idem dicunt sententiae memorabiles hic adductae, nisi quod Hesiodi verba potius, quàm sensus ex fine Il.


page 162, image: s0200

e)/rgwn, huc inflectuntur. Hic de omnibus gentibus nondum cognitis frustra putamus sermonem suscipi. Satis enim morem hunc loquendi tuentur, qui olim et hodie ita locuti sunt. Sumpsit Grotius hunc modum probandi ab ipso Aristotele, qui ius naturae non semel à posteriore designavit, quod apud omnes homines peraeque custodiretur, et de quo non aliter Persae, aliter Graeci, sed omnes eodem modo sentirent. Aliud autem est, quaerere; an id, quod omnes gentes tale credunt, sit ius gentium, an vero ius naturale; cum quo incidere ius gentium multi veterum dixerunt. Non debet igitur cum hoc confundi ius gentium voluntarium: unde exempla non debuit repetere in hac quaestione Seldenus: Frustra, inquam, loquitur de clarigationis, belli denuntiandi, aliisque iuris fecialis capitibus subinde mutatis. Nemo enim ita colligit: apud gentes moratiores in usu fuit, ut bellum sollenni ritu et carmine ad fines aut intra fines denuntiaretur. Ergo hoc ut fiat, est iuris naturalis. Hoc tantum sequitur: ergo ut testatio de iniuria fiat sive satisfactio postuletur ante vim et arma, (nisi prior alter intulerit vim armatam) iuris naturalis esse visum est. Modus non obverti potest, neque enim opus est naturaliter, ut literis certa formula conceptis, legatis missis, temporibus definitis res geratur. Ista saepissime mutentur: maneat interim opinio de necessitate res repetendi, ut verteres loquebantur, id est, querendi


page 163, image: s0201

de iniuria, et satisfactionem postulandi. Id quod fieri aliquando posset constituto in acie exercitu. Si enim tum auctor iniuriae satisfaceret laeso, et laesus tamen armis saeviret, ius naturae violaret. Atque id sensisse gentes moratiores plerasque, alibi ostendi potest. Hic vero non est subsistendum: sed videndum amplius, undde et cur gentes ita senserint. Nimirum, dictante conscientia, adeoque sensu Numinis Divini: id est, non sine agnitione imperii, adeoque obligatione. Ita reditur ab exemplo et consuetudine Gentium ad ius naturae; quod Grotius voluit. De difficultate separandi positiva a naturalibus, nihil attinet disserere: contra Grotium quidem. Et constat, Hebraeos in inquirendo iure naturali de moribus Gentium aliarum parum sollicitos fuisse: non certe ob difficultatem separandi positiva à naturalibus, sed quod ex Scripturis, et plus plerumque interpretationibus magistrorum suorum, et traditionibus patriis, hanc quoque hilosophiam repetendam existimarent. Supersunt ergo duo genera hominum: Ethniciipsi, primaevae antiquitatis rudes, sacrarumque literarum ignari aut contemptores; tum Christiani. Ethnicos saepe uti hac illatione, ut natura debitum aut illicitum dicant, quod apud omnes aut plerasque gentes tale creditur: ex Historicis, Iureconsultis, Oratoribus, Poëtis, Philosophis, contestatissimum est. Sicuti et satis admirari neque. unt, qui perspicaciore oculo scriptores


page 164, image: s0202

perlustrant, quanta sit eorum peritia et doctrina, in separandis positivis, ob eo, quod naturale est, Atque hac ipsa secretioris eruditionis parte observanda explicandaque Grotius immensum processit: suoque exemplo eorum fastidia et ignorantiam flagellavit, quibus parum volupe est, ex monumentis vetustatis requirere aut cognoscere, quàm se DEUS Opt. Max. hoc quoque in genere apud Ethnicos non reliquerit ullo tempore a)ma/rturon. Christiani sane, qui et sciunt, quibus praeceptis ius naturae seorsum etiam perscriptum atque in Scripturis passim divinis illustratum sit; quique in ipsis etiam legibus divinis positivis, id quod morale est, et ad legem naturae pertinet, haud difficulter recognoscunt, atque divinae voluntatis regulam in positivis quoque legibus, naturali legi scil. non repugnantibus, in omnia, quae exoriri possunt dubia, ducem ac magistram habent; vix est, ut erditione et industria adiuti sallantur, quotiens ex consensu, moribus, consuetudine Gentium ad ius naturale demonstrandum subsidia ac documenta [Note: cap. 7.] conquiruntur. Quae porro Seldenus de usu rationis incerto et inconstanti disputat, (ea autem si valerent, modus indagandi ius naturale, etiam de priore, periclitaretur scilicet) partim satis sive explicantur, sive refelluntur per ea, quibus principium huius disputationis ipse orditur: partim ad abutentes ratione homines non ad ipsam rationem pertinent; suntque abunde discussa etiam à veteribus,


page 165, image: s0203

quando crassiores quorundam Philosophorum sententias arguunt. Ne dicam de explicatione quarundam sententiarum falso Philosophis nonnullis attributarum: sicut in Epicuri et Platonis exemplis, eruditis notum est. Sed quid opus est ambagibus? si philosophi plerique, si gentes pleraeque viderunt ea facienda aut vitanda esse, quae lex moralis, id est, lex naturae denuo promulgata literis, fieri vitarive iubet, nonne rationis dictatu id viderunt? nonne rationis usus in his eos erudiit? id autem accidisse, larga copia exemplorum commonstrari potest. Manet igitur verum, quod [Note: Tom. 4. ser. 12. pag. 669. edit. Paris.] cum totiens alii, tum in Therapeuticis Theodoretus extulit: ta\ h)sqika\ maqh/mata pa/ntas2 a)nqrw/pous2 h( fu/s1is2 e)pai/deus1e. dia|pla/s1as2 ga/r toi tw=n a)nqrw/pwn to\ ge/nos o( poihth\s2, e)nte/sqeike th=| fu/s1ei thn\ tw=n a)gaqw=n kai\ thn\ tw=n e)nanti/wn dia/gnws1in. o(/sqen ou) mo/non *swkro/ths2, kai\ pla/twn, kai\ *aristei/dhs2 o( *lus1ima/xou, kai\ a)/lloi tine\s2 tw=n e(llh/nwn to\n a)/dikon e)bdelu/canto bi/on, a)lla\ kai\ tw=n barba/rwn polloi/. Disciplinam moralem natura ipsa omnes homines idocuit. Cum enim Creator hominum genus formaret, insevit naturae bonorum nalorumque notitiam et discretionem. Unde non tantum Socrates, Plato, Aristides Lysimachi silius, et Graecorum alii, sed etiam barbarorum multi iniustitiam sive vitam iuris studio et cura carentem abominati sunt. Qua de causa? quia scilicet statuerunt, Deum esse auctorem iuris naturae insiti et latorem, et si violaretur, vindicem. Numquam enim hic recta ratio iubens honesta, et vetans contraria, sine imperio


page 166, image: s0204

Divini Numinis accipi debet: sicut vel Hesiodi locus §. praecedente a Grotio laudatus, ostendit. Cui plurima consimilia erudite consignavit, et [Note: cap. 8. pr.] auctoritate Patrum illustravit ipse Seldenus. quae scilicet obligationem (sine qua nullum ius intelligi dicitur) in ambiguis esse non patiuntur. De inferorum metu supra diximus: addas licet, quae de sensu divinae providentiae, de conscientia, Ethnicis non ignota, huc pertinent.

§. XIV. Ius humanum voluntarium dividit in ius Gentium, civile, civili arctius, ut patrium, dominicum, et similia. De postremo hoc genere iuris supra ex Aristotele aliquid diximus, qui hoc facit ius per similitudinem dictum. Et notandum est: iuris naturalis accurate loquendo esse, parere parentibus ac dominis; adeoque auctoritatem iubendi, in parentibus et dominis. Nobis non tantum ex repetitione legis naturae in Decalogo istud manifestum est: sed etiam Ethnici ita senserunt. Unde [Note: l. veluti. 2. D. de iustit. et iur.] Pomponius à iure gentium primaevo, id est, naturali repetit oboedientiam parentibus debitam. Et praeceptum de honorandis parentibus, deque oboedientia illis debita, etiam ex Pythagorae mente, divina (naturalis scilicet) lex est. Quare Michael Ephesius, cum exempla [Note: ad 5. Eth. 10.] praeceptorum iuris naturalis ad Textum Aristotelis ponit, usitatam veterum consuetudinem secutus, tw=| s1e/bein to\ sqei=on coniungit to\ tima=|n to\n pate/ra kai\ thn\ mhte/ra. Quo et illud Homericum [Note: 1. polit. 1.] Aristoteli laudatum pertinet:


page 167, image: s0205

—— sqemiste/uei de\ e(/kastos
pai/ dwn h)d) a)lo/xwn,
Dat liberis, dat coniugi ius quilibet.

Atque hoc ius quomodo civili subditum sit, aut non sit, suo loco disquiretur. Ius Gentium in divisione iuris non Carneades tantum omisit, sed etiam Aristoteles, et veterum alii. Ut mirum non sit, si ex iunioribus multi eruditi viri, contenti sint distinctione illa poluqrullh/tw| Iuris naturalis et legitimi, seu civilis: Gentium autem ius interdum quidem naturalis, interdum civili congruere; In civili porro fieri, ut idem ius apud plures gentes obtineat, idque plurium populorum merito appellari, existiment. Ius Gentium cum iure naturae, à bonis scriptoribus saepe permutari, supra dictum est. Addatur celebris locus Cickeronis [Note: cap. 17.] ex tertio Officiorum. Itaque maiores aliud ius gentium, aliud ius civile esse voluerunt. Quod civile, non idem continuo gentium; quod autem gentium, idem civile esse debet. Sensus loci, ad quem non usus obhaesit, hic est: Eam semper de iure fuisse sententiam, ut aliud haberetur naturale fus1iko\n (quod hic ius gentium, ut et alibi, dicitur) aliud civile, nomiko\n. Inter quae discrimen manifestum, et pro discrimine ordo auctoritasque. Quod enim ius civile sit, illud non statim pro iure naturali habendum, sive auctoritate iuris naturalis donandum esse: quippe civili legislatione multa constitui, quae nec in se, nec semper iusta haberentur, sed ex re nata saepius mutarentur. Quod autem sit


page 168, image: s0206

iuris gentium sive naturalis, illud apud omnes civitates eandem et im~utabilem auctoritatem obtinere, eoque nomine vim et potestatem iuris civilis quoque habere, sive civile quodammodo et esse et dici posse. Omnes enim gentes, omnes civitates obligat; et exempla naturae ac veritatis optima exhibet, unde ius civile, seorsum sic appellatum, propius, remotius, accuratius, securius, derivatur. Adeo, ut, si nullum ius civile seu legitimum esset, ius istud naturae tamen civitates gentesque obligaret, et civile (politiko\n) esset. Conduci huc debet, non quidem parollhlis1mw=| ei)s2 pa/nta a(rmodi/w|, sed in parte explicationis, Aristotelica dictio: qui et ipse ius politiko\n (civile vertunt, sed significat hic latius, scilicet, quo societas et communis vitae usus continetur, ut [Note: ad V. Eth. Arist. cap. 7. p. 231.] verbis Ciceronis parafra/cei Ioachimus Camerarius) distinguit in naturale, et legitimum seu civile strictius sic dictum. Ius naturae semper est sociale, societatisque omnis humanae coagulum. Igitur politiko\n merito et habetur et dicitur. Iureconsultorum sententia VIX obstare potest ullo modo iis, qui dixotomi/an probant. Nam ius gentium primaevum apud ipsos non est aliud, quàm naturale, sive id, quod tum aliis, tum interdum ipsis naturale dicitur. Ius gentium vero secundarium, non tam inventione et auctoritate gentium inductum intelligitur, quàm usu, quem ceteris gentibus cum Romano populo communem esse voluit Romanus legislator. Quae ratio ius civile,


page 169, image: s0207

accurate loquendo, non ius gentium constituit. Seldent Ius Gentium imperativum et interveniens, extra hypothesin disciplinae Hebraeorum vix ullum habet usum. Grotius singularem in iure gentium explicando diligentiam professus est. Valde autem vereor, ut vel ipse vel quisquam alius possit inoffenso cursu hoc stadium decurirere: quin semper eo redeatur, unde discessum oportuit. Si enim id spectamus et describimus, quod omnium gentium moratiorum voluntate in legem ivit; modum considerandi ius naturale, non rem ipsam mutavimus. Et supra fassus est Grotius, à posteriore ita probari ius naturae. Quid potest aliud excipi, quàm si dicas: de voluntaria consensione gentium hic sermonem esse, non de dictatu rectae rationis et imperio Divini Numinis necessitatem inducente? Id vero demonstrare, fortasse non tam factu pronum. Vel enim res est talis, ut omnino eam natura et ratio iubeat veretque; ubi non recte voluntarium istud, quo à naturali divino iure ante distinguebatur, adhibebitur: vel non versatur in re omnium gentium moratiorum voluntas. Quare mox substituit Grotius vocem multarum. Nova difficultas. Quaerendum est enim: an illae multae gentes pactione aeliqua induxerint atque sibi commune invicem secerint tale ius: an vero per imitationem abb una gente ad aliam, atque ita tandem ad multas ius istud pervenerit. Posterior modus, quî potest impedire, quin sit et maneat tale ius, plurium gentium ius civile?


page 170, image: s0208

Prior modus, qui solus idoneus est ad faciendum ius gentium, à gentibus scil. constitutum, quàm sit demonstratu arduus, idoneis locis attingetur. Aperta certe pactio vix apparebit: igitur ad tacitam confugiendum erit. Vasquius, quem in annotatis pro se adducit Grotius, fatetur: [Note: Contr. Ill. lib. 2. c. 54. §. 4.] ea omniae, quae sunt iuris gentium, prius fuisse iuris tantum civilis, sed paulatim serpsisse aut velociter transvolasse ad reliquas gentes et regiones, sicquve cum primum ab uno vel altero homine vel regione inventum quid suisset et receptum, tunc iuris tantum civilis non etiam iuris gentium id esse. Verum postquam eo iure omnes omnino aut pleraeque aliarum gentium uti quisque coepissent, iam iuris gentium effectum videri, inque ius gentium conversum et transformatum. Quemadmodum et ex diverso, si id quod hodie iuris gentium est, in desuetudinem abire sorte coepisset, ita ut penes unam tantum provinciam maneret, sine dubio iuris gentium esse desineret, et iam iuris tantum civilis esse diceretur, h. e. illius civitatis vel regionis, penes quam adhuc id ius perduraret. An eiusmodi metamorfw/s1eis2 tam facile eveniant, quàm dicuntur, non inquirimus. An vero Grotii ad mentem ista opportuna sint, non iniuria dubites. Vasquius de iure gentium secundario Iureconsultorum loquitur: Grotii ius gentium, cum illo non est idem. Considera loca notabilia Lib. 11. c. 3. §. 5: Quod si quis dicat videro ius gentium esse, ut id liceat, respondebo: etiamsi aeliqua parte orbis id communiter ita receptum sit aut fuerit, non tamen habere VIM PACTI


page 171, image: s0209

inter gentes, sed esse ius civile plurium gentium distributim, quod à singulis tolli potest. Et alia multa sunt, quae iuris gentium vocant iureconsulti, ubi de rerum divisione et acquirendo dominio agitur. Et Lib. II. cap. 8. §. 1. et 26. Quod si ius gentium, ut à naturali distinguitur, respicit utilitatem non coetuum~ singulorum, sed magnae illius universitatis, adeoque humani generis, sicut in Prolegomenis Grotius monet, miro et Archimedeo artificio opus erit, quo evincatur et discernatur, Gentiumne iuri potius, an naturali tribuenda sint, quae ad eum modum describuntur. cicero enim et doctissimus quisque veterum iuris nmaturalis id officium asserunt. Id enim et sociale est, et societati ac communitati humani generis continendae divinitus desinatum factumque. Multo magis id sentient, qui meminerint, ius gentium à Grotio, ut immutabile describi, locis indicatis. Ut enim ius immutabile inter plerasque gentes habeatur, non aliunde potest effici, quàm vel auctoritate divina, qua ius naturae censetur, vel pactione disertis verbis inita. An deinde utilitas ad plerasque omnes gentes pertinens. aliunde quàm ex communi illa et vere humana societate adeoque iure naturali deduci possit, non est nulla dubitandi causa. Pluurium civitatum gentiumque utilitati et tranquillitati aliqua iura legitima convenire et ex pacto accommodari posse, credideris: at omnium populorum usui et paci una lex naturae moderatur. Ita periculum est, ne significatio iuris


page 172, image: s0210

gentium recidat ad debilius istud et ab accurata huius loci philosophia removendum genus, quod in imitando et mutando communicandoque iure civili versatur. Unde et consensto quaedam gentium, quamquam alterius loci, prodire videretus. Sed absolvetur haec disputatio in exemplis, subinde oceurrentibus.

§. XV. Usque ad finem de Lege divina disserit. Cuius onus disputationis validiores postulat humeros: et ad Theologorum scholas pertinet. Dubitandum enim non est, quin Grotius, ut plerumque in re Theologica, incautius quaedam protulerit: quae, cum de mente eius etiam aliunde conster, cur commodius, quàm ipse intellexit, explicari debeant, forte causam non reperias. Diximus aliquid in Praefatione. Et quis stilum S. Scripturae et bonae interpretationis leges doctus, illud, Audi Israel, universe, citra discrimen argumenti ad Hebraeum tantum populum accommodaret? Neque illud satis caute dictum est, nulla parte legis Hebraeae, qua lex est proprie, nos obligari. Non dicam de iis, quae in legibus Mosaicis forensibus et ceremonialibus moralia insunt, legis nomine et vi nequaquam defraudanda: quàm sunt non levia, quae ab ipso Deo in alterutram partem lege Hebraea definita, migrare non audeant, qui anctorem legis et rationem agnoscant? De [Note: Ep. 1, 107.] perfectiore lege Novi Foederis, iam olim Isidori Pelusiotae gravissimam verissimamque


page 173, image: s0211

sententiam laudavimus: o(/ti kaino/thta dogma/twn ou)demi/an tw=| no/mw| kai\ toi=s2 profh/tais2 o( tou= *qeou= u(io\s2 ei)s2h/gagen. Quod novitatem doctrinae nullam legi et Prophetis Ftlius Dei superinduxerit. Et mirum sane est, virum tam eruditum non animadvertisse, vel in eo, quem eruditionis nomine admirari in toto Patrum choro fas est (Theodoretum dico) quid sibi vellent illiusmodi locutiones. In Therapeuticis quidem, ubi de legibus agit, quotiens totam Evangelii doctrinam, Christique disciplinam, legem vocat? Quis tamen inde Evangelium cum lege confundendum dicat? Omnium autem clarissima est illa disputatio adversus Marcionem, qui Deum legis latorem in V. T. iustum; Christum autem in N. T. inhibentem, quod lex V. T. permisisse videbatur, bonum tantum existimabat. [Note: a(iretik. kakomuq lib. 5. cap. 16. etc.] 0kai\ ou) s1unei=den, w(s2 h( tw=n e)uaggelikw=n no/mwn a)kri/beia th=s2 *mos1ai+kh=s2 e)sti\ foberwte/ra nomosqes1i/as2. e)kei=inos me\n ga\r o( no/mos a)pagore/uei to\n fo/non, o( de\ tw=n e)uaggelikw=n kai\ tw=| mwro\n kalou=nti to\n a)delfo\n th\n ge/ennan a)peilei=. pa=s2 ga/r fhs1in o( le/gwn tw=| a)delfw=| a(ntou= mwre\, e)/noxo/s2 e)stin ei)s2 th\n ge/ennan tou= puro/s2. ou(/tw pa/lin o( palaio\s2 no/mos th=s2 moixei/as2 kathgorei=, o( e)uaggeliko\s2 de\ kai\ th\n di) o)/yews2 a)s1elgou=s2 ei)s2duome/nhn, moixei/an kalei=. Et non novit, inquit, quod legum Evangelicarum perfectio legislatione Mosaica terribilior sit. Nam illa quidem lex (Mosaica) caedem prohibet: sed Evangelicorum lex ei, qui fratrem vocat stultum, gehennam minatur. Omnis enim qui dicit fratri suo stulte, reus erit gehennet. Rursum: lex vetus incusat adulterium:


page 174, image: s0212

Evangelica vero lex, etiam turpem concupiscentiam, quet lascivo aspectu insinuatur, adulterium vocat. Sequitur: de periurio in V. T. vetito, in N. etiam iureiurando: de divortiis olim permissis in N. T. vertitis: de verbo otiose, et similibus. Disputavit haec, ad hominem; et ut stulto secundum stultitiam suam responderet. Quis enim est, qui nescit, lege V. T. omnem non modo caedem, sed iracundiam et convitia; nec modo adulterium, sed concupiscentiam quoque animi, et oculorum lasciviam, in vetitis fuisse. [Note: II. 13, 21.] De iureiurando interdicto, ipse certe Grotius inalteram partem concedit. Et de divortiis [Note: ad II, 5, 9.] quasi olim permissis, infra agetur. Possent fortasse haec homini cuivis moderato satisfacere. sed refuter directa viâ obiectionem ipse, qui ex mente Marcionis attulit Theodoretus; graviter testatus: stulte et frustra haec talia afferri: a)lla\ kai\ to\ ta=uta le/gein, mani/a s1afh/s2. Sed ista quidem dicere, inquit, manifesta insania est. o( ga\r e)n toi=s2 e)uaggeli/ois2 diagore/us1as2 tou\s2 e)xsqrou\s2 a)gapa=|n, kai\ e)n tw=| palaiw=| pros1e/taze no/mw| mh\ periidei=n tou= e)xsqrou= to\ kth=nos peptwko\s2 u(po\ to\n go/mon,. a)ll) e)pamu=nai, kai\ mh\ mnhsqh=nai th=s2 dus1menei/as2 e)n tw=| xrei/as2 kairw=|. ktl. Qui enim in Evangeliis iussit mimicos diligere, ille ipse etiam im veteri lege praecepit, etiam inimici iumentum, quod oneri succubuisset, non negligere, sed sublevare, nec inimicitiarum tempore necessitatis meminisse. Adiciuntur alia: de bove errante reducendo ad dominum: de humanitate etiam adversus bruta. exemplo bovis triturantis: et avium parentum, et quietis etiam


page 175, image: s0213

brutis die Sabbati concedendae: de advenis et proselytis non affligendis; de spicilegio viduis et pupillis destinato: de captiva leniter et sancte habenda. [Note: à c. 16.] In capitibus autem sequentibus amplius ostendit: unum esse legislatorem, unam eandemque legis in V. et N. T. perfectionem: nisi quod, exempli causa, abrogatis circumcisione, sacrisiciis, aspersionibus (haec caerimonialis scilicet, imperfectiora appellantur) perfectiora substituerit Christus, quando iam in corpore exhibebantur, quae umbra corporis praenotaverat. Etiam illud haud raro declarant Theologi veteres: in tanta luce N. T. non esse fas morem Hebraeorum in V. T. imitari, qui perfectissimae sanctissimaeque legis vigorem suis interpretationibus ad umbram plerumque retulerint, et de litera potius legis, quam de virtute solliciti fuerint: praeteriisse tempora, quibus Deus istos mores toleraverit; nullum iam umbratili philosophiae locum esse reliquum, postquam in ipsius Christi officio et satisfactione, quid et quantum lex exigat, resplenduerit, hominesque sic ad perfectionem legis agnoscendam, ut implementum legis in Christo amplectendum exstimulaverit. Est etiam de persectionibus Evangelicis, quae vocantur, inter eruditos sermo: de quo in tempore.

Titulum Thalmudicum de Rege, falso et frustra citari, §. XVI. ostendit eruditissimus Wagenseilius. Sicut et illud: contrarium eius, quod dicit Grotius, circumcisionis lege totam


page 176, image: s0214

Abrahami posteritatem teneri, et Idumaeos à Iudaeis ad id coactos, apud Maimonidem reperiri. De Proselytis, Idem; sed praesertim Seldenus copiose lib. II. qui etiam de Sabbato (ad §. XVII.) [Note: De I. N. et G.] lib. III. cap. 9. et seqq.

In LIBB. I. CAP. II. An unquam bellare liceat.

IUS naturae non repugnare omni bello, probat rationibus §. I. historia S. II. consensu, §. III. Rationes §. I. sumuntur partim à primis naturae, partim à ratione sociali, sive natura sociali. Prima illa naturae, ta\ prw=pa kata\ fu/s1in à Stoicis diligenter tractantur, et cum consequentibus subtiliter connectuntur: sicut vel ista Ciceronis dissertatio, quam Grotius laudat, ostendere potest libro III. Finium ca. 5. 6. 7. cui addi potest locus para/llhlos II. Fin. 11. Prima naturae, etiam principia naturalia, principia natuae, initia naturalia, intia, primae conciliationes ibidem dicuntur. Quamquam autem o(rmh\, et instinctus naturalis hic intelligatur, à nullo animali alienus: tamen aliter considerantur prima naturae in homine, aliter in reliquis animantibus. Unde Cicero sane o(rmhn\ et appetitionem non ad quodvis vitae genus, sed ad vitam rationi consentaneam sive convenientem, à natura datam esse, ad mentem Stoicorum disputat. Cumque ad conservationem sui prima Naturae animal instigent: primum [Note: cap, 6.] quoque hominis officium est, ut se conservet in


page 177, image: s0215

naturae statu; deinceps, ut ea teneat, quae secundum [Note: cap. 6.] naturam sunt, pellatque contraria: Adeo ergo hic conurrit ratio naturalis sive socialis cum primis naturae, ut sola cogitatione separari queant. Imo ratio, prima naturae in homine in eum habitum format, ut hominis esse videantur. Concurrit scilicet cum primis naturae lex naturae, et institutum ratio excipit perficitque ac denominat. Quo fit, ut prima naturae, non determinata per rationem, nullum hic locum haberent, quando de iure quaeritur. Ius enim cum brutis commune non agnoscit Grotius. Quem Feldenus propterea accusat, quod oratorio potius quàm philosophico instituto, huc prima natuae convocaverit. Sed aliud est, ius homini cum brutis commune genoscere: aliud ab illis initiis, et appetitu sensitivo naturae animalis, comparatione quadam instituta et gradibus ad convenientiam illam naturae rationalis procedere. Ita Iureconsulti Veteres, ita Philosophi, et in Miloniana Cicero existimarunt, non absurdum esse, si à primis naturae, non quidem ad rationem iuris, qua ius est (quod in consequentibus prima naturae unice cernitur) sed in ordine quodam doctrinae paulatim ad ea, quae naturae rationali et sociali propria sunt, ascendatur. Ratio igitur argumentandi non est haec; Non repugnat hoc primis naturae, ergo iustum aut non iniustum est (ratio enim iusti iniustive non inest primis naturae) sed hoc modo, hoc pnon repugnat primis


page 178, image: s0216

naturae, sive hic non repugnant prima naturae, quibus nec ratio obicem hic ponit, sed potius illum instinctum probat, praecipit, determinat, et societatis respectu temperat; ergo non iniustum censendum est, quod à primis naturae (ad animalem naturam spectantibus) monstratum, à natura rationali et sociali determinate praecipitur aut permittitur. Conservatio sui etiam reliquis animantibus curae est per instinctum naturalem et appetitum sensitivum, quem in hominibus prima naturae vocant: sed non determinatur ab ipsis (animantibus brutis) aut in ipsis ad naturae rationalis et socialis convenientiam, quae ad prima naturae consequitur in homine. Quare prima naturae illustrare quidem fas est exemplo reliquarum animantium (quod Grotius h. §. et in annotatis fecit) modo determinetur ad qualitatem moralem iusti iniustive per dictamen rationis in natura rationali et sociali. Sine omni figura esse hoc genus disputandi, nemo dixerit: sed quam exempla omnis aevi tueantur.

Sententia Ciceronis, seb fin. §. I. ex officiis I, 11. ostendit, quod hic maxime attendendum est, naturam humanam seu rationalem nequaquam ferri ad bellum, nisi kata\ deu/teron plou=n, ut in Graecorum proverbio, sive per modum subsidii, id est, si pax et societas, eiusque vinculum ius, aliter quàm bello servari aut obtineri nequit: sive, ubi bellum, unum et solum superest instrumentum socialis status iurisque tutandi.


page 179, image: s0217

[Note: Phil. mor. p. 1555. edit. prim.] Licebit adiungere hic enumerationem communissimorum Iuris naturae capitum, à Petro Gassendo, ita factam, ut testimonio esse queant, quomodo cum primis naturae animalis aliquam necessitudinem habere videantur, quae tamen ut prima natura ehumanae, id est, it iusta naturalia, sive leges naturae lecensentur. Primo itaque, inquit, communissimum innatumque adeo omnibus hominibus est, ut quod bonum, quod commodum, quod gratum fuerit, prosequantur. Ex hoc fonte deducit: benefactores grato affectu prosequi, malefactores repellere: parentes amare, Deum colere, bellare et certare repellendi mali causla. Secundo, ut quis que se amet plus quàm ceteros, seu ut sibi bene, quam alteri malit. Hinc illa deducit: tribuere cuique ea, quae sunt accipientibus utilia, danti non molest. Tertio, ut vitamproducere, et membrorum ac senscuum, facultatumque omnium integritatem ac usum liberum quisque velit. Huc refert coniugium, procreationem ac educationem liberorum, et similia. Quarto denique, ut sociabiles sint, seu ut in societ ate degant. Hinc obseuqium legibus civilibus debitum repetit. Fortasse et haec annotatione opus haberent: sed quo allata sint consilio dixisse sufficit.

[Note: adde §. 5.] §. II. De Abrahami bello non omnes idem sentiunt, quod Grotius. Et sane, quae singuli aut populus Dei egit illis temporibus, quibus oraculo divino moneri, regi, iuberi solebant, propius esse, ut Deo auctore facta credantur, multi existimant. Silentium certe


page 180, image: s0218

Scripturae, non trahit momenta rei in alteram partem. Sed haec in transcursu.

Ad historiam septem populorum, cuius meminit, requiri debent, quae de Bello praecepti, et Bello ultroneo, apud Hebraeos, consignavit Seldenus de I. N. et G. lib. V. cap. 12.

[Note: Contr. III. lib. 1. cap. 9. §. 5.] § IV. Parum pro philosopho se gerit, in hac quaestione, id est, in bello a iure gentium deducendo, Fernandus Vasquius; cum ait: Bella inventa sunt, non dispositive, ut quidam arbitrati fuerunt, sed causative et occasionaliter; quia ius gentium non statuit bella, sed ex quo distincta fuerunt dominia rerum, in surrexerunt etiam bella. addit: mera cupiditas et libido, [Note: §. 7.] et infausta illa pronomina, Meum et Tuum, bellagenuerunt. Haec inspecta, satis et ultro displicere eruditis possunt, nec explicatione opus habent. Nam quae perspicua sunt, longa esse non debent. AN vero haec, quae de iure gentium hic dicuntur, non debeant referri ad ius naturale, quod et ius gentium dicitur, sollennis, ut ante diximus, esse potest dubitatio. [Note: de I. B. lib. 1. cap. 1.] neque aliter explicare videtur doctissimus Albericus Gentilis.

§. V. Quomodo Iudaei Iudaei iudicia capitalia ex loco Gen. IX. (de quo etiam Seldenus videndus de I. N. IV, 1.) adstruant, unde alii impugnare conantur, demonstrat Wagenseilius noster. Idem, qui de causa supplicii Thamaris ad locum Gen. XXXVIII, 24. disquirit.

De illis verbis, id quod naturaliter licitum videbatur Deus edicto repressit, deque illa Caini


page 181, image: s0219

historia disquisivimus in Dissertatione de Iudiciis. [Note: p. 69. etc.]De Lamecho Gen. IV, 24. vide Simeonem de Muis tom. 2. p. 12. et. 14.

[Note: à v. 512.] Versus quatuor Euripidis ex Oreste rectius eo valerent, ut caedem caede, sanguinem sanguine expiari privato ausu, numquam licuisse tèstarentur. Non tam, quod mites poenae antiquis placuerint (id enim alibi dicendum est) aut quod nefas universe hberetur, hominem interfici: sed quod, hoc modo i. e. à privato, indicta causa, citra auctoritatem iudicii, hominem occidi, antiquitus iniustum crederetur. Id enim in sua oratione, und hi versus sumuntur, Tyndarus clare disputat. Scholiastae Graeciparaphrasis ver suum, qui illos sequuntur, digna est, quae adscribatur: dio/lou ga\r a)pe/keito ei=(is2 e)ne/zesqai h)/goune)/noxos e)/s1esqai tou= foneusqh=nai. ---- ei=(s2 de\ fhs1i\n o( pro\s2 tw=| te)leie)/mellen ei)=nai memias1 me/nos u(/steros, o( mhke/tie)/xwn meq) e(auto\n a)/llon, oi=(on ei)s2 e)/na fone/a kata\ diadoxh/n, kai\ ou)dei/s2 e)sti mi/s1ous2 ai)/tios e)n w=(| fone/uesqai me/llei, ei) mh\ ei=(s2, e)kei=nos me/ntoi o( mh\ foneusqhs1o/menos, memias2me/nos de\, o( pro\s2 tw=| te/lei. Nimirum si ius fuisset, caedem caede privatim ulcisci, omnino in infinitum processisset caedes: cui semper aliquis fuisset obnoxius. ---- Ita futurum erat, inquit, ut unus, id est, ultimus tandem pllutus facinore maneret, qui post se non haberet alium interfectorem, in quem quasi successione caedes transmitteretur: neque iam esset causa odii aut vindictae in occidendo eo qui unus esset. Igitur is equidem (ultimus ille, inquam) non occideretur, piaculo tamen obligatus five pollutus aut consceleratus esset.


page 182, image: s0220

Ait Grotius: Inter ea autem, quae Noae liberis Deus edixit hoc quoque aiunt fuisse, ut non homicidia tantum, sed et adulteria, et concubitus incesti, item violentae rapinae morte punirentur. Quod doctrinae Talmudicae non esse consonum, [Note: p. 806. edit. Londin.] ostendit Seldenus lib. VII. de I. N. et G. cap. 5.

§. VI. Quaestionem de lege, totiens repetitam postea, disertis verbis, proponit. Qua de re consulendi sunt Theologi. Nobis satis sit annotasse illa, quae legis ad §. XV. capitis praecedentis. De divortio, et aliis exempli loco allatis, suo loco. Etiam quae §. VII. et VIII. et IX. pro bello, aut contra illud afferuntur, accuratius à Theologis excutiuntur. Quantum ad Hebraeos attinet, eximia sunt, quae Wagenseilius noster congessit. Totius voluminis materia esse ptest, quod §. IX. erudite concluditur. Dum enim Christianorum hac in re sententia exquiritur, primo ad singulorum Doctorum sententias itur: deinde totius Ecclesiae sensus exploratur. In priore parte praemittitur responsio triplex adversus auctoritatem Patrum militiam improbantium, 1. quod sint privatae sententiae, et quidem eorum, qui à ceteris dissentire solebant (ut Origenes et Tertuliianus fecerunt) neque sic tamen semper idem dicant. 2. Quod Christiani aliquando militiam evitaverint, non ut militiam, sed ut religioni Christianae, propter quaedam idoloatrica, quae vitari non poterant, adversam. 3. Quod aversario militiae, si qua fuit, ad feruorem


page 183, image: s0221

primaevorum Christianorum et sublimius propositum referenda sit. His praestructis ostenditur, Patres militiam probantes Patribus militiam improbantibus opponi posse; allatis testimoniis Clementis Alexandrini, et (qui hoc nomen vulgo tulit) Clementis Romani. In posteriore parte, relictis privatis auctoritatibus, testimonium Ecclesiae militiam non omnem improbantis hinc ostenditur: 1. quod neque Baptismo, neque Communione Ecclesiae exclusi sint militantes. 2. Quod milites Christianae religionis ergo cruciati, ceteris martylibus aequiparabantur. 3. Quod sub Christianis Imperatoribus, ut supplicia capitalia, sic militia, obtinuerit, neque a quoquam Episcopo aut Theologo reprehensa sit. 4. Quod Concilio primo Arelatensi canone tertio militia probetur. 5. Quod exempla Christianorum militum passim referantur et probentur. Obiectio duplex, prima quidem ex Canone XII. Synodi Nicaeensis, ita repellitur, quod de poena eorum tantum agatur, qui ad militiam non sine apostasia redierint: altera autem, ad correctiones Ecclesiasticas, et iniuncta sanctioris instituti specimina refertur. Nam tertia de vacatione militiae Clericis concessa, iudicio totius fere Christianitatis; nullam habet disficultatem. Intericiuntur et explicantur quaedam dubia: cur Christiani antiqui non libenter interfuerint iudiciis capitalibus, aut pro reis capitis deprecati sint, aut noxios asylo Ecclesiae receptarint.


page 184, image: s0222

In Prolegomenis ante dixerat Grotius de instituto nonnullorum Christianorum, Feri, Erasmi, et antiquorum, omne bellum aversantium et Christianis interdicentium. Bono sane credimus eos consilio fecisse; sed periculoso. Semper, inquam, periculosum est, vera abstrudere, ne iis homines abutantur. Occultata enim, et post animadversa veritas, licentiam et libidinem incendit, ac suspiciones etiam adversus seria et vera auget. Verum id quidem in tanta luce rerum disserere, esset otio et patientia lectoris abuti. Dicam tamen, quod vix crederem, nisi compertum haberem ex memoriis, rerum numquam in vulgus edendarum, certissima fide traditis. Ibat in extrema annus Platonicus, et de revocandis ad pacem et concordiam plurimis passim gentibus strenue consilia agitabantur. Sed habuit negotium tot tricis implicitum moras, et impedimenta, et metus in futurum non modicos. Qui easdem, in negotiatione concordiae mundi, partes tuebantur, in diversa tendebant: nonnullis tempora decernendi opperientibus; aliis primum quodque tempus optimum esse, incertum, an amore pacis, contendentibus. In quo cum frustra aliquandiu fuissent, induxerunt hominem mira facundia praestantem et Principi suo tum apprime gratum: qui multis cum lacrimis, nefas esse Christianis bellare adversum Christianos disserens, quo bello finis imponeretur, infimas obtestationes, preces, gemitus, praesagia et quasi vaticinia tam


page 185, image: s0223

potenter miscuit, ut in omnem partem Principis animum versare videretur ac distrahere. Ita lento negotio ab illa parte incitamentum et successus contigit. Constat hac de re non segniter disputatum esse: an ex officio viri sapientis, et boni civis esset, suo Principi persuadere velle, quod orator falsum esse sciat et credit: an procul à negotiatione positus, et rationes aliter sentientium non edoctus, immisceri, imo partes profiteri in negotio aliis commisso deberet: an, ut erhnicis solitum fuit, ita Christianis liceret, quemquam hominum, nedum Principem religione infatuare; et in re tam sancta histrioniam agere: an credere potuerit Orator, vel ante, Principem tantae prudentiae crediturum persuasoriis assertionibus; vel post, credidisse: an oblivisci potuerit orator, quod omnis aevi experientia affirmat; Principes incallidos tolerare quidem interdum hypocritas, at prudenti Principi neminem hypocritam inter fida ministeria reputari. Pauci contra disserebant: paci semper et ab omnibus consulendum: semper Principis commodo studere, qui eum a bellando revocet: in iusto quoque pioque bello atrocia et cotidiana peccari: nullis utilitatibus victoriae eas flagitiorum sordes, quae bellum comitantur, elui: cetera consiliarios partitim decere; pacem suadere cuiusuis esse, qui occasionem et aditum nactus fuerit: eventu magistro compertum, humanique generis commodis perspectum, supra


page 186, image: s0224

omnes sapuisse, qui praeter omnium sententiam, paci maturandae, ancipitem forte, sed, ubi alia deficerent, necessariam rationem excogitasset. Iudicet, qui volet, qui potest. Mihi certum est, ad hoc genus subsidiorum, nulla pietatis, nulla prudentiae necessitate, quemquam utriusque laudis peritum unquam compelli posse. A bello suscipiendo Principem retrahere, ad bellum finiendum permovere, quanta vi argumentandi, quo hortatu, qua copia instructuque, citra omnes ambiguas ambages, et declamationum praecipitia, poterit verus et Christianus orator? Sed quo dilabor: redeundum est ad viam, et ad

CAP. III. Quo bellum dividitur in publicum et privatum, eaque occcasione summum in civitate imperium explicatur.

§. I. Bellum publicum definit, quod auctore eo geritur, qui iurisdictionem habet. Bellum publicum sollenne §. IV. describit, quod geritur certo ritu, auctore eo, qui summam potestatem habet in civitate. Sub finem §. V. indefinite repetit: Bellum publicum geri non debere, nisi auctore eo, qui summam potestatem habeat. Induit se hic Grotius in aliquas tricas. Sicut non abs ratione etiam Feldeno visum est. Putet aliquis,


page 187, image: s0225

iurisdictionem à Grotio cum summa potestate, morevulgari, permutari: sed non ea est causa, cur iurisdictionis vocabulo usus sit; verum ut in bello publico etiam illud haberet locum, quod geritur auctoritate magistratus non habentis summam potestatem. Interim, quia summa potestas in priore illa definitione excludi nequit, iurisdictionis vocabulum non satis commode usurpabitur. Vel enim cum iunioribus summam potestatem notabit (quod a Grotii mente alienum esse constat) vel summae potestatis eam partem notabit, quae ius dicit: atque ita rursus a scopo declinaretur. Summa potestas enim gerit bellum publicum, etiam in eos, in quos non habet iurisdictionem, et eo actu, qui non potest appellari accurate loquendo iurisdictio. Sicut postea noscetur. Rectius et magis e more philosophi dixisset: Bellum aiud est publicum, aliud privatum. Publicum est, quod gerunt ille vel illi, qui habent summam potestatem: idque vel per se, vel per alios, ut magistratus, praefectosque: qui id faciunt, vel ex formula mandati, et magistratus, vel ex coniectura voluntatis eius, qui habet summam potestatem, de qua quaeritur: licitane sit unquam, aut in quantum? Bellum publicum aliud est sollenne, aliud minus sollenne. Ubi non est dubitandum, illud quoque sollenne dici, quod gerit indicitque Satraparum aliquis, cui summa potestas id facultatis in formula imperii commissi concessit. Haec plana fuerint et expedita.


page 188, image: s0226

Porro et h. §. et seq. origo belli inde arcessitur, ubi iudicia desinunt. Desinere autem sive defieri iudicia intelliguntur non in eadem tantum civitate modis, qui hic explicantur, sed et inter diversas civitates, quae nullum tribunal humanum agnoscunt. Nil ergo aliud, quàm quod res est dicunt, qui bella ex hypothesi iusta esse censent, si per iudicia consequi ius nostrum nequeamus. Frustra obvertit hic Grasvvinckelius ciceronianum illud, de duobus decertandi generibus, neque iudicia cum disceptatione permutari (quippe cum disceptatio sit inter diversas civitates, inter quas non [Note: 1. Offic. 11.] sunt iudicia) contendit. Ait Cicero: Cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim; cumque istud proprium sit hominis, hoc belluarum: confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Disceptatio apud Ciceronem et hoc locio, et alibi plerumque est vox iudicialis: unde ad alia similitudine quadam transfertur. *dia/gnws1is2, diadikaoi/a, cognitio et quaestio veritatis, ut in veteribus glossis etiam explicatur. Cognitio de iure scilicet, examen iusti, quod quisque se habere putat. quod qui exercent, disceptare dicuntur. Unde a)ku/rws2, et quando verae disceptationi locus non superest, disceptare armis dicuntur, qui Martem quasi iudicem elegerunt. Recte ergo Cicero dixit controversias, quae vel hominibus eiusdem civitatis, vel diversis populis incidunt, per disceptationem finiri debere, idque proprium hominis esse, et à recta ratione


page 189, image: s0227

praeceptum: quando autem plane nulla disceptationis copia relinquitur, tum in subsidii vicem alterum genus decertandi, quod numquam probaret natura et ratio, si disceptandi facultas esset, succedere, et vim in extremi ad ius consequendum remedii locum venire. Confugiendum est, inquit, ad posterius genus. Confugimus autem ad ea, quae per se numquam eligeremus, si res aliter expediri posset. Quae disceptatio apud ciceronem quoque includit iudicialem disceptationem, ubi iudicii copia est: quae ubi deficit, disceptatio significat aliquid, quod cognitioni et examini iuris ac definitioni forensi respondet et vicarium est: ut si partes ipsae iusta sua in vicem promant, atque si convenire possint de corrigenda inaequalitate, et restituenda aequalitate, experiantur: aut si arbitri deligantur (diai/thois2 enim inter nobilia disceptationis genera semper habetur) aut si testatio iniuriae invocato Divino Numine fiat, id est, ad divinum iudicium eatur, prius quam armorum iudicio res subiciatur. In quibus omnibus aliquid iudicio a)na/logon inest. Ratio enim prius constituitur iudex, quam gladius: ad Dicen prius itur, quàm ad Martem. Quid autem est rationem constituere iudicem, quam Dei per rationem loquentis iudicium agnosceere? Hinc reste Deo, sive claris verbis invocato Numine res gerebatur. Unde hoc apud ethnicos? quia natura et ratio dictabat ipsis, esse profecto Deum, iuris quo hominum societas


page 190, image: s0228

continetur auctorem. Non frustra dicit Cicero, Belli aequitatem sanctissime iure feciali populi R. perscriptam esse. illa aequitas methodum iuris naturae sequebatur. Intelligas licet, quantum disceptationi tribuendum existimaverit ius feciale, antequam ad vim confugere liceret, [Note: lib. 1. c. 32.] ex clarigationis ritibus a Livio descriptis. Per sacerdotes et ceremonias tota res agebatur: ut de iure naturali divino, et coram eius auctore, id est, iudice disceptatio instituta inelligeretur: Audi Iuppiter, audiat fas; inde Ioveni testem et iudicem invocabat fecialis, si iniuste impieque satisfactionem de iniuriis postularet: id est, si quid praeterquam quod iure naturae deberetur, unicuique ius suum reddi aut reparari iubente, peteret. Exspectatur postea triginta amplius diebus, si interea disceptationi locum relinquere malint, quam armis contendere, à quibus res repetuntur. Tum demum, si auctoritas Numinis et iuris nihil valuit, testatio interponebatur (iterum Diis invocatis) populum, qui nolit res reddere, iniustum esse, neque ius persolvere. Hinc ad deliberandum procedebatur de iure consequendo; quoniam iuris et Numinis auctoritas nulla fuisset apud partem alteram, atque disceptatioo tanto apparatu studioque quaesita, prorsus repudiata esset. Quod si tum decretum exiisset, puro pioque duello res quarendas esse (id autem est purum piumque bellum, quod disceptationis oblatae et expetitae omni sublata copia suscipitur) tandem indicebatur bellum. Discere hinc licet,


page 191, image: s0229

quid sit confugere ad vim, ubi non licet uti disceptatione: quodque disceptatio fiat vel in iudicio, iure civili moderante, disceptatore iudice; vel apud tribunal divinum, iure naturae invocato. Quo et arbitri spectant: ut, si forte partes dissidentes respectu suarum rerum aut perturbatione aliqua interveniente, non satis veritatem iuris diiudicent, aliorum et mediorum iudicio pacatius ad liquidum perducatur, quid fas, quid ius postulet. Quorum si iudicium iterum spernatur, ad tribunal Divinum utrinque rediri, eique vel tacite sententiam, quam de iure suo quisque habet, iudicandam permitti, ultro intelligitur.

Dicit h. §. I. Grotius: Iudicia publica non à natura, sed à facto esse humano. Opponit his verbis Feldenus Grotii sententiam supra declaratam, qua statuit, ea, quae conveniunt naturae humanae, qua quis homo est, non esse iuris voluntarii: at per disceptationem ratiocinando iustum consequi, naturae humanae convenit, qua quis homo est. Grasvvinckelius parum ad rem respondet. 1. Nihil manifestius est, quam ius civile opponi naturali, cum tamen naturali aequitate nitatur: sed factum hominis intervenit, et absque hoc ius non esset. Verum quatenus in civili iure subest aequitas naturalis, sive quiequid aequitatis naturalis subest, ius est absque omni legislatione civili, sive absque facto humano, sicut ex ante dictis constat. Igitur si lex naturae (quod in omnibus bonis rebus publicis factum est) repetatur lege civili, sive


page 192, image: s0230

sanctione civili, illa lex non est tantum civilis, sed absque legislatoris civilis facto, tamen esset ius, et quidem excellentissimum iuris genus, ius et lex naturae. 2. Quod vero ait Feldenus, per disceptationem ius suum consequi naturae humanae convenit, verum est: sed ut disceptatio in publico iudicio fiat, non est à primaeva natura, sed a naturalisecundario iure,, quod a facto hominis est. Hoc quale sit, ex paulo ante dictis intelligi potest, ne dicam, ius naturale secundarium, quod à facto hominis sit, nove, nec accurate dici. Si per hoc genus loquendi intelligit ius naturale in iis, quae actum humanae voluntatis consequuntur, non dixit, quod dicere voluit.

Ceterum iudicia iuris naturalis esse, sive à natura esse, non uno modo ab eruditis ostenditur. Forte non alienum erit a proposito partite ista consignare. Iudiciorum potestate nonnulli concise loquentes omnem summam potestatem significare instituunt: ut in illo Curtiano; [Note: lib. IV. c.1.] cum in regali solio residebis, vitae necisque omnium dominus. His ergo iudices in genere imperantium: de quo postea; ubi de origine civilis potestatis aliquid annotandum erit. Alii iudiciorum appellatione, de legis latoria simul et iudiciaria proprie sic dicta potestate utuntur. Sicut de Hebraeorum philosophia Seldenus annotat; quod [Note: de I.N. et G. VII, 4. p. 804.] in praecepto Noachidarum seu naturali de iudiciis, hoc contineri velint, ut qui societates publicas inirent, seu res publicas qualescumque constituerent, rebusque praeessent, Tribunalia, consistoria


page 193, image: s0231

seu domos iudicii ordinarent, quibus tum ea, quae pro vario locorum, temporum, personarum discrimine, Iuris Noachidarum capitum observationi essent necessaria seu conducibilia, sancirentur superinducerenturque, tum iudicia de ipsis iuris naturalis capitibus, simul et de sancitis eiusmodi in litium et actionum decisionem exercerentur; et demum, ut huiusmodi sancitis et decisionibus parerent illi, qui pro multiplici imperii diversitate ac variantibus iurisdictionis praestitutae modis subessent, poenisque coërcerentur contumaces et rebelles. Ita tamen, ut de divino etiam iudicio, praemioque ac poena in eo exspectando, seu de eo, quod est, Deum remuneratorem esse, persuasionem universis hominibus necessariam esse, quantum video, interea existimarent Hebraei. Notabilis, nec praetereunda haec Hebraeorum philosophia, haud dubie vera, Quidam iudicia strictius accipiunt, nec de deliberativis et constitutivis decretis, sed de decisivis exaudiunt: legumque sanctione exclusa, quaestionem facti, definitionem iuris et exsecutionem intelligunt. Atque ita iudicia vel quarto praecepto Decalogiconstituuntur, quo omnia summi imperii iura, ut subinde cognoscetur, sanciri credunt: vel octavo praecepto, ubi cognitionis iudicialis diligentia adversum falsos testes, adeoque totus iudicum ordo commendari intelligitur. Quare et Theologi gravissimi iudicia lege naturae et in decalogo praecipi, nihil dubitant. Sed clariora haec erunt ex dicendis postea.


page 194, image: s0232

§. II. De casu cessantis iudicii, infra ad II, 20. 8. de fure nocturno, ad II, 1. 12. agetur.

§. IV. L. Pinarii adversum Ennenses factum defenditur. Vide tamen, quam caute in hoc [Note: XXIV, 39.] genere versentur Antiqui. Enna, inquit Livius, aut malo aut necessario facinore retenta.

§. V. Supra iam aliquid diximus, quod huc pertinet. Repetemus conserte: Magistratus movet bellum, aut iure magistratus, aut facto proprio, neque enim in voce proprii hic argutandum est. Iure autem magistratus, tum demum dicitur movere bellum, cuius formulâ hoc diserte continetur. alioquin enim in iurisdictione magistratus id non continetur, sicut §. praecedente grotius ostendit. Si ergo iure magistratus (sensu quo dictum est) bellum movet, non sua, sed mandata potestate utitur; itaque publicum erit: si facto proprio, privatum utique erit bellum. Si ex coniectura voluntatis legitima movet, iam iterum erit publicum. Coniectura enim ea est, quid et quantum mandato contineatur. Si coniectura voluntatis vitiosa est, iterum erit privatum. Quis enim tibi ita conicere permisit? In coniectura voluntatis ancipiti, prout haec aut illa pars praevaluerit, publicum privatumve habebitur. Haec clara et certa sunt. Grasvvinckelius alias res agit. Hinc procedit disputatio ad coniecturam voluntatis licitam, aut vitiosam. De qua in dissertatione de Mandatis aliquid dictum est, et infra saepius dicendum erit: inquisivitque regulas quasdam huic philosophiae


page 195, image: s0233

[Note: Elem. lib. I. def. 14. §. 3.] temperandae Cl. Pufendorfius. Iulii Caesaris exemplum iniustum bellum aggressi ex coniectura voluntatis publicae, non hic modo, sed etiam [Note: III, 3. 10. add. II, 21. 4.] infra hoc nomine Grotius adducit. Sed quid dicemus ad ipsius Caesaris apologiam, quando SCto se tuetur, in oratione ad Ariovistum? [Note: de Bel. Gal. I, 35.] quoniam M. Messalla, M. Pisone Coss. Senatus censuisset, uti quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo Rei publicae facere possit, Aeduos ceterosque amicos populi R. defenderet, se Aeduorum iniurias non neglecturum. Cuius generis Senatusconseltum etiam habemus apud [Note: Epist. XV. 2.] Ciceronem, de Ariobarzanis Regis salute, incolumitate, regnoque tuendis. Annon recte coniecit Caesar, qui Aeduos vult defendi, vult etiam ea, sine quibus defendi nequeunt, adeoque bellum? Plura sunt, quae hic dubitationem habere possunt: an defensionis vocabulum, etiam bellum inferendum extra fines galliae, et ultra Rhenum, complectatur; non enim videtur Senatusconsulto infinita, sed limitibus Galliae provinciae circumscripta potestas concedi: an mutato Aeduorum statu, neque defenso ab iis, qui Galliam provinciam obtinuerant, hoc Senatusconsultum, ordiendi negotium de integro potestatem daret: an commodo Rei publicae fieri dicatur, quod ad bellum novum ancipitis aleae in provinciam attrahendum pertineret: an id, quod ad primarium negotium dicitur in formula mandati, possit ad ea produci, quae praecipuo negotio difficiliora aut potiora videri possunt. Quo


page 196, image: s0234

loco notandum, illa verba, quod commodo rei publicae facere posset, habere vim restringendi et temperandi, non ampliandi, quod concessum est.

A §. VI. ad finem capitis nobilissimam orditur disputationem de summa potestate, totamque eam philosophiam tam erudite exsequitur, ut ingentia aliorum volumina, gravitate et utilitate doctrinae vicerit. Praefatur de difficultate rei, partim consiliis eorum, qui temporibus et negotiis suis servire potius, quam veritatem exquirere ac tradere maluerunt, invecta; partim per ignorantiam solidioris disciplinae, contracta; unde nihil nisi confusum et impeditum exspectari fas est. Mihi semper visa est et illa causa non in ultimis habenda, quod Aristotelis in hoc genere philosophia aliter, quam fieri debuit, accepta est. Qui enim credunt, Aristotelem omnis civilis doctrinae placita contextu pleno partitoque ita in Politicis tradidisse, ut nulli veri investigationi locus supersit, illos statim haerere et sudare et comminisci necesse est, ubi suo loco, aut ordine aliquid frustra quaerunt, aut diversa diversis non erudite comparant conciliantve, aut interpretandi disiecta arte destituuntur. Longe est utique verissimum, quod et semper credidi, et a doctissimo nostro Conringio non minore animo, quam scientia vulgatum gavisus sum: Opus Politicum Aristotclis non conscriptum esse, ea ratione et via, cuius et artifex summus habetur ipse, et specimen


page 197, image: s0235

in Ethicis Nicomachicis apparet; sed pluribus in locis, vel populariter, ac citra gravius definiendi dividendique studium, vel permixtim, vel non sine hiatu defectuque, rem geri. Id adeo an vetustatis iniuria, aut eorum culpa, quorum manibus propagati sunt libri Aristotelici, sive etiam ipsius Philosophi quodam consilio, illustria quidem ingenii summi et incomparabilia documenta edere, totum autem doctrinae, quam secretam esse etiam Alexander optavit, contextum haud vulgare, aggressi, nonnihil disputationis video inter eruditos relictum. Ceterum in tam nobili argumento, de summa civili potestate, primo originem eius aequum est indagare: deinde ad singula, Grotio diligenter tradita, procedendum est. Summa potestas civilis, etiam imperium dicitur: et apud iuniores, maiestas; qua voce Antiqui saepius pro summa dignitate usi sunt. [Note: IV, 25.] Auctor librorum ad Herennium: Maiestas Rei publicae est, in qua continetur dignit as et amplitudo civitatis. quia tamen illa rei publ. maiestas, omnes suas rationes a summa potestate sive imperio suspensas habuit, factum est, ut eadem appellatione, summa potestas comprehenderetur. [Note: de Fin. I, 7.] Itaque en parallh/lou Cicero, ius maiestatis atque imperii coniungit. Et disertis [Note: de Invent. II, 17.] verbis maiestatem describit per dignitatem, amplitudinem POTESTATEM, populi Romani. Qui originem summae civilis potestatis ab hypothesi ferinae illius vitae, quam illi statum naturalem [Note: v. Hobbes. c. 5. et 6.] hominum male appellitant, repetere


page 198, image: s0236

instituunt, vix ullum alium suae philosophiae usum possunt ostendere, quam ut illiusmodi dissertationibus praestantia et necessitas imperii, tamquam oppositu contrarii, ostendatur: sicut, qualis futura esset hominum vita, si religio abesset, et Divini Numinis providentia negaretur, interdum proposita confusionis multiplicis imagine declarari solet. Igitur summa potestas, non ab humano tantum facto, sed a iussu divino et lege naturae, sive tali facto humano, quo iuri naturae obtemperatum itur, arcessenda est. Qui enim societatem praecepit, is societatis ordinem [Note: 3. de Ll. 1.] praecepit, ut supra dictum est. Unde Cicero, nihil tam aptum esse ad ius conditionemque naturae, quam imperium, dixerat. Cum adhuc duo tantum essent, femina viro parere iussa est: hinc liberorum in parentes obsequium, parentum in liberos imperium, lege eadem naturali sancitum est. Cuius sensus non alius equidem fuit aut esse potuit, quam iste: ubicumque est societas, ibi sit ordo imperandi et parendi. Ubi sunt, qui liberis, qui parentibus comparari possunt, ibi sit imperium et obsequium. Cur natura aliquid imperfectum spectaret? ad societatem tendit natura: ergo ad perfectiorem societatis speciem, quae est civitas. Ergo ad civitatem, ut est perfecta, id est, ut non corpore tantum, sed spiritu et anima quasi constat. Civitas autem sine imperio, nihil aliud esset, quàm corpus sine anima. Et quis dubitandi locus relictus est, Decalogum


page 199, image: s0237

recogitantibus? ubi parentum impetium sancitur. Sicut autem praeceptum de honore parentum, obsequioque illis debito, etiam apud ethnicos ita acceptum magistra natura, ita explicatum est, ut parentum vocabulo omnes significarentur, qui aliis provisu imperioque consulunt: ita multo magis, qui Sacris literis philosophiae accuratioris lumen debent, omnem imperandi parendique ordinem, qua talis est, ex illo Decalogi dictamine arcessunt. Accedunt tot loca Scripturae, quae summam potestatem civilem a Deo esse, Dei vice in terris fungi, luculenter testantur. Qui u(pallhlis1mo\s2 praesertim multum gravioris philosophiae habet: nempe, quod civilis potestas, sive civile imperium, Dei in terris vices suppleat. Imperium Dei continet totum mundum: quod exsequitur deus, tum aliis modis, tum constituto illo ordine imperandi et parendi, quo uterentur, quicumque legem Dei de socierate colenda agnoscerent. Id demum meri facti est humani, an summam potestatem velint uni committere, an pluribus, et quibus seorsum modis describere statum Rei publicae instituant. Constat ergo, ut civitas sit civitas, finemque suum consequatur, institutum à Deo lege naturae ordinem imperandi parendique, in quo ex ipsa Dei voluntate et naturalis rationis dictamine aliquid summum sit, ac à nemine dependens, neminis arbitrio subiectum, Deo uni ut subditum, ita secundum et vicarium: quae est maiestas seu potestas


page 200, image: s0238

summa civilis, modo in unius persona, modo in pluribus, aut tota republica residens, prout formam civitatis constitui contigit. Prorsus non possumus probare eos, qui non nisi remedium corruptae naturae, in imperio et civili ordine agnoscunt. si primaevam naturae sanctitatem retinuisset homo, non minus tamen imperio, et imperandi parendique ordine usus esset, quam societate, quae sine tali ordine, homine indigna esset. Ordo imperandi et parendi, divinum et pulcherrimum institutum, omni naturae rationali ita destinatum est, ut societas et multiplicatio sine eo cogitari nequeat. Hoc ordine nec caelestes spiritus carent. Frustra enim exceperis: homo, si non peccasset, sponte fecisset, quae facienda erant: nulla vi, nulla fuisset coactione opus. Imperium autem vim et coactionem, dun/amin a)nagkastikhn\, designat. Quid enim? an Angeli boni cogendi sunt, ut voluntatem Divinam faciant? an, quia sponte et libenter alacriterque faciunt, Deus ipsis non imperat? an, cum in civitate oderunt peccare boni virtutis amore, in bonos nullum est imperium? an imperium non est imperium, nisi in malos exerceatur, nisi distringat securim, id est, nisi faciat, quod nollet facere, quod per se numquam eligeret, si faceret unumquodque civitatis membrum, quod ordine imperandi parendique continetur? Tollatur e mundo necesse est, id quo mundus continetur; e natura hominum, id quo humana et socialis


page 201, image: s0239

est: si divinus ille ordo imperandi parendique denegaretur humano generi, ut humanum est, ut à Deo ad societatem honestissimam conditum instructumque est; et a corruptionis eventu suspenderetur res, qua id quaeritur, ut fiat, quoad eius fieri potest, quod ante corruptionem fieri debuit. Denique, omnem philosophiam practicam corrumpi necesse est, si solvatur illud vinculum: quo Deus naturae et legis naturalis auctor, cum rebus a se creatis, praesertim cum homine ita iungitur, ut ordinem semel humano generi attributum servari in perpetuum, vicesque regnatricis potestatis suae, societatum humanarum ordine ac dispositione dispensari velit. Explicavit nobis ipse (quod ex Ethnicis plerique interim agnoverunt) in sacris passim Scripturis, quo consilio, quem ordinem, qua sanctione instituerit: ut ad ambages se referre, hic nihil aliud sit, quam luci tenebras offundere. Sed et illa ipsa, quae hanc philosophiam in Sacris illustrant, referri debent ad legem Divinam naturalem, omniumque primam: unde series tota rerum divinarum et humanarum procedit. Ratio huius consilii tam est manifesta, ut actum agere videri possit, qui verbosus hic esse velit. Quando igitur in hoc ordine civili ad imperii humani fastigium ascenditur, id est, quomodo divino imperio cohaereat, inquiritur: statim apparet, cur potestas civilis gubernandi civitatem, summa dicatur. Philosophi ratione, non oratoris


page 202, image: s0240

pompa uterur, qui dicet: summa est potestas (quae maiestas etiam dicitur) quia aliam non agnoscit superiiorem, nisi divinam: summa, quia Deus, qui constituit eam, sibi secundam et proximam, ist est, inter humana summam facit: summa, quia in ordine divinitus praecepto opus est aliquo summo, a quo cetera omnia pendeant, et ad quod referantur in civitate aut coetu imperantium parentiumque: summa adhuc clarius, quia Deus, ut civitas sit civitas, aliquam ei potestatem dedit, quam nihil supergrederetur; quae vices Dei cuncta gubernantis in certo coetu referret, quae legis munus, omnem harmoniam concinnantis, vivo quodam praesentissimoque ministerio obiret: summa, quae non impeditur, non suspenditur, non iudicatur ullo humano arbitrio, aut vi cogente; nisi per arma aut scelus: summa, quia nihil veneratione sanctius, nihil fastigio augustius, in humanis rebus habetur: supra quam, et contra quam, [Note: 3. pol. 6.] et sine qua, in civitate nil geri potest; cum sit, ut brevissime et verissime Aristoteles loquitur, in civitate ubique summa potestas. Haec potestas, hoc ius non mutat naturam suam, sive in unum conferatur, sive apud plures resideat. ut civitati insit, tam est naturale, quam naturale est, ut anima insit corpori ad constituendum hominem. Ut autem uni, pluribusve permittatur, ad naturam civitatis nihil, ad usum temporis, et commoda nationum plurimum interest. Quantum discrepent,


page 203, image: s0241

quaecumque aliunde dependent, fiduciaria, precaria, revocabilia, temporaria, vicaria, suis locis ostenditur. Non recte incedunt circa hanc philosophiam de origine civilis ordinis et summae potestatis multi eruditorum. Vasquius non satis consentire sibi videtur in hac [Note: Contr. III. I, 21. 23. I, 29, 4.] quaestione. Modo dicit: Imperium esse a iure naturae, non praecipiente, sed suadente. Modo illud Salomonis (Per me reges regnant) ita explicat: est perinde ac si diceret, quod Dei ordinatione flumina defluunt, nascuntur fontes, crescunt segetes, germinant arbores, illuminat Sol, humectant Luna et sidera. Haec autem sunt eius generis, ut per comparationem a naturalibus ad moralia in humanis respondeant iuri naturae praeceptivo. Unde parum accurate mox dissimillimi generis res, tamquam eiusdem generis prioribus continuans adiungit: et hominum alii legunt, alii scribunt, alii arant, [Note: I, 20. 4.] seminant. Neque sufficit dicere: Imperium a Deo esse permissive et approbative: si de ratione et ordine imperandi parendique universe loquamur. Neque satis explanate aut erudite mox ad imperii certi exemplum et significatu non eodem, qui huic disputationi proprius est, transiliendum est. Quis praeterea non videt, quàm secure et negligenter ista dicantur: Ergo quod Reges (quo vocabulo omne imperii [Note: Praef. lib. 1. §. 113.] et magistratuum genus se intelligere, saepe ait) à Deo sint dati et creati, in hunc sensum et defendi et accipioportet, quod MENTE IPSIUS TACITA TACITOQUE EIUS IUSSV, PERMISSV VEL


page 204, image: s0242

IMPERIO dentur, fiant, creentur, eligantur ab hominibus. Ambiguus animi sit necesse est, qui permissu, vel imperio, dicit. Et mens tacita, tacitumque iussum quid sit, vix intelligi potest. Iussum enim ut sit iussum, promulgari debet. ubi promulgatum est, non amplius tacitum recte dixeris. Neque accurate disputant, qui commemoratis civitatum, imperiorumque, quibus vis initium dederit, exemplis (et Bodinus haec fere sola attendit) divinitatem originis, de qua nobis hactenus sermo est, obscurare; totamque de iure quaestionem cum facto humano confundere aggrediuntur. Quamquam nec historiae congruit fortiko\n illud: plerisque imperiis vim dedisse originem. Nisi voce imperii rursus aliter utamur. Necesse est enim fuerint prius constitutae, id est, ordine imperandi parendique compositae civitates, antequam vis eis inferretur, et libertas adimeretur: neque unus multos cogere potuit, antequam coiisset inter multos societas, cuius viribus aliquis utens, aut quae suis ipsa viribus freta aliis populis vim inferret. Ut esset in omni humana societate imperium, id est, ordo imperandi ac parendi, adeoque potestas civilis, à Deo et lege naturae est. Quis aut quomodo eam invaderet, ab illo coetu ad hunc transferret, aliter atque aliter exerceret, facti humani est, saepissime a iure alieni. Neque team admittendum est, quod nonnulli sumunt, omnem civilem potestatem armis in hos aut illospartam, iniustam esse. Datur


page 205, image: s0243

enim iustum bellum, quod non dissimiles producit effectus. Neque mera vis est, cum victi victoris imperium subeunt, sicut infra suis locis declarabitur. Exerrant et illi a vera explicatione civilis potestatis, qua summa est in quaque civitate, qui Pontifici Romano', absolute summam in omnes summas potestates potestatem tribuunt: id est, id dicunt, quod ponendo tollitur, nec dicendo intelligi potest, [Note: Contr. Ill. I. 21. 27. et seqq.] sicut candide agnoscit Fernandus Vasquius: et demonstrant multi omnis ordinis gravissimique viri, qui olim Maiestatem Imperatoriam ab importunissima illa an) tipragi/a| vindicarunt, nobili opere Goldasti in unum conducti, praescriptione Monarchiae S. Rom. Imperii. Possunt addi, quae in Gallia agitata sunt apud Thanum anno 1561. lib. 28. et Gramondum annis huius saeculi XV. XXV. et XXVI. lib. 1. et 15. Quid ad ista Contzenius paret. observatu dignum est Polit. VII, 6. 2. Quomodo ab aliis veritas huius doctrinae infestetur, Grotius ipse paulo post ostendet. Summam civilem potestatem, dici à iunioribus maiestatem, supra dictum est: partes autem eius, iura maiestatis vocant. Partes, inquam, sive potentiales, ut Grotius infra (§. 17.) sive essentiales, ut alii nominant. Nam qui effecta maiestatis, aut consequentia, aut adiuncta appellant, satis ostendunt, se, quid sit maiestas, quibusque rebus constet, et quales illae res sint, ignorare. Et sane dici non potest, quanta solidioris philosophiae imperitia hic laborent vulgo Politicorum libelli.


page 206, image: s0244

Hinc illa importuna et violenta: Maiestas quidem non potest communicari; sed iura maiestatis possunt communicari. Quod non dixerit, qui, quid maiestas, quid iura maiestaris sint; quamque hae partes ad totum habitudinem et necessitudinem habeant, intelligat. In enumerando quoque, quia deseruntur quodam modo ab Aristotele, non modice discrepant ac tumultuantur. Grotius selecta e Veteribus loca adducit: sed res explicatione opus habet. [Note: IV. pol. 14.] Aristoteles enim loco, qui hic laudatur, non id agit, ut iura summi imperii, sive partes summae potestatis enumeret: sed ex partibus civiratis, alibi plenius enumeratis (vid. IV. polit. 4. et VIII, 8.) tres praecipuas (consultores, magistratus, iudices) totidem capitibus explicat, et quomodo se in diversis rebus publicis diverse habeant, sive quomodo ex varietate earum varietas rerum publicarum dignosci debeat, ostendit. Nam consultare, non est pars imperii proprie dicti, aut facultatis regendi rem publicam: sed maxime decet eum, qui illa facultate feliciter usurus est. Imperio enim constituitur aliquid: consultatione prospicitur, ut recte constituatur. Sed, quia tamen consilii publici in civitate vis et usus imperium semper comitatur (sive quis solus secum deliberet, sive alios adhibeat) non insolens visum est Aristoteli, exempli illustrioris loco ponere summa rerum genera, de bello, de pace, foederibus, legibus, iudiciis, tributis; quae ad summam potestatem, eiusve exercitium


page 207, image: s0245

pertinent. Quod et Rhetoricorum primo, fecit. Sicut nec Historicis constitutum fuit, enumeratione partium summae potestatis ex arte et subtiliter defungi; sed pro re et negotio summatim w(s2 tu/tw| quaedam designare. Notabilibus [Note: lib. 52. pag. 474. edit. Wechel.] autem Thucydidis et Dionysii Halicarnassei locis Grotio laudatis, adde Dionis Cassii auctoritatem, apud quem Maecenas suasurus Augusto, quomodo summae potestatis iura, munia magistratuum, legum, in se traheret, solusque et iure regio imperaret, has partes exsequitur: to/ te pa/nta ta\ pros1h/konta a)uto/n s1e meta\ a)ri/stwn a)ndrw=n nomosqetei=n, mhdeno\s2 tw=n pollw=n mh/t) a)ntile/gentos a)utoi=s2, mh/t) e)nantioume/nou kai\ to\ tou\s2 pole/mous2 pro\s2 ta\ u(me/te ra boulh/mata dioikei=sqai, pa/ntwn a)uti/ka tw=n a)/llwn to\ kal euo/menon poiou/ntwn to/ te ta\s2 tw=n a)rxo/ntwn ai(re/s1eis2 e)f) u(mi=n ei)=nai, kai\ to\ ta\s2 tima\s2 ta/s2 te timwri/as2 u( ma=s2 o(ri/cein, i(/na kai\ no/mos eu)qu\s2 h)=| pa=no(/, ti a)\n bouleuoa me/nw| s1oi\ meta\ tw=n o(moti/mwn a)re/s1h|. Utomnia, quae in rem esse videbuntur, tu ipse cum optimatibus constituas, sive lege lata sancias; nemine de populo contradicente aut adversante: ut bella vestro arbitrio gerantur; reliquique omnes imperata faciant: ut magistratuum comitia vos habenant auctores: ut honores, praemia, poenas vos partiamini: ut legis vim statim obtineat, quicquid tibi adhibito optimatium consilio placuerit. Haec omnia compendio dicta videri par est. Quo etiam spectant ex Iunioribus illi, qui numerum, non sententiam Aristotelis retinentes ad haec tria revocari omnia debere contendunt: Ius belli, ius legum ferendarum, ius


page 208, image: s0246

[Note: Arnis. de I. M. II, 1. 9.] magistratuum creandorum. Adduntur postea duo: ius ordinandi religionem, et ius cudendi monetam. Ad ius belli referuntur, ius foederum faciendorum, et ius legationis. Sed nec foedera tantum belli causa fiunt, et legationes saepe in pacifica negotiatione versantur. Iure magistratuum facile iudicia comprehendi crediderint, qui magistratus nullos nisi iudiciorum causa agnoscunt. Legum ferendarum iure multa comprehendi posse, et a veteribus comprehensa esse, dubio caret. Sicut et illud certum est, cum legum ferendarum potestate, ius iudiciorum ita connexum esse, ut alterutrum saepe nominari pro utroque, aut pro tota summa potestate, compertum sit. Sunt, qui ius puniendi, ius belli, ius iudicandi, iud magistratuum creandorum, ius legum ferendarum,. idoneo numero posuisse videntur. Sed cur ius puniendi, à iure iudicandi divellatur, non satis causae video. De ordine enim et contextu naturali, ut sic dicam (ubi non est nulla eruditae philosophiae ratio) nihil movebo. Lampadius ita incessit, ut res, quae tamquam materia summae potestati subiciuntur, divideret [Note: DeRepubl. Germ. part. 1. §. 15. etc.] in sacras et profanas; has rursum in civiles et bellicas. Qua via non difficulter reperies, quae huc pertinent. Sed haec ipsa partitio deducit nos ad nodum, qui Gordio non explicatior multis videtur. Quia enim summa potestas circa omnes res, personas, actiones in civitate ius suum explicat tueturque, non adeo promptum fuit, reperire partes in


page 209, image: s0247

dividendo, quibus nil praeteriretur, quibusdam in arctum omnia tamquam carcerem concludentibus; aliis prae studio multiplicandi non dividentibus rem, sed frangentibus. Medium iter ingressum esse Grotium merito dixeris, cuius haec est partitio:


[Gap desc: graphical distributio - cf. page image]

His partibus §. XVII. addit summitatem, id [(transcriber); sic: ist] est, to\ a)nupeu/squnon. Sed illa summitas ipsa


page 210, image: s0248

appellatione maiestatis ac civilis potestatis et imperii, ut hic accipitur, continetur. Unde plerumque additur summa potestas civilis: quia hic non de ea potestate, quae delegatur aliis, mandaturve, sed quae delegat mandatque, non de rivo, sed de fonte sermo est. to\ a)nupe/n squnon verbo non respondet summitati: sequitur tamen, ut summum sit et ku/rion, quod a)nupeu/squnon est. Quando igitur vulgo definiunt maiestatem, summa legibusque soluta potestate: res una e)peznghtikw=s2 effertur. Si enim summa, etiam legibus soluta. Iam, potestatem legum ferendarum, legibus ipsam solutam esse, ultro intelligitur. Se enim per modum legis nemo obligat. Nec figura carent illae locutiones, cum quis sibi legem ipse dicitur posuisse. Sic etiam, qui supremam habet iudicandi potestatem, ab alio non iudicari potest: et hoc quoque nomine a)nupe/usqunos est. Ut partem singularem summae potestatis constituere to\ a)nupe/usqunon, non sit opus. Potest haec philosophia usui esse, illam pervulgatam quaestionem, an Princeps legibus solutus sit, tractantibus. Si enim constat esse sermonem de Principe, qui iure; si non nomine, regio est, id est, qui omnem summam potestatem habet, non est locus dubitationi et disputationi. Vidit, nec tamen expedivit hoc magnus vir Iacobus Gothofredus in Ulpiano suo. Explicat in illa oratione legem 31. D. de ll. de Principe Romano: bene et recte. Sed cum primo posuisset, non omnem Principatum de pambaoilei/a| accipi


page 211, image: s0249

debere, in qua Princeps omnino legibus solutus esset; et iam exspectare deberet Lector, an Principatus Romanus pambaoiliko\s2 esset: ille declinata directa respondendi via oblique videtur negare velle: nisi quod ad extremum distinguit inter summum Principis Romani arbitriuns in administranda republica seu potestatem a)utokratorikhn\ ei et in eum translatam; et privilegium Augustum, ut appellat, seu solutam legibus maiestatem: tamquam res diversas. Quamquam autem nemo non videt, hoc privilegium Augustum, ut vocatur, in potestate a)utokratorikh=| necessario contineri: non est tamen decetero repudianda tanti viri industria, quando nova quadam sollertia ostendit, de quibus legibus Ulpianus loquatur, cum Principem iis solutum pronuntiat. Querelis autem, et distinctionibus ibi allatis, vix est opus. Qui enim Principem, etiam plenissima maiestate praeditum, solvat lege divina naturali et gentium, nemo reperietur. Nisi quis veteratores aulicos nominare velit, qui nec ipsi tamen quod clanculum insusurrant, aperte profiteri audeant. Sed id a)pros1dio/nus1on est. De positivis legibus et civilibus quaeri, res ipsa loquitur. De impunitate autem itidem nihil expedit Gothofredus: [Note: lib. 53.] nec Dionis narrationem, qua huc pertinet, vel totam exprimit, vel recte interpretatur.

De singulis, ut Grotius enumeravit, partibus summae potestatis, paucissima annotabimus. De iure summarum potestatum circa


page 212, image: s0250

sacra, à Grotio ipso habemus libellum posthumum, eruditum sane, sed qui alicubi desideret ultimam manum. Et quis in hoc argumenro sine offensione enaviget? Illi, qui Augustanae Confessionis nomine imposita aliunde conscientiis onera soli Deo exonerarunt, gloriari hic suo merito possunt; quod ius circa sacra summis potestatibus salvum sacrumque conservare cupiant. Nisi quod imperandi parendique, ut sunt res humanae, abusus aliunde potest accedere. Ex illis, qui venerabili Veteris Ecclesiae praescriptione Pontificum placita fere tuentur, exquisitae vir doctrinae Petrus de Marca, Archiepiscopus nuper Tolosanus inde Parisiensis, in praeclaro opere de Concordia Sacerdotii et Imperii ea scripsit, quae eruditum lectorem de multis opportune possunt submonere. Qui Reformationis nomen unice concupiscunt, habuerunt virum eximium, Nicolaum Vedelium, qui in opusculo de Episcopatu Constantini Magni, maiorem veritatis, quam partium rationem habuit: cui se non paribus armis opposuit Gulielmus Apollonius, edito Iure maiestatis circa sacra. De Iure nomothetico saepius [Note: 1. de rep. 10.] mentio fit, in hoc ipso Grotiano opere. Bodinus ita para fra/cei: legem universis et singulis civibus dari posse, libere, id est sine necessario superiorum, aut aequalium, aut inferiorum consensu. ita populariter explicat. Superiores enim nemo habet hactenus, quatenus potestatem legum ferendarum habet. Sed nec aequales habet, qui totum ius nomotheticum sibi


page 213, image: s0251

vindicat. Sed qui partem habet iuris nomothetici, cum eo participare possunt alii, in tantum aequales, in quantum aequaliter ad eundem effectum, id est, ad ferendam legem concurrunt. Inferiorum hic nulla ratio est. Si enim eorum, qui hoc nomine dicerentur, necessarius esset consensus ad ferendam legem, eatenus non possent accurate loquendo inferiores haberi. Eveherentur enim ad aequalem et communem efficientiam in hoc genere. Distinguit leges doctissimus Feldenus in Superiores [Note: Elem. part. 1. cap. 7.] et Inferiores. Haec, ut ad popularem usum inepta, adeoque repudianda, non sunt; si praesertim non obliviscamur, ut privatorum voluntas in legem ire possit, non esse a iure et facultate privati, sed a summa potestate, unde etiam dependet; atque adeo nulla necessitate nos compelli, ut causam et vim nomosqetikhn\ geminemus: ita non minimis involvitur tricis rei totius explicatio. Fides rerum contractarum, pactorum observantia iure naturae praecipitur: ut et effectus dominii. Hoc ius naturae lex civilis partim confirmat, partim interpretatur: est, ubi pro conditione obiecti et circumstantiarum limitat. Secundum hanc legislationem, quae paciscuntur privati aguntque, cur leges, si quis accurate loqui velit, vocari debeant, nihil est causae. valent ex lege, vim legitimam habent, atque adeo vim legis habent, id est, a lege: effectum habent, quem lex decernit. Si voluntatem privatorum omnem, quam lex civilis ratam


page 214, image: s0252

habet, aut irritam non reddit, legem vocare velis, quis non videt largius te vocabulo legis abuti? Diximus alibi non carere figura illam locutionem: rei suae legem dicere. Quod et interpretantur disponere de re sua, suis rebus modum imponere: et ad testamenta quoque accommodant, in quibus voluntas testatoris lex dicitur per similitudinem quandam; sive quod lex eam tueatur, sive quod legislator, si interrogatus fuisset, de tali vel tali dispositione testatoris, eam approbaturus fuisse eredatur: sicut [Note: De suecess. tom. 3. lib. 1. §. 9 n. 29.] explicatur apud Fernandum Vasquium. Cuius generis frequentia apud ICtos exempla, legem dicere, id est, pacisci: quamquam et a paciscendo distinguitur legis dictio, ut sit conventio contractui in continenti adiecta. Lex venditionis, et similia. Proprie huc pertinet, quod [Note: Institut. de success. bon.] Theophilus, cum posuisset primo Latinam phrasin poih/oasqai legem bonorum venditorum, non per no/mon explicat, sed per o(/ron, inquiens toute/sti, o(/ron tw=n dia pipras1kome/nwn. apud agrimensores legem agris dicere, est finire agros, sive limites agris ponere. Vox Praetoris Feldeno allata non ostendit, pacta conventa privatorum leges esse proprie dictas, sed ut valeant, ex legibus et voluntate legislatoris habere. Igitur tam diligenter enumerat auctoritatem legislationis naturalis civilisque: Pacta, inquit, conventa, quae neque dolo malo, neque adversus leges, plebiscita, senatusconsulta, edicta Principum, neque quo fraus cui fiat, facta erunt, servabo. Hoc non est ex pactis conventis leges proprie dictas facere,


page 215, image: s0253

sed ea legibus proprie dictis moderari ac tueri. Haec ad leges Inferiores Feldeni, in quantum ipse extendi voluit. Meliori iure ista appellatio conveniret illis statutis, quae municipium aliquod aut urbs, natio, provincia, magistratus denique aliquis, permissu et indultu summae potestatis condit. Cuius solius est et manet proprium, leges condere. Unde etiam leges illae, sive inferiores, sive particulares velis appellare, a summa potestate tolli possunt semper. Ita ne semper, inquies? Quid, si non revocabili privilegio, haec potestas alicui provinciae concessa sit? In omni eiusmodi concessione reservatur iurisdictio suprema in provinciam aut urbem. Nam si magistratui aliquid tale concessum est, ille non esset magistratus, nisi à summa potestate dependeret, ab eaque iudicari posset. Ubi ergo manet in aliquem ordinem potestas iudicialis, ibi ex delicto, nullum est privilegium, quod non per modum poenae amittere possit, quicumque à summa potestate iudicari potest. Neque censetur privilegium concedi cum abdicatione omnimoda summae potestatis. Hoc enim esset ex subdito sibi, non subditum facere. Qualis mutatio status disertis clarisque verbis exprimenda scilicet esset. Nec immerito Bodinus censet, omni privilegio summae potestatis [Note: 1. de rep. 9.] eam clausulam seu cautionem, Quod sine mea fraude fiat, etiamsi verbis non enuntietur, naturaliter inesse. Ius belli comprehendit, quicquid ad armatam rei publicae


page 216, image: s0254

tutelam pertinet: exercitum conscribere, dilectum habere, arma comparare, in hostem movere, praedas agere, confligere, stipendia constituere, praemia poenasque militibus decernere, seu disciplinam militarem regere: munire urbes, oppida, castella, excitare arces et munimenta; custodes corporis constituere, et satellitia. Nota interrogatio Tiberii adversus Iunium Gallionem, de praetorianorum honoribus censere [Note: 6. A. 3.] ausum apud Tacitum: quid illi cum militibus? quos neque dicta Imperatoris, neque praemia nisi ab Imperatore accipere par esset. commitri administratio huius iuris potest magistratibus et praefectis militaribus vario ordine graduque: sed tum fiduciarium est, et aliunde suspensum. Impetrantur etiam aliqua [Note: 3. H. 12.] per modum privilegii: ita Iudaei, apud Tacitum, per avaritiam Claudianorum temporum empto iure muniendi, struxere muros in pace, tamquam ad bellum. Referunt huc aliqui ius equestrium ludorum, sive spectacula hastiludiorum, quae vulgo satis inepta voce Torneamenta vocant. Ceterum ut summa potestas ad se revocet, quicquid ad armorum tractationem pertinet, etiam ludicram (unde facile ad seria deveniri potest) consilii est. Quamdiu autem non vetantur ludi eiusmodi, sive ad arbitrium summi imperii unice vocantur, pro permissis et ordinario armorum iure non comprehensis haberi possunt. Sed de iure seu potestate belli suscipiendi gerendique, ut et de iure seu potestate pacis faciendae, satis ipse Grotius egit.


page 217, image: s0255

Etiam de Iure foederum faciendorum. De vectigalibus et tributis nonnulla oportune submonuit. Ius hoc nonnulli, tantum a militia deducunt; sicut in nobili illa sententia apud [Note: 4. H. 74.] Tacitum: neque quies gentium sine armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tributis haberi queunt. Sed exempli ergo hoc adducere [Note: lib. 52. p. 483. edit. Wech.] licet. Quod et Maecenas in sua oratione facit apud Dionem, ostendens, omni rei publicae ut armatam tutelam, ita pecuniariam collectionem necessariam esse: sed postea addit tamen, ratione, erogationum instituendam esse, non quae ad militiam modo, sed ta)/lla pa/n ta di) w=(n po/lis2 kalw=s2 o)ikei=tai, omnia reliqua, quae ad rem publicam recte administrandam faciunt. Scilicet opus est publicis impensis ad actiones civitatis pace belloque ordinandas provehendasque, et a)uta/rkeian sive copias ad finem civitatis necessarias instituendas: ut et incolumitas rei publicae et dignitas suis numeris constet. Hinc nihil tam est naturale, quam ut [Note: 13. A. 50.] ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se congruant, ex mente Senatorum Romanorum apud Tacitum. Iam illi quaestus unde conquirendi? Veniunt suo iure in partem conferendi aliquid ad communes impensas, quicumque sunt partes civitatis, aut civitatis rebus in quaestum suum utuntur. Ab hoc iure ad consilium et inventa prudentiae devenitur: unde et quomodo facillime, et maxime aequaliter exigantur, quae in publicos usus debentur. Quamquam neque hic iusti iniustique


page 218, image: s0256

respectus abesse potest, quotiens, quantum ab hoc et illo, nunc aut alio tempore exigendum sit, disputatur. Comprehendunt aliqui hoc iure, etiam operas rusticas, angarias, parangarias, quaeque rei publicae huius generis alia deberi ministeria creduntur. Affinia potius dixeris. De Eminentis Dominii iure, abunde dictum est. Ius iudiciorum recte et erudite distinxit Grotius à iure magistratuum; cum quo vulgo imperite confunditur. Dixi satis in dissertatione de Iudiciis. Ius Magistratuum creandorum, destituendorum, mutandorum, quin ceteros quoque Consiliarios, Curatores et Officiales, ut vocant, omneque in regno ministerium Aulicum et Palatinum, per superiores et inferiores gradus complectatur, nullum est dubium. [Note: 4. polit. 15.] Aristoteles quidem hoc argumentum diligentissime tractans distinxit a magistratibus proprie dictis tou\s2 )bpousta/ tas2, )bpimelhta\s2, u(phre/tas2, praefectos, curatores, ministros: sicut adhuc hodie merito distinguuntur. Neque minus laudis meretur illa cur ationum distinctio ()bpimeleiw=n) in civiles, oeconomicas, administras. Sed quo minus sub iure maiestatico (ut loquuntur) magistratuum constituendorum illa omnia contineantur, nihil impedit. De cetero notandum: Aristotelem in illa disputatione spectare morem liberarum rerum publicarum. 2. Male agere eos, qui Senatum et Consiliarios semper a magistratu separant. In nonnullis rebus publicis Senatus summam potestatem sive maiestatem, sive omnia iura


page 219, image: s0257

maiestatis habet: et tum Senatus instrumentum sunt omnes, qui magistratuum nomen gerunt. At in aliis Senatus formula magistratus constituitur. Ita Consiliarii, saepe non sunt magistratus: at interdum collegium consiliariorum itidem formula inagistratus ordinatur: nonnumquam qui consiliarius, idem magistratus est. Unde nihil philosopicae a)kribei/as2 est in illo: Senator de omnibus rei publicae negotiis et semper deliberat; magistratus de nonnullis, et aliquando. Saepe enim Senatus, ut iam dictum est, iura magistratus habet, seu iure magistratus et deliberat, et imperat. Magistratus vocabulo, numquam aliter utuntur veteres, quam de instrumento summae potestatis. Itaque omnes magistratus sunt sub summa potestate. Ipsam summam potestatem hac appellatione theologorum scholae coeperunt designare: ut, de Magistratu Politico, id est, de summa potestate et imperio, seu iure imperandi vel per se, vel per alios: denique quicquid est imperii in Republica, et praesertim summum, solent eo vocabulo exprimere. Sed in hoc argumento, ubi ius magistratuum constituendorum et destituendorum, inter iura inaiestatis enumeratur, satis apparet, nullum illi significationi locum esse posse. Neque est, [Note: 3. polit. 4. al. 6.] quod aliquis Aristotelis auctoritate hic abuti velit, qui politei/an sive rem publicam definit, quod sit ta/zis2 po/lews2 tw=n te a)/llwn a)rxw=n kai\ ma/lista th=s2 kuri/as2 pa/ntwn, tou= o umfe/rontos e(/neka, ordo civitatis cum aliorum magistratuum, tum praecipue


page 220, image: s0258

illius, qui habet summam potestatem, utilitatis gratia. Ecce, dices, hic magistratus nominatur summus omnium, seu qui summam potestatem habet. Notare possunt, qui volunt, quam lentis sub maxillis edant, qui Graeca non accurate intelligunt. Graecum a)rxh\ et a)rxai\ non respondet ad verbum, Latino, magistratui et magistratibus. Ad verbum enim reddi debet, imperium. Et sic recte dico, esse in civitate ordinem imperiorum, et potissimum summi imperii: cui cetera scilicet imperia magistratuum subordinata sunt. Manet itaque inconcussum, ius magistratuum constituendorum ita esse in maiestate, et a maiestare, ut quaecumque magistratibus datur potestas, ea maiestatis sit, a maiestate pendeat, ad eius arbitrium quiescat, propria auctoritate sumi nequeat aut exerceri. Etiamsi enim, quantum ad modum constituendi magistratus attinet, a civibus, aut ordinibus generibusque civium constituantur, plurimum tamen differunt: constituere sua vi, sua auctoritate, sua potestate, adeoque proprie et independenter; et, constituere seu eligere et creare auctoritate concessa, opera vicaria, et delegata. Quamquam ne id quidem semper tale est, quale videtur. Saepe enim sophismate politico imago tantum et simulacrum electionis ac potestatis vicariae, non res ipsa conceditur. Quod in artibus aulicis Romanorum Principum non ignotum est. Non nemo finxit hoc loco sibi definitionem magistratus, quae nec usu vocis, et, quod consequitur, rei


page 221, image: s0259

natura, unquam fuit, aut esse potuit, Aristoteli certe gnhs1i/w|, id est, Graeco, nihil tale in mentem venit. Sed haec diffundenda non sunt. Legatos generali curatorum nomine comprehendi posse, nemo negaverit. Cur tamen ius legatos mittendi, seorsum nominetur, magna ratio est. Legari proprie sic dicti non mittuntur, nisi ab habentibus maiestatem, nec ad alios, quàm ad habentes maiestatem. Civium ad Principem, Principum ad cives nuntii, latiore vocabuli usu in communionem eius nominis veniunt. Atque haec sunt summa imperii iura, sive summae potestatis partes apud Grotium: cuius et investigatio diligens, et partitio erudita est. Vulgare discrimen, quo alia maiestatis iura maiora, alia minora appellant, ratione et fundamento caret: nec ullum usum habet. Iuniores Regalium voce in hac materia utuntur: eiusque varias significationes non citra confusionem in ore habent: et (qui sollennis error est) ex hypothesi totam thesin, et ad unius rei publicae exemplum, uniusque aevi stilum, totum argumentum formant reformant. priergi/a quoque manifesta est, potestatem conferendi honores, dignitates, titulos seorsum enumerantium; cum iuris nomothetici pars ipsissima sit: neque privilegia ab alia proficiscantur origine, quam leges. Ita quando in aliqua republica Princeps legum ferendarum potestatem cum ordinibus communem; dignitatum autem et privilegiorum tribuendorum solus habet, recte dicimus:


page 222, image: s0260

partem iuris nomothetici esse penes solum Principem. Eodem pertinere ius nundinarum cum similibus, in aperto est. An et ius monetae? ita sentiet, qui et nomen nomi/s1matos u)po\ tou= no/mou [Note: ad Ehtic. Aristot. V. 6.] repetendum esse, Antiquis, in his Andronico Rhodio, credidierit. Ius extremae provocationis partem esse iuris iudiciorum, alibi monstravimus. Nec alio referri debent, quae de praemiis et poenis annorantur.

De discrimine et sensu Aristotelis, circa artem a)rxitektonikhn\, bouleutikhn\, dikastikhn\, peculiari dissertatione agere constitui: ne hic nimis longas traham moras.

§. VII. Nolim hic cursum sistere, ut respondeatur instantiae de Eremita, cuius actus alterius iuri non subsint, ita ut alterius voluntatis humanae arbitrio irriti reddi possint. Instantia debet afferre exemplum dissimile intra terminos, quibus quaestio continetur. Grotius ait, potestatem regendi rem publicam in civili ordine ac societate cognosci summam inde, quod eius actus alterius iuri non subsint, ita ut alterius voluntatis humanae arbitrio irriti possint reddi. Instantia, sumit exemplum ab Eremitis [Note: Oration. 21. tom. 1. pag. 384. edit. paris.] extra societatem civilem degentibus, eamque quantum in se est, fugientibus; quos Gregorius Nazianzenus ita describit: tou\s2 to\n pa/nth monadiko/n te kai\ a)/mikton diaqlou=ntas2 bi/on e(autoi=s2 mo/nois2 pros2lalou=ntas2 kai\ tw|( *qew=|, kai\ tou=to mo/non ko/s1mon ei)do/tas2 o(/s1on en e)???hmi/a gnwri/cous1in. Solitariam prorsus et à societate remotam vitam amplexos, Deoque et sibi tantum colloquentes, neque aliud, mundum


page 223, image: s0261

esse, quam illam solitudinem sibi notam, reputantes. Est praeterea falsum, quod dicitur: Eremitae actus alterius iuri non subesse, aut irritos reddinon posse. Eremitae enim actus, nisi qui a solo divino praecepto, cui magis oboediendum, quàm humano, reguntur, semper agnoscunt ius superioris: in quantum ille superior vult aut cognoscit. Neminem enim tam absurdum fore credo, ut de incognitis actibus aliquid cogitet hic aut loquatur. Ita enim etiam in media civitate et societate actibus inferiorum incognitis intercedi non potest. Semper tamen tales sunt, ut cum inceperint esse cogniti, voluntate superiorum gubernentur. Quae est autem hodie solitudo, quis angulus, qui non agnoscat alicuius civilis potestatis imperium: cuius auctoritatem scilicet nemo en gwni/a| constitutus defugiat. Neque de eo, quod siat circa eremitas; sed quid fieri possit: non, quid et quantum ipsorum actibus intercedatur; sed quatenus intercedi queat, ius denique non factum, quaeritut.

De voluntate successoris infra ad II, 14. 11. etc. et II, 7. 27. agetur. Quomodo ipse, qui summam potestatem habet, possit voluntatem mutare, itidem suo loco clarius fiet.

Sequitur hinc doctrina de duplici subiecto summaepotestatis, communi et proprio. Ubi nihil equidem argutiae aspersae ab Annotatore morari quemquam debent: maiora sunt, quae turbis ciendis valere possunt, nisi penitius inspiciantur. Commune subiectum summae potestatis,


page 224, image: s0262

[Note: part. 1. §. 59. et 60.] Grotio est civitas: proprium, personae, una pluresve. Lampadius ita explicat: Forma cuiusque imperiiessentialis et subiectum adaequatum, non est vel Monarchia, vel Aristocratia, vel Democratia; sed formae hae sunt accidentales, subiecto tantum communi differentes. Etenim res publica separatis temporibus et unum et paucos et multos potest habere dominos; qui quidem subiecto exsistentiae differunt, non vero actu essentiae. ---- Potestas igitur essentialiter toti rei publicae ut subiecto adaequato inhaeret, extra respectum unius vel plurium. Quo respectu maiestas recte dicitur indivisibilis, non quidem ratione obiecti, sed potestatis occupatae in rebus administrandis. At in subiecto communi exsistentiae, prout res in republica gerendae divisionem vel speciem recipiunt, ita maiestas potest in disparatis subiectis consistere. Alii ita efferunt: Summa potestas sive imperium aut ordo imperandi parendique est in civitate, ut forma essentialis civitatis, sine qua civitas non esset civitas: Monarchia autem, vel Aristocratia, vel Democratia sunt formae accidentales: potest enim civitas esse, etiamsi non hac illave forma regatur: modo aliquâ ex iis, quae dari aut constitui possunt. Grotius suam [Note: cap. 9. §. 8.] doctrinam repetit et explicat exemplis, lib. 2. Imperium, inquit, quod in Rege est, ut in capite, in populo manet, ut in toto, cuius pars est caput: atque adeo Rege, si electus est, aut Regis familia exstincta, ius imperandi ad populum redit. Mox: Non desinit deberepecuniam populus rege sibi imposito, quam liber debebat: est enim idem populus,


page 225, image: s0263

et dominium retinet eorum quae populi fuerant, imo et imperium in se retinet, quamquam iam non exercendum à corpore, sed a capite. Bene addidit haec postrema, ut consentiret haec doctrina §. 8. h. cap. III. Nam cum civitas maiestatem e. g. in unum plene et proprie contulit, ad ius quod transtulit provocare nequit: quippe non iam suum, nisi potentia i. e. in eventum in translatione expressum aut designatum: ut, cum is moritur, cui citra heredum mentionem, delatum est imperium; vel cum deficit familia, penes quam civitas summam potestatem residere voluit modo irrevocabili. Abuti videntur hac sententia, qui Maiestatem faciunt duplicem, Realem, ut vocant, et Personalem: atque ita deinde explicant, ut induantur laqueis numquam extricandis, si sibi velint ipsi consentire. Quare praeclare animadvertit insignis Theologus Ioannes Gerhardus ad illam vulgarem distinctionem [Note: de mag. pol. §. 123.] allatam: sed cavendum, ne hac distinctione abutantur seditiosi regicidae, qui existimant, reges et Principes impune violari posse, absque maiestatis, quae regno proprie inhaereat, violatione. Unde modestissimi quique fatentur, [Note: v. Schütz. I. Publ. vol. 1. disput. 3. th. 5.] tum demum maiestatem realem se exserere, si casus existat, qualem Grotius modo signavit. Quàm est enim absurdum; duo summa in una civitate constituere; et unum in ordine fundandi, alterum in ordine regendi ineptissime collocare? aut etiam (ita enim faciunt et tam pulchre sibi constant hi


page 226, image: s0264

Philosophi) maiestatem personalem, maiestati reali subicere, et tamen summam potestatem dicere? Nam qui maiestatem realem, improprie maiestatem dici aiunt, iam victas manus dant, et non esse maiestatem, quam ita describunt, atque adeo se male aut monstrose divisisse fatentur. Sicut et descriptione maiestatis personalis, si usquam stare debet, realis absorbetur et exstinguitur. Si enim maiestas personalis habet summum et absolutum ius in res et personas civitatis; in quibus personis et rebus ergo suum ius exercebit maiestas realis? si legibus soluta est maiestas personalis, quomodo maiestas realis in legibus praesidium invenit contra illam? si perpetua est maiestas personalis, ecquando realis illi intercedet, illamque opprimet? Fatentur etiam, subiectum maiestatis realis investigatu esse difficile. Si dicunt, esse maiestatem realem in legibus civitatis fundamentalibus (quas ipsas varie describi nec satis explicari, mos est) concedant necesle est, mutata forma civitatis, maiestatem realem corruere, quam tamen perennem esse volunt. Forma enim civitatis, exempli gratia, Aristocraticae, est in legibus statum civitatis describentibus, ut penes optimates imperium sit, id est fundamentalibus huic statui. Atqui potest mutari civitatis status, possunt leges fundamentales consensu totius civitatis aliae poni, inducentes vel mixtum statum, vel monarchicum. Ergo periisset cum legibus prioribus fundamentalibus, aut mutata esset


page 227, image: s0265

maiestas illa, quam immutabilem et perennem statuunt, et cum qua civitatem stare oporteat et cadere. Manet autem civitas, etiamsi alio atque alio tempore, diversa regiminis forma obtineat, aliterque constituantur et mutentur leges fundamentales. Nominare enim legem aliquam civilem fundamentalem quae mutari prorsus nequeat, à ratione omni alienum est. Sed salva res est. Dubitant aliqui, an omnes res publicae maiestatem realem [Note: v. Besold.] habeant. Iterum fatentur: discrimen maiestatis realis et personalis in civitate populari seu politia non posse ostendi, cum utriusque idem subiectum sit. Denique si esset duplex maiestas, ut describunt, aequalis utique esset utriusque latitudo. At quae illi maiestati reali iura attribuunt, ad nomosqes1i/an, et constituendum civitatis statum, quoad ordinem et modum imperandi spectant. Ubi ergo sunt cetera maiestatis iura? Non fuerit alienum ab instituto, notare erroris fontes et consilia. Nam et errores amare et tueri, inter mores et artes saeculi est. Fefellerunt nonnullos exempla mixtarum formarum; earumque civitatum, ubi divisa sunt iura maiestatis. Ad ea explicanda, opus sibi esse tam inexplicabili ambage, putarunt. Quidam cavere non potuerunt, quod civiliter philosophantibus cavendum esse Grotius paulo post monet; ne vocabulis et externo rerum schemate deciperentur. His ut res, quo volebant ipsi modo congruerent, nihil pensi moderatique habendum videbatur, si


page 228, image: s0266

modo aliquid eslet, quod diceretur. Sunt, qui nescio cuius sapientiae laudem in eo poni existimarent, si dicerent: in Imperio Imperator habet maiestatem personalem, Ordines realem. Quantum melioris illisque publicis philosophis ignoratae disciplinae requiritur, ut haec, qualia sint, cognoscantur? sed id non est [Note: I. M. cap. 10. et II.] nunc agendum. Theodorus Grasv vinckelius ita cum vulgaribus illis philosophis agit, ut dicat: maiestatem realem desinere, ut primum transierit in personam; si vero maneat realis, personalem nullam esse, sed eius tantum imaginem quandam, ratione curationis et administrationis. Accipio, ut ad infirmandam vulgarem sententiam dicta. Nam ut credam, bene dici; in monarchia, seu regno personali tantum maiestati, in plurium regimine (adhaec enim duo respicit Grasvvinckelius) reali tantum locum esse: nondum a me impetro. Nec enim necessitas nos inevitabilis his appellationibus adstringit: neque omnibus rei publicae formis ita consultum est: sed nec vulgus placabitur, si voces suas aliter, quam assuevit, explicari audiat; cum praesertim nihilo plus in Aristocratia, quam in Monarchia de maiestate personali dubitet.

Civitatis vocabulo hic et alibi, Grotius utitur, sicut in civili philosophia eo uti potissimum debemus: ita ut modo cum populo (pluribus nationibus, urbibus, vicis, unam civitatem constituente) permutetur, modo, increscente imperii amplitudine, multis populis, tamquam membris (quasi nationum in


page 229, image: s0267

uno populo rationem subeuntibus) conster. Ita una civitas fuit, quicquid Romanae ditioni sub formula provinciae accessit. Vulgo servire credo voluisse virum doctum, qui civitatem ab imperiis ita distinguit, ut imperium [Note: Elem. de iustit. et iure part. I. cap. 1. membr. 3.] civitatibus constare, eamque quae caput imperii sit, proprie civitatem esse, asserat. Possunt haec augere licentiam loquendi, non tollere. Sicut nec illos probaverim, qui civitatis vocabulo, partem tantum civilis consociationis seu materiam, rei publicae autem nomine formam tantum significare solent: atque hinc praeclaras, si diis placet, disputationes procudunt; an, exempli gratia, Bodinus recte Politica sua inscripserit de Republica? Veteres, et ex iunioribus eruditissimus quisque, et Civitatis et Rei publicae appellatione, totum istud significant, quod et corporis et animae communione se tuetur. Exemplum Romanae civitatis, ut nunc accipimus, in sequentibus passim apud Grotium explicatur.

Plurium populorum sive civitatum, unum caput esse posse, Grotius monet: et vel Hispanorum Regum exemplo, quos plurium regnorum dominos novimus, constat. Fit tamen saepe, ut unius Regni nomen, ut Castellae, et praesertim Hispaniae, ceteras appellationes vel inumbret, vel complectatur. Variae etiam incidunt mutationes: consiliaque et artificia politica hic regnant.

Ait amplius: exsistere interdum corpus ex pluribus civitatibus, seor sum perfecto statu praeditis,


page 230, image: s0268

arctissimo foedere naturam unius civitatis imitante. Exempla antiqui et novigeneris conducit [Note: relect polit. lib. 1. cap. 4. sect. 2. §. 22. etc.] Arnisaeus. Similitudo facit, ut saepe tamquam de una civitate loquantur scriptores. Legi meretur Iac. Gothofredi Achaica. Ubi quaeras licet, an Achaeorum rei pub. (ut vocant) Germanicum nostrum Imperium (is enim oratoris scopus est) citra rhetoricum inventum, serio comparari possit? Latent in hac quaestione magna quaedam et ardua; sed hoc loco non attingenda.

§. VIII. Ad explicationem summae potestatis civilis pertinebat vel maxime, ut variae falsaeque et ad perturbandam omnem civilem societatem natae sententiae, quae vulgi animos obsederunt, profligarentur. Qua in re virum se praestitit Grotius: qui h. §. primam opinionem falsam refutat, de potestate populi in omni rei publicae genere perpetua, Regibusque et optimatibus, sive in simplici, sive composito statu, supervecta. At vero, populos, et potuisse, et voluisse, omni eiurata potestate, solam obsequii gloriam sibi trahere, constat: et exempla regum regnorumque a)neusqu/nwn in promptu sunt. Facultas non indigebat demonstratione. Igitur verbo tangitur similitudo privatae servitutis, lege Hebraea (quam [Note: De I. N. et G. VI. 7.] Seldenus explicat) et Romana l. si quis filio exhered. §. irritum. de iniusto, rupto testam. §. 4. Instit. de iure person. Voluntas igitur operosius declaranda fuit: ut constaret, impulsos populos, ut vellent, unius aut plurium imperio sine exceptione [Note: II. 6.] subesse. Illustris est locus Ciceronis, quem Grotius attingit, in Officiis: Atque etiam subiciunt se homines imperio alterius ac


page 231, image: s0269

potestati pluribus de causis. Ducuntur autem aut benevolentia, aut beneficiorum magnitudine, aut dignitatis praestantia, aut spe sibi utile futurum; aut metu, ne viparere cogantur: aut spe largitionis promissionibusque capti: aut postremo, ut saepe in nostra republica videmus, mercede conducti. Proponuntur autem, sub exemplo, hic causae voluntatem impellentes 1. periculum interitus vel à vi externa, vel ab inopia, non aliter vitabile. [Note: Liv. VII, 31. Aen. IV, 619.] Sicut populo Romono se ita subiecerunt Campani, et alii, in Annotatis. In loco Virgilii decepit Grotium memoria, quasi, tradere se regno, coniungendum sit. Sensus enim longe alius est, cum Dido moritura imprecatur Aeneae, ne, cum post cruentum bellum se sub leges pacis iniquae tradiderit, id est, talem pacem fecerit, quae victori nec utilis satis, nec honesta sit, vel regno deinde, vel optate luce seu vita fruatur. 2. habitatio aut libertas non aliter parabilis. exemplo servorum Germanorum. Addatur Legis Longobardorum lib. 2. tit. 35. l. 2. constitutio Rotharis: Omnes liberti, qui a dominis suis libertatem meruerunt, legibus dominorum suorum vivere debeant: secundum qualiter a suis dominis proprie concessum fuerit. Ceterum ad [Note: v. Lidus. p. 165.] Germanorum exemplum Gottifredus Wendelinus in Glossario Salico vocum Atuaticarum comparat Lidos sive Litos medii aevi: et id, quod Tacitus ut colono iniungi ait, colonitium et Litimonium dici, uberius ostendit. 3. ingenium libertatis non valde appetens, et regibus suetum. 4. auctoritas exempli eorum populorum, qui


page 232, image: s0270

feliciter regnati sunt: qui sensus in Hebraeis apparuit [Note: 1, Sam. 8. 5.] tempore Samuelis. 5. peri/staois2 politei/as2 sive tempora rei publicae corruptae perturbataeque, nec nisi unius absoluto imperio sarabilis. His causis voluntatem populorum impelli potuisse, et impulsam saepius esse, ut potestati se alienae permitterent, constat. Atque hic voluntatis actio manifestior est. Sed et bello victori quaeritur in victor imperium: qui modus necessitatis propior est. Quamquam aliquid de voluntate trahere videatur, eo sensu, quem [Note: lib. 3 p. 175. cdit. Syll.] Tullus explicat apud Dionysium Halicarnassensem, ostendens primo du/o tro/pous2 kth/s1ewn, ka sq) ou(s2 a)/nqrwpoi gi/nontai tw=n a)llotri/wn ku/rioi, to/n te a)nagkai=on kai to\n e(kou/s1ion, duos esse modos acquirendi, quibus homines earum rerum, quae alterius fuerint, dominium assequantur, necessarium et voluntarium: deinde miscens utrumque modum, non ex vero minus, quam ad speciem, in militari quaestu, de quo coepimus dicere. In regno ista manifestiore fuerint. Sed nec optimates, populi ullam potestatem agnoscunt. Imo in ipso populari imperio, quae est politia tam popularis, ubi ea populi ratio habeatur, ut uno numeri et multitudinis respectu (id enim idolum effingunt populares isti philosophi) omne rerum arbitriurn, omnis summa potestas definiatur? si ad antiquitatem, et fontem prudentiae eundum est, Athenae non fuerunt Athenae, quoties multitudo praevalida impetu suo trahere cuncta non sequi destinaverat. Thucydidis historia commentabitur, quod dixi. Ut autem


page 233, image: s0271

Athenae essent, quod dicerentur, opus fuit illo temperamento, quod eloquentia et prudentia incomparabili, summam, finem, complementum sui in patriam officii fecit Isocrates. Iam sicut Regi, sicut optimatibus subsunt, et citra exceptionem parendi obsequuntur populi; it aetiam populo uni alios populos obtemperare, sive unum populum esse aliorum populorum dominum, multis exemplis ostenditur. Et quia patroni popularis iuris, negant ullos fuisse reges a)nupeusqun/ous2, quique populo non tenerentur rationem reddere; exempla talium, id est, verorum regum ex historia sacra et profana large afferuntur: eademque opera declaratur, non esse veros reges, sed nominari tantum, qui populo subessent: quod de Spartanis veterum [Note: 3. polit. 10. et 11.] praecipui testantur: ipseque Aristoteles nihil aliud quam praeturam militarem fuisse docet. Ut scelesta prorsus sit impudentia Miltonii contrariam summo philosopho sententiam tribuentis: Tale regnum, inquit, maxime omnium proprie et dici et esse regnum, sensit Aristoteles, [Note: pro popul. Angl. c. 6.] quale apud Spartanos fuit. Sed quid sani exspectes ab eo, qui furoris parricidialis patrocinium suscepit? Ita historiam, philosophiam, divina iura pervertunt Furiae istae generis humani (quis enim homines diceret?) ut exitialem errorem de potestatem populi tueri videantur. Quamquam quid est, quod non dogmatis auctoritatem obtinere possit, quando omnis solidae eruditionis ignoratio et contentio unum eruditionis genus habetur? Nihil


page 234, image: s0272

verius est, quàm quod Grotius hoc loco de populi potestate in Caesares Romanos translata dicit. Et tamen, in tanta luce rerum, repertus est mirus Legis Regiae disceptator, qui nec phrasin veterum Graecam Latinamve intelligens, et rerum scenam qualis fuit sub priscis Caesaribus vanissimis commentis invertens, nuper ludos faceret ad infamiam saeculi pertinentes. Denique, quam non sit populi potestas semper summa, etiam hinc ostenditur, quod res publicae non sub unius potestate constitutae, tamen aliquando desideraverint, quasi temporarium regnum, sive potestatem, populo nequaquam subiectam. Ubi de Dictatura Romanorum: et infra §. XI. quo loco ali quid adiciemus. Praemissa hac tam diligenti tractatione, dissolvuntur rationes, quibus multum gloriantur philosophi illi Demagogici. Et primum quidem argumentum facile evertitur. Alterum speciosius est, et Aristotelis auctoritate praescribi solet. Hoc veluti sundamentum, [Note: Contr. ill. I. 1. 10.] proponit Fernandus Vasquius, regulam quandam quasi elementarem, ex qua bis centum fere definitiones derivari, ait; in hunc modum: Omnes omnino principatus, regna, imperia, potentatus legitimos, legum et hominum, ob publicam ipsorum civium utilitatem, non etiam ob regentium commoda, inventos, creatos, receptos, admissosque fuisse. Hoc tam crude arreptum, quales definitiones pepererit, animadvertas facile. Connexa enim sunt violenta illa et importuna: omne imperium herile, imo omne


page 235, image: s0273

imperium, ubi imperantis utilitas quaeritur, esse tyrannicum: omnes reges nihil aliud esse, quam magistratus, quod Althusio inter [Note: c. 9. et 24.] sollennia carmina placet. Cuius Politica non tradit sane, qui civitatis finis et felicitas et tranquillitas obtineri debeat, sed quibus modis omne vinculum societatis et salutis civilis dissolvi ac everti possit. Demagogica appelles merito. Et tamen, quia Iureconsulti nomen praefert, et quaedam subinde in ostentationem eius scientiae iacit, commendari iuventuti Academicae audimus librum orco damnandum iudicio eorum, qui venena à cibis distinguere [Note: 1. de rep. ???.] didicerunt. Bodinus recte et graviter dislerit, quod opinio eorum, qui Principem imperio populari teneri tradunt, seditiosis ad res novandas materiam praebeat, ac rerum pub. perturbationem afferat. Exempla postea imperii regii pleni, nec a voluntate populi suspensi ostendit apud Gallos, Hispanos, Anglos. Cordate in primis Philippus Melanchthon in Epitome philosophiae moralis: Sciendum est, dissimiles esse formas regnorum, et alibi alios esse gradus libertatis. Approbat autem Deus omnes formas imperiorum rationi et naturae consentaneas. Videnda etiam est ipsius annotatio ad 3. politic. Aristot. ubi quaestio movetur: quam regni speciem approbet Deus. Multa quoque commode in hanc rem dicuntur in oratione Theodoreti septima de Providentia: o(/ti doulei/a kai\ des1potei/a pro/s1foroi tw|( bi/w|. Feldeni quaedam ad h. §. a)/r(rhta a)mei/nw. et prorsus spero fore, ut ipse corrigat et aboleat


page 236, image: s0274

multa in illis annotatis, quae an edi serio voluerit, nescio. Ceterum a fatali hoc et pestilenti errore, qui h. §. retunditur, suspensa est omnis illa rebellandi licentia, quam variis vocabulis praescribunt, adversus quos sequens huius libri caput comparatum est. Patronos et praecones nefariae philosophiae recensuis Arnisaeus principio libri de auctoritate Principum in populum semper inviolabili. Fuisse in illis magnos viros, dolendum: quorum aliquos animus arrogans, elatus, indomitus, ad fingendam et pingendam libertatem stoico supercilio forte impulerit: alios metus oppressionis et tyrannidis eo evibraverit, ut potestatem civilem bene constitutam negarent, nisi populo subiciatur: nonnullis commentitiae sapientiae species placuerit, ut tali tamquam terriculamento reges, ne in tyrannidem elaberentur, retentatos cuperent. Hinc illa speciosa et subdola, quibus obtentu finis, quem optima civitas sibi proponit, merae perfectiones adornantur: neque diversitatis ullius, vel ad populorum ingenia, vel ad temporis rationes, usus admittitur: sed iam musqologei=tai po/lis2. fingitur, ut fabula civitas; non quidem Platonico more, ad dubitandum et inquirendum pertinente, sed Giganteo ritu,

----- discrimina rerum
miscet turba potens.

§, X. Prima haec cautio, nec ex vocabulis, aut externo schemate, de summa potestate iudicium fiat, si nota fuisset recentioribus, non


page 237, image: s0275

dedissent tam ridiculos ludos, in concinnandis quaestionibus de Maiestate. Quas ne repetendas quidem duco. Quae de Principis significatione, ut eminentem potius unius auctoritatem quàm potestatem notat, hic adfert Grotius, iam olim in Batavia Antiqua notaverat. Atque hinc mira oratoria copia et arte Panegyrista Traiani sententiis et laudationibus suis formam, habitum, vim et decus machinatur: si imperatorem plena liberaque imperii potestate praeditum ita in republica versari ostendat, ut qui malit auctoritate, quam imperio omnia obtinere, conficere, administrare. Quali orationum et actionum simulacra ipsi quoque Imperatores haud raro adamarunt. Sed et nomen Principis, ad tegendam potestatem vere regiam, aut certe invidiam novi imperii civilitate appellationis amoliendam, ab [Note: 1. de rep. 8.] Augusto assumptum, retinuerunt. Unde male Bodinus, Imperatores Romani, inquit, summam initio potestatem non habuerunt, sed Principes tantum appellabantur, id est, in republica omnium primi. Quae rei publicae forma, Principatus non Monarchia vocatur. Hunc in modum multi, et saepe, et post discusla expositaque a vitis doctis omnia, hodieque imperitiae suae malunt specimina publicare, quam Rem publicam Romanam, et stilum scriptorum, qui res eius tractant, condiscere.

Ita dicit hic Grotius: comitia ordinum non esse unius generis: quaedam enim auctoritate consilii censeri, quaedam potestate decernendi sive


page 238, image: s0276

participatione summae potestatis pollere, aut summam potestatem prorsus obtinere. Quae huius, quae alterius generis sint, ex legibus et descriptione cuiusque rei publicae iudicandum est. Qua ultro neglecta, Comitia Imperii Germanici, quibus nihil habet orbis simile, comparari videas audias cum comitiis et conciliis Galliae, Hispaniae, aliorumque Regnorum: et Ordinibus Germaniae, praeter auctoritatem suadendi, nihil relinqui. Sed haec alium habent locum.

Quod in fine §. dicitur, Romanum Imperium per electionem conferri consuevisse, caute accipiendum est. Nam Romanum Imperium inde ab instituta Caesarum Monarchia, successione delatum est, nisi quotiens casu quodam vacaret rectore, quem lex successionis demonstrare posset; et quando tumultu, rebellione, seditione Imperator constitueretur. Historiarum gnari, non dubitant. Electio iuniorum saeculorum est, et sacrosancta lege in Imperio Romano Germanorum stabilitur. Ad potestatem autem monarchicam nihil interesse, recte Grotius ait, successione, aut electione aliquis acceperit imperium.

§. XI. Secunda cautio primo proponitur: deinde defenditur (§. XII. et XIII) denique exemplis declaratur §. XIV. et XV. Modos habendi summum imperium assignat: ius plenum proprietatis, ius usufructuarium, ius temporarium. De primo in sequentibus latius agit. Iure usufructuario habere summum imperium ait reges,


page 239, image: s0277

tam qui primi eliguntur, quam qui electis ordine legitimo succedunt. Adde mox cap. 4. §. 10. et hic nota, ut Reges electi et succedentes iure usufructuario habeant summum imperium, non pendere ab electione et successione, ut in se spectantur, sed a voluntate populi ac deferentium significatione minime dubia. Exempli gratia, exstiterit aliquis casus, quo populus se libere potestati unius permitteret (vid. §. 8.) et è pluribus hunc potius, quàm illum eligeret. Electio certe non praestabit, ut modus habendi diminuatur, si nihil exceptum aut disertis verbis expressum est. Nam ipsa successio continuare intelligitur ius, quale ab initio fuit. Nisi quod evenisse constat, ut quae à principio usufructuaria essent imperia, postea fierent patrimonialia. Qua in re populus non factis modo apertis, sed et tacite primam voluntatem mutasse credi potest. Ergo, ut dixi, non ab electione et successione, ius usufructuarium pendet; sed a tali significatione populi instituentis imperium electione et successione, qua intelligitur, citra potestatem alienandi delatum esse imperium.

Iuris summitempor arii exemplum in Dictatura Romana ponit Grotius. Nollem factum. Dictatoris enim imperium a Regio imperio non tempore tantum differt (nisi quod figuratae locutiones eiusmodi reperiuntur) sed ipso instituto et forma rei. Cumque summum imperium, seu summa potestas, vel proprie dicatur (quae significatio unice huius loci est)


page 240, image: s0278

vel secundum quid, in eo, qui vices summae potestatis gerit, sive mandatum vicariae operae accepit: primo illo significatu Dicatori nullo modo summum imperium, sive summa potestas competit. Quod tamen hic in quaestionem veniebat. Meminisse enim debemus, dictaturam magistratum esse, cuius quantacumque sit potestas (et solet in extraordinariis imperiis maxima esse) a summa tamen potestate dependet, et eius vices, in quantum ea commisit, praestat. Unde non illud tantum spectari debet, quantum Dictatori commissum sit: sed a quo, et in quantum commissum sit. At enim plena potestas, et sine exceptione Dictatori permissa est? Nonne enim sine [Note: III, 20.] provocatione fuit, apud Livium? Sed hinc nondum conficitur, summum et absolutum imperium fuisse penes Dictatorem. Populi enim voluntas sic intelligi debet, sicut Rex aliquis constituere potest iudicem, a quo in certis causis non appelletur. Quo pacto non privat se suprema iudicandi potestate, cuius vices alii in tantum commisit. Quid? si totam administrationem regni alicui vicario delegaret, ut Pharao Iosepho. Non est Iosephi illa potestas, sed Pharaonis: etiamsi dictum sit, a Iosepho provocari non debere. Sed adversus Dictatorem quidem Romanum, sicut ab initio non valebat provocatio (quippe tamquam magister populi, vices populi gerebat) ita postea valuit, id est, populus eadem libertate, qua suas vices ad tempus Dictatori


page 241, image: s0279

delegaverat, alio tempore ipse implevit, et ad se a Dictatore provocari posse declaravit: sicut [Note: VIII. 330 VI, 38.] luculente Livii historia ostendit. Consideretur etiam in primis plebiscitum apud Livium, quo plebes scivit, ut si M. Furius pro Dictatore quid egisset, quingentum millium aeris ei mulcta esset. Quae rogatio quamquam novi exempli erat, de iure tamen populi testabatur. Apud [Note: XXXII, 11. et cap. 23.] Eundem Historicum fit SCtum, quo formula mandati Dictatori praescribitur. Et factum [Note: Et cap. 23.] Dictatoris invidia non caruit, quia non exspectata in eo SENATUS AUCTORITAS erat. Iterum tribunus plebis ait: Si antiquus animus plebi Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabÿ (Dictatoris) imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et Dictatoris iure. Quae rogatio etiam in plebiscitum evaluit. Preces populi Dictatori admotae, consilium Populi ostendunt. Quid si sprevisset illas preces? dubium non est, quin potuisset populus iure suo contra Dictatorem directa via uti. Ita Principes saepe precibus agunt: ubi aequitatem extrinsecam suo iure poterant praesentius expedire. Melius ergo de Dictatore sensit Bodinus, qui productis Livii de provocatione ad [Note: 1. de Rep. ???.] populum à Dictatore verbis subicit: Quibus verbis planum fit, Dictatorem neque Principem, neque summum suisse magistratum, ut plerique putarunt; sed curatorem, quem nostri commissarium vocant: nec aliud illi tributum fuisse, praeter curationem belli gerendi, aut seditionis


page 242, image: s0280

sedandae, aut rei publicae constituendae, aut magistratuum creandorum aut clavi figendi. Maiestas vero, nec maiore potestate, nec legibus nllis, nec tempore definitur. Negat, Dictatorem summum magistratum fuisse, eo sensu, quo summum magistratum nonnulli pro summa potestate sumunt, sive maiestate, ut ipse mox interpretatur. De cetero, accurate loquentibus, Dictator est omnino magistratus, sed extraordinarius. Et summi quidem imperii temporarii, nisi latius aut figurare loquaris, Dictatura non praebet exemplum. Quaeras, an omnino exemplum dari possit? Nolim dicere, esse impossibile. Sed res est tantis difficultatibus obsepta, ut non reprehendendus videatur, qui paene pro impossibili habere velit, si de summo imperio, non vicario, agendum sit. Affert quidem in Annotatis exemplum Grotius, [Note: lib. 4. p. ss. edit. Genev.] ex Nicephoro Gregora: ubi Michael Palaeologus ex administratore imperii, insignibus Imperatoriis ornatus, iurat, se, si legitimus Imperii successor in suam tutelam pervenisset, illi cessurum esse solio imperatorio et omnibus Imperii insignibus. Sed nec, quod iuravit, servare unquam in animum induxerat: et ita res gesta est, ut pro invasore merito habendus sit. Apud Curtium [Note: V, 9.] quoque quaestio illa notabiliter movetur scelesta oratione Nabarzanis: Auspicium et imperium alii trade interim, qui tamdiu rex appelletur, donec Asia decedat hostis; victor deinde regnum tibi reddat. ------ Bessum regem temporis gratia statuamus. Compositis rebus iusto regi


page 243, image: s0281

tibi fiduciarium restituat imperium. Repugnat summo imperio seu summae potestati, et maiestati, quicquid fiduciarium est, et à negotio certo ac tempore suspensum est. Pertinebunt haec etiam ad administratores et curatores regni, de quibus apud Grotium seviur. Alienum ius tractant, non suum. Atque ut summum dicamus imperium, non spectamus tantum modum habendi ut tempore definitur, sed quo titulo et formula, suo denique an alieno iure habeatur.

§. XII. Quae de libertate civili regno opposita hic Grotius adfert, male cepit Feldenus. Boxhornius quoque in illud Taciti (libertatem et consulatum Brutus instituit) non meliora annotavit. Quod eniim libertatem saepe regno opponant veteres, tum aliunde, tum ex allatis hic locis clarissimum est, ut frustra moveatur disputatio: an etiam in regno possit libertas esse.

Inter exempla alienati imperii enumerantur etiam XX. urbes, à Salomone tradite Hiramo [Note: Quaest, ill. 1.] Phoenicum regi. De hac donatione ita statuendum arbitratur Franciscus Hotomannus: Salomonem non perpetui iuris et proprietatis ac dominii alienandi causa oppida illa XX. Regi extero tradidisse: primum propter rationem religionis, quae sub extero Rege mutari aut corrumpi potuisset; deinde quia ne privatorum quidem possessiones mutare Regibus Israëlitis licuit. Quid ergo est, inquit? nimirum cum Hiramus magnam Salomoni pecuniam ad templum aedificandum


page 244, image: s0282

credidisset, magnamque praeterea materiae vim illi ad idem opus vendidisset, neque satis facere illi Salomon per id tempus posset, de populi consilio Salomon ei XX. oppida fruenda dedit, ut ex eorum vectigalibus et fructibus suum Hiramus servaret; neque illa emptionis iure, et ut propriet arius possideret, sed tantum quasi a)ntixrw/menos, aut certe eo iure, quod Longobardi precariam appellarunt. Cuius rei etiam argumentum exstat 2. Chron. 8. aedificavit, inquit, oppida, quae Hiramus ei dederat, eaque ab Israëincolenda curavit. Quibus ex verbis probabile est, non tantum Hiramum aliquanto post illa oppida Salomoni reddidisse, verum etiam quamdiu ipse illa possedit, Israëlitas in iis propter varietatem religionis non habitasse. Videtur Hotomannus eorum Hebraeorum sententiam sequi, qui Regi fas non fuisse, regionem Iudaicam imminuere, tradunt. Sed seldenus, [Note: de I. N. VI. 16. sub fin.] quem vide, ex maimonide ostendit, Regem terras bello ultroneo absque Synedrii magni decreto suscepto quaesitas potuisse alienare. Iosephus dwrean\ vocat. Neque dubitant quidam, Salomonem vere tradidisse has urbes. [Note: V, 16. Geogr. facr. part. 2. lib. 2, cap. 4.] Adeatur Nicolaus Fullerus in Miscellaneis, et Samuel Bochartus.

§ XIII. Quod ab initio dicitur, de non praesumenda populi voluntate, accipiendum est, ut congruat §. VIII. scilicet, ubi voluntas populi non est expressa, in dubio.

Quod de commendatione filiorum ad successionem in regno, dicitur, minus habet, quàm in re est, si Carolidas spectes. De Caroli Magni


page 245, image: s0283

[Note: tom. 1. const. pag. 45.] divisione regni inter filios alibi diximus. Et legi in primis debet constitutio eius de ea re, apud Goldastum.

Quae de Ludovici Pii dono, Romano Pontifici facto in fine §. habentur, satis infirmantur per ea, quae de vanitate supposititii instrumenti Conringius annotat in libro de Imperio [Note: pag. 40.] Romanorum Germano cap. VII. De cetero infra quaedam erunt monenda ad II, 9. 11.

§. XV. Quod de tutela hic dicitur, ita accipiendum est, ut in patrimonialibus regnis, sicut de cetero patrimonio, ita deregnitutela libere disponant, ad quos in familia ius tamquam familiare pertinet: cum in non-patrimonialibus nihil familiari dispositioni relinquatur, sed legis populique auctoritas publica rem conficiat.

§. XVI. Quaestio est gravis in thesi, et in hypothesi studio partium amplius intricatur, de promissis et iureiurando Regum. Atque illi quidem plane non sunt tolerandi, qui tam indistincte et de plano respondent, ut quid dicant, quidve ex dictis consequatur, parum cogitasse videantur. Grotius subobscure loquitur, de promissis, quae etiam ad imperii rationem pertineant. Aut enim promiserit aliquid Princeps, quod ad iura maiestatis pertineat, sive partes summi imperii, et usum summi imperii; verbi gratia, se non laturum leges, non gesturum bellum, nisi de sententia Ordinum: et tum partem summi imperii communicaverit, neque adeo potestatem summam habuerit totam. Aut promiserit


page 246, image: s0284

iuraveritve aliquid, non ad ipsum ius imperii sed ad modum administrandi pertinens, sive ad modum utendi illo iure: et tum non imminuerit imperium. Utrum autem feceit, ex ipsa promissi et iurisiurandi formula, dictione, argumento iudicandum est. Multum enim interest, facultatem imper andi promittendo iurandove adstringat determinetve princeps, an voluntatem declaret. Potestfieri, imo solet fieri, ut Princeps absolutus iuret, se ius sine ambitione et odio dicturum, consuetudines patrias non neglecturum, bonorum civium consilio usurum, et quae alia ad laudem et virtutem boni imperii pertinent. In quibus, si nulla formula facultatem agendi imperandive imminui constat, manet summum imperium: nec promisso tali, etiam iurato, aliquid decedit. Quod enim velis dicere, qui iurat se hoc non facturum, aut facturum, is sibi facultatem aliter faciendi adimit: verum est, quantum ad virtutem et officium iurantis attinet. Sed summa civilis potestas non nisi expressa formula diminuitur: i. e. aut communicando, aut ex parte vel amplius abdicando. ut si quis iuret: hanc partem potestatis ego solus non exercebo, sed socios agnoscam hos illosve: aut si quid praeter promissa fecero, iudicabunt et punient me illi istive. Priore modo communicaverit maiestatem: posteriore abdicaverit. Qui enim puniri et iudicari potest, non habet summam potestatem. Cum autem summa potestate revera praeditus aliquid promittit, obligatur naturaliter Deo, cui omnis


page 247, image: s0285

summa inter homines potestas subdita est. Sed quoad civilem obligandi rationem, non superest facultas, quae obligationem summae potestatis exsequatur; et reposcat promissa eo modo, quo ipsa summa potestas etiam ab invitis reposcere et impetrare potest. Fieri enim nequit, ut aliquis sit et maneat summa potestate praeditus, et tamen cum civibus de exercenda illa summa potestate contrahat, per modum perfectae obligaitonis, quae alteri parti ius det cogendi. Qui enim haec duo convenire et in una sede morari fecerit, ille, quae fieri non possunt, fecerit, et quae intelligi non possunt, dixerit. EExempla familiaris, et maritalis imperii non satis huc congruunt. ou)k e)/sti dio/lou u(gih\s2 kai\ e)r)rwme/nh h( ei)kw/n. Alia enim est ratio potestatis non summae, alia summae. Quamquam ubi eandem rationem subeunt, nihil proderit comparatio instituto Grotii. Certe maritus, si aliquid promisit uxori, quod cum natura matrimonii et potestatis maritalis pugnet, non erit accurate loquendo maritus. Huc autem vergere debet comparatio. Neque possum omnino probare verba Grotii, quae sequuntur: Fatenduen tamen, id ubi fit (exprimi casus, ut modo dixi, clarius debebat) arctius quodammodo reddi imperium (haec et obscure, nec satis animose dicuntur) sive obligatio duntaxat cadat in exercitium actus, sive etiam directe in ipsam facultatem. Priore specie actus contra promissum factus erit iniustus, quia, ut alibi ostendemus, vera promissio ius dat ei, cui promittitur: alter a autem specie erit


page 248, image: s0286

etiam nullus defectu facultatis. Hactenus equidem explicari commode ista possunt: et prioris speciei, in privilegiis quibusdam exempla sunt, addi tamen debet ad illa verba, quod vera promissio ius det ei, cui promittitur, ius istud non constare obligatione perfecte mutua (ut vocant) si promittens sit summa potestate proprie praeditus. Ad alteram speciem explicandam non sufficit addere: Neque inde tamen sequitur, ita promittente superiorem dari aliquem; nullus enim is actus non redditur hoc casu ex vi superiore, sed ipso iure. Hoc tamen sequitur, ita promittentem non esse eatenus superiorem, adeoque actum nullum esse ob defectum facultatis, sive ob abdicatam in tantum facultatem superioris. De hac enim quaestio erat. Exempla Regum absolutorum, ad multarum rerum observationem obligatorum opus habent diligenti discussione. De Hebraeis Regibus erudite disquirit et dubitat hoc loco Wagenseilius noster. In caetoris locum habere debet, quod ante diximus, quomodo Rex scilicet obligetur, an per modum voluntatis declaratae et sine imminutione summi imperii, vel per modum facultatis ademptae, sive deminutae summae potestatis. Utriusque enim generis exempla [Note: vid. Grasvvinckel. de I. M. cap. 10. et 11.] sunt. Non parum discriminis etiam subit iusiurandum Principis, ex forma et fine. Alius enim iurat, ut fiat Princeps: ita ut nisi iuratus haec et ista promiserit, Princeps fieri et esse nequeat. Alius autem iurat, ut iam factus Princeps; et futurus Princeps etiam absque


page 249, image: s0287

iureiurando. Ibi iusiurandum conditionem adipiscendi Principatus notat: hic inter sollennia delati Principatus noscitur. Ibi baoilei/a kata/ no/mon plerumque cernitur, id est, regnum non vere-regnum: hic absolutae unius potestati saepe fit ut nihil decedat. Sed haec non nisi perspectâ penitus iurisiurandi formulâ, omnibusque in ea pragmaticis momentis consideratis, solide diiudicantur. Quaerit amplius Grotius: quid si addatur, si rex fidem fallat ut tum regno cadat? respondetque: ne sic quidem imperium desinet esse summum, sed erit habendi modus imminutus per conditionem, et imperium temporario non absimile. Posset aliquis dicere: haec ad subtilitatem disputandi, quàm ad usum vitae et morem civiliter loquentium et philosophantium aptiora esse. Semper quaerendum to\ dunato\n cum Aristotele. dunato\n autem vocat, non quod cogitando ut possibile aut impossibile concipimus: Sed quod fere solet ita accidere. Temporarium autem imperium, pro imperio vere summo non angosci, ante diximus: causa enim, ob quam temporarium est non perpetuum, aliquid continet, quod cum summi imperii natura pugnat. Et qui usum vitae in oculis habent, non putat dari exemplum Regis absoluti, cui tamen summa potestas sub clausula commissoria, tradita sit. Quod autem in vita fieri non solet, vix attenditur civilia tractantibus. Et exemplum Sabaeorum regis hic notatum, sicut barbariem sapit, ita in


page 250, image: s0288

iis, quae auctoritatem facere possunt, numerari non debet. Certe, qui sub clausula commissoria regnum accepit, non est a)nupeu/squnos, sed eo ipso iudicio populi subicitur: cui et cognitio tali clausula attribuitur, an rex fidem fefellerit. Ut existimare possis, si non hunc esse ipsum casum, qui mox §. XVII. exprimitur (si quid sit additum, quo intelligatur regem cogi aut puniri posse) valde tamen cognatum ac vicinum. Licet enim Regis ipsius voluntatem unicam velis attendere, et ad eam, totam exautorationem ita referre, quasi sponte et ultro pactus esset; ego volo summam potestatem mihi traditam ita exercere, sicut bonum regem decet, aut, si aliter agam, regnum commisisse videbor; ut valeat illa distinctio et ille sensus qui §. XVIII. exprimitur: illuc tamen redeundum erit à consequenti, ut sponte et ultro to\ a)nupeu/squnon à se abdicasse, id est, potestatem non summam accepisse rex talis censendus sit. Quare civiliora in iudicando loquendoque [Note: I. de rep. 8.] secutum Bodinum nil verear affirmare, cum recitata iurisiurandi formula, quo se Henricus Polonis, postquam rex eorum electus esset, obligaverat, Haec formula, inquit, non regiam maiestatem, sed Principis, id est, in Republica primi, conditionem sapit. Exstat similis formula, Stephano Batorio, cum Polonorum rex [Note: ap. Chytrae. Chron. XXIII. pag. 628.] creatus esset, à Proceribus praescripta; cuius in fine legas: Et si (quod absit) in aliquibus iuramentum meum violavero, nullam mihi incolae


page 251, image: s0289

regni omniumque provinciarum uniuscuiusque gentis oboedientiam praestare debebunt: imo ipso facto eos fide et oboedientia regi debita liberos facio; absolutionem nullam ab hoc meo iuramento à quoquam petam, neque ultro oblatam suscipiam. Quid iudicandum sit, iam diximus. Ponitur aliter exemplum dubitationis ad hunc locum pertinentis: Si parte aliqua summae potestatis sese Princeps abdicet, seu ea se non usurum promittat, tamen nisi vel illam potestatem in alterius manus resignet cum hoc effectu, ut iste ius habeat contra quosvis, etiam ipsum Principem, vi istam tuendi ac quosvis eum turbaturos reprimendi; vel concilio Procerum aut populi facultatem det, si contra faciat in or dinem regigendi; in legem quidem naturae peccabit, si illam iterum usurpet, quo minus tamen id faciat, à subditis prohiberi non potest, ac validi erunt actus, qui hoc casu de facto suscipïuntur. Hîc nisi singillatim, et distincte certi casus explicentur, non erit vel lucis vel utilitatis multum in tali disputatione. Ut Princeps aliquis se potestatis summae parte abdicet seu ea se non usurumpromittat, et tamen in incerto relinquatur, penes quem illa à Principe abdicata pars imperii sit, puto non posse contingere. Si ergo constat, penes quem illa pars imperii sit, quam Princeps eiuravit, etiam constabit, à quo contra quemcumque vi defendi possit. Quicumque enim e.g. habet unum ius maiestatis, is contra non habentem (etiam Principem, qui hic non spectatur ut Princeps) naturaliter id tueri posse


page 252, image: s0290

intelligitur: nisi disertis verbis aliud convenerit. Deinde, ubicumque Princeps partem summae potestatis abdicavit, quoniam ea nec abesse nec pro derelicta à republica haberi, aut penes quem sit ignorari potest, mixtus rei publicae status sit necesse est. Tertio, in mixto statu naturale est, ut qui iura maiestatis non sua, id est, penes alios constituta invadant, vi repelli possint ab iis, quorum iura invaserunt. Nisi quod (quarto) difficilior nodus est, in communi iure. e. g. si quaedam iura maiestatis in mixto statu Princeps cum Optimatibus communia habeat, eaque sibi soli trahere incipiat, neque in descriptione rei publicae dictum sit, quid tali casu faciendum. Aut si quaedam in tali statu iura solus Princeps habeat, iisque abutatur. Debebant haec atque talia praeveniri legibus rem publicam describentibus. Neuqe non potest ratiocinando colligi, quid facto usus. Sed multis cautionibus in deliberando animus distrahitur. Iam si (quinto) Princeps concilio Procerum aut populo facultatem dedit, in ordinem redigendi contra promissa facientem, non video cur non queat prohiberi facere, aut cur facta valere debeant. Qui enim facta punire potest, etiam impedire poterit, ne fiant. Imo, qui concedit alteri ius puniendi in se, ille multo magis concessisse intelligitur ius inhibendi. Et qui iudicium de facto suo aliis detulit, ille etiam facultatem statuendi, an, valere debeat factum, commisisse putatur. Nisi disertis verbis


page 253, image: s0291

aliud ostendatur. Neque credo, in voce subditorum argutias quaeri. Neque enim quid promiscue subditis liceat, quaestio est: sed quid concilio Procerum, quid populo liceat, quibus Princeps eam, quae dèscribebatur, facultatem dederit. Iterum hic notandum est, talem facultatem Proceribus aut populo à Principe non deferri in republica simplici. Cur autem in mixto statu, aliqua pars suo iure nequeat uti, difficile dictu est. Addenda unt, quae mox apud Grotium sequuntur.

§., enim XVII. ingreditur Grotius, et ad §. XXI. pertexit ardum, neque in hunc diem satis expeditam quaestionem de statu Rei publicae mixto: ubi maiestas, quantum ad partes, in diversis subiectis consistere animadvertitur. Id est: potest fieri ut hoc ius, aut haec iura maiestatis sint penes unum; illud aut illa penes Optimates: aut aliter. Quot enim genera mixturae talis dari possint, disputant. In quo mihi semper placebit, usum et exempla vitae intueri, et Taciti iudicium in nonnullis sequi, quod ille de forma rei publicae ex omnibus [Note: 4. A. 23.] simplicibus mixtae tulit: Dilecta ex hic et constituta rei publicae forma laudari facilius, quàm evenire, aut si evenit, haud diuturna esse potest. Ita autem incedit Grotius, ut §. XVIII. et XIX. removerat apparentem mixturam; deinde §. XX. ponat exempla verae mixturae, quae tamen ut postea monebitur, dubitatione non carent. Ceterum sicut apud veteres, ipsumque Aristotelem vocabulum mixtae


page 254, image: s0292

rei publicae non uno modo sumitur, nec raro de mixtura non vera usurpatur: ita hodie plerumque confunditur id, quod ad modum administrandi pertinet, et mixturae quandam speciem habet, cum eo quod ad ipsum statum rei publicae pertinet, in quo solo quaerenda mixtura est. Forte igitur non inconsultum fuerit temper amentum à mixtura distinguere; et hanc ad statum sive formam rei publicae, illud ad modum administrandi starum referre. Quo sensu dicere licuerit, regna quaedam Aristocratice temperata (quantum ad modum exercendae summae potestatis) non tamen Aristocr atice mixta, quantum ad formam sive statum ipsum. Removendae etiam sunt ab hoc argumento species spuriae mixtionis; ex pluribus monarchiis, ex pluribus Aristocratiis: quae nec evenerunt unquam, et ex falsa definitione mixtae formae procuduntur. Sed haec amplioris sunt disquisitionis. Nobis ad Grotium revertendum est. Qui exemplum divisae per partes subiectivas summae potestatis h. §. etiam hoc ponit: Sic cum unum esset imperium Romanum, factum tamen saepe est, ut alius orientem, alius occidentem teneret, aut ut tres etiam tripartito orbem regerent. Sed haec populariter i. e. vulgi non sapientum more dicta intelligi par est. Accurate loquentibus, distinctio rerum nominumque semper in promptu erit hoc modo: Quoties duo Imperatores, unus Occidentale, alter Orientale imperium tenuere, plena uterque potestate; tum nomine


page 255, image: s0293

unum fuit imperium Romanum: re vero ipsa, et accurate loquendo, duo fuerunt regna distincta. Quoties duo aut tres Imperatores Imperium indivisim tenuerunt, ut alter sine altero non posset decernere; non fuit accurate loquendo regnum seu monarchia, sed Aristocratia Duumvir alis, Triumviralis. His in exemplis nulla talis divisio summae potestatis facta est, de quali hic sermo est. De regni Francorum divisione in plura regna, diximus in Lothario I.

[Note: tom. 2. p. 684. edit. Stephan. 1578.] Exemplum, quod ex Platonis tertio de legibus Grotius affert, non minimum habet dubitationis. Ponuntur ibi trei=s2 bas1ilei=ai tria regna, et baoileuo/menai po/leis2 trei=s2, totidem urbes quae regnantur. Illi reges adstricta potestate utebantur, non infinita et libera, et, si limites potestatis excederent, coërceri poterant et à suis civibus, et à ceteris duabus civitatibus. Quod si ex modo concessae potestatis imperarent, et cives ita imperantibus parere dedignarentur, iterumreliquarum civitatum duarum reges civesque unius civitatis refractariis civibus obviam ire, eosque in ordinem redigere debebant. In hoc enim instituti totius nervus fuit: to\ bohsqou\s2 ei)=nai ta\s2 du/o e)pi\ th\n mi/an a)ei\ po/lin, th\n toi=s2 tisqei=s1i no/mois2 a)peisqou=s1an. ut duae civitates ad versus unam legibus semel positis non parenten auxilio essent. Io. serr anus ad fabulas Doriensium refert (haud dubie, quia non satis consentit cum aliorum historia) et u(posqe/s1ewe xa/rin assumptam putat ad


page 256, image: s0294

demonstrandum, non posse socialiter et feliciter vivi, nisi imperandi parendique necessitudo graviter sanciatur. Sit historia; non satis tamen describitur, ut iudicari accurate possit. Ex hac certe, quam habemus, descriptione, partitio potestatis non ad tres civitates pertinebit; in quibus foederis ratio scilicet locum habet. In singulis autem civitatibus, qualis videatur regum potestas fuisse, iam diximus. Quid sentiendum ubi unus tribus regnis, ut diversis, praeest; aut ubi unum regnum inter plures dividitur, partim supra dictum est, partim suo loco dicendum erit. Ita non poterit obhaerere, qui considerabit omnia diligenter, ad exempla, quae in Annotatis ad h. §. ponuntur.

§. XIX. Polybius, non alienus à cupiditate philosophandi, et ostentandi eloquentiam, cum constituisset laudare formam Rei publicae Romanae, omnem huius dissertationis summam retulit ad illam disputationibus veterum tritam u(po/sqes1in, o(/ti a)ri/sth politei/a h( en pa/ntwn tw=n ei)dw=n s1unestw=oa: optimam esse, quae ex omnibus formis simplicibus delecta et constituta esset. Igitur recte animadvertit Grotius, non esse illi sententiae auctoritatem exempli tribuendam, quae causae serviret. Ipse autem dum dicit, Remp. Rom. fuisse mere popularem, non ausus est fortiter tueri sententiam: quippe, quae valde imminuitur per ea, quae §. seq. XX. sub finem afferuntur de minxtura quam ad primordia Taciti amplius explicavimus, neque


page 257, image: s0295

adhuc discedendum à Taciti sententia arbitramur. Polybii exemplo, Contarenus disseruit, Venetorum Rem publicam, quae politico iudicio Aristocratica est, ex tribus simplicibus formis componi. Accedunt ad hunc disputandi morem consilia politica: et artes variae. Sunt, qui absoluta potestate monarchica gaudentes, libenter patiuntur, tamquam de participato imperio, in vulgus imagines edi. Ubi ad rem ventum est, satis intelligas, non extorqueri facile clavam è manu Herculis. Nam Cromuellii ratio, dominationis absolutissimae, sed per scelus inductae, invidiam amoliri conantis, obiecta imagine constitutae Rei publicae Angliae, Scotiae et Hiberniae, ultro palpandam se praebet. Obiciam hic cogitationem, veterum monunientis interpretandis, non semel profuturam, ex sensu et more nostri saeculi. Instituat aliquis scribere Ius publicum diversorum regnorum. Scio, ubi malam gratiam inibit, si ponat rem veram et nudam, detractis simulacris, tamquam larvis, quibus utendis aut tolerandis Princeps aut cives assueverunt. In eadem republica unus Princeps, ius regium animosius praedicari, alius ne attingi quidem volet. Quales varietates voluntatum, temporum, consiliorum non paucae observari possunt ab idoneis ingeniis.

§ XX. Plura sunt hic notanda. Ab initio §. videtur Grotius statuere, imo vero statuit, species regni, inter regnum plenum et regnum Laconicum interiectas, esse vera exempla partitae


page 258, image: s0296

summae potestatis, et mixtaereipublicae. Sed hoc admitti non posse, vel regnum Barbaricum ostendit. Quamquam nec in Heroico regno, qua tali, mixtura opus est.

2. Quod Hebraeorum regnum, ut exemplum mixturae affertur, itidem parum in expedito est. Quamquam id Wilhelmus Schickardus in Iure regio Hebraeorum adstruere instituat. Nam de verberibus quidem Regi inflictis merum commentum esse, Wagenseilius noster monstrat. Et de iudiciis, extra dubitationis aleam res nondum est constituta. Salmasius in [Note: cap. 2.] defensione Regia, pambaoilei/an in Regibus Hebraeis agnoscit. Sed ei in hoc genere literarum non possumus multum tribuere.

3. Quod de excalceationis lege habet, referes ad eam, de qua agitur Deut. XXV. Est enim alia huc non pertinens excalceatio in contractibus, [Note: de I. N. et G. VI. 5. p. 687.] de qua Seldenus.

4. Isidori Pelusiotae verba sunt: th=| ga\r sqei/a| di/kh| mo/non o( toiou=tos u(pe/usqunos. Divinae enim tantum vindictae hic talis obnoxius est. Distinguit Isidori Epistolas: quarum plerasque Conradus Rittershusius Latine conversas etiam notis illustraverat. Postea quingentas amplius in Vaticano repertas Andreas Schottus publicavit. hae Grotio postremo editae vocantur. Accessit autem interea alia editio, novissima Parisiensis, quae coniunxit seorsum diverso tempore editas.

5. De Romanorum regno (in quo etiam mixtae rei publicae exemplum collocat Grotius)


page 259, image: s0297

notandum, 1. de forma rei publicae sub Romanis regibus non nuo modo esse loquendum. Quin enim Romulus libero imperio regio fuerit usus, quod nulli mixturae locum [Note: 3 A. 26.] relinqueret, Tacitus non dubitat: Nobis Romulus, inquit, ut libitum, imperitaverat. Mixtura igitur si qua fuit, postea locum invenerit, possesque huc referre, quae apud Tacitum sequuntur, de Servii Tullii . 2. Qui accurate velit rem iudicio politico prosequi, cum omnia collegerit de iure Regum Romanorum, fatendum habebit denique, puto, quaedam deesse in historia, ad ferendam citra dubitationem de mixtura sententiam. Locus Halicarnassensis, cuius hic mentio, requirendus est ex lib. IV. p. 224. Sylb. edit.

6. Quod sub finem de Atheniensium republica exemplum petitur, in eo valde metuo, ut recte capiat Isocratem Grotius. Res ita habet: Res publica Atheniensium vere et proprie suit popularis, sed ex instituto Solonis Aristocratice temperata, non mixta. Id temperamentum ubique et semper commendat Isocrates: videns scilicet, subinde cives à bonis politiae rationibus declinare ad licentiam popularem, qua is rei publicae status plurimum periclitatur.

Atque hactenus Grotius, ab initio quidem capitis usque ad §. VI. bellum publicum et privatum distinxit explicavitque: à §. autem VI. occasione belli publici à summa potestate gerendi, summae potestatis naturam, partes,


page 250, image: s0298

subiectum pertractavit: refutatis erroneis opinionibus, et cautionibus ad rei naturam amplius declarandam adhibitis. In quibus cautionibus, variae quaestiones occasione exemplorum occurrerunt, quibus stauts omnis rei publicae quodammodo illustrari potest. Nunc autem à §. XXI. usque ad finem quaedam quaestiones eodem pertinentes, ut natura et ratio summae potestatis amplius declaretur, et quid eam imminuat, aut non imminuat, ostendatur.

§. XXI. Foederis inaequalis significationem inesse illi formulae notat Grotius, de conservanda comiter maiestate alterius populi: explicatque et hic, et infra II, 15, 7. Omnino autem [Note: cap. 16.] hic legenda est Ciceronis explicatio, ex oratione pro Balbo: Adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: maiestatem populi Romani comiter conservanto. Id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior. Primum verbi genus hoc conservandi, quo magis in legibus quàm in foederibus uti solemus, imper antis est, non precantis. Deinde, cum alterius populi maiestas conservari iubetur, de altero siletur: certe ille populus in superiori conditione causaque ponitur, cuius maiestas foederis sanctione defenditur. In quo er at accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat, comiter, esse communiter: quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur. Comes, benigni, faciles, suaves homines esse dicuntur: qui erranti comiter monstrat viam; benigne et non gravate. Communiter quidem certe, non convenit. Et simul absurda


page 261, image: s0299

res est, caveri foedere, ut maiestatem populi Romani communiter conservent: id est, ut populus Romanus suam maiestatem esse salvam velit. Quod si iam ita esset, ut esse non potest, tamen de nostra maiestate, nil de illorum caveretur. Ex Cicerone desumpsit pleraque Proculus in sequentibus.

Iura protectionis, advocatiae, mundiburgii eodem pertinent. Quo de argumento, ad exemplum diligentis scripturae egit Magerus. De [Note: pag. 405. et 406.] Mundeburdio, Mundeburde, vide Hieronymum Bignonium in eruditis ad formulas Marculfi notis, ubi per defensionem, tuitionem explicat: et G. I. Voss. in Latino-barbaris.

De iure urbium matricum in colonias, Grotius [Note: p. 6. et 7.] hic et II, 9. 10. Add. Henric. Vales. ad Excerpta Peiresiana.

In fide esse, quid sit, hic explicat Grotius de [Note: 3. 1. 3.] foedere inaequali et clientela. Unde apud Florum coniunguntur ista: Numidiae regnum in S. P. Q. R. fide et clientela erat. Et apud Livium (VIII, 1.) in fide esse, et in ditione esse differunt. infra tamen in hoc opere (III, 20. 50.) in fidem venire, et in fidem se tradere, plenam subiectionem notant. Quare apud Iulium Caesarem, accuratissimae Latinitatis scriptorem distingui [Note: v. de B. G. II. 13. et 14.] videas, et e)pezhghtikw=s2 declarari, to\ in fide et amicitia esse, et to\ in fidem et potestatem venire.

Obiectio prior, videtur abiudicare inaequaliter foederatis summam potestatem, quia rei possent fieri apud superiorem foederatum et puniri. Negat Grotius, hoc genus iudicandi


page 262, image: s0300

arguere veram subiectionem eorum, qui iudicantur: eamque rem partite ac subtiliter in certos controv ersiarum locos tribuit. Ad postremam speciem compares licet exemplum foederis ex Platone allati §. XVII. ubi omnino sociis in tali casu, cognoscendi ius esset. Quamquam ibi de inaequalitate foederis, nihil dicitur. Obiectio posterior facile et abunde expeditur.

Quod sub finem §. dicitur de imperio, in quod foedus inaequale degenereare solet, quodque obtentu foederis talis haud raro affectatur, ad prudentiam civilem pertinet, in tractandis consiliis circa eiusmodi foedera et clientelas. Non enim inepte vulgo usurpatur: clientelam primum esse ad servitutem gradum.

§. XXII. An stipendii pensitatio, cum summa potestate stare possit, quaestio est. Et Velleius quidem Paterculus, stipendii voce aliquando describit plenam subiectionem. Sed id figuratum est. Nam, qui subiecti sunt, omnino tenentur stipendia et tributa pendere. Sed non ex converso, qui tributum ex pacto aliquo solvunt, etiam subiecti censentur.

§. XXIII. Originem Feudorum alii aliunde arcessunt. Potior tamen est sententia Grotii, [Note: de Acvoc. arm. c. 15. §. 65. P. 471. et 552.] cui astipulantur Magerus et Antonius Dadinus Alteserra in egregio libello, cui titulus: Origines Feudorum. Addendus est Bignonius ad formulas Marculfi. Infra hoc opere II, 7. 21.


page 263, image: s0301

Feuda quaedam esse speciem foederis inaequalis, Grotius dicit. At enim quomodo conveniant et differant fenda et foedera inaequalia, diligenter [Note: de adu. c. 15. §. 42. etc.] inquirit Magerus.

Videantur obstare huic sententiae, de summa potestate per feudalem nexum non imminuta, quae disputat Fernandus Vasquius, quando plus domino feudi in vasallos, quam Principi in cives concedit, in controversiis illustribus I, 5. II. et 12. I, 6. 6. I, 8. II. etc. Sed nimirum Princeps, quem ille merum et simplicem, sive ius simplex Principatus habentem vocat, non habet iura egia: et nihil aliud est, quam Aristotelis baoileu\s2 kata\ no/mon. Iuvabit legisse, et ad hunc locum retulisse in Francisci Hotomanni Quaestionibus illustribus trigesimam quintam: an Imperator de Ducatu, quem ante adeptum Imperium habuit, etiam post Imperium adeptum fidelitatem praestare debeat.

IN LIB. I. CAP. IV.

HOc et praecedente capite Grotius praeclare meritus est, cum de toto ordine imperandi et patendi, sine quo humana nulla societas potest subsistere, tum de securitate et ttanquillitate omnium rerum publicarum: adeoque nobilissimam Politices paragmatoi/an, detersis undecumque adspersis offuciis et cotruprelis vatiis expugnatis, praeclaro vindiciatrum genere asseruit. Cum autem haec disputatio ad omnem vim, quae adversus summam


page 264, image: s0302

potestatem comparatur, pertineat, ex instituto tamen operis, ut de bello subditorum in superiores inscriberetur, ratio fuit. Quantum praestiterit, intelligetur, si aliorum quoque in hoc genere opera comparentur. Gulielmus Barclaius adversus Monarchomachos ab ipso Grotio [Note: h. cap. §. 7. 10. 11.] laudatur. Adversus illum, Bellarminus stillum strinxit in libro de potestate summi Pontificis: qui liber anno 1610. Parlamenti Lutetiani placito [Note: lib. 1.] damnatus est, teste Gramondo. Arnisaeum de auctoritate Principum in populum semper inviolabili, supra nominavimus. Cui similis est [Note: p. 236.] Alberici Gentilis disputatio, trium regiarum, quas vocat, una, de vi in Principes semper iniusta. Bene et cordate etiam Samuel Bochartus hoc atgumentum exsequitur in epistola anno 1650. ad Sacellanum Magnae Britanniae Regis Morleyum scripta, ubi ad trium quaestionum praecipuam, an resistere Regibus liceat, respondet. Multa quoque huius generis reperiuntur in opere [Note: pag. 205.] Goldasti ante laudato. Deteriorum dogmatum auctores, et rerum turbandarum artifices ab Arnisaeo enumerati, iam indicavimus: et de consiliis pletorumque, aliquid monuimus. Cordatius se gessit Sorbona Parisiensis, non tantum condemnato sua censura Becano, tyrannicidas impune in capita regum pro vocante (vid. Gramond. lib. 1) sed etiam in actione adversus Iesuitas, ante annos circiter viginti, non segniter agitata, et post suppressa.

§. I. Quaestio est, quid liceat adversus summam potestatem, aut adversus inferiores quidem


page 265, image: s0303

potestates, sed summae potestatis vice auctoritateque agentes quid in has liceat, inquam, citra mandatum summae potestatis, aut citra ius adversus eas peculiariter acceptum. Hic distinguuntur illa: non parere illicita per iniuriam imperantibus; et vim opponere imperantium iniuriae. De non patendo illicita imperantibus etiam alibi [Note: 1. 3. 9. 2. 26 3.] agit Grotius. Hierocles in hac dubitatione caput causae petit, et praeclare monstrat: virtutis leges esse divinas, sive recta a divina lege praecipi. Igitursi, verbi gratia, parentes iubeant ea, quae repugnent legibus virtutis, sive legi divinae, non his mandatis, sed superiori illi legi divinae, sive naturali, parendum esse. Ordo enim imperandi et parendi, cum totus consideratur, incipit à divino imperio, cui omne humanum imperium subiungitur, et subiungendo coniungitur. Quod autem in ordine, sub alio ita constituitur, ut ab eo modum, vim, decus accipiat: illud repugnare isti supremo, unde suum ordinem et vim accipit, non potest; aut si repugnat, id est, sui ordinis limites egreditur, perdit auctoritatem suam, et ius suum, quod non nisi in ordine instituto et per eum ius est. Existimant alliqui: Si sola exsecutio rei, quam scis esse illicitam (nam de dubiis alia quaestio est) tibi mandetur, reatum metui non posse, qui in solidum ad mandantem pertineat. Sed huic sententiae obstat. 1. neglectus ordinis, de quo dixi: dum concurrit, mandatum iuris naturalis ac divinum, et mandatum humanum. 2. ministerium quoque, in tablibus,


page 266, image: s0304

crimen esse ostendit et obtinuit Plinius in Epistolis, [Note: III. 9.] 3. Doegi exemplo stabilitur contrarium. Is enim cum maluisset mandato Saulis parere, quam iuri naturae, quod innocentium caedem abnuit; impium facinus commisisse, et pernicrem sibi accivisse pronuntiatur. Conferenda est historia 1. Reg. 22. cum psalmo 52. Theodoretus [Note: in 1. Reg. quaest. 54.] quoque, a)zie/painoi de\, inquit, tou= *saou\l oi( dorufo/roi. ou) de\ ga\r tou= baoile/ws2 prosteta xo/tos h)ne/xoito th=| kata\ tw=n i(ere/wn miaifoni/a| mia/nai ta\s2 xei=ras2, o( de\ *dwh\k to\n dussebh= tou=ton e)to/lmhs1e fo/non, kai\ tou\s2 penth/konta kai\ triakos1i/ous2 i(erei=s2 kate/s1faze. Laude digni sunt satellites Saulis. Neque enim, ad mandatum regis, sustinuerunt manus infanda caede Sacerdotum contaminare: Doëg autem impiam caedem dusus est, facere, mactatis trecentis et quinquaginta Sacerdotibus. Quod de hostili animo talia mandantis affertur, partim valde restringetur per Grotiana monita h. cap. §. 2. et 7. et lib. 2. cap. I. §. 9. partim nondum in expedito est. Quid enim liceat civium singulis, in regem hostiliter (in singulos scilic.) animatum, declaratione opus habetsuo loco. vid. Polyb. iudic. de Dicaearcho lib. 17. pag. 772.

§. II. Naturalis facultas resistendi iniuriam inferentibus, sive arcendi iniuriam, restringitur hic ex hypothesi constitutae societatis, et instituti imperii. Stare enim simul non possunt, licentia resistendi, et facultas imperandi. Non eximitur plerisque, quin de hac re semper ita disputent: quasi et aequalitas omnigena, et libertas resistendi in infinitum, naturaliter omnibus convenerit mortalibus: à


page 267, image: s0305

quo naturali iure, recedendum scilicet fuerit constituendae civitatis causa. Vetum si u(posqes1ews2 xa/ein ista assumuntur, ut multa huius generis ad declarandas rerum utilitates aut habitudines aliunde asciti mos est; nemo valde repugnaverit. Nescio autem, an satius sit, sine ambagibus, veritati praesentiore consilio operati. Ius defensionis et resistendi iniuriae, numquam naturale fuit, nisi cum respectu ordinis, sive salvo ordine, quem natura socialis suo fini consequendo, supremo loco destinavit. Naturalis est haec restrictio: sive inest in iure resistendi naturaliter haec exceptio, nisi resistendo violetur ordo socialis, cuius primam et summam rationem ipsa natura habet. Nisi enim haec cautio accederet, tum sane fieret, quod in hypothesi prolixe figurant, et societas ordinis necessarii et naturalis ratione non custodita, insociabilis fieret.

Locus Homeri ex Odyssea Iota v. 114. et 115. Cyclopum di/aitan exponens,

—— sqemiste/uei de\ e(/kastos2
pai/dwn h) d) a)lo/xwn,

hic ad describendam cyclopicam vitam, quae [Note: 1. polit. 1.] notat a)narxi/an, affertur, quod mireris. Aristoteles enim, ut supra diximus, aliter et in meliorem patrem interpretatur, hinc ratiocinans: si Cyclopes etiam necessitatem regiminis et imperii, saltem domi suae agnoscunt, quanto minus alii negabunt. In primis, quantum [Note: 3. dell. p. 630.] ad unius impetium attinet. Quo et Plato refert: ostendens illam dunastei/an oi)konomikhn\, ut


page 268, image: s0306

sic vocemus, apud Clyclopes fuisse rudimentum regni: unde compatantur et en para llh/lou ponuntur oi( patronomou/menoi et baoileuo/menoi, qui patris et qui regis imperio reguntur. In Ethicis [Note: lib. 10. c. ult.] tamen aliter Aristoteles alludit ad hanc historiam; quando reprehendens civitates, quae nihil de publica educatione et disciplina sanxerunt, civibus ait necessitatem imponi exemplum Cyclopum imitandi, ut quisque suo auspicio (destitutus legum publica auctoritate) disciplinam domus suae regere cogatur. Sed neque ibi ulterius pertinet, quam ad legum civihum comparationem, hoc modo, ut ex Eustratio repetamus: sicut Cyclopes non habebant leges, aut constitutam legibus civiratem, sed dispersis familis agebant, in quibus arbitria patrisfamilias pro legibus erant, sive quisque domi suae rex erat: ita ubi publicae nullae sunt leges de educatione et disciplina, aut culpa impetantium negliguntur, tum convenit, ut quisque suos curet regatque suo arbitrtio. Id enim est hoc loco kuklwpikw=s2, more Cyclopum. Promiscuum resistendi ius in verbis illis Homericis non inest, nisi a consequenti, ex tota narratione conficias; ubi nulla civitas, sed segteges familiae sunt, neque commune ius et forum; ibi quisque sibi ius dicit, et promiscue alter alteri, nullo scilicet inter patresfamilias discrimine inaequalitatis et ordinis, resistit. Nempe quia sunt noma/des2 vagi et sparsi. Ubi a)kou/ei ou)de\n ou)dei\s2 ou)deno\s2, nemo in


page 269, image: s0307

ulla re audit neminem, ut habet versus Euripidis in Cyclope 120.

De cetero, quae ad historiam Aboriginum et Getulorum pertinentia hic adferuntur, aut si quae huius generis vel ex antiquitate, vel recentiore aevo petita memorantur, non debent perfunctorie et sine examine transimitti. Quaedam enim cum comparatione exaudienda sunt, ut non excludant omnem societatem civilem, sed talem civitatem describant, quae melius constitutis comparata, dissociabilis videatur. Quaedam regio imperio opponuntur, neque omnem prorsus ordinem socialem et civilem, sed eum, quo uni paretur, engant. Vix reperiantur exempla a)narxi/as2 omnimodae etiam ad tempus non longum. Quamquam oratorie ita describuntur, quae civilem ordinem vitiant corrumpuntque. Nam in perturbatione rei publicae, et civilibus dissidiis, res non geritur sine omni ordine (statim enim ruerent omnia, et dilaberentur) sed quod Cicero ait, ne latrones quidem sine aliqua iustitiae particula vivere posse, id hic quoque locum habeat. Sine aliqua particula ordinis socialis nulla multitudo servari potest vel in modicum. Igitur quo magis a ratione ordinis disceditur, eo magis augetur species et terror imminentis ruinae, donec ad ordinem gradatim redeundo, metus ille deminuatur. Unum est exemplum, quod evenite potuisse, imo evenisse (neque forte longe petenda esset historia) negari nequit. Sint in aliqua regione


page 270, image: s0308

plures famosi latrones, qualem Cacum describunt veteres: nqque foedere aut societate connectantur; sed sibi quisque tendat. Habeat unusquisque arcem munitam, in quam se recipiat; et familiam, qua se tueatur. Hoc esset instar familiatum segregum apud Cyclopas. Sed nimirum hi essent pro rebellibus et seditiosis habendi: qui spreta auctoritate legum, quibus parere debebant, a corpore secesserunt (qui enim aliter fieri poterat?) et pacem publicam inquietare coeperunt. Id quod alteri latronum generi quoque competit, qui toto exercitu, aut certe magna manu satellitum faciunt, quod hi familiae ope: qualem historiae Appuleium proscriptum, Viriatum, Spartacum, Corocotam, Tacfarinatem, Claudium, Bulam, et Gordianus Imperator, [Note: l. 13. C. de fideiuss.] Barsatoram, memorant. Sed hi instar quoddam civitatis constituunt, quantum ad imperium: licet nomen civitatis non mereatur coetus, qui maleficii causa coiit.

In fine §. ostendit fontem et rationem politicam legislationis, qua ubique describuntur et coërcentur rei laesae rei publicae seu laesae maiestatis. Hinc ubique, inquit, maiestas, id est, dignitas sive populi, sive unius, qui summo fungitur imperio, tot legibus, tot poenis defenditur: quae constare non potest, si maneat resistendi licentia. Maiestatem dignitatis vocabulo explicat: scilicet compendio loquendi. Ipsa enim summa potestas violatur, seu imperium, seu res publica. Unde crimina laesae rei publicae dicuntur.


page 271, image: s0309

scilicet summa potestas, quae tanti facienda erat, quae sacrosancta habenda erat. Praetexta est summae potestatis summa dignitas. Repetit Grotius, et sensum en parallh/lou verbis aliis effert §. VII: nam cum summum imperium non possit non multorum odiis patere, securitas fungentis peculiariter fuit munienda. Est, ubi laesae venerationis crimina, ab aliis, laesae rei publicae et potestatis criminibus distingui posse videntur: necesitudine tamen utriusque se numquam non ultro ingerente.

§. III. Celebris, et proprius huius argumenti est locus 1. Sam. 8, a vers. 11. usque ad 19. de quo dave potissimum obtinuerunt sententiae. Alii enim putabant, non de iure, sed de sacto Regis hic agi. Quam sententiam etiam amplexus est et ornavit auctor L. Iunii Bruti sive Vindiciarum contra tyrannos, et Wilhelmus Schickardus in Iureregio Hebraeorum. Alii autem crediderunt, de vero iure Regum hic agi: cum, quae enumerantur, ex illis sint, quibus Rex citra abusum et propositum tyrannidis potuit uti; ipseque Propheta descripserit hoc ius et in arca foederali reposuerit 1. Sam. 10, 25. Expensis rationibus, quae in utramque partem magno studio afferuntur explicanturque, non dubito veram esse sententiam posteriorem. Grotius autem hoc loco novam sententiam affert. Quae quidem ad id, quo tendit, satis valere potest, historiae vero totius momenta haud satis meminisse videtur. Viderunt et nostra tempora disputationes de hoc


page 272, image: s0310

loco, partim impias, partim incautas et immoderatas. Impius est in eo genere Militonius: parum cautus Salmasius. Cuius praecipue eo [Note: Desens. reg. cap. 2.] tendit oratio, ut de iure licentiae seu impunitatis exaudiendum Samuelem ostendat. Et tamen ex iure licentiae, id est, improprie dicto, iterum ius legitimum conficere satagens, quam à communi civiliter scribentium consuetudine audax ubique et praeceps dictio abhorreat, non animadvertit. Ceterum ad ius regium, et locum Samuelis addi debent psalm. 51, 6. quo Grotius usus est cap. praeced. §. 20. proverb. 16, vers. 14. et 15; cum quo Philippus Melanchthon confert proverb. 19, 12. et 20, 2. Eccles. 8, 2. et seq. ubi to\ a)nupe/usqunon, et ius vitae ac necis: quibus saepe solet pa=n to\ kra/tos e)zous1i/as2 a)rxikh=s2 significati. Dan. 2, v. 36. 37.

§. IV. Loca Novi Foederis, multam magnamque habent collectionem, et idoneos nacta sunt interpretes.

Sententia illa, etiam proverbio celebrata, de necessitate imperii, qua per modum u(posqe/s1ews2, ostenditur, quid futurum esset remoto ordine imperandi et parendi, a multis enuntiata [Note: libr. 1. adu. Colot. pag. 1124. edit. WEch.] est. Colotes apud Plutarchum explanate: o(/ti to\n bi/on, o(i no/mous2 diata/zantes2 kai\ no/mima, kai\ to\ baoile/uesqai ta\s2 po/leis2 kai\ a)/rxesqai katasth/s1antes2, ei)s2 pollh\n a)s1fa/leian kai\ h(s1uxi/an e)/sqento, kai\ sqoru/bwn a)ph/llazan. ei) de/ tis2 tau= ta a)nairh/s1ei, sqhri/wn bloi biws1o/mesqa. kai\ o( pros1tuxw\n to\n en tugxa/nonta mononou\ kate/detai. Qui leges tulerunt et iura, regendique et parendi ordine civitates constituerunt, illi vitam


page 273, image: s0311

in tuto ac tranquillo locarunt, et perturbationibus liberarunt. Haec vero si quis tollat, ferarum vitam viveremus, et quisque obvium quemque [Note: In Phil. Epicur. mor.] tantum non devoraret. Et Plutarchus quidem ista arguit; et vicissim arguitur a Gassendo. Quamquam facilis est conciliatio, si quis dicat: Colotem ad ingenium vulgi, id est, plurium respexisse; Plutarchum de rectis erectisque naturis loqui, sive potius Colotem rectâ defendere fas est, hoc sensu: nisi civitates essent, depravatio consuetudinum ingenia plerorumque ita eorrumperet, ut rectae rationis imperium in illis vel obscuraretur vel exstingueretur. In civitatibus enim disciplina traditur, et exercetur, qua obsequendum rationi et naturae amplius constat. In primis oratorie [Note: tom. 4. pag. 396.] diffudit hunc sensum Theodoretus oratione VII. de Prudentia. Cum dixisset a Deo magistratus constitui, qui coetus humanos regerent, addit: *ti/s2 ga\r a)\n h)/negke tw=n a)di/kwn ta\r xei=ras2, ei) mh\ th=s2 pleonektikh=s2 a)u tw=n flogo\s2 th\n )bpi\ to\ pro/s1w fora\n e)pei=xe tw=n no/mwn to\ de/os; di/khn ga\r i)xsqu/wn kate/fagon a)\n o(i mei/zous2 tou\s2 e)/la/ttous2, ei) mh\ to\ zi/fos o( no/mos tesqhgme/non e)dei/knue, kai\ th\n pura\n a(ptome/nhn, kai\ ta\ a)/lla pro\s2 timwri/an tw=n kakourki/a| s1uzw/ntwn e)penoh/sqh toi=s2 a)/rxouoin. ei) ga\r kai\ tw=n no/mwn a)peilou/ntwn, kai\ tw=n a)rxo/ntwn kolaco/ntwn ei)s1i/ tines2, o(i\ sqhri/ou panto\s2 a)griw/teroi peri\ tou\s2 pe/las2 dia/keintai, kai\ a)/ttous1in w(s2 s1korpi/oi, kai\ da/knous1in w(s2 o)/feis2, kai\ luttw=s1in w(s2 ku/nes2, kai\ bru/xontai kata\ tw=n o(mofu/lwn, w(/s1per kata\ tw=nn a)llogenw=n o(i le/ontes2, ti/ ou)k a)\n e)/dras1an no/mwn ou)k e)/ntwn, kai\ a)rxo/ntwn mh\ kolaco/ntwn; Quis enim


page 274, image: s0312

homines iniurios ferret, nisi erumpentem cupiditatis eorum stammam legum metus reprimeret? more piscium enim, qui maiores sunt, devorarent minores, nisi lex strictum gladium, ardentem rogum, et si quae alia coercendis sceleribus, qui rem publicum gerunt, excogitarunt, ostentaret. Quod si enim, etiam ubi leges minantur, ubi magistratus puniunt, tamen quidam omni bestia saeviorem in proximos animum gerunt, et more scorpionum irruunt more serpentum mordent, canum more rabiem exercent, denique adversus consortes eiusdem generis rugiunt ut leones in diversi generis animalia; quid illi non facerent, si leges non essent aut magistratus non punirent?

Locus Dionis Cassii sumptus est ex oratione Caesaris ad seditiosos milites, Placentiae lib. 41. pag. 168. et 169. edit. Wechel. cui comparabis geminam Taciti philosophiam in oratione Othonis 1. Hist. 83.

Intericitur responsio ad ea, quae de iniuriis imperantium et facinoribus malorum Principum obici poterant.

An et hoc adiciam, quod Grotius, approbasse Deum, inquiens, illum ordinem imperandi et parendi, minus quam quod res postulabat, dixerit. Non approbavit tantum Deus, sed instituit praecepitque illum ordinem, quo supra explicatum est modo. Approbatio, ut quasi praecedente facto hominum concipitur, ad formas aceidentales pertinet.

§. VI. Moderato iudicio utitur Grotius, de vitis illis etuditis, sententiae et falsae et


page 275, image: s0313

periculosae propugantoribus, quasi sibi prius quam aliis id quod tuendum susceperant, persuasissent. Valde autem vereor, ne de uno alteroque verissimum sit, quod in alia re in praeloquio de Fero et erasmo dictum est, ubi mitissime iudicandum est. Singularis prudentiae quasi invento sibi placuerunt in hac re, si regni licentiae quasi obviam ireut. Quosdam disciplina sua, quae circa religionis nomina pro ratione est, huc vocavit. Nomina quorundam recensentur in Annotatis In iis liber ille, cui Brutus eruditum magis quam auspicatum nomen est. Classicum ille canit adversus Reges, et privata auctoritate ex regibus tyrannos facit, cavillatione non philosophiae modo sanioris sed Scripturae sacrae. Iuvat praetextum doctrinae, et spuriae species gravitatis. Multum nocuit prae ceteris ille libet. Cuius auctorem Grotius in Apologetico adversus Rivetum facit Mornaeum. At Lausannae ostendit vir doctus amico schedas manu Huberti Langueti, quasi à generante scriptas. Utinam in his non tam pertinaciter nominari voluisset Hotomannus; mali utique exempli auctor in Francogallia sua: ubi ei)s2 to\ doule/uein th=| u(posqe/s1ei etiam historiam non semel corrumpit. Claudii Seyselli Gallia eodem pertinet. Hotum virotum auctoritas, etiam viris cetera innoxiis et moderatis, illicio amicitiae primo imposuit, ac hotum operâ deinceps aliis. Nam de furore et licentia, ultricibus flammis digna, quae inter factiones et dissidia grassari instituit, nolo


page 276, image: s0314

dicere. Exempla apud Thuanum multa. vide praesertim lib. 95. p. 424. et 425.

Ceterum sententia illa proponitur primum à Grotio, deinde refutatur 1. a natura subordinationis s. u(pallhlis1mou= quantum ad magistratus, ipsa natura magistra, et communi sensu demonstrante. 2. Auctoritate sacrarum literarum et locis Petrino et Paulino, exemplisque Veteris Testamenti. 3. Sublatis quaeobstare videbaentur, inter quae etiam vox Traiani. Cuius consilium et praetextum, qui non intelligit, nihil in historia Caesarum, plena huiusmodi imaginibus, capit. Qua de re saepe agitur.

§ VII. Constituta et munita iam thesi, progreditur ad casus exceptos s. excipiendos. qui dorum sunt generum. Vel enim specie tenus videntur contra thesin positam tendere, revera autem non impugnant eam, quales casus proponuntur a §. VIII. usque ad finem capitis: vel revera tendunt adversus constitutam thesin, adeoque ad exceptionem pertinent proprie sic dictam. Talis est casus summi discriminis sive dirae necessitatis. de quo h. §. ita agitur, ut 1. fundamentum eceptionis tacitae inquiratur. quaedam enim tacitis [Note: 2. de inv. 47.] exceptionibus caventur, ut est apud Ciceronem. 2. Determinetur casus ad exemplum, a Barclaio propositum, tum ad exemplum Davidis, et ad exemplum maccabaeorum. 3. Determinetur amplius casus ad iniuriam superiorum inferioribus religionis causa illatam, sub exemplo et praxi temporum N. Testamenti et Christianorum.


page 277, image: s0315

In fonte exceptionis requirendo, non repudiati quidem debent, avae de legibus cum respectu [Note: 2. 2. 6.] imbecillitatis humanae latis, et hic adferuntur, et infra repetuntur. Neque etiam illud reprehendendum est, quod de mente legislatoris [Note: 1. 3. 5.] coniectutam suggerit, et hîc et supra. Sed occurrunt quaedam partim obscure dicta, partim planc non admittenda. In obscure dictis illa sunt: Hi vero si interrogarentur, an velint omnibus hoc onus imponere etc. Hic enim si Grotius hoc vellet, an ab initio ea mens fuerit in civitatem coëuntium, eamque ordine imperandi ac parendi, ac definita summa potestate constituentium, ut ne tum quidem resistendi licentiam reservatam exceptamque cuperent, si summa potestate praeditus, omnes cives adeoque totam civitatem vellet perdere: tum dubitandum non est, quin hic exceptio locum haberet, non tam ex ratione, quam paulo post Barclaius ponit h. §. quam ex illa, quae infra §. XI. ab eodem affertur. Si autem Grotius loquitur de singulis, aut parte aliqua civitatis, tum satis intelligitur, coeuntium in civitatem ab initio hanc fuisse mentem, ut adversus summam potestatem sibi nihil iuris relinquerent. Ut enim in hoc ordine imperandi et parendi instituendo, in aliqua persona aut coetu consisterent, quorum secus facta superiorem iudicem [Note: v. 1. 3. 8.] ac vindicem, praeter Deum, non haberent; ipse finis societatis postulabat: ad quem scilicet perveniti non poterat, absque potestate summa neminisque iudicio obnoxia.


page 278, image: s0316

Porro quod mox ait, homines non Dei praecepto, sed sponte experimento infirmitatis in civilem societatem coivisse, dilutius est, neque exhautit rem, aut satisfacit illi naturali societatis appetentiae: recteque Feldenus negat, fundamentum civilis consociationis ex infirmitate et indigentia (quae assumitur quidem nonnumquam, non tamen ut sola aut praecipua causa) peti posse. Societas enim civilis non est meri placiti, sed à natura venit. De quo non dubitarunt ex Philosophis plurimi, eorum autem nemo dubitare debebat, qui et primordia rerum, et accuratiorem iuris naturalis intelligentiam sacris literis debent. Dictum est supra. Valeant ergo hic potius, quae Grotius II, 1. 9. disserit, et ad civilem societatem accommodentur, quae ipse de amicitia habet. Idem sentiendum erit de explicatione loci Petrini, quam Grotius subicit, et ordinatione humana. Animosius enim cordatiusque ista Theologi explicant. De hypothesi perfectioris in N. T. requisitae patientiae, in medio §. nihil addam. Perpetuum hoc sibi sumit Grorius, quod nec demonstratum abunde est, et ubi ad fra/oin ougkritikhn\ pertinet, examine accurato exemplorum et locorum uttiusque generis opus est. Testimonia Christianorum Doctorum prorsus illustria sunt: et pietas Thebaeae legionis ex monumentis vulgo parum obviis erndite producitur.

Qui haec Grotiana legit cum aliquo sensu publice gestorum, haud dubie recordabitur


page 279, image: s0317

disputationum non minus tristium et periculosarum, quàm ineruditarum et remere ruentium: quas nominatim nemo libenter exprimat. Magna rei publicae et civilis philosophiae imperitia ultro se prodidit; arripiendo et inculcando aliena quaedam et cruda, relictis propriis et ex re natis argumentis, in illa quaestione, ei) e)/zestin a)ntipolemei=n. Quid enim conficiant illa: Principem, qui vim suis intentat, desinere esse Principem; Principem esse dominum feudi, qui si officii immemor sit, vasallo ius resistendi nasci; Principi malae causae ministro, praesertim adversus Deum et religionem tendenti, vim opponi posse; Tyrannum esse, qui praeter mores et leges rem publicam administret; Tyrannum non arcerimodo, sed tolli posse: Magistratus inferiores (de quo Grotius) ius resistendi Principi, quasi reservatum, obtinere; et similitudines in speciem adornatae; de lupo a gregibus per vim arcendo, de patre vel furioso, repellendo, vel scelesto, vindicando: de pastore gregibus infesto coërcendo, et similia? Longe aliis et firmioribus opus est demonstrationibus, si et conscientia in tuto locari, et in re omnium maxima nihil temere moveri debeat. Iam, quae desui suorumque defensione, de inculpata tutela feruntur, omnem vim suam perdunt, ubi generaliter dicta, ad hypothesin, nec explicatam satis nec intellectam, tamen pro auctoritate et quasi pro imperio adhibentur. Non multum profecerunt in studiis rei publicae unice necessariis et utilibus, qui non vident


page 280, image: s0318

in his exemplis, quantum desit ad salutis publicae rationes probe tutandas, ubi interior illa philosophia, tam ignorata plerisque, qui soli pro republica sapere sibi videntur, quam contempta, facem non praefert. Quin enim aestus animorum explicari, perplexa negotiorum distingui; quid facto opus, extra dubium collocari possit, potueritve in eiusmodi casibus, negari nequit, si quis artibus, quas dixi, animum serio induisset, et solida a fluxis discernere didicislet. In qua disciplina, quia Grotius apprime eruditus est, male andit apud eos, qui capere non possunt, quicquid à vulgaribus et perfunctoriis literis discrepat.

§. IX. Recte hic negligentia distinguitur à derelictione. Potest tamen accidere, ut neglectus imperii, causam destituendi Principis suggerat 1. si in clausula commissoria, cum imperium deferretur, id dictum est. 2. si ad alia crimina iis in regnis, quibus Rex committere regnum potest, accedat negligentiae crimen. Atque in omni hac disputatione necesse est intelligi negligentiam enormem, qualem in Vitellio describunt Historici. Inter titulos abrogati Wenceslao Catoli IV. filio imperii etiam negligentia ponitur, et notabiliter ita describitur, quod saepius monitus ab Electoribus et Principibus, nihil curae pro republica et operae sibi suscipiendum duxerit. Sed id exemplum non potest ad quodvis regnum trahi: et, ut ego arbitror, ne ad


page 281, image: s0319

Germanicos quidem priores Caesares. Quanta enim illis temporibus muratio circa statum rei publicae acciderit, historiarum peritis notum est. Igitur in ardua et periculosa quaestione non debebant tam secure exempla destitutorrum Caesarum afferri: ut Adolphi Nassovii, Henrici IV. et Wenceslaei huius. Sed Adolphus quidem inimicorum conspiratione oppressus est; non omnibus, quorum intererat non nisi publico consensu id fieri, assentientibus: incertumque fuit, si Adolphus praelio non occubuisset, quae pars superior esset futura, Adolphi an Alberti. confer Historiae Australis partem pleniorem cum Annalibus Steronis: qui etiam (anno 1297.) de primis conatibus Adolphum destituere volentium annotat; ob hoc eorundem Principum, qui se dicebant alium Regem velle eligere, machinatio in ridiculum est conversa. Quid dicamus de illa ratione Bonifacii VIII. Pontificis ex Chronico Belgico Magno, qui contendit: Albertum in legem maiestatis deliquisse, interficiendo Dominum suum, scilicet Dominum Adolphum Romanorum Regem. Idem Albertus Argentinensis refert, qui et de electione [Note: pag. 278.] Alberti satis frigide sentiens, Maguntiae, inquit, a quibusdam Principibus quasi congregatis, Regemque tamquam inutilem Rei publicae et Imperii destructorem destituentibus in Romanorum Regem est electus. Henricus IV. auctoritate et arbitrio Pontificis, id est, eius, qui nec huius tei ius habuit, nec obsequium Electoribus et Principibus ullo modo imperare


page 282, image: s0320

potuit, deiectus est; haud dubie iniuste, et per errorem de Pontificiis devotionibus tunc invalescentem. Quae utique tam sunt manifesta, ut probatione non indigeant. Wenceslai destitutio, si facta esset, sicut memorat ex Emundo [Note: pag. 328.] Chronicon Belgicum Magnum, idem iudicium subiret. Ita enim ibi legas: WEnceslaus propter mala merita et alia maleficia regno Romanorum privatus, et ab eodem destitutus fuit a Bonifacio Papa Nono, data Electoribus Imperii potestate alium in Regem Romanorum eligendi, postea in Imperatorem promovendum. Quod vero ius Pontificis vel Imperio exuendi Imperatorem, vel facultatem eligendi Electoribus dandi? prorsus nullum. Ergo talis destitutio hactenus nulla esset. Sed Electores Rhenani in [Note: Chron. Spir. VII. 72.] litteris suit apud Lehmannum dicunt, se consilio aliorum Principum adhibito post multas admonitiones irritas, Wenceslaum Imperio indignum iudicasse. Fateor interim, Wenceslaum talem fuisse, qui in quovis regno suis flagitiis et sceleribus protuerit patientiam excutere civium ac ordinum animis, et solio excidere. Sed facta, quibus ignoscendum esse, magna ratio dictat, ius nec constituunt, nec probant. Qui enim accuratissime velit quaestionem iuris excutere, desiderabit legem in Republica mixta, qua definiatur, quid tali casu faciendum sit. Quod si, deficiente tali lege, ex usu et consuetudine Rei publicae aliquid consilii eliciendum est, cautissimus quisque maxime sapere videbitur. Putat equidem


page 283, image: s0321

Tholosanus, melius fuisse facturos Electores, si Wenceslao coadiutorem potius dedissent, quàm imperium abrogassent. Propius ad rationem constitutae rei publicae diceremus: melius asse in tali casu, Regem Romanorum eligere, et vivo Caesari (sicut alias fere morbi aut absentiae causa fit) adiungere. Sed haec, sive ex occasione, sive per excessum dicere licuerit. [Note: C. I. 1. 5. 10.] Fernandus Vasquius satis animose et incaute arripit illam sententiam, quod civibus liceat ex causa ignaviae Principis sui alteri Principi priore relicto se committere.

§. X. Ut haec recte intelligantur, repetenda sunt, quae cap. praeced. §. 10. 11. 12. dicta sunt. ubi Grotius etiam distinxit regna, quae habentur alienabiliter,f quae non. Qua distinctione [Note: C. 1. 1. 5.] neglecta Vasquius parum explanate in hac materia est versatus. Barclaius, cuius hic mentio fit, libro III. cap. 16. adversus monarchomachos, duos tantum casus agnoscit, quibus Rex ipso facto, ex rege non-regem se faciat, et omni honore ac dignitate regali, atque in subditos potestate destituat. Unus casus est, quem Grotius h. cap. §. seque proponit, de hostili in rem publicam animo, qualem Barclaius in Nerone et Caligula proponit. Alter, de quo h. §. ita describitur ap. Barclaium: Si Rex in alicuius clientelam se contulerit, ac regnum, quod liberum à maioribus et populo traditum accepit, alienae ditioni mancipaverit: nam tunc, quamvis forte non ea mente id egit, populo plane ut incommodet, tamen quia, quod praecipuum est, regiae dignitatis amisit, ut summus


page 284, image: s0322

scilicet in regno secundum Deum sit, et solo Deo inferior, atque populum etiam totum ignorantem vel invitum, cuius libertatem sartam et tectam ab exterarum nationum servitute conservare debuit, in alterius gentis ditionem et potestatem dedidit, hac velut quadam regni ab alienatione efsecit, ut nec, quod ipse in regno imperium habuit, retineat, nec in eum, cui collatum voluit, iure quicquam transferat, atque ita Rex eo facto liberum iam et suae potestatis populum relinquat. Describenda fuerunt verba longiuscula, quia potest videri Barclaius duplicem casum proponere, quamquam unum vocet: scilicet de regno in clientelam aut feudum alteri dato, et de regno in alium, vera alienatione translato. Atque ita videtur Grotius accepisse, imo revera sic accepit. Quamquam omnino possis existimare, Barclaium tantum de priore genere loqui, nempe, si Rex de regno nemini ullis vinculis obnoxio, velit regnum feudale facere, ac beneficiarium, aut in alterius clientelam sive protectionem dare; sub aliquo nexu scilicet, qui feudali respondet. Quamvis enim validiore dictione subiungat, si regnum alienae ditioni mancipaverit; postea tamen emendat et restringit illis verbis: hac velut quadam regni abalienatione: ut ostendat, se non de plean alienatione loqui, sed de obligatione qualicumque, quae cum priore omnimoda libertate seu omni nexu libera regni conditione parum conveniat. Qui status, rei augendae causa, servituti comparatur. Atque ea mens Barclaii


page 285, image: s0323

etiam subiecto exemplo Scotico declaratur. Hunc autem casum, puto talem visum esse Grotio, qui nec appellari, nec vindicari tam graviter meretur. Feudalem enim nexum, ut et protectionis seu clientelae ius, non valere ad imminuendam summam potestatem, capite praecedente docuerat. Et posse aliquando fieri, ut Rex aliquis licite hoc faciat, salutis publicae redimendae causa, vix est dubitabile. Maluir ergo de vera et plena alienatione loqui Grotius. Atque tum partite ac singillatim incedendum est. Distinguit Grotius alienationem regni à traditione; et tradituro resisti posse concedit. In alienatione, videtur tantum iure suo cedere; traditio autem efficeret, ut obtineret alter, quicquid hac cessione, se consecuturum speravit. Qui ergo ius habet tantum usufructuarium in regnum, is alienare regnum nequit, sive alienando nihil agit. Quinimo etiamsi tantum iuris non amplius in alium transferre vellet, quantum ipse habuit, id est, usum iuris, non posset citra consensum proprietarii id facere, aut faciendo nihil ageret. Sed, ut Princeps aliquis, usufructuarius habeatur, non efficit clectio aut successio, ut supra dictum est: verum diserta formula, qua Principatus defertur. Comparationis causa aslumitur istud loquendi genus: nec in applicatione ad sungularia exempla, per omnia expeditum est. Reperias enim caus, ubi illi, quem usufructuarium voces, plus quàm usufructuario concedendum videbitur. Dicunt equidem: non


page 286, image: s0324

praesumitur in dubio, civitate Principi plus iuris in se concessisse, quàm usufructuarius habet. Sed praesumendi occasione praetextuque animosius utitur Fernand. Vasquius, ne tantum quidem pro Principe praesumens, quantum pro usufructuario fas est. Accedit, quod, ubi civitas summam potestatem sive omnia iura maiestatis Principi dedit (haec enim quo minus habeat Princeps usufructuario comparatus, nil impedit Grotius) ipsa finis obtinendi necessitas aliquando plus concessum ostendit, quàm usufructuario competit: ut in parte civitatis alienanda. Qua de re infra. Ac in regnis quidem, quae per electionem hodie deferuntur, longe minus dubitationis relinquitur, quàm in antiquissimis. Ubi enim hodie electionis mos viget, electo conceptis et disertis verbis, ut alia praescribuntur, ita facultas per se alienandi adimitur. Quod priscis temporibus non peraeque factum est. In succedendi consuetudine, si antiqua est, vix ullas conditiones regnantibus descriptas exhiberi videas. Hinc, si partium alienatio à prioribus facta comperitur, pro praesentibus etiam praesumitur eadem alienandi facultas, tamquam ex prima voluntate civitatis imperium deferentis. Ubi auctoritatum tituli desunt, nondum tamen deest praesumendi ratio de voluntate populi sive civitatis, quod familiae, cui se suaque commisit, etiam potestatem expediendi salutem totius iacturâ partis, ad obtinendum scilicet finem unice necessariam


page 287, image: s0325

concesserit. Ubi nec de consensu novo populi quaerendo semper praesumi potest: eo quod in ipsa delatione imperii iam consenserit, et finem volendo, ea voluisse intelligatur, sine quibus finis obtineri nequit. Nisi quod totum regnum alienari sine consensu civium satis expresso nequit: quia in successionibus voluntas populi seu civitatis in constituendo imperio certa et indubitata haec est, qua se Familiae permittit, non aliis extra Familiam. quare illa exstincta, suae spontis est civitas, ad constituendum, qua forma placet, imperium; naturali scilicet facultate sibi consulendi, quae ultra Familiae fines translata non erat, ad suum principium reversa. Facti non iuris est, si quid aliter fit. Quinimo, si quo eventu Rex regnum successorium consentiente populo alienaret, hic actus accurate loquendo non esset actus Regis successione regnum adepti; sed regium ius Familiae delatum, populo resignantis. Certe praecedere talis actus ex natura rei intelligitur, antequam ad alienationem possit progressio fieri. Atque adeo auctoritas eius aliqua posset apud populum esse ad persuadendum; potestas nulla ad imperandum. Atque haec locum habent, si solus ex Familia supersit; neque alii praesto sint, quibus spes successionis incumbat. Eadem enim illa ratio, qua in successoriis regnis Familia spectatur, evidenter eo valet, ut consensus eorum, ad quos spes successionis pertinet, necessarius sit ad alienationem: ita ut nec


page 288, image: s0326

populi consensus, deficiente horum consensu, sussiciat. Populus enim in hoc genere regnorum, non uni, sed familiae tradidit imperium; ea mente, ut ius illud ratione quidem singulorum temporarium esse necesle sit, ratione autem familiae perpetuum habeatur. Ex destinato scilicet consilio: nisi fortuna,, interitu familiae huic perpetuitati intercedat. Nihil ergo diceret pro alienante, qui diceret: cum unusquisque sit iuris sui retinendi et dimittendi dominus, quid obstat, quo minus rex possit iure suo in regnum cedere, idque in alium transferre? Multa obstant. 1. Dimittere quidem ius suum quilibet potest, sed non in alterum transferre extra familiam: nisi illud ius hac expresla lege acceperit, ut possit in quemcumque transferre. Haec enim ubi abest conditio, tum resignatur illud ius in eorum manus, unde acceptum est: ibi est potestas transferendi, non apud resignantem. 2. Potest suo iure cedere rex. Sed in regno successorio non debet soli sibi vendicare ius, quod totius Familiae est: neque adeo universe suum dicere potest. Quantum eius iuris habet, potest illo cedere, non illud cedere cui vult: non autem, quantum eius iuris alii, e. g. agnati habent, eo quoque potest cedere, multo minus id cedere alteri. Iuris enim huius in regnis successoriis subiectum adaequatum est Familia, non hic aut ille Princeps. 3. Potest intercedere ius publicum, non uno modo. Ut, si regnum feudale sit,


page 289, image: s0327

aut provincia feudalis, etiamsi alia non obstarent,f certe absque voluntare domini feudi, nulla fieri alienatio potest. Potest et legibus caveri, ne feminis in contrahendo vendendoque idem iuris sit, quod maribus. Memorabilis est controversia adversus Ottocarum Bohemiae regem tempore Rudolphi I. Imp. cui legati Caesaris apud Gerardum de Roo, [Note: Hist. Austr. lib. I. p. 23.] neque Austriam à feminis ad alienos transferri, neque ceteras provincias absque Imperii assensu vendi ius fuisse, multis rationibus demonstrabant.

§. XI. Hic est alter ille casus à Barclaio propositus, nec à Grotio reiectus. Vidit autem vir tranquillitatis publicae amantissimus, multos abuti vocabulis in hac quaestione, et figuris: facileque ut de tyranno, ita de hoste rei publicae pronuntiare. Ut ergo illam licentiam interpretandi facta regum restringeret, addit unam cautionem: sed vix videtur id accidereposse in rege mentis compote. Et alteram: si pluribus populis imperet, posse fieri, ut in unum hostilem animum gerat, eumque velit perdere, ut colonias ibi faciat. Quod si fiat, distinguendum erit, utrum ex causa poenali, an ex odio tyrannico fiat.

§. XII. Huc repet cap. praeced. §. XVI. et XXIII. et adde h. c. mox §. XIV.

§. XIII. Notabis hoc in mixtis rebus publicis, et referes ad ea, quae §. VIII. disputata sunt. Hoc enim est illud argumentum mera et evidenti veritate nixum, quod


page 290, image: s0328

praeterviderunt, quibus alia omnia conquirere, in varietate temporum et necessitate casuum, consilium et ars fuit.

§. XIV. Occasione eius, quod hic dicitur, aliqui fabulari instituunt de libertate tacita: quam, ut schema seditiosae et popularis doctrinae adornari video. Longe autem melius cautiusque Grotius, aliquid libertatis tum retentum tradit, si dictum est in delatione imperii aliquid, quod alium sensum habere nequit, sive ex quo non potest non sequi libertatis quaedam reservatio. In re enim tanti momenti, arbitrariae exceptiones, et remotius educta argumenta locum nancisci nequeunt. An vero omnino nulli tacitae exceptioni venia dari possit, pendet à philosophia de tacitis exceptionibus; infra ad cap. 16. lib. 2. consignanda.

Hic potius aliquid de Tyrannis et tyrannide adiciendum est. Pleraque enim ex hactenus dictis pertinent ad Tyrannum, quem exercitio talem vulgo dicunt: sicut sequentia, tyrannum titulo, spectant. Hic est usurpator alienae potestatis: ille, vexator et oppressor rei publicae. Interdum utroque nomine censendus venit, e. g. Nabis aliquis. Ac de usurpatore ac invasore faciliorem philosophiam Grotius in sequentibus feliciter expediet. In altero genere, non uno modo peccari video. Referri tamen omnia possunt ad illa duo capita: cum quaeritur 1. Quis sit tyrannus. 2. Quid in tyrannum liceat toi=s2 turannoume/nois2, eo quod tyrannus


page 291, image: s0329

est. Primum caput, sive Notitia tyranni, implicatur varietate definitionum: qua nonnulli adducti credunt, non satis definitum esse consensu gentium, quibus rebus amittat aliquis nomen Principis, et induat nomen tyranni. Sed hi statim coniungunt, tamquam para/llhlo/n ti kai\ a)nti/strofon, commissionem regni, sive ius tyranni destruendi, eo ipso quod tyrannus sit. Quod faciendum minime erat, ut postea apparebit. Deficere hic plane philosophiam civilem, ut tyrannum definire nequeat, quis philosophus credat? si enim definiri regnum, seu monarchia quae tyrannidi ex adverso opponitur, potest, cur definiri tyrannis nequeat? Et, si recte definitio fuerit tradita, non est, quod de approbatione gentium dubitetur: sequestrata scilicet, definitioni minime connexa aut insita quaestione, quid liceat in tyrannum, sive quod omnis tyrannus vindictae populi expositus sit. Quis enim unquam, praeter seditiosos quosdam philosophos, tyrannum ita descripsit, ut in ipso nomine, in ipsa descriptione ineslet ius destructionis et vindictae? Ceterum in hac investigatione verae definitionis multos videas abuti Philosophi auctoritate: dum vel descriptiones quasdam Aristotelicas, pro perfectis definitionibus arripiunt; vel quaedam kata/ ti dicta, ut a(plw=s2 dicta [Note: 8. Eth. 10.] (e. gr. quod Persarum reges, quia patrii imperii modum excedant, tyrannidem ex regno faciant; aliaque huius generis) intelligunt; vel facta et opera, tamquam notas,


page 292, image: s0330

tyrannidis incaute ad exstruendam definitionem colligunt. Nam quod vulgo arripiunt illam particulam, ut tyrannidi definiendae propriam, si administrationem rei publicae ad suam non ad civium utilitatem referat; in eo fallunt et falluntur: sicut iam aliis demonstratum est. Propius ad rem ipsam tendit, itidem non plena quidem definitio, sed notabilis [Note: 1. Rhet. 8.] tamen descriptio, quando monarxi/an distinguens ait: h( me\ kata\ ta/zin tina\, bas1ilei/a, h( de\ a)o/ristos, turanni/s2. ea quidem monarchia, quae ordinem quendam, et modum servat, regnum; quae vero nec ordine nec modo finitur, tyrannis est. Quae Graecus Scholiastes erudite explicat: ei) me\n ou)=n kat) a)zi/an a)/rxei ti\s2 kai\ kata\ ta/zin pre/pous1an, bas1ilei/a. ei) de\ a)o/ristos kai\ a)/taktos, turanni\s2. si quis ergo, ut convenit, et quo decet ordine imperat, regnum est: si vero sine fine, modo, ordine, rem publicam gerit, tyrannis habetur. Unde apparet cur Graeca Aristotelis ita Latine converterimus. Tyrannus enim id praecipue spectat, ut libidinem animi per fas et nefas expleat: sive ut, omni honestatis, virtutis, iurisque ratione insuper habita in tractanda republica, libidinem animi pro lege habeat; eoque ut ad hunc modum a)nempodi/stws2 imperare queat, omnia referat. Usitatissimum autem Aristoteli est, tyrannidis vocabulo afficere, quod ab optimo et laudatissimo monarxi/as2 genere secedit. Quae qui velit arripere, et pro ratis sententiis venditare, fumma imis misceri, omniaque distincte agentis philosophiae decreta perverti necesse


page 293, image: s0331

est. Agnoscunt hoc nonnulli, in dominatu herili explicando: quem tyrannidi s1unw/numon facere verentur. Quo magis mirum est, quod definitionem, ut putant, tyrannidis, et illas sententias, de civium utilitate, et imperantis utilitate, tamquam fine proposito, quarum illa quidem certum regni, haec certum tyrannidis argumentum sit, vehementius amplexari, quasi immemores sui, videantur. De virtute Regum, de laudibus et dotibus regiis multa, olim et hodie dicuntur, quae cum iure et potestate regum neutiqum sunt confundenda. Comparandid causa, quàm ponuntur multa, quae seorsum spectata alio se habitu censeri vellent? Quid de ratoriis consiliis argibusque dicam: Plinius Traianum ad imaginem optimi Principatus descripsit: nec diverso multum instituto, quamquam in historico opere, Cyrum Xenophonn. Multa istiusmodi laudibus ornandis animose assumuntur: quasi quicquid à talis excellentia exempli discreparet, malorum Principum ac tyrannorum tantum nomini conveniret. Haec tamen, causae, tempori, certis consillis data, tamquam kuri/as2 do/zas2, ne detracta quidem veste et involucris remotis, in philosophiam vertes? Aliis artibus, et apud eruditos tantum notis opus est, ut rhetorum schemata, in decreta sapientiae migrent. Iam quod attinet ad notas et flagitia tyrannidis, collectim quidem [Note: 5. polit. 1.] ea signavit Aristoteles; et ex eo descripsit Bartolus, de tyrannide: cui accepta fert


page 294, image: s0332

[Note: praefat. lib. 3.] immemor et ignarus Aristotelicae disciplinae Innocentius Gentilletus Anti-Machiavelli auctor. Verum ex iis sunt quaedam in se nec bona necmala; sed perinde sunt, ut illius animus et consilium, qui iis utitur. Quo fit, ut eadem faciat tyrannus, ac bonus Princeps; ubi possis ex propositi diversitate dicere: duo cum faciunt idem, non est idem. Huius igitur generis facta et nomina, si quis velit ad iniuriam Principatus vertere, et tyrannidis hoc praetextu damnate, in quorum regimine ista usurpantur, omnia tyrannis replebuntur, exstincto Regum ac Principum nomine. Nam, etiam secus publice facta non statim tyrannum facere, nec ex quibusdam actionibus sed ex toto regiminis instituto, proposito, forma iudicandum esse; tum desidiae, luxuriae, aliaque crimina in privata ac interiore Principis vita, ad infamiam tyrannidis non esse idonea argumenta: aliis fatentibus et tradentibus, ne vulgo quidem ignoratur. Speciosissime sibi videntur in hoc loco tractando versari, qui ad leges et mores uniuscuiusque civitatis provocant: quibus qui vim facit, indubitabilem esse tyrannum existimant. Quo in genere non pauca nec levia peccantur. Primo enim, si iure regio proprie sic dicto aliquis praesit civitati, et contra leges moresque civitatis fecerit, eumne tyrauni nomine infamare audebis; cum iure regio contineatur, ipsis legibus moderari: ku/rios tw=n no/mwn, legum dominus est, quisquis verus


page 295, image: s0333

rex est. Quod? Si iuravit, se servaturum? Peccasse, si contra fecerit, certum est: tyrannum esse, nihil minus quàm certum est. Quid? si in clausulam commissoriam iuravit? Ante omnia (ne quis ea speculetur, quae numquam fiunt) notandum est, non addi talem clausulam istis principum promissis, quae virtutem, iustitiam, modestiam, continentiam, et similia, pollicentur. Deinde, iam supra dictum est, clausulae commissoriae in regno simplici et vero locum vix esle posse. In mixto igitur statu, maiori specie quaeri potest: an is, qui in partem summi imperii non suam involat, sit pro tyranno habendus? In re tam tenera et periculosa, rursus no esse de plano pronuntiandum, crediderim. Si enim non facit illud aperta vi et immanitate, sed adiuvantibus et occasiones et consilia subministrantibus iis, aut eorum parte, quorum de iure imminuendo agitur; non potest merito vocari tyrannus. Idem dixerim, cum pellexit plerosque ad patienda ea, quae mixturam status quodam modo immutant. Quod si mera vi, contradicentibus et deprecantibus quorum interest ne quid in statu muterur, sive (neque alios intelligo) quorum ius invaditur, aliquid tale audeat: tum ab invasoris nomine (quem tyrannum titulo vocant) non video quomodo vindicari possit. Verum à seditiosis saepe iactari audias: mores et instituta legesque regni violari: cum id demonstrari nullo modo potest. Multum hos clamores iterarunt


page 296, image: s0334

parricidarum in Anglia patroni, ea ementientes et titulo legum morumque adornantes, quae ab aliquot saeculis nullo in usu fuerunt; seu quorum contrarium obtinuit. Ubi accidere potest,, ut tanti temporis consuetudo, potentissima interpres legis, in vulgus iactatae, habenda sit. Contra primaevas enim alicuius rei publicae leges multa innovat tempus: cuias mora, si nulla interpellatio intercessit, aut consensus civitatis accessit, robur addit desuetudini, sive diversae consuetudini. Sicut alibi ostenditur. Pertinet autem huc accuratior et solida cognitio iuris cuiusque regni; à principio, per intervalla, ad extremum: et discretio diligens iuris legumque, quibus status regni vere definitur atque continetur (quas rectius, quàm vulgo describere solent, fundamentales vocarent) tum earum legum, quae civium mores vitamque formant. Ingens enim discrimen, et diversa utriusque generis existimatio. Rarissimum eruditinis genus, neque ex obvio parabile. Quomodo tyranni [Note: Cont. Monarchom. lib. 4. c. 10.] nomine Brutus abutatur, et ante diximus, et conqueritur Barclaius. Tyrannis nova et omni iure ex finibus humani generis exterminanda est, cuius invidia perniciosi assentatores Pontifices Romanos instituerunt onerare, tamquam irrefragabili potestate praeditos, definiendi quis sit tyrannus: et, quod pari violentia connexum voluerunt, solvendi cives sacramento, et religione obsequii: ac deiciendi solio Principes. Cui horribili dogmati


page 297, image: s0335

[Note: v. Thuan. 28. pag. 50. Gramond. 1. et 15.] graviter et constanter obviam ivit non uno tempore Gallia. At vero, etiamsi constaret tandem de tyranno, non statim consequens est, et quasi ipso nomine significatum, quod liceat tyrannum deicere solio, aut è medio tollere. Sicut enim in definiendo seu declarando tyranno cautissime et tardissime incedendum est: ita in remediis adversus tyrannidem conquirendis nullus temeritati et festinationi locus est. In utroque genere huius disputationis Grotium qui non laudat, is parum amare tranuillitatem rerum publicar. cui tam provide consultum ivit, videatur. [Note: 6, polit. 5.] Lipsius attigerat hunc nodum, non solverat; sed vaga quaedam adserendo incertum lectorem dimiserat. Quod non uni praeterea ad eundem modum usu venit. Satis cavisse sibi videntur; qui dicunt: privato non licere interficere tyrannum non-invasorem: iniuriam patientibus licere, defendere se bello et unire, non tamen aggredi principem ac dominum suum: toti rei publicae licere privare tyrannum regno. Quae summa est huius disputationis apud Ioannem [Note: De iustit. et iur. lib. 2. tr. 1. disp. 16. dub. 2. et 16. §. 12.] de Dicastillo. Verum et deferisio habet suas cautiones: et quando se exserat potestas rei publicae in unum translata, non minimae quaestionis est: et conditio adiecta (si nolit ab iniuriis desistere, sed in rei publicae perniciem gubernare) definita distinctaque explicatione opus habet. Generalia denique sunt, si cum Grotianis comparentur. Multum sapientiae veteres in Fabula Herculis esse voluerunt.


page 298, image: s0336

Hercules, inquam, Tyrannorum domitor, pleraque huius loci, difficiles explicatus habentia, extricare sui operis iurisque rationibus potest. Argumentum delectu elegans, tractatu nobile.

§. XV. Cum ad invasorem, sive tyrannum titulo, transit, bene format statum quaestionis ab initio huius §. Posse enim ex iniusto Principatu longa poslessione iustum fieri, infra demonstratur Il, 4. 11. Pacto quoque ius invasori posse acquiri, ut desinat esse tyrannus, certum est ex natura eorum, quae eligimus maioris mali metu. Qua in re Brutus quoque se inflectit, et cum, licere vel privato interficere [Note: Quaest. 5. vind. c. tyr.] invasorem, disputasset, addit: Haec dum tyrannis, ut loquuntur, est in Fieri, id est, dum tyrannus molitur, machinatur, cuniculos agit. At certe, si semel it a rerum potiatur, ut populus victus se iureiurando ei devinciat, res publica oppressa suam in eum potestatem transferat, regnum in suarum legum mutationem rite consentiat: tum sane, quia titulum, quem antea nullum habebat, adeptus est, nec ex facto tantum sed iure possidere videtur, etsi populus e(kw\n ae/konti/ ge squmw=| id iugum recepit; aequum tamen est, ut obtemperet, et Dei voluntati, qui regna de gente in gentem suo arbitrio transfert, placide acquiescat. In exemplis subiectis absolvit Brutum et Cassium Caesaris interfectores (parum accommodate ille quidem ad hunc doctrinam, sed quia proposito suo serviendum duxit) incusat


page 299, image: s0337

Cinnam Augusti insidiatorem. Haec dum refert ex Bruto Barclaius, non potest se continere, [Note: lib. 4. c. 10.] quin exclamet: Benedictus Deus, qui veritatem ab invitis non raro exprimit. de Iulio Caesare haud dubie rectius iudicarunt, qui caedem eius pessimum facinus dixerunt. Invaserat ille quidem rem public.: Sed S. P. Q. consensu firmatam sibi potestatem possederat: adeoque iure occidi non poterat. Quod enim inimici eius, sibi nomen rei publicae accommodabant, ad praetextum et speciem, non ad rei veritatem referendum est. Octavius quoque Caesar, quin ab initio invasor fuerit, negari nequit. Sed subinde ius legitimi Principis nactus est, ut primum Senatus Populique consensu certatim decreto promulgatoque omnia iura maiestatis adeptus est, [Note: lib. 53.] describente Dione. Neque obstat huic iuri, quod necessitate videntur adacti Romani, ut ista decernerent. Maluerunt scilicet hunc statum cum securitate, quàm libertatem cum periculo exitii. Quae non est vis, sed ratio. Ut alibi uberius docetur. De Invasore igitur quaeritur primo: an acta eius valere debeant? quod bene expeditur h. §. Disputatum est in Imperio nostro: an privilegia à Wenceslao, qui destitutus est, concessa valere deberent nec ne? Multa dixit in hunc rem Amplissimus Vir [Note: lib. 2. c. 11. num. 33.] Limnaeus priore et posteriore tomis Additionum ad Ius Publicum. Chifletius quoque et Blondellus, par nobile adversariorum ad pugnam compositum, ille in Alsatia vindicata, hic in


page 300, image: s0338

Praefatione Apologetica. Wenceslai chartas, post exauctorationem datas, vel propugnavit, vel oppugnavit. Neuter historiam et quaestionem facti ad liquidum perduxit. Absque qua nec expediri totum potest, quod dubitatur. Seponenda est res et reservanda in locum suum.

De Invasore, quaeritur secundo: quid in eum liceat, sola vi absque ulla pactione nitentem? et respondetur §. XVI. Idem, quod in publicos hostes. Progrediuntur nonnulli plus ultra, et dicunt: ne fidem quidem datam tyranno, obstare quo minus pro hoste habeatur. Cum tyranno enim nullam populis fidem, nullam iurisiurandi religionem intercedere. Sed haec sententia merito reicitur infra II, 13. 15. De cetero considerandus est hic casus paulo diligentius. De eo sermo est, qui imperium arripuit, et possidet. Nisi ipsum arreptae poslessionis articulum intelligas et quasi momentaneam possessionem, concipiendus erit animo is status, qui firmatam quasi praesentius possessionem significet, et in quo ne occidi quidem possit, nisi ab eo, qui et ipse vitam suam patriae devoverit. Hic autem, an non habeant locum, quae mox §. XIX. caventur, dispiciendum fuerit. Exemplum iure meritoque interfecti invasoris, et casus Grotiani, est in supposititio Smerdi, qui vero nomine Oropastes Smerdim Cyri filium se ferens apud Persas regnabat. Huic non poterat fides dari, nulla cum hoc pactio esse potuit. Cum


page 301, image: s0339

Smerdi enim, quicquid actum est, egisse se credebant Persae. Qui, dolo comperto, hominem impostorem merito è medio ac optimo iure sustulerunt. Igitur ne opus quidem est, procerum magofo/nwn causam in controversiam [Note: lib. 3. lib. I.] vocare. Apud Herodotum, et Iustinum.

De invasore quaeritur tertio, §. XVII. quid in eum liceat, ubi lex tyrannicidium permittit, aut praemiis afficit? Facilis responsio: et examplum Graecatum civitatum in promptu. Graecae enim civitates libertati in primis studentes, severitate talium legum, quae a)/kriton fo/non tyrannorum permitterent, interfectoribus praemia decernerent (qualium crebra mentio apud Declamatores) ab audacia invadendae rei publicae deterrere turbidos volebant. Harum exemplo et auctoritate intemperantius abutitur subinde Cicero: nec enim quae Graecis licebat facere auctoritate legis, alibi sine lege licet facere. Neque lex Valeria in Iulio Caesare locum habebat, ut supra dixi. Magna etiam quaestio est, an conducat omni civitati, tales leges admittere. Inquis: Etiam si non scribatur talis lex; à natura ipsa, ex ratione naturalis defensionis, videtur sanciri: ut hinc emergat, quod §. praecedente Grotius concessit. Nullum posse casum dari, ubi cuivis civi liceat vindicare rem publicam ab invasore, non dixerim. Et hic ratio summa, quae pro patria facit, auctoritatem legis quodam modo subire videtur. Sed cum tanta sit in rebus humanis temporum varietas, habitusque


page 302, image: s0340

negotiorum, et ratio salutis publicae expediendae aliter atque aliter se habeant, naturalia defensionis iura non possunt, vel indistincte, vel in infinitum laudari. Si enim summa potestas interrogaretur, an quemvis tytannidem moliri coeptantem sive status mutationi operam dantem à quovis vellet interimi; non erit in expedito, indefinita praesertim, responsio. Variant ut temporis, ita actionum singularum, [Note: in Poplic. p. 103. et 110.] singula paene momenta. Plutarchus cum Poplicolae legem, in Annotatis quoque adscriptam refert, primo non fuisse eam pro cetera viri moderatione, fatetur; deinde non omisit conditionem; tum demum interfectorem caedis absolutum iri, si scelus interfecti idoneis argumentis probasset. ktei/nanta de\ fo/nou kasqaro\n, ei) para/xoito tou= a)dikh/matos tou\s2 e)le/gxous2. Et postea to\ mis1otu/rannon factis gradibus distinguit, exemplo Solonis moderatiore proposito. Quod si omnino talis lex ferenda sit, valde ad rem pertinebit, ut definiatur factum, quo quis moliri tyrannidem censendus sit. Sicut in illa lege, cuius h. §. mentio, Valerius Publicola statuit apud Dion. Halicarnassensem: [Note: lib. s. p. 202.] a)/rxonta mhde/na ei)=nai *pwmai/wn, o(\s2 a)\n mh\ para\ tou= dh/mou la/bh| th\n a)rxh\n, sqa/naton e)pisqei\s2 chmi/an e)a/n tis2 para\ tau=ta poih=|, kai\ to\n a)poktei/nonta tou=to/n tina poiw=n a)sqw=on. Ne quis Romae magistratum gereret, nisi à populo mandatum; mortis poenam contra facienti decernens, et, qui talem occideret, insontem caedis pronuntians. Quis enim satis prudenter cogitans, nudo tyrannidis et tyranni


page 303, image: s0341

nomine posito, definitionem criminum, quibus id nominis quisquam mereri potest (id est, rem nihil minus quàm facilem) cuivis è vulgo permittat? Neque vero dubitandum est, apud Graecos, ubicumque lex impune interfici tyrannos constituit, definitum et publice notum fuisse, quis haberi tyrannus posset. Neque facile aliter tractatur illa quaestio, quàm in conspecta et nota omnium querelis tyrannide. Nam dum in fieti, ut loquuntur, adhuc est tyrannis, legibus moribusque definitum sit oportet, quando, id est, quae ob facta pro tyranno quis occidi queat. Ceterum Graecos ultra quàm fas est, progressos esse in hoc genere, ex adverso posita Romanorum [Note: lib. 8. p. 57.] aequitate ostendit Dionysius Halicarnassensis: quorum hi ob parentum culpam liberos plecti nolebant; illi tyrannorum prolem vel morte, vel perpetuo exilio multabant.

De invasore quaeritur quarto §. XVIII. an licitum sit tyrannicidium, quod iubent verus Rex, sive ii, ad quem quosve spectat summum imperium? Exemplum, quod hic affertur, clarum est. Sed non est per omnia secure incedendum. Ponamus casum: Verus Rex in exilio aetatem degat: is iubeat tyrannum invasorem interfici. Hic definiendum erit; quem iubere possit, et cui hoc ministerium delegare. Iubebitne illos cives et subditos ante sibi, qui interim fidem et obsequia tyranno iurarunt? Erit iussum sine effectu: neque illis licebit iusiurandum


page 304, image: s0342

tyranranno datum temerare. Satis scio, esse quosdam in iureiurando interpretando an cavillando satis faciles, quasi nec potuerit contra iustum Regem fieri, neque factum valeret. Quos vel Ethnicorum exempla possunt arguere. [Note: de bell. Gal. lib. 1. c. 31.] Non audebant Aedui apud Caesarem de Ariovisti tyrannide queri, aut adversus eum auxilia implorare, quia, se hoc non facturos, iuraverant. Divitiacus unum se esse, ait, ex omni civitate Aeduorum, qui adduci non potuerit, ut iuraret, aut suos liberos obsides daret, ob eam rem se ex civitate profugisse, et Romam ad Senatum venisse, auxilium postulatum, quod solus neque iureiurando, neque obsidibus teneretur. Talem igitur, si quis esset, Divitiacum iubere verus rex posset: aut percussores immittere, id est, certos homines tyranno nulla iurisiurandi religione obstrictos. Quod, ut opinor, hic non quaeritur. Pertinet enim casus Grotio propositus, non ad stabilem, ut ita dicam, tyrannidem, sed ad eam, quae affectatur, et ut sic dicam, in motu est.

Sed in re, nihil modicum spectante, Grotius §. XIX. praeclaram cautionem civibus patriae studiosis commendat: quae Ciceronem quoque non semel anxium habuit. Sed is quidem vix potuit in certa sententia conquiescere: adeo varium se praebuit in iudicio de tali statu ferendo: sicut vel ex iis intelligitur, quae totiens de nece Iulii Caesaris satis incaute disserit. Fluctuantibus eiusmodi iudiciis, idoneae sunt, quae opponantur auctoritates eleganti et


page 305, image: s0343

erudito parallhlis1mw=| allatae. Tenuit haec dubitatio et exercuit animos prudentum, etiam propioribus saeculis. Nec requiret, ubi et quando, nisi qui in historiis hospes est. Aodis exemplo (quod recte Grotius explicat) foede abutitur ac sceleste Miltonius: prorsus scilicet exemplo et ore nefariorum parricidarum, [Note: v. Mus. p. 28.] qui Henricum Valesium Regem, et Guilielmum Arausionensem interfecerunt. [Note: lib. 34. c. 48.] Locus Livii de Nabide dignus est, qui totus hic legatur. Si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur Quintius, Pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse, nunc cum aliter, quàm ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse, tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis, relinqui, quàm intermori vehementioribus, quàm quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram. Decora oratio, et, si res ita se habuisset, praecipua laude ferenda. Sed, qui historiam totam novit, obtentui sumpsisse ea Ducem Romanum suae festinationi, ad alia tendenti, satis intelligit.

§. XX. Postrema verba caute accipienda sunt. Non enim Christus ideo tantum Caesari iubet tributum solvi, quia in possessione erat Imperii: sed quia Iudaeos scire et credere volebat, Caesarem habere legitimum in ipsos imperium. Nam illud, quod est Caesaris, idem notat, ac si dixisset: quod Caesari ipso iure debetur. Iure victoriae, armorum, deditionis,


page 306, image: s0344

[Note: de I. N. et G. lib. 6. c. 17. p. 765. edit. Londin.] gentium, ut Seldenus explicat. Neque dubitant Theologi, quin Christus Imperii Romani iura in Iudaeos aliis quoque modis confirmarit. Quod exemplum etiam Apostoli secuti sunt. De cetero cautio ipsa de non trahendo sibi rei controversae iudicio, utilissime adiecta, et pro obice multarum seditionsarum aut turbulentarum cogitationum opposita est.

IN LIB. I. CAP. V. Qui bellum licite gerant.

[Note: c. 3. §. 1. et 4.] DE belli causa efficiente principali, etiam actum est, cum bellum publicum describeretur. Debuit tamen iste titulus ad integrandum philosophiae ordinem, etiam hic proponi et connecti: ut §. 1. designaret causam principalem: §. 2. causas adiuvantes: §. 3. et 4. causas instrumentales.

§. I. Causa efficiens belli publici principalis dicitur, potestas publica, maxime summa. cur non simpliciter, summa? Eodem res redit: summa potestas est causa belli publici, vel per se, vel per eos, quibus delegavit. Dictum satis est supra ad cap. 3. §. 4. et 5.

An pro aliis, bellum moveri possit, disquisitio remittitur ad lib. 2. cap. 25.

§. II. Tota ratio iustitiae, ex sociali hominis natura et cognatione procedit. Respectus societatis, quam natura, id est, Deus omnibus commendat et praecipit, utrumque efficit: et ne velimus alteri nocere, aut iniuriam


page 307, image: s0345

inferre, et ne patiamur ei noceri, quantum in nobis est: sed vel beneficiis ei, vel defensione et auxilio, quae est pats beneficii, prodesse, omni ope studioque cupiamus. Hoc fundamento Cicero magnificam istam de iustitia philosophiam, omnes philosophiorum et sectarum bonas sententias complexam inaedificavit: et Iureconsulti veteres plurimas definiendi praecipiendique rationes exstruxerunt. Papiniani enim illud, ex ore philosophorum acceptum, beneficio affici hominem interest hominis, et in una re positum, non modo ad exempla à Grotio in margine adiuncta, sed ad plurima alia pertinet: si quis non tam verborum, quàm rerum para/llhla velit requirere. Ciceronis diligentia etiam in eo hic laudatur, quod magnae illius communitatis et societatis naturalis, gradus, à summo ad imum, ordine explanavit. Neque in hoc genere quisquam ei praeferri potest. Haec nobilissima et prima omnis officii, et praesertim omnis iustitiae, socialis proprie virtutis origo. Et ad utilitates quidem mutuas etiam amplius invitat natura, obiecta specie indigentiae; hoc sensu: Ecce ille eget rebus necessariis, eget opera, eget auxilio: at quis? ille vicinus, ille cognatus, ille amicus, imo ille homo cognatum tibi animal, quod eiusdem communio naturae ad societatem et coniunctionem non elignedum modo, seed diligendum monstrat tibi commendatque. At à quo iuvari sublevarive petit? ab eo, qui intelligit se esse eiusdem


page 308, image: s0346

naturae, tum suopte ingenio socialis, tum mutuam opem ad subsidium vitae desiderantis. [Note: de benefic. 4. 18.] Nam quo alio tuti sumus, inquit Seneca, quàm quod mutuis iuvamur officiis? hoc uno instructior vita, contraque incursiones subitas munitior est, benesiciorum commercio. Diffunditur hic locus in sequentibus. Non tamen haec indigentia hominibus communis, vel ut sola, vel ut praecipua causa consociationis statuenda est: sicut [Note: 1. offic. 44.] iam ante monuimus. Cicero revincit eam sen. tentiam graviter: Nec verum est, inquit, quod dicitur à quibusdam, propter necessitatem vitae, quod ea, quae natura desideret, consequi sine aliis atque efficere non possemus, idcirco istam esse cum hominibus communitatem et societatem. Quod si omnia nobis, quae ad vitam cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur, tum optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis, totum se in cognitione et scientia collocaret. non est ita. nam et solitudinem fugeret, et socium studii quaereret: tum docere, tum discere vellet, [Note: 2. offic. 21.] tum audire, tum dicere. Et postea coniungit naturae praeceptum et indigentiae invitamentum: hanc ob causam maxime, ut sua tenerentur, res publicae civitatesque constitutae sunt. Nam etsi duce natura congregabantur homines, tamen spe custodiae rerum suarum, urbium praesidia quaerebant. Et in hac ipsa mutuarum utilitatum communicatione, et ferendae opis homini, eo quod homo est, studio, non eam tantum instigationem esse, quàm indigentia suppeditat, et spes mutuae opis, ubi usus sit; sed naturalem


page 309, image: s0347

homini ac insitam iuvandi hominis cupiditatem, [Note: 3. offic. 5.] etiam citra cogitationem mutui auxilii praeclare ostendit Tullius, Magis est, inquiens, secundum naturam, pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis, aut iu vandis, maximos labores molestiasque suscipere, imitantes Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor, in concilio caelestium colloc avit, quàm vivere in solitudine non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis volupt at ibus, abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine et viribus.

Solonis sententia, in Annotatis exposita, inter nobiliora philosophiae et primae sortis dogmata eminet. Atque hoc voluisse etiam Platonem, cum de communione uxorum, liberorumque disputaret, existimant eruditorum nonnulli: ut communia censerentur illa, non confusione libidinis, sed communione caritatis, quemadmodum nonnemo explicat: si nimirum unusquisque aliorum salutem et utilitatem ita ad se spectare existimaret, tamquam suam; et si quilibet alienorum ita in civitate curam gereret, ac si essent sui. Quam mensuram caritatis etiam ethnicos agnovisse, ex his ipsis dictis patet; et quae mox sequuntur.

[Note: serm. 141.] Menandri versus à Grotio Latine conversi, Graece ita se habent apud Stobaeum:

ei)/per to\n a)dikou=nta me\n w(s2 h)mun/eto
e(/kastos2 h(mw=n, kai\ s1unhgwni/s1ato
i)/s1ws2 nomi/cwn )i/dion ei)=nai to\ gegono\s2
a) di/khma, kai\ s1une/pratton a)llei/lois2 pikrw=s2,
ou)k a)\n )bpiplei=on to\ kako\n h(mi=n h)/rzato


page 310, image: s0348

to\ tw=n ponhrw=n a)lla\ para throu/menoi
kai\ tugxa/nontes2 h(=s2 e)/dei timwri/as2,
h)/toi s1pa/nioi s1fo/dr) a)/n h)=s1an, h)\ pepaume/noi.

Democriti loco, negativa interponenda est, [Note: serm. 152. p. 529.] mh\ parie/nai. Exstat apud Stobaeum. Illud mh\ parie/nai, explicari en parallh/lou potest sententia [Note: lib. 1.] Corinthiorum apud Thucydidem: ou) ga\r o( doulws1a/menos, a)ll) o( duna/menos me\n pau=s1ai, priorw=n de\, a)lhsqe/steron a)utw=| dra=|. Baro Enenckelius reddidit: neque enim, qui servitutem aliis iniungit, tam culpandus est, quam qui cum possit prohibere, negligit.

§. III. Instrumentorum vocem, non recte accommodari liberis, et omnibus subditis, Feldenus notat. Sed ratio abunde explicata est à Grotio. Sicut enim in aliis discrepant sane liberi, subditi, servi: ita, quatenus in agendo voluntas eorum aliunde pendet, recte comparantur. Non sunt servi, qui in civili imperio agunt, subditi; sicut in herili, certa dominorum domus, et ceteri servi. Sed quia de omnibus subditis vere dici potest, quod in multis eorum voluntas pendeat ab alia, eatenus et ratio instrumenti, et comparatio cum servis in fine §. locum habeat.

§. IV. Lege, quidam excluduntur bello, quidam levantur. Excluduntur Romae, exempli gratia, tamquam indigni, servi, et passim infames, rerumque capitalium damnati. Nisi quod servi, in magnis rei publicae periculis, eitam armabantur. Levantur militia, exempli gratia, Clerici: quorum officium tale est, ut non


page 311, image: s0349

possit aut debéat onerari laboribus aliis: nisi in casu necessitatis, quod addit Grotius. Habet haec exceptio locum, praesertim, ubi magna multitudo clericorum moenibus et monasteriis inclusa, civilibusque exempta muneribus aetatem agit. Privilegia enim eiusmodi habent tacitam et naturalem exceptionem, ne ad interitum rei publicae conferantur. Cuius periculi metus ostendit, hunc esse illum casum, ubi nemo à munere tutandae ab exilio patriae exsolvi potest. An autem illi clerici, pauci scilicet, qui pastorum munia obeunt ad omne belli et pacis tempus pertinentia, adigi possint ad munia militaria, gravior quaestio est. Credo, non posse dari casum, ubi hoc rect4 fiat. Quippe non tantum in bello, sed etiam in praelio locus est et usus Ecclesiasticarum functionum: possunt hortari, solari, alloqui vulneratos, aliaque eius generis praestare, ut ratio nulla sit aut esse possit, ab his eos traducere ad operas militares. Videatur Arnisaeus de Exempt. Clericor. sect. 1. §. 6. Ceterum

An et quatenus subditi summae potestati, cogî possint ad bellandum, infra tractatur II, 26.


image: s0350

Index scriptorum, qui laudantur, à Bibliopola adiectus.

AESchylus pag. 16.

Albergatus 25.

Albertus Argentinensis 281.

Alemannus (Nicol.) 123.

Alteserra (Ant. Dadin.) 262.

Althusius 235.

Andronicus Rhodius 12. 222.

Antoninus Imp. 13.

Apollodorus 14.

Apollonius (Gul.) 212.

Aristides 17.

Aristoteles 11. 49. 74. 82. 142. 162. 202. 206. 218. 233. 267. 292.

Arnisaeus 87. 90. 91. 208. 230. 236.

Arrianus 13.

Aspasius 12.

Augustinus 21. 155.

BArclaius (Gul.) 264. 276. 283. 284. 299.

Bartolus 293.

Bellarmi nus 264.

Besoldus 227.

Bignoni us (Hieron.) 30. 261. 262.

Blondellus 299.

Bochartus 244. 264.

Bodinus 24. 75. 94. 108. 128. 212. 215. 235. 237. 250.

Brutus 271. 275. 298.

CAEsar 195. 261. 304.

Caietanus 22.

Calixtus 157. 161.

Camdenus 118.

Camerarius (Ioach.) 168.

Canones Synod. 21.

Chifletius 299.

Chronicon Belgicum Magn. 281. 282.

Chytraeus 250.

Cicero 2. 3. 6. 7. 13. 17. 46. 48. 49. 50. 56. 57. 59. 61. 77. 83. 137. 138. 159. 167. 176. 178. 188. 195. 197. 198. 260. 276. 307. 308. 309.

Claudianus 17.

Clemens Alexandrin. 183.

Clemens Romanus 183.

Conringius 131. 196. 245.

Constantinus Imp. 108.

Contarenus 257.


image: s0351

Contzenius 205.

Covarruvias 24.

Curtius 192. 242.

Cyrillus Scythopolit. 123.

DEmocritus 310.

Demosthenes 17. 18.

Eicastillo (Io. de) 82. 141. 297.

Dio Cassius 207. 211. 217. 274.

Dio Prusaeus Chrysostomus 18.

Diogenes Laërtius 13. 45.

Dionysius Halicarnasseus 232. 259. 302. 303.

Duck (Arturus) 39.

EClogae Constantini 14.

Ephrem. 22.

Epictetus 13.

Ericus Upsaliensis 127.

Eunapius 13.

Euripides 16. 45. 71. 156. 181.

Eustratius 12. 77.

Euthymius Zigabenus 22.

FAber (Petr.) 144.

Feldenus 6. 61. 62. 78. 82. 87. 101. 104. 141. 143. 145. 155. 158. 186. 213. 214. 229. 310.

Fullerus (Nicol.) 244.

GAssendus 5. 7. 46. 81. 159. 179. 230. 273.

Gellius 27.

Gentilis (Albericus) 24. 79. 264.

Gentilletus (Innocent.) 294.

Gerardus (Ioh.) 225.

Goldastus 205. 245. 264.

Gramondus 205. 264. 297.

Grasvvinckelius 78. 194. 228. 248.

Gregorius Nazianzenus 222.

Grotii consilium scribendi operis 1. causa 44. titulus 2. 3. oi/konomi/a 58. tabulis ab ipso comprehensa 63. etc. theologia 19. stilus 29. 30. annotata 26. liber de satis factione 83. Batavia antiqua 237.

Gryphiander 38.

HEinsius (Daniel) 12.

Herodotus 301.

Hesiodus 160.

Hierocles 55. 265.

Historia Australis 281.

Hobbes 47. 50. 60. 61. 74. 197.


image: s0352

Hoeschelius 14.

Homerus 16. 166. 267.

Horatius 77.

Hotomannus 24. 43. 263. 275.

IAmblichus 13.

Instrumentum Pacis 17. 127.

Iosephus 114.

Isidorus pelusiota 78. 172. 258.

Isocrates 17. 18. 142.

Ivo Parisinus 159.

Iustinus 301.

LAmpridius 208.

Lehmanni Chron. Spir. 202.

Lex Frisionum 103. Longobardorum 149. 231. Leges civiles Rom. 119. 120. 124. 125. 144. 145. 166. 230. 270.

Lessius 23.

Libanius 18. 95.

Limnaeus 299.

Lipsius 297.

Livius 3. 139. 190. 194. 231. 240. 241. 261. 305.

Loccenius 127.

Lucas Tudensis 101.

Lucanus 17.

Lysias 18.

MAgerus 261. 262.

Maimonides 21.

Marca (Petrus de) 212.

Mariana 101.

Maximus Tyrius 12.

Medina 23.

Melanchthon. 4. 8. 9. 113. 272.

Menander 309.

Michaël Ephesius 11. 166.

Miltonus 233.

Molina 23.

Muis (Simeon de) 180.

NEpos (Corn.) 73. 114.

Nicephorus Gregoras 242.

OVidius 17.

PAusanias 14.

Peirescius 1. 2.

Perezius 120.

Philo 12.

Philostratus 13.

Photius 77.

Piccartus 24, 75.

Plato 12. 50. 54. 62. 111. 142. 255. 267.


image: s0353

Plinius 116. 137. 266.

Plutarchus 13. 56. 272. 302.

Polybius 256. 266.

Pontanus (Isac.) 125. 126. 127.

Porphyrius 5. 13.

Procli Schol. in Hesiod. 160.

Procopius 30.

Pufendorfius 48. 78. 84. 141. 145, 159. 195.

Pythagoras 77.

QUaerengius (Anton.) 11.

ROo (Gerardus de) 289.

Roy (Hugo de) 8. 81.

SAlmasius 145. 158. 272.

Scholiastes Euripidis 74.

Schickardus 258. 271.

Schottus (Andr.) 258.

Schützius 225.

Seldenus 3. 4. 10. 20. 143. 156. 159. 160. 164. 166. 169. 176. 180. 182. 192. 230. 244. 258. 306.

Seneca Rhetor 10. 18. 55. 122. 144. 149.

Seneca Philosophus 3. 92. 308.

Seneca Tragicus 15.

Sextus Empiricus 13.

Seysellius 275.

Silius Italicus 17.

Simeon Metaphrastes 123.

Simplicius 13.

Sophocles 13.

Sotus (Dominicus) 22.

Statius 17.

Steronis Annales 281.

Stobaeus 13. 30. 62. 310.

Strabo 14.

Suetonius 115.

Suidas 123.

Silvester 23.

TAcitus 62. 77. 108. 115. 116. 216. 217. 253. 259. 274.

Themistius 17.

Theodoretus 111. 165. 173. 235. 266. 273.

Theophilus 214.

Tholosanus 102. 156. 283.

Thomas 27.

Thuanus 102. 109. 205. 276. 297.

Thucydides 310.

VAlesius (Henr.) 14. 261.

Vasquius (Fernandus) 24. 33. 51. 114. 121. 150. 152. 154. 170. 203. 214. 234. 263. 283. 286.


image: s0354

Vedelius (Nicolaus) 212.

Velleius 262.

Virgilius 16. 17. 54. 129. 231.

Vossius (G. I.) 261.

Ursinus 14.

Wagenseilius 21. 153. 175. 180. 182. 248. 258.

Wendelinus (Gottifred.) 231.

XEnophon 293.

ZOnaras 208.

FINIS.


image: s0355

IN HUGONIS GROTII IURIS BELLI ET PACIS Lib. II. cap. priora VII. Ad Illustrissimum Baronem BOINEBURGIUM Commentatio IO. HENR. BOECLERI.
[Gap desc: illustration]
ARGENTORATI, Impensis IOH: REINH. DULSECKERI, M DCC IV.


page 321, image: s0357

Lectori Benevolo S. P. D. IO. HENRICUS BOECLERUS.

QUemadmodum sim ad hanc qualemcumque commentationem scribendam inductus, abunde ad primum Operis Grotiani librum denarravi. Unius nominis auctoritate, si inter bonos agitur, iterum res tota confecta dari potest. Illustrissimus, inquam, BOINEBURGIUS, cum animadverteret, omnino aliquid desiderari in illo studiorum transitu, cum à Moralibus, quae vocant, ad Iuris Civilis peritiam via affectatur: neque à quoquam hunc hiatum, rectius quàm à Grotio expleri posse crederet; coepit de ratione communicandae cum pluribus in Germaniâ huius sententiae cogitare, neque aliam commodiorem reperit, quâm si ab invidia vulgari, et sinistris opinionibus passim disseminatis, perpetua quadam annotatione opus incomparabile, si non vindicaretur, saltem contra genium saeculi laudaretur. Cur ad me iverit, ipsi sua potest constare ratio: ego, cur obsequerer, multis magnisque causis


page 322, image: s0358

adductus sum. Et his primum, quae hominem à communi humanitate non alienum quemvis permoverent. Ne quid enim de generosa Viri stirpe dicam, quae saeculo, quod à Christo nato tertiumdecimum usurpatur, tres Wormatiensi Cathedrae Episcopos dedit, luculentisque in Imperio Germanico dignitatibus et meritis exsplenduit; nobilitas animi, studium patriae, industriae vigor, consilii exprompta copia, venerabilem longe lateque effecerant. Iam eruditio nihil vile aut insolidum complexa, et in praesentes rei publicae usus, supra quàm dici potest, per altitudinem ingenii expedita; tum benignitas in literatos inusitata; sicut infinitos habent testes et debitores, ita meam praedicationem non desiderant. Nondum ergo displicet mihi meus error, si quis est, quem tanto auctore, in suscipienda hac scriptione, erravi: cum praesertim vel uno hoc nomine, plura illi, quàm quae praedicare aut referre possim, debeam, quod illius suffragatione Eminentissimo ac Serenissimo Electori Moguntino (cui parem quae ferent saecula?) primum traditus, atque commendatus,


page 323, image: s0359

ea consulendi studiis publice utilibus adiumenta vel habeo vel spero, quorum nec me, nec forte alios unquam paenitere poterit. Sed Electoria quidem beneficia non enarrari debent propter viam. Provexit me in huius rei mentionem, occultus quidam solatii non ineffecacis sensus, quo adversum calumnias, novi et inauditi criminis struendi artificio infames, recreari iuvat. Diu iam sprevi nuntios, non segniter equidem afferentes quae incredibilia videbantur. Sed tandem amicorum fido relatu didici, me incusari tamquam vituperatorem Grotii. Proh vices rerum! Illinc gravantur nimias Grotii laudes; hinc criminantur reprehensiones. Neutri me terrent: quia neutri bonis artibus grassantur. Sed respondebo tamen utrisque; non de utrisque: neque horribilia eorum sacra nunc enuntiabo, quamquam larga forte hic seges esset. Fuisse et esse me inter eos, qui divinum Grotii ingenium, et merita, singulari quadam vi ad ornandam Civilem Prudentiam adornata et accommodata, ingenue, intrepide, simpliciter aestimant veneranturque,


page 324, image: s0360

iniuria mei candoris et tot optimorum virorum conscientiae sit, si referre studeam. Inter tanta rerum testimonia, quid opus est verbis? Si satis aestimare non potui tanti viri dotes artesque, dicatur mihi defuisse eruditio, quam hodie unus tantum et alter, me profecto non invidente, sibi vindicant: dum observantia et studium Grotiani nominis integrum mihi indelibatumque servetur. Si nimis laudavi, malo in hanc partem peccare, si peccavi, ut satis laudari non posse Grotium existimem. Facio hoc tamen, non ut adulator, aut mancipium ab alieno nutu pendere solitum: sed retinens libertatis nemini obnoxiae, de summo quidem, sed homine tamen me loqui commemini. Quid igitur istuc tantum facinoris in me admisi, si de Theologia Grotii et sententiis ad religionis negotium spectantibus, absque omni verborum contumelia, id dixi, quod viri magni et Grotio amicissimi semper dixerunt scripseruntque? Fateor, me in hoc genere, neutrorum consilio uti cupere, vel quibus ludus est et iocus, religio; vel qui placendi studio, non minus ac alia


page 325, image: s0361

dissimulari oportere ista arbitrantur. Et hanc quidem sentiendi, ac quae sentias, dicendi libertatem, ne summi quidem Principes constrictum eunt. Nedum, ut sub domino privato esse mentem aut calamum patiar. Aliis licuerit aliter de Grotio sentire; ac, si possunt, efficere, ut non minus in Theologia, quàm in plerisque aliis literis, palmam omnibus praeripuisse credatur. At enim, dixi etiam: non reperiri in Hebraeorum libris illum consensum, quem Grotius laudat, de verberibus regi inflictis. Demonstratum id quidem est et iam in literas relatum, à viro rarissimae in hoc genere eruditionis, contra Iuris Regii Hebraeorum doctissimum scriptorem. An hoc ad iniuriam incomparabilis doctrinae ac scientiae Grotianae pertinet? An viviunt hodie, non dicam inter eruditos (sinemus enim perlibenter frui suo genio illos, qui unis sibi hoc nomen trahunt, si modo desinerent odisse, quibuscumque parum sane cupientibus fama aliquam eruditionis opinionem interdum conciliat) sed inter eos qui tamen aliquem rerum usum habent, neque in negotiis sui


page 326, image: s0362

saeculi sunt hospites et peregrini, quibus persuaderi queat, repertum esse unquam hominem, omnibus scientiis ac disciplinis ex aequo eruditum, et nihil ignorantem? An hoc cadit in humanam sortem? An qui de scientiarum orbe olim et hodie loquuntur, id agunt, ut ex nonnullis quidem hominibus deos, ex reliquis eadem opera pecudes faciant, qui servili stupore adorent sine exceptione et discrimine quicquid est in illis numinibus etiam non divinum? Absit, longeque aberit haec tyrannis, qua nulla esset intolerabilior, donec hominibus sanis haud erit commodum, non modo à libertate sed etiam à servitute degenerare. Licuit semperque licebit, etiam à maximis viris modeste et pudenter dissentire. Interdum vulgus rectum videt. Id si mihi nonnumquam in hac commentatione contingat, valde importunus fuerit, qui procrimine accipiat: cum praesertim ad summam adversus Grotium observantiam nihil me uspiam reliqui fecisse, omnes boni abunde intelligant atque sentiant. Eodem si fuissent animo et candore, qui nunc se Grotii necessitudinibus venditant, longe olim aliarum


page 327, image: s0363

partium homines, numquam haec calumnia in mundum venisset. Est enim profecto perinsignis calumnia, et illi suppar, quam de salmasio in meum caput cudere non erubescunt. Qui? paene nominassem. Sed exspectabo tempus necessarium; neque remedia consumam, antequam clarius ostendi poterunt. Egone Salmasio iniuriam feci? ubi? quomodo? Dicunt: in Museo, et, in commentatione in Grotium. Dicuntne, qui legerunt; an qui aliis legenda scilicet et iudicanda commiserunt? si legerunt; nolo adhuc dicere, quales sint, qui quae non invenerunt in meis paginis, ab impotentia et malignitate animi, velut nebulam in pariete pictam, voluntinferre. Si nec lecta tam crudelibus censuris vexant, nemini non apparere potest,

Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara morem
Factio permittat.

Qui Museum legunt, omnia vident ex rerum actarum fide memorari, nihil fingi, nihil domo afferri: sed iudicia summorum ex omni Europa virorum, quos contra quosvis Aristarchos nominare ius fasque sit, de variis rebus in medium proponi. Non sunt illa peritis ignota: neque


page 328, image: s0364

secretum desiderant, quae auctores numquam occultanda censuerunt. Tantis nominibus, vel Musae debeant assurgere. Quae si non semper elementis literarum ostenduntur, vivunt tamen et splendent in conscientia elegantissimorum, etiam summi ordinis hominum. Neque consignata literis monumenta desunt. Nihil meum hic est, ò censor; nisi quod, quantum ad Salmasium attinet, simplicius dicta, sed magnis auctoribus, in leniorem inclinavi partem; et revera in nonnulli aliter sensi. De Defensione eius regia ita solebam in summam arbitrari; si probaretur UNI, bene operam collocatam: Miltonium agyrtam ineruditum esse, neque magis contra Salmasium, quàm suem contra Minervam appellari posse: in causa ipsa, nonnullis eum subsidiis, ut tum erant tempora, non potuisse non destitui: (fatentem ultro audivi) quae tamen de causa et pro causa dixerit, bona esse: sed quotiens in locos civiles digreditur, et sua filos1ofou/mena in argumentum ducit, non aeque rem succedere. Specimen nominavi in commentatione Grotiana, locum de iure licentiae sive impunitatis: talis est alter,


page 329, image: s0365

de iureiurando Principum. Si res postulet, potero ni fallor, ostendere, quaedam nec commode nec vere dici: paratus cedere meliora docentibus. Bonam causam male eum egisse, nec dixi, nec scripsi ego. Sciunt criminatores, cuius sit hoc iudicium. In Grotium quàm fuerit iniquus Salmasius, quamque abiecte de hoc ipso opere, cui haec destinantur, senserit, nemo hominum ignorat. Neque opus est nunc texere narrationes simultatum. Si ego eam rem in loco et tempore questus essem, an haec iniuria in Salmasium dici posset? Sed questi sunt alii, neutri vel addicti vel infensi. Et quibus sane rebus Salmasius magnam aliis libertatem iudicandi fecerit, notum est: nisi quis, ipsi imperium in alios, reliquis necessitatem silendi tribuere se posse existimet. Ergo iniuria est, si quis cum plerisque omnibus dicat, Salmasium minorem Iureconsultum quàm Philologum fuisse; quia nonnulli sua interesse putant, ut, reperiri homines quosdam in omnibus doctrinis peraeque excellentes, panepisth/monas2, nullaque omnino in re cuiquam concedentes, reverentius credatur, quàm penitius sciatur? Risit ipse


page 330, image: s0366

Salmasius et multo sale perfudit gigantea consilia; neque vel mathematicis, vel Rabbinicis in rebus, multum sibi arrogavit; ne de aliis dicam. Satis honorum, satis gloriarum est, si homo quantuscumque, homo tamen, plurima scivisse, neque parem reliquisse, non pauca vero etiam ignorasse, dicatur. Quos Salmasii errores collegerint, aliis notandos suggesserint, ipsi notaverint, non semper moderationis memores, quamquam à probris et acerbitate interventu optimorum virorum retinerentur, homines Salmasio magnarum rerum debitores; partim in propatulo est, partim in apricum produci posset, si hoc agendum nobis duceremus. Qui ergo sibi et omnibus concessum arbitratur, in multis Salmasio, non credere, aut accedere; aliqua eius reicere, de sententiis eius libere sentire ac dicere, mihi autem dictatorio quodam more dicam impingere parat, si vel aliorum, Salmasio nequaquam inimicorum, sputa tamen eius non lingentium, sententias referam, is profecto animum iniquum, et truculentum ultro et plusquam denuntiare intelligitur. Sed faxo, me libertatis memorem sentiat,


page 331, image: s0367

quicumque ad hunc módum volet lacessere. Ut ad Grotium redeam, non sum tam imperitus rerum, ut ignoraverim, unde obtrectatio omnibus, Germanorum praesertim, laboribus immineret. Itaque malebam supersedere hac tota commentatione: et vel demissis manibus effugiendum immanem illum insidiatorum fastum censebam. Demonstrabam etiam natos ad optima quaeque studia ornanda, Viros Clarissimos, o(=is2 gonu xlwro\n, Pufendorfium et Rachelium: ab his nihil esse in hoc sapientiae genere, quod exspectari non posset deberetve, merito praedicabam. Verumenimvero, sicut ab utroque illo Heidelbergensis et Iuliae Academiae lumine, eximia omnia et teneri et sperari iucundum in primis erat; ita non desinebat me Maecenas noster ad hanc opellam perurgere: nunc illud existimans esse tempus, quo omnes omnia, ad commendandos praetextu exemploque operis Grotiani antiquos verosque sapientiae fontes, studia consiliaque aequum esset conferre. Valuit apud me haec ratio: quamquam et auctoritas viri pro ratione, et voluntas pro imperio mihi esse


page 332, image: s0368

poterat. Nemo autem rectius gratificari videatur amico, quàm qui eadem operâ, et officio satisfacere, et aliis pluribus prodesse studet. Si non speciosa est, et quae laudari possit, opera; voluntas tamen, omnibus bonis excusata, crimen utique habere nequit. Quando igitur, ingeminant amplius, quid commentatione opus? legatur Grotius; legantur, quos Grotius legit: merito requiras huius tam superbae censurae auctoritatem. Quis te legis nobis ferendae potestate armavit? an nemo alibi Grotium com~entatione ex cathedra vel domestica vel publica, in gratiam auditorum prosequitur? an disserendo rem gerere fas, scribendo nefas est? an aliud agunt, qui huc tendunt, quàm ut Grotius legatur, ut ii legantur, quos Grotius auctores sequitur? sed nimirum doctis viris licet interpretari aut commendare Grotium, non indoctis. Hîc ego, sicut an inter doctos referre me velint illi censores, ne ciccum quidem interdium (fides in fungendo munere, et boni civis industria, non vana gloria mihi proposita est) ita haud dubie in probris saeculi numerandum est, quod iam


page 333, image: s0369

per ora adolescentum Rhadamantei tribunalis decretum iactatur: eruditus non est, nisi quem hic et ille probat, aut amat. Unde apparet, damnata praeiudicio natione aliqua, neminem serio, sed, prout consilii aut temporis videtur esse, nec nisi maligne, eruditum haberi. Iterum testor, me ista, quam vis pessimo exemplo fieri nemo inficias iverit, nihil prorsus movent. Non id agimus in Germania, ut in ambitionis certamen cum quoquam descendamus. Satis superque nobis tribui credimus, si conscientiae apud Deum, officii in rem publicam studiosi et memores habeamur. Eruditos omnes veneror semperque venerabor: multorum gratia et favore grate usus sum utarque: ut ex cultore in adulatorem desciscam, non est mei moris. Si me temporis haud minimi usus, et cum eruditis commercium, ignarum esse non sinit, quid factum, quid infectum sit; licuerit saltem, consilio innoxio, in loco repetere, quae viri sine controversia maximi optimique senserunt et dixerunt. Qui ista calumniari volent, quid coeptent videant. Bonae causae numquam poterunt deesse idonea subsidia.


page 334, image: s0370

Tibi, Lector cordate et à barbarae inhumanitatis consuetudine aliene, non equidem commendatum eo illas paginas (quas per me fastidire cuivis licet, modo truculenti saevitiam animi abstineat) sed rationem reddere cupio, cur nondum affecta prodeant quae in hoc fragmento vides. Non mea, sed Bibliopolae sponte id factum. Qui, cum animadverteret, non posse simul et semel omnia in publicum emitti, partitim hanc commentationem ut sui arbitrii facerem postulavit. In diversa enim varie distractus, ut urgerem aut conficerem destinata, impetrare à fortuna non potui. Equidem ab initio, pauca et brevia dare, consilium erat: sicuti ad Grotii Librum primum occoeperam facere. In uberiora degressus, veniam mihi apub bonos paratam scio, ab alienorum operum cavillatoribus nec expeto. Sint aliqua, quasi nec ad Grotium dicta. Quae vero proprie huc spectant, vel illustrandae sententiae Grotianae, vel ad inquirendum demonstrandae, vel in commodiorem partem flectendae, numquam suggillandae, adhibentur. Arbitrare, Lector cordate et benivole, et Vale.


page 335, image: s0371

I. N. I. C. IN HUGONIS GROTII de Iure Belli LIBR. II. CAP. I. De belli causis, et primum de defensione sui et rerum.

DIstinctio causarum belli in instificas, et suasorias et hic §. I. et infra cap. XX. §. 1. ut et in Annotatis diligenter explicatur. Qua in re, qui subtilius velit versari, animadvertet: instificas causas esse partim manifesti inris, quibus opponuntur tum manifesto iniustae, tum falsa inris specie adornatae; partim controversi inris, quae in foro conscientiae, sive in examine aequitatis naturalis, effectum iustificarum sortiri non debent; et licet pro iniustis à priori haberi nequeant, non magis tamen efficaces, quàm iniustae aut maioris momenti, quantum ad vim impellendi ad bellum, reputandae sunt. Controversae item videri possunt vel vulgo gentium, vel prudentibus. Atque in hac quidem de iustitia quaestione, satis apparet, locum non esse iis, quaeiure civili unius gentis insta censentur, quatenus illud ius civile à naturae et gentium iure distinguitur. Nam cum ius civile


page 336, image: s0372

quodcumque, idem dicit, quod ius naturae, respectu invalescit quidem altiore, sed detractis, in accommodatione, omnibus quae ad corpus societatis ut talis pertinent. Bellum enim publicum geritur extra limites civilis consociationis. Et quae de privato bello, iure civili statuuntur, vel repugnant iuri naturali (exempla non deerunt suis locis) vel ius naturale sanciunt explicantque, id est, civilis societatis defectui, non unis de causis evenire solito, subveniunt. Crebrius dubitatum est de iis, quae inre civili plurium gentium insta ponuntur: an in causis bellorum instificis locum queant tueri, qua de re in tempore, sub exemplis agetur. Suasoriae causae, aut seiunctae sunt prorsus à instificis, aut cum iis coniunctae. De iis, quae plane à iuris respectu remotae sunt, facilis est diiudicatio. Coniunguntur autem cum instificis non uno modo. Ex consilio enim propositoque coniungentis vel ad quaestionem iuris accommodantur, et de inre Aliquid participant; vel in sola quaestione consilii terminantur. Illo modo vel probabiles, vel improbae, vel ambiguae sunt: Hoc modo, vel prudentiam decent, vel imprudentiam referunt, vel dubiae aestimationis sunt. Prior modus adstrictioris, posterior laxioris, necessitudinis tamen, est. In priore, quid socia et fautrice iustitia; in posteriori, quid praegressa iustitia, consultum sit agere, spectatur. Nolo singulorum casuum exempla subicere. Ponam tamen aliquid, quod cogitationem lectoris invitare possit. Gessit aliquis bellum, quod ille, cui illatum


page 337, image: s0373

est, semper iniustum et saevum credidit; tum causa, tum duritie finis, sive conditionum, quibus pax facta est, acerbitate. Interea, qui priore bello inique oppressus sibi videbatur, accepit causam iustificam belli oppressoribus inferendi. Ad hoc faciendum, adiunxit etiam illas causas, ut vindicaret in auctores prioris belli acerbitatem, et damna amplificatione ac emunitione finium resarciret. Quàm haec, prope aut longe ad causam iustificam pertineant, multum interest, quo habitu et ratiocinatione animi, aliquid suscipiatur agaturue. Quae secreta cum solus Deus introspiciat, multa hominibus non liquere certum est. Plurima tamen in exemplum posse sub hypothesi proponi (si quis hoc illove modo animatus bellum sumat) et res hactenus parum curiose traditas, exquisitius declarari, nemo dubitaverit.

§. II. Fontes belli, cum ex sententia aliorum (in illis verbis, plerique bellorum tres statuunt causas) tum ex sua, sub comparatione causarum, ob quas in foro dari potest actio, ita proponit:

Bellum geritur ob iniuriam aut


[Gap desc: graphical distributio - cf. page image]


page 338, image: s0374

Nodum in scirpo quaerat opinor, qui hic in vocabulis ad patiendum liberalius adhibitis velit argutari, ubi de mente scriptoris constat. nisi quod de bello poenae, gravior ratio moneri iubet, non esse bellum poenarium accurate loquendo, inter eos qui summa utrinque potestare praediti sunt; sed aliquid poenae comparabile. sicut infra suo loco ostendetur.

§. III. IV. V. De bello privato iusto, ad vitam defendendam agitur. et iam supra dixerat 1, 3. 2: omnium populorum legibus insontem indicari, qui adnersus aggressorem armis vitam periolitantem defenderit. Civilis lex sequitur hic naturalem rationem. Natura enim unicuique defensionem sui commendat; natura, inquam, non animalis tantum, sed rationalis; cui consentaneum scilicet est, vitam suam adversus omnem vim iniustam defendere. Quae tamen defensio et tutela, ut inculpata sit, moderamine opus habet, ipsa naturali ratione iterum dictante: 1. ut defensionis ratio ad offensionis sive aggressionis modum exigatur: id est, ut nihil aliud proprie spectetur, quàm depulsio periculi, sive id, quod ad arcendum periculum vitae, et in quantum, opus est. quo pertinent, quae ex Thoma §. IV. adferuntur. Hinc proficisci palam est, quae de cansse et modo inculpatae tutelae apud iuris civilis conditores et interpretes varia occurrunt. 2. ut in continenti fiat defensio, et adversus praesenspericulum: sicut §. V. amplius explicatur. Interposita enim mora temporis, minuit opinionem necessitatis, et generat suspicionem


page 339, image: s0375

doli, sive propositi non inculpati. Quod Demosthenes in explicanda lege Solonis observat: [Note: Orat. adu. Aristocr. p. 436. edit. Gen. 1607.] tw=| pros2gra/yai to\ e)usqi\s2, a)fei=le to\n tou= bkleu/s1asqai/ ti kako\n xro/non, dum adscripsit STATIM (si quis statim defensionis causa occiderit) sustulit tempus quicquam mali consulendi. Verum, cum ob infinitam varietatem rerum ad eiusmodi actiones concurrentium, et ex iis emergentium, saepe parum in expedito sit diiudicatio, viri prudentis arbitrio et definitione opus est; quam Aristoteles ex ea ipsa causa in moralibus regulam fecit: sicut Iureconsulti, [Note: V. Carpz. Pract. rer. crimin. part. 1. p. 28. et 29.] postquam plurima subtiliter persecuti sunt in hoc argumento, ipsumque moderame~ defensionis à moderamine inculpatae defensionis, notis quibusdam insignibus distinxerunt, multa Iudicis prudentiae et arbitrio relinqui oportere, profitentur. [Note: V. 10. de Dicastillo de Iust. et Iure lib. 2. tract. 1. disp. 10. dub. 3. et 4.] Theologi quoque morales non pauca consignant, quibus ultionem à defensione discernere liceat; et mixturam utriusque, aut commutationem, variis exemplis curiosius figurant. Ex Theologis et Iureconsultis ac Philosophis, itidem velut in locum communem conducit aliqua Fernandus Vasquius Controu. Illustr. lib. 1. c. 18.

Multum autem ad rem totam arbitrandam facit, recte intellecta origo belli privati: quam ex defectu iudicii, sive cessatione iudicii, merito arcessit Grotius. Quamdiu enim iudicis copia est; nec necessaria, nec inculpata defensio haberi potest: quotiens vero iudicio contendi non est quitum, sua cuiusque ope, quae alias


page 340, image: s0376

iudicio corriguntur aut obtinentur, defendi impetrarique fac est, ita tamen, ut in odiosis interpretatio restrictius et secundum aequitatem fiat, Scilicet, quae sine caede peragi potest defensio, ad caedem non extenditur, si iusta haberi debet: in quantum quidem defendenti se constare potuit, non opus esse caede. Sed haec saepius inculcantur. Hebraei moderamen inculpatae [Note: De 1. N. et G. lib. 4. c. 3.] tutelae ita explicabant, teste Seldeno: ut tutela, si fieri posset, incruenta praestaretur; sin vero, etiam cum aggressoris membri alicuius mutilatione seu abscissione: quae si neque sic praestari posset, caedes aggressoris legitima habita, nec aliter. Tutelam autem hic intelligebant tum sui, tum alterius. Cum dicitur alterius, quaeri solet: an quod pro mea defensione licet, etiam pro alterius defensione liceat: tum in quantum utrobique quis teneatur. Qua in re laxius, adstrictius versari pleroswque videas. Quae omnia Grotius etiam attigit, in sequentibus. Adde Dicastillo lib. 1. tract. 1. disp. 10. dub. 8. In Legibus [Note: lib. 1. tit. 9. l. 19.] Longobardicis, ex constitutione Rotharri, si quis liber homo se defendendo liberum hominem occiderit, illud quidem, accurate spectatur, an probatum fuerit, quod se defendendo liberum bominem occiderit; sed in hoc ab aliis legibus differt mos Germanicarum gentium, quod Compositionem i. e. mulctam pecuniariam et Wergildum [Note: lib. 4. 1. 27.] tamen exigebat. Sic in Capitulis, si quis aliqua necessitate cogente homicidium commisit, itidem compositio sancitur: aut, ecclesiasticae disciplinae [Note: lib. 7. tit. 295.] decernuntur. Sicut in his severitas, ita in aliis


page 341, image: s0377

homicidiis citra necessariam defensionem patratis, lenitas singularis apparet, quod non motte luebantur, sed compositione. Vid. Hieron. Bignon. ad formul. Marculf. 1. 18.

[Note: p. 471.] Quae in §. III. parte posteriore habentur, repetita legas lib. 3. cap. 1. §. 2.

§. IV. Sententia Scholasticorum proponitur, de transfodiendis aut obterendis iis, qui defensioni aut fugae, cum de vita servanda agitur, obstant. pertinetque illa quaestio, ad locum, an [Note: de Iust. et Iur. lib. 2. tract. 1. disp. 10. dub. 11.] liceat occidere innocentem? Ponit Dicastillo exemplum, infantis i n via angusta et claudi concultati à fugiente. vix enim videtur fieri posse, ut obstet de cetero, fugienti salutis causa, nisi qui se ipsi velit ultro adversarium constituere. quo eventu mutatur genus quaestionis. Ut autem proposita est, non immerito dissentiunt ab affirmantibus Theologi cautiores. Ut enim quis velit necem infantis et claudi, nulla sua culpa fugae obstantis, salva pietate et iustitia fieri nequit. Una est ratio, ciendi in tali facto misericordiam pro faciente, si credatur, non proposito aut consilio, sed circumstantia periculi consternatus sine provisu futuri conculcasse infantem claudumue. Et Grotius hic erudite versatur, partemque tutiorem eligit: ut et §. sequente. Quod autem ait, si naturam solam respiciamus, multo apud eam minorem esse societatis respectum, quàm propriae salutis curam, recte acceperis de primis naturae, sive de natura animali: cuius instinctionibus saepe lacessitur animus ratione in ordinem redigendus.


page 342, image: s0378

Natura enima rationalis, sui finis satis intelligens, cum ad societatem colendam condita sit, omnem filauti/an eo refert, et ita moderatur, ut inde leges accipiat. Id quod explicabit hoc ipso capite Grotius §. 9. Ponam h. l. exemplum quaestionis. Praefectus quidam militaris è praelio fugiens, hoste instante, de suis militibus unum in conferta turba antepositum transfodit, ne fugae mora crearetur. Nemo repertus est, qui absolveret aut excusaret factum: cuius invidiam sola absentia declinari, unadenique ratio fuit.

Ad §. V. electis testimoniis, accurata distinctione metus in periculo, subiectis quaestionibus et casibus, quos vocant, constantem, adlungi debet necessitudine quadam §. h. c. 17. Scholastici dicunt, defensioni non ante ius et viam dari, quàm cum aggressor s. insultator inceperit moraliter. quo pertinet, cum se parat, cum arma arripit. Dicastillo lib. 2. tract. 1. disp. 10. dub. 9. an liceat praevenire eum, qui paratus est iniuste aggredi? ubi plures casus. Quod apud Grotium dicitur, in insultatore spectari, si appareat eum arripere arma occidendi animo, multam disquisitionem habet. Atque hic spectatur, si telum seu armorum genus sit letale; si aggressor viribus aut arte sit penitus superior: quaeque alia in iudicio ferendo considerari merentur.

In mutilatione membri §. VI. recte considerant Philosophi membra esse inter ea bona, quae restitui nequeunt; atque adeo aestimationem


page 343, image: s0379

accurate loquendo non recipiunt. Quod et Iureconsultis placuit: nisi quod leges civiles haec quoque pretio taxant. ita in Lege Angliorum et Werinorum tit. 5. et in Lege Frisionum tit. 22. longa fit enumeratio, de taxandis vulneribus, laesionibus, mutilationibus singulorum membrorum. Nec displicuit hic mos aliarum legum civilium conditoribus. De Saxonico iure videndus [Note: Pract. Cria min, part. 2. q. 99. n. 30.] Carpzovius. Quamquam haec non tam est taxatio et aestimatio ipsius membri, id est, rei vere inaestimabilis pretio numario; quàm damnorum, ex usu membri impedito sublatove emergentium, emendatio, pro conditione temporum, hominum, facultatum. In qua correctione dum versatur iudex, membra membris comparari tum ratione usus, tum ratione dolorum, necesse est. Quare Scholastici hic distinguunt, inter restitutionem pro membro laeso mutilatove, quam fieri non posse, contendunt, nulla ratione aequandi taxandique et commensurandi, ut loquuntur, relicta; et restitutionem prodamnis ex laesione aut mutilatione membri secutis, quam concedunt, imo deberi asserunt. Diligenter collegit sententias celebriorum scriptorum Dicastillo de iust. et iur. lib. 2. tract. 2. disp. 7. dub. 4. et 5. De cetero dubitari potest, an membri servandi causa idem liceat in alterius vitam, quod vitae servandae causa licet: nisi quod caute Grotius, de periculo mortis ex damno membri imminente addit. quid quod vix accidere potest, ut is, qui invaditur, liquido diiudicare queat, quo fine laesio


page 344, image: s0380

sit statura. consensisse autem omnino videntur gentes in sententiam, quae h. §. proponitur.

Pro pudicitia, idem licere §. VII. Hebraei [Note: de 1. N. et G. l. 4. c. 3.] quoque statuunt apud Seldenum. Et Graecos idem sensisse indicio sunt illae leges, quae iubebant moechum in flagranti crimine deprehensum occidi apud Libanium Declam. 25. 33. 34. aut permittebant. M. Sen. Controu. I, 4. IV, 34. Excerpt. Contr. I, 4. IX, 1. Mars quoque ob caedem stupratoris filiae, absolutus in Annotatis memoratur; [Note: deelam. 23. v. Bocer. de Homicid.] ratur; et apud Libanium Apologia eius legitur. Nec Romanae leges caede adulteri maritum prohibent. Sed in his occurrit quaestio de vindicta violatae pudicitiae: nunc de defendenda pudicitia proprie agitur. Atque hic licere cuivis pro defensione pudicitiae suae occidere invasorem, si aliter (e. g. fugiendo, vociferando, aliisque modis) defendi non potest, Scholasticorum [Note: lib. 2. tract. 1. disp. 10. dub. 5.] corum sententia est apud 10. Dicastillo. Licentia statuitur occidendi, non obligatio.

Quae §. VIII. habentur, latius disputantur à Theologis moralibus. apud quos pro com~uni sententia fertur: licere occidere invasorem, quibus dictum est, cautionibus: non tamen, ut id faciat, eum qui invaditur, teneri: nisi sit princeps; eum enim teneri, ubi reliqui tantum possint se caede aggressoris defendere. Videatur Dicastillo lib. 2. tract. 1. disp. 10. dub. 2. et Vasquius Controu. Illustr. lib. 1. c. 18. n. 7. et 11. Qui etiam observat, distingui in hac quaestione oportere sententias Patrum et consilia, ad perfectionem, non ad necessitatem spectantia, ab eo quod in foro conscientiae


page 345, image: s0381

licet vel non licet. Aliud scilicet est lex caritatis, aliud consilium. Ipsa quoque, quae dicitur Lex caritatis, non debet confundi cum iure naturae. quando plerumque illa in tribunali conscientiae ad eam quaestionem refertur, quae commendat id, quod certo modo, certa causa, certoque consilio tutius ac melius videtur. Quidam ex Doctoribus in alteram partem animosius agunt, et, qui malit occidi quàm occidere, peccare dicunt, quodam genere homicidii in se; tum adversus Deum, citra eius voluntatem deserendo vitae stationem; denique in rem publicam, partim usum sui civitati subtrahendo, partim pravorum hominum audaciam sua patientia in plurium perniciem invitando. Quae eo pertinent, ut opinor, quo iustitia inculpatae defensionis conspectior fiat, si quis ita ratiocinetur: non, quo damnetur his criminibus quicumque occidi, quàm occidere maluit. Multis, in talis circumstantia periculi, non suppetit consilium, aut ratiocinandi copia: neque statim liquet, quid maluerint. Aliqui à caede humana, pio quodam horrore ita alieni sunt, ut nec dubitatione animum liberare, nec iuris sui usu [Note: Piso apud Tac. 1. H. 29.] manum armare, ex tempore queant. Si ethnicus dixit, aeque apud bonos miserum esse occidere, ac perire: quid non possit eius miseriae meditatio in animo Christiani, patientiam iniuriarum tenerius et flagrantius commentante?

Vasquius, qui §. IX. merito refutatur, istis importunis sententiis, totum opus Illustrium Controversiarum intricavit. Iuvant refutationem,


page 346, image: s0382

quae Grotius habet lib. 1. c. 3. n. 8. Et 1, 4, 3. et 4. Ceterum, sensu huius moderationis tam iustae tempestive commotus Comes Taurellus, vir manu promptus, resistere Principis filio noluit. Cum enim Alexander Farnesius Parmensis iuvenili ferocia, quasi virtutis suae alienaeque experiendae, noctibus vagaretur, et praesertim celeberrimi cuiusque pugnatoris occursum captaret, et in Comitem Taurellum, armorum arte et fortitudine notum incideret, statim ad certamen provocatum ferro stitit. Dum pugnatur, ad facem alterius praetereuntis, agnito Alexandro, quem inter tenebras noctis ignoraverat, Taurellus humi abicit ferrum, [Note: de bell. Belg. dec. 1. lib. 9. p. 462.] et reverenter veniam orat, si suum in Principem, nescius licet ac lacessitus, arma temerasset. memorat Famianus Strada.

Quando in §. X. de interfectione, honoris vel tuendi, vel vindicandi causa, quaeritur, merito displicet Grotio, facilitas eorum, qui à defensione ad ultionem duces se praebent interfectoribus. Annotabimus aliqua partite: primo, de statu quaestionis custodiendo: deinde, de assertionibus disputantium: denique de conserendis rationibus definiendi. In statu quaestionis custodiendo, meminisse debemus, agi de bello privaro; cuius origo, non aliunde, quàm à defectu iudicii, repetenda est. Ad quodcumque ergo corrigendum, iudicii copia est, in eo non potest locum habere bellum privatum. Ipsa enim lex naturae, licentiam resistendi et tuendi se, ita accommodat ad societatis civilis constitutae


page 347, image: s0383

rationes, ut, quae reparari iudicio queunt, in iis exceptio cessantis momentanee iudicii adeoque belli privati causa, nulla sit. Secus quàm in iis, quae nullo iudicio reparari aut restitui queunt, ut vita, pudicitia. Quapropter huc non pertinet quaestio de alapa, aut quacumque iniuria, quam iudicio expiandi facultas est relicta. frustra, inquam, quaeritur, an liceat post acceptam contumeliam, ubi iudicis copia deesse nequit, ad recuperandum honorem, interficere auctorem iniuriae. Defensio hic spectatur, quoad futurum, non ultio, quoad praeteritum. Quod si et ultio bello privato originem dare posset, non prius tamen posset, quam cessante continue iudicio. Ergo et illae quaestiones exspirant, quae iudicium non desiderari, sed ad privatam auctoritatem trahi, ostendunt, quod etiam in fugae periculo carentis facultate animadvertitur. In assertionibus disputantium aliqua explicari, aliqua et reprehendi forte merentur. Honorem universe dum considerant, eum vitae aequiparant, atque, ut vitae, ita honoris tuendi causa interfectionem licitam contendunt. Haec non carent figura; cuius fiducia eo excedunt nonnulli, ut honorem vitae praeferendum, dicant. Sed accurata veraque aestimatione vita primore loco, [Note: Vasq. C. I. 1, 18, 12.] honor post vitam collocari debet. Deinde, cum aiunt; si pro rerum defensione interficere adversarium licet, quidni honoris defendendi causa? notandum est, non omne rerum genus honori postferendum esse. nonnullarum enim rerum iactura, perniciem portendit: sive, sine rebus


page 348, image: s0384

quibusdam vivere dominus nequit, qui tamen post honoris iacturam potest. In primis autem in huiusmodi dubitationibus, honoris definitio non perducitur ad liquidum. Plerique opinione ac sensu multitudinis aestimant honorem et dedecus; atque adeo moribus saeculi et hominum. cum tamen prudentium et cordatorum virorum iudicio unice honor metiendus sit. Ita fit, ut apud deterius interpretantes iactura honoris habeatur, quae recta aestimatione non habetur. Quod in loco, de fuga luculente cernitur. Igitur Rhetorem magis quâm Philosophum deceat illa exceptio, quando, posita regula non geri bellum privatum licitum ab eo, qui fuga sibi consulere posset, subiceretur: fugam simpliciter possibilem, honoris respectu moraliter impossibilem reddi. Quid? si substituas, honestatis respectu fieri impossibilem. Bene: si honestatem valide accipis, nec pro honore in opinione vulgi posito. Quare inquirendum erit, an ergo unquam usu veniat, ut fuga fugientis honorem revera imminuat, sive fugienti revera [Note: V. Carpz. Praot. Crim. part. 1. quaest. 30. §. 62. etc.] dedecori sit? Exempla haec solent afferri: si vasallus dominum feudi periclitantem, fuga destituat: Si proximus in discrimine vitae relinquatur à fugientibus: si maritus aut pater deprehensum in flagranti crimine, et vim parantem adulterum fugere instituant. Quae pro re nata non unam tamen aestimationem subeunt. Quod fuga vitandae caedis ergo homini Nobili, aut Militi probrosa sit, nec legibus civilibus iuvatur, nec ratione defenditur. Scholasticorum


page 349, image: s0385

distinctio speculative concedentium, quae practice admitti non debeant, in quaestionibus h. §. expressis, non videtur mihi vel erudita vel utilis. Si enim uterque considerandi modus, in quaestione iuris manet, ut debet, non erit practice (pergemus enim ita loqui) illicitum, quod speculative licitum est. Quid est speculative licitum, nisi id quod scio et per rationes idoneas intelligo, mihi licere facere? Sin permiscetur consilii quaestio, qua dubitatur, an id quod scio licitum esse, etiam consultum sit facere, non philosophi, sed vulgi more confundes vocabula. Quod si dicas, speculative licitum posse spectari, quatenus in se et ex natura rei licitum est: quod practice illicitum queat haberi, quatenus aliunde pericula et obstacula emergere videntur: rursus loqueris incommode, relictis usitatis locutionibus, pruriginem excitabis apud eum, qui nullum obstaculum superesse credet, ad actionem, ut primum in qewri/a| constiterit, licitum esse de quo quaeritur. Praesertim cum in exemplis huius argumenti, ne dici quidem possint speculative licita, quae pro talibus habentur; nisi valde à proprietate loquendi velis recedere. In Grotio ipso, non incaute admittendum est, quod dicit: iniuriae auctorem dare laeso, eo ipso, quod laedere parat, ius adversus se in infinitum. Neque enim id iustitia commutativa dictat: Sed longe rectioris sunt notae, quae lib. 3. c. 11. §. 1. adversus illud Poëtae, omnia dat qui iusta negat, ex naturali aequitate disputantur. Equidem si in bello


page 350, image: s0386

publico, modus nocendi, ad morem et rationem reparandi et restituendi civilem exigendus est: quanto magis id obtinebit in bello privato? Naturalis sane aequitas hic non ita omittenda est, ut quasi ex solo demum Euangelio, ratio huius temperamenti petenda esset. In quaestione ergo h. §. de interfectione ob contumeliam s. ignominiam vitandam, momenta definiendi ita debent conseri, ut primore loco constituatur defectus iudicii continue cessantis (momentanea enim cessatio hic ex natura rei non portendit periculum aut damnum irreparabile sicut in vita et pudicitia) deinde defensionis inculpatae limites signentur teneanturque: quo fiet, ut a defensione ad ultionem non possit fieri saltus. poteritque occasio et materia confusionis in ipsa quaestionis forma deprehendi. ut si quis quaerat: an inferentem ignominiam aut alapa percutientem, contumeliisue atrocibus afficientem per signa aut verba, liceat occidere, si aliter non possit honor defendi? primo multum interest, de eo qui intulit, an de eo qui illaturus est; de interfectione, quae statim, an de ea quae interposita mora fit, loquamur. deinde vix dabitur casus, ut honor non aliter possit defendi. quando, cur, ubi non potest aliter defendi, non cessante iudicio, cuius auctoritas et vis extenuari utique non potest? Sed videantur disputationes eiuscemodi vel apud Io. de Dicastillo de Iust. et iur. lib. 2. tract. 1. disp. 10. dub. 7. et lib. 2. tract. 2. disp. 12. part. 4. dub. 2. n. 407. et seqq.


page 351, image: s0387

De rerum defensione à §. XI. diligenter agit. Legum praeexistentium non alia potest esse hic consideratio, quàm ut intelligatur, an et quam rationem naturalem legislator sit secutus: adeoque an voluerit iure caesum furem raptoremue pronuntiare, an impunitum tantum habere interfectorem. de qua re §. 13. infertur mentio. De cetero, quid iuris naturae sit, proprie hic spectatur; an ius naturae permittat necem alterius pro defensione rerum. Ubi origo iuris non tam ab aestimatione rei (quamquam illa non facit nullum momentum) quàm à securitate societati civili et gentium proposita, repeti debet: ut certa et tuta cuique sit rerum suarum possessio et custodia. Quam cum natura sanciat, eadem opera tutelae et defensione rerum favet, turbatoresque et violatores arcet, praecipue quidem ex praescripto ordinis socialis, summaeque potestatis et iudiciorum auctoritate, sed ubi iudicis nulla copia, proprio cuiusque domini auspicio et viribus. Quo in actu iure naturae licito, id quoque naturale est, ut limites defensionis custodiantur, nec ad vindictam saltus siat. Fieret autem etiam tum, si rei non magnae causa ad interfectionem usque procederet defensio. Cumque plerumque difficilimae sit diiudicationis, quid in tali actione citra ultrave limites fteterit, naturae non repugnat, favorem in spoliati vel spoliandi partem trahere, et raptorem furemue odio prosequi, id est, in dubio veniam dare caedi huius generis et ignoscere. Atque haec


page 352, image: s0388

ratio movit nonnullos legislatores, ut tuendo rerum dominio muniendaeque securitati, fortius decernerent, atque increscentis audaciae odio, et favore defensionis, curiosius examen [Note: lib. 1. tit. 17. l. 3.] remitterent. In Lege Longobardorum Rhodaris Rex de collectionibus rusticorum ita constituit: Si aliquis ex ipsis rusticis occisus fuerit, non requiratur: quia ille, qui eum occiderit, se defendendo et res suas vindicando hoc egerit. Sed hoc ad rapinas pertinet.

Ipsum autem discrimen furis, diurni et nocturni, tum armati et inermis, itemque telo se defendentis aut nullam defensionem tentantis, satis ostendit, legislatores in hac re ad naturalem et communem aequitatem respexisse, neque, nisi extra ordinem, et in poenam incresoentis audaciae, laxasse frena dolori eorum, qui pro rebus suis propugnant. Erudite autem de furo nocturno disserit Grotius §. XII. nisi quod differentiam illam, quam de lege Mosis, et lege Euangelica, ut ipse vocat, §. XIII. affert, nolumus agnoscere. utrobique eadem ratio. Ipsa verba Mosis satis ostendunt, agi de caede quae secuta sit plagam furi nocturno a domino rerum illatam, non quam percutiens intenderit ac sibi propositam habuerit. adeoque remoto proposito caedis, caedis iudicium suspenditur. Et cum de comparatione caedis factae, aut intermissae sermo est, etiam in V. T. laudabilis fuit et praehabendi consilii, omittere percussionem furis, nisi adfuerint causae resistendi et repellendi graviores illae, quas in N. T. quoque


page 353, image: s0389

nominatim pro idoneis habet Grotius. Neque parabola tunicae aut pallii eo valet, quo producitur: nisi hoc argumentandi genere, omni defensione abdicata, sublatis etiam iudiciis, ut omnium iniuriarum licentia invitetur alaturque, velis sinere. quod Theologis pridem ostensum.

Legis de furo nocturno supra etiam mentio facta lib. 1. c. 3. §. 2. Quae ad omnes eas gentes, quibus cultura morum imitatione humanioris commercii placuit, propagata. De Graecis Grotius testimonium affert ex Demosthene. cuius [Note: p. 476.] oratio adversus Timocratem legem Solonis ita exprimit: ei) me/n tis2 mesq) h(me/ran u(pe\r penth/konta draxma\s2 kle/ptoi, a)pagwgh\n pro\s2 tou\s2 e(/ndeka e)=inas2. ei) de/ tis2 nu/ktwr o(tiou=n kale/ptoi, tou=ton e)cei=nai kai\ a)poktei=nai, kai\ trw=s1ai diw/konta, kai\ a)pagagei=n toi=s2 e(/ndeka, ei) bou/loito. Si quis de die supra quinquaginta drachmas furatus fueris, ad undecimuiros abduci eum licere. Si vero noctu quodcumque furatus fuerit, hunc licere occidere, et inter persequedum vulnerare, et ad undecimuires abducere, si quis velit. Rationem discriminis ita explicat Ulpianus [Note: p. 265.] Rhetor: e)n nukti\ de\ me/icona timwei/an e)/deicen, e)peidh/per mei=zo/n e)sti to\ e)/gkluma th=s2 nukte/s2. e)n ga\r h(me/ra| di/natai/ tis2 kai\ bonsqou\s2 kale/s1ai e(autou=|. e)n de\ nukti\ ou)ke/ti. Noctu autem maiorem designat poenam: quandoquidem nocturnum crimen gravitts est. Interdiu enim licet vocare, qui auxilium ferant, noctunon item. Videatur Samuelis Petiti Ius Atticum. Ab hac lege Solonis, Romani in XII. Tabulas retulerunt. Auctoritates collegit


page 354, image: s0390

lacobus Gothofredus in Probationibus ad Tab. II. [Note: l. 4. §. 1. D. ad l. Aqu.] Quod autem Grotius putat et ex Gaio ostendit, Duodecim Tabulis hanc conditionem fuisse adiectam; ut tamen id ipsum cum clamore testificetur, qui furem nocturnum deprehendit: in eo facinus Triboniani incusat, sive Tribonianismum increpat Iacobus Gothofredus, legemque [Note: in Probat. et Not. ad Tab. 2.] illam noqeu/esqai ait, cum Tribonianus quaesito Gaii nomine, hanc conditionem velut XII. Tabulis expressam, in interficiendo fure nocturno adiecerit: et ex Cicerone, Seneca, Ulpiano, Augustino, constet, lege XII. Tab. nocturnum furem impune quoquomodo, omni modo occidi: neque etiam in lege Solonis, quam imitata est Lex XII. Tab. aliquid tale, imo contrarium ex Ulpiani scholio, appareat. Non ergo in lege XII. Tab. erat illa prosqh/kh, sed à Prudentibus, non sine ratione quidem, adiecta est [Note: V. 35. Exarpt. X, 6.] postea. Apud M. Senecam in Controversiis: Lex quae nocturnum furem occidi quoquomodo iubet, non de damnato, sed de fure loquitur. odit hoc vitium, non immerito. non multum abest à proditore. Ex Lege Wisigothorum et Capitulis Caroli M. quae dam in Annotatis adferuntur: sed emendari debent in hunc modum: Leg. Wisigoth. lib. 7. tit. 2. l. 16. praecedens l. 15. egerat de fure diurno: fur qui per diense gladio defensare voluerit, si fuerit occisus, mors eius nullatenus requiratur. Lex autem 16 fur nocturnus captus in furto, dum res furtivas secum portare conatur, si fuerit occisus, mors eius nullo modo vindicetur. Legi ex Capitulis Caroli nominatae, addatur lib. VI. cap. 19. Si effregerit fur domum, sive suffodiens fuerit inventus, et


page 355, image: s0391

accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erie reus sanguinis: quod si orto sole hocfecerit, homicidium [Note: tit. 8. l. 5.] perpetravit, et ipse morietur. Lex Baiuvariorum: Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidii querela nascatur. Inter eos, qui sine compositione occidi possunt in Lege [Note: tit. 5. l. 1.] Frisionum refertur fur, si in fossa, qua domum alterius effodere conatur, fuerit repertus. In Lege Burgundionum Additamenti primi titulo 16. c. 1. et 2: Quicumque in vineam alienam intrare praesumpserit, de die furti causa, inferat illi, cuius vinea est, solidos tres, et mulctae nomine solidos tres. Certe si de nocte hoc praesumpserit facere, et percussus fuerit, ita ut moriatur, cuius vinea est, nullam calumniam patiatur.

An huiusmodi leges, ius dent interficiendi, an solam impunitatem §. XIV. et infra iterum II. 20, 17. quaeritur. In hac quaestione subtiliter partiendum est: ut clarius distinctiusque appareant, quae Grotius disputat. Primo enim quaeritur: an lex civilis, eiuscemodi permissione efficiat, ut factum omni culpa careat, etiam in foro conscientiae, et respectu Divini iuris. Deinde: an lex civilis, permittendo interfectionem, iustam (interna iustitiâ) civili aestimatione possit facere. Tertio, si possit, an debeat facere. Quarto: anfecerit.

In prima quaestione, iam supra diximus, legis civilis permissionem non semper efficere, ut [Note: ad l. 1. e. 1. §. 9. p. 150.] factum in foro conscientiae, iura naturae et officiorum regulas spectantis, culpa careat. in totum scilicet. nam in tantum, nemo


page 356, image: s0392

negaverit. Non enim extra considerationem poni debet bona opinio, quam civis permissione legis recte intellectae usurus de legislatoris iustitia et scientia habuerit. quae opinio licet omne in re vitium non exstinguat, opinantem tamen propositio delinquendi vacare, ostendit. Quod in eo etiam apparet, qui legem eiusmodi civilem, ut naturali aequitati consentaneam, neque ulli iuri divino dissentaneam, animo concipit. In lege de fure nocturno, id eucnire potest et solet. Nec fere intra terminos defensionis inculpatae, dubitatio occurrit. Quid si lex de interfectione ita fuerit concepta, ut appareat, legislatorem summa potestate praeditum, ad vindicanda facinora uti velle manibus interfectoris, non quidem iubendo caedem, sed, quod iussioni proximum est, tamquam sua vice et ex usu rei publicae factam agnoscendo? Iusta certe reddetur actio, ius verum dabitur interfectori, non tantum apud homines; donec de iure legislatoris et vindicis scelerum non dubitabitur. Alia est quaestio, an voluntatem legislatoris, disertis verbis non expressam, coniecturae supplemento et interpretando, huc trahere oporteat. Verum hic Grotius legislatoriae potestati opponit duos obices: primum, ex respectu divini iuris sive legis Mosaicae; alterum ex respectu iuris iudiciorum, quod scilicet, tamquam ius maiestatis, alio iure maiestatis impugnari non debet. Sed Scoti, quam laudat, sententiam satis validis argumentis pridem eversam, constat: nec de


page 357, image: s0393

poena furti capitali, relicta est dubitatio. Quod de iudiciis dicitur, ad tertiam quaestionem pertinet: de qua subinde.

Nunc enim in Secundâ, videndum, an lex civilis caedem permissam possit iure interno iustam facere, intra ditionis civilis limites scilicet, et in foro civili. Quos ergo, et quo iure summa potestas civilis morte afficere potest, eos et eo iure privatis, non iam privatim, interficiendos committere, interdum et iubere, potest certis conditionibus, quas ultro constituit et format hinc evidentia delicti, illinc iudiciorum ordo, quem extraordinario compendio suppleri, non licentia confundi, consentaneum est. Agnoscit Grotius infra plenius, hic in criminibus [Note: II, 20, 17. I, 4, 16.] valde atrocibus. Et iam supra ex Tertulliano attulerat: In reos maiestatis omnis homo miles est, ex tali lege scilicet, de cuius iustitia nemo dubitat. an haec aut illa lex permittens, ita lata sit, ut terminos iustitiae internae non egrediatur, tam potest sub examen vocari, quam universim negari nequit, legem aliquam, qua caedes permittitur, iustam esse, et ius dare interfectori posse. Nobilissima prorsus est disputatio [Note: p. 436.] in Aristocratea Demosthenis, ubi ostenditur, cur caedis reus non sit, qui aliquem in ludis, qui in bello imprudens, qui apud uxorem, sororem, filiam, deprehensum occiderit. Additur etiam comparatio iuris bellici, eo quod pro his cum hostibus dimicamus publice: ut mirum non sit, si privato bello rationem hinc legislator commentus sit.


page 358, image: s0394

Sed forte, etiamsi possit lex civilis ius dare, non debet tamen dare? id enim tertio quaerebatur. Non debet facile, temere, promiscue. versamur enim in quaestione consilii, cui talia nomina plurimum repugnant. Neque male putat Grotius, in criminibus valde atrocibus tantum id faciendum. sicut de crimine maiestatis, iam dictum est. Atrocitas autem criminis, non tam ex materia quam aliunde aestimatur. In Solonis legibus de furto, mortis poena non tantum dictatur furto magno, quoad pretium rei (quinquaginta drachmas) spectato, sed etiam rei parvae et vilis, sed in lyceo, Academia, Cynosarge, aut in Gymnasio, facto supra decem [Note: p. 476.] drachmas. apud Demosthenem in Timocratea. De furto, ad rem et locum apposite ratiocinatur Trogus, ex mente veterum Scitharum, apud quos nullum scelus furto gravius habebatur. [Note: Iustin. 20 2.] quippe, inquit, sine tecti munimento pecora et armenta habentibus, quid salvum esset, si furari liceret? In castris utique ubi disciplina corrupta nisi emendetur, et licentia reprimatur, sum~um ab hoste periculum imminet; saepe delicta alio tempore in levi habenda, quia modicis remediis sisti licentia nequit, magno taxantur. Sic in castris Caesareis an. 1595. ad Strigonium, [Note: Thuan. lib. 114. p. 608.] rebus ita postulantibus, in eos, qui quid vel minimi pretii rapuissent, sancita capitis poena. Et in reliqua militia, crebra huius aestimationis exempla. Sic enim se habet rigor disciplinae, ut non nisi extemporalibus remediis aliquando pericula summae rei imminentia


page 359, image: s0395

praeverti queant. Leges Imperii, in Articulis Peditum: [Note: Articul auf die teutsche Knecht. 12. et 32.] si quis ordines egredi et agmine decedere, cogentique in ordinem resistere ausus fuerit, impune occidi potest. Et, in rixa castrensi, qui pacem servare tertio monitus quiesscere noluerit, impune occidipotest. Quis non videt, in armata multitudine, longe maius et in exitium praesens valiturum periculum esse ab illis rebus, quae in vulgo inermi, aut inter paucos, longe minus momenti facerent? haec diversitas, non eodem modo semper taxari crimina patitur. Quando igitur concedit Grotius, in criminibus atrocibus non improbari ubique posse ius interficiendi privatis datum; primum fatetur, iure interno non semper carere tale factum; deinde, nec rationem taxandi delicta, intendendi remedia, uti tempus et necessitudo rerum monebit, detrectare potest. Quamquam et iuris consideratio diligentissima, et consilii deliberatio cautissima atque ab omni temeritate remota, esse debet, Scilicet ne iudiciorum auctoritate, praeiudicium creetur. Illa enim periclitari hoc in genere posse, quod Grotius metuit, inficias nemo iverit: non tamen semper id metuendum est. Tum demum enim frustra diceretur instituta iudiciorum auctoritas, si privatus sibi ultro sumeret, quod per magistratum fieri debet et potest; adeoque si privatus aliquis sumeret sibi ius occidendi facinorosi, citra disertam legis auctoritatem, aut in casu lege non expresso. Quotiens autem legislator idemque iudiciorum dominus permittit in


page 360, image: s0396

certis causis caedem, non evertere, sed supplere volnisse iudiciorum auctoritatem, et quasi exercere etiam illo extraordinario modo iudicium, censendus est.

quaerebatur quarto, an lex civilis, praeter impunitatem, etiam ius verum interficiendi in certis casibus, dare voluerit, aut dederit? Multas leges quae interfectionem permittunt, ita concipi, ut veniam et impunitatem interfectori decernant, non etiam ius plenum dare instituant in aperto est. Sed agamus distincte. Quaedam leges, ut coepimus dicere, de sola impunitate loquuntur: Aliae, quin ipsum ius interficiendi dare voluerint et dederint, negari nequit: in nonnullis autem, an venia prosequi caedem, vel iustam pronuntiare voluerint, ambigendi causa subest. Primum genus non habet magnam difficultatem. nisi quod nonnullis in mentem venire possit illud sollenne et antiquum: qui non vetat peccare, cum possit, iubet. Sed neque intra limites nostri argumenti incedit illa sententia, neque figura caret. Multum enim interest, venia prosequaris factum, an iubeas: sive, venia te velle prosequi, si vitari non potuit factum; an ut fiat, velle dicas. Secundi generis exempla ponenda sunt. Manifestissima sunt, cum interfectoribus facinorosorum etiam praemia decernuntur. cuius generis plura occurrunt. Neque fere de iis dubitatio esse potest, cum [Note: Reuterbestall. artic. 63.] legislator dicit, non licite tantum hunc illumue occidi, sed ultro gratias se habiturum interfectori. Ut in Legibus Imperii militiae Equestris


page 361, image: s0397

an. 1570. si quis fugam molientes sclopo aut aliis armis e vestigio impetat, non peccasse, sed gratias promeruisse pronuntiatur. Da auch andere, derhalben auf unverwendten Fuß in denselbigen schiessen oder stechen, die sollen daran nicht gefrevelt, sondern noch grossen Danck [Note: Artic. auf die teutsche Knecht. 22.] darzu verdient haben. Et in Articulis militiae pedestris plenius: si aliquis vel aliqui fugam moliantur in campo aut alibi, proximus quisque illum aut illos punctim caesimue fereat: ac si quis eiusmodi fugae molitor, ita occisus fuerit, nemo in eo peccasse, sed potius gratias meruisse, habetor. so sol sich niemand an ihm verwirckt, sondern grossen Danck damit verdient haben. Et culpa hic tollitur, et e)pezh/gns1is2 de gratia habenda, interpretari amplius mentem legislatoris potest. An ad Tertium genus, simplicior formula referri debeat, quaeri potest, ubi dicitur: Wer ihn alsdann zu todt schlägt, sol ihn damit gebüßt haben. Exemplum ante allatum, unde haec formula desumpta est, satis ostendere videtur, impunitatem, non etiam plenum ius concedi. Ceterum de voluntate legislatoris in lege XII. Tab. de fure nocturno, speciem dubitationis [Note: saturn. 1, 4.] parere possent verba illa apud Macrobium: iure caesus esto. Sed haec non est locutio eius temporis. itaque Iac. Gothofredus notat: forte in ipsa lege fuit; se fraude esto. sine fraude sit. Interim, qui hanc quoque formulam explicant per illam; iure caesus esto: ostendunt, se intellexisse legem non de sola impunitate, sed de iure concesso. si modo propositum ipsis fuit a)kribologei=n, aut


page 362, image: s0398

de illa distinctione cogitare. Nam quod ex M. Seneca ante allatum est (Lex furem nocturnum occidi quoquo modo IUBET) ad oratorium institutum, et figuram rei augendae referri potest. De eadem re Imperator Fridericus in [Note: tit. 13.] Constitutionibus Siculis ita decrevit: Qui nocturnum furem cum claemore, quem aliter comprehendere non valebat, occiderit, iuxta Divorum Parentum nostrorum statutapropterea nullam calumnia sustinere debebit. Plus videatur hic quàm solam impunitatem decrevisse Imperator: nec periculum vitae eius qui occidit furem, sed poenam furis respexisse, ne impunitus effugeret. In Constitutionibus nonnullis de Banno formulae illae, quibus proscripti pacis beneficio exuuntur, vitaeque periculo publice apud omnes exponuntur (wir setzen ihn auß dem Frieden in Unfrieden, und erlauben sein Leib, Haab und Gut dem Kläger und allermänniglichen) videri possint non licentiam tantum sed ius occidendi dare; quatenus exsecutio in bannitum spectatur. Tanta enim verborum asseveratio et frequentatio (productius etiam et copiosius, quàm modo dictum est, fieri solita et ad caedem nominatim relata) facile potuit movere plerosque, ut inter ea, quae sine culpa committi possunt, caedem banniti numerarent. Quos tamen cautiore prudentia attinuit, nec Statuti eandem vim esse, quae in Banno Imperiali animadvertitur, docuit, ac interpretationem adstrictiore modo faciendam, contendit vir et Iureconsultus magnus Benedictus


page 363, image: s0399

[Note: Practic. Crimin. part. 3. q. 140. n. 135. etc.] Carpzovius. Sicut in ipso quoque Banno Imperiali, et distinctionibus et cautionibus locus est, Gailio non indictis, in nobilis libri, de Pace publica, parte posteriore.

Doctissimus Seldenus existimat, legibus caedem [Note: de I. N. et G. IV. 3.] permittentibus culpam facti omnino tolli, eo quod summa potestas, talia privatis permittens, suum ius ministerio privatorum exsequatur. Quod in sum~am dictum, ferri equidem potest. Sed ex iis, quae dicta sunt hactenus, satis liquet, in iis tantum legibus hoc proprie fieri, quae praeter impunitatem etiam ius interficiendi disertis verbis dant. esse autem alias, quae solam impunitatem decernunt et veniam, itidem dubio caret. Possis et medium inter has genus agnoscere. Sunt enim iuris permissivi gradus, et quaedam huius generis prope ad praeceptivi iuris viciniam accedunt: alia ab eodem longius recedunt: quibus non sunt nulla interiecta. Haec et talia ex verbis et consiliis legum, magna sollicitudine illa discrimina consectantium, deprehendere, atque ita diiudicare licebit, ubi et quando summa potestas, manibus privatorum ad ius suum exsequendum, ex proposito, aut à consequenti, aut quodammodo uti velle videatur.

In Annotatis ad h. §. Grotius mentionem facit earum legum, quae rusticos venantes morte puniunt: et, in hoc genere mitiora optat suadetque. Praeclare prorsus. quis enim non malit hic in mitiorem partem concedere, quàm incendere nimium venatoriae rei ac per se indomitum


page 364, image: s0400

ardorem; et iudiciorum severitatem, maioribus rebus, et quae, si negligantur, rem publicam trahunt, destinatam, audius huc deflectere? Sed quae consilii et prudentiae, Christianaeque moderationis sunt, à quaestione iuris discerni [Note: II, 8, 5.] debent. Notat infra Grotius, feras sive ius in feras imperantibus in partem stipendii debiti, cessisse. Quatenus illud locum habere possit, alias videbimus. ut et de libertate venandi, quam naturali iure omnibus deberi, nonnulli contendunt. Hinc enim pendet iudicium de eiusmodi legibus in rusticos venantes latis. Et de iusta aut iniusta severitate, non tam ex comparatione bestiae et hominis, quàm ex potestate et auctoritate legislatoris, causisque aliis solet aestimatio fieri. Quamquam si dicendum, quod res est, venatio privatis, utique aliis quàm capitalibus poenis, satis efficaciter interdici poterat. nisi quis velit eo confugere, ut ad terrendum, non ad exercendum talem se dicat legem tulisse. quod ipsum an satis ecusatum sit, dubites. Bernaboi Vicecomitis saevitia [Note: Gonzag. lib. 4. p. 405. etc.] per causam venationis in subditos sibi homines ad eemplum perennis infamiae exercita Antonio Possevino accurate describitur.

Ad §. XV. haec notanda sunt. De dimicatione singulari duplex est quaestio: extra bellum, quae privata monomachia est: et in bello, bellive causa, quod genus publici duelli esse potest. nam de privatis in bello duellis, grotius non agit. De monomachia autem extra bellum, hoc loco; de altera, in bello, bellive caussâ, II, 23, 10. Privatas


page 365, image: s0401

monomachiae prior casus à Grotio hic propositus, ad defensionem sui et inculpatam tutelam sepctat. in posteriore casu merito improbatur iudicium magistratus. Si ergo magistratus aut sum~a potestas officio suo probe fungetur, non exsister talis casus. in quo scilicet barbarum quiddam inest. quod cur nolit in se admittere, qui Christiano more se ad moriendum ex delicto comparare vult, causas non leves inveniet.

Hac occasione amplius quaeri potest: an summa potestas duellaprivatis iniurias suas invicem exsecuturis, ullo casu concedere debeat? Qui negant, rectius sentiunt. Controversias tollere per modum iudicii aut poenae, inter iura summi imperii est: quae imperantibus à Deo tradita, privatorum per arbitria iactari non debent. Hoc enim esset, sacra Rei publicae prodere. Itaque prudentes viri in Gallia iudicarunt: Regem Henricum II. qui serium duellum, rem Christiana religione vetitam, infaustis regni auspiciis approbasset, in ludicro duello vitam amisisset. apud Thuan. fine lib. 22. Historia duelli à Rege permissi [Note: p. 93. et 94.] describitur breviter à Thuano l. 3. an, 1547. cum omni autem apparatu, in Theatro Honoris (Theatre d'honneur) Gallice scripto. Illi potius Principes laudandi sunt; qui severissimis edictis eiusmodi certamina vetuerunt. Qua de re bene disserit Auctor Ministeriorum Cardinalis Richelii lib. 3. cap. 8. et lib. 4. cap. 6. Et, quandoquidem testimoniis auscultant magis, quam rationibus, qui peritia honoris aulici et gloriae civilis censeri cupiunt, audient, opinor, non


page 366, image: s0402

gravate Principem Condaeum, belli pacisque artibus [Note: Thuan. de vit. lib. 2.] summum. Anno enim superioris saeculi octogesimo secundo, Mompelii iniecta de nimia iam tum detestabilium duellorum frequentia mentione; cum Isaacus Valdraeus Moius, qui cum aliis è nobilitate aderat, ea decoris tuendi, cui vitam vere nobilis animus posthabere teneatur, necessitate excusaret, Condaeus sum~a et tanto fastigio digna gravitate interfatur, et magno errore homines in eo decus et veram gloriam reponere dixit, quod gloriae Dei, ad quam omnia nostra consilia et actiones dirigere debemus, et mandatis eius, in quorum observatione vita aeterna consistit, adversaretur: nec nisi pro patria iussu Principis aut inculpata corporis tutela cuiquam gladium stringere fas esse, pronuntiavit. connersaque ad pastorem, qui post sedile stabat, facie, quo maiorem sententiae suae fidem adstrueret, ab eo coram quaesivit: an salva conscientia privatis iniuriis ulciscendis liceret ad certamen venire? et cum ille non licere, nec nisi cum certo damnationis aeternae discrimine id fieri respondisset, hoc iam constanter, inquit, tenete et auctore me, qui pro decore vestro et gloria ultro me sponsorem et praedem offero, illas de decore et gloria erroneas opiniones ex animis vestris in posterum delete. Adde Grot. supra h. c. §. 10. et infra 2, 20, 8. de singularibus certaminibus; quae vindicandae iniuriae causa suscepta, iniquitatis damnantur in civitate; innocentiae autem probandae superstitiosa sunt. In Leg. Longob. lib. 1. tit. 10. l. 3. reus parricidii ad novem vomeres ignitos ad iudicium


page 367, image: s0403

Dei examinandum iubetur accedere: §. 4. dimicare si negaverit. Adde lib. 2. tit. 55. In Friderici quoque Primi legibus castrensibus apud Radevicum lib. 1. cap. 26. In causa vulneris inflicti permittiutr duellum ita: Si testes defuerint, et (auctor vulneris) iuramento se expurgare voluerit, accusator, si vult, potest iuramentum refutare et illum duello impetere. Et mox in causa homicidii; si testes de fuerint, et homicida se iuramento expurgare voluerit, amicus propinquus occisi duello eum potest impetere. Imperator autem Fridericus II. pugnas eiusmodi in Constitutionibus Siculis sustulit lib. 2. tit. 32. et 33. verissima hac ratione usus: quod haec non tam vera probatio, quàm quaedam divinatio dici potest; quae naturae non consonans, à iure communt deviat, aequitatis rationibus non consentit. Vix enim aut numquam duo pugiles inveniri ipoterunt sic aequales, ut vel in totum non sit alter altero fortior, vel in aliqua parte sui vigore, maiore et potiore virtute, vel saltem ingeniis alter alterum non excedat. In quibusdam tamen casibus iudicium pugnae reservavit: philosophia graviore, pro imperitia et moribus eorum temporum, non satis animose usus. Vid. ib. et Tit. 37. de Campionibus. Apud Frossardum l. 3. an. 1387. casus memorabilis exstat, ubi senatus Parisiensis permisit accusatori viro nobili adversus reum iti dem nobilem sturprum vi illatum actoris coniugi, pertinaciter negantem, singulari certamine contendere: ea conditione, ut si reus vinceret, uxor actoris flammis, corpus actoris victi patibuli ignominia puniretur;


page 368, image: s0404

sin reus duello succumberet, corpus occisi à carnifice patibulo suspenderetur. Adfuit quidem eventus iustae causae, reusque victus, suspendii ignominia notatus est. Sed hoc est tentare Deum: et incerto eventui, rem minime incertis rationibus definiendam permittere. Vir gravis numquam probaverit. Satius fuisset vel absolvi nocentem, quam causam totam in casum dare.

§. XVI. dicit Grotius, ad publicum quoque bellum aptari debere, quae de privato hactenus dicta sunt. Quomodo fere dissertationi huius generis [Note: lib. 1. de 3. b. c. 13.] subicit Albericus Gentilis: quae receptae sententiae in causis privatorum, et mihi in publicis multo magis probantur. Sed belli quidem privati non omnia, possunt accommodari ad publicum: versaturque in oculis perpervum discrime~, quod societatis civilis ratio et finis postulat. Publicae enim potestates, inquit mox ipse Grotius, oum defensione et ulciscendi ius habent. Ceterum si ulcisci, est suo dolori satisfacere dolore eius qui laesit, non publicis magis Potestatibus, quàm privatis hominibus ulciscendi ius conveniet. Sin ulcisci, est iustitiae satisfacere et malum reddere ei, qui malum fecit, adeoque punire iniurias, pertinebit haec doctrina ad locum de bello poenali. de quo infra. Atque tum ius ulciscendi imminentia mala sive futura, non ad incertros metus ex facultate nocendi ortos referri debet, sed ad metum ex perspecta sive explorata voluntate nocendi propositoque, restringitur infra 2, 22, 5. et mox


page 369, image: s0405

hoc capite §. seq. Unde apparet, quomodo admitti possit unlgatum illud à privatis ad publica tractum: nemo tenetur primum ictum exspectare. Oratorio igitur colore dictum est à Cicerone puto, arbitrio suo quemque timere oportere.

§. XVII. contra Alberici Gentilis sententiam disputat Grotius, ut in margine ostendit. Et videtur sane Gentilis, multorum exemplis quasi ius Gentium velle conficere. In fine tamen capitisaddit: Defensio iusta est, quae praevenit pericula iam meditata, parata: etiam et nec meditata, at verisimilia, possibilia. (ostenderat in praecedentibus, exemplo Hispanicae et Turcicae potentiae) neque tamen ultimum hoc simplicitertut dicerem iustum, dare oper am bello huic statim atque aliquis fieret potens nimis. quod non dico. Quid enim si Principi alicui potentia isthaec augeretur, successionibus, electionibus? num tu eum bello turbabis, quia periculo tibi esse eius potentia potest? Aliud addendum est pro iustitia. Et iam ante iustam causam metus à suspicione distinxerat. Aut ergo idem sentit Gentilis quod Grotius; si iusta causa praecesserit, metum eiusmodi, magnum in suasoriis rationibus momentum facere: aut recte monuit Grotius, quaestionem iruis à quaestione consilii accurate ubique distingui, et illis primam, huius secundam sortem esse debere.

§. XVIII. quoque contra Albericum Gentilem disputatur. Ratio Gentilis verbis Augustini allata non est tam debilis, ut ad metum rei incertae


page 370, image: s0406

referri debeat. Moraliter enim certum quodammodo est, à iudice inimico metuendum esse. Unde instantia de reo criminis in ius rapro, parum procedit. Iudicia enim ius et ordo gubernat: ubi bellum ingruit, innoxii cum noxiis caeduntur: iurisque discrimen plerumque confunditur. De cerero verissimum est, quod de ordine belli suscipiendi monet Grotius: Iniuriae auctor bellum promeritus, satisfactionem primo debet offerre: quae si spernitur, quin iure resisti possit ulcisci cupientibus, dubio caret.

IN LIB. II. CAP. II. De his quae hominibus communiter competunt.

DEvenitur ad disputationem nobilem de Origine Dominii et proprietatis: agitatam à Theologis moralibus ad septimum Decalogi praeceptum de furto non faciendo, et Scholasticis ad Thom. 2, 2. à Iureconsultis de A. R. D. et praesertim ex fontibus propius huc spectantibus à Seldeno de I. N. et G. lib. 6. Ab Interpretibus Aristotelis ad I. Politicor. et Oeconom. Grotius vocabulo nostri in hoc argumento paulo laxius utitur, et §. 1. inserta hypothesi sua ita distinguit:


page 371, image: s0407

Nostrum est aliquid


[Gap desc: graphical distributio - cf. page image]

Hinc §. Secundo originem Dominii explicare conatus, progreditur ad naturam dominii ab effectibus eorumque restrictione declarandam. Multi autem et insignes sunt huius §. errores, quos partim notavit doctissimus 10. Strauchius in dissertatione de Imperio maris cap. I. Primus et gravissimus error est de communione primaeva dominium et proprietatem excludente. Talis enim, ut describitur, neque sacris literis, neque iuri naturali, sive naturae rationali convenit. [Note: lib. 1. tit. 5. §. 1. de eo quod iustum est.] Distinguit Hugo de Roy intet Dominium ipsum, et Dominiorum discretionem: illud esse iuris divini et naturalis, hanc iuris Gentium, inquiens. Sed discretio Dominiorum nihil aliud est, quam Dominium in actu constitutum. Unde nec verba illa, dominium et potestas disponendi de eo, sapiunt limam Philosophi. Ipsum enim dominium est potestas disponendi de re nostra. Certe in hoc argumento eodem videtur redire, si quaeras; unde sit origo dominii, aut unde sit discretio dominiorum repetnda, nisi alterum proprie, alterum figurate velis capere. Videndum ergo ante omnia, an


page 372, image: s0408

communio aliqua rerum, exclusa proprietate ac dominio, ex sacris literis demonstrari possit? Id quod pernegamus. Ex historia S. literarum hoc tantum constat: fuisse quidem à Deo darum Protoplastis dominium commune, hominum quasi pro indiviso possidentium, quatenus Protoplasti humani generis personam, ut ita dicam sustinebant. Quo sensu adhuc recte dicimus: homines esse dominos terrarum orbis sive dominium in terrarum orbem, in quantum dominii capax est, sive in res terrarum orbis, ut in proprietatem ire possunt, ad humanum genus spectare; sed hoc dominium commune non magis tollit dominium privatum, quàm si dicam, Populus est dominus harum illarumue terrarum: ergo nulla res in illis terris privato aliquorum, aut alicuius dominio subiecta est. dominium istud commune altera vice Deus contulit humano generi [Note: Cm. 9.] per Noachum instaturando. Sed nec priori, nec posteriori hac vice intelligendum est dominium commune, sine dominio privato, tum ipsi Adamo, tum ipsi Noacho competente, quod liberos eorum sine aliqua cessione praevia excludebat. Dominium enim commune humani generis, non potest nec debet concipi, sine ordine ad dominium privatum ita constituendum, sicut naturae rationali ac sociali consentaneum erat. Sicut illum ordinem tum argumenta ex sacris literis, tum ex natura rationali abunde demonstrant. Alii breviore via huc contendunt, et Adamo, ut individuo,


page 373, image: s0409

dominium divinitus concessum, in eius progeniem ab ipso dispensatum esse, aiunt, Quae sententia non potest valide opponi contra eam hypothesin, quae modo allata, etiam Seldeno probatur, ad ostendendam rationem dominii totius orbis, quod generi humano datum, tam asseverate, etiam Veteres loquuntur. Adamus igitur iam Abeli et Caino dominium privatum in quaedam attribuerat, sicut cogitur fateri Grotius hoc ipso loco: et clarius ostendit Moses. [Note: Genes. 4. v. 3. et 4.] Et qui potuissent in illa longaevitate Parentum liberi sine privato dominio agere? historia certe sacra reclamat. Ita dominium illud commune humani generis sub lege privati dominii constituendi partiendique acceptum, variis titulis dominii privati propagatum est ab Adamo, et patribus antediluvianis: et à Noacho filiisque post diluvium. Quamquam enim nonnulli dubitant de partitione orbis à Noacho in filios facta, forte non tam incredibili, ut [Note: Geogr. Sacr. part. 1. l. 1. c. 16.] doctissimo Bocharto videtur: illud tamen certissimum est, filios Noachi divisisse gentes et insulas, adeoque dominia rerum constituisse, ex Gen. 10. id est, iure à parente ad se transmisso usos esse. Haec ex historia primaevae antiquitatis et S. literis hausta, communionem eiusmodi primaevam quae fingitur, prorsus destruunt: possentque amplius demonstrari aliis scripturae locis, unde evidentia de rerum dominio primaevo ac perpeturo, contra communionem illam argumenta depromuntur. Ut mirum sit, in tanta luce rerum, Scholasticos, quarundam


page 374, image: s0410

disputationum causa, tam constanter insistere vulgatae viae. qui tamen dum fateri coguntur, [Note: Dioastillo lib. 2. tr. 1. disp. 1.] fictitiam illam communionem esse iuris naturalis, non praeceptivi sed permissivi, satis produnt conscientiam infirmioris doctrinae, adversus eos, qui firmiori iure fidunt.

Nunc videndum est, an fuisse aliquam eius generis Communionem ex aliis scripturis adstrui possit? Iterum pernegamus. Nam quod Poëtarum loca adferunt, ad illa rectissime respondit [Note: l. 5. divin. Instit. c. 5.] Lactantius, ita intelligi oportere, non ut existimemus, nihilomnino tum fuisse privati; sed more Poëtico figur atum, ut intelligamus tam libcrales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent, nec soli absconditis incubarent, sed pauperes ad comunionem proprii laboris admitterent. Diximus etiam alibi, quomodo illa doctrina de Periodis aetatum et successione ex schola Platonis, et antiquissimorum Poëtarum carminibus hausta, ad veritatem Philosophiae examinari et revocari possit. Illud tantum hic addimus: quomodo adversis frontibus pugnantia dicant, qui id commentum adornare instituunt. Quidam enim illam communionem rerum, ut indicium beatissimi saeculi commendant: alii, ex defectu civilis disciplinae, et rudi quadam barbarie arcessunt.

Sequitur: an possibilis fuerit talis communio? Quae quaestio pro diverso statu generis humani consideranda est. In statu innocentiae, ut Theologi vocant, non debuit aut potuit esse talis communio, quia ut omnis ordo rectae


page 375, image: s0411

rationi consentaneus, ita pulcherrimus ordo possidendi res, quarum dominium humano generi traditum erat à Deo, illi statui vel maxime conveniebat. in quo scilicet abstinentia alieni, illustre nomen sortiri debebat. Unde etiam lege morali sive Decalogo, ut abstinentia, ita certa cuique et discreta rerum suarum possessio sancitur. Illa autem lex, ante lapsum, in statu innocentiae, hominum mentibus inscripta erat non minus, quàm post lapsum repetita. In statu post lapsum possibilis non erat talis communio, I. quia ne animo quidem concipi potest, sicut ex ipso Grotio animadvertunt, qui considerant illa verba huius §. Nam quod quisque sic arripuerat, id ei eripere alter nisi per iniuriam non poterat. Ecce proprietatem in communione. II. Quia si ex hypothesi poneretur talis status communionis rerum (in quali tamen nec exstitisse unquam homines, nec ex consilio Dei exsistere debuisse iam monuimus) non potuisset vel minimum temporis durare, et fuisset naturae humanae sive rationali contrarius, ferinus, insociabilis; quod diversis rationibus, eodem proposito ostendunt [Note: Gassend. Phil. mor. p. 14, 5. primae edit.] Gassendus et Pufendorfius. Atque hic unicus est usus, certe primarius, illius hypotheseos fictae de communione primaeva, ut ostenderetur necessitas distincti dominii in civitate: quia civilis societas nec evenire, nec si evenisset, durare potuisset, recepta illa communione a)koinwnh/tw|. II. Quia post lapsum homines numquam potuerunt sine lege vivere, ut esset vita socialis:


page 376, image: s0412

igitur nec sine distinctione dominiorum. Illa enim communio rerum pugnat cum lege, quae assignare et distribuere res possidendas solet. Igitur legem et distinctionem dominiorum coniungunt non tantum qui Poëtas philosophice interpretantur e. g. Servius, qui feritatem vitae sing lege interruptam esse ait invento usu frumentorum, postquam ex agrorum discretione nata sunt iura: sed ipse Grotius hoc loco, Taciti auctoritate usus de inventis legibus inani coniectura hariolantis. IV. Quia posita com~unione tali non daretur certa Reip. forma, i. e. civitas non esset civilis, societas non esset socialis. Societas enim civilis ordine imperandi parendique, certaque eius ordinis forma continetur. Notavit hoc, ut alia plura Aristoteles, quando adversus communionem bonorum Platonicam disputat. [Note: 2. Polit. 3.] Quae tota disputatio est huius loci. Recte autem ibidem monetur, non esse in civitate locum bonorum communioni proprie ita dictae; Sed illi tantum, quae ex amicitia et virtute proficiscitur, et quodam modo communio sive communicatio, figurate scilicet dici potest. Ius scilicet dominii naturale et civile, quodam quasi temperamento benignitatis et virtutis [Note: lib. 3. c. 20.] miscetur ex usu societatis civilis. Lactantius quoque communionem bonorum et impossibilem et iniustam ostendit.

Est igitur proprietas et dominium Iuris naturalis certissimus fetus: iuris, inquam, hominum mentibus inscripti, adeoque divini. Est enim ius naturae pars iuris divini. Argumentum


page 377, image: s0413

clarum et certum est; Quod ius à primo rerum hominumque ortu appetentiam alieni vetuit, furtumque interdixit, illud dominium rerum et proprietatem constituit. Ius naturae primaevum sive excellenter sic dictum aliena appeti aut furto submoveri veturit. E. ius naturae proprietatem et dominium constituit. Maior clara et in praefatione probata est. Futtum nullum est, ubi nihil proprii. Alienum nihil est, ubi omnia sunt communia. Alieno autem abstinere, inter prima naturae praecepta est, ante quae nihil inter homines fuit. Minor est ipsum praeceptum iuris naturalis, ut mentibus hominum primaeva creatione insiti, ita in Decalogo per scripturam promulgati. Gentium ius, ut à naturlai distinguitur, in quibus dam generibus possessionum ex moribus aut pactis tacitis expressisque praecipue attenditur. Pleraque autem, quae formam dominiis dant et modum in civitate, iuris sunt civilis. Quae rectius exemplis monstrantur.

Ex his apparet, arbitror, quàm perperam dixerit Grotius inter alia huius §. potuisse hunc statum communionis rerum durare in eximia caritate, aut magna simplicitate. Sicut enim post lapsum talia hariolari absurdum est, ita si ante lapsum haec nomina ponas, neutrum distinctionem rerum ac ordinem excludet. Immo caritas luculentius se prodet in communicatione eorum, quae propria erant, quam citra proprietatem. Quare II. exemplum ab Americanis populis petitum nihil efficit. Ut enim probentur,


page 378, image: s0414

quae naturae dictatu hominibus conveniunt, non sumenda sunt exempla naturae male affectae aut cultu rationali defectae: quasi quis ex Aboriginum aut Getulorum barbaris moribus (de quibus supra 1, 4, 2.) vellet specimina naturae rationalis et socialis petere. De corporis natura iudicamus, non ut morbosum corruptumue est, sed ut sanum et recte se habens. ut taceam, tale exemplum, quod accurate huc quadret, in historiis Americanis vix dari. Quicquid afferes, videbitur ad id accedere, non id esse. III. Ad Essenorum, primorum Christianorum, Monachorum exempla iam pridem abunde responsum est à Theologis, Monachorum paupertatem, quasi nihil proprium possidentium, exagitantibus. Habetur enim et aliquid proprium in communi: notaque et multis explicata heri et hodie est vocis homonymia, quantum ad communionem. IV. Quod simplicitas primorum hominum ignoratione magis vitiorum quàm cognitione virtutis definitur, et cum Scytarum exemplo comparatur, intolerabile merito videtur iis, qui in primis hominibus etiam post lapsum excellentissimam cognitionem virtutis fuisse, cum qua Scitharum rudis ignorantia nihil commune habet, invictis argumentis sciunt. Adamus, inquam, post lapsum melius omnibus philosophis, qui multis post aetatibus fuerunt, quicquid lapsus invexit depravationis, et virtutis rectique moris in dolem, perspexit cognovitque. Multa statuant absurda necesse est, qui hoc negant. V. Ea,


page 379, image: s0415

quae hic afferuntur de gradibus depravationis, magis exegit Grotius ad Poëtarum hypothesin, quàm ad fidem Sacrarum literarum, quas interpretando non parum hic corrupit. Ecce, cur cupido voluptatis mundo postdiluviano excellenter tribuitur, et in oppositione mundi antediluviani? de quo tamen exstant clarissima testimonia Gen. 6. et Matth. 24, 38. Luc. 17. 26. Quare et VI. praeter omnem rationem, post praemissa tam vana, infertur causa, obquam à primaeva illa fictitia communione discessum sit: quod homines non contenti, vesci stonte natis, antra habitare, corpore aut nudo agere, aut corticibus arborum ferarumue pellibus vestito, vitae gevus exquisitius delegissent. Quid hoc est aliud, quàm ex hominibus bestias redigere (quod non iniuria monuit Feldenus) et historiae vim facere? Valde confirmant nostram de iure, quo divisio rerum facta est, sententiam [Note: de Iust. et Iur. tom. 1. disput. 6.] quae Cardinalis de Lugo adversus Medinam in hac quaestione disputat: ubi ad ius naturae, veritate ultro ducente, propius propiusque accedit agnoscitque, ius naturae in genere dictasse et praecepisse sieri appropriationem, licet modus illam faciendi non determinatus, semper cum dependentia aliqua à iure humano intelligendus esset. scilicet ad rationem societatis, quae natura duce spectatur. Bene hactenus; nisi quod infirmius sibi constat, cum addit: supposita fragilitate et multitudine hominum. Et de multitudine quidem, res salva esse potest. divisio enim rerum, à natura praecepta, ad plures spectat, et societati


page 380, image: s0416

ordinandae destinatur. Sed infirmitate etiam seposita, locum fuisse futurum huic ordini, ex divisione rerum nato, ante dictum. Praeceptum est perpetuum: cui in statu innocentiae suopte ingenio homines obtemperassent. post amissam sanctitatem primaevam, neque, adhuc aliud dictat recta ratio non depravatis mentibus, et praeterea etiam necessitate finis socialis, aliter non obtinendi; et vitandae confusionis ac noxae, ex infirmitate ultro secuturae, oboediendum vident.

Hoc in loco diversae significationes vocabulorum communionis, et proprietatis, aliis verbosius explicatae, à nobis non attingentur. neque enim id commentationi huic est propositum. Illud unum addimus: ethnicis in origine dominiorum explicanda non parum obstitisse, ignorationem primaevae antiquitatis. Quid enim aliud diceret, qui videret partitim terrarum orbem à nationibus gentibusque possideri, neque titulum possidendi priorem alium sciret; quàm illud ipsum, occupationis et subinde divisionis beneficio primum coepisse teneri, quae nemo ut propria vindicaret? Atqui divinitus traditam et donatam hominibus proprietatem, tum quae imperium, tum quae dominium constituit, ex historia sacra novit; illi occupatio et divisio rerum non est causa proprietatis; sed proprietas causa occupationis et divisionis. Porro, qui ignoraret primarum consociationum historiam, neque vel respectu hominis, vel respectu rei diiudicare posset, cur illae


page 381, image: s0417

aut istae res huic potius quàm illi cessissent, ille ad u(po/qes1in communionis, non cuiusuis tamen, nec amplius delabi potuit, quàm ut crederet usum singulis communem in eo fuisse, quod proprium pluribus pro indiviso fuerit. Nam communionem singere, quasi in rebus omni proprietate vacuis, et promiscuo usui omnium expositis, ratione omni caret; praefertim sociali. neque eiusmodi societas vel ad momentum subsistere posset. cumque ethnicorum plerique hominem societatis causa conditum agnoverint, facile poterant à cogitatione communionis nimis quam dissociabilis abduci. [Note: Stoci ap. Cic. 1. off. 7.] illi autem, qui crediderunt, quae in terris gignuntur, ad usum hominum omnia creari, etiam originem dominii propius poterant inspicere. Et sane Stoici multum hic perspicaciores fuere: nisi quod figuris haud multo minus, quàm Poëtae, licet alio instituto, operam dedere. Ab his desumpsit [Note: 3. de Fin. c. 20.] Cicero illam comparationem de Theatro, cuius partem Grotius laudavit. Tota sic habet: quem ad modum theatrum, cum commune sit, recte tamen dici potest, eius esse locum, quem quisque ocouparit: sic in urbe mundove communi non adversatur ius, quo minus suum quidque cuiusque sit. Quem sensum Arrianus excitatius etiam [Note: in Epict. lib. 2. c. 4.] extulit: to\ sqe/atron ou)k e)/sti koino\n tw=n politw=n; o(/te ou)n kasqi/s1ws1in, e)lsqw\n, a)/n s1oi fanh=|, ou)/kbale, tina a)utw=n. Theatrum, nonne est commune civium? age igitur, ubi consederint, veni tu, si lubet, et aliquem loco eice. Et praecesserat exemplum porcelli, convivarum communis ante divisionem, non amplius


page 382, image: s0418

communis post divisionem. Quod genus communionis, quomodo proprietatem includat, satis apparet.

§. III. Devenitur ad quaestionem de imperio et dominio maris. de utroque enim disputatur. [Note: dissert. de imper. mar. c. 2.] Negat Grotius proprium fieri posse mare, duabus rationibus, morali una, physica altera. Sed utramque post Seldenum satis retudit Strauchius. neque adeo facile conceduntur ab aliis, quae praeterea ponit: tum tantum posse occupari mare, quando se habet ad terram, ut portio quaedam 2, 3, 8. et 10. modum occupandi imperii maritimi, ratione territorii hunc esse tantum, quatenus ex terra cogi possunt, qui in proximamaris parte versantur 2, 3, 13. tum de exemplis sqalas1s2okrati/as2, quasi ad solum imperium sine alia proprietate spectantibus. ibid. et si quae alia huius generis occurrunt. Facit autem dignitas et elegantia disputationis, ut repetenda huc existimemus, quae alio loco consignavimus.

Adferemus ergo I. quandam huiusce controucrsiae historiam. II. momenta sententiarum dissidentium quodam modo compar abimus: tum communiter, tum seorsim; omnia referentes ad tale iudicium, quale de tot negotio, variis ex causis facere solent viri rerum publicarum usum habentes.

Quando ergo quaeritur, an mare sit imperii et dominii capax, videntur apud scriptores non pauca eiusmodi loca occurrere, quae diversas de hac quaestione apud antiquos sententias ostendant. sed utrum verborum an sententiarum id dissidium sit, diligenter concertarunt,


page 383, image: s0419

qui nuper eam quaestionem ex professo tractarunt. Hic non opus fuerit, ista omnia repetere. Dicemus potius de ipsis praecipuis Scriptoribus, qui hanc controversiam sibi examinandam desumpserunt. Principes sunt Grotius et Seldenus. Cum enim non procul ab initio huius saeculi inter Hispanos et Belgas de induciis tractantes multum etiam disceptaretur, de libertate Indicanorum commerciorum, quam sibi Belgae foederati vindicabant, Hispani autem inter arcana dominationis suae sepositam cupiebant: ea occasione (uteinur nunc verbis Dominici Baudii ex lib. 2. de induciis belli Belgici petitis) editus est libellus, cui titulus, Mare Liberum, suppresso nomine, sed auctore Hugone Grotio Fisci advocato. — illic solidis rationum momentis, illustribus exemplis, sanctione Regum, auctoritate ipsorum Iurisconsultorum, qui inter Hispanos magno in honore sunt, evincitur, liber am ad Indos navigationem nec divino nec humano iure subditis Ordinum foederatorum interdici posse. Postea Grotius ipse non parumlimitavit, partim etiam supplevit disputationem de Mari Libero coeptam, in egregio opere de iur. bell. et pac. l. 2. cap. 2. §. 3. itemque c. 3. à §. usque ad 16. ubi praesertim in notis nova accessio est supplementi et explicationis. Postea praeterlapsis pluribus an~is, nimirum anno huius saeculi 35. Ioh. Seldenus IC, Anglus contrariam sententiam, et simul totam de dominio maris quaestionem tractavit edito opere, cuius titulus est Mare Clausum. Ubi praesertim ostenditur, mare dominii capax esse,


page 384, image: s0420

semperque pro tali habitum fuisse. Reprehensus est ritulus Maris Clausi, tum ab aliis eruditis, tum ab ipso Grotio, ut primum fama propositum Seldeni distulerat. Itaque in praefatione is defendendum sibi suum titulum existimavit: eo successu, ut homines moderati de titulo non valde disceptandum iudicarent, quamquam is elegantiae titulorum inter eruditos amatae non congrueret. Clausum enim mare Latinis idem est quod innavig abile: atque ita dicitur, quando hibernis mensibus à medio Novembri in Martium, navigationibus fere abstinetur. Grotius certe existimavit, Thalassocraticum rectius vocari potuisse librum Seldeni. itaque nec laio nomine citat in notis ad librum 2. de iur. bell. et pac. cap. 2. §. 2. Quantum ad rem ipsam attinet, Grotii partes defendendas sibi existimavit Theodorus Graswinckelius, conscripto opere, cui titulus Vindiciarum Maris liberi, quinque libris constante: in quo Seldenum per singulas partes insequutus refutare aggressus est. Non tamen editum est hactenus (quamvis subinde ab auctore ipso citatum, et Seldeno per excerpta ab amicis communicatum) rationibus rei publicae ut apparet, editionem non usquequaque suadentibus. Iohan. Isacius Pontanus quoque duobus discussionum historicarum libris Seldeno se opposuit, ut Danis Norwegisque praesertim quaedam iura vindicaret, quae Seldenus ad Britannos traxisse visus est: insertis tamen communibus momentis, ad varias quaestiones huius argumenti


page 385, image: s0421

pertinentibus. Ceteri recentiorum, qui hanc quaestionem disceptarunt, non tam in partes iverut, aut ex professo tractarunt, quàm vel repetiverunt, vel excerpserunt aliquid, aut annotarunt ex tota argumenti ampliudine. [Note: c. 37. et 38.] Ita Thomas Rivius histor. naval. med. lib. 3. pleraque argumenta Seldeni pro dominio maris in compendium colligit. Iacobus Gothofredus in dissertatione de imperio maris ad legem *azi/ws1is2 seu legem deprecatio 9. ff. de L. Rhodia de iactu, ex occasione ostendit: Romanos imperium maris apud suas ditiones sibi vindicasse, idque iure se et exemplo aliorum populorum facere putasse. 10. Strauchii dissertationem de Imperio maris iam laudavimus. Loccenius et Stypmannus, de iure maritimo, itidem repetendis et diffundendis huius disputationis locis occupantur. Morisotus in orbe maritimo lib. 2. c. 10. de imperio et dominio maris in genere quaedam praemittit: c. 20. Imperium Hispanorum maritimum; c. 21. imperium Lusitanorum maritimum; c. 23. maritimum Genuensium imperium percurrit, et sic postea de aliis gentibus agit. Nam de Gallis iam ante tractaverat: sunt autem illa pleraque eiusmodi, ut ad accuratissimam controversiae disputationem non multum proficiant.

Neque sant nobis in re tanta iudicium sumere animus est. id enim onus Aetna gravius Ioh. Isac. Pontanus existimat. Quaedam tamen licebit [Note: in praefetione discussionum historisarum.] nobis annotare, quae fortasse in compar andis sententiarum pugnantium monentis, et eligenda inter utrumque opinione non improbabili, aliquem


page 386, image: s0422

usum habere possunt. Et I. quidem numquam defuerunt, praesertim hodie, qui putarent: supervacaneum esse de hoc argumento disputare. Id enim armis potius et gladiis summarum potestatum, quàm scripturis et comment ariis privatorum disceptari consuevisse. Quae ratio si adversus nos valere potest, plerisque omnibus oberit, qui de magnis rei publicae negotiis et controversiis, haud raro Marte discerni solitis, aliquid conati sunt. Humanius certe sentien dum est, de ipsis summis potestatibus: ad quarum existimationem pertinet, ne vi pro iure uti censeantur. II. Sunt alii, qui putant, si omnino haec verbis atque literis disputanda sint, argumentorum tamen fontem non ex titulis iuris aut rationibus Philosophiae, sed potius ex ratione status, ut loquuntur, peti debere, id est, Principes et populos imperium maris modo animosius affectare, et laxius interpretari, modo dissimulanter et lenius agere; imo interdum sententiam flectere, et defensum aliquando dominium maris impugnare, si ratio et utilitas rei publicae ita postulet. Quae sicut non frustra dicuntur, ita obstare nequeunt, quo minus, de re ipsa ex capite honesti et boni aequique agatur: suasoriis in tantum dilatis ac suo loco relictis. Haec sunt quae communiter circa hoc argumentum agitari solent.

Seorsum autem notari merentur, quae ad partes disputationis propius referuntur. Hic ergo observare licebit I. In scriptoribus huius controversiae subinde deprehendi propositum aliquod peculiare, ac studium partium. Qui affectus


page 387, image: s0423

cum se disputationi miscent, fieri non potest, quin vel citra vel vitra rectum consistatur. Ita Hugo Grotius in mari libero, dum commerciorum in utramque Indiam libertatem Batavis suis vindicat, subinde animosius egit, et plus ultra progressus est. Fortasse enim non adeo pertinebat ad rem, mare universe liberum facere, ut liber navigaretur in Indias. Neque necesse fuit miscere ea, quae colorem habent, cum iis, quae argumenti vim possident. Ab altera parte Seldenus, dum Patriae suae dominium maris Britannici asserere studet, nimis obsequutus est aviditati humanae in proferendis imperii dominiique finibus.

Quapropter II. non potest improbari Pontani sententia. qui tutissimum iudicavit, media incedere via, et asserere; nec liberum esse mare omne nec etiam claudi quodcumque aut omne posse. hactenus, inquam, non potest improbari, quatenus utraque sententiarum è diametro pugnantium à modo probabili abest.

Quis enim III. non putaret, interesse generis humani, ut maris dominium universale sive universi maris imperium illicitum iudicetur? Res clara est, si cogitemus vel nostra tempora: quibus non defuit causa disputandi: an Monarchia univer salis (quoad terras gentesque) vel possibilis sit, vel, si esset, iusta et licita haberi debeat? Sententiam dixere universi paene Europae Principes, liberrima severitate damnantes, qui aliquid tale probatum ac defensum ibant.


page 388, image: s0424

IV. Considerantibus praeterea paulo intentius, hanc de dominio in certam maris partem controversiam, constabit: non tam de dominio, quàm de dominii effectu plerosque, qui in negantem eunt partem, sollicitos esse. est enim humanae vel cupiditatis vel elationis hic mos, ut quicquid ad imperium vel dominium pertinet, amplissime interpretetur. nec desunt fere Principibus repertores titulorum, colorum, argumentorum, quibus id propositum stabiliri videatur. quo fit, ut qui alicuius freti se dominos ferunt, nihil sibi non licere putent in exercendo iure suo in omnes eos, qui quacumque de causa huius imperii limites ingrediuntur aut transeunt.

Qua occasione V. non intempestive forsitan aliquis ita annotaverit: parum consentire cum verae prudentiae regulis, si talia in vulgus efferantur, iactentur, ostententur. Fingas enim, iuris eiuscemodi indubiam esle auctoritatem: erit tamen tota ea res ex illo genere, quod in arcano altissimo reponendum, multa sunt, quae suadent. quicquid enim ad omnes invidiosum est ac durum, variis dissimulationibus abstrudendum est: ipsaque rei asperitas humanitate verborum et mutui commercii mitiganda.

Hoc sicut probatissimi est consilii, ita non dubitaverit aliquis VI. necessitatis etiam legem huc advocare. hunc in modum. Euoluantur omnium gentium annales et aetatum: patebit, numquam bene cessisse cuiquam talem iactantiam. Nisi ergo velis mala supervacus in tuum caput attrahere, moderatius certe philosophandum erit.


page 389, image: s0425

Quid? quod ipsius negotii natura VII. talis est, ut restrictius interpretandi necessitas neminem latere possit, quod, ut clarius dicatur, sic poterit intelligi, si dominii imperiique matitimi talis esse conditio reputetur, quae à cetero dominandi imperandique iure aliquid diversum habet. In ceteris enim non adeo multum aliarum gentium interest, quomodo dominium imperiumque in tua exerceas. Quomodo vero maris imperio utaris, hoc ad omnes nationes pertinet. praesertim hodie, ubi totius orbis commercia, navigationis beneficio veluti perpetua serie cohaerent. Quod autem omnes nationes suis utilitatibus obstare existimant, id absoluto et infinito unius populi arbitrio subiacere, iniuriam interpretantur.

VIII. Exemplis nobilioribus res fit clarior. Mercandi et negotiandi, itemque ex una regione in aliam vel ob belli vel ob pacis negotia transeundi libera facultas, talis est, ut sine ea vix mundus videatur posse consistere. Itaque causam hanc, favore pleanam, divinis humanisque literis assertum ire, in proclivi est. Qui ergo ius sui dominii, rei tam favorabili opponit, is quantam difficultatum molem in se recipiat, in propatulo est.

Statim enim audiat necesse est, IX. fines particulares, (qui spectantur in dominio huius vel illius) fini universali, sine quo humani generis digna hominibus societas consistere nequit, ut concedant, optimi maximi iuris esse.

Et profecto haec ratio X. apud plerosque prudentiores tanti potest momenti esse, ut


page 390, image: s0426

particulares illos dominii maritimi fines moderate, restricteque ac interdum paene dissimulanter tractandos esse, arbitrentur.

Quae enim XI. de incolumitate et potentia domestica ex diverso adferri queant, talia sunt, ut nisi modo et ratione nitantur, vim argumenti habere nequeant. Tum enim incolumitatis rationibus postulantibus, aliquid dicitur fieri, quando aliter salui esse non possumus. Sed quae ad potentiam, viriumque et opum amplificationem pertinent, ut minus favoris, ita minus iuris putantur habere. Non est interim hodie inusitatum, ut incolumitatis obtentu praescribantur, quae ad opea et amplitudinem civitatum pertinent.

Interea XII. dememinisse non oportebit: hanc controversiam de dominio maritimo vix unquam hodie ad liquidum deduci; etiam ubi non deest rationum copia aut exemplorum. semper enim fere aliquid hic dissimulari solet: semper item opera datur, ne plurimarum gentium contradictio irritetur, aut in disput atione cum plurimis gentibus descendatur. Ita fit, ut mutuis prudentiae mysteriis, et occultis rationibus status, ad usum potius rei publicae quàm ad titulos et schemata in vulgus proponi solita, pleraque vis huius argumenti referatur.

Non possunt illustriori exemplo demonstrari, quae diximus, quàm Hanse atici Foederis. Coierunt in id foedus civitates partim in imperio Germanico, partim extra id, arctissima societate. condiderunt sibi leges, instituerunt


page 391, image: s0427

magistratus, iudicia, at chivum. Causa et origo, commerciorum libertas. Cui adeo non intercesserunt vicini Principes, ut ultro privilegiis et immunitatibus auctum irent.. Si causam quaeras huius favoris, potiorem haud dubie invenies nullam, aut priorem, quàm vim naturalem illius iuris, quod mercibus permutandis aut transferendis debetur: unde etiam, si paucissimas nationes excipias, plerique omnes populi pro libertate illa exigenda et invicem danda consenserunt: Non obstante dominio maritimo, quod illis aut istis in locis de cetero asseritur. Scio et alias fuisse causas, cur [Note: lib. 51.] Principes Hanseaticae isti societati (Thuanus Teutonicam vocat) ab initio faverent, suasque inde opes et copias amplificare cuperent. Sed ipsa ratio consociationis illius talis est, ut citra dissimulationem imperii maritimi, alias passim affectati, concedi ac foveri non potuerit. factumque est,f quod dicimus, ut ornaretur Hanseatica societas ab iis, qui non poterant non praevidere, ad tantum potentiae eam processuram, ut Principibus formidabilis exsisteret. Id cum postea usu venit, non potuit tum demum tota societas factionis et conspirationis nomine designari. Ad quod crimen solide responsum est ab ipsa Societate anno huius saeculi [Note: 1609.] nono, Exstat seorsum, et apud Ioh. Angelium à Werdenhagen tractat. 6. de civit atum Hanseaticarum antiquo et nobilissimo foedere. addi potest Limnaeus I. P. 7, c. 1, 79. et seque Illud interim nemo negaverit, Principes maritimos retinuisse


page 392, image: s0428

opinionem de iure resistendi et declinandi, si possent, quae fiduciâ virium insolentius et amplius quàm par est tentarentur. Id ius tamen saepe dissimulandum et in occasiones opportunas differendum fuit. Quod si nunc de instaurandis opibus Tautonicae Hansae (cuius vix umbra reliqua est) ageretur, non est dubium, quin ex praeteritorum usu, praesentia et futura paulo aliter ordinarentur, quantum ad Principum iura attinet.

Hac occasione illud quoque observatu dignum est, quod consuetudinum maritimarum et nauticarum, quae subinde in ius evaluerunt, non aliud potest principium dari, quàm consensus quidam hominum prudentum, qui navigationibus et itineribus maritimis inde ab [Note: c. 44.] antiquo utebantur. atque ita Consulatus Maris bonas consuetudines maritimas, ex regulis sapientiae, iam inde ab antiquo per prudentes viros commerciis maris utentes traditae, repetit. unde hoc saltem liceat colligere: semper aliqua eiusmodi placita communi gentium consensu valuisse, quorum usus non tam à particulari dominio maris aut legibus per dominos maris particulares latis, quàm ab illo quasi communi iure derivatur. imo (quod observatu forte non indignum est) pleraeque leges maritimae à particularibus maris dominis latae, veluti normam communium illarum consuetudinum, sive rationem illam universalem sequebantur, aut ad eam dirigebantur.


page 393, image: s0429

Haec licet ex usu temporum et negotiorum, cum pro diversitate ingeniorum, diversis plane modis vel explicentur vel allegentur, ignorari tamen et negligi numquam debent, quocumque etiam scopo quaestio haec tractetur.

Sicut autem Hispanorum affectatum in Indicum Oceanum ius occasionem novam et insolitam huic disputationi dedit: ita bene, obductae tam vasto proposito rationes, sunt depulsae, tum alias ab aliis, tum in responso Elisabethae [Note: part. 2. p. 328.] Angliae Reginae 1580. apud Camdenum, et qui verbatim paene descripsit, Thuanum l. 71. p. 421. Sententiam Reginae egregio candore repetit, et probat etiam Ioannes de Laet in introductione ad Novum Orbem. Equidem si argumenta de natura maris, et usus publici ratione, ad Oceanum, in hypothesi referantur, et ad id, quod moraliter pro impossibili, iniusto certe, habendum est, nihil supererit, quod morari iustitiae peritum et amantem queat. de fretis, et aliis maribus, suo loco.

Fine huius §. dicit Grotius: cum primum terrae divisae sunt, incognitum erat mare maxima sui parte. Si hoc accipimus de divisione filiorum Noachi (cuius §. praeced. facta mentio) non credent illi, qui ut Adamo ante diluvium, ita Noacho post diluvium, sicut aliarum rerum, ita totius orbis eximiam notitiam tribui debere existimant.

Iis quae §. IV. ponuntur, continuabis II, 8, 2. etc. [Note: de I. N. et G. lib. 6. c. 4. p. 681.] Hebraeorum de his sententiam ex Maimonide Seldenus affert: Quod nemini occupatum est,


page 394, image: s0430

occupanti conceditur. Ita quicquid in locis habetur desertis: fluminibus ac torrentibus, nemini occupatum est. et qui primo occupaverit, is eiusce fit dominus. veluti graminis, lignorum, fructuum, arborum, silvae et similium. Qui pisces capit ex maribus aut ex fluminibus, uti et qui volucres aut feras capit, quandoquidem dominum antea non habebant, capientis fiunt. Grotius bene addit hic, occupationis quae per universitatem fit, auctoritatem, novis aliorum occupationibus obicem. sed haec explicatione opus habent, infra adferenda ad §. XVII. In Annotatis ad h. §. IV. locorum incultorum occupatorum exemplum in Historiae Bembi libro sexto demonstratur. At Bembus principio eius libri, digreditur ad narrandam inventionem novarum terrarum gentiumque inde à Christophoro Columbo. Verum inventores illos in vacua venisse, et iure occupationis, ut hic describitur, tutos esse, nemo dixerit. Neque valide audiatur Lusitanorum et Hispanorum oratio apud eundem Historicum: eas quas reperissent insulas ad se spectare: se nulli esse iniurios, si ab ceteris ignorata labore et studio acquisiverint suo. Schema occupationis et inventionis artificiose hic obducitur, nominibus et quaestionibus violentae occupationis, quâ minime vacuae insulae, possessoribus pristinis ereptae, sive incolae priores bello et vi subacti sunt plerumque. Unde mutabitur quaestio, et ad ius belli talibus insulis inferendi vel non inferendi pertinebit suo loco.


page 395, image: s0431

Quando §. V. quaeritur, an ferarum, piscium, avium venatio possit lege civili impediri, ante omnia notandum est: ius naturale permissivum, quod nonnulli hic allegant, ita accipiendum esse, sicut salvo omni iure naturali praeceptivo accipi potest. id est, ut clarius agamus; permisit natura venationem liberam, sed salva ratione societatis, salvo sociali ordine, quem in primis natura praecepit. Venationem autem non exerceri promiscue, et ex privato cuiusque arbitrio, societatis omnis interest, praesertim civilis, in qua ordo socialis à natura praeceptus perficitur. Hinc oritur certum legislationis civilis fundamentum. Potest enim summa potestas civilis leges ferre, quibus venatio civili ordini accomodatur. Id fit vel directa via, vel à consequenti. itemque: vel quatenus societatis universim interest, vel societatis hoc aut illo modo ordinatae, sub unius pluriumue imperio. His demum praestructis, incipiunt illae disputationes Scholafticorum et Iurisconsultorum de venatione: quae vel ad legislatoriam, vel ad iudiciariam prudentiam pertinent. Illius est, ne res venatoria, supra quàm societatis civilis ratio, et finis civitatis postulat, acerbe sanciatur: huius, ne latae leges, severius et durius, quàm necesse est, explicentur. In priori genere igitur cessabit illa quaestio, an omnino summae potestati liceat, interdicere singulis venati ne. id enim, sive finem societatis, sive naturam rei, ex iure naturali permissivo, ut ante dictum, manantis spectemus, dubio caret. Et in


page 396, image: s0432

nonnullis legibus, quae exstingui genus, aut copiam nimis intercipi, vetant; quaeque certa hominum genera aliis potius negotiis ex necessitudine muneris vacare iubent; ratio publici commodi manifesta est. Neque hactenus multum opus est disputare, de consensu populi. qui tacite consensisse, semper putandus est, ut summa potestas res huius generis ordinet, prout civitati conveniens iudicabitur. Differt autem, prohibere singulos venatione, et uni Principi ius venationis vindicare. Illud enim fieri posset, etiamsi praeda venationis ad omnium aut plerorumque usum, instituta venandi formula et consuetudine, pervenitet: hoc autem quomodo ad Rei publicae utilitatem referatur, non aeque obvium est et expositum. Id ut ostendatur, non unam viam iniri videmus. Grotius, ad stipendia Principum refert. bene, ut arbitror. mensam Principis et aulam instruere cives omnino tenentur suis impensis: tanta necessitudine officii civilis, ut, si sponte id facere detrectarent, cogi ab ipso Principe summam potestatem habente possent: sicut ad alia tributorum genera exsolvenda. Fuerit itaque pars apparatus mensalis aulicive, venatio. Quidam inter iura maiestatis et regalia, quae vocant, ius venandi referunt, eoque nomine Principi vindicant. Veteres non seorsum hoc memorant, sed iure nomothetico complectuntur, quod ab initio huius disputationis innuere volebam. Praescriptio longi temporis, ad docendos rudiores pertinet, neque ubi titulus iuris validior subest,


page 397, image: s0433

magnopere desideratur. quis enim alius hic potest sensus esse, quam iste: ius venandi etiamsi nullo titulo Principibus competeret, longi tamen tamporis praescriptione, tituli necessitudinem auferente vel supplente, defenderetur? An de sola recreatione hic quaeri oporteat, [Note: V. Lessius l. 2. cap. 5. dub. 7. Dicastillo lib. 2. tr. 2. disp. 9. dub. 10. n. 293. et 294.] in quo Scholastici contrarias fovent sententias, merito dubites. Qui enim Principes, sibi venationes vindicant, non sine onere recepto hoc faciunt. nam et sumptibus indiget venatio, et conservandis potius quàm exhauriendis utilibus feris non sine cura destinatur: sicut et pestiferae bestiae non sine labore perduntur: et agrorum fructus, ne damnum patiantur, varia sollicitudine custodiuntur. Ceterum, an leges tam severas ferri fas sit,f quae venationi interdictae operam dantes morte puniant, amplius dubitatum est. Placet hîc distinctio eorum, qui venationem feratum armatam, longe aliam aestimationem subire autumant, quàm piscationem et aucupium. Deinde non ita simpliciter, et nude hic agendum intelligitur, sicut legislatorum veterum nonneminem omnibus legibus per omne delictorum genus capitale supplicium sanxisse ferunt. interveniunt non levia saepe momenta, facinora, pericula, quae exasperari poenam iubent. quae si explicet in sua constitutione legislator, praeclare suspicionibus et rumoribus obviam iri queat. Ponit et com~endat per partes exemplum talis [Note: Pr. Crim. part. 2. que 84. n. 34.] constitutionis Saxonicae Carpzovius: ubi rationes severitatis exquisite ac subtiliter


page 398, image: s0434

consignantur. Sed quoniam non omnia legibus possunt describi, iudicibus valde com~endanda est aequitas, tum ubi poena mortis lege non est definita, tum ubi est definita. Inprimis duo illi casus, quando venationis tempserator ad famem sublevandam, aut irritatus dolore agri à fera vastati, peccavit. Hinc satis apparet,f quid ad ius venationis, aut ad abusum iuris referendum sit. Neque in arduo erit distinguere ea, quae iuris sunt, ab iis, quae consilii esse noscuntur. Quae duo capita non ubique satis vel accurate vel aperte apud Moralistas, quos vocant, discernuntur.

§. VI. Ius dominii et proprietatis Grotius communem fere Scholasticorum sententiam secutus, vult intelligi, cum duplici temperamento aequitatis sive cum duplici exceptione Necessitatis, et Innoxiae Utilitatis. Prius illud caput, Ius egenorum nonnulli vocant. Quaestionem autem varie formant: Utrum extremae indig entium necessitati cedat ex iure naturali dominium privatum, adeoque utrum inde simpliciter dominium seu furti interdictum sic temperetur, ut surripienti, eo nomine, scelus ex iure naturali [Note: de I. N. et G. lib. 6. c. 6. toto.] non fuerit tribuendum. Ita Seldenus. Ubi ostendit, Hebraeos pauperibus suis nil quidquam ex alieno sibi sumere permisisse, sed rogando tantum accipere, aut à privatis aut à publicis eleemosynae exactoribus: accedente semper non pauperis vi et arbitrio, sed sententia forensi, quae cogeret, quotiens quis id quod sibi praestandum, denegaret. Populariter loquuntur, qui quaerunt: an furari liceat propter necessitatem?


page 399, image: s0435

Cautius et ad definiendum accommodatius 10. [Note: de Iust. et Iur. tom. 1. disp. 16. sect. 7.] de Lugo: quando necessitas accipientis rem alienam excuset à furto? Plenius et ad explican dum uberius alii: an liceat absque peccato furti, et absque obligatione restituendi, accipere rem alienam ad occurrendum necessitati propriae? Qua occasione necessitatis gradus varie figurant. Unde et Grotius gravissimam necessitatem nominat: et tamquam de iure pronuntiat. quod non tam ex mente eorum, qui primi dominia singularia introduxerunt (ea enim res est iuris naturalis, ut supra dictum est: nisi quod legislatoris civilis ratio hic in partem coniecturae et considerationis venire potest) quàm ab ipsa naturali aequitate repetendum est. Verum illud ius Necessitatis, ut vocat, sive exceptionem Necessitatis ad temperandum dominii rigorem repertam, explicare, non adeo in proclivi est. Nam quod Grotius adfert de reuiviscente pristino iure rebus utendi, tamquam si communes mansissent: illud destructa ante falsa hypothesi nixum, ultro corruit. neque adeo necessitas res facit communes. Quod in omnibus legibus humanis summa necessitas videatur excepta (quod hîc ait, et alibi 1, 4, 7. 2, 6, 5. 2, 18, 4.) ita explicandum est, ne accipiamus de iis legibus humanis ac civilibus, quae partim sunt naturales, partim civiles. Ad quaedam enim nulla necessitas debet compellere. Et quia de simplici et absoluta necessitudine nullus hic sermo est, necessitudo autem cum adiunctione triplex est, ad honestatem, ad incolumitatem, ad commoditatem: tenendae quidem sunt regulae


page 400, image: s0436

[Note: 2. de inu. 57. et 58.] Ciceroni traditae, cum hac tamen observatione, ut meminerimus, quotiens necessitudini ad honestatem praefertur necessitudo incolumitatis, factum defendi non tam praescriptione iuris et directa via, quàm excusatione infirmitatis humanae, per vocabula veniae et miserationis, et clementiae: necessitudini autem commoditatis multo minorem vim sive ad defendendum, sive ad excusandum inesse, nisi res sit cum iudice, qui studii et propensionis suae maiorem quàm sapientiae et iuris rationem habet. Loca Senecae, Ciceronis, Curtii hîc allata, non carent figura: sicut exemplum Cassii praesertim ostendit. Distingui igitur hîc debet (quod alibi Grotius ait) inter id, quod licet facere iustitia interna, et quod impune licet facere: sive inter factum, quod iure defenditur, et id, cui poena decerni non solet. Videndi Doctores ICti ad L. Aquil. et Dd. Scholastici ad Thomae secundam secundae, ut Grotius in margine monet. Animadvertendum etiam, quomodo explicari debeat illud vulgatum: Duo capita efficere possunt, ut vetita permittantur, necessitatis, et pietatis, apud Gregorium Tholosanum Syntagm. Iur. Univers. lib. 2. c. 16. §. 23.

Versantur hac in re nonnulli ex Theologis moralibus nimis confidenter: dum directa iuris nomina, ius naturae, ius gentium praescribunt talibus factis. Nam si ita dicas, furtum non committi ab eo, qui in necessitate, aliena surripiat, quatenus furti in plena perfectaque vitiositate invidiam ad mitiora vocabula transferri


page 401, image: s0437

ratio est, non sis culpandus: At ius verum et plenum in faciente agnoscere, et dicere, quod [Note: Lessius lib. 2. c. 12. dub. 11. n. 68. 69. 70.] ita aeliena surripiens, suo iure usus sit; imo addere, quod dominum rei se impedire volentem, servato moder amine inculpatae tutelae, occidere potuerit, id vero periculosam sapit philosophiam.

In exemplo dissipandi vicini aedificii exorto incendio, videatur nihil damni pati dominus aedium à destructore; cum possit dicere: vicini aedes aliàs conflagraturas fuisse, neque interesse manu hominum an flamma procubuerint. Sed id semper allegari non potest. Est ea coniectura nunc magis nunc minus probabilis ex periculo maiore aut minore, sive potius certiore aut incertiore. Qua in re metum servare sua volentis, non rigidius equidem examinari, pars humanitatis est.

In cautionibus assignandis iterum sequitur Grotius Scholasticos, et §. VII. de modis enadendi necessitatem possibilibus admonet. Ita, qui clanculum surripit, cum potuisset obtinere, si suam necessitatem aperuisset, non posset necessitatem allegare.

§. VIII. De opponenda necessitate pari possessoris. Lessius his ipsis verbis: Adverte, si dominus sit in pri necessitate, te non posse ab illo accipere, ut omnes fatentur: quia in pari causa, melior est conditio possidentis. Quae postrema verba rudiore Minerva et ita accipi debent, ut valeant ad declarandam disparem conditionem eorum, qui parem necessitatem allegant. Nam accurate loquendo non est par causa, negata scilicet illa


page 402, image: s0438

hypothesi falsa, quod indigentia aequale cum possessore ius in rem det; et quod necessitas res communes faciat.

§. IX. de restitutione, ut in exceptione Necessitatis subintellecta, agitur. Disputationes Scholasticorum hac in re satis sunt spinosae: etiam ex his causis: 1. quod multi, ut de vero iure et pleno pronuntiant, quod Grotius merito pro restricto habet. ita enim fit, ut ad omittendam restitutionem faciles sint. 2. quod gradus necessitatis semel à se constitutos non adeo diligenter observant, sed quod in gravissimae aut extremae necessitatis favorem semel posuerunt, subinde ad gravem necessitatem ultro et liberaliter [Note: Less. de I. et l. lib. 2. c. 16. dub. 1. dicast. 2. 2. 9. 9. 2. 264.] transferunt. Vide plures assertiones apud Lessium, et collectorem sententiarum Io. de Dicastillo.

§. X. ponitur casus rei alienae titulo necessitatis occupandae: qui repetitur infra III, 1, 2. Hodie securius loquentes, rationem belli ita postulasse dicunt. Non displicet cogitatio Feldeni, qui accuratius partiendum vidit. Certe ex usu omnium saeculorum et populorum constat, neminem putare, se teneri ad permittendam alteri, periculum ad hoste timenti, occupationem loci aut arcis suae, si impedire possit. Ergo si alter occupaverit, hoc ex iis est, quibus facilior venia tribui potest; non ex iis, quae iuris naturalis titulo, citra figuram et oratorium colorem, defendi queunt. De pecuniis alienis titulo mutui occupatis detentisque ad l. 1. p. 118. dictum est.


page 403, image: s0439

Res innoxiae utilitatis (de quibus à §. XI.) notabiliter describit Cicero 1. offic. 16. quas ad communem usum hominum natura genuit. — communia autem hominum videntur ea, quae sunt generis eiusdem, quod ab Ennio positum in unare, transferri per multa potest:

ut homo, qui erranti commiter monstrat viam,
quasi lumen de suo lumine accendat, facit,
ut nihilominus ipsi luceat, cum illi accenderit.

una enim ex re satis percipitur, ut quicquid sine detrimento possit commodari, id tribuatur cuique, vel ignoto. ex quo sunt illa communia, non prohibere aqua profluente; pati, ab igne ignem capere si quis velit; consilium fidele delibcranti dare; quae sunt iis utilia, qui accipiunt, danti non molesta. Sicut autem hic natura et conditio ipsarum rerum attenditur. quae tales sunt, ut citra damnum aut iniuriam unius, alteri prodesse queant; ita in ceteris etiam rebus quae non sunt huiusmodi, communicationem aliquam, virtutis scilicet socialis opus, requirit, ut homines in [Note: 1. off. 7.] hoc naturam ducem sequantur, et communes utiliates in medium affer ant, mutatione officiorum, dando, accipiendo, tum artibus, tum opera devinciant hominum inter homines societatem. Sicut in ipsa liberalitate exemplum ponit. Quae liberalis et socialis com~unicatio non im~invit proprietatem et dominiorum discretionem, sed naturae convenire ostendit, ut quisque societatis (vel humani generis, vel civitatis, aliarumque coniunctionum) respectu, de propriis et suis in medium aliquid conferat, pro modo facultatis


page 404, image: s0440

et conservandae communitatis, seu assequendi finis socialis. Quare nec in priori illo genere locum habere potest, si fingatur interdicta prorsus iure naturali proprietas talium rerum: quarum usus communis non aliam magis ob causam habetur, quàm ob naturalem et communem hominum cum hominibus necessitudinem, hac enim quivis tenetur, alterius necessitates, quantum sine incommodo suo potest, sublevare.

§. XIII. pervenitur ad elegantem quaestionem de innoxio transitu numerosae praesertim et armatae multitudinis. ad quam pertinet etiam 2. 3, 12. de hac aliter disputant Philosophi, aliter sentiunt populi gentesque in ipso usu vitae humanae. Nemo enim dubitat, quin liceat sibi armatorum transitum impedire, si possit: sicut omnes ex diverso credunt, licere sibi si possent, transitum vi aperire. Cognoscas hunc sensum [Note: Caesar de B. Gall. 1. 3. seqq.] licet, iam olim in Helvetiorum et Caesaris disputatione. Quamquam hodie longe animosius in his negotiis res geritur: neque iam iuris controversia haec, sed transactionis censetur; sive à quaestione et disceptatione iuris ad tractatus, ut vocant, sive transactiones singulares reducitur. Qui iure tueri volunt innoxium transitum, eo potissimum fundamento nituntur, quod Grotius hoc loco ponit; teneri unumquemque alteri prodesse, quod citra incommodum suum facere possit. Tota igitur difficultas in ratiocinatione huius incommodi consistit: an et quale quantumque timeri magis


page 405, image: s0441

minusue probabiliter, aut praeverti certo aut minus certo possit. Ita dubitatio oritur in Historia de Idumaeis et Emoraeis, quos immerito periculum timuisse hoc loco Grotius autumat: quamquam non immerito timuisse videri queant. Placet tame Grotii et Augustini sententiam tueri. Iustas enim conditiones offerentem non repellere, sed de illis in effectum deducendis tractare debebant, qui metum suum iustum haberi vellent. Nunc abrupta pacis commercia, animum à iure et aequitate alienum satis monstrabant. Nec ignoramus gravissimorum Theologorum sententiam, qui ius huius belli, rectius aliunde deduci, arbitrantur.

Inseritur h. l. nobilissima quaestio, de libertate commerciorum, sive de iure commerciorum, in Mari Libero Grotii amplius tractata.

§. XIV. Manifestam aequitatem habent, quae hîc de modo vectigalis pro transitu exacti traduntur. Sed, ut sunt res humanae, ius in libidine potentium fere est. Non est autem alibi frequentius illa controversia agitata, quàm ob transitum freti Oresundici. Infinita sunt exempla. sed plerumque factum est, quod Camdenus [Note: p. 351.] habet in Elisabetha an. 1582. ubi de mercatorum Anglorum querelis in Dania frustra actum refert. Principes enim, inquit, vectigalia, quae semel intenderunt, vix unquam relaxant: qui huiusmodi Regalia (ut vocant) ad cuiusque regni ius et libertatem spectare, nec externoe moderationi subiacere iudicant. Praeter ea, quae ad §. III, dicta sunt, notabimus hic aliqua, ex medio


page 406, image: s0442

rerum usu petita. I. Oratorie agunt, id est, causae suae serviunt, qui, ubi ad disceptationem de vectigali pro transitu freti alicuius ventum est, iniquum esse et iuri naturae adversum contendunt, pro usu aurae et undae aliquid exigere. Quomodo enim hoc dici potest de fretis, ubi signa brevium, aut phari, ignesque et portus, tum naves stationariae in excubitu (Außlager) impendiis utique constant? Si ripae etiam arcibus, munimentis, praesidiis, adversus piratica ausa et varios cafus, securitatem commeandi praestant,, ratio exactionis in aperto est. Quia enim nemo dubitat, in fluminibus, navium pontiumque usum, ad vectigal imponendum plenam aequitatem praestare: quomodo in freti alicuius faucibus, quo dictum est modo instructis, id iniquum habeatur? II. Etiam si navis merces non ferat, sed tantum homines, aut saburram (Ballast) non ad nihil, sed ad minus tenetur. nisi dominus freti ius suum tali casu commeantibus velit remittere. Ut autem hoc faciat, non potest obtentu iuris naturalis (cui exactio, quae descripta est, non repugnat) adigi, sed per virtutum et aequitatis nomina invitari. III. Qui vectigal pro modo, pondere, numero, genere mercium, imposuit (neque enim aliter ad aequam rationem taxandi vectigalis perveniri potest) habet etiam ius inspiciendi merces. IV. De modo infpiciendi, maxima litium occasio. An enim resignare, refringere, aperire licet, inspectionis nomine? durum verbum: res longe durior. Ad praecipitia et extrema


page 407, image: s0443

nemo lubenter et propere venit. Et videtur ius inspiciendi natur ali aequitate hactenus temperandum, ne commerciis inde mora et intertrimentum creetur: commerciorum enim favor et contextus latius pertinet, neque ad solos nautas vectoresque comparari debet. Altera et ex priore nata aequitatis regula, mercium discrimen eousque observari vult, ut quaedam sine confusionae et perturbatione mercaturae, ne possint quidem aperiri, et interius inspici. i. e. quas nemo mercatorum aut dominorum navi imponeret, aut per rationes probabiles imponere posset, si quo casu resignandas sciret. An itaque cursus mercimonii hactenus intercidendus, mercatores deterrendi sint, etiam si iure fieri posset, in quaestione consilii, animosus sit oportet, qui suadere velit. Cumque in re tam odiosa, naturalis aequitas non patiatur saltum fieri, circuitione quadam vitari tam dura remedia debere videntur, per tertiam regulam: testimoniis publicis civitatum, unde nautae cursum in stituerunt, sive ubi navem onerarunt, mercium modus et numerus describi, et in transitu freti exhiberi potest. Videmus enim gentes, non hostiles, consensisse, ut fidem publicam altera alterius sequeretur. neque enim aliter, ullarum inter populos rerum commercia possent intercedere. Quod si ne sic quidem satis contra privatorum fraudes caveri sibi dominus freti existimaret, quarto, denuntiationes er unt faciendae nautis et mercatoribus, dimissis publice literis, non datum iri transitum, nisi apertis et resignatis mercibus. Atque


page 408, image: s0444

tum apparebit edicti aequitas vel iniquitas. Quia enim sine dubio omnes clamitabunt, vim sieri libertati commerciorum, quibus ius naturae favet, et ius gentium ultro patrocinatur, deducetur res ad transactionem, an velit dominus freti remittere edictum,, aut eidem inhaerere. Quicquid placuerit, in posterum ex pacto proceddet. Quid, si noluerit dominus freti remittere aliquid de edicto, et gens aliqua non possit carere transitu illius freti, eritne ista idonea ad bellandum causa? Numquam in hoc genere valde velim haberi liberalis. Puto igitur primum, inter gentes moratiores hodie non posse facile accidere, ut nulla reperiatur transactionis, et mitigandi rigoris ratio. Intercedent deprecationes, legationes, consilia, monita, etiam corum populorum, ad quos edictum istud proprie non spectat: quibus qui, sine ulla remissione, obluctetur, robur et aes triplex circa pectus habeat. Quid, quod in causa ad utilitatem communem, plurium gentium propius remotius, latius angustius pertinente, licere sibi existimant, communium virium ostentatione et armorum minis territare eum, qui ad aequiora aliter non potest compelli? Quod quale sit nunc non disputo: de eo enim,, quod fieri solet, sermo hic institutus est. Deinde, alii quoque modi vitandi belli, etiam onerosi, tentandi sunt, et potius, vectigalis impositi augmento quodam redimenda est libertas, quae petitur, quàm ad armorum consilia descendatur. Denique, prout transitus ille


page 409, image: s0445

magis minusue necessarius est, sive gravioribus momentis attingit aut amplectitur statum eius gentis, quae edicto oneratur; tum, prout mercaturae summa ratio vehementius leviusue periclitatur; sed et, prout omniia ordine et sedulo tentata vel non tentata sunt: eo plus minusue iuris videbitur in hac quaestione habere mentio armorum. V. Quaeri etiam potest. si dominus freti genti alicui, cui transitus magis quàm aliis necessarius est, quamque exactio vectigalis et inspectio navium plus onerat quàm alios, eodem modo habitos (quin enim id accidere queat, non est dubitandum) immunitatem et libertatem concedat pacto; an immunis illa gens merito contendat, suam immunitatem non tam pacto sicut aliae gentes cum domino fretipacisai soleant et possint, sed iure naturae niti? Si dominus freti in utraque munita ripa, aut etiam alterutra, ditionem in terras exercet, et suo impendio commoditatem aut securitatem praestat, nequaquam obligatur iure naturae ad transitum prorsus immunem, et ab omni inspectione liberum, cuiquqm concedendum. Hoc tantum naturalis aequitas postulat, ut si constat, alicui genti plus necessitatis ad transeundum, propter viciniam aliasue causas, et minus facultatis ad vectigal pendendum,, adesse, illa gens minus oneretur, et humane ac leniter tractetur: ne videatur dominus freti insidiari toti eius statui; cuius scilicet vertendi quasi arbitrium quoddam, per hanc causam,, in manu haberet. sed quod tum de immunitate vel


page 410, image: s0446

plena, vel minus plena, denique de quocumque levamento navigationis convenerit, non vocatur ius naturae, sed pactum, vel aequitate naturali temperatum, vel iuri naturali non adversum. Sicut etiam, qui conventione bellica, suo iure, in exigendo vectigali, cedit, nil pepigisse dicitur, quod iuri naturae repugnat; quamquam iure naturae, ut hoc faceret, non adigebatur. Huc pertinet etiam illud exemplum: Si quis populus immunitatem aut levamentum eo quo descriptum est modo impetravit, idemque ius pro aliis sibi subditis populis longe alio diversoque situ noscendis obtinuerit: effectus sane iuris exercendi non differt, sed ratio obtinendi, diversa est. in priore enim casu, concedentem respectus aequitatis naturalis, intra limites designatos, potuit movere: quae in posteriore casu, ex aliis consilii rationibus aestimando, ve imminuta vel sublata est. VI. Quid? si immunes aut levati onere transitus maritimi, suarum mercium nomine alienas diversi iuris, nec immunes, permisceant ac occultent (quae nautarumm non ignota fraus est privato compendio servientium, Unterschleiff, Lorendrägerey) an dominus freti iure restringet immunit atem aeut abrogabit? Hic 1. nihil ex suspicione et rumoribus statuendum. 2. si quid certius, aliis enuntiantibus, compertum, denuntiatio genti, cum qua est pactum, facienda, ut suos hoc nomine examinet, et ad reparandum damnum dolo datumm adigat. 3. quod si remedium hoc non sufficiet, denuntiandum est iterum, haec ferri non posse: itaque naves


page 411, image: s0447

inspectum iri, etiam cum resignatione mercium. 4. ita fiet, ut, qui tali periculo merces suas nmolent exponi, de componenda controversia, et idonea ratione coërcendi fraudes, serio cogitandum sibi et negotiandum credant. 5. citius autem, et ante hos gradus dispositos, ad resignationem non fuerit veniendum. 6. Atque ita vix fiet, ut abrogationi immunitatis, causa et locus supersit. vel enim mutabitur tractatu utriusque partis,, aut cautionibus roborabitur pactum. 7. Quandoquidem, etiam ubi de fraude fingulorum certo constat, nullo consilio publico delictum adiuvante aut tuente; durum sane fuerit toti genti imputare damnum, eamque pacti publici imminutione aut abrogatione gravare. VII. Quid? si ipso iure poena sit imposita deprehensae fraudi celatarum mercium, an sine cognitione causae et iuris dictione, statim earum possessio auferri potest? Contra eos, qui utilitatibus fisci contumaciter ubique solent adesse. haud dubie laudanda est aequitas eorum, qui omnem legem ipso iure poenas imponentem, non nisi praevia sententia declaratoria, quam vocant, exercendamm esse statuunt. Atque id eo magis hic necessarium dixeris, quod discerni utique oportebat, solius nautae fraus sit, an ctiam domini mercium. Ut enim dominus mercium innocens, aut etiam socius innoxius nocentis socii culpa involuatur, eo minus patitur naturalis aequitas, quo paratior est nocentis puniendi copia, et manifestior innocentis non puniendi ratio, iure naturali praeceptivo nixa.


page 412, image: s0448

Denique, negotii huius indoles et conditio talis est, ut, nisi velis sine respectu iuris omnia in cumulum conicere, discretione, id est, iudicio et causae cognitione opus sit. Ita devenitur, ad formam iudicii. Ubi sane durum est, apud eosdem accusatores et iudices causam agere. neque spes est, sine querela rem abituram. igitur nihil consultius, quàm constitui iudicium, delectis ab utraque parte eorum, quos inter pactum est, certis iudicibus, quasi recuperatoribus. Inter vicinos evidens ac certa huius instituti utilitas: nec desunnt exempla, unde similitudinem fas sit peter. VIII. Praecipua huius loci quaestio est, an propter vectigal pro transitu nimis exauctum, bellum gerere liceat? Est non adeo facilis aestimatio, quodnam vectigal nimium censeri possit. De modo enim vectigalis, iure gentium nihil constitutum apparet. Et qui aestimare volunt, non solas impensas considerare debent, quas facit dominus freti; sed tempora rei publicae, naturam mercium, emendi vendendique facultatem, pecuniarum copiam inopiamue, quaeque sunt alia huius generis. Quare nemo sibi soli debet iudicium sumere de re tanta, et vix unquam ad liquidum perducenda. Quod si pluribus rebus publicis iniquum vectigal videbitur, ratio erit compellandi exactorem: cui et al,iae rationes, supra ad § III. annotatae, humanitatem persuadebunt. Quae etiam compellantibus magnopere commendanda est: vocantque eos huc exemplamagnorum Principum et Rerum publicarum, de


page 413, image: s0449

vectigalis modo iniquiore iam olim publice privatimque querentium, per literas et legatos; neque tamen idoneam hinc bello causam comminisci volentium. Camdeni iudicium, à principio huius annotationis allatum, etiam utile monitum suppeditare potest: ne in eiusmodi querelis, ius exigendi vectigalis intempestive et importune in dubium vocetur. nam illam disputationem ingredi, hoc rerum Europae statu, his moribus et consuetudinibus, nec sustinentibus controversiam terrori, nec moventibus adiumento esse queat. Si historiam recte consideras, non facile dicas, iustum prorsus fuisse bellum, quod Rhodii adiutore Prusia Byzantinis ad angustias Propontidos positis intulerunt, instituti vectigalis maritimi causa. Instituendi vectigalis causam non avaritia sed necessitas ultima, praebuit. à Thracibus enim oppressi, cum frustra à Graecis sublevari petiissent, rebus suis instaurandis et incolumitati tutandae, opportunitate situs adomoniti, à mercibus Ponticis, sive ab iis qui in Pontum navigabant, vectigal coeperunt exigere. Excusare hactenus necessitas inopes ac destitutos videbatur. nisi quod modum excessisse eos, existimes; si querelas negotiantium, de magno detrimento et incommodo inde omnibus oblato, audias. mega/lhn a)lus1itelei/an kai\ duxrhsti/an pa=s1i genome/nhn. Historicus vocat. sive novitas ipsa molestiae momentum non leve adiecit; sive ratio negotiationis et pecuniae sustinere id oneris non potuit. et verisimile est, ut in re insolita, et


page 414, image: s0450

levibus rerum pretiis, negotiantibus satis integrum non fuisse, contrahendo pensare, quod vectigalis pensitatione decesserat. Querelae à negotiantibus ad Rhodios delatae, potentem tum mari populum, non tam utilitate querentium aut iuris amore, quam ambitionis stimulo, ad bellum in Byzantios concitarunt: quibus Prusias privatis odiorum causis accessit. Missi tamen prius legati, tolli portorium nuper institutum petebant. Ceterum Rhodiorum superba ingenia, et inflatior oratio, facile potuerunt efficere, ut concedendum sibi iusta causa, et deserendam instituti non iniqui vectigalis defensionem, Byzantii non putarent. Bello deinde inferiores, pacem hac lege fecerunt, ut instituto vectigali Pontico absisteretur. Memorat [Note: lib. 4. à p. 314. adde lib. 3. p. 158. edit. Gr. L. Casaub.] accurate Polybius. Sed tum quidem, odio novitatis Byzantiorum causa magis gravabatur; quàm defectu iuris. Quod in exemplis soliti et inveterati vectigalis longe minus est dubitabile. Destituit nimirum tunc Byzantios fortuna in ea, quam incrementis civitatis in posterum destinaverat. Insecuto enim tempore, pres1o/dois2 tai=s2 a)po\ sqala/tths2, telw=nte kai\ a(lei/as2 mega/lws2 w)felei=to, reditibus maritimis, ex vectigalibus et piscatu plurimum emolumenti fecit. [Note: lib. 3. c. 1.] ut Herodianus loquitur.

Locum Senecae, etiam in pontibus pro transitu [Note: de constant. Sap. c. 14.] datur, Grotius opportune adducit, ut supra dictum est, quo ostendat non iniuria exigi vectigal pro transitu freti. Pontaticum dicitur in [Note: cap. 45.] Formulis veteribus in Indiculo Regali. Quod


page 415, image: s0451

ut merito exigeretur, emendari et reparari pontes Imperatores praecepere. Sancitur severe in Ludovici I. Imp. Capitul. Addit IV. tit. 79. Deinde, ut magis minusue exigeretur, distinctio personarum [Note: lib. 3. tit. 12.] signate ponitur in Capitul. Karoli et Ludou. placet nobis, ut antiqua et iusta tholonea à negotiatoribus exigantur, tam de pontibus, quamque de navigiis s. mercatis. Porro distinguuntur vectigalia exigi solita in iis itineribus, in quibus nullum adiutorium itinerantibus praestatur: ne illa exigantur. Ibidem. et in L. Longobard. lib. 3. tit. 1. l. 31. Et quibus ex privilegio hoc concessum est, ut habeant et exigant tributa ratione pontis, tenentur conservare pontes, ut, qui tributa solvunt, [Note: Goldast. const. tom. 3. p. 450.] transitum minime sentiant impeditum, in Decretis Posoniensibus Sigismundi Imperatoris.

§. XV. Consentiunt ergo cum aequitate naturali illa inter populos pacta, quibus constituitur, ut navibus unius populi tempestate aut alio casu iactatis liceat appellere ad litora alterius populi, securitate potiri, et quae ad repar and as naves, aut recre andam valetudinem vectorum aliaque necessaria pertinent, aequo pretio parare.

Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes, et stringere remos.

An sine omni onere? id natura non dictat, nisi quatenus afflictis molestiam addere, humanitati parum congruit. Sed haec ex fortuna et statu appulsorum iudicantur. copiaque et inopia eorum, non tam ex habitu fortunae, cum peregre domo absunt, quàm ex domestica taxatione aestimatur. Itaque gentibus non


page 416, image: s0452

displicuit tolerabile aliquod tributum pro usu portus litorisue: quale praesertim civibus exterisque ex aequo impositum est. Sic hodie pro Ancoris iactis datur aliquid. Anckergeld. quamquam et vetusto more legas a)gkuro/bola apud Hesychium. Videantur Pacta Brömsebroensia Borealium Regnorum an. 1645. art. 12. Seldenus in Mari Clauso ostendit, quomodo usus eiusinodi aliis merito concedendus, dominio non obstet l. 1. c. 23. De decreto Praetoris, repetit Grotius c. seq. § 9.

Quae §. XVI. movetur, non adeo expedita est quaestio. Igitur caute hic incedendum est. raro enim accidit, ut magna multitudo sine incommodo priorum incolarum recipi possit: cum praesertim periculi magnitudinem tot exempla affirment. Igitur hoc fere latrocinii genus habitum est, si multitudo hominum sedes quaerentium, negantibus vi extorquere conati sunt. qua infamia Normanni diu laborarunt. Et si recte rem perpendimus, illis, quos necessitas novas sedes quaerere coëgit, nihil aliud debetur, quam transitus, et res ad vitam necessariae pretio aut inopibus gratis concessae, tum consilium et quae humanitatis communis officia esse possunt, sine incommodo adiuvantium. Nam incommodoum si emergat, peribit necessitas recipiendi eos, qui sine incommodo recipi non possunt. Igitur in hac quoque quaestione multa apud scriptores dicuntur kata\ s1uggnw/mhn sive per iudicium humanitatis, quod miseratio adversus inopes et vagos nonnumquam elicit. Nam eorum causa, quibus nulla


page 417, image: s0453

necessitas, sed mutandae sedis amor tales profectiones suadet, parum favoris habet. vid. infra lib. 2, 22, 8.

Quae hîc mox §. XVII. adiciuntur de sterili et deserto solo, explicatione aliqua opus habent. Si enim solum revera et penitus sit sterile, nemo sedes istas expetet. Quae enim proprie talia sunt, habitari non possunt. Sicut ostendunt solitudines cultu humano vacuae. Ergo iste casus hactenus non continget. Sin sterile et desertum solum capies, ut cum fertilioribus et ad cultum aptioribus locis comparatur: iam non erit causa, quae persuadeat, sive etiam cogat, tale solum adventantibus dare. Neque etiam probe argumenteris: hoc solum desertum, id est, nullis cultoribus hactenus frequentatum est: ergo mutare sedes volentibus, sive quaerentibus sedes, oportet id concedere. Hic ergo locus quoque consilii et officii est, non iuris pleni et directi. Quid? si tanta multitudo est, ut occupare adversus negantes posset desertum et sterile solum, forte non adeo connsultum suerit, uno loco tales advenas collocare. Haec atque talia, qui, ut oportet, expendit, nihil aliud decernere poterit, quàm in hanc sententiam: Si desertum et sterile solum, ut hic dicitur, nec praesentibus usibus serviat, nec futuris destinatum sit, et multitudo advenarum ita comparata sit, aut se comparet, ut commode et sine periculo cum civibus sub unam ditionem coalescere posse videatur, tum sane humanitatis et officii est, ad quod aequitas naturalis invitat, recipere tales iis legibus, quae


page 418, image: s0454

civitatem in tuto locant. Quod si fieri hoc, ex magna civitatis utilitate, aut aliis idoneis rationibus, nequit: nullum ius occupandi advenis relictum est. Ponamus aliud exemplum. In Septentrione sparsim fere habitatur. Interiecta sunt cultis inculta: quaedam coluntur, quaedam non coluntur; dum sufficiunt cultoribus laboris sui pensa. Fac venire advenas, et postulare interiectas cultis terris. si modica multirudo sit, et civilibus religiosisque, institutis congruens, forte non deessent rationes caritatis et prudentiae, quae suaderent recipi, et in terras hactenus incultas distribui. sed tamquam suo iure id postulantes nemo ferret, opinor. Neque enim eripi potest arbitrium huius rei pristinis possessoribus. sed nec ratio negandi idonea plerumque deest, incrementa populi ex fecunditate gentis ac temporis sperantibus; denique eligentibus, quorum potissimum hominum genere suas terras explere velint. Sicut fortuna eiusmodi exulum, non statim dat eis ius à quocumque populo et ubi placuerit, expostulandi aut extorquendi sedes: sed circumferendi preces, ad extremum non futuras ubique inefficaces. Magna enim et praepontentia regna ultro invenerint, ut opinor, quibus usibus tales advenas accommodare queant. Dicam quod sentio: vix videtur hoc orbis terrarum statu accidere posse, ut magna et armata multitudo sedes quaerat, nisi ex barbaris terris hominibusque; quibus sedes dari inter homines moratiores nefas sit. Inter ipsas


page 419, image: s0455

cultiores gentes, si pars magna populi innocens, vel religionis causa, vel alio infortunio expellatur, sedes non nisi bonis artibus quaerere, et si coniuncta reperire non potest, partitim impetrare instituet: si non hoc, at illo istove loco. Abundantia multitudinis, non relinquitur privato arbitrio, sed publicis consiliis emendatur. Si coniurata aut desperata manus demigrat, merito se suspectam et formidabilem facit. De paucis denique, quibus nulla occupandi facultas, non est hîc quaestio.

Ad §. XVIII. repetes, quae ad XV. dicta sunt.

§. XIX. Quaestio movetur ardua: an tempore famis peregrini possint urbe pelli? Ita credidit et [Note: c. 42.] fecit Augustus apud Suetonium. probatque Scipio Amir atus ad Tacitum lib. 12. disc. 3. Diximus aliqua in Dissertatione de Annona Augusta. Cogita, si placet, de casu; quo urbem aliquam impleverit tanta multitudo peregrinorum egenorum, ut sustinere eos nequeat, si salva esse velit. (et potest hoc accidere in bellicis calamitatibus late grassantibus.) Tum, quia sacrae quoque literae discrimen inter eorundem aacrorum consortes et reliquos agnoscunt, si utrique ali non possunt, illos retineri, hos expelli, cur iniquum haberi debet? Iterum, si non sufficit copia civitatis, nisi parte multitudinis exoneretur, an ut famuli peregrini potius excedere iubeantur, quàm indigenae, iniurium est? quamquam, si opera eorum etiam ad civitatis usus pertinet tempore tam necessario, haec potius tatio momentum faciet ad comparationem.


page 420, image: s0456

sicut Augustus de peregrinis medicos et praeceptores retinuit: quibus carere civitas non poterat.

XX. Non idem ad res suas vendendas ius esse, quod ad emenda necessaria, Grotius asserit, cum Molina, adversus Victoriam disputante: qui asserebat: iure gentium fas esse cuique negotiari in alienis provinciis, importando merces quibus ibi carent, et exportando aurum et argentum, mercesque alias quibus illi abundent? Addebant Hispanicarum in Indias expeditionum patroni: in eos, qui huic iuri negotiandi obstarent, iustum esse bellum. Et intra terminos quidem à Grotio finitos, res caret difficultate. Disputationem [Note: disp. 105. n. 2.] autem habere potest, quod amplius Molina ait: Eo magis quaevis res publica licite prohibere poterit commercium, portum, et habitationem extraneis, quo eos potentiores viderit. timere namque iuste poterit, ne ipsam, quae humana est malitia, subiciant, neve incommodum aliud ex eorum commercio et habitatione experiatur: eoque poterit praescindere occasiones omnes, sibique consulere, ne quicquam tale eveniat, ea quae ipsius sunt,, illis denegando. In casibus sane licitis, sive quibus licite externi prohibentur commercio, haec quoque ratio, ut suasoria, accedere potest. De cetero metus ille, universe loquendo, non est statim iustus. nisi forte, qui res venum importat, tam numerosa aut perarmata classe adventet, quae ad vim faciendam idonea merito suspectari queat: aut alia committat, quae opinionem doli generant. Non autem semper rebus importandis ac


page 421, image: s0457

vendendis, exercendoque adeo commercio, exteros prohiberi posse, ita intelligetur, si discrimen constituatur, in rebus vendendis, in causa vendendi, in quaer endis emptoribus. Ponamus exemplum (qualia non desunt) si populus aliquis agriculturae et pecori studeat, frumendique et pecorum copia abundet. aliis autem rebus ad vitam necessariis destituatur, ut ferro, sale, et similibus; neque ea parare sibi possit, nisi divendito, quod frumenti et pecorum superfluit. Ab his quidem ego frumentum et pecora emere non cogor, si illis carere aut aliunde potiri queo: transitum tamen concedere, vel ipsis ad alios, vel aliis ad ipsos, neque occasionem vendendi frumenti et pecoris impedire aut onerare, omnino teneor: nisi velim aequitatis naturalis neglectae accusari, aut pro hoste haberi. In mercibus ad meram luxuriam pertinentibus aliquid dubitationis occurrit. in quibus tamen, quod vinum e. g. numerari queat, non facile dixeris.

§. XXI. Locus de matrimoniorum libertate, non caret salebris. De Romanorum quidem exemplo Augustinus iudicavit,, negata matrimonia iustam belli causam potuisse praebere, et sententia Ouidiana usus est, ex tertio Fastorum:

Externis dantur connubia gentibus, at quae
Romano vellet nubere nulla fuit.

quamquam Augustinus videri possit compar ate agere ad fraudem obtentu spectaculi et pacis velatam: tum dubitanter: aliquo enim


page 422, image: s0458

[Note: de I. B. 1, 17.] FORTASSE (inquiens) inre belli iniuste negatas victor auferret. Sed Albericus Gentilis, figurae non dubitationi hanc voculam deputat; et causam pro Romanis disceptat, in secundo de Armis Romanis: ut hoc bellum in necessario susceptis numeraretur. Sane constabat hic de illorum, qui matrimonium negabant, hostili consilio et conspiratione, ad excidium novae civitatis spectante. cum potius, tamquam vicinis, humanitatem deberent. additae sunt etiam verborum contumeliae. quae importunitas iustum Romanis dolorem excitavit. Verum, ut populus virorum ad hunc modum destituatur mattimoniis, neque in vicinia impetrare ea possit, per longinquas autem et transmarinas peregrinationes neque tempus neque facultatem habeat quaerendi, non existimamus facile posse contingere. Nam et qui expelluntur, et qui abundante multitudine sedes quaerunt, plerumque feminas secum educunt. Finge autem, manum virorum barbari moris, aut idololatras, vel piratas aliquam insulam novam aut vacuam stabilita possessione insedisse: et à vicinis Chriostianis, toto animo tantam barbariem abhorrentibus, facultatem matrimoniorum ambiendorum petere. an non liceret negare? Liceret opinor. donec Christianam religionem professi, barbariem exuerent, et genus vitae scelestum civilibus et honestis institutis commutarent. Tum quoque superest quaestio de modo conceden di matrimonia. Posset fieri, ut venire singulos et


page 423, image: s0459

matrimonia ex arbitrio quaerere, non paucas ob rationes incommodum iudicaretur. An tum satis esset, agere domi delectum feminarum talia matrimonia volentium, easque procis transmittere, aut illuc ducendas tradere? Non est causa querelae negati matrimonii, ubi hoc fit. Quid? si non reperiantur tot mulieres, quae velint in talium procorum manus convenire? an cogendae sunt aliquae, ut hoc faciant? Ius, de quo loquimur, nondum id postulat. petitaque ab aliis etiam vicinis coniugia, explere hunc defectum poterunt. Si tamen aliunde nulla copia, et, qui primum rogati sunt, abundant mulierum innuptarum multitudine, dubium non est,, quin auctoritate publica induci possit idoneus numerus ad talia matrimonia optanda: et ultio volentibus nubere, adiungi. De legibus civilibus, matrimonia externa vetantibus infra II. 5, 15.

§. XXII. de permissione exteris promiscue facta, definite agendum est. Potest illa permissio fieri vel diserte et per modum legis aut declaratae voluntatis, quando civitas dicit: volumus externis piscatum, aucupia, hereditates, aliave patere: vel tacite, quando externi non impediuntur ista facere. In priori genere, si generalis fuit oratio, reddenda erit ratio facti contrarii. Deinde, ista voluntatis declaratione non constringitur permissionis auctor, ut rebus temporibusque mutatis, sive civitatis rationibus ita postulantibus, aliter constituere nequeat: modo iuri naturali nullam vim faciat. Ita fiet, ut


page 424, image: s0460

quod ante externis promiscue concesserat, in posterum aliquibus tantum permittat; neque eo nomine iniuriae accusari possit. In posteriori genere, ius nasci videtur ex notitia et silentio. Et quia hic dominium non vocatur in dubium, sed de permisso communi usu tantum sermo est; vix poterit in obscuro esse causa permissionis. qua mutata, quin exserere se queat praesentior dominii, nec illâ permissione abdicata facultas. Fuerit e. c. permissa seu tolerata promiscue piscatio eo in loco, cuius dominium ad permittentem pertineret. ne permittenti id molcstum esset, fecerit inexhausta piscium copia, piscantium modestia, nec immodicus numerus. Coeperint autem pisces deficere, importunius se piscantes gesserint, affluxerit immodicus numerus. Dicere merito poterit, qui hactenus permiserat, sibi necessitatem venire dominii sui praesentius exercendi, et alios, vel aliquos excludendi à communione usus. Aliud dicendum fuerit de controverso loci dominio. Digna est, quae legatur disceptatio de pis catione inter Angliam et Hiberniam, tum inter Islandiam et Norvvegiam apud Morisotum, qui contra Seldenum disputat [Note: lib. 2. c. 18.] in orbe Maritimo. Non igitur repudiari potest: si limitibus appositis explicetur, quod Molina [Note: disp. 105. n. 2.] dixit: Quod provincia aliqua usum quarundam rerum suarum communium quibusdä extraneis concedat, sane ab ea libertatem non adimit, quo minus similem usum peregrinis aliis denegare possit: cum integrum cuique sit concedere, cui libuerit,


page 425, image: s0461

rerum suarum usum, eoque aliis interdicere. intra limites scilicet naturalis aequitatis, et salvo iure innoxiae utilitatis, recte explicato. Quo mox ipsius Grotii distinctio spectat §. seq. XXIII, inter beneficium, et permissionem utendi libertate naturali. ubi benenficium capitur, de eo quod non debetur. Nam alias apud Scriptores saepe notat istam humanitatem, quam homines hominibus iure naturali debent.

Hoc genus Monopolii §. XXIV. descripti, quod inter civitatem et civitatem contractu quodam constituitur, per omnia fere comparari potest cum Monopolio, quod in una civitate aliqui cives usurpant: de quo infra II, 12, 16. Atque sicut in privatis monopoliis evenire solet, ut interdum vitiosum accedat propositum, interdum vero ab iniquo pravoque consilio liberetur illud institutum: ita in hoc publici monopolii genere, non eodem semper modo, sed pro diversis civitatum consiliis erit iudicandum. Potest enim vitium accedere, ex tempore, locorum conditione, populorum inter se commerciis, aliisue rebus. Aliquid monopolii Moschus Anglis indulserat an. 1569. referente [Note: in Elis. part. 1. p. 154.] Camdeno. Postea res immutata. Grotii narratio (lib. 4. hist. p. 232). haec est: cum Moscovitis commercia Batavi etiam ante bellum habuerant, sed per Balticum mare et Narvam Livonum Novogrodia tenus: quae deinde per Russicum Oceani sinum Angli Nicolai portum, Batavi ad Podesempscoam et Archangeli Michaelis monasterium, cuncta Duinae amni adsita, transtulere. multumque


page 426, image: s0462

ab Anglis laborato, ut soli exercerent, aegre Batavorum preces et libertas praepotuere.

IN LIB. II. CAP. III. De acquisitione originaria rerum, ubi de mari et fluminibus.

§. I. Secutus divisionem et hypothesin semel propositam, ostendit quomodo aliquid singulari iure fiat Nostrum.


[Gap desc: graphical distributio - see page image]

His subicit acquisitiones, quae iuris gentium dicuntur c. 8.

§. III. De specificatione hoc loco sufficiebat, quod Grotius posuit. narn subtilior partitio, quam Feldenus afert, ad c. 8. n. 19. et 20. referenda est.

§. autem IV. immerito censura affertur, quasi non imperium et dominium, sed res occupari dicantur. si inspexisset Feldenus lem~ata capitis, non habuisset quod moneret. satis idoneus sibi interpretes Grotius est. occupatio, inquit, duplex; ad imperium, ad dominium. Neque obscura


page 427, image: s0463

est locutio seu locutionis permutatio, aut Grotio primum usurpata.

Occupationem vocat Grotius solum naturalem acquirendi dominii modum post prima illa tempora, communionis sc. quae a multis, etiam post lapsum hominis, fingitur, ab alis in statu tantum integritatis collocatur; et divifionis rerum primae, de qua §. I, At divisionem illam rerumprimam quae com~unionem mutaverit, accidisse occupatione et sortitione alii statuunt: alii potestatem paternam, arbitrium electi Principis, et consensum sive pactum hominum, tamquam primos modos agnoscunt; patriae potestatis auctoritatem in Adamo et Noacho; pacti exemplum, in Abrahami et Lothi contentione (gen. 13.) ponentes. In explicanda quoque illa communione, quam statui innocentiae propriam faciunt, fatentur nonnulli, etiam tum fieri et decore et licite illam divisionem rerum potuisse; et praeceptum iuris natisralis de non fur ando, supponere rerum divisionem: et dum, ut iuris gentium (quatenus a naturali distinguitur) fetum, divisionem illam faciunt, ea tamen de Sacrarum literarum auctoritate, et dictamine rationis admiscent, quae aliis vulgatis de illa distinctione sententiis, non satis congruunt. Qualia plura passim sunt obvia apud Theologos morales, ubi de prima rerum [Note: v. Molinae disput. 20. Lessius lib. 2. c. 5. dub. 1. 2. 3.] divisione seu distinctione dominiorum agunt. Undesatis constat, nondum satis excultum esse hoc argumentum, vel quoad historiam rerum divisarum (quae omnino hîc primum auspicium facere debet) vel quoad coniecturas, imo


page 428, image: s0464

rationum nata ex ipsis rebus et natura societatis momenta. Tetigimus quaedam in superioribus. sed res opus habet tota et conserta disputatione. Quam alio loco dare, animus est.

Locus Siculi Flacci in Editione Rigaltiana Paulo aliter legitur. Addendus autem est locus [Note: p. 30. p. 215.] Hygeni de limitibus constituendis: Hi autem quibus assignati sunt, de ducebantur intra centuriationem, at quae super fuerunt sub seciva eis concessa sunt, id est eorum rei publicae ex quorum territorio sumpserunt agros: ita ut in eos quos donaverat agros, et in eos qui redditi erant veteribus possessoribus, iurisdictio salva esset eis, ex quorum territorio sumpti erant agri. Legenda est, quae subicitur, disputatio de formula legum, iurisdictionem assignante.

§. V. De facultate legis civilis in antevertendo iure occupandi res mobiles dixit supra II, 2, 5. et infr. II, 8, 5. et 21.

De Iureconsultis in fine §. res nota. Illis persaepe est iuris gentium, ratione usus; quod praeter cives Romanos etiam externis convenit: sicut ex diverso iuris civilis dicuntur ea, quibus tantum cives Romani uti possunt. cum interim saepe et illa a iure civili Romano introducta sint; et haec, iuris gentium haberi aliquando debeant.

§. VI, De dominio infantium et furiosorum, puto rectius sentire, qui id ipso iure naturae niti, nec à gentibus primum introductum, sed explicatum esse docent. Sunt enim et ea iuris naturalis, quae alicui conveniunt ita. ut in


page 429, image: s0465

exercitium statim deducantur, sive ab actu primo ad secundum, ut Grotius cum scholis loquitur, ultro pertingant, cum primum, impedimentum vel naturale aetatis, vel fortuitum morbi, recesserit. Nullus enim est hic iuris defectus, ubi actus secundus ad tempus tantum suspenditur. Quod in infantibus quidem clarissimum est. Sed et in furioso subest spes recuperandae sanae mentis. ad quam etsi numquam perveniret, natura tamen iubet, non interverti, sed potius ad eius necessitates sutinendas accommodari, et deinde eo mortuo, ad eos transferri, quibus acquisitione deriuativa debentur eius opes. Scholastici distinguunt [Note: Molin. disp. 18. n. 3. etc. Less. lib. 2. c. 4. dub. 2.] usum dominii, et dominium habituale ipsum: illum in libero arbitrio, hoc in potentiis fundari dicentes. In quo cum recte sentiant, et Apostolum quoque iure naturali dominium infantibus adstruere credant, merito audiendi sunt. quamquam, si quis velit amplius a)kribologei=n, nec dominio, nec usu seu exercitio dominii destitui videbuntur infantes et amentes: licet ope aliorum id iuris exercendum sit. quod per accidens evenit. manet illis ius in re: manet facultas utendi: licet modus utendi ad alienam opem spectet. Quicquid autem vel tutor pupilli, vel qui res furiosi curat, disponit legitime, in eo non suum sed pupilli et furiosi ius exercet vicaria opera. Sed prior explicatio ad civilem usum sufficit. neque ad argutiores de definitione dominii disputationes hoc loco evagari fas est.


page 430, image: s0466

§. VIII. incipit restringere et corrigere ea, quae in Mari Liberoliberalius disseruerat, ut supra coepimus dicere. Qua de re vide omnino Seldenum Mar. Claus. I, 26. ut et de textibus ICtorum, quos conciliare Grotius §. IX. instituit, Eundem I, 14. ubi et seq. 15. c. etiam multa ad §. X. XIII. XV. pertinentia. Fuimus supra satis copiosi, et de vectigali (quod §. XIV. tangitur) multa annotavimus ad §. XIV. cap. praecedentis. Ad §. XIII. h. c. ipsius Grotii nobilem historicam annotationem supra laudavimus. quam, si placet, augere potes, dissertatione Thomae Rivii hist. nau. med. lib. 3. c. 38. et praesertim Io. Gryphiandri disputantis erudite, an etiam in mari sit iurisdictio aliqua? De Insulis c. 14. a §. 13. usque ad 74. Seldenus autem ostendit, illa Grotio collecta, non imperii tantum sed dominii occupati exempla esse. M. Cl. I. 8. et 14. et 15.

Quod dicitur, ratione personarum imperium maris per classem obtineri, recte capiendum est. Nam si classis sive exercitus maritimus aliquandiu subsistat in aliquo mari (quod ex variis causis contingere potest) etiam cum de imperio illius maris vindicando nihil cogitatur; non statim dicitur imperium maris acquisitum ratione personarum. Non ignoro equidem consuetudines nauticas, in iis, quae a praetereuntibus classem aliis navibus, tamquam ad agnoscendam auctoritatem classis subsistentis exigi, satis nonnumquam pro imperio, solent. sed imaginarii haec imperii simulacra sunt. An ergo


page 431, image: s0467

Grotius hoc vult dicere, si classis perpetuo subsistat in mari, occupari imperium? sicut Augustus duas classes, unam ad tutelam maris Superi, alteram ad tutelam maris Inferi in Italia habuit dispositas.

Quod de territorio in proxima maris parte additur, longe accuratius in Gryphiandri modo laudata dissertatione, et in primis quaestio de vicinitate definienda, tractatur. Adde etiam Alber. Gentil, de I. B. 3, 17. et in Hispanicae Advocationis lib. 1. c. 8.

§. XVI. NObilis quaestio, de mutato fluminis cursu, et terminis imperii proponitur. cuius momenta, quomodo contrariis disputationibus examinent Doctores, ostendit diligenter Gryphiander de Insulis cap. 14, §. 87. usque ad finem. Erudita autem est ratio Grotii, quam definiendi causa ex antiqui Iuris Terminalis prudentia, et finium arte mensoria regundorum disciplina arcessit. Quamquam limitati agri hodie non sunt: quorum conditionem agris ad mensuram concessis sive mensura comprehensis accommodari debere, existimavit Bartolus et eum secutus Noa Meurerus. quos refutat 10. Oetingerus de Finibus regundis lib. 2. cap. 2. et accuratius rem explanat Gryphiander de Insulis, c. 7. an. 52. vusque ad fin. postquam haec discrimina agrorum in praecedentibus explicaverat. sed Grotius tamen II, 8, 12. in iure alluvionis, agrum mensura comprehensum paris esse iuris cum limitato autumat.


page 432, image: s0468

Quod de medietate fluminis dicitur, habet coniecturam ex natura rei valde probabilem ac paene certam: ita ut Grotius existimet, iudices [Note: lib. 29. c. 23.] illos apud Marianam (loco in Annotatis iudicato) in pronuntiando hanc ipsam naturalem aequitatem secutos esse. Marianae narratio haec est: ad Hispaniae fines, qua Aquitaniam ad Oceanum attingunt, Fonterrabiae municipes cum Hondaiae Aquitani oppidi incolis de Vedasi fluvii utrosque agros interfluentis Galliamque dirimentis ab Hispania, possessione disceptabant, utrius oppidi iuris esset, non parum saepe armis. In controversia â Regibus dati iudices, ripa sua cuique oppido attibuta fluvium communem fore pronuntiarunt. salutari temperamento quievere tandem ii motus. Potest communis fluvius esse, quoad aequum ius utendi toto fluvio ad piscatum et aliis modis. potest et communis esse, alterutri ad medium alveum, a sua ripa, sicut in Annotatis ad §. XIII. posuerat Grotius ex Iohanne Magno, exemplum de terminis regnorum Sueciae in medio freti Oresundici. Et iuxta communem Dd. sententiam flumina sunt com~unia vicinorum utrinque usque ad dimidium alvei, quindo nimirum flumen duo diversa territoiria interluit ac dividit. sicut late probat et exemplis illustrat Gryphiander. [Note: de Insicl. c. 17. n. 97. usque ad 110.] Habet tamen divisio alvei interdum tantas tricas, ut satis constet, naturalem illam aequitatem pactis gentium haud raro temperatam. Animadvertet, quod dixi, qui voluerit cogitare perceptionem vectigalis in flumine, duobus ad medietatem com~uni. Igitur huc pertinet etiam observatio §. XVIII.


page 433, image: s0469

§. XVII. Tribus hic memoratis fluminis partibus aquae, alveo, ripis, addidit quartam Baldus, nempe litus. quem refellit Gryphiander de insulis cap. 11. n. 43. Idem, qui iptim explicat, per mutationem singularum partium, quando flumen mutatum pro eodem aut novo haberi debeat cap. 14. n. 103. etc.

De rebus derelictis §. XVIII. pulchre philosophantur [Note: de I. N. et G. 6, 4.] Hebraei apud Seldenum. et apud Moralistas praecipua quaestio est: quae pro derelictis haberi debeant. In quo genere, caute incedit Lessius lib. 2. disp. 5. dub. 8. Occurrent plura cap. seq. quod hinc pendet.

Quae de cetero adduntur, de dependentia dominii privatorum, et comparatione emphyteuticarii, et feudatarii, illustrabuntur, per ea quae habet Molina disput. 3. n. 11. etc.

IN LIB. II. CAP. IV. De derelictione praesumpta, et eam secuta occupatione: et quid ab usucapione et praescriptione differat.

Ante omnia hic de differentia vocabulorum constare debet: non quidem quidem quasi usucapio sit mobilium, praescriptio vero imobilium (utraque enim utrorumque est) sed quod usucapio acquisitione dominii per continuationem temporis; praescriptio, exceptione peremptoria


page 434, image: s0470

adversus eum, qui dominium affectaret, aestimetur. Quamquam hanc Iuris civilis distinctionem, non tantum Ius Canonicum permutatione utriusque vocabuli neglexerit; sed Doctores quoque sive utriusque iuris interpretes, promiscue utantur saepe his appellationibus.

Fuerunt in hoc argumento valde copiosi et curiosi Theologi morales, id est philosophi, qui legum civilium rationes ex fontibus aequitatis naturalis deducere, examinare, et ad viri boni conscientiam (quae in Christiano accuratius se exserit) accommodare studuerunt. Vix enim in hoc genere, et quasi extra ordinem, habitu Theologico vere sic dicto, utuntur. In iis, pereximia est diligentia Ludovici Molinae [Note: à disp. 60. usque ad 80.] qui viginti circiter disputationibus, hoc argumentum exsecutus est. Attingentur in sequentibus aliqua, in quantum ad exempla vitae congruunt. quae enim subtilius, quam ad usum consuetudinis humanae exquiruntur, extra propositi nostri limites sunt.

Quaestionem illam, an usucapio et praecriptio tantum sit iuris civilis invetum, an etiam iuris natur alis et gentium, aliqui a)krosqigw=s2, nemo satis serio, et solita his scriptoribus diligentiâ tractavit. Cardinalis de Lugo, cum usucapionis et [Note: tom. 1. disp. 7. sect. 1.] praescriptionis originem ab utilitate publica repetivisset, hanc dubitationem subicit: si adeo hoc expediens ad bonum publicum; ergo ex natura rei et ante omnem legem positivam, praescriptio haberet vim transferendi dominium. nam ipsum naturae lumen et natur alis ratio dictaret, hoc ita


page 435, image: s0471

fieri debere ad bonum publicum et ad pacem comservandam. Respondet deinde: lumen rationis dictare, hoc esse valde conveniens et expedire, ut lege positiva statuatur, non tamen esse bonum adeo necessarium, ut ab ipsa naturae lege, immediate stabilitum sit. Haec verba vel ita capi possunt, quatenus omnibus legibus posititiis, qua talibus, conveniant; neque enim facile lex aliqua proba civilis reperiatur, de qua id non queas dicere; vel, quatenus legibus de praescriptione, magis et excellentius conveniant, ideo scilicet, quod aequitati naturali sint propiores. Inter leges enim civiles una plus et manifestius, altera minus nec tam manifesta necessitudine de aequitate naturali participare potest. Cur primo illo significatu loqueretur, nihil causa habuit. Si altero sensu dixit, satis apparet, non ausum esse eum contraire vulgatae sententiae, et tamen aliquid non vulgare in iure praescriptionis agnoscere voluisse.

Sicut et alii temperamentum loquendi videntur quaesivisse, quando praescriptionem aequitati naturali non repugnare, aequitatem naturalem secum habere, iure aequissimo et quasi naturae lege niti, scripserunt. Ne diserte dicerent: praecriptio est iuris naturalis. Videndi scriptores laudati Alciato in Tit. Iur. Can. de praescriptionibus: [Note: tom 4. q. 2. §. 6. etc.] et Magero de Advocat. cap. 6. a §. 34. etc. Grotius quoque, cum ab initio capitis rationes aequitatis naturalis indagasset, §. IX. magis ius gentium voluntarium respicere videtur.


page 436, image: s0472

ut huc pertineat quod infra dicit II, 19. 6. Haec quamquam ex iure naturae ortum aliquatenus habeant, accipiunt tamen ex humana lege (I.G.) firmitatem quandam etc. Atque ita etiam doctissimus Conringius, in memorabili, et eximie huc pertinente disputatione, si non naturale, saltem gentium arbitrario iure, neglectorum imperiorum iustam occupationem constitutam et ratam esse redditam, ait.

Plures enim sunt, qui iure gentium citra ambages pronuntiant, Neque tamen omnes eodem modo. Seldenus, ad iura gentium intervenientia, ut vocat, refert. Alii de moribus gentium loquuntur. Nemo fortius puto, quam [Note: de eo quod instum est lib. 3. tit. 2. §. 4.] Hugo de Roy, qui usucapionem, in genere, iuri gentium adscribit. cum in ea spectetur rationis natur alis constitutem, necessitatis humanae exigentia, et usus gentium. (Vide an, qui ita describit, nihil aliud dicat, quam, esse iuris et naturae et gentium.) in specie vero, qua talis (inquit) iuri civili Rom. adscribenda est usueapio. Quando igitur quaeritur, an iusta sit lex quae [Note: Hug. de Roy lib. 3. tit. 4.] usucapionem inter homines in stituit, satis apparet, non posse hoc quaeri, si de iure naturali proprie sermo sit, sed nec tum ita quaeri posset, si iure naturali rationali confiiiirmaretur lla lex, ut lioquitur Hugo de Roy. [Notare in transitu licebit, appelatione iuris natur alis rationalis opus non esse, ubi ius animale pro nullo habetur quod ad lib. 1. non semel ostensum est.] De solo iure gentium voluntario et civili quaeri posset, an iuste vel civitas, vel gentes inter se


page 437, image: s0473

ita constituierint, sicut et alias cuiusuis legis iustrtia declarari, a iusta legislatoris potestate, et a iusta eiusdem voluntate, potest. Et legis quidem civilis de usucapione iustitiam declarat Hugo de Roy multis factis partibus, non alio tendentibus. Deducit enim 1. à iusta pote state [Note: n. 1.] puniendi sontes. quamquam is non praecipuus legis scopus est, sed accessorius: et in hypothesi, statuti certi temporis, quo quisque rerum suarum et possit et debeat curam agere. Ad hoc caput plura ex sequentibus pertinent: ut [Note: n. 3.] de consensu cuiusuis membri societatis in leges in societate latas: de cultura rebus necessaria: [Note: n. 4.] de favore iustae possessioni a lege addito. quamquam hoc satis debile est; nec exemplis [Note: n. 5.] allatis, non satis scilicet huc quadrantibus, affirmatur. [Note: n. 2.] 2. ex speciali iusta potestate legis, dominia rerum de uno in alium transferendi ob bonum publicum. sive, ut alii loiquuntur: ex iure maiestatis, vel nomothetico, vel, ut Grotius autumat, eminentis dominii. Sed hic locus lubricus est. Ad extraordinaria enim illa et subsidiaria summae potestatisi iura confugere non attinet, ubi ordinariis provisionibus se res explicat. Quae autem de praescriptionibus iure civili traduntur, iuris nomothetici ordinariis [Note: n. 6.] rationibus satis defendi queunt. 3. ex iusta occupatione, adeoque derelictione rei. 4. ex [Note: n. 7.] convenientia cum iure naturali, omnes homines ad ea, quae commune societatis bonum requirit, [Note: n. 8.] obligante. 5. ex convenientia cum iure gentium. [Note: n. 9. et 10.] 6. ex convenientia cum iure divino vel


page 438, image: s0474

generaliter, vel specialiter ispectato. Quae in singulis capitibus et hypothesibus permistis excutere, non est necessarium.

Potentissimi autem momenti est in hac quaestione, praesertim in quantum ad publica pertinet, dereclictio rerum, adeoque voluntas derelinquentis, et consensio tacita. in qua colligenda et probanda non uno modo videmas plerosque incedere. Eruditum haud dubie est consilium et ad interiiora proficiens specimen, quod in hoc genere Conringius dedit, de Finibus [Note: c. 19. p. 354. etc.] Imperii. Quo fundamento probe constituto, iam non poterit praescriptio referri semper inter modos acquir endi dominii, qui invito domino priore [Note: v. Less. l. 2. c. 6. pr.] fiunt. Et huius derelictionis respectu videtur placuisse nonnullis, ut dicerent: aliud esse exstingui dominium; aliud. transferri: cum ibi originariae acquisitioni locus fiat; hic, deriuativa intelligatur. cuius discriminis exempla in his disputationibus non solent nulla occurrere: ut fortasse probatam alis subtilitatis nomine differentiam, cur risu et ludibrio exciperet, [Note: Contr, ill. lib. 2. c. 54. n. 10.] somniisque annumeraret, causam satis gravem non habuerit Fernandus Vasquius.

Sed ad singula Grotianae disputationis capita, aliquid annotabimus. Statim §. I. incommodum illud proponit Grotius ex perpetuitate litium et discordiarum, si praescriptio inter gentes siversas omnis negaretur: ut ostenderet, eam rationem, quae, inter alias, movit legum civilium conditores, ut usucapionem decernerent, movere etiam poti???mo movisse


page 439, image: s0475

gentes, ut ad communicationem mutuam sive usurpandi iuris gentium, idem consensu vellent constituerentque. Aliiium siensuim nemo hinc exsculperit.

§. II. Exempla sive testimonia adferuntur, [Note: de I. B. 1, 22.] iam olim Alberico Gentili allata pleraque et aliis cumulata. Isocratis locus ex Archidamo perinsignis est, et inde petitus, ubi accurate ostenditur, iure optimo teneri, quae tot aetatibus et saeculis eosdem habuerint dominos. ut parum se peritum ostendat in tractandis veterum scriptis Feldenus, cum ex voce nomi/cous1i (arbitrantur) infitamre asseverationis robur instituit. sed ineptum sit, his immorari.

Illud notatu dignius est: saepe compendium loquendi eos sequi, qui in hoc usucapionis negotio, temporis tantum mentionem faciunt. subintelligi enim debent, quae tempori coniuncta sunt; ut omissio rei, sive animus omittendi, sive indicia omissi dominii, sicut in Isocratea oratione, ipso argumenti, quod a tempore petitur, tractatu amplius elucescit.

Cumque in auribus multitudinis, et in summam, plausibile sit temporis nomem (quasi scilicet, continuatio temporis lucrifaciat alleganti ceteras probationes) inter stratagemata politica est, rudiore Minerva in his nominibus versari, et tamquam generale temporis nomen iactare; explicationibus et adiunctionibus, quae solae rei per se nihil efficienti robur aliquod circumponere queant, ultro vitatis: in locum earum exemplis argumentantium


page 440, image: s0476

sine discrimine cumulatis; quo orationi species et copia accedat. Grande specimen habes in scripto Ludovici Gonzagae Nivernensium Ducis ad Henricum III. Gall. R. quo Pinarolii et Savilliani restitutionem dissuadet apud Thuanum; [Note: l. 59. p. 43.] ubi inter alia haec leguntur: nec vero Principes si rogentur, quo titulo tot provincias possideant, aliud, quod responde ant, habere, quam eas ita à Parentibus accepisse. Philippum reposcentibus dNeapolis et Siciliae regna, Mediolansem Principatum, regnum Navarrae. Placentinam arcem, Cameracum, Brabantiae Principatum, non aliud respondere solitum, quàm, ea ita patre accepisse. eodem titulo Venetos, multas Austriacae domus ditiones, Mantuanorum Principum, Ferrariensium et Carrariorum olim, Brixiam denique Episcopis ademptam retinere. nec si rogetur Etruriae Dux, ut Senensium Reip. libertatem antiquam restituat; si Pontifex, cur Bononiae, et Anconae statum antiquum immutaverit, aliud responsuros, et si lex sit, ut Principes, quae à maioribus usurpata possident, restituere teneantur, ad summas angustias plerosque, qui nunc late regnant, redactum iri. etc.

Ita vocabulis temporis, vario consilio uti videmus homines. sed cum, uti dictum est, in tempore nulla sit vis ad efficiendum, devenitur ad coniecturam humanae voluntatis, quae praecipuum in hac disputatione momentum facit. Cumque voluntas non indicata, nullum ius parere idonea sit, de signis et indiciis voluntatis, quaestio est. Indicatur enim voluntas, [Note: Adde infr. Il, 20, 18.] vel verbis, vel factis Apud Quinctilianum


page 441, image: s0477

(declam. 247). legas: Promisit, neque unum promittendi genus est. voluntas hominum non tantum voce signata est. etc. Etde verbis quidem, ut recte Grotius, expedita res est. quotiens enim verbo abdicatur dominium, quaestio de praescriptione non invenit locum. Ergo de consensu tatito in omisso dominio aut re derelicta, adeoque de voluntate domini rem suam apud alium esse volentis (id est vero praescriptionis fundamento) praecipue dubitatur. Tunc enim locus dubitationi, et coniecturis. [Note: de I. et I. com 1. disp. 6. sect. 10. n. 99.] Regula communis est (inquit Ioannes de Lugo) ut quando de domini intentione non constat, coniectturis agatur. Haec ad §. III.

Quare §. IV. incipit egregiam philosophiam, quomodo coniectura voluntatis ex factis et non factis petatur. sub factis enim et non facta contineri, quod §. seq. dicitur, omne ssciunt et tradunt. Exempla ponuntur elegantia. Quod abiectum est animo requirendi, derelictum non censetur, Sic qui metu naufragoii, iacturam fecit, [Note: v. Vasqu, C. I. lib. 2. c. 52. n. 6.] non dereliquit proiecta. apud Cardinalem de Lugo, et Grotium in fra II, 7, 1. Sequuntur ex iure civili, de chirographo s. instrumento reddito, remissi debiti tacitum consensum significante. non item, pignore reddito. vide Greg. Tholos. Syntagm. I. Uniu. lib. 21. c. 6. n. 2. Ita chirographum cancellatum apud creditorem repertum, praesumptionem creat remissi debiti. De recusatatacite hereditate sequitur. de cuius repudiatae vel agnitae coniectura, vid. Menoch. 4. praesumpt. 99. etc. Ad contractum privatum domini,


page 442, image: s0478

cum possessore tamquam cum domino, compara exemplum de publicis, apud Isocratem; ubi [Note: in Archid. p. 241. edit. Steph. 1604.] Lacedaemonii ita argumentantur: tractavimus cum Persis de conditionibus: Messanam nos iniuste tenere, neque Rex Persarum, neque Thebaninobis unquam obiecerunt. Unde valide auditur illatio: kai/toi pw=s2 a)\n peri\ tou= dikai/ou kri/s1in a)kribeste/ran ta/uths2 eu(/roimen, th=s2 u(po\ me\n tw=n e)xqrw=n e)gnws2me/nhs2, e)n de\ tai=s2 h(mete/rais2 dus1prazi/ais2 gegenhme/nhs2; quodnam autem accuratius de iure iudicium invenerimus, eo quiod et ipsi hostes agnoverunt, et quod in rebus nostris adversis editum est?

In fine huius §. ostendere vult Grotius, sicut naturalis praesumptionis sit, quemque id voluisse, quod sufficienter significavit: ita etiam in usucapione voluntatem eius, adversus quem praescribitur, fundamentum aequitatis naturalis huic iuri substernere. quod scilicet perficiatur irue gentium, ad quod mox acceptilationem cum Ulpiano refert, quae tacitam et legalem seu intrinsecam, non expressam, conditionem admittit.

Addamus hic duo nobilia exempla. Primum ex iure egenorum singulari apud Hebraeos: ubi, si pauperes relicta sibi a domino agri, spicilegia partim colligerent, partim negligerent, ea quae neglexissent, tamquam derelictui habita, à quovis occupari poterant. explicante [Note: de I. N. et G. lib. 6. c. 6. p. 699.] Seldeno. Alterum Cicero proponit l. 2. de invent. c. 51. quid sit navem relinquere, cum esset lex: qui in adversa tempestate navem reliquerint, omnia amittunto: eorum navis et onera sunto,


page 443, image: s0479

qui in navi remanserint. Per se apparet, non intelligi illum casum, quando in adnersa tempestate dominus navis digreditur, et ministris suis aut familiaribus nautisue regimen et conservationem navis demandat. Tum enim nec amittit ipse aliquid, nec relicti in navi, si non potest navis conservari, ad aliquid tenentur. [In quo genere vide memorabilem legem Petri [Note: p. 197.] Arragoniae Regis, in Consulatu Maris.] sed respiciebat lex omnino eos mercium dominos et nautas, qui in nave ita se constituerunt, ut alteri citra alterius voluntatem digredi fas non esset: et i eo, qui relinquit, contra haec conventa, navem, desperationem et navis et oneris praesumebat, sive derelictui habita omnia, declarabat. Sequitur enim exemplum: Duo quidam, cum iam in alto navigarent, et eorum alterius navis, alterius onus esset, vaufragum quendam natantem et manus ad se tendentem animadverterunt: misericordia commoti, navim ad eum applicaverunt; hominem ad se sustulerunt. Posteae aeliquanto ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usque adeo, ut domnius navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret, et inde funiculo, qui à puppi religatus scapham annexam trahebat,navim, quoad posset, moderaretur: ille autem cuius merces erant, in gladium in navi ibidem incumberet. Hic ille naufragus ad gubernaculum accessit, et navi, quoad potuit, est ipitulatus. Sedatis autem fluctibus, et tempestate iam commutata, navis in portum provehitur. Ille autem, qui in gladium incubuerat, leviter saucius facile est


page 444, image: s0480

ex vulnere recreatus. Navim cum onere, horum trium suam quisque esse dicit. Hic, si lex attenditur, quaerendum est: an dominus navis, ita navem reliquerit, ut desperarit et derelictui habuerit: an vero in navi remanserit, quatenus scapha ut pars quodammodo navis consideratur, et moderamen navis qualecumque extra navem maiorem, è scapha, voluntatem non relinquendi indicare potuerit. In domino mercium, ut apertior desperationis coniectura (quomodo enim navim et merces non haberet derelictui, qui vitam proicere non dubitavit?) nisi quod metus et circumstantia periculi, et exemplum digressi gubernatoris, consilium ipsi et mentem eripuisse videtur. unde miserationis aliquid in eum traheret casus atrocitas. Naufragus quoque ille receptus, si ad servandam navim multa contulit, sine praemio abire non debeat. Ita futurum esset, ut iudex in casu mirabili, et dubitationi non per omnia explicabili obnoxio, legislatoris potius mentem, quàm legis verba ratiocinaturus, nulli ex tribus omnia, nulli nihil, ex aequitatis emergentis rationibus forte adiudicaret. Sed in eiusmodi exemplis commentitiis, saepe de industria implicantur momenta negotii, et difficultates augentur: ponendo ea, quae revera ita fieri non possunt aut solent. Navis enim, quae merces vehit, quae scapham annexam habet, non solet aut potest, per loca tempestatibus obnoxia in fluminibus maioribus, multo minus in mari, ab uno nauta administrari.


page 445, image: s0481

Igitur, si hîc, praeter gubernatorem, nautarum reliquorum ministeria ponantur, non poterit is casus emergere, qui fingitur.

§. V. de silentio scientis et libere volentis, ad coniectur am voluntatis valido agitur. Ita si dominus rei, facile possit rem recuperare, negligit [Note: disp. 6. sect. 10. n. 99.] tamen et tacet, videtur pro derelicta habere. quo exemplo Io. de Lugo utitur. in iis, quae naufragio amissa sunt, illud de missis qui requirerent, de promisso mhnu/trw|, non ita accipi debet, quasi, ubi hoc non fit, statim animus dominii retinendi abiectus censeri debeat. Debebat enim com~unis humanitatis lex omnes admonere, ne naufragorum bona pro derelictis haberent, sed ad restituenda dominis promptos se paratosque exhiberent. Verum tum demum coniectura derelicti [Note: lib. 2. c. 5. dub. 8.] dominii procederet, si, ut Lessius figurat casum, res fluctibus procul abrepta est, et dominus sciens, ubi sit quaerenda, non curat eam recuperare, vel quia eam parvi facit, vel quia essent magnae expensae faciendae. Quam in rem plura ibi legas licet. Et adde infra II, 8, 3.

Hic locus de silentio scientis et libere volentis, speciose tractatur in causa Regii, quod Gonzagis ereptum reddi volebat Wenceslaus Imperator, [Note: lib. 4. Gonzag. p. 418.] apud Antonium Possevinum, misso ad Estensem, qui detinebat, Legato. cui Estensis respondit: praescriptam civitatis illius possessionem, quam tot annos in pace habuerit. dedisse pecuniam, quam nec requirat, nec habere possit. Carolum (Imp. IV.) dum Italiam teneret, non consilio, non vi obstitisse, sed silentio annuisse. quod enim voluntatis summae certius testimonium, quàm cum


page 446, image: s0482

nutu obtemperetur, longiori usu, ne hiscere quidem? Gonzagis pleraque concessa, Cremonensis ac Veronensis agri: ut quantacumque iactura utilitate pensaretur. An ignorationem in eo Imper atore fingi posse, qui cum Italiam omnem triumphis lustraverit, Mantuae apud quer entes diu substiterit, non tamen paruerit? Verum Imperator speciosius ista, quàm verius dici ratus, non abstitisset proposito, si vires ad exsequenda destinata adfuissent. Satis enim apparebat, si gravioribus mandatis res ageretur, Estensem non obtemperaturum. Unde ad moderatiora flectendum fuit: de quibus Historicus addit: necessitas honestam causam habet; et non semper iustitiae locus est: ne spreta imperia auctoritatem corrumpant; et ceterorum pervicaciam, ut securam, accelerent. Ne tamen iterum silentium Imperatoris obtenderetur, novo Diplomate, Gonzagam Vicarium Imperii, non Mantuae solum, sed et Regii, atque adeo adiacentium locorum constituit hereditaria dignitate. Offendit ea res Estensem, et iam simplicius de causa sua, non dantis, non accipientis, sed possidentis Regium esse, professus est. Igitur silentium istud Caroli, non fuit libere volentis: sed ex necessitate dissimulantis et rem differentis. Ea enim erant tempora, quae omnes controversias exsequendo agitari non sinebant. Neque Gonzagae suum Ius silentio antea transmiserant. Unde nova consideratio de silentio iudicis, parte non silente. Potest enim fieri, ut pars litigans ius suum testatum faciat, iudex autem ob necessitates publicas, et


page 447, image: s0483

potiora curarum, cognitionem differat. Quod nec silentium, accurate loquendo haberi, nec iuri partis nocere, intelligitur debere.

Consuetudinis originem et effectum, ut exemplum attingit Grotius, quod silentium Imperantium coniecturam voluntatis naturalem suppeditet. Atque id eo magis huic loco conveniebat, quia praescriptioni consuetudinem comparare, et quoad effectum iuris partim praeferre, partim aequare solent doctores, qui et inter naturales inducendae obligationis modos eam videntur referre, cum dicunt: consuetudinem esse quasi alterum ius naturale. Nec multum abit Ciceronis illud: consuetudine ius est, quod leviter à natur a tractum aluit atque maius fecit usus. Sed, ut haec recte intelligantur, notandum est: consuetudinem saepe ita describi, eo significatu, qui huc non pertinet: de actu et facultate scilicet naturali, absque omni morali respectu sive de eo quod fit, aut facile fit. Huius generis sunt illa apud Ciceronem: ad Graecorum consvertudinem disputare: consuetude exercitatioque capienda: exercitatio, ex qua consuetudo gignitur: indocta consuetudo: consuetudo dicendi. Comoedia est speculum consuetudinis i. e. eorum quae fieri solent. Alia, et huius loci, significatio est, cum consuetudo bona aut probabilis intelligitur: cui vitiosa consuetudo aut mala opponitur. Ciceroni elegantissime dicitur, consuetudo communis sensus. et e)n parallh/lou explicatur: consuetudine institutoque maiorum. Quae vox (maiorum) ubi additur, proprie huc


page 448, image: s0484

pertinet, et effectum iuris indicat: sicut consuetudinis ius est, quod voluntate omnium sine lege vetustas comprobavit. Ubi locum habet illud: [Note: Cic. part. c. 37.] ut nostros mores legesque tueamur, quodammodo naturali iure praescriptum est. Elegans est exemplum, quod Auctor librorum ad Herennium ponit: [Note: lib. 2. c. 13.] Consuetudine ius est id, quod sine lege aeque ac si legitimum sit, usitatum est: quod genus id: quod argentario obtuleris expensum, à socio eius rectè repetere possis. Est et tertium genus, in rebus quae ut fiant aut non fiant indifferenter se habent: neque, ut in priori genere, momenti plus in alteram partem possident. Huius generis consuetudini, quin minus insit auctoritatis, quàm illi, quae ratione probabilitatis manifesta, et quasi naturali, nititur, in aperto est. Quare cum Cicero et Veteres passim, inter partes et species iuris, etiam consuetudinem numerant: eo maiorem minoremue cum iure necessitudinem habere intelligitur, quo magis minusue cum secundo genere congruit. In civitate igitur, ut consuetudo inducatur, patientia et silentio imperantium opus est. sed quando cum effectu iuris inducta censeri queat, haud aeque expeditum est. Non definitum esse tempus, Grotius fatetur. Sed non debemus praeteruehi scopulum, qui hic latet; Primo enim longe aliud est, si consuetudo contra legem inducitur: ac, si citra omnem ullius legis praeexistentis respectum inducitur, Ubi, quod traditur, legem civilem consuetudine decem annorum praescribi, non potest nisi legis civilis esse. Naturalis


page 449, image: s0485

enim coniectura volunttis, qua legislator treditur non voluisse legem valere, cuius contrarium fieri toto decennio permisit, naturalem hanc exceptionem habet; nisi appareat temporis causa, et peculiari ratione, atque adeo non simpliciter, sed cum adiunctione, necessitatis, seu temporariae utilitatis, viam increbrescenti contra legem consuetudini non praeclusam esse. Posset in diuturniore bello, etiam decennio longior consuetudo induci contra aliquam legem: quae lex ex causa peculiari dormiret interim, non exstincta esset: quinimo, bello profligato ultro reuivisceret. Nec tum allegantes consuetudinem sive legi opponentens, facto culpam detraherent, sed minuerent [Note: vide Molinam disp. 77.] quodam modo. II. Non displicet hic subtilitas distinguentium ea, quae contra legem, et quae praeter legem invalescunt. sicut aliquando sub opinione legis aut obligationis obtinet, de quo lege nihil constitutum est. Talis consuetudo, cum absurda et improbabilis non est, favori propior est: nec cum altera, quae cum lege contendit, eodem loco haberi potest. III.Prout autem plus minusue probabilitatis est in consuetudine, eo maiori minorive tempore, ut convale scat, natur aliter opus habere videtur. IV. Adeoque, prout plus minus de utilitate et honestate publica trahit, ita dignior aut indignior est consuetudo, quae in communionem iuris veniat, sive inter iuris partes connumeretur. V. Quin autem, quae contra aut praeter legem invalescit consuetudo, nova lege tolli possit, dubio


page 450, image: s0486

carere debet. Cum enim duabus in civitaterebus vivatur, legibus et moribus, mores autem quodam modo in supplementum legum veniant, cedant necesse est mores, ubi ipsa lex sua munia supplere, aut amplificare instituerit. VI. Nisi quod consuetudinis nomine interdum venit, ratio aequit atis utilitatisque tam manifesta, ut legislaetionis omnis supplementum quasi necessarium haberi debeat, neque legislatori facile causa aut voluntas immuytandi obvenire queat. VII. Talia praesertim sunt, quae voluntate omnium et vetustate comprobata, vix unius civitatis finibus coërcentur: sed apud plerasque gentes moratiores pro iustis habentur. Unde mores et consuetudines gentium moratiorum, non raro pro universo iure gentium voluntario usurpari videas. VIII. Sed nimirum et hic obtinent superiora discrimina: neque alio modo consuetudines in partem iuris gentium, quàm in partem iuris civilis, ut veteres tradidere, veniunt. IX. Itaque unius et alterius gentis utilitate manifestâ nitens consuetudo, non statim eo nomine exauditur, quo consuetudines, iuris gentium parti, destinatae aestimantur. Sicuti nec X. consuetudo unius et alterius gentis contr a plerarumque mores invalescens, sustinere nomen consuetudinis potest, ut in disputatione de iure gentium usurpatur. Atque hinc apparet, quomodo utilitas sola, ut ius sit aut aequum aliquid, efficere nequeat. Etiamsi enim utilitas huius et illud gentis manifesta foret, si tamen ceteris gentibus impedimento, oneri, damno sit, denique ceteris nihil prosit, non


page 451, image: s0487

potest sortiri nomen vel iuris vel iuri cognatae consuetudinis, quando de iure et more gentium sermo est. Pugnat scilicet cum honestate, paucorum utilitatem cum plerorumque utilitate in conflictum deduci, et inde potius quàm hinc nomina, quae non nisi sub iusti ratione intelligi possunt, constitui. XI. Praeter gentium mores, consuetudinem induci, sensu carct, nec intelligi potest. Consuetudo enim (subaudi, gentium: de hac namque sermo est) non dicitur, dum à paucis inchoatur, sed postquam à plerisque recepta est. Et tum non esse potest praeter mores gentium. nisi addas, priores. i. e. nova consuetudo. Sed rebus humanis per tot vices rerum iactatis, inter ea hoc est, quae evenire non posse dicuntur. XII. Denique consuetudinis nomine (in quo favor iuris inesse videtur) persaepe abuti per stratagema politicum videas Principes Regesque, cum factis, status sui utilitatibus, potentiae, lucro accommodatis, exemplo quidem non carentibus, sed approbatione et voluntate omnium numquam defensis, praetextum quyaerunt. De qua arte, multis sane ambagibus involuta, constructaque, alius est agendi locus.

De rebus deperditis (quarum etiam h. §. mentio [Note: de I. N. et, G. lib. 6. c. 4.] infertur) occupatione acquirendis, digna sunt quae requirantur, Seldeno consignata.

§. VI. et VII. tempus explicat, in quantum hic consideratur, et ut supra ad §. Ii. et III. declaravimus. Nimirum ut in privatis, ita quodam modo in publicis, non potest deesse occasio


page 452, image: s0488

de iure suo testandi, illudque profitendi. quod qui non fecerit, ille animum dominii retinendi videtur abiecisse: tam asseverato consensu hominum, ut haec argumentandi ratio naturali [Note: lib. 10. tit. 2. l. 4.] aequitati, ut ante dictum est, comparetur. Notabilia sunt verba Legis Wisigothorum de tricenali praescriptione: Tricennalis, inquit, transcursio temporum cum iam sic constanter inoleverit in negotiis actionum, ut non iam quasi ex instructione humana, sed veluti ex ipsa rerum processissse [Note: c. 12.] natura videatur: et quae sequuntur. Quia (inquit Theodoricus Rex in Edicto) cuivis satis credimus abundeque sufficere, intra XXX. annos et actiones suas rite componere, et eas publico iudicio, vel privata definitione peragere. Sicut autem iure civili, pro conditione causarum, et favore negotiorum, [Note: v. L. Lon. gobard. l. 2. tit. 31.] ab ordinario illo tricennali tempore, ad 40, ad 50, ad 60. annos ascensum est: ita quaeri potest, an in publicis etiam produci nonnumquam tempus ultra centenarium debeat. Praesertim si sequamur cum Grotio eorum sententiam, qui centum annorum tempus, non habent pro immemoriali, seu cuius initii non exter memoria. Certum enim est, eos qui centum annos pro immenso et infinito, atque adeo immemoriali ut loquuntur, tempore habuerunt, [Note: v. Cuiac. consult. 54.] spectavisse rationem conserendi iuris civilis et defectum probationis; ut eius intuitu non extare memoriam dicerent, quod nec à parentibus, nec ab avis in dubio poterat disci accipique. Quae rationcinatio temporis etiam in Annotatis, per usitatissimam triplicis genea=s2


page 453, image: s0489

consuetudinem explicatur. Qui autem noluerunt centenario vim immemorialis praescriptionis tribuere, probationem illam extendi ultra centum annos posse, interventu famae et auditionis, reputarunt; neque tamen definire ulteriorem terminum ausi, per generalia hactenus [Note: Lugo disp. 7. sect. 6. tit. 68.] egerunt, ut dicerent, possessionem esse immemorialem, cuius initium memoriam senum, qui [Note: Molin. disp. 76, 3.] modo sunt, etiam ex auditu et traditione suorum antecessorum excedat. et: praescriptionem immemorialem [Note: Dicastill. 2, 1, 1. 12, 245.] probari per testes qui dicerent: quod semper viderunt et audierunt ita esse, neque unquam contrarium; et quod communis est et fuit semper opinio ac fama de hoc facto, nec exstet contrarii vel initii memoria. Quod etiam non est stricte sed ita capiendum: modo ultra centum annos sit; etiamsi intra ducentos: atque ut memoria non tam de monumentis scriptis, id est de fidelissimo memoriae genere intelligatur (ita enim per multa saecula propagari possunt omnia) sed de tradktione auditionis (a)koh=| e)z a)koh=s2) quae licet et ipsa retro possit extendi saepe amplius, amittit tamen ipsa longinquitate auctoritatem. Quo factum est, ut in centenanaria praescriptione, titulaum esse necessarium crederent, quotiens praesumptio iuris in contrarium occurreret; in immemoriali autem, titulus ultro praesumeretur, eaque validitas inesse diceretur, quae in iure potest maxima intelligi, aut per exempla, legis, statuti, consuetudinis, potestatis Principalis irrefragabilis, declarari. Haec subtilitas, magnae probabilitatis


page 454, image: s0490

rationibus nixa, iuri gentium, sive etiam naturali, ita accommodanda esse videtur: ut, primum, immemorialem praescriptionem in publicis maioris auctoritatis esse centenaria; deinde, centum annorum tempus forte non semper et in omnibus controversiis publicis ad praescribendum omnino sufficere, statuamus. Ceterum ad supplendam [Note: disp. 6. sect. 10. c. 100.] hanc philosophiam pertinet illud Cardinalis de Lugo, cum existimat: non ita requiri temporis longitudinem, ut absque ea non possit res extrahi à dominio domini sui, et regulam generalem hanc esse: ut quando, sive ratione temporis longinqui, sive aliarum causarum aequivalentium res iam sit extra potestatem domini, ita ut ab illo non possit ullo modo recuperari, eo ipso censeatur iam domino carere.

§ VIII. obiectioni occurritur, et fundamenta praescriptionis naturalia ac perpetua denuo ingeminantur. Sed illud quidem, quod de peccato alieno derelictione rei exstinguendo affertur, parum ad rem pertinere, etiam Feldenus recte animadvertit. nisi quod Grotius interdum aliqua ex regulis caritatis in foro conscientiae admiscet. Sicut et quod de onere administr andorum imperiorum sequitur, in consilii rationem venire posset; ius facere non posset. Profana autem et impia prorsus videntur, quae in Annotatis ad sensum Antiochi comparantur his verbis: Eius animi videtur fuisse Ionathan Saulis filius. vui autem id videbitur? an illi, qui meminerit, Ionathanem tam diligenter in Codice Sacro purgari omni ignaviae nota, aut


page 455, image: s0491

cuiuscumque eiusmodi cogitationis, praeter sensum et mandatum Dei? dum unius Dei voluntate scilicet, semel cognitâ, acquiescit; regnoque paterno, cuius naturalis amor haud dubie de cetero inerat animo eius, sola reverentia divini imperii cedit. Putes, accedere hanc glossam, ad illud profanum philosophandi genus, quo Campanella, Davidem occasione rapiendae dominationis usum, adversus Saulem, contra explanatissima Scripturae testimonia, dicere non est veritus. Qui pro Grotio aliquid dicere vellet, quid aliud posset, quàm hoc? Ionathanem acquievisse sane voluntati divinae; huic tamen pietati, adiunxisse illam ex modestiae scitis cogitationem; praeclare secum agi, quod Deus grave et lubricum cuncta regendionus alienis potius, quàm suis humeris imposuisset. Igitur fraudi fuerit, concise locutum esse.

Arati consilio exemploque, non ita utitur Grotius, quasi ea historia praescriptionis prorsus validae et penitus efficaciter oppositae specimen haberet, Iniquum enim indicabat Aratus, à praesentibus possessoribus pristinos possessores (aut eorum posteros, qui ante tyrannidem i. e. ante 50. annos tenuerant possessiones et bona) pereinptoria exceptione seu praescriptione submoveri. sed cum respectus bonae fidei etiam in praesentes possessores quosdam aliquid favoris traheret, non directa iuris via, sed transactionis aequitate, rem componendam, et utrisque satisfaciendum iudicavit. sicut describit [Note: lib. 2. c. 23.] Plutarchus in Arato, et explicat Cicero in officiis.


page 456, image: s0492

Ratio potissima quam Aratus attendit, et Grotius laudat, est ea, quod praesentibus possessoribus praescriptionis more (an et lege civili?) se tuentibus eripi possessiones, et restitutis exulibus reddi nequirent, sine perturbatione rei publicae. unde intelligi detur, praescriptionis favorem in multo longiori tempore non sine ratione gentibus placuisse. nisi enim praescriptioni locus daretur, omnium inter se gentium [Note: decret. lib. 1. tit. 11. d. 2.] crebra et inexplicabilia dissidia imminere. Quare etiam Aerodius hoc lemmate proposuit factum Arati: Longo intervallo restitutione facta, possessoribus tutis praescriptione, quid de bonis quondam eorum, quirestituti sunt, observari debeat. et huc accommodavit etiam Albericus Gentilis. Bodinus ad a)mnhsti/as2 exempla retulit, de quo alibi.

[Note: de I. B. lib. 1. c. 22.] Albericus Gentilis duas movet dubitationes, et solvit hoc loco. 1. Non valere in publicis praescriptionem inter Principes, si subsit impedimentum. posset enim Princeps aliquis dicere: cum non fuerit mihi copia iudicis, ut in privatis disceptationibus, sed armorum tantum arbitrium et Mars iudex in talibus sibi locum vindicent, an potui contra potentiorem armis disceptare, meque et mea omnia in casum irrevocabilem dare? Respondet: primo, satis rudi minerva: audendum aliquid esse; deinde, moderatius, esse alia remedia, quibus Principes animum retinendi iuris sui declarent. Et huc pertinent, quae Grotius §. VI. notavit. potuit enim aliquis ad arbitros provocare, potuit scripto


page 457, image: s0493

edito ius suum docere; aut quocumque modo iuris sui testationem edere: potuit sibi adversus metum alterius potentiae, querelis ad medios et neutrarum partium allegatis consulere; cuius rei occasio sane numquam deesse potest: quin videamus, infirmissimum quemque adversus potentissimos ius suum, apud alios, amicos aut neutro inclinatos, profiteri. 2. obicitur apud Gentilem; quod Princeps aliquis possit dicere: sibi superiorum temporum praescriptionem et decessorum negligentiam nhon obesse debere suo iure scilicet, non alterius vetenti. Hic nihil aliud respondet, quàm generale illud et à multis dictum: absurdum fore, si negata praescriptione aeternae lites manerent. sed agendum est distinctius. Et de negligentia quidem punienda, supra dictum est, non id praecipue spectari ab iis, qui praescriptionem, tamquam patronam pacis et tranquillitatis humanae tuentur. Imo, quasi per compendium, si quis exceptionem hanc velit repudiare, illi posse reponi: cur tu aut tui nullam tanto tempore idoneam voluntatis ad retinendum dominium significationem edidistis? vobis imputate, si quid molestum est. si poena haec videbitur, vos eam vobis conscivistis. Sed videatur adhuc manere difficultas. Declaraverint idoneis indiciis, voluntatem derelinquendi, decessores: videbitur successor improbans eorum factum, non teneri: quando regna et Principatus, non ut priutata patrimonia à decessorum voluntate, sed à lege et consuetudine in


page 458, image: s0494

successores veniunt. De his enim nunc sermo sit: postquam [Note: 1. 3. 8.] quam supra constitit, regna quaedam in patrimonio esse posse. Adhuc tamen videndum erit, verane regna sint, an mixta res publicae, aut praeter nomen regium nil habentes. In mixtis non potuit, qui partem monarchicam sustinuit, plus derelinquere, quàm habuit: multo minus aliquid ab eo derelictum videbitur, quando alienare et derelinquere aliquid etiam lege publica, aut consuetudine nota certaque vetatur. Accedit: quod in mixto statu, ex monarchia e. g. et alia forma, lege interdici potest, ne pars monarchica, etiam sibi delatum ius, suo arbitrio transferre audeat. At que haec satis equidem certa et plana videntur; partis voluntatem, praesertim lege constrictam, adversus totum, non posse allegari. De regibus nomine, non re, nulla hic est quaestio. De solis ergo regnis vere sic nominatis superest dubitatio. Hic dicendum est: 1. etiam in iis quae lege, non patrimonio sunt delata, nisi in delatione facultas haec fuerit diserte restricta, efficaciter posse reges omnittere dominium in partem regni, ex necessitate et utilitate publica: adeoque successores teneri acquiescere facto summa ratione gesto: quod et in dubio tale praesumendum est. 2. Populo quidem non relinqui exceptionem adversus tales verorum regum actus, hinc constat: quod in actus Regis, qua talis, consensisse populum, ex ipsa societatis seu civitatis talis constitutione apparet. neque adeo, ut alterius, sed


page 459, image: s0495

ut eiusdem personae moralis actus tales haberi fas est. sed ad successores reges pertinet quaestio, ut dictum est, Quid hi facient, 3. ubi non dubitanter (quid enim tum pro decessoribus obtinere debeat, dictum est) sed eiudenter constat, non fuisse probam et idoneam rationem derelinquendi dominii, sed mera ignavia factam omissionem; et tamen tempus ad praescribendum sufficiens intercesserit? Hic primum existimo, tales casus vix dari. Nam in tanto tempore, quis credat omnes Principes eadem ignavia egisse, ut quod primus male omisisset, insequentes non revocatum cuperent: nullam denique rei male omissae, atque adeo iniuriae suae testationem ederent? Quod si tamen omnino ita evenisset, secundum erit, ut tempus ad praescriptionem sufficiens definiatur. Sicuti enim ne tum quidem tranquillitas rerum humanarum, sive salus rei publicae generis humani, patitur in infinitum vindicari, quae male ab initio omissa sunt: ita de centum annis ante dictum est, quod forte non in omnibus rebus et causis ad praescribendum sufficere debeant. Quod loco, tentandum erit, si qui casus ita queant describi, ut pro exceptis merito habeantur consensu gentium, aut per idoneas rationes haberi debeant; tum, si qua ratio iniri possit ad temporis determinationem nota certiore signandam. Video hic tricas vix extricabiles: sed meditationem huius disputationis fructu non carere in hoc argumento, credere ausim. Tertio: quamvis quaestio consilii à


page 460, image: s0496

iure sedulo distinguenda est, iniustum tamen consenssu habetur, corrigere ea, quorum correctio plus in rem publicam damni infert, quàm remedii; sive ad quae mutanda, sine summo rerum omnium discrimine, via non patet. Qui enim rem publicam hoc modo in casum dant, non imprudentes modo, sed iniqui, habentur. Quamquam haec, ut in civilibus pleraque, non simplices aut faciles saepe habent explicatus, ut discriminis et commodorum proba ineatur aestimatio.

Expositis coniecturis naturalibus, et remotis quae obstabant, praescriptionem ad ius gentium voluntarium §. IX. ita refert, ut ob praesumptionem aequitatis naturalis, ex iure naturae revera surgere, et ad id referri; aperta autem et legis auctoritatem habente formula, iuri gentium tribui intelligatur. Quo loco non possum dissimulare, me de receptissima quidem, sed non satis accurata loquendi consuetudine, qua aliquid et iuris naturae et iuris gentium voluntarii dicitur, non adeo magnifice sentire. si praesertim illam philosoohiam sequimur, quae lib. 1. et in prolegomenis est signata: ut iuris naturae dicatur, quod ex certis principiis certa argumentatione deduci potest; iuris gentium, quod ita deduci non potest, et tamen ubique observatur. Ut haec a)ntidih|rhme/nws2 se habeant, en parallh/lou dici non debent. Ad evitandos igitur abusus, et loquendi licentiam, 1. ponendum fuerit: id quod iuris naturae est, non posse dici etiam iuris gentium, nisi ius


page 461, image: s0497

gentium aliquid addat, quod modo iam indicato, cum res in terminis iuris naturalis adstrictius coërcetur, deduci non potest. Ut, si quis dicat; usucapionem esse iuris naturalis, non modo quod naturae non repugnet, sed quod fundamenta, quibus nititur, sint dictamina aequitatis naturlalis, de re derelicta, de voluntate idoneis signis declarata, de societate non perturbanda: esse autem iuris gentium, ratione definiti certo modo temporis; sive quid aliud accessit, in definienda ratione possessionis perpetuae, quod à voluntate gentium pendere intelligeretur. Quare Grotius hic, ubi de iure gentium pronuntiat, tam signate ponit, possessionem quae memoriam excedit, non interruptam, nec provocatione ad arbitrum interpellatam, tamquam lege gentium ad transferendum dominium idoneam. Ita Cicero, ius civile, quod in praediis malitiam fraudemque [Note: 3. offic. 17.] vindicat, ductum à natura pronuntiat. Sane malitiam fraudemque vitari in omni vitae commercio, natura iubet. estque adeo hoc iuris naturalis, ubicumque praecipitur ac sancitur. sed ius civile addit, quomodo hoc dictatum naturae, hic et istic, in his illisue negotiis, pro conditione rei publicae et temporis in rem praesentem transferri debeat: ostendit, quae genera malitiae et fraudis sint habenda, et quomodo vindicanda. Ita fit ut ius civile à natura ducatur. 2. sunt qui putant, quicquid est iuris naturae, recte etiam iuris gentium dici: eo quod ius naturale spectet naturam rationalem in se


page 462, image: s0498

consideratam; ius gentium eandem, in civili societate seu repulica constitutam, sed haec consuetudo loquendi ad u(po/qes1in operis Grotiani parum est idonea. 3. Solent etiam in vulgari illa formula, hoc est iuris naturae et gentium, ita versari, ut vel iuri gentium ius naturae ut fundamentum substernere; vel iuri naturae us gentium ut complementum addere velint. Id quod nec semper, nec eodem modo, et paribus momentis, fieri posse advertet, qui rem altius putaverit. Ne dicam de a)kribologi/a|, quam supra tetigimus. 4. Quare nec illius consuetudinis hic usus aut respectus esse potest, cum ius gentium pro iure naturae sumitur, sive cum eo permutatur, aut ius civile quodpiam signat. 5. Rectius itaque fortasse ita ageretur: Hoc est iuris naturae, quod gentes ex naturae dictatu agnoscunt: hoc est iuris gentium, quod utilitatum suarum respectu consensus genhtium libere constituit: hoc ius gentium, naturam non habet repugnantem, à iure naturae longius propius abest (sunt enim non unius generis, ut alibi explicatur, quae iuris gentium dicuntur) huic iuri naturae, gentium ius superaddit hoc aut illud: hoc ius naturae, gentes ita interpretantur: hoc ius gentium originem trahit ex his illisue rationibus iuris naturalis: in hoc iure partem natura, partem voluntas gentium constituit. et, si quae confusioni vitandae aptiora occurrent.

Et quandoquidem hic de possessione non interrupta agitur, videndi sunt Doctores et Moralistae, de modis interrumpendae praescriptionis.


page 463, image: s0499

Interrumpitur enim praescriptio vel naturaliter, ob cessationem tituli, aut possessionis civilis: vel civiliter per actum iuriidcum. quod [Note: tom. 1. disp. 7. sect. 8. n. 150. etc.] fuse explicat Cardinalis de Lugo. Nobilia sunt exempla talium disputationum apud Livium, quae hic laudantur: ubi Sulpitii quidem actio (35, 16.) robustior est: Masanissae autem rationibus (34, 61.) valida sunt, quae opponi possunt. Ex superioris saeculi hstoria huc repeti potest, illustris controversia de poisisessone Frisiae, quam non interruptam docere contendebat Carolus Austriacus, postea Imperator: interruptam [Note: 1517.] vero demonsrtratum ibat Carolus Geldrus [Note: Hist. Gelr. lib. 11. p. 372. etc.] apud I. Isacium Pontanum. Interalia ibilegas: quid ad rem, quid historiae produnt, Hollandiae Comites Frisiam saepe invasisse, interdum etiam secundante fortuna, partes aliquas parere sibi coëgisse? itaque nihil differunt ius aliquod haheas, an ius opprimas? ex consensu hominibus imperes, an invitis domineis? tranquille possideas, an possessionis causa oppugneris? Nam quis adeo omnium Comitum Hollandiae totam possedit Frisiam? quid sine armis et vi quicquam omnino eius tenuit? quis aliquid trans Flevum potestatis suae fecit, quod non aut ipse aut successor eius rursum amiserit? Negare praeterea quis quamne queat, totos proximos annos centum omnia inter Flevum et Amasum sine Principe ac Domino fuisse, libertatemque illibatam tenuisse?

A §. X. sequuntur quaestiones, de nonnullis ad praescriptionem pertinentibus capitibus. Ac de iure quidem, nondum natis per derelictionem


page 464, image: s0500

maiorum decedente, distincte videndum est. Aliter enim facto parentum et maiorum intelligitur nondum-natis aliquid decedere extra quaestionem praescriptionis; aliter res consideranda venit in praescriptione. Ibi enim obvia est et utilis distinctio eorum, qui nondum quidem nati sunt, exsistunt tamen in rerum natura (sicut posthumus nondum natus, in rebus ei utilibus pro nato haberi potest, et infans qui in utero est, perinde ac si in rebus humanis esset custoditur, quotiens de commodis ipsius partus quaeritur) et eorum, qui nec concepti sunt, in spe tamen propinqua, ut generari ex certa persona possint, considerantur. Quae distinctio in quaestione praescriptionis locum non invenit. Agitur enim hic non de alis nascituris, quam qui post longissimum tempus ex posteris nasci possunt. At, quomodo extra praescriptionem locum invenia tista consideratio, in Maioratibus, illustre exemplum habes apud Ludovicum Molinam, qui disputatione 634. quaerit: Maioratus esse ne possit in pendenti, aut non, sed ab ultimo possessore transeat irrevocabiliter ad proxime vocatum ex exsistentibus, etiamsi postea nascatur alius proximius vocatus. ubi ex alt. Molinae de primogen. lib, 3. c. 10. n. 1. observat: hanc [Note: n. 2.] quaestionem non excitari de eis immediatius vocatis, qui tempore mortis ultimi possessoris, aut delati maioratus, erant iam concepti, licet nondum essent nati: qui enim concepti iam ernt, pro natis, ad essectum ut ad eos maioratus spectet, ceterisque posterius vocatis praeferantur, reputantur: filii


page 465, image: s0501

quippe status attenditur, vel penes tempus concepttonis, vel penes tempus nativitatis etc. sed talem scilicet casum spectari, cum tempore transeuntis Maioratus, unus ex tunc exsistentibus immediate sit vocatus, et postea concipiatur et nascatur aliquis, immediatius post ultimum possessotem vocatus.

De nondum natis, quoad totum populum, itidem ratione carere arbitror, si quaeratur.Fingamus enim casum, si populus dicat: ego video, ante centum amplius annos, ante ducentos, maiores nostros omisisse et derelictui habuisse per ignaviam aut imprudentiam, ea, quae nec omitti nec derelinqui, idonea ratio erat. iisne carebimus, quae male consulti maiores temere omiserunt? Manifestum est, hoc loco non quaeri, de pactis maiorum (ea enim alterius loci quaestio est) sed de praesumpta voluntate derelinquendi. Multa sane hic petitoribus obstabunt. Primo enim non parentes tantum accusabunt (quod et ipsum grave est) sed avos, et abavos. Deinde, infortunium potius suum, quàm eos, qui praescripserunt, criminari poterunt. postquam praesertim (tertio) malae fidei quaestio ipso temporis tractu sublata censetur. Quam si tolli non posse, velis credere, quarto Christiana tamen disciplina monebit, ne Deo mutanti statum populorum, per inania et quaesita ex antiquo vocabula, contendas obluctari. Quid si occasio, vetera recuperandi offeratur? quintum hoc est, quod moneri oportet. lubricum est occasionis nomen. occasio sine titulo iuris, non exaudiri debet apud bonos et prudentes


page 466, image: s0502

nemo est subiectorum populorum, quin aliquando possit speculari occasionem rebellandi, legitimum imperum exuendi, res novas moliendi, nam de occsionis diefnitione (ad quaestionem scilicet consilii pertinente) nihil dicam. Quin potius, sexto, una vone praecidam; fieri non posse, ut populus hoc praetexto, salva veritate, utatur. An tanto tempore, nihil intervenerit pactionum, transactionum, aliarum denique actionum, quibus populi status à maioribus acceptus, in praeiudicatum iverit? quod ubi factum est, cessabit de praescriptione quaestio, si accurati esse velimus. Haec de populo, ut populo, loquimur.

Cuius aliam considerationem casus à Grorio, non satis forsitan perspicue, propositus suppeditat. Ait: si populus, à cuius voluntate ius regnandi profciscitur, voluntatem mutet, iis qui nondum nati sunt, ut quibus ius quaesitum nondum ect, nullam facit iniuriam, sicut autem populus expresse mutare voluntatem potest, ita et tacite creditur mutasse. Populus à cuius voluntate ius regnandi proficiscitur, non est omnis populus. bello enim subactis non poterit idem iuris esse, in conferendo iure regnandi. Populus si voluntatem mutat; quando et ubi et quomodi? non potest aliud exemplum, quàm regni, quod populus certae familiae sub lege successionis detulit, intelligi. in electione enim de iniuria nondum natorum quaeri nequit. Ergo, si sequentia addimus, casus integre propositus hic est: si in regno successione deferri solito, non exsisteret, qui succedere posset, et


page 467, image: s0503

parentes (ut hic loquitur) ex quibus ius ad successionem habitum, nasci possent, hoc ius in exspectatione positum derelinquerent, ibi tum, si alius derelictum ius occuparet, et imperium in aliam familiam, aut eiusdem familiae alium gradum inferret, neque populus obsisteret, ex praesumpta populi voluntate praescribere, qui occupavit, posset. Exemplum historicum huius casus affertur in Annotatis de Ludovico IX. Gall. R. qui desponsando filiam, Alphonsi Regis Castellae filio, dimisisse sive abdicasse videbatur pro se et liberis ius quod in Castellam, matris Blancae nomine praetendere poterat. Sed in hoc exemplo, ex parte Regis Galliae, non tam est tacita derelictio, quàm pactio, ut de occupatione forsitan iuris derelicti frustra suscipiatur sermo. Iam de populi voluntate quoque dubitari potest, an ei superfuerit in hoc negotio facultas nominandi aut optandi regis. Multae enim solent mutationes in his talibus intervenire.

Addit Grotius: adversus dictamen iuris naturalis, iure civili introduci posse fictionem, qua vetetur occupatio adversus nondum natos. Ut si lege regni alicuius dictum sit: non debere regnum ad aliam familiam transire, donec in regia familia sint, qui succedere possint: usu autem veniat, ut rex improlis sit; neque habeat consanguineos. non debebit decerni successio alii vel familiae, vel homini, donec spes consequendae prolis superest. nisi quod, sub conditione statui posset, si improlis


page 468, image: s0504

decedat rex, tum, nec aliter, illum aut istum fore successorem. Hactenus enim privata utilitas famoliae, cui favet lex, publicae utilitati innexa est.

Ex diverso exempla iuris lege civili introducti, quod uno actu alienabile non sit, certi tamen temporis lapsu amitti queat, ponuntur Feuda, Maioratus, et res fideicommisso obnoxiae. De Maioratu unus instar omnium esse potest Lud. Molina, quinque et octoginta disputationibus hoc argumentum persecutus. Querelam adversus maioratus, moribus legibusque [Note: c. I. 1, 8, 8. et 9.] Hispanicis receptos, habes apud Fernandum Vasquium.

§. XI. Producitur philosophia de usucapione, ad acquirendum imperium sive summam potestatem, eiusue partem; tum inter diversas res publicas, tum in eadem republica. De priori genere crebrae et notae controversiae; subicieturque aliquid de exemplis sub finem capitis. Posterius genus, non minimas habet in definiedeo difficultates. Pone exemplum rei publicae seu populi libertatem amantis et magni elatique animi, ibi imperium ab initio per plura saecula reges, vere sic dicti, obtinuerint. evenerit autem, ut facilius se et quietius securiusque imperare crediderint, si de iure regio aliquid remitterent, populique aut optimatium iuri adicerent, sive, quam soli tenuerunt potestatem partirentur, consilio et sensu Theopompi scilicet utendo in instituendis Ephoris. de quo [Note: ???. polit. II.] Aristoteles. Non statim ista perscribuntur


page 469, image: s0505

legibus, formulis, conventionibus, id enim si fieret, nullus quaestioni de longinquitate temporis locus esset relictus. primum aliquem talis consilii (nec publice demonstrati, sed domi deliberati) auctorem sequitur successor; hunc item alii: quin et non imitari tantum primum exemplum sed superare et augere aliqui student; ita posset fieri, ut ex imperio simplici evaserit mixtum, et diu perduraverit. imo posset fieri, ut mixtura invalescente, admissi in partem summae potestatis, pleraque sibi trahant, teneantque; imagine tantum potestatis, sive etiam auctoriate loco potestatis apud unum relicta. Ex diverso: fuerit aliquis princeps loco et auctoritate in republica, non potestate: in regimine scilicet polyarchico: aut tenuerit dictaturam militarem. traxerit autem in se paulatim summae potestatis pleraque, in successores transmiserit; qui et ipsi longo tempore invaluerint. Hic tacitum consensum praesumi, atque adeo opinionem iuris gigni, rationis est. Quare, cum tandem, res in legem scriptam per modum conventionis redigitur, videmus laudari consuetudinem antiquam et perpetuam, et iuris elogiis varie honestari. In hac disputatione, quae difficulter ad liquidum perducuntur, ista sunt: an sine contradictionibus et contentionibus, res gesta sit: an, etiam exsortis certaminibus, consensio tamen semper eodem modo et in eundem finem terminata, cursum usucapiendi non impediverit: an consensio tacita pro absoluta haberi debeat, aut subaudita conditione, si pars


page 470, image: s0506

quaeplus accepit, in moderato et consueto sui iuris usu permanserit.

Distinctio civilis et herilis imperii, in hac disputatione, quantum ad acquisitionem eiusque effectus, parum loci habet. imperia enim non minus quam dominia acquiruntur, et amittuntur.

In nupera controversia Anglicana, tyranni insessores regni negabant, Regibus Angliae unquam ius regium plenum fuisse. contra quos, etiam si alia argumenta tanto numero non adessent, etiam si ostendi posse,t aliam antiquitus formam obtinuisse; valide tamen defendi poterat; iam à tempore memoriam excedente, ab aliquot saeculis, Reges Angliae liberam et absolutam potestatem tenuisse.

Sed quanto tempore hic opus sit, non satis expeditum est. Sicuti enm, ubi tempus, quale dictum est, decucurrit, vix dubitabilis videtur veritas: ita an de iure suo ante tale tempus, in his casibus nemo possit certus esse (quemadmodum Bodinus, non recte, opinor, statuit; tyrannidem ante centum annos in iustum Principatum migrare non posse) non omnes eadem dicunt. Ex una parte, rei publicae videtur summe periculosum, si ius summae potestatis tam diu sit in incerto: ex altera, rebus novis opportunum haberi potest, si tempus modicum sufficere ad mutationem eiuscemodi credatur, qua summa potestas aut eius pars ab his ad illos migrat. Licet enim coniecturae supplere videantur, quod tempori deest;


page 471, image: s0507

dubitari tamen queat, an coniecturis robur augeri aut minui interpretando, satius sit. Favet coniecturis in simili negotio Grotius §. sequente, Cumque in mixto statu, mulita huius generis eveniant, an in quaestione temporis [Note: 2, 6, 8.] dicendum est, quod in re alia dixit Grotius: ubi eadem sit utilitas communis corporis et partis (sicuti, cum res publica nisi sub imperio unius, aut alia mutatione, non potest salva esse) facile etiam ex silentio non longi temporis, consensum et populi et partis intervenisse videri: praesertim si necessitas appareat? An dicendum; quod in mutatione rei publicae, tempore non longo, cum maximo tamen effectu mutationis evenisse cernitur, iuris titulo, ob perturbatum reip. statum, venditari; aut temporis praesertim allegatione demonstrari non posse; sed aliis de voluntate et consensu praesumptionibus niti? sicut §. 14. disputatur. sed nimirum supra dictum est, non esse nudam temporis considerationem in hoc negotio et in tempore non longo, intra limites abnutivos ita inceditur: si coniecturarum satis est, non obstat temporis, cum immkenso comparati, angustum spatium. Ital frequentia actuum in tempore non longo, videtur supplere maiorem temporis modum, in quo rariores actus.

In mixto Rei publicae Riomanae statu, modo pars Aristocratica, modo pars Democratica, ita praeualivit, ut alterius iura ad se traheret. omnia obtentu iuris agebantur, et conventionum vel expressarum vel tacitarum. Ingens rei non


page 472, image: s0508

perspicuae documentum, quod viri doctissimi vix audent pronuntiare, aut diversum sentiunt de Rep. Romana illis temporibus: aliis, Aritocratiam, aliis Democratiam appellantibus.

§. XII. transfertur haec quaestio ad leges civiles de praescriptione. praecedentis enim paragraphi parte posteriore quaesitum est, quid de summa potestate eiusue partibus acquirendis vel amittendis fieri piossit usucapiendo et praescribendo, secundum iura gentium, et coniecturas naturales. Nunc §. XII. et XIII. an m eodem genere ius civile locum habeat, exponitur. Nam leges civiles potissimum respiciunt, qui quaerunt: an iura maiestatis praescribi possint. sicut ex ipsa eorum disputatione [Note: de Iur. Mai. lib. 2. c. 2. §. 5. C. I. 1, 2. 14.] apparet: quam ingenti numero Doctorum negantium et affirmantium conserit Arnisaeus. Et Vasquius cum diversas Doctorum sententias retulisset, addit: sententiam quae statuit praescribi posse ius superioritatis adversus Principem, esse de iure cmmuni Romanorum veriorem. nimisque inhaeret iuris civilis vestigiis [Note: lib. 2. c. 6. dub. 12.] Lessius, cum ait, exemptionem et libertatem a subdito contra Principem praecribit cum titulo 40. annis; sine titulo, tempore immemorabili. Et [Note: disp. 74.] Ludou. Molin. totam hanc quaestionem, veluti ex necessitate ad legem civilem adstringit. nisi quod, ob nodos et difficultates quasdam, adiguntur ad extremum, ius gentium respicere: ita ut dicant, affirmantes praescriptionem, niti non praecriptione civili, sed ea quea est iuris


page 473, image: s0509

[Note: Vol. 1. disp. 3. th. 31. lit. b.] gentium. Unde etiam in Schütziano opere Iuris publici (in quo multa accuratius solito examinantur) ad ius gentium revocatur disputatio. Praefertur sic quoque ibi negativa: ob rationem denique adiectam. cuius gravissimum momentum esse postea dicemus. sed res explicari temen poterit, etiamsi fateamur: gentibus plerisque Europaeis placuisse, ut praescriptioni hic quoque locus esset; consideratis, quae ante diximus. Neque enim crude hic versandum est. Sed Grotius nunc loquitur de lege civili, qua se ipsum obligare, nemo recte dicitur: quod infra repetitur II, 20, 24. nam similitudo a votis petita parum hic quadrat: illa enim obligatio ad Deum refertur. sicut etiam iusiurandum, quid sibi quis iurasse dicitur, accurate loquendio eodem pertinet. Quod addit Grotius, tempus lege definitum non sufficere ad acquirendum summum imperium aut partem eius: intellige, propter definitionem legis. id est, non sufficit in hac causa, quialex civilis dixit. nam tempus coniecturis naturalibus instructum, de quibus mox sequitur, iam aliam subit aestimationem. possuntque coniecturae naturales interdum eiusmodi esse, ut temporis ratio non in primis habeatur. Neque ulla obscuritas coniecturarum, locum invenit, neque enim, ut rebellibus aut defectoribus patrocinia parentur, sed ut tranquillitati humanae consultum eatur, in quantum per bonas rationes naturalis aequitatis fieri potest, haec est disputatio instituta.


page 474, image: s0510

§. XIII. Distinguuntur ea, quae sunt de natura summi imperii, partes necessariae (ut §. praeced. vocat) iura maiestatis, proprietates naturales; ab iis, quae separari possunt natur aliter (salva scilicet manente natura et integritate summae potestatis) aut saltem cum aliis communicari. In priori genere, non esse locum legibus de praescriptione civilibus, dictum est. in posterioribus esse, ait. Unum ponit exemplum, de non appellando: sed adiecta e)piplh/zei et correctione necessaria. de qua re diximus in Dissertatione de iudicis. Exempla plura habes apud Arnisaeism (hac hypothesi scilicet, ut quae communicari [Note: de I. M. 2, à n. 7. ad fin.] in talibus queant, etiam praescribi posse, intelligas) et Scholasticos: ubi in primis quaestio de Tributis, de bonis Principis, de bonis Coronae. Videantur Lessius, Molina, de Lugo, et alii.

In hac disputatione voces communicandi, et iurium maiestatis, satis confuse usurpari videas. Iura maiestatis non posse communicari, imo ne unum quidem posse communicari, ut maneat prior forma rei publicae et simplex status; certum est. ut haud dubie indoctissime agant, qui dicunt: maiestatem non communicari posse; sed iura maiestatis communicari posse, salva et integra manente maiestate. id quod alibi ostendimus. Igitur, si voce communicandi sticte et accurate vellemus uti, in privilegiis concessis non communicat maiestas (nisi latiore significatu) quae sua et propria sunt; sed sua et propria exercet per eum, cui privilegium dedit. Habeat Comes Palatinus potestatem


page 475, image: s0511

privilegio acceptam, creandi poëtas, magistros, licentiatos. constet autem eum asinos et prorsus indignos his titulis ornasse. an nullum erit Principis concessoris in hoc arbitrium? tam illud quidem potens et efficax est, ut Princeps possit revocare et abolere illos in tam indignis hominibus titulos: et in ipsum creatorem asinorum hunc privilegii abusum vindicare. Nimirum cum privilegia concedere, sit part iuris maiestatici (ut vocant) nomothetici, non abdicasse censetur hoc ius, qui in nonnullis per alium exercet.

§. XIV. Ex iis, quae supra dicta sunt, fluit definitio quaestionis, de perpetua vindicandi se in libertatem vi erreptam potestate: quam inter colores et praetextus armorum saepe iactari videas. notae sunt disputationes apud Tacitum Armini et Segestis 1. A: 58. et 59. tum Tencterorum et Agrippinensium 4. Hist. 64. et 65. cum e)pikri/s1ei c. 74. Supple hanc philosophiam ex Grotio infra II, 22, 11. et supra 1, 3, 8. I, 4, 15. et 16. Ceterum institutam hanc contra Vasquium disputationem prosequitur doctissimus Conringius in opere de Finibus c. 19. p. 367. etc.

Quod in fine §. dicitur, de praesumpta imperii derilictione, primo inter ea est, quae vix accidere posse videntur; ut Princeps plane quasi exire de imperio, omniaque iura potestatis transmittere velit. Futurum enim videtur, ut, si ipse obliviscatur se Principem esse, alii tamen meminissent. Deinde, si omnino eveniret talis casus, patientia unius Principis non statim exstingueret ius totius Familiae.


page 476, image: s0512

Ad extremum §. XV. ait: ea quae merae facultatis sunt, ut iure civili praescriptioni non sint obnoxia (quae tamen regula limitatione restringitur. v. Thes. loc. commun. Iurispr. Tabor. cap. 64. axiom. 12.) ita etiam iure gentium non praescribi. Exempla memorabilia petes ex [Note: p. 174. et 175.] Alberici Gentilis de I. B. lib. 1. cap. 22. Unde etiam pater, hanc quaestionem e. g. de luitione pignoris, non esse indubitabilem.

Subiciemus nunc in materia tam nobili, unum et alterum exemplum disputationis ad Imperium nostrum pertinentis. Statim enim plerique, in hoc argumento, ad eas provincias et principatus, quibus detractis Imperium subinde imminutum est, oculos adiecerunt. Et sicut Lessius aliique, in favorem exemptorum proniores, quicquid ius civile praescribentibus concedit, ultro largiri instituerunt (cum tamen meminisse deberent, rem bello amissam bello repetere esse rem merae facultatis, cuius praescriptioni iura civilia, ut modo dictum est, non abunde favent) dum modo Ecclesiasticam Pontificis potentiam exciperent: ita pro bonis civibus fecisse credendi sunt, qui opertis oculis condonanda Imperii decora non existimarunt, [Note: de causs. exempt, concl. 7. colleg. I. P. vol. I. disp. 3. th. 31.] et in alteram se partem transtulerunt. Inter quos Zachariae Vietoris, et Iusti Sinolt Schützii honorifica facienda est mentio. Sed quia hic quoquie non sufficere credebatur, genertalibus niti, et auctoritatem potius, quam rationem in consilio habere, data est occasio [Note: in oper de Ein, Imp.] doctissimo Conringio, paulo diligentius


page 477, image: s0513

ingrediendi penetralia argumenti, et ad exempia singularia studiosius descendendi, Nos, ut dixi unum tantum et alterum exemplum proponemus, non definiendi animo, sed ut ad definiendum alii incitentur.

Celebris est quaestio de Prussia ab Imperio avulsa, et ad Polonos translata. In qua et plurima alia concurrunt, et praescriptionis titulus venditatur. de quo solo agere animus est. Nam altera quaestio, an Prussi se potuerint, evitandae tyrannidis causa, Polonis tradere, absque consensu Imperii, pertinet ad ea, quae infra I, 6. 5. disputantur. Sintque per nos iura cetera nunc suo loco relicta. Praescriptioni autem locum non esse, ex dicendis constare poterit. Facta est [Note: v. Alex. Gagu. descr. Polon. tom 1. rer. Polon. p. 59.] illa secessio anno 1454. Non opus est nobis de interiectis annis multa sisserere. Quàm non habuerit Germania animum dimitendi huius membri Imperii, declarant comitia Augustana anni 1500. in quorum Recessu (art. 40.) primo animadvertitur, tum demum Polonos, protectionis titulo (is enim color valde lenibus conditionibus ad initio est adornatus) ad ulteriora uti voluisse, et iusiurandum exigere tentasse, quod Imperii Germanici iuribus praeiudicaret: deinde, testationem disertis verbis factam esse, Ordinem illum pro Germanica natione institutum esse, et ad neminem alium, quam ad S. Imperium Rom. pertinere, tertio, viam et rationem iuris gentium observatam esse, allegata admonitione ad Regem Poloniae, et oblata iudicii copia. Anno 1507. in Comitiis Constantiensibus


page 478, image: s0514

Fridericus Prussiae Magister per legatos exposuit, quo in periculo Provincia Imperii versaretur. [Note: Chytrae. chron. lib. 6. p. 169.] Igitur 1510. Posnaniae legati Caesaris Maximiliani et Imperii comparuerunt, cum Poloniae et Hungariae legatis et magistris Prussiae ac Teutonici Ordinis. Ibi petitum est, ut Prussia tota, et Pomeraniae pars, a Casimiro Poloniae Rege ante 50. annos ablata, Ordini restitueretur, et iuramentum fidelitatis, et militiae onera remitterentur. Polonis contra causantibus, se Prussiam partim sponte deditam, partim armis occupatam ac defensam, iure optimo tenere, et iusiurandum fidelitatis et subiectionis ex foedere (1466. inito) exigere. [Note: Cromer. l. 26. Chytr. p. 176.] Et tum quidem re infecta discessum est. Post Fridericum anno 1511. electus Teutonici Ordinis Magister Albertus Brandenburgicus, fidem iuratam Polono postulanti dare recusavit, Polonorumque armis per diversa terarum distractis, Prussiae suae per sex annos quieta possessione gavisus est. Manavit sane fama, Maximilianum Caesarem in Regio illo concilio 1515. [Note: Id. p. 185. 10. Lud. Dec. tom. 2. rer. Polon. p. 329.] Sigisinundo Poloniae Regi promisisse, se Teutonici Ordinis Magistrum deserturum, si fidem iurare Polono nollet. sed, etiamsi talis conventio privatim facta esset, iuri totius Imperii nihil decederet. Unde Poloni ipsi apud Sleidanum, [Note: lib. 20. pr.] eas conventionem ad Domum Austriacam; ex peculiaribus causis, non ad Imperium referunt. Et Albertus constanter, mandata Imperii et Pontificis asseueravit, ne fidem iutaret Polonis, Germanicaeque nobilitatis, et


page 479, image: s0515

multorum Principum auxiliis promissis nitebatur, usque ad tempus illati à Polonis belli anno [Note: Chytr. p. 211.] 1520. Et de Maximiliani alia voluntate postea 1548. constare dixit Magister Pr. Interea induciis interpositis, rem trahi neque per arbitros componi, Polonis conducibile visum est. Ivit temen ipse Albertus, et in Comitiis Noribergensibus [Note: Id. p. 213.] (ubi et inter Principes Imperi locum suum tenuisse dicitur apud Sleidanum) causam Ordinis, Imperii Ordinibus commendavit. Et continebatur Capitulatione Imperatoris Caroli V. ut avulsa revocarentur ad [Note: artic. 9.] Imperium. Sed absentia Caesaris, bella intestina et seditiones Germaniae non permiserunt, ut aliter, quàm legationibus, apud Polonos de [Note: Sleidan. lib. 5. fin.] induciis prorogandis, quamquam frustra ageretur. ita Albertus tandem, imparem se cernens, Prussiam à Polono Feudi nomine accepit, [Note: Chyer. l. 11. tom. 1. p. 224. etc.] et Dux Prussiae factus est ex Magistro. Acta ipsa et formulas Prilusius exhibet in rebus Polonicis. Cum haec 1525. acta essent, Ordo reclamavit, et Waltherum Cronbergium elegit Magistrum, cuius interpellatione Caesar Carolus commotus, transactionem illam, velur in detrimentum IMperii factam rescidit, et nullius [Note: Sleid. l. 7.] esse momenti d. 14. Novembris 1530. pronumtiavit. Cum autem Albertus in proposito maneret, proscriptus fuit à Camera, sollicitante Walthero Cronbergo. qui adversus Legatum Poloniae iterum subinde in Comitiis Ratisb. [Note: Id. lib. 8. an. 1532.] ius Ordinis et Imperii defendit. Cumque Polonus crebris interpellationibus nihil impertraret


page 480, image: s0516

de abolenda proscriptione, in Comitiis Augustanis [Note: adde Franc. Mennen. delic. equ. ord.] 1548. iterum inter Polonos et Wolfgangum Magistrum Ordinis disceptata quaestio est delecti, qui cognoscerent, censuerunt: sententiam in Albertum pronuntiatam esse tuendam: sed tamen, quoniam exsecutionis permagnam esse difficultatem videbant, ad Caesarem omnia reiecerunt. Exstat [Note: lib. 20.] apud Sleidanum tota ad ovo repetita controversia. Et post haec, licet maximis impedimentis intervenientibus, non sequentes tantum Caesares, in hunc diem recuperanda, quae Imperio subtracta erant, suam operam obligarunt, sed Comitialibus ea de re deliberationibus actum est. Vid. Recess. August, 1566. artic. 125. et 126. tum Spirens. 1570. art 105. 106. 107. Augustan, 1582. artic. 46. Ratisbon. 1603. artic. 28.

Ex hac ipsa narratione potest intelligi animum recuperandi non ita esse amissum, ut praescriptioni locus detur. Edita est saepius ab Imperio Rom. testatio, ut vidimus, sui iuris: quod, etiamsi illis variis modis factum non esset, insignis tamen vis est in Capitulationibus Caesareis, quibus semper inseritur studium et propositum recuperandi, quae imperio decerptasunt. Quae utique utique Caesaris et totius Imperi vox est; prorsus idonea ad supplendas cotidianas et anniversarias repetitiones et legationes. Quae nec requiruntur ad praevertendam ac interpellandam praescriptionem: et, ut mores saeculi sunt, spernuntur à possessoribus,


page 481, image: s0517

qui neminem nisi Martem audiendum censent. Quamvis igitur tempora et securitas Imperii saepe diu non ferant arma sumi ad repetenda ablata; Capitulatio tamen ultrointerpellat pro Imperio. Certe ad praescriptionem, viam intercludit. de qua sola nunc nobis sermo est. An enim consensus aliunde coniectari aut demonstrari queat, alterius disputationis est. Et, an licuerit Prutenis se subtrahere Cruciferis, an se subtraxerint, an ipsi Cruciferi se potuerint ab Imperio avellere; an Pruteni, etiamsi licuisset illis Polonicam opem ambire, in praeiudicium Imperii potuerint valide contrahere: infra erit disquirendi locus. Sicut et illa quaestio alterius generis est: an satius sit et rei publicae conducibilius, quaedam relinquere in eo statu, quo sunt, quàm in pristinum vindicare? Haec enim consilii sunt, non iuris: de quo nun agitur.

In causa libertatis belgicae, quàm non recta praescriptionem temporis allegaverit Grotius in Batavia antiqua, ostendit Conringius. Sed insignis [Note: De fin. Imper. cap. 28.] est confessio ipsius Grotii in libro XVI. Histor. in rebus anni 1607. Refert ibi Rudolphi II. Imperatoris literas ad foederatos Ordines, in quibus ait: àifferrirumoribus, paci ipsos cum Philipporge et Alberto imminere, sed velle inprimis rem publicam suam liberam pronuntiari: mirari, nihil se de tantare monitum, cum Belgica omnis Imperii Romani feudum esset et portio. Viderent ergo ne quid suo iniussu inchoaretur, quod feudi legibus prohiberetur. Subicitur responsum


page 482, image: s0518

Ordinum, in quo de feveo (inquit porro Grotius) silebatur: quia et refellere odiosum, et fateri inglorium. Nec minus Philippus et Albertus, ad quos paria de suo iure Imperator scripserat, responso, nihil se moliri, quo ius cuiusquam deterius fieret, iuris disputationem silentio transmiserant. Certe Geldriam utcumque Egmundani invitis Imperatoribus diu tenuere, veteres Principes in fide ac clientela Imperii habuere, qui Tutores primum, dein Comites, mox Duces appellabantur. Traiectinos quoque Pontifices, qui et Transisalanam rexerant, quibusque in profanae ditionis iura Carolus V. successit, sacramentum (Caesaribus dixisse in comperico erat. Post multa interiecta, agnoscit Caroli V. pactionem (superioris saeculi scilicet anno 48. factam, anno 60. confirmatam denuo) qua Geldria et Traiectum pro indubiis Imperii feudis, cetera tamen etiam Batavorum Belgarumque proparte Imperi Germanici haberentur, confertent ad publicàs necessitates, essent in tutela Germaniae, iusque haberent suffragii in conventibus: quae sane sufficiunt ad probandum membrum Imperii, etiamsi addatur, integra de cetereo libertate. Confitetur quin etiam, ex hoc foedere (notabis adversus ea quae in Epistola quadam ab Isaco Grutero publicata et Grotio attributa longe alite disserntur) Batavos Philippi Principatu adversus Hispanorum iniurias opem Germaniae invocasse: et Bredano colloquio ab Arausionensi dictum, Hollandiam et Zelandiam ad Imperium Germanicum pertinere. Id quamquam dicat, captandae Germanorum gratiae factum,


page 483, image: s0519

mox tamen iterum, fassus vinculum, ad alium exemptionis titulum decurrit: sed coacti, inquiens, nullis inde auxiliis, sibimet praesidio esse, eo ex tempore aliena et ipsi onera detrectant. Et quid clarius, quam exemplorum comparatio? quando Europam fere omnem Byzantinis se Imperatoribus, cum adversus barbaros non defensa esset, SUBDUXISSE, et Civitatum Italiae libertatem contra Imperatores EODEM IURE niti, disserit. Monemus autem, et hoc loco omitti à nobis alias quaestiones, de diversis libertatis Belgicae titulis: quando de sola prae scriptione sermo est.

IN LIB. II. CAP. V. De acquisitione originaria Iuris in personas: ubi de iure parentum: de matrimoniis: de collegiis: de iure in subditos: servos.

De iure Parentum agit a §. I. usque ad VIII. Distingui alias potest officium parentum (quod in generatione, nutritione, institutione versatur) a iure parentum, quod imperii et potestatis nomine signari solet. Potestas, aliquando ab auctoritate differt: cum haec perpetua sit; illa, solvi videatur. Quare contentionum ea occasio est, si auctoritas vocabulo et aestimatione potestatis induatur. Et ius quidem parentum sanciri lege naturali, divina, civili; dubio caret.


page 484, image: s0520

De naturali iure potissima hic quaestio. Quod nemo negare potest: sed non eodem modo omnes explicant; vel ab origine, vel ad personas, vel in duratione. Comparatio potius est, eaque satis longinqua, quàm ratio, si quis dicat: patrem esse dominum corporis, ex quo proles generata est; ideoque in ipsam prolem consequi imperium. Neque civilibus legibus tantum, aut pactis matrimonialibus, ius parentum regi, recte statueris. Possent enim in his aliqua esse quae iuri naturae parum conveniant. Sane in civitatibus, ut alia, ita patriae societatis iura, legibus constituuntur. Non tamen propterea quaestio de iure naturae tollitur. Verissime et planissime Grotius imperium in liberos, acquiri parentibus ait generatione. Parentes habent ius et imperium in liberos, quia parentes sunt, id est, quia generarunt; eoque ipso, se ad conservandum et educandum, quod generatum esset, obligarunt. Educatio imputatur liberis, sed ut officium; iure in liberos, iam per generationem constituto. Unde et liberis primus obligationis adversus parentes titulus est, quod vitae suae, post Deum, auctores, [Note: de Decal.] habent parentes. Praeclare Philo, parentes Deum quodammodo resterre gignendo, ait. Alter titulus, tuendae ornandaeque vitae, ad hunc primorem accedit. Unde Idem Iudaeorum doctissimus in explicando praecepto de honorandis parentibus, eos qui parentes negligunt (tou\s2 gone/wn a)logou=ntas2) apud duo tribunalia vere naturalia damnari ait: impietatis apud divinum, dio/ti tou\s2 en tou- mh\ o)/ntos2 ei)s2 to\ e)=inai paragago/ntas2, kai\ kata\


page 485, image: s0521

tou=to mimhs1ame/nous2 *qeo\n, quod eos a quibus cum non essent, acceperunt ut essent, Dei scilicet in hoc imitatores, debito honore spoliant; inhumanitatis apud humanum, quod contemnunt illos quibus pro beneficiis nulla potest idonea gratia referri. In quibus beneficiis Parentum, etiam generatio, postea magnifica r(h/s1ei demonstratur: quae scilicet honestioris et sanctioris aestimationis est, quam ut ita de ea loqui fas sit, sicut de brutorum animantium generatione.

Recte et bene etiam illud à Grotio asseritur §. I. quod ius naturae utrique parenti tribuat ius in liberos, non patri modo, sed et matri: quae et ipsa, ut pater, honorari (honor ille imperium in liberos complectitur) iure naturae iubetur. Scimus hoc non tantum ex iure naturae divina promulgatione repetito; sed sciverunt etiam ethnici. Illustris est locus eruditissimi [Note: ad lib. 1. p. 27. 4.] Interpretis Graeci Rhetoricorum Aristotelis, ubi explicat illud Philosophi: si lex scripta causae quae agitur, repugnet, confugiendum ad legem communem, id est natur alem. Legis scriptae ponit exemplum: o(/ti o( no/mos le/gei, u(io\s2 mhte/ri ou)x u(po/keitai, dicit lex; filius matri non subiectus est, adversus hanc, inquit, utendum est lege communi sive naturali: a)/llos fus1iko\s2 no/mos a)nagka/zei toi=s2 goneu=s1in u(pokei=sqai, alia lex natur alis cogit parentibus subici. Neque imperio Patris, matris imperium tollitur, sed ex alio capite iuris naturalis in societate coniugali, feminam in potestate mariti constituente, limitatur et restringitur. Et peccaret sane maritus in ius naturae, si matrem


page 486, image: s0522

omni imperio in liberos excluderet. Sicut et ex diverso, de matrimonialibus pactis, quae omne imperium in uxorem marito adimunt, cur parum praeclare sentiant, iuris naturalis et divini interpretes, causarum abunde habent. Quousque autem obsequi patentibus fas sit, infra Grotius ipse declarabit.

Erudita et Philosopho digna est declaratio imperii patrii, per diversa tempora, et aetatis [Note: part. post. §. 8. et 9.] intervalla, à §. II. usque ad VII. quam repetit et explicat Cl. Io. Eichelius in eximio commentario de iure naturali parentum et liberorum. Adde omnino definitionem aetatis memorabilem apud Cassiodorum Var. I, 38.

Feldeno in iis, quae ad §. III. notat, vix concedenda est illa hypothesis, quasi haec res ex iure amicitiae tantum interpretanda esset, vago praesertim illo, nec satis explicato; cum potius debeamus ius patrisfamiliae in totam familiam, cuius partes et liberi sunt, in oculis habere. ex quo etiam ius coërcendi, si ab illo iure, per generationem quaesito discesseris, illustrari potest §. IV.

An liberi à parentibus vendi possint, quod §. V. et VII. monetur, fuse in utramque partem disputat Eichelius parte operis iam laudati priore [Note: l. 2. cap. 5. dab. 4.] à §. 22. usque ad 26. Lessius, non modo quid Patri, sed etiam quid matri in hoc genere liceat, disquirit. Negantium sententia verior videtur. cuius atquitatem secutus est Rex Theodoricus [Note: ??? 94. et 95.] in Edicto suo: parentes, qui cogente necessitate filios suos alimentorum gratia vendiderint,


page 487, image: s0523

ingenuitati eorum non praeiudicant, homo enim liber pretio nullo aestimatur. Nec pro pignore filii a parentibus alicui dari possunt: et si sciens creditor ingenuos pro pignore à parentibus susceperit, in exilium dirigetur. Operas enim tantum Paren tes filiorum, quos in potestate habuerint, locare [Note: lib. 5. tit. 4. c. 12.] possunt. Lex etiam Wisigothorum: Parentibus filios suos vendere non liceat, aut donare, vel oppignorare. perdit quoque pretium, qui à parentibus filium comparavit.

In sacra ministeria parentes deuovebant liberos. [Note: 11. Aen.] apud Virgilium, Pater Dianae siliam vovet:

Ipse pater famulam voveo.

ubi Servius: bene, ipse pater: quia auctor amenti potestatem nisi patres non haberent. adde sequentia, quamquam corrupta.

In §. VI. distinguit Grotius, inter debitum parentibus iure expletorio et stricte, et debitum iisdem kat) a)zi/an, quia sic decet, pietatis et ob servantiae debito, ut vocat. Mihi in hac oppositione non valde placet illa philosophia. Pietas enim et observantia debetur parentibus iure naturali praeceptivo, in eo gradu ac ordine, adeoque perpetuitate, qua potest aliquid deberi ulli homini iure optimo maximo. Id nos vel Sacrae literae doceant. neque dubitant Interpretes, Henoris vocabulo etiam obsequium comprehendi. Et cultus vero, et obsequium limitatur primo, per ordinem iuris naturalis naturalem, quo Deo debita ita anteponuntur iis, quae hominibus debentur, ut haec illis cedere, Deoque magis quam hominibus oboediendum esse, ultro


page 488, image: s0524

intelligatur. Altera limitatio iuris naturalis est ex ordine ad civitatem sive civilem societatem relato: ubi quae civitati debentur, naturaliter anteferri iis, quae parentibus debent liberi, summa ratio est. Id quod in ordine eorum quae [Note: 1. Offic.] debentur, non omisit notare Cicero. Igitur regis, ut regis, voluntati factove non potest intercedere parentum voluntas, aut imperium. Hinc impotentiam matris Liviae, non Tiberius modo sed Res publica gravabatur apud Tacitum. [Note: 1. A. 4, 5. 4. A. 57, 4. 5. A. 1, 5.] Agrippinam autem Neronis matrem in Principatur se imperiosius gerentem, primum arte deludunt interiores aulici apud Tacitum (13. A. 5, 3.) deinde apertius cupiunt infringi potentiam eius (14. A. I, 5.) incautius tamen, et parum memores, immanem Neronis animum freno potius quam calcaribus indigere ad exuenda matris imperia: quae nefarius homo denique parricidio dissolvit. Unde nec Cardani, nec Clapmarii inconsulta facilitas probari potest, parricidium illud excusant im et defendentium. Ludovicus XIII. Galliarum Rex, matris ex aula secessu, suam auctoritatem in [Note: lib. 2. p. 163. etc. edit. Amsterd. 1653.] regno stabilitum ivit: apud Gramondum. Haec ad vim et potestatem imperii, paterno arbitrio debilitari nesciam pertinent: manente interim perpetuo observantiae debito, etiam si filius magistratu praeditus, aut Rex sit. Nota est Salomonis maternam auctoritatem [Note: 1. Reg. 2, 19.] multo cultu agnoscentis historia. In conspectu matris sedere, nisi ipsa iusserit, ne reges quidem Persarum solebant: sicut colligas ex


page 489, image: s0525

[Note: 5, 2, 22.] sermone Alexandri apud Curtium. Qua in re distinguit Taurus Philosophus publicam et privatam [Note: ap. Gelli? lib. 2. c. 2.] vitam: in publicis, inquit, locis atque muneribus atque actionibus patrum iura cum filiorum, qui in magistratu sunt, pote statibus collata, interquiescere paululum et connivere: sed cum extra rem publicam in domesticare atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque familiari discumbatur, tum inter silium magistratum et patrem privatrum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. Unde et ipse patrem privatum prae filio magistratu, assidere iussit, tamquam inter privatam actionem.

Quaerunt etiam, an aliqua ex causa, e. g. ob expositionem, ob neglectam educationem, ob acerbitatem iniuriarum, obligatio liberorum erga parentes exspirare possit. Lege civili multa hic constitui possunt, ad puniendam patrum saevitiam. sed in naturali illo et perpetuo debito laxando, nolim esse facilis: neque ulla parentum iniuria tanta videtur, quae omnem observantiam parentibus debitam exstinguere [Note: I. 4, 4. f.] possit. Hinc illa: ames parentem, si aequus est: si non, feras. cuius generis plura allata sunt supra. Circa expositum potuit fieri, ut ab educatoribus obligaretur, ne genitoribus cognitis quaedam officia et obsequia praestaret. animo tamen propositum observantiae semper inesse debuit. Legesque ad paenitentiam, genitoribus, et ad integrandam necessitudinem patriam cum liberis viam demonstrarunt: quando [Note: Sen. contr. IV. 26.] sciverunt: expositum qui agnoverit, solutis alimentis recipiat.


page 490, image: s0526

Ius vitae et necis parentibus in liberos, lege civili quarundum gentium attributum fuisse §. VII. ostendit. cuius rei crebra mentio. Apud [Note: Excorps. Co~rr. III. 3.] M. Senecam: quomodo fieripotest, ut tibi potestas vitae necisque aut in fraetrem sit, aut in filium non sit? Sed apud Romanos mitigavit illum rigorem dies, et consuetudo humanior, sub Imperatoribus, qui illam acerbitatem impietatis nomine damnarunt, neque in atrocitate patriam potestatem consistere debere dcfiniverunt. Iure [Note: Num. 30. 4. et seq.] divino (ut hic etiam annotatur) parentibus potestas dabatur in vota liberorum, quamdiu pars erant domus paternae. non autem in vitam. Id enim male colligit Bodinus ex Deut. [Note: lib. 1. de rep. c. 4.] 21, 18. etc. unde potius discas, praeter coërcitionem modicam nil licuisse in liberos parentibus: et si meruissent, à magistratu capitali supplicio plectendos fuisse, non à patre. Exstat etiam temperamentum imperii patrii memorabile in N. T. Coloss 3, 21. Incautus ergo iterum est Bodinus, quando optat reduci illam antiquam severitatem quarundam gentium; propter crebram impietatem liberorum et ingratum in parentes animum: quippe non metuendum esse, ne patres illa potestate abutantur, propter stimulum naturalem amoris, acrem scilicet in parentum pectoribus. Sed praeterquam, quod quae apud concordes [Note: Tac. 1. A. 55.] vincula caritatis, incitamenta irarum apud infensos sunt, etiam rationibus rei publicae non convenit, ut licentia tanta parentibus concedatur.


page 491, image: s0527

Exposita acquisitione iuris originaria in personas ex generatione; §. VIII. orditur alium iuris acquirendi titulum, ex consensu; de quo amplissima est tractatio usque ad §. ultim. Et de consensu quidem consociationis agit usque ad §. XXVI. inde de consensu subiectionis. In consociatione primo omnium considerat Matrimonium. de quo Theologi, Iureconsulti, Philosophi, amplissimis agunt com~entariis. Nos vestigia Grotii kata\ po/da sequemur. cuius descriptionem matrimonii merito imperfectam existimavit Feldexus. Ita enim construxit hanc definitionem Grotius, ut divortiorum licentia, et polygamia cum ea stare possent. Hinc est, quod fidem, sive vinculum sidei, a femina tantum exegit, nec ad virum reciprocavit. cum tamen naturaliter mutua sit illa obligatio: quam et Apostolus explicat, non modo ex iure divino positivo, sed ex naturali. ipsa enim ratio dictavit, ut in hoc differret matrimonium ab aliis concubitus et coniumctionis generibus, quod mutua inter maritum et uxorem obligatio est, de potestate in corpus, et cetera mutui auxilii fide. Sane quicquid Philosophi de recta constitutione matrimonii olim tradiderunt, ea non possunt locum habere in polygamia. Aristotelis egregia est philosophia, qui originem huius societatis a natura repetit: non eo modo, sicut reliqua animantia sibi simile generare concupiscunt, sed à dictatu rectae rationis seu appetitu ordinatiore et intelligentia mutui subsidii instructo: quatenus scilicet homo penitus intelligit, quomodo à


page 492, image: s0528

divino numine, viri feminaeque natura ad communionem mutuam facta sit. Vide locum notabilem 1. oeconom. 3. cum autem societas sit vel aequalium vel inaequalium, ordinem hic facit sexus discrimen et praestantia, tum finis matrimonii. Quis enim non videat barbari moris esse, et praeter naturam sexus, quando apud Aegyptios [Note: in Euterpe c. 35.] (teste Herodoto) feminis virilia, viris muliebria munia erant dispertita? Ita apud Canares, populum Peruvianum, feminae operis rusticis aliisque masculis laboribus occupantur, dum viri domi desident, trahunt pensum, texunt, atque alia mulierum officia facere minime erubescunt. describente [Note: l. 10. c. 10.] 10. de Laet in Novo Orbe. In imperio quoque maritali, si naturam velimus ducem sequi, facile reperientur, quae probanda sint. Ius esse marito, de domicilio constituere, ait hic Grotus. Recte. quia uxor maritum elegit, non tantum cui potestatem in corpus suum traderet, sed etiam, quem auctorem vellet sequi in comparandis et dispensandis vitae auxiliis adminiculisque. Ad quem finem obtinendum pertinet etiam, domicilium constituere. Sed, ut in aliis, quae sunt potestatis maritalis, it ain hoc, temperamentum aequitatis naturalis oblivione transmitti non debet: sine quo, in hac quoque societate, sum~um ius summa iniuri dici posset. Quare et ab omni servili conditione uxor debet removeri, et consilium eius, in rebus, quae ad ipsam pertinent, nequaquam sperni. Quod bene annotatum à Feldeno arbitror. neque nullae hic occurrunt quaestiones apud Theologos, qui conscientiam erudiunt.


page 493, image: s0529

In §. IX. de Polygamia et divortiis agit, et a solita sibique tantopere adamata hypothesi incipit: quasi polygamia Nova demum Lege esset vetita. ubi Christi contrarium docentis nota et clara, Theologisque abunde explanata disciplina est. cuius disputationem de Divortiis itidem commodius explicavit Io. Buxtorfius in dissertatione eruditissima de spon salibus et divortiis. Divortia enim in V. T. permissa fuisse, plures cum Grotio existimarunt: praesertim ex Deuteronomii 24. v. 1, 2, 3, 4. alii, qui negabant, valde sudarunt in reconciliandis quae pugnare videbantur apud Euangelistas Matthaeum et Marcum, cum praecepto Mosis. sed rei expediendae viam aperuerunt, Pagninus, Tremellius, et ex Rabbinis, Abarbenel; quam Buxtorfius in laudata modo dissertatione prorsus explanavit, ostenditque; non duo praecepta, ut vulgo interpretati sunt, contineri loco Mosaico, sed unicum: atque adeo tres priores versiculos de facto humano loqui, suspendique à particula SI; quartum praecepto divino comvenire.

Quod autem Polygamiam naturae non repugnare, Grotius ait, partim ratione se putat niti; partim auctoritate. Rationem in definitione matrimonii, merito repudiata, posuit; dum obligationem de potestate in corpus non reciprocavit. quod tamen faciendum esse, ratio dictitat in matrimonio, etiam in terminis naturalibus sumpto. neque aliter constat ratio pacti, et repensatio fidei: nisi uxorem servili loco velis habere, quod sine flagitio fieri


page 494, image: s0530

nequit. Imago huius rei etiam in quibusdam brutis animantibus observari solet, si cui placet illum declarandi modum adhibere. Nota sunt columbarum coniugia. Et quandoquidem in iure naturae explicando, quotiens dubitatio oritur, nemo praesidium S. literis certius demonstrabit, quae et repetunt ius naturae et explicant: praeceptum de adulterio non committendo, rem non sinit esse dubitabilem. nemo enim unquam dixit aut dicet, ad feminas tantum id pertinere. si ergo ad utrosque coniuges pertinet, maritus committet adulterium, quotiens fidem matrimonii dederit alteri, aut in torum receperit alteram feminam, invita ea, cui potestatem in suum corpus fide interposita primum dedit. Quid si ergo consentiat uxor, cui fides data est? Primo non est quod credatur, unquam hoc futurum, ut femina consentiat iniuriae suae; nisi vi metuque adacta, aut imbecillitate ac defectu iudicii mota. neutro autem ex fonte ius oriri potest. Unde exemplum Asiaticarum feminarum non potest utiliter adduci. illae enim non ut coniuges, sed ut servae habentur. itaque voluntatis praesumptio impeditur causâ perpetua, tyrannide maritorum. quo accedit consuetudo tolerandi, etiam iniqua; quae mentitur imaginem iuris, non testatur de iure. Deinde, etiamsi prorsus voluntaria esset consensio uxoris, non careret tamen vitio. quod in marito manifestius etiam est, si consentiret, ut uxor plures admitteret veluti adiutores, quale quid de Lituanorum


page 495, image: s0531

[Note: descr. Europae c. 20.] veterum nobilibus feminis referte Aeneas Sylu. Quis non videret, hanc polygamiam plurium virorum unius uxoris, proficisci à consensu vitiosissimo, eius viri, qui nec viri nec mariti nomine dignus esset? Ius enim naturae, quod Deum habet auctorem, non potest ullius voluntatis humanae arbitrio aut consensu imminui tollive: semper ergo reclamabit conscientia, decedentibus perturbationibus, in prima uxore: fides mihi data est uni irrevocabiliter et in perpetuum, nisi à me prius violetur. Haec enim naturaliter insunt matrimonio: nec civili demum legislatione sanciuntur. nisi velimus matrimonium, aliter quam hominibus dignum est, animo concipere. videatur Arnisaeus de iur. connub. c. 4. sect. 2. §. 31. et 32. Auctoritates partim sunt Gentium, partim hominum. In gentibus non adeo magnum momentum facerent Ethnici, si soli essent; nisi quod videatur aliquis ratiocinari posse: si ius naturae polygamiae repugnat, non potuit vis eius ignorari ethnicis: at hos rigorem iuris naturalis in hoc genere ignorasse, ule hinc constat, quod in licitis plerumque matrimonium unius cum pluribus uxoribus numerarunt. Sed quae haec ignorantia? Non alia videatur, quam affectate illa, qua idola divino cultu affecerunt, scortationem in religionis genus verterunt, senes mactarunt, homines immolarunt, infantes exposuerunt, et interfecerunt, aliaque contra ius naturae perpetrarunt totae nationes, etiam ex iis, quae moratiores haberi


page 496, image: s0532

vellent. Naturam enim veri matrimonii, quae polygamiam respuit, non ignotam fuisse recte cogitantibus, et rationi potius, quàm pravae consuetudini auscultantibus, non ex Aristotele tantum, ut supra dictum, sed plurimis antiquis demonstrari potest. Legantur, quae in Annotatis ipse Grotius affert: ubi agnoscit, multis quoque sapientibus probatam unius viri et unius feminae coniunctionem, et addatur, ex Euripidis Andromacha:

[Note: l. 909.] kako\n g)e)/lezas2, e(/n) a)/ndra di/s2s2) e)/xein le/xh.
malum vero est, quod dixisti: unum virum habere davas coniuges.

Plus est auctoritatis in Hebraeorum more; et in Polygamia Patrum. est hic nodus haud dubie indissolubilis: sicut doctissimus et modestissimus quisque Theologorum agnoscit et fatetur. sive enim de dispensatione aliqua divina, sive de naevo et peccato, quod Deus toleravit, loquaris: vel incerto niteris, vel inexplicabili difficultate te indues. ut cogaris tandem dicere, Non liquet. Haec res induxit Grotium, ut Bernhardi Ochini et Rabhinorum argumenta repeteret: haec praeclaris etiam viris persuasit, ut licitam fuisse in vetere T. polygamiam, et in N. demum prohiberi coepisse, crederent. Inter [Note: quaest. 67. in Genes.] quos Theodoretus de Abrahamoloquens, nihil peccasse eum, ait, cum neque natura neque lex aliqua tum polygamiam interdixisset. ou)/te th=s2 fu/s1ews2 ou)/te no/mou tino\s2 e)ggra/fou thnikau=ta th\n polugami/an kwlu/ontos. Durandi, Caietani, aliorumque Scholasticorum, polygamiam iure naturae licitam


page 497, image: s0533

affirmantium, non est opus cumulare nomina. [Note: lib. 7. de matrimon. disp. 80. n. 5. etc.] Fecit id Thomas Sanchez: et horum sententiae alios opposuit, iure naturae interdictam polygamiam censentes. Quibus ipse ita accedit, ut medio tamen itinere incedere velit: et aliquo modo iuri naturali polygamiam fateatur adversari, quatenus sit contra conclusiones ab ipsis primis principiis iuris naturae deductas. Distinctione illa, in multis careri non potest, quam Grotius etiam adhibuit ab initio operis. Sed quando Sanchez, praecepta decalogi pro principiis iuris naturae habet, manet adhuc quaestio, utrum polygamia non prohibeatur illo praecepto, quod adulteria et impuras coniunctiones alias vetat. Deinde illud expediendum est, quam prope et certa evidentia, vel minus prope nec tam evidenti consequentia ex principiis istis aliquid deducatur. sicut illam subtilitatem exsecutus est Grotius II, 20, 43. a posteriori rem diiudicant, qui dicunt: si polygamia primis iuris naturae principiis repugnaret, non potuisset Deus circa illa dispensare, sive polygamiam dispensando concedere. Sed quod Deus hoc fecerit, nondum demonstratum est, et, silente scriptura sacra, scientifice, ut loquuntur, definiri nequit. Adde Selden. de Iur. Nat. et Gent. lib. V. c. 6.

§. X. Consensum parentum in matrimonio iungendo, iure naturae necessarium esse, aut, [Note: v. Gerh. de coni. §. 64. Paul. Cypr. de iur. connub. cap. 6.] ut Impetator loquitur, ratione naturali suaderi, pro communi sententia obtinuit: quam Theologi, Iureconsulti, Philosophi repetunt.


page 498, image: s0534

Hinc Thuanus (lib. 19. p. 590. etc. et de vit. sua lib. 2. p. 27. et 37.) cum retulisset legem latam, ne contrahere nuptias liceret citra parentum consensum, addit: antea valuisse licentiam clandestinorum coniugiorum, magna iuris gentium (naturale intelligit, sive naturalem rationem, quae apud gentes peraeque custoditur, et earum legibus approbatur) atque adeo divini iactura. Hoc posito, nulla dubitatio superest de ordine. iure enim naturae mater non excluditur, sed patri in conflictu sententiarum postponitur (nisi patris iniqua, matris aequa voluntas, sententia iudicis declaretur) et patri mortuo, hactenus quasi succedit ita, ut et Tutorum voluntati, voluntas matris in hoc negotio praeferatur. Quae naturalis ratio valuit in memorabili [Note: Lib. IV. c. 9.] disceptatione apud Livium. Sed hic quaeri solet: 1. unde et quomdo hoc iuris naturalis sit. 2. de praesumpta voluntate parentum. 3. de discrimine liberorum et parentum. 4. de casibus quibusdam singularibus et quasi exceptis. De prima quaestione res non est adeo expedita. Grotius, Feldeno approbante, ait: officii quidem esse, ut parentum consensus impetretur, non autem id requiri necessitate iuris. alii dicerent: honestatis esse non necessitatis. in quo genere loquendi interdum obscuritas inest: honesta enim non sunt unius generis gradusque. De feminis certe ius naturae satis arguunt, quae in Annotatis ad h. §. Grotius affert. Nam, quae de libertate in matrimoniis necessaria adiciuntur, iniquae parentum voluntati opponuntur, et


page 499, image: s0535

violentae, cum abhorrentes ab hoc aut illo foedere obstringere, aut cupientes ex causis non idoneis arcere matrimonio volunt. Et hi quidem à priori ius indagant, honesti tamen vim non eodem modo interpretantes. Aliqui autem à posteriori ius naturae hoc ipso demonstrari credunt, quod plerasqueu apud gentes in legem ivit, necessitas exquirendi consensum parentum. Qui dicunt, iuris naturae esse quidem, consilium parentum circa matrimonium requirere; [Note: ap. Thom. Sanchez. de matrim. disp. 23. n. 10.] non item, ei consilio parere: illi concedenda quidem est utilitas huius consultationis, quam describunt; sed, quantum ad auctoritatem iuris, non accurate custoditur status quaestionis. diversitas enim non nisi ad iniustam parentum voluntatem pertinet. Alias, si necesse est consulere, necesse est etiam consultis parere, non iniqua volentibus. idem enim esset, non consulere, et, consultis non parere: Ratio enim una est nec mutatur, dum quaeritur de potestate et iure parentum circa matrimonia liberorum: neque consilium hic cuiuslibet consulere valentis spectatur; sed consuluntur ii, quibus parendum est. ceterum huc locum, de consensu parentum naturaliter necessario, [Note: de iur. par. et l. part. 1. S. 37. et 38. et part. 2.§. 18.] optime mihi videtur tractasse Eichelius. Ex veteribus Comici multa diligentia hoc agunt. Terentius instar omnium esse potest: apud quem crebra quaestionis expositio: praesertim in Phormione, ad summum evecta.

Praesumi autem, secundo, voluntas parentum, et recte praesumpta dicitur, si parentes


page 500, image: s0536

communiter et crebris usurparunt sermonibus: se, si filius aut filia eligant connubium cum persona honesta, aut honesto officio sive opificio praedita, non intercessuros: si, de iudicio sensuque parentum in eiusmodi negotiis abunde constat: si absentia moras dissuadet; aut occasio subito oblata differri rem non patitur. et si quae huius generis possunt incidere alia.

Quamquam tertio, filiabus hic minus licere debet, quàm filiis. quod et Grotius, ut dictum est, agnovit. Unde naturalem sequi rationem [Note: Tit. 10. l. 2. de vi.] videtur Lex Angliorum et Werinorum, quando ad vim quodammodo refert, si quis puellam, inscio patre eius, uxorem duxerit, et indotatas nuptias poenae loco sancit: si libera femina, sine voluntate patris aut tutoris, cuilibet nupserit, perdat omnem substantiam, quam habuit vel babere debuit. Adde Capitul. Carol. lib. VII. tit. 359. et Legis Burgundionum Additamentum primum t. 14. Praesertim si filia sit adolescentior. Omnino enim aetas in hac dubitatione discrimen non parvum generat. Ita filius aetate virili matura, adde, et officio, praeditus, licet observantiam erga parentes nullo debeat tempore finire, facile tamen excusatur, si domui suae consulendum ducenda uxore, non adhibito Parentum consilio, iudicavit. Iam, si parentes aetate aut ingenio hebetiores, parum iudicare possunt de rationibus et utilitatibus liberorum, totiusue domus: iuri naturae non adversabitur, si ipsi consulant sibi filii.


page 501, image: s0537

Casus varios proponunt Dd. in quibus non abunde discerni videas, quae a iure naturae, vel civili, vel Canonico veniunt. Ubi opera danda videtur (quarto) ut quae praecipit natura, cum illis quae suadet naturalis ratio, vel ut decora, vel ut tutiora, vel ut meliora; non confundantur. civis discriminis mentio in Prolegomenis a Grotio non est praeterita. Facit autem hanc rem minus expeditam, quod ista, quae convenire magis quàm praecipi dixeris, validiore iuris praetextu haud raro indui, etiam a gravissimi viris, olim et hodie videmus: prout fortius aut remissius loqui, pro ingenio et propositis eorum, cum quibus res est, pars consilii fuerit. Ita, qui conscientiam volunt, more Christianis maxime conveniente, in tuto locare, iuris naturalis ratiocinandi consuetudinem petunt interdum ab observatione eventuum; quos si congruere vident constantius et saepius, ac definitionibus Scripturae iuvari; libentius ut de dictatu iuris pronuntiant. Colliguntur exempla filiarum, quae parentibus inconsciis aut invitis, amoribus implicitae, abstrahere animum monitae non potuerunt: secutis nuptiis nec inhonestis, nec omnino absurdis, casus tamen multiplices et varii coniunctos invitis aut tandem consentire quasi conactis parentibus coniuges persequi videbantur. et sane raro aliter videas evenire. hinc exstrueretur monitum: matrimonia invitis et praeteritis parentibus contracta exagitari non unis casibus, quasi in ultionem iuris et officii


page 502, image: s0538

naturalis non satis reverenter habiti. sicut Philo de incestorum matrimoniorum poena sentit in Annotat. ad §. XI. Haec atque talia sicut ratione non carent, ita cautissime tractari debent: ne conscientiis, quibus consultum itur, novi iniciantur laquei. Ceterum, ad hunc locum pertinent in Sanchezii de matrimonio opere disputationes a 22. usque ad 27.

Quae §. XI. habentur, explanatae sunt veritatis. nisi quod hypothesis de divortiorum et polygamiae in V. T. licentia subest. Tulit tamen nefandi flagitii exemplum hoc saeculum in Gallia, ubi Rapistagnus Vicecomes Paulini, [Note: cun. 1616.] et Castelpersia de Panato, Reynesii uxor, tamquam matrimonii tabulas signarunt, vivente Reynesio. sed exitu tragico. Describit rem totam Gabr. Bartholomaeus Grammondus lib. 2. Hist. p. 139. et 141. edit. Amstelod. ubi cum antiquo Messalinae et Suilii facinore comparat facinus.

In §. XII. ad pudorem naturalem bene deducit disputationem, tamquam ad praecipuam causam. neque aliud videntur velle, qui aliter loquuntur, et reverentiam sanguinis in ore habent. pertlnentque huc ipsa verba S. Scripturae Levit. 18. v. 3. et 24. usque ad fin. ubi ad to\ a)/gos et ta\ bdelu/gmata, quae exterminium populis quibuscumque afferunt, referuntur incesta matrimonia. Ipsa quoque phrasis de revelatione turpitudinum, non inepte huc refertur a Lessio et [Note: l. 4. c. 3. d. 11. §. 78.] aliis. Theodoretus autem qu. 24. in Levit. inter tam manifesto hominum consensu damnata ponit, ut nonnullos faciat obicere, cur Deus


page 503, image: s0539

veturit, quae numquam evenire soleant? quem enim matri aut pecori misceri vele? respondetque exemplis Persarum aliorumque allatis. Estque imago huius rei etiam in bestiarum nonnullis: uti ad exempla allara addi possunt, quae Hieronymus Rorarius in erudito opusculo, quod animalia bruta melius homine ratione utantur, collegit. Quamvis enim et Diogenis Chrysippique in contrarium tendentia [Note: Metam. X, 9.] argumenta, etiam ap. Ouidium, Myrrha reperat; et Seldenus (de I. N. et G. lib. 1. c. 5.) elevet huius generis imagines, ac in dubium vocet, in quantum scilicet iuris proprie dicti sensus bestiis denegandus est: non repudiari tamen omnino debet ille mos, (ut à principio diximus) quo imagines quaedam et simulacra in brutis ad commendandum ius naturale conquiruntur. Et de sensu consensuque omnium gentium ac hominum non depravatorum, eximia sunt, quae Grotius hîc attulit.

§. XIII. Venire haec interdicat à iure naturali, ostenditur, descriptione Mosaica de pollutione Gentium, ut modo dictum est: et, quia, humano generi aliam legem naturalem, quam illam mentibus inscriptam, et à Mose repetitam, Deum dedisse, de quâ ex scriptura nihil, ex traditione autem tantum constet, hactenus nondum probatum est. Quare et matrimonium privigni cum noverca, naturali iuri repugnare, recte ex illis, quae hîc adferuntur, demonstrari videtur. Dicit quidem Grotius: communem illam existimationem, si à necessario


page 504, image: s0540

naturae dictato non trahat originem, trahere ex veteri aliqua traditione, quaerursus à divino aliquo praecepto arcessendasit. Possis invicem dicere: quae naturalis pudor damnat matrimonia, sive à quibus contrahendis natura rationalis non depravata abhorret, illa omnino necessario naturae dictato interdicta videri. Qui naturalem pudorem audit, vocem naturae iubentem audit. nisi velimus, pudorem naturalem aliter ac ita definire, ut extenuentur, quae ad exaggerandum omnibus hactenus visa sunt perrinere. Deinde, et illud non omnino expeditum est, an omnis traditio vetus, si concederetur, iuri vere naturali opponenda, et ad legem tantum positivam restringenda sit. Traditiones enim videas ferri, etiam de sensu iuris naturalis, sive de iis, quae iuri naturali per rationes evincentes insunt, adeoque de divino praecepto naturali. Non cadere posse in hominem sanum, quod Seleucus commisit, etiam noto Rhetorum lemmate constat: Demens, qui filio cessit uxorem. apud M. Sen. Excerpt. Controu. lib. 6. decl. 7. et [Note: spist. 13.] Aristaenetus in Eroticis, ad casum amatorium tragico affinem figurandum, pro uxore, pellicem narrationi per omnia ad id exemplum accommodatae inseruit: sic quoque tamen, factum tale ut rem malam et duram, non minus quam naturali scilicet iure damnatam, professus.

Mox graduum nomina, in prohibitis ex instituto Scribarum matrimoniss, accuratius enumerat [Note: part. §. 27.] Buxtorfius de Sponsalibus. et de Hebraeorum sententia videndus est Selden. de I. N. et G. lib. V. à cap. 8. usque ad 12.


page 505, image: s0541

Idem etiam cap. 8. de matrimoniss Fratrum et Sororum (quorum mentio ap. Grotium h. et se. §.) tractat: quae aliqui ad indulgentiam Divinam, alii ad exceptionem, legi latae additam aut insitam, intuitu scilicet necessitatis (de qua etiam Augustinus de C. D. XV, 16.) referunt. voluntate divina accidisse illa matrimonia, non est dubitandum. Rationes illius voluntatis curiosius exquirere, forte supra humanae sapientiae modum fuerit. cuius non immemor fuit Theodoretus, [Note: Quaest. 43. in Genes.] dum sobrie ratiocinatur, Cur Deus ex uno tantum pari hominum, universas gentes prodire voluerit. si enim, inquit, rebus à Deo ad hunc modum ordinatis, innumerae tamen perpetrantur caedes, quo non processura fuit audacia, ei) en diafo/rwn beblasthke/nai pate/rwn w)|h/sqhs1an; si ex diversis originem Patribus traxisse crederentur.

§. XIV. De Iacobi et Amram matrimoniis, videantur Seldenus de I. N. et G. lib. V. c. 9. et Buxtorfius de sponsalibus part. 1. §. 19. et 20. Ceterum, quomodo adversus legem de incestis matrimoniis inde ab antiquo varias apud gentes peccatum sit, longâ dissertatione ostendit Seldenus de I. N. et G. l. V. c. 11.

§. XV. Concubinatus paulo diligentius distingui debet. Nam concubinatus illa exempla (quando hanc vocem huc produci videmus) inter sservum et ancillam, inter liberos et servos, inter cives et peregrinos, inter inaequales denique, quatenus per omnia ritu et consilio coniugii iunguntur; iure natuae verum omnino significant matrimonium: quicquid leges


page 506, image: s0542

civiles, ex aliis suasoriis causis, huius aut illius reip. honestati utilitative conducere sanciant. [Note: 4. de benef. 35.] Notum est illud Senecae: promisi cibi filiam in matrimonium; postea peregrinus apparuisti: non [Note: lib. 43. c. 3.] est mihi cum exteruo connubium. Apud Livium legas, ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus connubium non esset, natos: unde post manumissionem, libertinorum colonia Latinis prodiit. At vero alius est eoncubinatus, qui fugâ matrimonii, incontinentiae causa contrahitur; pacto mutuae fidei. sed ut hic iure naturae matrimonium habeatur, definitio matrimonii recte constituenda est. ubi aliquid in grotiana philosophiâ desiderari, diximus. Melius enim constitura definitio, non patietur, affirmari hanc quaestionem. Nec nihil trahunt de naturali ratione leges civiles, [Note: lib. 1. c. 2. §. 29. etc.] de iure matrisfamiliâs decernentes. de quibus vide Gryphiandri Oeconomica, Legalia.

§. XVI. Exemplis declaranda sunt, quae alias non satis omnibus patent. Quod scio praestiturum virum doctissimum, qui huic ipsi Grotiano operi manus admovit.

§. XVII. usque ad XXIII. agit de iure, quod ex consensu, sive consociatione in collegiis oritur naturaliter. Ut haec recte congruant illis, quae deinceps sequuntur de consociatione in civitatem, recurrendum est ad illud Aristotelicum, ta\ pra/gmata fuo/mena s1kopei=n. Nam Collegia quidem, extra civitatem, hodie non dari, dixeris. In Civitate ipsa, consociationum perfectissimâ, invitus loquor citra historiam. nisi


page 507, image: s0543

quod illa quaestio huc redit, in quo illi, qui civitatem condiderunt, secuti sint naturae et rationis, dictamen. Atque hic, maior pars est, quamcumque civitas, dum constitueretur, talem fecerit. si enim uni omnis summa potestas est tradita, ille maiorem partem, imo omnes partes sustinebit: quatenus totius Civitatis personam, morali aestimatione, refert. Sin Aristocraticum erit regimen, ratione totius civitatis, optimates habebunt ius maioris partis, ut hic accipitur: sed ita habebunt, ut, sive omnes consentiant, eo iure stetur; sive Optimatum pars maior consentiat: quod exemplum propius iam ad originem huius iuris accedit; licet non aliter, quàm quatenus optimates referunt ius maioris partis, h. e. integri. In populari autem republica origo huius philosophiae paulo manifestius se pandit: ubi aequalitas iuris fundamenti loco ponitur; adeoque non superest modus expediendi negotia civilia naturalis, nisi stetur inter pares plurium iudicio. quamquam hîc quoque pars maior non uno modo definiri potest et solet: possunt enim et hîc pauci agere, sed nomine et mandatu omnium. Haec ex hypothesi et ad hypothesin Grotii, qui ius maioris partis ad civitates quoque communiter pertinere voluit. Sive autem societas aliqua. extra civitatem sumatur, pertinebit huc illa quaestio, quid pactum illius societatis (quae enim societas initur sine pacto?) habeat iuri naturali conveniens aut inde ortum: sive in civitate, exempla Senatus, et Collegia Iudicum


page 508, image: s0544

considerentur; quae in his vel facta sunt vel statuta, examinari solent possuntue ad naturalis iuris aequitatem. sicut in Iudicio de paribus tabulis declarare quodammodo studuimus, explicando Calculo Minervae. Exceptiones et [Note: lib. 3. de rep. c. 7.] Dubitationes partim suppeditabit Bodinus; partim disputationes iuniorum temporum in Rebus Germanicis, quae alium habent locum. Interea male et factiose describi maiorem et [Note: p. 11. f.] saniorem regni Gallici partem videas apud Thuanum l. 81. sicut et in numerandis sententiis, [Note: lib. 28. p. 36.] difficultates occurrunt: sicut apud Thuanum, cum altera sententia alteram uno calculo vinceret, fremebant plerique, qui fraudem in recensendis sententiis factam dicebant, et eorum sententias numeratas, qui deliberationi ab initio non interfuere; quod ut contra morem et leges factum; non ferendum esset. Et de suspenso paribus sententiis Senatus Lutetiani iudicio vide Thuanum lib. 35. p. 251.

[Note: Excerpt. contr. 7, 4.] Ad §. XX. annota illud Senecae: Quotiens duobus est communio, potestas eius tota fit, qui praesens est.

§. XXI. Ordinem inter socios tempus fere constituit. intellige, si, ut de sociis, sermo est, cetera scilicet, quantum ad hanc societatem, aequalibus. Nam si collegium aliquod constet, partim ex Nobilibus, partim ex aliis; et Nobilibus prae ceteris locus assignatus sit, vel lege collegii, vel more civitatis; tum novum Collegam, Nobilem, Nobilibus in eodem collegio aliis posteriorem, non-Nobilibus


page 509, image: s0545

priorem locum tenere, verum est. Quod de ordine Christianorum regum et populorum in Conciliis additur, caute accipi debet, et kata\ to\ e)iko/s2. Neque valere istud, vel ipse Aeneas Syluius, postea Pius II, qui huius sententiae praecipuus auctor laudatur, in conventu Mantuano ostendit, cum nec Reges Regibus nec Duces [Note: Comment. Pii II. lib. 3. p. 64.] Ducibus concedere vellent, lege editâ; ne vel postpositi de trimentum, vel praelati lucrum honoris iurisue aliquod ferrent. Nec aliter Tridentini Concilii Patres faciendum iudicarunt, session. 7. ann. 1546. 7. Ianuarii; et sessione 25. ann. 1563. 4. Decembris. Adornavit de cetero pro causa Hispanica id argumentum Chifletius in Vindiciis Hispancis capite ultimo: et in Luminib. praerogat. lum. 15. Res est tricis et salebris plena, Principum de loco controversias disceptare. In quo negotio cumulate potius quàm accurate versatus videtur Fernandus Vasquius, in prooemio Illustrium Controversiarum: momenta rationum ponderavit Freinshemius de Praecedentia Electorum et Cardinalium Diatriba 2. in formam artis et methodi disputationes huius generis redegit, in opusculo posthumo mox publicando Iacobus Gothofredus.

§. XXII. Aristotelico illi, si possessionum causa inita est societas, addi potest: aut si in societate non possessionum causâ initâ, aestimatio tamen et dignitas sociorum, ex modo possessionum sive opibus ac potentiâ pendi consuevit. Sic qui plures Principatus possidet, plura inter Principes suffragia alicubi habere queat. Et quod in


page 510, image: s0546

aestimandis mensoriâ proportione sententiis, non id modo spectetur, quantum quisque in commune prae aliis impendiorum conferat: exemplo sunt Comitia Imperii nostri, ubi septem aut octo Electorum suffragia tantum habent ponderis, quantum in proximo collegio septuaginta amplius suffragia demum aequaverint.

§. XXIII. Alibi tractatur de imperio et summa potestate in civili consociatione, sive de iure corporis in partes, aut eorum, qui corporis ius in se translatum accepere. Quod leges de omnibus rebus, actionibus, personis civilem consociationem participantibus, adeoque eo ipso potestatem legislatoriam agnoscentibus (sive concisius, actiones tantum velis nominare) praecipere possint,dubium non habet. Sed in quaestione consilii, etiam Plato noluit de omnibus rebus leges ferri, de quibus possunt [Note: p. 1183.] ferri, laudante Bodino 6. de Republicâ cap. ult.

§. XXIV. Legem Argivorum de non mutandâ [Note: fab. 1.] civitate Ouidius refert Metamorph. XV.

--- --- prohibent discedere leges,
poenaque mors posita est patriam mutare volenti.

Ceterum non constituuntur eadem lege civiles societates: sed maiori minorive libertate. Igitur ex ipsa descriptione sive disciplina consociationis, quam sequi naturale ius iubet, haec quaestio definienda erit: et, in dubio tantum valebit, quod hîc annotat Grotius.

§. XXV. Addi debent ex libro tertio, quae in Annotatis indicantur.


page 511, image: s0547

§. XXVI. Subiectionis ex consensu nobilissimam speciem arrogationem, de qua h. §. ignobilissimam seruitutem ponit; de qua à seq. §. usque ad ult. De arrogatione agunt plerique qui adoptionem explicant. Sit instar locorum communium collectoris Tholosanus in Syntagm. Iur. Uniu. lib. 10. cap. 6. Scholastici quoque, cum de patria potestate agunt, explicant idem argumentum. vid. Ludou. Molina de Iust. et Iure [Note: p. 986. etc.] tom. 1. tractat. 2. Disput. 227. Paternum offcium naturale solvi non posse, quando pater in adoptionem alteri dat filium, in fine §. addit Grotius. Tentavit hunc locum Demea in Adelphis Terentii act. 1. sc. 2. v. 57. alienus non sum: et annotavi quaedam ad v. 33. storgh=s2 enim inter parentes et liberos causa perpetua est iure naturali et divino. Unde nec arrogatione (si accurate agendum est) tollitur illa mutuae pietatis necessitudo: sed potestatis effectus civiles tantum mutantur.

§. XXVII. Tanguntur hinc tituli seruitutis perfectae, in quam vel se ipe quis tradit, h. §. vel nativitate incidit, §. 29. vel delicto §. 32. Nam de seruis iure belli redactis infra lib. 3. c. 7. Et in commercio servorum, sive in seruis vendundis emundisque praesupponitur titulus. Qua de re late disputat Ludovicus Molina De I. et I. tract. 2. disp. 33. usque ad 37. Addatur Cardinalis de Lugo tom. 1. disp. 6. sect. 2. n. 11. etc. Seldenus autem de I. N. et Gent. agit de seruis Hebraeorum, tum ex sui venditione, tum ex addictione fori, lib. VI. c. 7. et de prole ancillae ac servae, cap. 8.


page 512, image: s0548

Si autem in ulla re opus fuit monere, hîc profecto monendum est: Scriptores etiam philosophos et doctrinis abunde praeditos, plerumque loqui populariter; intelligi autem velle, sicut sapientiae scita et vincula patiuntur. Quod in distinctione illa Aristotelica usu venire videmus, cum natura servos, et lege servos, in medium producit. Quem variis modis conciliare nituntur Iureconsultis, omnes natura liberos, neminem natura servum esse, sed contra naturam iure gentium servos fieri sive seruitutem constitui, affirmantibus. Et quod Aristoteles quidem, ad facultatem et aptitudinem serviendi, adeoque ad qualitatem, servum naturâ retulerit; Iureconsulti autem conditionem servorum et statum attenderint; ille in definiendo servo ministerium et imperium; hi ius quod in seruitute et libertate est, spectaverint; operosius ostendere aggressus est Daniel Heinsius in erudita ad Richterum Iureconsultum epistolâ. Sed ipsum rerum singularum naturam requirenti, neutra ex parte satisfactum videbitur. Igitur ut probe distinguantur in hac quaestione ea quae sunt iuris, ab iis, quae sunt facti, origo et natur aseruitutis à principio repetenda est. Non enim res in expedito erit, si dicamus, Aristoteles ita definivit servum, Iureconsultus ita definivit: dixerit enim uterque, quod suo instituto opportunum erat; dixerit nec omnia, nec eadem eodem semper pertinentia. Ne minus perspicua sint, quae dicemus, seorsum consideranda erunt in


page 513, image: s0549

seruitute, Imperium in servos, et Dominium in sernos: tum etiam Ius Natuae, Ius Gentium et Ius civile circa servos.

Quando de imperio in servos wermo est, vulgo obtinuit, ut ceu Aristotelica sententia propugnaretur, naturam dare ei imperium, qui ad imperandum est aptus, in eum, qui non est aptus ad imperandum, sive qui nec se nec alios regere idoneus est. Sed, si hoc de iure accipimus et de origine iuris, falsum est. Imperium enim natura, proprie loquendo, absque pacto et mutua conventione aut commutatione, simpliciter non dat, nisi in infantes, pueros, et futiosos, furiosisue proximos: qui cum nullo modo se suasque actiones regere queant, ut imperio aliorum regantur, ad quos cura de talibus ordine spectat, naturale est. Imperium porro in liberos, sive filios filiasque, tamquam partem Parentum, et familiae, etiam postquam adolevere, Natura sancit, quatenus ratio societatis Patriae sen Domesticae postulat. Qui autem imperium affectant, quasi naturâ domini, in eos, quos non deceat esse nisi servos, id est ingenio hebetiore praeditos, facto mero nituntur, non iure vel naturae vel gentium, quod et Grotius notavit infra II, 22, 12. Figurata enim sunt et oratoria, quando de hominibus lubidinem potius quàm rationem vitae ducem sequentibus, pravosque mores nulla honesti cura aemulantibus, cum poëtâ diexeris:

Reges et dominos habere debet,
qui se non habet.


page 514, image: s0550

Et in republica, cum civitas vitiis et dissidiis se perditum it, mirum non esse creditur, si seruitutis iugum externus hostis imponat: eo, quod ordo fatalis,ive divina voluntas soleat haud rato iacturâ libertatis punire tales; tum quod abusos libertate et imperio, non indigne pati existimes, si subiugentur, etiam ubi subiugantes non iuste agant. Nam ex eo, quod alius libertatem suam servili animo fert, neque se ut oportet regit, alteri ius subiugandi aut servum faciendi, non nascitur. Falsissimum praeterea est, totas nationes dari, servili ingenio praeditas, quod de Barbaris Graeci per summam iniuriam extulerunt; cum plerumque culti Graecorum mores (ut iactabant) incultae barbariae collatione superarentur. Neque etiam recte douliko\s2 sive a)/zios douleu/ein nabetur, quicumque non est h(gemoniko\s2. Inter eum enim, qui est ingenio ad imperandum aliis, sive ad regendum se aliosque idoneo, et eum qui magis ad serviendum est idoneus, quàm ad imperandum, aut plane non ad imperandum aptus, multi sunt gradus interiecti: neque, si accurate agas, quisquam ita describendus est, quod sibi consulere, se regere nequeat, nisi infantes et furiosi stolidive, de quibus ante. Sed nec imperium recte definit illa sententia. etiamsi enim velis dicere; convenientiae esse, rationi naturali non repugnantis, si, accedente ausa ius parere idoneâ, pareat spaientioris imperio minus spaiens: nondum constitueris imperium, ut in servum, ut herile. Ita enim


page 515, image: s0551

et uxor in contrahendo matrimonio, mariti tamquam sapientioris et ad regimen domus instructioris, imperium subit, non tamen ut serva, heri. Neque solo affectu haec imperia distinguuntur, sed necessitudinis gradibus, quos natura probat ac describit. Nam de cetero, licet philosophi interdum eodem modo hic rationcinentur, tamquam de imperio naturaliter competente viris; ingens tamen discrimen occurrit, quod imperium mariti in uxorem non nisi consensus uxoris constituit; seruis autem etiam invitis imperate volunt eos, qui ingenio imperatorio sunt. Iam, si natura servum iubet esse, qui corpore potius quàm animo valet, neque se aliosue regere potest; evenire queat, ut talis esset pater, ingenio autem praestarent liberi: atque sic liberi, ut primum ingenio uti possent, ius haberent imperandi Patri tamquam servo. Quae haud dubie monstrosa sunt. Equidem ordinem imperandi et parendi, etiam in primis illis societatibus, naturalem esse, fatendum est; sed non uno modo. Naturalis ratio postulat, ut parentum imperium agnoscant liberi, tum quia parentes habent auctores vitae, tum quia pars sunt domus; ad eum finem, donec egressi domo patria, suis rebus ipsi supersint. Naturale est, ut uxor imperium aliquod mariti agnosca,t sed praecedente contractu matrimonii: in quo tamen contractu natura monstravit, rationem talis societatis non aliter satis constare, nisi imperium aliquod, quale scilicet et


page 516, image: s0552

quantum ad finem societatis sufficit, marito daretur. Non aeque facile, et intra eosdem lares, herilis imperii origo reperitur. Hoc enim exoriri non potuit, nisi postquam ex alia familia domove, aliquis vel paupertate vel aliis causis adductus, suam operam addixit huic patrisamilias, sub pacto victus accipiendi et obsequii praestandi. Hoc pactum non postulat aut praecipit natura, sed approbat, sive non impugnat. Et hinc est, quod Grotius perfectae seruitutis hanc descriptionem exstruxit: seruitus perfecta est, quae perpetuas operas debet, pro alimentis et aliis quae vitae necessitas exigit: adiecitque, quae res si ita accipiatur in terminis naturalibus, nihil hbaet in se nimiae acerbitatis. Neque mutantur hi termini naturales; etiam si originem herilis imperii et servilis obsequii à belli iure repetas, quod plerique maluerunt facere. Ius enim interficiendi in bello, neque promiscue competit in omnes, qui a partibus hostium sunt; neque in captivos, ex praeterito valet. Nam et ius naturae captis parci vult; et cum iam servorum numero adiecti sunt, pactum intervenisse intelligitur de imperio tolerando et victu accipiendo: non in infinitum et pro arbitrio heri, sed intra terminos naturalis aequitatis; ne gentibus quidem prorsus ignoratae: quamquam nomine iuris gentium liberalius multa praetexi solent.

Nunc ergo, ut coepimus dicere, disquirendum fuerit, quale et quantum sit, aut natura


page 517, image: s0553

approbante, esse possit, imperium. Hic primo amoliendi sunt, qui omni imperio ius vitae et necis inesse, satis importune contendunt. Siuct enim de omni summo imperio ac civili, id vere dicitur: ita fallit de imperiis sum~o minoribus. Talia sunt in civitate, imperium patrium, maritale, dominicum. In summo etiam in civitate imperio, potestas in vitam hominum, non crude et pro lubitu imperantium inesse intelligitur, sed in quantum delicti modus, et necessitas finis spectatur. Ut autem imperium herile, extra civilem consociationem consideretur, nihil attinet. Etiamsi enim concipias Herum segregem, pluribus seruis imperantem, extra ciitatem, nondum ei statim ius vitae et necis in servos tribueris. Similitudinem quidem imperii agnoscunt nonnulli in societatibus primis et simplicibus, ad civile imperium; sicut Aristoteles de imaginibus imperii regii, et aristocratici, in familia, mentionem inicit. Sed idem iuris, nemo ex hae qualicumque comparatione exsculpserit. Et quia de primis rerum progressionibus plus videre nobis licet, quàm illis, quibus omne tempus ante ta\ *trwika\, a)/dhlon habetur; videmur affirmare posse; antiquos illos, quibus ius naturae Deus ipse interpretabatur singulari communicationis genere, numquam imperio herili ius vitae ac necis deputasse. Multo minus in constitutis civitatibus fieri potuit, ut, quod summi imperii proprium erat, subordinato tribueretur, nisi vicaria potestate, eaque


page 518, image: s0554

legislatione civili expressâ. Imperio itaque herili, ex suis originibus repetito, inest quidem facultas regendi, et coërcendi, sed conclusa et restricta, partim necessitate finis in societate herili spectati, partim harmonia et contextu corporis civilis. Sic e. g. institutâ semel civitate nemo potest vere dicere: ad finem societatis herilis, necessarium est, ut hero ius vitae et necis, in servos tribuatur. imo vero id necessarium non est, cum socieratem istam tueatur societas perfectior, et imperium minus ac particulare, suppleat maius et in civitate universale imperium. Neque sane ius fas fuerit, ut pars sibi vindicet ius totius. [Note: §. 28.] Quapropter vere Grotius negat, imperio herili ius vitae et necis contineri. Si quid aliter iure civili statutem est, illud non est huius loci. et quod ius gentium plerique in ore habent, cum de impunitate dominorum servos male vexantium et interficientium loquuntur, illud partim ius proprie dictum non habendum est (quatentus ius licentiae sive impunitatis, verum ius non est) partim ex falsâ hypothesi, sive nimis laxâ interpretatione iuris bellici, originem trahit; partim facto et prava consuetudine nititur. His enim fontibus debentur, extra terminos naturales, quae vulgo circa extensionem imperii herilis iactari videas.

Dominium (quod proprietatis vocant) in servos, potissimum conspici volebant erhnici, quod serui, ut aliae possessiones venderentur,


page 519, image: s0555

quod nihil sibi, omnia dominis acquirerent, et quae sunt huius generis alia. Apud Dionem [Note: Orat. 15.] Chrysostomum conquiruntur tekmh/ria eruitutis, quibus à libero servus discerni posset; in his praecipuum et a)namfi/logon ponitur: o(/n a)/n tis2 kekthme/nos kuri/ws2, w(/s1per a)/llo/eii tw=n a)utou- xrhma/twn, h)/ bos1khma/twn, w(/s2 te e)zei=nai a)utw=| xrh=sqai o(/, ti bou/letai. ou(=tos o)rqw=s2 le/gesqai/ te kai\ e)=inai dou=los tou= kekthme/nou. quem quis herus possederit, ita ut lice at eo uti, ad quod cumque velit, sicut alia re sua aut pecoribus suis, eum recte et dici et esse servum possidentis. Sed haec comparatio cum aliis rebus possessis (et nominantur mox, domus, praedium, equus, bos) non est crude accipienda: dominium enim in servum, exercendum intelligitur, ut in naturam congenerem, ut in hominem, exclusis usibus, homine indignis. Ipsa venditio servorum, si seruitus intra terminos naturales, ut Grotius loquitur, accipiatur, fundamentum non invenit. sive enim quis sponte se dedisset in seruitutem, nisi mos venditionis publico in usu erat, dominum elegisse vidtur certum, non incertos in infinitum dominos, sive bello iusto iustè captus est aliquis, volenti venum ire dominumque mutare, annuere queat herus; sed invitum vendere, praesertim iis emptoribus, qui saevitiam in servos, iuris genus putant, durum fuerit. Rectius et aequitati naturali convenientius, captor, si captivorum operâ non vult aut non potest uti, eos dimiserit, et in libertatem sibi consulendi restituerit: sive gratis sive pactione alicuius mercedulae, in


page 520, image: s0556

quantum dimisso fuerit possibile exsolvere, sua aut civitatis suae ope. Nam illa vulgaria hominum vendundorum emundorumque commercia multum habent inhumanitaris. Ita enim per omnia debere haberi servum, etiam ubi seruitus in usu est, ne cum iumentis ac pecudibus aliisque rebus possessis in eodem censu ponatur, ipsa ratio dictitat. Nec male servus ille ad herum, apud Philemonem.

[Note: ap. Stobae. cap. 147.] ka)\n dou=los h)=n tis2, ou)sqe\n h)=tton, de/s1pota,
a)/nqrwpos2 ou(=to/s2 e)stin. a)\n a)/nqrwpos h)=|.

Etiamsi seraus quis sit, here, homo tamen is est. si homo saltem fuerit: sufficit scilicet hoc nomen adversus iniuriam. Pulchre autem tractatur [Note: Decla. 17.] hic locus de vendendo servo apud Libanium ex persona Hyperidis pro Demosthene: cum praecessisset; in vendendo servo cunctamur et curiosi sumus. sequitur de emptore considerande: si Peloponnensis, si Graecus, si Byzantius, si Perinthius, emptor, venderem. filou=ntas2 e(/zei des1po/tas2. kai\, xa/rin ei)do/tas2. taxe/ws2 e)leusqerwqh/s1etai. habebit dominos amantes, et grate habentes quae servus fecerit: cito libertatem accipiet. Haec scilicet ad temperamentum iuris herilis naturale pertinent. Unde et sensus ille aequiorum dominorum animis insitus, de perpetuitate seruitutis remittendâ, plerasque apud gentes. Bonos enim servos manumitti, et libertatem tamquam seruitutis praemium et mercedem accipere sollenne erat: malis perpetuitate serviendi quasi in poenam cedente. Expressit haec omnia Simo Terentianus.


page 521, image: s0557

[Note: Andr. act. 1. sc. 1.] Ego postquam te emi, à parvulo ut semper tibi
Apud me IUSTA et clemens fuerit seruitus,
Scis, feci ex servo ut esses libertus mihi,
Propterea quod serviebas liberaliter.
Quod habui summum pretium persolvi tibi.

At, inquis, nihil ita differet seruitus à famulatu hodierno, pactione operarum et mercedis constante? Bene. et hoc ipsum voluerunt veteres, quotiens à moribus et consuetudine ad naturalem rationem, seruitutem voluerunt revocare. Ciceronis notus est et celebris locus: [Note: 1. offic. 13.] seruis, non male praecipiunt, qui ita iubent uti, ut mercenariis; operam exigendam, iusta praebenda. Et hoc iustitiae deputat: quae erga omnes homines, hominumque genera et gradus, conservanda est, ut amplius explicat Sencca Epistola XLVII. Nec aliud voluit Dio, cum diceret: xrh\ des1po/cein e)pieikw=s2. sine aequitate enim tali, ius heri in servum summa est iniuria. Unde lex Hebraea ad hos terminos, quos naturales vocat Grotius, fere reduxit ius herile, seruisque tolerabiliorem fecit conditionem suam, partim vindicibus adversus saevitiam dominorum demonstratis; partim libertatis per intervalla recuperatione, tum variis praeceptis et ad humanitatem incitamentis: de quibus Sacer Codex. Philo etiam legem de seruis per vim occisis explicans, repetit: [Note: dell. special. p. 798.] sqera/pontes2 tu/xh| me\n e)la/ttoni ke/xrhntai, fu/s1ews2 de\ th=s2 a)uth=s2 meta\ poiou=ntai toi=s2 des1po/tais2 tw=| de\ qei/w| no/mw| kanw\n tw=n dikai/wn e)sti\n, ou) to\ tu/xhs2 a)lla\ to\ th=s2 fu/s1ews2 e)narmo/nion. Serui fortuna quidem


page 522, image: s0558

inferiores, naturâ vero pares dominis sunt. lex autem divina regulam iusti aequique non fortunae sed naturae congruentiam facit. Et alibi adversus superba Herorum nomina imperiaque in hanc [Note: de septen. et fest. p. 1182.] sententiam disputat: misqwto/s2 e)stin, w)= a)/nqrwpe, o( lego/menos dou=los, kai\ a)uto\s2 a)\nqrwpos w)\n, e)/xwn pro\s2 s1e\ th\n a)nwta/tw s1ugge/neian. Mercenarius est, ò homo. qui servus dicitur, et quidem homo et ipse exsistens, eoque nomine summa te cognatione attingens. Et mox: w(s2 misqwtw=| pros2fe/rou, ta\ me\n didou\s2, ta\ de\ lamba/nwn. pare/zei me\n ou)=n e)kei=nos a)okno/tata ta\s2 u(phres1i/as2 a)ei\ kai\ pantaxou= mhde\n u(pertisqe/menos, a)lla\ fqa/nwn ta\s2 s1a\s2 e)pikeleu/s1eis2 ta/xei kai\ prosqumi/a. s1u\ d) a)ntidi/dou ta\s2 trofa\s2, kai\ e)sqh=ta kai\ th\n a)/llhn e)pime/leian. mh\ kataceu/zas2 w(s2 zw=on a)/logon, mhde\ plei/os1i kai\ barute/rois2 th=s2 duna/mews2 a)/xqes1i pie/cwn, mh/d) u(bri/cwn, mh/d) a)peilai=s2 kai\ e)panata/s1es1in ei)s2 xalepa\s2 dusqumi/as2 e)felko/menos. Tamquam cum mercenario age, alia quidem dando, alia invicem accipiendo. nam ille quidem ministeria semper et ubique nihil cunctabundus strenue obibit, alacritateque et celeritate tua iussa praeveniet: tu vero rependes ei alimenta, et amictum; ceteramque de eo curam suscipies. minime vero iugum tamquam animali bruro impones, neque pluribus maioribusque quàm ferre queat oneribus premes, aut contumelia afficies, minisue et terroribus graves ei angores incuties. Adiciuntur alia, interpretandae et commendandae aequitati in servos naturali idonea. Christiani quoque, sublatis, quae aliunde accesserant seruitutisque et nomen et rem exasperaverant; non


page 523, image: s0559

exemplis et consuetudine, sed ratione naturali metienda herilia imperia dominaque, additis ex ipsa Christi disciplina praecepris, argumentisque, demonstrare studeverunt. Quod autem attinet ad Busbequii, de seruitute utiliter revocanda, consilium, cuius in Annotatis, Grotius meminit, id quo pertineat, non obscurum est: nempe adversus mendicantes, et vagari temere solitos, Addit, praesertim publicam seruitutem, se spectare: scilicet, si nihil habentes quod agant, et vagae mendicitati inhiantes, in servitio publico teneantur, publice opus faciant. Addit de iusta et clementi seruitute seloqui. sequitur, qualem Romanae leges proescribunt. Id unum est, de quo dubitari queat. illas enim Christianis duriores visas esse, satis constat. nisi quodin seruis poenae facilius viderentur locum invenire. Posset ad eundem, quem nonnulli spectant, scopum perveniri: si homines otiosi et mopes ad opus faciendum publice pro victu, adigantur: facinorosi, sed durioribus legibus, itidem in opere publico teneantur, potius, quàm extra territorium iudicis ablegati, ablibi mendicis grassatoribus, et facinorosis se aggregent, novampque scelerum seriem auspicentur. Sed redeundum est ad id, quod agimus.

Liquere enim nunc arbittor, naturâ neminem servum esse: quotiens nobis servus et dominus, vocabula iuris sunt, sicut in hac disputatione esse debent. Unde nec originem seruitutis ab historia, quatenus licuit,


page 524, image: s0560

arcessentibus tantum audaciae fuit, ut naturae ductum allegarent: sed ad factum aliquod humanum, unde consecuta esset seruitus, suas cogitationes retulerunt. Apud Dionem Chrysostomum diligenter enumerantur modi inductae seruitutis. [Note: orat. 15. pag. 242. edit. Paris. gr. l.] in his antiquissimus dicitur (palaio/tatos, pres2bu/tatos2 a(pa/ntwn tro/pos, unde ceteri modi penderent, si quis quem bello aut latrocinio, captum pro servo detineret, tou\s2 ga\r prw/tous2 genome/nous2 dou/lous2, ou)k ei)ko\s2 en dou/lwn fu=nai thn\ a)rxh\n a)lla\ u(po\ lh|stei/as2 h)/ pole/mou krathsqe/ntas2, ou(/tws2 a)nagkasqh=nai doule/uein toi=s2 labou=s1in. Qui enim primi facti sunt serui, eos non est verisimile ex seruis ab initio natos, sed latrocinio bellove victois ut captoribus seruirent, coactos esse. Ex tali facto, latro quidem nullum ius consequitur: victor autem belli iusti, quod ius habeat intetficiendi omnes in potestatem redactos, vulgari potius errore, et inde disperso rumore per gentes increbuit, quam veta aliqua iuris, quod natura dictat, explicatione. Unde non promiscue, nec in omnes, ius dominii nactus censeri debet victor ex eo capite, quod caede sibi licitâ permutasse seruitutem, et libertatis iacturam victos quam vitae maluisset facere. ergo ex alio capite, victos servos potest facere? Hic si ad eam rationem aut similitudinem velis respicere quae in seruis poenae conspicitur; occurretur tibi non levibus momentis: multa esse, quae non promiscue patiantur omnes victos eadem poena plecti (loquamur enim nunc ita compatationis causa, quamquam alias poena proprie dicta


page 525, image: s0561

alterius generis sit) tum, non semper ad consequendum ius suum quasi ad modum debiti exigendi a victis, opus esse seruitutem captis imponere. Sed ita gentes tamen consenserunt, captos iusto bello, non inuste in servos redigi? Hic ergo iam alius fons est iuris: et quidem ita aestimandus, ut nec praeiudicare iuri naturae possit, nec secure et avide citra distinctionem arripi debeat. Qui accurate vellet agere, forte diceret triplicem esse de iure gentium sentiendi loquendiq; rationem: primo, ut est gentium aliquo usu humanitatis excultarum pletarumq;, neq; à iure naturae longe discedit; deinde, ut est, plurium gentium ius civile potius, quam proprie dictum ius gentium; tertio ut mores et facta potius quàm ius multarum gentium notat, quamvis illi mores et facta iuris nomine praetexantur. In primo genere, non praesumendum est in dubio, gentes voluisse iuri naturae contraria, aut ab eo longe discedentia statuere; adeoque iusto etiam bello non nisi moderatam nec inhumanam seruitutem probasse, id est, quae ad naturae et rationis dictata exigise pateretur. Licet enim ius naturae neminiseruitutem primo decernat, à consequenti tamen seruitutem contractam moderatur, et ex internis ac domesticis principiis interpretatur, sicut ante ostensum est. In secundo genere, ad utilitarum suarum rationes ius naturae liberalius vel trahere vel interpretari vel etiam praeter propter illud decernete gentes solent: sicut et in singulis


page 526, image: s0562

civitatibus ad hunc modum iura civilia, ut de aliis rebus, ita de seruis constituebantur. Tertium genus late patet, et solâ auctoritate exemploque ius ementitur; ut quae vulgo apud gentes in imperiod dominioque in servos aspere, duriter, saeve fiunt, iuris gentium nomine praescribuantur. cum praesertim gentes dissimulate talia, propter utilitatem aliquam suae rei publicae videantur. quae dissimulatio, pro diverso habitu temporum rerumque, modo ad secundum genus propius accedit, modo tertii generis censum subit, meroque facto aestimatut. Apparet ex his, non esse obvium aut simplicem intellectum eius locutionis, cum circa servos aliquid iure gentium fieri dicitur. interdum enim sus impunitatis, id est, vera aestimatione nullum ius, intelligitur. quod in pluribus argumenti non semel Grotius monuit. Apparet amplius: nomine et obtentu iuris gentium, non deleri aut tolli ea, quae circa servos faciendos et tractandos, ius naturae praecipit, apudipsum Grotium III, 14. contra III, 7. Ut huius generis tricae et confusiones sub exemplo [Note: Controu. illust. lib. I. cap. 9. §. 14. etc.] cognoscantur, iuverit inspexise quae Fernandus Vasquins disputat deilla quaestione: an seruitus iusta etiam ex bello iniusto oriri possit?

§. XXIX. De prole servorum captivitate in hanc conditionem redactorum, agit amplius lib. III. c. 7. §. 2. Sed quid iure naturali hac in re sit conveniens h. l. disquitit: et hac occasione, illa regulam, quod partus ventrem sequatur, ex instituto, non a naturâ venire,


page 527, image: s0563

ostendit rationibus, et (in Annotatis) diversitate institutorum legumque. addi debet II, 8, 18 .et Selden. de I. N. et G. VI, 8. Est autem hic potissimum quaestio de seruitute voluntaria: ubi ponendus est casus dubitationis; et quidem extra moreslegesque: qui enim ibi, ubi mos auf lex est, seruitutem in liberos transire a parentibus, se in seruitutem tradidit, videtur utique consensisse in prolis suae seruitutem. Sed si extra haec ita dubitetur; hic se tradidit cum uxore in seruitutem, neque de futura prolis conditione quicquam dictum est, quid iuri naturae propius videtur? putandusne est racite prolem eadem conditione damnare voluisse? possis dicere, hanc voluntatem in patentibus non praesumendam, sed interpreatationem, ut in re odiosâ, restrictius faciendam, an autem hinc sequatur, quod Grotius dicit, dominum tum demum teneri ad libetratem proli reddendam, si pro alimentis, quantum satis est accipita; illud hac de causa dubitabile sit, quia qui servos coningatos recipit, neq; de prole probabiliter exstitura nominatim aliquid pacisitur aut excipit, is alimenta etiam proli promisisse videtur, non ut seorsum imputanda, sed ut partem in parentum alimentis comprehendenda. Quo sensu peculiari compensatione opus non esset. Sicut apud Hebraeos, addicto, uxori eius et liberis ex ca susceptis, victum, vestitum, et domicilium praestabat dominus, cui tamen nequ hi neque illa serviebans. Selden. VI, 7.


page 528, image: s0564

De fuga serui voluntarii, etiam infra III, 7, 6. et diximus aliquid in Militie captivo. Quamquam serui bello facti, alia hîc causa videtur, quàm voluntarii, notante etiam Vasqui Controu. Illustr. lib. 1. c. 9. §. 21. etc. 10. §. 1.

§. XXX. De impersectis seruitutibus ita hic agit, ut ostendat, illas, licet legis civilis inventa sint, naturali quoque aestimatione pro plena seruiture aut plena libertate haberi non posse. Et de libetris quidem apud Romanos, diversorum tempotum diversa instituta tuerunt. [Note: in Aug. c. 40. in Vesp. c. 23.] et distinguitur apud Suetonium libertas, et libertas iusta. ridetur eriam libertus, ius ingenuitatis, mutato nomine affectans. Vide quae de libertis civitatis capacibus aut incapacibus habet Arnisaeus relect. Polit. lib. 1. cap. 5. sect. 10. §. 17. etc. Apud Germanos vereres. (reste Tacito in Germ. c. 25.) liberti non multum supra servos erant. Distinguit notabiliter, libertos plenam liberratem adeptos, et illos, qui adbuc obsequiis erga patronos tenerentur, Synodus Toletana [Note: lib. 2. c. 25.] letana apud Burchardum. Quicumque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in eis obsequium patronus retentet; isti, si sine crimine capitali sunt, ad clericatus ordinem suscipiantur, quia directa manumissione absoluti esse, noscuntur: qui vero retento olisequio manumissi sunt, pro eo quod adbuc patrano seruituti tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordine promovendi, ne qu an do voluerint earum domini, fiant ex clericis serui.

Statu liberi, qui statutam in tempus vel


page 529, image: s0565

conditioditionem, libertratem habent, et quorum conditio ambulatoria est, ut loquitur Papinianus 1. 37. D. de statu lib. Glossarium vetus: statu liber, e)leu/sqeros xro/nw| kata\ diaqh/khn a)fesqei/s2. statu libera (hactenus enim recte Vulcantus corrigit) e)pikekamme/nh thn\ e)leusqeri/an.

Nexi, ob aes alienum. an et aliam ob catisam? Ita Iacob Gothofr. in Notis ad Tab. IX. fragm. XII. Tabb. ubi nexos à seruis distinguendos esse traditut. Nam eorum, ut et addictotum, temporatia seruitus solutione eius, quod debebatur, exspirabat.

[Note: instit erat lib. 7. c. 3.] Addictus describitur et a servo luculente distinguitur apud Fabium Quinctilianum, de Finitione: Circa propria et differentia, magna subtilit as. ut, cum quaeritur, an addictus, quem lex seruire donec solverit iubet, servus sit; altera pars finit ita, servus est qui est iure in seruitute, altera, qui in seruiture est eo iure quo servus; aut, ut antiqui dixerunt, qui seruitutem seruit. Quaefinitio etiamsi constet aequo, nisi tamen propriis et differentibus adinuetur, inanis est. Dicet enim [Note: cap. 10.] adversarius, seruire eum seruitutemptaut, eo iure, quo servum, Videamus ergo propria differentiaque liberorum, quae libro quinto leviter in transitu attigeram. Servus cum manumittitur, fit libertinus: addictus, receptâ liberate est ingenuus. Seruns invito domino libertaem non consequitur: addictus, solvendo, citra voluntatem domini consequitur. Ad serumm nulla lex peritnte: addictus legem habet. Propria liberi, quae nemo habet nisi liber. praenomen, nomen. cognemen, tribus: habet haec addictus.


page 530, image: s0566

Glebae adseripti, ascriptitii glebae, o(mo/dkloi tw=| a)grw=|, qui cum agro serviebant domino et cum fundo alienabantur. non plane serui sed quasi serui. deterioris conditionis, quàm coloni censiti: ut ostendit, et loca de ascriptitiis et orginariis colligit Tholosanus Syntagm. I. V. lib. 14. cap. 10. §. 9. et lib. 18. cap. 23. §. 6. et 7. Addi potest Cuiac. ad lib. IX. Cod. tit. 47. et Perezius ad eund. tit. qui, Gallorum hommes de main morte (de quibus mox) accipti. Ad mores autem Germanorum retulerunt, qui de propriis Germanorum hominibus scripserunt, ut commentario singulari Husanus, Gailius de pignorat. ohs. 8. Arnisoeus relect. polit. lib. 2. c. 3. sect. 9. Webnerus voc. Leibeigen, Lehmannus, Stumpfius, Goldastus, descripti, pluribus nominibus additis a Besoldo in Thes. pract. v. leibeigen, et Speidelio voc.eodem. ubi et recentiorum controners. mentio. Gryphiander existimat, magis eos ex seruis Romanis, quàm ex moribus Germanorum participare oeconom. legal. lib. 1. c. 4. §. 23. elegans in utramque partem quaestio, copiâ et contentione rationum. Adde omnino Acta Lindaviensia, anno 1643. edita, ubi multae huc petrinentes quaestiones non indiligenter tractantur.

De seruitute Hebraeorum, et redeunte dominio sui seu libertate, videnda quae Seldenus habet de I. N. et G. lib. 6. c. 7. 8. 19.

Penestas non eodem modo accipi semper, sciunt, qui veteres legerunt. Ad imperfectae seruitutis conditionem retuleris, quae de primis


page 531, image: s0567

Penestis apud Thessalos, et pactione reciproca hourum cum illis memorantur. Interdum enim vox tribuitur bello subactis plenamque seruitutem servientibus. vib. Athenoeus lib. 6. c. 7. Pausan. in Lacon. Strabo lib. 6. et 8. Suidas v. pene/stai etc.

Manus mortuas, diverso sensu legi constat. Bodinus lib. 1. de Reb. c. 5. de occasione sublatae seruitutis disserens, Principes Christiani, inquit, paulatim servitia manumiserunt, exceptis operis et iure successorio, si liberti sine liberis mortem obirent; quos quidem manus mortuas etiam appellamus. Et subinde: Quod legimus Ludovi um Regem, eum, inquam, qui Hutinus usurpatur, anno 1313. servos omnes accepto pretio man umisisse, id ego interpretor de libertini generis hom,inibus, quos manus mortuas appellamus; qui liberantur beneficio Principali ab eo seruitutis vinculo, quo quidem extrapatroni territorium uxorem durcere bonave prohibentur alienare. Interdum Manus mortua legis nomen est, aut pacti, conditionisue, sicut vides in Glossario Lindenbrogii ad Codicem LL. antiquarum. In Gallia, inquit Gryphiasder, manus mortua dicitiur, quando grex ita datur, [Note: in aecon. beg. lib. 1. cap. 17. §. 220.]ut numquam moriatur, not atione a contrario, ut apparet, c u~rectius manus non mortua diceretur. Germaqni vocant Eisern Vih, wehrung, quasi pecora perpetua et aestimato data. Videantur Wehnerus voc. Eyseren Vihe, et Besold. Thes. Pract. v. eod. Apud Miraeum in Diplomatibus Begicis lib. 1. c. 80. Henricus II. Lotharingiae Btabantiaeque Dux à seruitute manus mortuae aliisque


page 532, image: s0568

oneribus anno 1247. suos vasallos liberat, verba Diplomatis sunt: terram nostram. quam nuno possidemus, ab illa exactione sive extorsione, quae [Note: De Dueib. et Comis. prou, Gall. lib. 1. c. 18.] vuglgarter dicitur Morua manus, absolutmus et quitamus, Antonius Dadinus Alteserra aliam signifcationem ex Anglicana historia affert: legem porro ad manum mortua vocarunt, quod res semel quoesit et Monasteriis, velut mortuoe commercio in perpetuum eximuntur, et hanc legem tenaeissime in Anglia servari, scripsit Polydorus Virgilius. Unde illa, ad ius ammortiz ationis refert.

§. XXXI. De publica subiectione per fecta, supra egit, 1, 3. 8. et 12. de imperfectâ 1, 3. 21. et seqq. Addendus Bodinus de Rep. 1, 9.

§. XXXII. Dixerat supratius in personas origtnarie acquiri generatione, consensu, delicto. De prioribus egit: nunc addit aliquid, de subiectione ex delicto. ubi subiectionis vocab ulo viderur seruitutem notare: sine capitis summam praesctiptam, sive verba, huius §. pleraque spectes. Et quae ad privatam quidem seruitutem poenalem spectant, facilius se explicant, et ad religionem iudicis aciudiciorum pertinent. Quare pro modo delicti, ut ipse monet, vel perfecta vel imperfecta (ubi rursus dmersis gradibus locus est) seruitus decernitur: ac interdum quidem in perpetuum, interdum ad tempus; ut antea in addictis [Note: ??? 2. e. 1.] vidimus. cuius generis in Lege Baiuvariorum constituitur, ut alodem quidem et vitam sinae captiali crimine (ibi expresso) nemo Baiuvarius perdat; cetera veroquaecumque commiserit peccata, quousque habet substantiam componat


page 533, image: s0569

secundum legem; si vero non habet, ipse se in seruitto deprimat, et per singulos menses vel annos quantum lucrare quiverit, persolvat cui deliquit, denec universum debitum restituat.

Inter exempla seruitutis poenalis privatae, nominantur hic feminoe, quaese servo alieno iunxissent. de quibus in Senatusconsulto Claudiano constitutum erat à Claudio Imperatore apud Tacitum, et postea amplius à Vespasiano [Note: Vespas. e. 11. 12. A. 53.] apud Suetonium. Sed Taciti quidem locus paene pro deplorato est. Quare Curtius Puchena, manum abstinere, sanum consilium censens, id tantum annotavit, in Codice Florentino abesse illa verba, et qui nati essent; legique in seruitatute sui eonsensissent pro libertis haberentur. Unde Lipsius Farnesiani codicis ductu fecit: ut ignaro domino ad id prolapsa, in seruitute; si consensisset, pro liberta haberetur. Quod cum confidentius factum videretur Hippolyed à Collibus, sub assumpto schemate Pompeii Lampugnani, inter alia, impugnavit: lectionemque [Note: dispunct. Cod. Mirand. obseris lib 31. c. 16.] haud dubie audaciorem substituit. Respondit Lipsius, et potissimum auctoritatem Cuiacii, qui Lipsianam emendationem probaverat, in eximiâ dissertatione de SCto Claudiano, obtendit. Ludovici Aureliani (infelicis plarumque critici) ista est correctio: statuiturque ut ignaro domino ad id prolapsa in seruitute esset: sinconsensisset, et ea et quinati essent, prolibertis hoeberentur. Interpres Italus Bernardus Davanzatus, totum locum in hunc sensum reformat: Ralatione facta statuitur poena in Libertas, quae


page 534, image: s0570

absque venia patroni, se coniunxissent seruis, ut redirent in seruitutem: sed, qui nati essent, inde liberti habeerentur. Sed quin dominus hic non ad feminam, sed ad servum, cui femina coniungeretur, referri debeat, nec pro patrono sumatur, eruditis vix unquam possit fieri dubitabile, haec in transitu. Particula de liberis, si retinenda esset, spectarer favorem liberorum, et matris conditioni, in qua ante coniunctionem indignam fuerat, eos propius admoveret. Severius [Note: lib 3. tit 2. l. 3] Lex Wisigothorum, si mulier ingenua serno alieno sese coninxisset, decernebat in illis verbis: Filii tamen et quandocumque et quanticumque, qui ex ea iniquitate fuerint procreati, conditionem patris sequantur, ut in servitio permaneant: facultatem vero mulieris propinqui sui legali successione conquirant. Additur quidem temperamentum de recuperanda ingenuitatis conditione, sed valde difficile.

De publica subiectione, primo meinisse debemus, illam non posse semper imponi victis, tum quatenus imperii non ö- herilis aestimatione venit, et omnino observari debere, quae Grotius alibi praecipit; tum multo minus, quatenus [Note: lib. 3. c. 15.] seruitutis significationem habet. Quare nec per se populi seruitutem semper perpetua esse posse, apparet, imo fortasse numquam abesse debebat etiam inter ethnicos temperamentum illud iuris bellici vulgo dicti, quo populivicti, quantamcunq; meriti vindictam, post toleratam seruitutem certi temporis, ad conditionem seruitute meliorem traducerentur.


page 535, image: s0571

IN LIB. II. CAP. VI. De acquisitione deriuativa facto hominis; ubi de alienatione imperii, et rerum imperii.

§. I. et II. Acquisitione originaria quomodo aliquid nostrum fiat, sive primum à nobis acquiratur, hactenus disquisitum est, nunc quomodo transferatur dominium, et nostrum aliquid fiat acquisitione deriuativa, exponitur hoc et sequenti capitibus: hoc quidem, quomodo facto hominis; sequenti, quomodo facto legis.

Alienandi potestatem inesse in dominii, pleni scilicet perfectique, naturâ recte hic dicitut. Qui dominus rei est, potest eam, vel sibi retinere, vel ad alium transferre, libere. ad utrumque enim indifferenter se habet illa potestas. Unde, sicut vendere rem suam, quae commercii capax est, nemo prohibetur; [Note: de l. agrat. orat. l. c. 5.] ita ab invito empere, iniurio sum esse, Cicero dixit.

Illa alienandi voluntas porro et consensus, decllarari debet, modo idoneo et sufficiente. Quo facto, naturaliter absoluta et consummata videtur alienatio, ita ut alienans cessisse suo iure quod in re sua habuerat, et alii illud concessisse vel in alium transtulisse, credi possit, si alius ille acceptare se declaraverit. Quo modo autem idonee et efficaciter voluntas


page 536, image: s0572

alienandi acceptandiq; et consensus declaretur, amplius quaeritur. Atq; hic comunis et vera responsio estmon solo actu interno hoc fieri posse, sed requiri verba, et signa externa suflicientia. Nam quoe Scholastici quaerunt. et vacillante calamo de actu interno disputant, nec expeditur illorum concertationibus, nec usum habere maiorem, quam abusum cernitur, sicut colligas ex Ludovico Molina, qui ita format [Note: Tract. 2. disp. 266. §. 8.] quaestionem: utrum seclusa dispositione iuris civilis standoque solum intra limites iuris natur alis, donatio mere interna, qua quis diceret secum, dono talem rem meam Petro, qut promitto Petro me daturum illi hancrem, obliget in foro conscientioe sic donantom aut promittentem, ad manifestandam Petro donationem, aut promissionem eo modofactam, atque ad tradendum illi eamrem, si illa velit accipere, donationemque aut promissionem acceptare: ita quod Petrus vi talis donationis aut promissionis internae sibi factae, comparet ius ad illam rem, haud dissimile ei, quod heres sive ex testamento, sive ab intestato comparat ad bona defuncti, eo ipso, quod ille è vita discedit. Quis autem non videt mutari statum quaestionis, cum non de interna modo promissione, sed externa eius manifestatione hic agatur? sine qua quoniam illa interna promissio aut donatio consummari non posset, (quis enim locus acceptationi ab altera parte, ubi nihil à volente dare, significatum est?) idem dicitur, quod modo dicebatur: voluntatem alienantis in hoc negotio non nisi per verba et signa externa


page 537, image: s0573

intelligi accipique posse. Quod si ad obligationem Deo factam internos illos actus referrevelis, subtili patritione opus erit, ut ea, quae definiri possunt, ab illis, quae nec definiri, nec satis dignosci queunt, distinguantur. Nam sicut ea, quae ad rationem voti quodammodo accedunt, facilius, quo valeant, diiudices; ita pleraque in varietate infinita internorum actuum, inexplicabilia sunt. Dixerit quis secum: Si Deus ex hoc, in quo versor, pericnlo me eripuerit, ad celebrandam divini auxilii memotiam pauperibus donabo centum numos Imperiales. quoniam Deum huius internae promissionis testem habet, et arbitrum fecisse intelligitur, non potest nulla videri obligatio apud Deum. sed, quid si cogitatione vaga minimeque destinata, aut supra vires patrimonii, et cum ceto ac evidenti periculo paupertatis suis liberis consciscendae, adeoque temere, tale quid animo agitavit? neque finem prospicier, si quis haec velit cogitando persequi, quae circa internos actus varie possunt incidere, vix comprehendi, nedum explicari idonea. Quare scrupuli non sunt multilicandi in talibus, cum vel ipse Molina fateri cogatur, quod ea quoestio parum utilitatis habeat ad praexin. cuius generis sunt etiam illa, quae de acceptatione, quasi non necessariâ naturaliter, iaciuntur.

Declaratio autem externa voluntatis, hactenus firmata, et naturaliter necessaria, qualis esse debeat, ut ad transferendum dominium sufficiens videatur, nunc amplius disquirendum est,


page 538, image: s0574

et infra ab ipso Grotio, ubi de promissis agit, disquiritur. Neque enim sufficere dixeris verba vaga, ambigua, obscura, rem non satis exprimentia, in eo, de cuius voluntate alienandi quaetitur. sicut nec acceptasse videtur, qui subfrigide et vix cum assensu, aut nuru gestuve ambiguo, aut ilentio excepit sermonem dantis sive dare volentis. Haec enim ad obligationem inducendam, etiam naturaliter parum sunt idonea. certa et clara, et extra omnem suspicionem aut querelam incertae voluntatis posita, afferri, verum est, ubi de actu obligante quaestio movetur. Quapropter Iureconsulit, cum viderent hunc locum cavillationibus, dolis, circumventionibus obnoxium esse, externam illam significationem voluntatis, ut efficax esset, ad titulos et formulas conventionum et contractuum retulerunt, ut haec alienatio emptionis, illa donationis titulo, et sic in ceteris, insignita nosceretur. Imo nec verbis contractum, nisi Traditio rei alienatae accederet, consummari negotium statuerunt. Hebraeorum quoque iure civili ex nudo verborum contractu nihil omnino transferebatur: et proedia, emptoris ita demum fiebant, si aut nummis datis, minimum argenteo seu siclo, aut syngraphae testimonio, aut corporali, post contractum aut sub [Note: de 1. N. et G. lib. 6. c. 5] ipso, possessione, ea adquisivisset. ubi borum nullum, irrita plane ibi venditio. apud Seldenum.

In hoc iam, quatenus ius naturale à civili discrepet, videndum. Quando enim volumtas alienandi, vel in tantum, vel in totum,


page 539, image: s0575

clare et determinate expressa, ex una parte, ex alterâ, voluntas acceptandi itidem citra ambages significata; adeoque mutuus consenus satis manifestatus est: nihil amplius requiritur naturali iure ad translationem dominii. Ius civile autem. Traditionem insuper requirit. Quae tamen, quod translatione dominii in se spectatae non sit intrinseca et quasi essentialis, sed utilitatis ciulis ergo addita; hoc videtur modo intelligi posse: quod ipsi Iureconsulti, in quibusdam casibus traditionem non requiti [Note: 11. 8, 25. Tract. 2. disput 3. § 18.] fatentur, quos enumerat Grootius infra, et latius Molina. Facit autem ad lites dominii causa praevertendas (quarum infinita seges subnasceretur alias) ut non nudis pactis, sed pactis sive contractibus alienationem iusto titulo constituentibus, et tradtitionibus exercitium iuris in re alienata porrigentibus, dominia rerum transferantur. Hinc Traditionum variae formulae et symbola, de quibus aliqua consignavit Hieronymus Bignonius ad Marculfi [Note: ad lib 1. e 13. p. 473. et seq.] Formulas, et (qui omnino videndus) Gottefridus Wendelinus in Glossario Salico voc. Festuca vel etiam Fistuca. Iure autem naturoe non est [Note: lib. 1. c. 3. dub. 3. §. 12.] necessaria tradito (inquit cum Grotio, Lessius) est tamen rationi consona, quia sicut, ut possim re aliqua vit nartur aliter, requtritur, in me, vis utendi; et in re conveniens applicatio: ita ut possm uti re aliqua moraliter tamquam dominus, vequiritur ex partemea aliquod ius per contractum aliquem vel similem modum; et ex parte rei, debita applicatio, quoe fit per traditionem vel


page 540, image: s0576

apprehensionem. Apparet, haec de usu et exercitio dominii dici: ad quod traditio, iure iam translato, veluti manu ducit accipientem. Neque [Note: ad h. l. et c. 8. §. 25.] aliud videtur velle doctissimus Feldenus, cum Traditionem iurenaturae requiri ad alienandu; et alienanti imperfectum quoddam dominium ante traditionem superesse contendit. Nam ista facultas exercendi act um dominii, circa rem, post contractum, qui alienationem importat, ante traditionem; vera aestimatione, non est facultas domini, neque traditie actus dominii ultimus, sed potius abdicationem dominii, quod alienans habuit: et promulgationem dominii; quod accipiens habet, significat.

§. III. De Imperiorum alienatione, gravissima hîc incipit disputatio: illis nixa principiis, [Note: ab. 1. c. 3. 5. at. et 12.] quae Grotius supra posuerat de regnis patrimonialibus, et regibus usufructuariis. Non dici illa accurate satis, sed per compatationis quandam licentiam, iam notavimus, et usutructuarii praesertim appellationem periculo non catere, [Note: ad lib. 1. e. 4. §. 10. p. 285. et seq.] ostendimus, Quod si et proprietatis vocem ad modum privati iuris in terminis strictissimi velis capere, neque illa satis argumento commoda aut idonea erit. Illud quoque non exquisite dici monuimus, quod alienandi porestas ex modo acipiendi imperii, per electionem, successionem, victoriam belli, aestimabatur. Addenda sunt quae doctissimus Feldenus, hîc et supra annotavit. Sed qui Grotium excusare veller, proponeret comparandi publice receptam, etiam inter erudiros, consuetudinem; cum certis ex causis


page 541, image: s0577

delecta similitudo, non per omnia, sed quodam modo exauditur: consideraret praesertim consilium eius, qui hoc argumentum, quamquam minime privati iuris, eius tamen iuris vocabulis, et o)ikonomi/a|, parritim scilicet spectatâ, voluit datâ operâ tractare; eoq; plures ad noscenda haec talia, vel neglecta ante, vel confusa prorsus ac intricata, allicere: respiceret exempla liberioris neque à figuris alieni stili: apud verteres ae iuniores moralium et practicatum rerum scriptores; quae per omnia refingere potius unaque liturâ delere, quam interpreatir, nec consilii nec exempli boni esse, non dubitandum est, quin crediderit.

De alienatione ergo imperii, vel partis, agere volentibus, ad domlnii naturam et conditionem respicere, nefas non fuerit. Quamvis enim non contenderis cum eo, qui, ut absolutum et non absolutum est, imperium malit hic considerare; alienatio tamen ipsa, dominii cogitationem generabit: Ut autem alienat isnis vocabulo abstineatur, et nescio quae periophrases substituantur, nemo eruditus et prudens postulaverit. Verba communiter recepta, apud omnes, vel olim vel hodie, in operibus eruditorum, in scriptura publica, in monumentis curiae, fugere ac devitare, neseie quàm consultum, ecessarium cere non est. Sicut enim subtiliter partiri à sum~o adimum, et singulas rerum patriculas, habitusque varios, novis, discretis, et ad eviusque indolem accomdoatis efferre vocabuis, licuerit illis,


page 542, image: s0578

qui philosophiae practicae, adleges artis et docrinae, studiosius revocandae sunt intenti: ita duos quasi scopulos, in hoc cutsu, enixissime vitandos esse censuerim; primum ne omnibus priorum scriptis, vetustis nuperis, alio stili genere usis, ignorantiae notam, arroganter et importune, apponere; deinde, ne ea, quae vel semel posita saepius subintlligi voluerunt alil, vel reverâ eadem mente, licet verbis non iisdem, dixetunt, ut praeterita, ut ignorata, ad aucupandam singularis et nonuae sapientiae gloriam, cavillari quisquam inanimum inducat.

Ut ad alienationem imperiorum et Principatuum revertar, diligenter discerni debet, quod legibus aut moribus et consuerudine populorum, vel singulatim huius illiusue pepuli, fit; et quod iu?e naturae fieri posse creditur. De regnis hîc tantum loquitur Grotius, et definitionem huius quaestionis, ex modo habendi regnum arcessit; si enim Rex habeat imperium plenum et plene, tum natur aliter includi in indefinita illa potestate, alienandi facultatem; siplenum quidem habeat, sed non plene, tum abesse regi facultatem alienandiregnum, ad populum scilicet spectantem, si regis consensus accedat. unde consequitur, si ne plenum quidem habeat, multo minus ei alienationem concessam intelligi. Ubi norandum: si ius naturae huc allegandum sit, praesupponi statum certum, et formatum regni modum. ut enim regna vel liberâ infinitaque porestate, vel limitatâ restrictaque constituantur, naturae indifferens est: quae nullam


page 543, image: s0579

formam rei publicae, nisi quae rectae rationi repugnat, aversatur. constituto autem statui quid sit consequens, aut conveniens, natura saepe ostendit: non ubique praecipiendo, sed interdum non repugnando, est, ubi suadendo. Sic in absoluto et indefinito regno dixeris: naturam et rationem non impedire, quo minus liceat regi regnum alienare; quamvis temperamentum huius iuris, de adhibendo populi consensu, non parum suaderi ratione naturali videatur. Equidem, si dicendum quod res est, ut rex quicumque alienet totum imperium, invitis civibus, seu nolente populo; seclusis omnibus legibus, moribusque, an permittat natura, dubitari quidem hactenus nequit (non enim intercedere diximus, quo minus regnum cum potestate alienandi constituatur) sed an non potius suadeat regi, ut suo iure, si retinere non vult, cedat potius, libertatemque sibi consulendi populo restituat, quàm invitos alienet; non est nulla dubitatio.

Non fuerit necessarium monere de discrimine locutionis. Dicit Grotius, in regnis quae non plenehabentur, alienationem imperii fieri à populo, accedente regis consensu. cur non, fieri à Rege, accedente populi consensu? nam in talibus quoque regnis, actus publici prima auspicia à Rege petuntur. an ius populi maius credidit? sed hoc, nisi ex formula regni et limitibus regi positis, intelligi nequit. Posset enim in legibus, quas fundamentales vulgo vocant, dici: Habeat rex imperium in omnes et


page 544, image: s0580

omnia, excepta facultate alienandi; idque vel cum adiectione, nisi cum con sensu populi. aut: Rex sit iureregio, sed facultas alienandi ad populum specter. Sed haec non reprehendendi Grotii causa dicuntur. minuta enim isthaec, nec semper subtilius rimanda, in promiscuo haberi possunt.

Totus autem hic locus moribus et legibus populorum fere regitur. Quae notitia non ubique in obvio posita. neque enim leges, quas vulgo fundamentales vocant, ubique perscriptae, aut ad totam rei publicae rationem sufficienter descriptae exstant. imo hoc ipsum de alienatione caput, magis consuetudine, usu temporum, moribus explicari laudarique videas, quàm scripturâ legum. Hoc ergo dicere liceat: Europaeas apud gentes alienationes Principatuum, per donationes, dotem, venditionem, non incognitas; in dubio tamen non praesumi pro Principe, alienare volente, nisi praxis et usus longi temporis auctoritatem rei conciliaverit; neque simpliciter praesumi pro persona, sed iuxta iura familiae, agnatorum, locorum. Illud quoque apparet, longe aliam et favorabiliorem esse conditionem alienationis, quae lege fit (de qua hîc non agitur) quàm eius quae facto hominis perficitur. Cuiacius ad ius gentium hîc respexit, cum [Note: de I. B. lib. 3. c. 15. p. 608.] laudante Alberico Gentile, de alienatione rerum regni, et ipsius regni, scriberet: etsi nulla speciali lege prohibetur, generalitamen omnium regnorum, cum ipsis regnis nata, et quasi iure gentium videtur vetita.


page 545, image: s0581

§. IV. V. VI. Partis alienandae consensum hic requirit, eique prae toto aliquid eximii iuris vindicat, iuxta communem sententiam Iureconsultorum, [Note: C. 1. lib. 1. c. §. 3. et 5.] apud Albericum Gentilem, loco nunc laudato, et Fernandum Vasquium in Controversiis Illustribus fuse illustratam. Accipi autem debere hoc de regnis, quae non habentur plena et plene, ipse Grotius infra monuit III, 20, 5. Ratio Grotii non est de nihilo, si recte expendatur: sed iis, quae §. antecedens habuit, parum consentanea. Qui enim totum potest alienare, ille et partem. Nam quae diversitatis ostendendae §. 6. afferuntur, haud multum negotii facessent recte considerantibus. neque admitti potest, quod pars utatur iure, quod ante initam societatem habuit, imo ne potest quidem societas maior et civilis iniri, nisi hac conditione, ne sociati utantur iure, quod, ut suae spontis considerati, ante societatem initam habuerant, in civilibus scilicet. nam naturalia, ut facultatem honeste agendi, nemo inita societate abdicasse censetur. De cetero, ut coepi dicere, non soleo repudiare rationem Aristotelicam considerandi ta\ pra/gmata fno/mena, sive res ab origine sua, et consilio propositoque primaevo constituentium e. g. civitates et res publicas. Sed ratio hîc posita [Note: §. 4.et 6.] non procedit universaliter, sed in quadam tantum civilis societatis constitutione. similitudo quoque de anima in corporibus perfectis, [Note: §. 6.] non valet eo, quo destinatur: et facile in contrariam senrentiam aptatur. Doctissimus


page 546, image: s0582

Conringius, Grotianam hanc de parte civitatis [Note: de Finib. e. 19. p. 349. etc.] sententiam, impugnans, in herilibus imperiis, ait, manifesto falsam esse: deinde, quod de societate perpetua affertur, accipi moraliter debere, quatenus non obstet moralis quaeda! impossibilitas; qualis oritur à necessitate pereundi, nisi societate dissoluta patiatur pars populi se alienari: porro, in rebus publicis quoque melioris ordinis, eos, penes quos est to\ ku/rion, habere habere liber am facultatem agendi circa omnia, quae salus publica exigit, adeoque, hac exigente, partem civitatis alienandi: denique, solam democratiam seu popularem remp. in eiusmodi rebus, nihil nisi de sententia populi agere. de solo ergo illo casu disputationem relinqu, si alienacio partis non vergat in salutem publicam. Ingens huius quaestionis usus in Imperio nostro, quando de alienatis et ab Imperio divulsis variis regionibus et provinciis sermo est. E. g. Quando Pontifices Romani, Donationis Caesareae titulum iactant, dubium non est, quin demonstrare teneantur 1. an et quomodo factae sint illae donationes, Tabulis non summatim excerptis, ut apud Bzovium fit, sed authenticis et formalibus. 2. an praeter utile dominium (utendum enim est vocabulis, sicut huius argumenti disceptatores com~uniter utuntur) per eas donationes ipsis (Pontificibus) aliquid accesserit. Certe Boterus in Politia Regia, ubi describit statum Pontificis Romani, de Utili Dominio loquitur. 3. An Imperator solus unquam, deinde an hoc aut illo tempore, potuerit facere, ut praeter dominium utile plenum, quicquam ad Pontifices perveniret, aut


page 547, image: s0583

Caesarium et Imperii ius in eum transferretur. 4. An potuerit, cum consensu Electorum, vel quorundam, vel collegii totius. de quo postea. 5. An accedens quorundam Electorum consensui quorundam Principum consensus, ad hoc potuerit sufficere. 6. An clausula salutaris de Iuribus Imperii, sive Iure Caesario reservatis, omni donationi tali, tacite insit, etiam si verbis non fuerit clare expressa. 7. An donatio a Caesare pontificis artibus et religiosis assertionibus decepto facta (e. g. quicquid aliter iura humana, aut mores et usus gentium suadeant, relgionis ac divinae vocis decreto tamen alienationes tales licitas esse Principibus) valida sit. in qua probatione, hactenus titubante gressu incesserunt patroni donationum talium. sicut videre licet in scriptis [Note: in Monarch. S. R. I.] Monarchicis apud Goldastum. Ita de titulo Emptionis venditionis in quaestione facti, quaeri solet, an Imperatores, praesertim Rudolphus Primus, Henricus Lutzelburgius, Carolus Quartus Italis vendiderint ius, quod Imperium et ipsi habuerant. Neque enim hoc tam facile probatur, quàm dicitur, si per singulos Principatus et civitates eamus. Tum quaestionem iuris acceditur, an potuissent Imperatores alienare Imperii iura vel in Italia, vel alibi, etiamsi voluissent: de qua tumultuarie fere agunt scriptores Iuris Publici, Limnaeus I, 9, 37. in Additionibus et ad Capitulationem Caroli V. Reinkingius I, 2, 8. Zacharias Vietor de causis Exemptionum Imperii, [Note: de rep. I, 9.] et ceteri, in quibus et Bodinum nominare debemus: diligentius autem, quem paulo


page 548, image: s0584

ante laudavimus, Conringius in opere de Finibus Imperii. Robur disputationis, ad leges et niores cuiusque Regni exigi solet, an liceat, v. c. partem civitatis, etiam nolentem alienare, et cui liceat. Ita duras conditiones tradendarum regni partium in manus Caroli V. Caesaris, effugit Franciscus I. Galliae Rex, qui petenti Carolo, ut Legibus Madrilianis satisfaceret, respondit: in sua non esse potestate, de regni Francici corpore membrum aliquod separare, nisi eiusdem membri, ordinum ac totius regni consensuita decernatur. referente Ponto Heutero in rebus [Note: lib. 9. c. 5. tom. 2. ann. 1526. p. 566] Austriacis: unde descripsit Franciscus Haraeus. app obat hanc rationem Bodinus, alias tum iactatas reicit lib. V. c. 6. addi deber Gryphiander, de Insulis cap. 24, §. 40. etc.

Quod in §. V. dicitur de iure quod necessitas porrigit, Feldenus ita existimat capiendum, ut non iuste quidem facta, sed venia tamen digna, haec atque talia velic haberi. neque nullus est alibi huius distinctionis usus: quando certis actionibus ignoscimus, quibus directa via, iuris appellationem accommodare non audemus. Sed hic omnino subesse videtur ratio eius sententiae, quae fidem civitati à parte debitam, exceptione necessitatis peteundi, limitandam existimat. sicut alio loco monuimus. Memorabilis est casus civitatis Groninganae, quae deserta à Praesule Ultraiectino, ita se 1518. Carolo Geldro tradidit, ut ipsi et heredibus [Note: Hist. Gelr. lib. 11. pag. 678.] eius sponderet, fidem, obsoqutum, officia omnia solita bonis subditis, nisi vi maiori ac necessitate


page 549, image: s0585

adacta facere aliter cogatur, apud Isac. Pontanum.

Hypothesis de libera voluntate, et de iure contradicendi in §. VII. à Grotio quidem refertur, ad illam primaevam voluntatem consociatorum, de qua §. IV. iam diximus. Reverâ autem libertas haec restringitur et adstrinigtur rationibus utilitatis sive salutis publicae, et ipsa consociationis indole.

Exceptiones de publicâ utilitate et necessitate §. VIII. haud dubie irrefragabili philosophiâ nituntur, si recte tractentur, neque ab architectonicâ auctoritate, ad minora et inferiora detrudantur. Igitur bene faciunt Iureconsulti, quod hanc sententiam tuentur. Fernandi Vasquii disputatio in hoc argumento, ut [Note: C. I. 1, 3, 8. et 1. 4, 4. etc.] amnis, in quem torrentes multi incurrunt, multa trahit parum liquida: et propterea merito refutatur à Conringio. Nam voluntas [Note: De Finib. c. 19. p. 351. etc.] partis, etiam in regimine civili in volentes, scopo rei publicae consentaea esse debet, nisi quod, ut antea dictum est, quatenus civilia imperia ab herilibus distingui solent, si quae alienatio non ad communem utilitatem facta esset, nihil actum neque teneri populus videretur. Ita quidem ex sententia eorum, qui Aristorelici dogmatis religione civilia imperia, utilitate parentium unice definiunt. In quo tamen non sunt nullae difficultates, vix, bene vitabiles. Quare videmus eos, qui ex Principibus et Regibus nudos administratores, aut magistratus faciunt, et totam imperandi


page 550, image: s0586

[Note: Sic Francisc. Hotemannus Quaest. Illustr. 1. Reges pro meris curatorib. tutorib. admi istr. habes.] formulam negotiorum gestorum mensurâ metiuntur, semper id tamquam oraculum in fronte, in medio, in imo iactitare, et ea exstruere, quae si stare debent, summa potestas eiusque exercitium in civitatibus destruatur oportet. cuius tam periculosae philosophiae larga apud Vasquium seges est, qui ducentas se hinc definitiones derivare (quo successu, iudicent qui intelligunt) iactitat. Grotio certe cavendum [Note: C. l, 1, 1, 10.] est, ne hos disputatores probet, si vult principia sua alia tueri. Quare alibi, licet fateatur, [Note: Il, 14, 12.] ad imperium recte exercendum, non esse neceffariam infinitam potestatem obligandi civitatem sive populum et successores, animadvertit tamen, non esse hanc rem ad naturam negotiorum gestorum exigendam, ipsique rei publicae periculosum fore, si, qui rei publicae imperat, ad tales angustias redigatur. Et quando civilia imperia ab herilibus distinguunt, quasi haec in invitos, illa in volentes sint, rursus auctoritatem magis dicentium, quàm dictorum rationes requirunt, qui crude philosophantur. Accurate enim loquendo, summa potestas, in omni Republica et quacumque regiminis forma, quando et quotiens exercetur, etiam invitis imperat praecipitque. ubi enim est civiliter consociatus coetus, in quo omnes sponte faciant officium? certeprima consociationis ratio ordine imperandi et parendi eatenus nititur, ut omnes ad finem societatis consequendum faciant, quod summa potestas praescribit, vel volentes, vel, si


page 551, image: s0587

nolunt, malo domiti. unde du/namin a)gagkastikh\n omni imperio tum civili tum herili inesse, supra dictum est. Iam quod de utilirate parentium, exclusa omni utilitate imperantium afferri solet, partim cum figurâ et excessu apud scriptores dicitur, partim comparationis causâ. quod aliqui ita efferunt; imperantes non tam suam quàm patentium utilitatem, sive primum et praecipue parentium commoda, in secundis, et pro eo quod accidit, suam, in civili imperio spectare debere. Quae penitius inspectari, publice interest. Postulare enim ab imperantibus, ut suae utilitatis nullam omnino rationem habeant, multis modis iniquum et civili consociationi disconveniens est. nisi quis ex imperantibus meros curatores, tutores, imo servos velit facore. An Imperantes nullam constituunt partem civilis societatis? si partem constituunt (loquamur enim nunc ita) quomodo illorum utilitatis ratio haberi nulla debet? Quid, si imperantes praecipuam partem societatis faciunt, si in multis personam moralem totius corporis referunt, an aequum est, ut ipsorum utilitas in secundis, et ex accidenti, ut loquuntur, spectetur? Atqui, ipsi imperatnes, ipsi Principes hoc dicunt: non sua, sed quae civium sunt, se curare, et curare debere? cur non conquiris bonorum cinium dicta, totiusque saepe populi, sua commoda post Principis commoda ponentium, et ponenda esse asseverantium? si quidem, quo valeant eiusmodi orationes, ignoras. Ut


page 552, image: s0588

redeamus ad inceptum, in quaestione nostra, ante omnia tenendum est, penes quem et quos in Republica sit summa potestas. Ille ergo, aut illi, penes quos indubie est summa potestas, publicae utilitatis aut necessitatis causa possunt alienare partes imperii seu civitatis: ut in singulari imperio, etiam civili, Rex; in Aristocratia vera, optimates; in Politia, populus; in mixto statu (frustra enim negari, alibi ostendemus) ii penes quos maiestas residet. Inest enim haec facultas, iacturâ partis servandi totum corpus, et salutem securitatemque rei publicae totius, cui omnes partes obligantur, partis etiam nolentis alienatione obtinere, in ipsa summae potestatis natura: quae voluntates civium, non rectas, ad finem civitatis universalem, inflectit. Nisi quod invitorum eiusmodi actiones, quatenus patiuntur fieri, quod nollent, si ipsorum arbitrii res esset, merito ad consensum et volunratiae actionis genus reducuntur. Quod in excmplis pactionum militarium saepe videmus, cum pars imperii, etiam invita, quatenus tamen repugnare nec potest, nec debet, reliqui corporis servandi causa, efficaciter alienatur. Sed, quoniam de subiecto summae potestatis, pro varia Rerum publicarum descriptione aut gubernatione, non raro dubitationes oriri solent, cautiones plerumque adhibentur à contrahentibus: sicut in Regno, quod dicitur v. c. ubi limitata habetur potestas Regis, aut communicata cum proceribus, non Regis tantum


page 553, image: s0589

sed Procerum quoque voluntas, voluntatisque testimonia expetuntur: ineunturque pacta cum Rege et Regno. Quae formula tamen, usu et consuetudine, fortassis etiam locum habet aliquando, ubi solius Regis arbitrio, quoad potestatem imperandi, omnia geruntur. Atque hic sequi solemus stilum cuiusque Rei publicae in alienationibus et cessionibus faciendis usitatum, citra curiosam disputationem de forma et statu Rei publicae, non semper et ubique oculis se offerente. Pertinent huc formulae, quae in Instrumento Pacis Caesareo Gallicae, de locis Regi Christianissimo cessis occurrunt. Apud Prilusium in formâ, ut loquuntur, [Note: corp. script. Polon.] habetur venditio Ducatus Osuiaczimensis Regi Poloniae Casimiro facta anno 1457. Videatur [Note: tom. 1. pag. 244. etc.] etiam in Pactis Galliae, Cessio et Translatio Ducatuum Lotharingiae et Barri in Caridinalem Lotharingiae, à Fratre Duce Lotharingiae facta Mirecurtii 19. Ianuarii. 1634.

Unicum adiciemus de utilitate publica et necessitate, (quod et alibi diximus) ne illis nominibus abutantur potius quàm utantur, huius argumenti disceptatores. Naturali enim aequitati congruit illa Iureconsultorum cautio, quando, privato rem suam utilitatis publicae aut necessitatis causa auferri posses statuentes, addunt: si aliter publica utilitas haberi non postest. vid. apud Casp. Klock. Relat. 65. §. 133. et seq. Quid, si tamen alienatio talis facta sit, non observata hac cautione, id est, quamvis utilitas publica aliter potuisset obtineri? non starim, nihil


page 554, image: s0590

actum dixeris, aut in irritum reuocaveris. Est enim aestimatio et ratiocinatio publicae utilitatis ardua, neque semper uniusmodi; de qua nec idem plerumque omnibus videtur. et, qui iudicat, alios obtinendae utilitatis publicae modos non aeque in summam validos, aut durabiles, denique hoc, quem ipse amplexus est, minus certos bonosque fuisse, illi voluntas nocendi laedendive tribui nequit. Et in dubio, potius praesumitur, pro aestimatione et consultatione imperantium. Sed nec tam aequaliter et constanter se res humanae habent, ut hic omnia possint ad liquidum perduci.

§. IX. Ex eo, quod hîc dicitur de Infeudatione, quae lienationis species (ita ut ususfructus rei per infeudationem alienetur) etiam [Note: de L. Reg. Cerm. cap. 7. Sect. 3. §. 1. etc.] apud Feudistas habetur, Carpzovius ostendit: quando in Capitulatione Imperatoria, de alienatione Bonorum Imperii, non à solo Imperatore facienda, decernitur, etiam infeudationem prohibitam censeri. Quomodo autem consensus Imperii apud nos soleat haberi, notum est, nempe per legatos partium integrantium mandatu sufficiente instructos, ut Grotius loquitur, id est, in Comitiis, sive Comitialiter. Hic enim est ordinarius et sollennior modus. In Annotatis addit alium modum et arctiore compendio conclusum. Sic in Imperio, inquit, in alienationibus, Electorum consensus, ex more et pactis pro consensu est omnium. Cuius rei veritas inqirenda est. Dicemus primo de more; deinde de pactis. De more mult???ossent


page 555, image: s0591

adferri, si id nunc ageretur: quando coeperit, quomodo usurpatus, et quas vices passus sit. sed differenda sunt ista alium in losum. Conmunem fuisse opinionem, Electoribus cum Caesare, praeter ceteros Status, aliqua certe [Note: part. 3. cap. 14. §. 18. f. p. 385.] communia, negari nequit, et fatetur Lampadius, iura Statuum studiosissime requirere et tueri solitus. Quippe solos cum Caesare aliqua decrevisse, Aurea Bulla ostendit, et ad eam annotat Limnaeus. nec in rebus tantum ad ipsorum Collegium spectantibus, quod ibi sub exemplo dicitur: sed in aliis quoque negotiis. Videatur initium et finis Auisamentorum Moguntinorum anni 1427. utraque linguâ exhibitorum, [Note: Statut. et Rescr. Imper. p. 152.] apud Goldastum. In transactione Etzardi Comitis Ouerendae cum Carolo Austriaco 1517. inter alia habetur: Comes Etzardus cum successoribus, à Principe Carolo eiusque heredibus Hollandiae Comitibus, Oostfrifiam ut clientale beneficinm, quod Feudum vocant, recipient, neque alia ratione possessionem adibunt, modo Princeps Carolus [Note: in Carol. Austr. p. 542.] hac de re legitimum avi sui Caesaris (Maximil. I.) ac Germaniae Septemuirum consensum impertrare potuerit. apud Haraeum, et Pontanum, ex Ponti [Note: Hist. Gelr. lib. 11. p. 671.] Heuteri Austriacis lib. 7. c. 15. unde de communi opinione firmitatis, non obscure communis sententia colligitur. Minus impugnari potest, quod de re communi Statuum consensu decreta soli Electores, cum Caesare, documenta ediderint et testimonia dederint. Ita in Transactione Noribergensi causae Lotharingicae anno 1542. Electores peculiari Instrumento, testautur


page 556, image: s0592

[Note: ap. Chiflet. comment. Lothar. p. 36.] Comitialiter acta, et ratificant confirmantque. In Transcriptione Civitatis Bisuntinae 1651. Electores instrumento edito suum consensum Caesari innxerunt: promittentes, se ut aliorum quoque Statuum in proximis comitiis consensus accederet collaboraturos, quod postea factum, apud Limnae. Tom. V. ad lib. VII. c. 6. et Knipschild de Civit. lib. 4. c. 1. §. 17. etc. In Controversia Bremensi cum Comite Oldenburgico, valuit pro Comite, Gratia specialis ab Imperatore Ferdinando II. impetrata, et consensu Electorum roborata, [Note: Tom. IV. ad lib. 7. c. 7. p. 180.] apud Limnaeum. Pactorum vocabulo Grotius intelligit Capitulationes Caesareas, in quibus de Electorum consensu, tamquam sufficiente, decernitur. v. Capitul. Carol. V. artic. 9. et sic in ceteris Capitulationibus. De quarum tamen [Note: tom. V. ad Il, 12. pag. 247.] sensu Conringius e)pe/xei, Limnaeus autem, quid nonnulli Status hac de re sentiant, exponit ad Capitul. Ferdinand. IV. artic. 9.

In pignore distinguit res Imperii, de quibus hoc loco, à rebus patrimonii, de quibus §. XIII. De parte autem imperii oppigneranda, haud dubie eadem locum habent, quae de alienatione perfecta antea dicebantur. Quamvis enim etiam, qui pignerat, alienare dicatur l. fin. C. de reb. alien. et, re aestimato pignori data, eventualis emptio venditi celebrata videatur: ad plenos tamen effectus alienationis nondum processum est, praesertim cum in rebus Imperii oppignoratis, reluitio subsidio comparari soleat. quam etiamsi velis emptionem venditionem cum pacto retrovendendi dicere, illa ipsa


page 557, image: s0593

tamen conditio reluitionis rem imperio quodammodo salvam praestat. In Imperio nostro (si hoc per occasionem licet annotare) Imperatores valde frequenter provincias et partes Imperii oppignorabant, etiam ante Carolum IV. interdum et Statui Imperii dabatur facultas redimendi, donec ab hoc redemptore Imperium rursus redimeret. Apponam ex Broweri Trevirensibus, Diploma, Ludovici Imperatoris Balduino [Note: lib. 17. p. 977.] Archiepiscopo Trevirensi datum. Ludovicus Deigratia Romanorum Rex semper Augustus. Pro gratissimorum obsequiorum, tam per suam personam studiis bellicis pro defensione regni Romani et Reip. viriliter insistendo exhibitione, quam per suos nostris servitiis attentius invigilantes, ipsi Balduino -- concessimus et concedimus, indulsimus et indulgemus, ut omnia bona, et singula dependentia ab Imperio, quae inventa fuerint impignerata, vel sub spe redemptionis vendita, in castris, fortalitiis, oppidis, munitionibsus --- fidelibus, ministerialibus et hominibus cuiuscumque sexus aut conditionis exsistentibus, iuris dictionibus altis et bassis, mero et mixto imperio, terris fundis: emere et redimere, quandocumque et quotiescumque voluerit, et prout detentores (Pfandt-inhabere intelliguntur seu possessores tenebant, eadem bona tenere et habere, atque etiam administrare valeat atque possit. Verum licebit nobis et successoribus Rom. Reg. eadem summa ab eodem emere, redimere, etc. Datum Baccharaci feria quarta post assumptionis beatae Mariae virginis, anno Domini M. CCC. XXI. regni vero nostri anno VII.


page 558, image: s0594

Sequitur: Ad eundem modum (nemope sub conditione reluitionis) caduca Imperii feuda pignori esse voluit Treviren si Ecclesiae, sex millium marcarum argenti summa tenus. [Essent 18000. floreni, si stamus demonstrationi Actorum Lindaviensium.] [Note: pag. 186. et seq.] Huius generis Diploma anno 1332. Idem scriptor exhibet, quo Ludovicus Imperator, Balduino Archiepiscopo, Ecclesiae et successoribus, ea regalia, quae Abbates Prumiensis et Epternacensis ab Imperatore accipere consueverant (et vel ob itinerum pericula, vel intervalla, vel hominum impedientium pravitatem, vel quadam exceptionis et immunitatis specie, tum dioecesani iurisdictionem, tum Imperatoris investituram detrectare coeperant) cum eorum privilegiis, honoribus titulisque universis, ter milibus marcarum argenti puri, ponderis Trevirensis, ceu beneficium tribuit, et obligavit, et Ecclesiam sibi habere pacifice iussit, quoad per ipsum vel successores illa summa redempta persolutaque fuerit. Apud Miraeum in Diplomatis Belgicis Carolus IV. anno [Note: lib. 1. c. 94.] 1348. Guielmo Marchioni Iuliacensi Vesaliense, Durense, Werdense, Bobardiense et alia oppida, à certis Romanorum Regibus et Imperatoribus praedecessoribus et progenitoribus suis (ut verba habent) oppignorata, confirmat. ubi haec leges: spondentes et firmiter promittentes pro nobis nostrisque in Regno et Imperio successoribus, quod praescripta pignora praefato Marchioni Iuliacensi ac suis heredibus non auferemus, nec ea cuicumque alteri personae obligabimus, vel absolvendum ullatenus committaemus: imò canos vel nostri


page 559, image: s0595

successores, cum poterimus, debebimus absolvere, et pro nostra et Imperii nostri propria pecunta liberare. Diplomata et literas eiusmodi (Pfands-Brieffe) vernaculo idiomate, à temporibus [Note: à pag. 485. usque ad 495.] Ludovici habes in Actis Lindaviensibus. Huic Imperatoriae oppignorandi licentiae, quaesita sunt remedia, pactis cum Electo Imperatore iniri solitis, quae Capitulatio dicitur: ubi prohibitae alienationi, adiungitur etiam oppignoratio, non sine consensu Electorum facienda. An in remediis numerari quoque debeant privilegia reluendi (die Reichs Pfandschafften abzulösen) Electoribus nonnullis concessa, elegans est disquisitio: nec desunt affirmare volentibus pondera rationum; quamvis in alteram partem non sit nihil, quod considerationem intentiorem mereatur. Ceterum, quoniam in Capitulationibus Caesarcis, Statibus etiam Pignora, quae tenent, confirmantur, ardua exorta est quaestio, de interpretatione facienda, vel ita, ut confirmatio Caefarea, pignoris reluitionem impediat; quod totis viribus contendit Auctor Actorum Lindaviensium, passim: vel, salva Imperatori et Imperio, reluendi potestate. Quae disputatio suspensa est Instrumento Pacis (artic. 5. §. 9. ibi: quod ad oppignor ationes Imperiales attinet) et ad Comitialem consultationem ac definitionem remissa; reluitionibus interea inhibitis, et quoad Lindaviam et Weissenburgum revocatis.

§. X. Conferri debet cum lem~ate: etiam ad alienandas iurisdictiones minores (functiones


page 560, image: s0596

civiles minores hic vocat) requiripopuli consensum aut specialem (seu expressum) aut per consuetudinem; mox tacitum consuetudien introductum consensum appellat. Mirari possis, cur hîc Grotius, iurisdictionum vocem, vage solitam vulgo usurpari, attulerit. Etiamsi enim dicas, iurisdictiones summà minores seu inferiores alienari ita vel aliter posse, nondum satis intelligetur, quid iurisdictiones sint. Quod enim de iure dicundo tantum voluerit capere Grotius, quatenus id munus magistratibus et ministris mandatur, vix crediderit, qui meminerit, alias quoque eiusmodi functiones civiles alienari posse et solere. e. g. Tributi varia genera, seu potestas exigendi vectigalia, portoria, aliaque, venduntur ab habentibus summam potestatem, non huic tantum et illi, sed etiam heredibus. Ne de moneta, de venatione, et aliis dicamus. Deinde, ius regum tum electorum tum lege succedentium, tantum esse temporarium, et nulla re illos posse obligare successores, quomodocumque explicetur, vix admitti poterit. Tertio, donationes (qualium exempla ponuntur) factas esse salvo iure superioritatis, ut hodie loquuntur; sive, ut donatarii agnoscerent sum~am potestatem donatoris, possiderentque, ut ceteri cives aliquid dominio privato possident, nulla dubitandi causa est. Igitur quarto non satis apparet, cur aliquis, qui iure regio praeditus est, ut Reges Persarum fuerunt, non possit inconsulto populo facere, quod illi fecerunt, qui in his et


page 561, image: s0597

aliis omnibus sui arbitrii fuerunt. Et plerumque haec potestas Regibus, etiam qui Persicis comparari nequeunt, competere creditur, Sed de donationibus, infra agendum erit.

coniungunt alii, iura et res regni, cum de alienandi facultate quaeritur, sicut vides apud Vasquium: cuius disputatio plus speciei, quàm [Note: C. I. 1, 5, 23.] explicationis habet. Nam merus et simplex Princeps, quem vocat, nihil est ipsi aliud, quàm mandatarius, et curator aut tutor, prorsus ad iuris civilis formulam exactus. Tales autem Reges, nec sunt iure regio, neque hic loci considerantur. Deinde, regulas adfert indefinitas, neque ad omnia exempla applicari idoneas, multisque exceptionibus, omnes apud gentes, infirmatas. Tertio, si Principi Vasquiano licet, ob rei exiguitatem, de consensu civium praesumere; quidni Princeps verus et iure regio, de consensu etiam in mediocribus aut maioribus rebus queat praesumere? Quamquam hic quaeritur, non tam de consensu ad actum alienandi requisito praesumptove, quàm de consensu populi, ipsâ constitutione regni obligato ad tales actus, Rei publicae causa à Rege factos, in perpetuum.

Quando autem quaestionem ita proponunt; An Princeps regalia alienare possit? dici non potest, quantum tricarum et confusionum in scriptoribus praesertim Iuris Publici occurat; in illis? an Regalia ab Imperatoribus concedantur cumulative sive priuative; quae hoc, quae illo modo; an idem sint cum


page 562, image: s0598

superioritate; an idem sint quod Germanicè stilo curiae Herrligkeiten, quot sint numero, quae maiora, quae minora; an in eorum numero huic aut illi e. gr. iuri collectandi, conducendi etc. locus sit, et quae sunt huius generis alia. Rationem quoque appellationis, relictis illis [Note: Trevir. lib. 17. p. 985.] tricis, melius reddidisse videtur Brovverus, cum refert, Archiepiscopo Trevirensi Balduino per Ludovicum Imp. privilegia, iuraque quae regalia ab munerum auctoribus sic appelamus, confirmata esse, Numquam autem se expediunt, quando Status Imperii habere Regalia, et regalia Imperatoris solius esse, aut non solius esse; itemque an quaedam Regalia, à Statu Imperii subditis suis queant per privilegium concedi, et an sint tum Regalia, vage et inconstanter disserunt. Sicut exemplo esse potest vel sola de Regalibus Disputatio Besoldi Thesauro Practico subiuncta. Illud quoque est intolerabile, quod Regalia nunc iuris civilis modulo ex Feudalibus Placitis et Friderici Imperatoris constitutione metiuntur; nunc, ut de re ad ius gentium exigenda disserunt: denique fatentur tamen, neque iure nec usu certo hoc argumentum haberi definitum. Quae res potuit nonnullos eruditorum monere, ut vocabulo Regalium parcius uterentur; et potius sibi explicandum ducerent, an exercitium potestatis civilis, per partes praesertim, et parttium partes, et quatenus, quibusue et quot modis (ubi de alienatione etiam eiusque generibus cogitatur) a Principe communicari, delegari,


page 563, image: s0599

demandiari, transferri posset. Mutavitque stilum in hypothesi etiam, quantum ad Imperium nostrum attinet, Iacobus Lampadius. Sed haec e)n poro/dw|.

Ad §. XI. Repetenda sunt, quae supra de usufructuario; tum de utilitate publica et necessitate dicta sunt. Exemplum ex Gallia petitum in Annotatis, non usquequaque pro Grotio [Note: Thuan. lib. 63. P. 186.] facit. Licet enim apud Historicum, anno 1577. Aemarus Burdegalensis Praeses, Ordinum nomine, speciose disserat, nullo casu alienari a Rege patrimonium Coronae posse, quippe cuius Rex tantum sit usufructuarius, proprictate penes regnum manente; quam nullo tempore alienatam, ne quidem extrema necessitate urgente, cum Ioannes Rex apud Anglos captivus esset, meminerint homines: quippe fulcrum et columen regni illud esse, quod sacrum, inviolabile, maiores semper existimaverint: non defuerunt tamen, quî Regi ius maius, et antea, et postea vindicarent. Et qwuod hic de captivitate Regis dicitur, alii Gallorum diserte ostendunt, tali casu, lu/trou causâ, domanii alienationem non esse vetitam. In casu anni 1577. eo facilius Ordinum oratio pondus habere visa est, quod constaret, non necessitate verâ, sed affectatae necessitatis obtentu, rem à Regiis geri: deinde, consequentia omnes metuebant, sub Rege profuso, sicut Thuanus probe consignavit. De cetero, neque tam universalis est, sicut ab Aemaro profertur, regula, sed exceptiones lege et usu introductas habet complures, quae videri possunt


page 564, image: s0600

[Note: lib. 2. c. 8. p. 601. et seq.] collectae apud Limnaeum in Notitia Franeiae, Quae Tholosanus (3. de Rep. 8.) affert, ad ratiocinationem necessitatis, et quaestionem consilii non sunt levis momenti. Accedit in partem supplementi, quantum ad cautiones, conditio reluitionis. de qua ante.

Cautione autem duplici, Grotius asserta §. XI. temperat: primo liberiorem potestatem regibus permittendo circa res quae in fructu sunt patrimonii, quàm circa res patrimonii seu quae sunt in patrimonio; §. XII. (quod in comparatione, etiam deliberantibus distinctionem non inutilem praebet. nam, extra comparationem, cum de re ipsa quaeritur, quid statuendum sit, diximus) deinde, oppignorandi patrimonii publici, sive, ut Galli vocant, domanii licentia. § XIII. Ubi tamen, quod de parte loquitur, iterum ad gradus necessitatis, et maius suadendi dissuadendive pondus pertinet, non ad quaestionem iuris simpliciter propositam, quo minus enim ratio, quam de parte attulit, in toto valeat, nullum apparet impedimentum. Cum plenum imperium, ab initio §. explicat de iure indicendi tributa, accipi debet de pleno imperio in hoc genere, sive de parte summae potestatis, de hoc iure maiestatis, scilicet indicendi tributa. In fine §. bene addit de lege imperio additâ, sive de descriptione et constitutione legali cuiusque Principatus, unde hae controversiae plerumque diiudicantur, in textu manifesto. Ubi deficit lex, aut dubia est, illuc decurritur, ut, quid naturae ac


page 565, image: s0601

rationi maxime consentaneum sit, exquiratur.

§. XIV. Testamenta, esse speciem alienationis, bene ostenditur: neque vulgo dubitationem habet. Nam etsi in filiorum successione, non videatur nova acquisitio sed continuatio dominii locum habere; quia tamen continuatio haec veros demum et absolutos constituit dominos, qui antea in spe tantum per qualecumque aut quasi dominium erant; et in successione cognatorum et extraneorum, ius plane novum vocatis tribuitur, quod antea non habuerant: satis apparet, alienationi sive translationi dominii hîc locum esse. Quod respectu Testatoris transferentis, ea quoque consideratione locum haberet, qua successoribus, ius ad rem indubitabile tribvertur, et per successionis actum ius in re firmari diceretur. Sed, an sint iuris naturalis testamenta, quod Grotius vult, disputationi obnoxium est. Et quamvis nonnulli cum Grotio statuant, iuris naturalis aut gentium primaevi seu naturalis esse; communis tamen opinio tenuit, ut quoad inventionem, iuris gentium, quoad formam, iuris civilis testamenta dicerentur. A qua sententia, ut solet, sibi recedere gloriosum putavit Fernandus Vasquius, ut [Note: de suecess. lib. I. §. i. n.] adstrueret: Testamenta esse Iuris Civilis, inventione; luris Gentium secundarii, approbatione. Verum ista quidem facilius expediuntur, si Formulas Testamentorum et sollennitates, ab ipso pertestamenta de re sua disponendi iure probe


page 566, image: s0602

distinguamus. De utroque, quin iura civilia nobiliorum gentium aliquid constituant, dubio caret: sed non eodem modo. De forma enim Testamentorum, libere et indifferenter Legislator decernit, prout suae rei publicae et temporum intuitu hominumque captu, fraudibus et iniquitatibus potissimum obviam iri, reique auctoritatem et fidem conciliari, opportunum iudicat. Potestatem vero ipsam disponendi de re sua per test amentum, ut iure naturae fundatam, neque auferre prorsus potest, et ad aequitatis naturalis normam sua legislatione explicare studet, et interdum ad tempora et rationes suae rei publicae limitat, reducitque. sicut et alia quaedam, quae sunt iuris naturalis, in circumstantiis interdum, ad rationem cuiusque rei publicae, vel determinando vel interpretando accommodari solent. Neque exigui momenti est,, quod testandi facultatem vel auferri, salvo iure naturae; et suaderi naturali aequitate fatentur, qui communemm sententiam stilumque de cetero sequuntur. Reperias quoque multa huic, de iure naturali sententiae, in ardua illa, de testamentis minus sollennibus disputatione: ubi quae sunt exterioris fori, et quae sunt fori conscientiae, sollicite distingui, rationis et moris est. Ea autem, quae ad internum tribunal conscientiae referuntur, ita considerari, quatenus iuri naturae conveniunt vel disconveniunt, itidem certum est. Atque hîc vix posset elabi, si quis velit serio disputare, Vasquius. Fatetur is primo, virtute


page 567, image: s0603

legis civilis remota, quod in testamento minus [Note: De succesion. tom I. lib. I. v. I. n. 22. et seqq.] sollenni accidere ait, maneri in terminis Iuris Naturalis. Sed quod sequitur; Ius natur ale, testandi facultatem non magis probare, quàm facultatem disponendi de re aliena; quomodo conveniat definitioni illius casus, quem subiungit, difficulter reperias. Ait enim: si haeres certus sit de voluntate testatoris, in foro animae; nihil aliud de sider ari, quo minus exple atur eius voluntas; etiamsi propter defectus testamenti minus sollennis in foro civili heres non teneretur. Hic, quia haeres lege civili, ut dictum est, non tenetur; qua lege ergo in foro conscientiae tenetur ad explendam voluntatem testatoris sibi cognitam? Annonn lege naturae? quid enim aliud dici queat? si lege naturae tenetur, ergo lex naturae dictat: testaroris voluntatem explendam esse. Si hoc dictat, ergo facultatem testandi probat. quomodo enim iuberet impleri, quod damnat? incaute igitur non tantum, sed importune dictum videri queat: Iure naturae admissum numquam fuisse, ut quis testari posset. An ne admisit quidem, quod impleri postulat, etiam remota omni alia lege? Apparet ergo, nimis crude illud arripi, quasi iuri naturae non congrueret, ut quis posset de rebus quondam suis disponere, eo tempore, quo iam dominus esse desiit, vel eo tempore, quo dominus ect, et effectum confer at in tempus quo futurus dominus non sit. Praeterquam enim, quod haec ita interpretanda, ut congruant aliis in favorem testamentorum et ultimarum


page 568, image: s0604

voluntatum dictis et ex media ratione ac aequitate naturali petitis sententiis, neque adeo ultra scopum extendenda sunt: etiam alii contractus et pacta dantur, ubi translatio dominii ita fit, ut effectus in casum mortis alterius conferatur. in quibus tamen repugnantiam cum iure naturae nemo incuset. Et facultas disponendi de re sua, quam iuris naturalis esso concedunt, vel maxime postulat, ut quod absolute et statim alienare poteram, cum conditione queam alienare, et in casum mortis, ubi non indigeam amplius. Neque tantum philosophorum ratio fert, à potestate naturali contrahendi de rebus suis et dominium earum transferendi, ad testamenti ex iure naturae originem deducendam procedere; sed Iurisconsultis quoque familiare est, ab ultimis voluntatibus ad conventiones et pacta, et ex converso, argumentari, ob communem efficientiae, quae utrobique cernitur, rationem. Sed de singulorum differentibus et propriis subtiliter disserere, alterius loci est. cum Grotii [Note: Tractat. 2. disp. 124. §. 12.] sententiâ apprime congruit Ludovicus Molina: Posita rerum divisione (de cuius origine supra dictum) de iure est gentium, imo et naturali, quod unusquisque de rebus suis disponere possit per ultimam voluntatem: sicut, posita earundem rerum divisione, de iure gentium, imo et naturali est, posse celebrari permutationes et alios contractus, ex illisque consurgere obligationem. De iure tamen civili est, quod hoc tantum vel illo modo, et cum hac vel illa sollennitate, et non aliter,


page 569, image: s0605

per ultimam voluntatem disponatur, iuxta leges particulares aut consuetudines praescriptas cuiusuis reip. aut loci: sicut etiam iure civili multa circa contractus legibus ac consuetudinibus vartis in locis sunt introducta. Bene adiunxit iuri gentium, ius naturale. neque enim facultas per ultimam voluntatem disponendi de re suâ, iure naturae omnibus tributa, gentium iuri secundario, quod vocant, unice assignanda est. et qui ex iure gentium repetunt, non omnia poterunt de secundario illo interpretari, quae apud scriptores occurrunt testimonia. Nam Taciti quidem loco, de Germanis, incaute abutuntur, ut probent, quibusdam populis plane ignotum fuisse usum testamentorum. Germanis veteribus, [Note: cap. 20.] de quibus Tacitus, nullas edoctis literas, forma Testamentorum et scriptura, ad morem Romanum, quem Tacitus semper in oculis habet, non fuerit. esto. at neminem quicquam ultima voluntate mandasse aut disposuisse de re sua, non consequitur inde, quod successio liberorum, omissa scriptione et formulis, iure naturali, et propinquorum, pro gradu, obtinuerit apud Germanos. Hinc potius ex, et pro iure naturali, colliguntur ea, quae capite sequenti amplius disquiruntur: et simul patet, eos, qui tam accurate, de successione,, ea tenuerunt, quae sunt iuri naturali potissimum consentanea, etiam citra imperium legis civilis (si modo: nam ego id non asseueraverim licet de ll. scriptis non constet) vel


page 570, image: s0606

maxime probasse, et eiusdem iuris naturalis dictamini credidisse, facultatem transmittendi ad posteros dominii, cuique domino naturaliter deberi. Estque loco omnium argumentorum, quod hodieque in casibus dubiis, et gravissimis quaestionibus circa testamenta, decurritur ad tribunal iuris naturalis, ut supra coepimus dicere, id est ad primum ius, et ex natura rei constitutum, sicut Deus intelligeretur voluisse et constituisse. Liceat nobis, inflexo paulum sensu, illud Pauli, etiam Scaevolae probatum, usurpare de testamentis, quod ille de [Note: l. si unus §. pactus ne pet. D. de pactis.] conventionibus super dote initis posuit: quotiens ad ius quod lex naturae eis tribuit, de dote actio redit, non fit causa dotis deterior, sed formae suae redditur. Certe quantuscumque favor potest esse reductionis ad ius commune in eiusmodi dubitationibus; tantus, si non maior, debet esse, ubi ius commune, id est civili legislatione notum expressumque,, deficit, iuris naturae; ad cuius dictata optimus quisque legislator testamentariam materiam exactam revocatamque cupit. Iuris naturae est, ut ultima cuiusque voluntas et innotescat et impleatur citra corruptionem, dolum, cavillationem. haec forma et natura rei. Huic legi naturae, ut civilis lex congruat, tot sollennitates, tot formulae repertae sunt,, quibus unum id agitur, ut et conster de voluntate testatoris, et ut ea impleatur: id est, ut ad suam primam formam et ius naturae exigatur hoc omne negotium. huc enim reditur inter dubia, huc respicitur inter


page 571, image: s0607

subita; sicut ex iis cognoscitur, quae de testamentis militaribus, aliisque non sollennibus, aut inter liberos, et in piis causis, constituuntur. Videatur Molina tractat. 2. disp. 77. Cardinalis de Lugo tom. 2. disp. 24.

Quod in fine §. de negato peregrinis testamenti iure additur, haud dubie ortum habet ab avaris adulationibus, quas Plinius vocat, sive callidis suggestionibus Aulicorum, fisci locupletandi rationes per fas et nefas conquirentium, et varia exactionum nomina undique conducentium: et potest forte illis legibus accenseri, quas principio sequentis capitis, Grotius describit. Si humanius iudicandum est, ad arcana regnorum eatenus spectavit, quatenus ius civitatis, et iura civium, extollere, et peregrinis ardua reddere studuerunt; imitatione quadm iuris Latinitatis apud Romanos. Nec desunt tamen temperamenta ex aliis privilegiis, quasi in compensationem concessis. Galli Albinagium vocant. de quo vid. Bodin. de Rep. lib. I. c. 6. non procul à fine. Speidel. Notabil. v. Albinag.

IN LIB. II. CAP. VII. De acquisitione deriuativa, quae fit per legem ubi de successionibus ab intestato.


page 572, image: s0608

Praemissa annotatione de legibus quibusdam Civilibus iniustis (§. I.) acquisitionem deriuativam (quae transfert dominium, sive per alienationem fit) lege naturae ait fieri vel expletione iuris §. 2. vel successione eaque vel ut inter privatos, et in bona; vel ut in regnum. Successio in bona ab intestato consideratur, vel ex ratione debiti, vel ex ratione officii. §. 3 Ratione debiti considerantur alimenta, vel liberis debita à parentibus, §. 4. et avis §. 6. cum duplici exceptione tum abdicationis et exheredationis §. 7. tum incesti partus § 8. vel parentibus debita à liberis §. 5. Ratione officii distinguuntur bona paterna avitaque, quae referendae gratiae ergo proximis conveniunt, vel vivis vel defunctis, id est eorum liberis §. 9. et noviter quaesita, quae carissimis id est cognatis et propinquis rectissime relinqui videntur §. 10. nisi quod deficiente coniectura voluntatis lex et mos populi attenditur, §. 11. Successio in regna est vel hereditaria, vel non hereditaria linealis, vel pro arbitrio inducta. In hereditaria successione distinguuntur primo regna quae in patrimonio sunt, et quqe libero populi consensu facta sunt hereditaria: Deinde, quae non sunt feudalia, et quae primitus in feudum data sunt. In Patrimonialibus Regnis, divisim mares et feminae, nec adoptati minus veris liberis succedere possunt § 12. aut si individau sint, natur maximus, sine discrimine sexus §. 13. In regnis quae non sunt in patrimonio, quaeritur, an regnum pars sit hereditatis §. 19. Voluntas


page 573, image: s0609

autem populi praesumitur primo de non dividendo regno §. 14. secundo de successione eorum, qui à primo rege descendunt, sive de praerogativa familiae §. 15. tertio de excludendis nothis et adoptivis §. 16. quarto de praerogativa sexus inter pares §. 17. quinto de praerogativa aetatis §. 18. Quantum ad alterum discrimen regnorum, in regnis non feudalibus, mos succedendi in allodiis usitatus §. 20. in feudalibus lex successionis feudalis cuiusque gentis obtinebit §. 21 Successio non-hereditaria linealis in regnis est vel linealis cognatica, quae explicatur §. 22. vel linealis agnatica, §. 23. Successionis pro arbitrio inductae specimina ponuntur §. 24. Denique tota tractatio, diligentissima sane, exemplis controversiarum circa successiones illustratur à §. 25. usque ad finem.

§. I. Alienationem, quae lege fit, considerari posse, vel ut lege naturae, vel ut lege gentium veluntaria, quam Grotius vocat, vel ut lege civili fit, in aperto est. De Lege Naturae agit hoc capite; de lege gentium, vel vulgo ita dicta, agit cap. sequenti; vel vere hîc intelligenda, libro tertio. Legis autem civilis considerationem removet ab hac dispuratione, eo quod praecipuae de bellis controversiae, inde, ut notissimum est, non definiantur: ut scilicer est lex civilis, nam, ut Naturae legem repetit, aliter sentiendum est. Deinde illustrandi et explicandi causa saepissime ea, quae in privatis praeclare et iuri naturae consentanea tradit Ius civile, ad publica haec utiliter et laudabiliter


page 574, image: s0610

accommodantur: sicut in materia successionum nemo neget. Tertio, si partes contendentes sponte connsentiant in arbitros,m ex iure civili aut eius analogia pronuntiaturos, nihil est quod obstet, quo minus Auctoritas iuris civilis etiam in talibus controversiis valeat. Quarto, de Iureconsultorum Responsis et Consiliis, ita iudicandum est: Fuisse varias apud gentes Europaeas summos viros, quorum ingenium, et eruditio omnis iuris (non civilis tantum, quod seorsum ita appellatur) tum prudentia et usus rerum, meruerit maximis quibusque in hoc genere controversiis tractandis adhiberi; neque quicquam facile de iure naturae et gentium, iterum seorsum spectato, excogitari posse, quod in suis scriptis non viderint, tetigerint, aut etiamm explicarint. Sicut et illud certissimum est, multa perinsignia eorum scripta et Responsa exteare, ubi minimum sit, interdum vix aliquid, quod ex iure civili, ut à iure naturae et gentium recedit, petatur. Igitur si quaestio consilii sit, an egregia doctrina et prudentiâ Iureconsulti (non enim omnes, qui hoc nomen ostentant, se pares tantis rebus profiteri audeant) controversiis Principum definiendis adhiberi debeant, quis volet unquam negare aut dissuadere? Sed cum de obligatione quaestio est (id enim hîc potissimum agitur) non affirmabit, puto, qui vocabula et res satis intelligit et recte accipit, summas potestates sive absolutos Principes et neminem habentes iudicem nisi Deum, iure civili


page 575, image: s0611

Romano obligari, nisi spontaneo consensu suas controversias tali tribunali submiserint. Quibus, ut oportet, consideratis, satis apparebit, quomodo conciliari sibi invicem possint ea, quae utramque in partem in causa Lusitanicae successionis, contra Auctoritatem Iuris Iustinianei [Note: de I. B. 133. de Aut. I. C. lib. 2. cap. 7 §. 15. et 16.] et pro ea sunt difpurata, ab Alberico Gentile, et apud Historicos Hispanos, in Hispania Illustrata. unde summatim excipit Arthurus Duck.

Dum ius civile, ab hac sua tractatione removet Grotius; in transitu ostendit: Leges civiles quasdam (intellige, ut huc pertinent,, in materia alienationis) iniustas esse, allato exemplo, de iure naufr agii colligendi. quod amplius explicat Iac. Gothofredus, Dissertatione peculiari adl. )*aci/ws1ist s. L. Deprecatio. 9. D. de L. Rhodia [Note: I. de ep. 6. ult.] de Iactu. Quod Bodinus ius naufragii colligendi defendere videtur, (conquerente etiam Grotio in Annotatis) id ego de testimonio facti, non de demonstratione iuris acceperim. crudelitatem vocat, sed usit atam iis qui portus habent. Addit: Ius quaeris? error ius facit. at si non peccatur errore, sed scientia, scelus est, quod erroris specie praetenditur. Satis dixit? puto: et inde sequentia, qualia sint iudicari posse. Ille praetendit factum, quasi iure gentium licitum. sc. per errorem, aut dolum. ille non incusat factum: quia scit, se frustra fore; errore aut dolo vim ac regnum iuris obtinente. De casibus singularibus, infra. Alibi talia, i. e. iniusta putat Grotius in SCto Silaniano; lib I. cap. 2.


page 576, image: s0612

§. 9. cui tuendo C. Cassius ap. Tacitum, ingenium concutit: et illud in L. Quisquis C. ad L. Iul. Mai. debuisse paterno perire supplicio, in quibus paterni criminis exempla metuuntur; lib. 2. cap. 21. §. 13. cui destinatur Apologia Iac. Gothofredi in Disc. Histor. ad illam Legem cap. 16. Canonistae alias, multas leges I. C. Romani, ut iniquas, parum vere aut accurate recensent,, sicuti vel confessio [Note: lib. 5. polit. 6. 3. §. 4.] Adami Contzenii, tali catalogo subiecta, ostendere queat. Ex diverso ipsis Canonistis demonstrari solet, quantum sit iniustarum legum in Iure Canonico Pontificio. Collecta sunt illa in Confess. Cathol. 10. Gerhardi lib. 1 part. 2. cap. 14. Macedonum legem, de qua Curtius (6. 11. 20.) manifesto iniquam fuisse, nemo [Note: v. Petr. Fabri Semestr. 3, 8.] facile abnuat. Legis vestiariae iniquae exemplum Bodinus memorat lib. 6. de rep. c. 6. Legem XII. Tab. de corpore debitoris inter creditores dividendo, conatus est quidem à crudelitatis et iniustitiae labe purgare, doctissimus Vir Annaeus [Note: Ter. iudicat. lib. 2. c. 6.] Robertus, quasi non ad corporis, sed ad bonorum sectionem i. e. partitionem referenda sint illa verba, partes secando. Sed quis non audiat potius veteres Iureconsultos horum verborum [Note: fragm. XII. Tabb.] interpretes, à Gothofredo collectos, qui de corpore debitoris acceperunt, neque eo consilio latam, ut exerceretur, sed ut terrore iniecto impetraret, ne exerceretur, pronuntiarunt?

Quae §. II. habentur, de alieno ad consecutionem debitisui accipiendo, primo salva iudiciorum auctoritate, nec ultra, valere intelliguntur; quod Grotius ipse monuit. qui et secundarium


page 577, image: s0613

et surrogatum hoc ius vocat III, 3, 6. Unde, ne quid delibetur de iudiciorum illa auctoritate, cum ipsa civitate natâ, caute accipi, et commode explicari, si pote, debent, quae in fine §. de casu deficientis probationis afferuntur. Et non de nihilo est, quod Feldenus hic monuit. Respondet quidem et Grasuvinckelius, non esse sermonem de eo casu, quo copia iudicii sit. Sed verba Grotiana satis ostendunt, iudicii copiam hîc asseverari, adeoque id tempus intelligi, ubi iudex quidem non deest, sed deest actori seu parti ius suum persequi cupienti probatio. Quo casu, sicuti in iudicio desistere potius petitor debet, ita videndum, an non satius sit hîc quoque decedere suo iure, quàm eo uti remedio, quod sine periculo mali exempli non potest usurpari. Dato enim iudice, ius naturae me iubet eius ope, quod meum est consequi. cum praesertim, si obtentu iuris naturalis velim rei alienae manum inicere, iudex intercessurus sit, cui sine probatione iuris mei nequeam satisfacere. unde turbis occasio et contentionibus gravioribus. Aliud dicendum fuerit, si iniquitas iudicis ius meum mihi tribuere nolentis reapse intervenerit.

In Annotatis exemplum Hebraeorum ab Aegyptiis quaedam quasi mercedis loco auferentium adducitur, auctoritate Irenaei et Tertulliani ad ius naturae referentium. Sed quia Sacer Codex nos docet, iussu Dei hoc factum esse; non satis commode huc accommodatur. Sive enim Deum consideres, ut dominum


page 578, image: s0614

supremum, et in dominorum inferiorum res et inra ius habentem; sive ut iudicem supremum, rem constitues extra casum, qui hîc spectatur. Illo enim modo donaverit Hebraeis suo iure res Aegyptiorum; hoc modo Israelitis in mercedem maximoruin laborum adiudicaverit. Hic autem agirur, de eo, quod quis sine auctoritate domini, aut iudicis assequitur. Qualis casus etiam infra proponitur in captivo, qui mercedem laboris sui [Note: III. 7, 6.] clanculum subducat. ubi Annotata vide, huic loco para/llhla. Et sane, Scholastici inter ea, quae domino sine iniustitia aufer ri queunt, enumerant liunc casum, cum quis ad certum et liquidum debitum compensandum, quod ordine iuridico propter potentiam debitoris recuper are prorsus non potest, alienum [Note: lib. 2. c. 12. dub. 10.] accipit. Lessius in hac quaestione ita incedit, ut dicat, posse aliquem rem suam aut sibi debitam, iniuste apud alterum exsistentem, occulte recipere, si modo has conditiones obseruet> ut mor aliter certum habeat, rem suam esse, aut sibi debitam. in dubio enim, non idem iuris esse. 2. Ut non possit eam aliter recuperare, vel certe non absque not abili molestia, vel expensis, vel amissione benevolentiae et favoris. in quo nimis liberalis videtur. subsidiarium enim hoc remedium, si modo, est, quod non nisi aliis remediis consumptis aut negatis, ex natura subsidiorum, locum habere posset. 3. ut non accipiat rem apud debirorem depositam, sed vel suam vel sui debitoris: cum compensatio non procedat nisi ex bonis debitoris in eius dominio positis. 4. ut absit periculum scandali vel infamiae, ne pro fure habeatur et puniatur. His observatis,


page 579, image: s0615

licite putat fieri, quod dictum est: et, quod virum sanctiora professum minime decebat, ultro addit: Si is, qui iuste accepit (occulte scilicet, rem suam aut sibi debitam iniuste apud alium exsistentem) rogaretur à Iudice, num sciret quis acceperit, vel an ipse non acceperit, posse negare, se scire, etiam cum iur amento; nempe intelligendo, se nescire quis ita acceperit, ut Iudex intendit, nempe iniuste. Sed adversus iudicis potestatem, quae in vivili vita, architectonica est, aequivocationes et mentales restrictiones admittere; ipsiusque iurisiurandi sanctimoniam et simplicitatem hoc artificio, ut vocant, eludere: id vero est, et divini iudicii et humani, divino subordinati, auctoritatem convellere. Rectius omnino sentiunt, qui furtum quidem non committi proprie dictum, in casu rei suae aut sibi debitae ex desperatione alterius remedii clam ablatae, sed non sine culpa tamen id fieri contendunt: satisque esse id facientibus debere, si veniam impetrent culpae, etiamsi [Note: Elemenc. part. 2. c. 4. membr. 3. artic. 20.] culpa vacare non dicantur. Feldenus non male hac de re sensit, (quamquam de definitione furti accurate constituenda nunc non agamus) cum punibile hoc factum ait, quod propria auctoritate occupetur id, quod iudicis officio obtineri debebat, bellumque privatum non satis licite suscipiatur.

§. III. Origo successionis ab intestato, recte à Natura repetitur: ut bona scilicet defunctorum perveniant ad eos, quibus ratio naturalis ea, vel ut debita, vel ut prae aliis convenientia,


page 580, image: s0616

adiudicat. Sed hoc iudicium naturale, sive haec naturae et rationis regula, non aliunde potest initium capere, quàm à respectu dominii, quod defunctus habuit. Non enim disquisitio hîc fit, ut de bonis in medio positis, quae simpliciter a)de/s1pota sunt, et arbritrariae dispositioni corporis civilis seu summae potestatis subiacent: sed ut de bonis certi domini, quae, non in vagum incertum que eventum, sed primo sibi, deinde, quatenus non indigeret, aliis, quaesivisse ac tenuisse, neque illam voluntatem unquam aut in ullum casum abiecisse, aut abicere debuisse intelligitur. Huius dominii quotiens exercitium morte personae abrumpitur, ius tamen et vis perpetuatur et transfertur in necessarios et attinentes non promiscue et temere, sed eo ordine, quem natura, respectu constitutae dominiorum distinctionis, dictat esse aequissimum, maximeque rationi congruentem. Quis est iste ordo? an alius, quàm ut bona defuncti perveniant ad proximos? pro gradu scilicet propinquitatis et necessitudinis. Atque, ut nihil aequius melius natura dictitat, ita omnes domini ratione non depravata utentes de bonis suis haud aliter fieri volunt optantque. Cur enim aliud velle credamus, quàm quod natura iubet suadetue? Igitur non opponenda est hic ratio naturalis, coniecturae voluntatis. Voluntatem,, vel ratione actus, in praesens; vel ratione voti, in futurum, informat natura. Quare, sive à priori rationem naturae,


page 581, image: s0617

volumtatem informantis, sive voluntatem in actu aut voto à natura informatam seu naturae consentaneam spectes, ius et aequitas naturae eadem est manetque: Et respectu transferendi dominii, non clarius, quàm à voluntate praesumpta legitimorum dominorum repetitur explicaturque. Sicut etiam legislator civilis, in iis quae circa successiones ab intestato constituit, nec plenius nec melius commendat suam legislationem, quàm si dicat, se eam constituisse, quae dominorum quisque velle, aut velle debuisse intelligeretur. Quae omnia reperias in ipsis Iureconsultorum explicationibus, quibus rationes receptae intestatorum successionis, et causas inquirunt. In subsidium, inquiunt, voluntatum vivorum morte interceptarum, lex successionem ab intestato induxit, ut quod fere omnes desiderant, nempe sibi coniunctos sanguine, potius sua bona habere, et quo gradu proximiores sunt, eo magis, ut plus dilectos; id sua providentia suppleret: quare, ex arbitrio viventium, desideria morientium non sine ratione colligi, dicuntur: Sequiturque lex in hoc, naturae in homine non depravatae voluntatem, et, ut natura, vocat volentes proximos regulariter sanguine ad successionemm. vid. Gregor. Tholosanus in repetitione [Note: Synt. I. V. lib. 45. c. I. §. 6.] huius argumenti. Nec pauca huius philosophiae occurrunt, quando de Heredibus suis agitur. Vere igitur, et iam distincte ac subtiliter locum habet illud Plinii, quod hic affertur: Defunctorum voluntatem intellexisse, pro iure est. quae Epistola tota legenda est, una cum reliquis in margine annotatis.


page 582, image: s0618

§. IV. et V. In successione intestati, primam naturaliter sortem esse liberorum ostensurus, ita ut parentibus quoque defunctorum et in universum ascendentibus, praeferantur; de alimentis praemirttit, quatenus vel liberis vel parentibus debentur. De Alimentis autem, quae liberis debentur, inquiri solet, quid alimentorum vocabulo comprehendatur; deinde quousque praestentur; tum quo ordine ac portione debeantur in dissoluto per dinortium aut mortem alterius coniugis matrimonio; denique, an et quatenus liberorum haer edibus deberi intelligantur. Quae apud Mor alistas disputantur. Adde Arnisaei relect. polit. lib. 1. cap. 4. sect. 4.

De instinctu naturali ceterorum quoque animantium ad alendos fetus, incomparabiles quodammodo sunt loci communes, qui hic laudantur, apud Philostratum, et Oppianum. Quorum Ille quidem lib. II. (ita enim rescribendum est) capp. laudatis, ostensurus frustra quaeri à nonnullis, fus1ikh\n, ei) mh\, thn\ pro\s2 ta\ te/kna eu)/noian e)=inai, naturalis sit nec ne amor liberorum, plurimorum animantium historia adducta, naturalem in brutis quoque storghn/ enumerat: Hic (Cyneg. 3. à v. 107, et Halieut. 1. à v. 646 et 702.) proposita sententia, non hominibus tantum sed omni animantium generi insitum esse prolis amorem, itidem exempla petit, è mari quidem Delphinum pisciumque; ex avibus, columbarum, aquilarum, cornicum, gallinarum; ex quadrupedibus feris, leaenarum, pantherarum, tigridum: et in


page 583, image: s0619

altero loco, decem genera animalium nominat, digna quae consulatur, poësis, non ineruditis a Conrado Rittershusio Oppiani Sospitatore notis illustrata.

Quantum ad vulgo quaesitos, textus Iuris civilis, [Note: Tractat. 2. disp. 168. §. 1. adde Less. lib. 2. c. 19. dub. 6. §. 67.] vilis, alimenta eis denegantes, Ludovicus Molina non vult intelligi de alimentis, sine quibus eiusmodi filii vitam amitterent. id namque aperte esset (inquit) contra ins naturale, ac proinde manifeste iniquum: et cum alii iure naturali in parentum defectum sub reatu letalis culpae haec illis exhibere teneantur, primo loco multoque arctius parentes ad id tenentur: sed intelligendum est de alimentis, sine quibus vel proprio labore ac industria, vel alia aliqua via possent vitam conservare. Quae naturalis aequitas, non iure Canonico tantum, sed sententiis Dd. stabilitur. Videndus omnino [Note: Part. 2, constit. 10. def. 18. et part. 3. const. 14. def. 11.] no est Carpzovius in Definitionibus forensibus.

Parentibus quoque liberi, et descendentes ascendentibus alimenta, si aliter sibi comparare non possunt, debere, non leges tantum civiles humanarum gentium decernunt, sed naturalis ratio demonstrat. Quam ex naturali instinctu ciconiarum, eo genere philosophandi, de quo alibi diximus, illustrant. Chorus [Note: in Electro. v. 1063.] apud Sophoclem contra impios liberos, graviter insurgit in istis:

*ti/ tou\st a)/nwqen fronimwta/tous2
oi)wnou\s2 e)s1orw/menoi
trofa=s2 khdome/nois2, a)f) w(=nte
blastw=s1in, a)f) w(=n t) o)/nhs1in e(/urws1i,
ta/d) ou)k e)pi/s1hs2 telou=men;


page 584, image: s0620

Quid supra nos intuemur sapientissimas volucres, de cibo prospicientes iis, a quibus generantur atque educantur, neque imitamur hunc morem? Volucres ilae sunt ciconiae. de quibus Scholiastes Graecus: ou(/toi ga\r (pelargoi\) geghrako/tas2 tou\s2 pate/ras2 tre/fous1in. ei)s2 a)moibh\n th=s2 gennh/s1ews2 kai\ a)natrofh=s2: o(/qen kai\ to\ a)ntipela/rgws1is2 ei)/rhtai. Ciconiae, parentes senio confectos alunt, ad compensandam generationis et educationis vicem. unde et Graeca vox a)ntipela/rgws1is2 dicitur. Et in sequentibus Chori verbis me/gista no/mima, et h( zhno\s2 e)us1ebei/a, iusta maxime insignia [Note: pag. 226.] et Iovis pietas sive in Iovem pietas, in hac filostorgi/a| erga parentes reponuntur. Unde iterum Scholiastes: le/gw dh\ to\ kh/desqai tou= patro\s2 a)/eista tw=n de kai\ tou/twn, a) me/gista no/mima e)/blaste par) a)nqrw/pois2. pa/ntwn ga\r nomi/mwn kai\ dikai/wn tou=q) e(\n krei=tgon kai\ me/giston para\ pa/ntwn a)nakhru/tgetai fronti/da poiei=sqai patro/s2. o(\ qeo\s2 a)pode/xetai. kai\ eu)sqebe\s2 logi/zetai. Patris curam gerere, dico. quod inter ea, quae optima maxima iura mortalibus habentur, praecipuum est. Inter omnia enim iusta et legitima hoc unum optimum maximum ore omnium celebratur, patris curam gerere. id quod Deo acceptum, iustumque reputatur. to\ a)ntipelargei=n, esset Latine, mutuam alimentorum et sustentationis vicem parentibus exhibere, more ciconiarum. Hierocles in aureo ad aurea Pythagoreorum carmina commentario, prolixe ostendit; deberi parentibus honorem, et s1w/matos u(phres1i/an kai\ xrhma/twn xorhgi/an o(/ti ma/lista proqumota/thn, ministerium corporis, rerumque necessariarum suppeditationem promptissimam ac liber alissimam. Hebraei,


page 585, image: s0621

quarto Praecepto contineri dicunt, ut liberi parentes alant, et ad hoc faciendum adigantur; apud [Note: de 1. N. et G. VII, 2. l. si quis a lib. D. de agn. vel al. lib.] Seldenum. Ulpianus iure cogendos, liberos respondit. Apud Marcum Senecam (Excerpt. Controu. I, 1. et 7. et VII, 6.) Lex proponitur; Liberi parentes alant aut vinciantur. Ubi vide, quae Andreas Schottus ad principium Controversiarum (I, 1.) annotavit, et adde Fabii Quinctiliani declam. V. ubi multa illustrandae huic philosophiae dicuntur.

Liberos esse quasi partes parentum, Aristotelica [Note: p. 553.] sententiâ dicit, quam diserte exprimit Philo Iudaeus ini Iosepho: me/rh ga\r te/kna gone/wn. Liberi enim partes sunt parentum.

Locum Apostoli (2. Cor. 12.) cui addi debet Gal. 4. recte ad ius naturae retulit. Sicut et [Note: tom. 3. pag. 258.] Theodoretus: ke/xrhtai de/ tini kai\ fus1ikh=| gnwmologi/a|. usus est quadam naturali ratione sententiae. Philo Iudaeus, successionum leges explicans, [Note: lib. 3. de vita Mos. p. 689.] notabiliter: a)ll) e)peida\n o( no/mos2 fu/s1ew/s2 e)sti klhronomei=sqai tou=s2 gonei=s2 u(po\ pai/dwn, a)lla\ mh\ tou/tous2 klhronomei=n, to\ me\n a)peuktai=on kai\ pali/mfhmon, h(s1u/xas1en, i(/na mh\ path\r kai\ mh/thr pros1ode/uesqai dokw=s1i ta\ e)pi\ w)kumo/reis2 te/knois2 a)parhgo/rhta pe/nqh, plagi/ws2 d) a)utou\s2 e)ka/les1s2 toi=s2 qei/ois2 e)fiei\s2, i(/na kai\ a)mfote/rwn stoxa/s1htai, kai\ tou= pre/pontos, kai\ tou= thn\ ou) s1i/an mh\ a)llotriwqh=nai. Sed quandoquidem lex naturae est, ut filii sint heredes parentum, non parentes liberorum, illssd quidem quod omninosum et piis votis contrarium erat, omisit, ne pater materque ex acerbis luctumque inconsolabilem portendentibus liberorum funeribus, lucrari viderentur; oblique autem


page 586, image: s0622

eos vocavit in eo, quod de patruis addit; ut et decorum servaret, et bonorum ex familia alienationem impediret.

§. VI. Duo hic dicuntur: primum de alimentis, quatenus descendentibus debentur ab avis; deinde de vicaria successione peor stirpes sine repraesentatione. Prius illud, ut naturale est, ita legibus quoque civilibus variarum gentium [Note: orat. 18. pro Aristoph. bonis.] repetitur, declaratur, determinatur. Apud Lysiam, ubi sermo est, de liberis paterna hereditate spoliatis, secunda sive reliqua spes super fuisse dicitur, ut ab avo educarentur. u(po/loipos e)lpi\s2 h)=n, u(po\ tou= pa/ppou e)ktrafh=nai. Ladovicus Molina [Note: Tract. 2. disput. 228. §. 20.] ita plenius complectitur: Post patrem et matrem, qui proximiores fuerint in gradu, descendentibus, quemadmodum ipsi soli eis succedunt, ita ipsos solos teneri eis alimenta praestare, et è contrario, descendentes ascendentibus propter eandem rationem. Quando tamen proximiores impotentes essent, ad illa praestanda; tenerentur, qui post eos proximiores sunt, ea praestare. Hoc tamen de iure communi hanc patitur limitationem, quod nepotibus, si legitimi sint, soli ascendentes per lineam paternam tenentur alimenta praestare, non vero ascendentes per lineam maternam, nisi in defectu ascendentium per lineam paternam, ut utrumque habetur l. pen. D. de liber. agnosc. Ratio est, quoniam nepotes, de eodem iure communi, sunt in potestate avorum et proavorum paternorum, ad eosque pertinet ususfructus et administratio bonorum talium nepotum; non vero sunt in potestate avorum maternorum.


page 587, image: s0623

Eademque ratione nepotes per lineam maternam non tenentur praestare alimenta avis aut proassis maternis, nisi in defectn aliorum nepotum, qui ex ipsis per lineam masculinam descendant. Ubi autem iure civili aliter constitutum est, filiique, per matrimonium egrediuntur patriam potestatem, adeoque nepotes numquam sunt in potetate avorum; avi quoque materni aeque ac simul cum paternis succedunt nepotibus (quod de iure Lusitano et Castellae, Molina testatur) ad naturalem aequitatem res redit, ut aequaliter alant alanturque, in quibus successionis obtinet aequalitas.

Repraesentatio, cum sit quaedam surrogatio de persona filii in personam patris, totiensque obtineat, quotiens quis non suo sed patris iure succedit; posititii sane iuris habetur; dum ulteriores in locum suorum parentum fictione quadam iuris promoventur, ut cum iis in stirpes succedant: ab aequitate tamen naturali excitatur suadeturque, ut hîc Grotius ostendit. Neque abludunt inde cetera, quae de Repraesentatione, in descendentibus in infinitum, in ascendentibus numquam, in collateralibus obtinente in primo gradu filiorum, quando vel fratris filii cum patruis in bonis defuncti patrui succedunt, vel quando cum ascendentibus fratres defuncti ac fratrum filii succedunt; statuuntur rationibus manifestis et evidentibus nixa, quibus nihil aequius meliusue vir prudens repererit. Quamquam non unius modi legislationes et


page 588, image: s0624

consuetudines hîc occurrere constat. quarum in toto successionum ab intestato argumento, [Note: Syntagm. I. V. lib. 45. c. 8.] quae sit ratio habenda, Grotius ipse monet §. XI. Videatur Tholosanus, de successione Nepotum.

§. VII. Successionis ab intestato descendentium, originem naturalem, ex coniectura voluntatis, quatenus in rectè animatis neque prave iudicantibus, intelligi praesumique debet, hactenus repetiit. Voluntas illa ordinem naturae maxime probatum tenet, et tenere intelligitur: in quantum constat, de necessitudine ascendentium et descendentium. Nam dubitatio, e. g. an hic sit pater, an ille filius, parit ultro exceptionem, de qua §. sequente. Tum significata in contrarium voluntas, e. g. abdicatione aut exheredatione, coniecturam tollit. quae exceptio regulae ante propositae h. §. adducitur. Abdicationi in desuetudinem deductae iam olim successit exheredatio. In utraque, si voluntas, abdicantis et exheredantis fuerit manifesto iniqua, naturalique aequitati contraria, merito subvenitur officio iudicis, ad id quod natura aequissimum esse dictat, rem revocante. Unde crebra illa [Note: Videantus Isaei orationes X. de hereditate.] apud Veteres, in causis hereditatum, tractatio, de voluntate sani hominis, sive de voluntate quae sano homini convenire vel non convenire videatur. Et apponit ipse Grotius hoc loco cautionem de alimentis. Ponamus casum, assimulatum ei qui in Isaei oratione prima, de Cleonymi hereditate, affertur: et ad filium transfetamus, quod ibi de fratris filiis factum est.


page 589, image: s0625

Fecerit pater testamentum, quo exheredaverit filium, sed ex iracundia et odio non iusto in tertium quendam, quo filius familiariter uteretur. illo tertio mortuo, pater professus sit, se velle mutare testamentum, et exheredationem antiquare; miseritque de familiaribus qui acciret hominem publica lege tastamentis scribendis et mutandis necessarium: illo cessante et tempus extrahente, pater denuo iusserit postridie adduci: sed interiectâ nocte mortuus sit. An dubium esse potest, quin rectissime Iudex, ipsaque naturali aequitate postulante, exheredationem, et primo non iure factam, et postea facienti improbatam, in irritum revocare possit? Unde et in Abdicationibus, apud Rhetores, non levia praesidia causae reponuntur in voluntate iusta iniustave abdicantis examinanda: quod valere non debeat iudicium patris, nisi idonea ratione iuris nixum. Videantur quae in Controversia I. lib. I. apud M. Senecam dicuntur, et ad eam notantur. tum Declamationes Libanii, a XXXVI. usque [Note: lib. 8. c. ult.] ad XLII. Ioachimus Camerarius ad Ethic. Aristot. ita annotat: Abdicare, lege apud Graecos concedebatur Patri filium, tunc demum, si causam abdicationis iudicibus probasset. Itaque in hoc genere, Rhetorum complures declamationes exstant. apud Romanos quid servatum constitutu~ve fuerit de filiorum ab dicatione, non habeo dicere. Valerius quidem Maximus, inssum esse ait à Iulio Caesare quendam equitem Romannum abdicare Filium. In Codice autem Iustiniani rescriptum


page 590, image: s0626

Diocletiani et Maximiani tale exstat: Abdicatio, quae Graeco more ad alienandos liberos usurpabatur, et a)pokh/rucis2 dicebatur, Romanis legibus non comprobatur. Quod Aristoteles loco laudato, difficilimo sane, ait, Parenti licere abdicare filium, non aeque filio parentem; eo quod filius parenti debitor sit, neque unquam satis gratiam referre possit; adeoque creditor facile separare debitorem, non aeque debitor a nexu, quo creditori tenetur, se expedire, queat: non absolute sed per comparationem meriti debitique in societate patria dictum intelligitur; et convenienter illis, quae de amicitia kaq) u(peroxh\n philosophatus erat. In parente tamen etiam notabiliter adstringit hanc abdicandi potestatem, tamquam in re a quâ naturalis aequitas abhorret, neque nisi ultimum subsidium peti sinit: quae verbis et paraphrasi Andronici Rhodii omnium facilime efferuntur: i)/s1ws2 de\ ou)dei\s2 path\r a)fi/statai tou= u(iou= ei) mh\ u(perballo/ntws2 ei)/h moxqhro/s2 h)tega\r fus1ikh\ fili/a ei)s2 tou=to e)pei/gei, kai\ a(/ma a)nqrw/pono/n e)pi thn\ e)pikouri/an mh\ diwqei=sqai. tw=| de\ u(iw=| moxqhrw-| o)/nti mis1hto\n, h)\ ou) li/an s1pouda/zetai tw=| patri\ e)parkei=n. Forte autem nemo pater segregaverit se à filio, nisi is mirum in modum fuerit pravus. Huc enim praeterquam quod naturalis amicitia trahit, etiam humana conditio monet, non aspernari aut reicere quod auxilii causa comparatum est. Quod sperari nequit in filio summè pravo, qui ultro abhorret, aut certe studium omne avertit à ferendo patri auxilio. Paraphrasis Aspasii deficit in posterioribus verbis, sensumque non absolvit. Causam


page 591, image: s0627

scilicet in abdicatione et exheredatione spectari etiam natura iubet; et magnam esse vult, quae naturalis necessitudinis caritatisque vincula laxare aut impedire queat. idque reciproce. quamvis in diversitate dignitatis, diversa ratio considerandi loquendique, ceteris ut debent se habentibus, non excludatur. Ne autem in causis exaggerandis aut in maius augendis, humanarum tempestates mentium temere desaevirent, diligenter legibus civilibus causae exheredandi sunt descriptae, neque reperitur facile casus, cui non à lege prospectum sit, quae exheredandi licentiam restringere non laxare debet. Praeter Iureconsultos, ex professo hoc agentes, Ludovicus Molina consignat causas, ob quasfas est exheredare vel descendentes vel ascendentes. Merito enim haec e)k parallh/lou [Note: Tract. 2. disp. 176.] ponuntur. Sicut Longobardorum quoque lex de successionibus, enumeratis causis exheredandi [Note: lib. 2. tit. 14. l. 13.] liberos, prosequitur: Item sicut necpatribus licitum est sine iusta causa aut culpa filios suos exheredare, itanec filiis liceat vivo patre, cuicumque res suas thingare, aut per quemlibet titulum alsenare, nisi filios forte aut filias legitimas aut filios naturales dimiserit, ut ipsi secundum legem conseruent. Non plene autem nec satis com~ode, nec citra figuram loquuntur, qui omnes exheredandi causas [Note: v. Arnisae. relect. polie. lib. 1. c. 4. sect. 4.] ad ingrati animi crimen instituunt referte: quod à perspicuitate definiendi certe abfuerit. Quando sic quoque usus venit, ut malint aliqui in certis causis ad naturalem aequitatem respicere, illorum consilio accom~odari forte queat,


page 592, image: s0628

[Note: Controu. II. 9.] quod apud M. Senecam dicitur: Et quod iure fit, verum est, et quod sine iure quoque rationem habet, recte fit. Rationem intellige idoneam, ive quae viri prudentis, et aequitatem naturalem probe edocti, indicio satisfacere videatur.

Quod Grotius de ab dicatione et exheredatione posuit, ad praeteritionem, etiam transferri potest, quae et ipsa videtur indicia voluntatis coniecturam ordinariam excludentia suppeditare. Unde praeteritum filium non posse ab intestato succedere, nisi testamentum dicat nullum, nonnulli statuunt apud Vasquium; ipse tamen [Note: de success. 2, 1, 7, 27. etc.] Vasquius putat, quando filius iam natus sit praeteritus, statim testamentum esse nullum, absque eo quod filius dicat nullum, secundum communem sententiam. Sed hoc ad effectus praeteritionis pertinet. Disputari enim hic solet, quid sit praeteritio, quis praeteritus habendus sit (quae interpretatio pro diversis iuribus civilibus non est uniusmodi) quis effectus praeteritionis. quo etiam pertinet quaestio, an praeteritio sit ademptio hereditatis; et pro exheredatione valeat. Quae omnia aliter, praesuppositis legibus civilibus, aliter ex naturalibus coniecturis iudicantur. Videatur iterum Vasquius de success. 1, 2, 20, 41. etc.

§. VIII. De iure liberorum natur alium, quoad successionem, agit, occasione exceptionis à regula de filiorum successione ab intestato; quam suppeditat dubitatio originis, quando non satis constat, hunc illo esse genitum. Dubitationis eius tollendae apud gentes moratiores, matrimonium dicatum est: pauci enim nec diu reperti, qui promiscuo


page 593, image: s0629

concubitu utentes, liberos vel ex formae similitudine, vel, ut libitum erat, eligerent. Si tamen, extra matrimonii vinculum, de certa origine constet; tum quoque coniecturam voluntatis, et ex ea successionem ab intestato naturaliter locum habere, Grotius ait: sive naturalibus quoque liberis, aequum in parentum bona ius esse, ex naturali coniectura voluntatis; nisi lex intercedat. Atque ita, sicut citra matrimonii nexum, ius succedendi in bona gignentium, quo dictum est modo fundaretur: ita, quo minus in ipso matrimonio ius successionis arctetur et restringatur, vel lege, vel pacto, natura non intercedere videtur. Salvis semper alimentis: quibus cavetur, etiam silendo. Haec summa et connexio §.

Quod de patre noscendo dictum est, lucem capit ex illis, quae de concubina unica, domi retenta disputantur. ubi agitur de differentia natorum ex tali, aut ex matre domi non retenta, sive etiam pluribus concubinis eadem in domo simul versantibus. Unde discrimen proprie hc pertinens inter naturales, et nothos sive spurios. Et de nominibus quidem variis, multi egerunt olim et hodie: in his Interpretes Homeri, Anonymus, quem Didymum vocant, et Eustathius, ad Iliad. *d.. v. 499. ubi ij(o\s2 pria/moio no/qos memoratur, et Odyss. *g. v. 28. ubi periphrasi quadam, diis invitis natus educatusque, nothum creditur fignificare. Latius enim nothi vocabulum fuisse, quod postea contractum est, vel hinc discere licet. Neque Latini habuerunt, [Note: ad Aen. 7.] quod huic esset para/llhlon, notante Servio.


page 594, image: s0630

Ceterum ad rem ipsam pertinentia discrimina, naturalis quoque ratio in hac de illegitimis liberis disputatione, suppeditat ista: I. Favorem iuris naturalis matrimonio debitum, qui à concubitu extra matrimonium abest, omnino discrimen perpetuum constituere inter genitos ex matrimonio, et extra matrimonium. etiam si lex civilis hoc non diceret. Ne enim generatio hominum aliter, quàm ordine hominibus digno, et à brutorum more diverso, fiat, societatis humanae interest. II. In ipsa tamen consuetudine, non coniugali, multum interesse, quis cui misceatur; adeoque illud discrimen, quod Iuris periti faciunt, inter eos, quorum coniunctionem matrimonialem tempore conceptionis et natinitatis nihil impedire poterat, si ea voluissent potius uti, et eos, quibus illo tempore matrimonium contrahere, nefas erat, aequitate naturali affirmari: sicut et illud, quod de impedimento temporario aut perpetuo traditur. III. Igitur, quamvis culpa in parentibus haereat, neque quomodocumque natis possit imputari, ita tamen naturam se hic gerere, ut nec aequare sic natos absque omni labe aut impedimento honestatis natis cupiat, neque nulla miseratione prosequendam infelicem prolem statuat; sed quodammodo honestati et homini consulere velit; huic equidem, in quantum illa patitur. Honestatis autem mensuram, in hoc genere, ad publicum societatis humanae, tum societatis civilis, denique huius aut illius civitatis decus exigi oportere, natura gradus et ordinem


page 595, image: s0631

demonstrante, liquet. Simul istud: incerto et nefario concubitu genitis, ultra alimenta, naturalem aequitatem nihil polliceri. IV. In ceteris, liberaliorem esse favorem in liberos naturales, si desint liberi legitimi, quam si adsint, et cum naturalibus in comparationem veniant. Unde putem, leges civiles, quae non excludant quidem naturales liberos, sed legitimis postponant sive inaequales faciant, quoad partes hereditatis; non aliud statuere, quàm quod ratio naturalis et iudicium viri prudentis, si res in quaestionem veniret, [Note: v. L. Longobard. lib. 2. tit. 14. l. 2. etc.] etiam absque lege dictaret. Quo participatio etiam cum ascendentibus instituta, in defectu descendentium, videtur pertinere. Ut autem in totum succedat filius naturalis, sicut filius unicus succederet, (in defectu descendentium, exclusis ascendentibus) quod aliter quam expressa voluntate genitoris queat fieri, quis facile dixerit? Hic autem de praesumptâ voluntate agitur. V. Quando voluntas praesumitur, ex benevolentia eiusque gradibus, intelligi naturaliter in hac materia debere benevolentiam eius, qui intestatus decessit, ut se dispensare in proximos modo rectae rationi consentaneo et ordinario debet. Quare benevolentiae sic ordinatae, prior et potior est ac esse debet, in legitimos, quam in naturales, affectio. Illa enim beuevolentia, cum sine causa, occulto impetu parentes hos magis quam illos amant ex liberis suis, nihil hic habet loci. Indolis autem praestantia, aut


page 596, image: s0632

officia meritave liberorum in parentes, sicut expressam tabulis idoneave dispositione parentum voluntatem possunt vel illustrare, vel commendare: ita, cur in praesumenda voluntate nequeant magnopere attendi, satis apparet. Haec annotare volui, ne incaute acciperetur, quod vulgo dici solet: Naturales à legitimis sola civilis ratio distinguit. cilicet, in quibusdam, à lege civili, ex usu civitatis, definitis expressisque. Nam non sunt nulla, quibus Naturales à legitimis naturalis ratio distinguit. quam leges varie, propius, remotius sequuntur, aut ab ea etiam longiuscule devertunt. pro conditione locorum, temporum, nationum. Moralistae varios casus et quaestiones, huic loco implendo, ita ex Iuribus civilibus cumulant, ut rationes ex philosophia, naturaeque et gentium scitis, eadem opera indagare videantur. specimen dabit Ludovicus Molina tract. 2. disp. 165. et seqq. Lessius lib. 2. cap. 19. dub. 6. Nam Dicastillo collectorem agens, repetit L L. et D D. placita lib. 2. tract. 19. disp. 1. dub. 19. et 20. Apud Annaeum Robertum, ad serviendum causae quaedam dici videas Rerum ludicatarum lib. 1. cap. 9. et lib. 2. c. 14. Apud [Note: Instit. orat. p. 134.] Sulpitium Victorem, in circumscriptionum actionibus ponitur casus: Liceat ex ancilla filios suscipere legitimos. Qui habebat ex legitimis nuptiis filium, alterum ex ancilla suscepit. Lex erat, ut patrimonium commune divideret, qui esset maior exfratribus; eligeret minor. Posuit maior natu ex altera matrem fratris, ex altera parte


page 597, image: s0633

patrimonium. elegit ille matrem, et reum facit fratrem circumscriptionis. Proponuntur et disceptantur [Note: Excerpt. contror. VI, 3.] eadem apud M. Senecam Rhetorem. Ubi Cuiacius (lib. 13. obseru. 24.) illam legem, Liceat filium ex ancilla tollere, fictam putat: quod absurdum ei videretur, legem ferri, qua liceret filio legitimo coheredem ex ancilla tollere, ut habet Senecae paraphrasis. Nolim prorsus negare, uspiam exstitisse talem aliquam legem: cum hactenus nemo nobis legum fictarum in Rhetoribus exempla satis ostenderit. species facti varias fingi, sicut usitatissimum, ita notissimum est. De legibus, non idem dixerim. Id scio, e Platone et Cicerone proponi quasdam leges, non quae tum omnes latae fuerint, sed quae secundum optimam et naturae convenientissimam rationem fieri potuerint debuerintue. At singi ad eundem modum leges, quae a naturae fontibus minus prope hauriantur, et tempori tantum certo, certoque statui congruant, eius rei exempla desidero. cum praesertim antiqui Rhetores, vel ex manifestis fabulis, vel ex medio fori usu, exempla soleant petere. Ne dicam, in lpsis figmentis et fabulis, to\ ei)ko\s2 et ea quae fieri solent, studiosissime spectari. Sane, in hoc argumento legibus quarundam civitatum, durissimam constitui naturalium liberorum conditionem, nemo ignorat. et apud Isaeum [Note: orat. 5. p. 469.] praesto est illa Athen. lex no/qw| mhde\ no/qh| o)=inai a)gxistei/an mh/q) i(erw=n mh/q) o(s1i/wn, Notho aut nothae non esse ius propinquitatis, sacrorumue aut [Note: orat. advers. Mucartat. p. 665.] publicorum; quae et apud Demosthenem exstat, et


page 598, image: s0634

cum explicatione apud Aristophanem in Auibus, ubi Lex Solonis dicitur, *no/qw| mh\ e)=inai a)gxistei/an, pai/dwn o)/ntwn gnhs1i/wn, non esse ius propinquitatis ad hereditatem adeundam Notho, liberis exsistentibus legitimis: et amplius, e)a\n de\ pai=des2 mh\ w)-s1i gnh/s1ioi, toi=s2 e)gguta/tw tou= ge/nous2, metei=nai xrhma/twn. sin vero legitimi non adsint liberi, bona devenire ad eos, qui genere proximi sunt. Videndus Scholiastes Graecus, qui etiam a)gxistei/an, interpretatur metous1i/an th=s2 ou)s1i/as2, sive participationem [Note: v. )*agxis2.] bonorum. quod ex eo describit Suidas. Ab hac duritie deflexerunt, qui ta\ noqei=a, sive nothis dari solita ex bonis paternis usque ad mille drachmas, lege induxerunt. Quosdam etiam, nothis indulgentiores fuisse, non tantum ostendunt ea, quae Grotius ipse §. XII. h. cap. affert; sed etiam illud Sophoclis apud Stobaeum,

[Note: Serm. 169.] o( dh\ no/qos toi=s2 gnhs1i/ois2 i)/s1on sqe/noi.

quamquam color, qui assumitur,

a(/pan to\ xrhsto\n gnhs1i/an e)/xei fu/s1in,

non citra siguram dicatur. Turcarum exemplum non meretur adduci. licet idem aliis iam olim ini mentem venisse, satis constet. Verum ista o(dou= pa/rergon ad Legem ante allatam licuerit adicere.

Exempla iuris in perfecto matrimonio non perfecti ex lege aut pacto, quantum ad successionem, affert duo. Primum est, in Matrimonio ad Morgengabicam, ut hic vocat, sive ad morganaticam, ut alii dicunt. quod et ius Morganiticum vocatur. Matrimonium autem ad Morganaticam dicitur contractum, stilo


page 599, image: s0635

Feudalium Placitorum, quando ea conditione quis uxorem ducit, ut liberi expertes sint her editatis paternae, et teneantur, certum quid accipere. Quod saepe fit in favorem, vel liberorum prioris matrimonii, vel agnatorum. Si quis praesertim ducat nobilitate sibi non parem. Sicut explicatur apud Besoldum in thesauro Practico. Alterum [Note: v. Morg???. Gab.] exemplum est. Secundarum Nuptiarum aud Brabantos. quibus in Annotatis, Grotius comparat ex Lege Burgundionum, illam constitutionem: [Note: Tit. 1. l. 25.] Si pater cum filiis diviserit, et portionem suam tulerit, et postesi de alia uxore filios habuerit aut unum aut plures, illi filii, qui de secunda uxore sunt, in illam, quam pater accepit, portionem succedant: et illi, qui cum patre dividentes portiones suas fuerint consecuti, ab eis penitus nihil requirant.

§. IX. X. XI. Quae sit successio ab intestato liberorum tum legitimorum, tum naturalium, ex naturali coniectura voluntatis, hactenus declaravit. Nunc, quae sit ratio succedendi in bona, deficientibus liberis, exponit erudita et eleganti disputatione. Quae ut minus cavillationibus sit obnoxia, probe notandum est: 1. Loqui eum de naturali coniectura, in legibus variarum gentium apparente, in quantum scilicet Leges ipsae eam sequi videntur, in duobus maxime illis ratiocinandi generibus, quae initio §. IX. exprimuntur. 2. De coniectura naturali, non ad ius naturae praeceptivum exacta, sed probabili, et rationibus quas natura suppeditare potest,


page 600, image: s0636

consentaneâ. 3. In casu, intestati, et ubi nulla lex civilis, naturalem coniecturam variavit, aut antevertit. 4. addita limitatione coniecturae naturalis, per coniecturam voluntatis in legislatore, ex lege aliis lata. 5. Secundum iudicium gentium communiter. Sicut rectissime dicerem: quae Iure civili constituuntur, de ordine succedendi ab intestato, ut prima sors sit descendentium, secunda ascendentium, tertia collateralium, quarta coniugis, quinta fisci, posteriore semper in vicem et subsidium priorum subeunte, naturali coniecturae voluntatis optime congruunt. Etiamsi enim forte aliquis occinere possit, amicos interdum magis diligi, quam proximos: non tamen inde conficietur, amicis naturaliter locum ante proximos competere; ne si dicas quidem; quibusdam amicis. Ut enim aliquis ostendere ista possit, sive significationes suae voluntatis indubias edere, ita praesumi numquam debet, quod aliquis totum genus suum postponere amicis voluerit. nam de uno et altero, ex genere, nunc non est sermo. Quod si tamen hic quoque fingeres casum; hic et ille de proximis, dissedit a defuncto, ingratus erga ipsum fuit; ergo non praesumi potest illa defuncti voluntas, quod siunc aut hos voluerit sibi succedere: primo nondum aliquid adversus ceteros propinquos pro amico dixeris; deinde recta voluntas hominis bene sani, sicut potest ex maximis causis ad exheredandum niti, ita, nisi hoc fecisse


page 601, image: s0637

demonstretur, in dubio nihil tale praesumitur; sed mitiora omnia hîc in spe et voto sunt. cum pro magno saepe errore aut peccato, paululum aut nihil supplicii satis sit: et hoc quoque sensu quotiens dubitatio movetur, suus cuique sanguis indiscretus haberi debeat. Iam et alterum casum formari videas, quasi ex hypothesi Grotiana (quae quidem non Grotii, sed Ciceronis est) in hunc modum; Amicus adminiculo fuit defunctis ad acquirenda bona, ergo defuncti velle putandi sunt, ex proposito gratiae referendae, potius ad Amicum, quam ad proximos gradu aut origine, bona sua pervenire. dici potest primo, nimis vage et late ista proponi. Potest enim amicus hoc fecisse, aliis meis meritis provocatus; potest fecisse, ut non mihi modo, sed meae domui et generi consuleret, nec indigus ipse opis talis;o certe nulla spe hereditatis, aut voto recipiendi inde aliquid, quod sciret, generi et propinquis dari, ut primum amico datur. Sicut igitur licet quidem amici rationem habere, in testamento, et per legata ac donationes, ita in casu non significatae voluntatis (de quo unice hic sermo) dominium rerum defuncti, non praesumitur ad amicos transire, sed ad eos, qui propinquitate aut origine defunctum quodam modo referunt. horum est deinceps arbitrii, et interdum officii, amicum defuncti indigum, propter eximia in defunctum merita, de bonis in quae ipsis successionem naturalis coniectura voluntatis tribuit, remunerari ac recreare.


page 602, image: s0638

Igitur non confunditur a Grotio hereditas cum legatis;o legata enim non praesumuntur, sed probantur. Ipse autem de praesumenda voluntate intestati, neque quid fieri vellet professi, agit. Dum in hac dissertatione versamur, et amicitiae vocem abusui aut obscuritati obnoxiam animadvertimus, sedulo tenendum iudicamus, quis sit ordo naturalis necessitudinis, quotiens amici cum propinquis comparantur: ne figuris et praeconiisbenevolentiae, quae in amicitia cernitur, decepti loco non suo disponamus regulas officiorum et iurium, in successionibus ab intestato. Quantuscumque enim splendor laudum, amicitiae passim circumfundarur, propinquitas [Note: 1. offic. 17.] ante amicitiam est. Bene servat Cicero ex Aristotele ordinem naturae, quaudo liberis fratrum coniunctiones, et his, qui quasi alteri fratres sunt, consobrinorum sobrinorumque; inde ex affinitatibus plures propinquos; atque iis omnibus amicos subiungit. neque generalem regulam omittit: propinqui potiores, quam alieni, adiectâ ratione: cum his enim amicitiam natura [Note: in Lael. c. 5.] ipsa peperit. Et, quamquam omni ope enitendum sit, ut ad propinquitatem amicitia quoque, quo sensu speciose extollitur, adiungatur: in aestimanda tamen et comparanda necessitudine, propinquitas, fus1ikh\, amicitia, e)pi/kthtos est: et atnici, ut modo dictum, si citra propinquitatem sanguinis spectantur, inter o)qnei/ous2 (extraneos, alienos) etiam ab Aristotele [Note: 8. Eth. 12.] referuntur, et quoad tou\s2 s1uggenei=s2 (cognatos


page 603, image: s0639

et propinquos) inferiore loco ordinantur. quotiens autem ad necessitudinem et coniunctionem adiungitur amicitia, usus eius declarari in illustriore materia videtur; ut et, quos ad amicitiam natura invitat, diligentius colant naturalem affectionem, et, ne praeter naturae institutum, vincula amoris uspiam negligant, excitentur. fus1ikw=s2 ga\r oi( s1uggenei=s2 ste/rgks1i pa/ntas2 tou\s2 s1uggenei=s2. natur aliter enim cognati cognatos [Note: ad 8. Eth.] amant; ut Aspasius effert, sive amare debent, ut ab eadem radice rami, et ad se invicem pariter et ad radicem, necessitudinem habent.

In hac philosophia, quoniam subtiliter partiri, non artificium, non curiositas, sed necessitas est; de Beneficio quoque, aliqua moneri oportet. Nam et hac comparatione utitur Grotius in hoc argumento, Ciceronem, ut apparet, secutus, qui totam beneficii dandi accipiendique rationem, ad iustitiae regulas exegerat. Qua si quis similitudine, importunius uti instituat, in ipso impingat limine, necesse est. Beneficium enim reddere, quàm dare, magis necessarium est. In successione autem ab intestato, maxime necessarium est, beneficium dare; in secundis reddere. Liberis et descendentibus damus, et damus necessario, ex dictatu aequitatis naturalis, cui iura civilia attemperantur, antequam ascendentibus reddimus. si quidem bona sua, ordine quem natura probat, relinquere, est beneficium dare aut reddere, vel ex significata, vel ex praesumpta voluntate. Latius enim beneficii notio


page 604, image: s0640

patet, quàm continuatio et translatio dominii in succedentes vel ex testamento vel ab intestato: neque per omnia convenit ista comparatio, sed in quibusdam partibus tantum cernitur. Quare sicut viventes, donando et in testamentis legando, liberius possunt benefici esse vel dando vel reddendo, intra terminos tamen illius [Note: 1. offic. 14.] cautionis, quam Cicero posuit, ne iniuriosi sint in proximos: ita intestatorum voluntas, non coniectatur illa libertate, quae in transferendi dominii actu à domino praesente et vivente, variis ex causis et momentis voluntatem trahere potuit, sed mensura arctiore, nec ultra discrimina necessitudinis ac coniunctionis, aestimatur. Illa ergo discrimina notasse et intellexisse, est vidisse pedum viam, quam natura in hoc argumento ingredi iubet: ubi, si beneficiorum vocabulo utimur, de beneficiorum ordine inter coniunctos propinquosque, non inter extraneos, agi, satis liquet. Legenda est omnino nobilis disputatio Aristotelis de gradibus propinquitatis et naturali cognatione lib. VIII. Eth. cap. 12. (ap. Andron. Rhod. est 16.) unde, tamquam ex fonte Grotius §. IX. hausit, quae affert de Fratribus, patruelibus, reliquisque cognatis.

[Note: pag. 679. edit. Lugd. 1590.] Quod autem ad locum Platonis attinet, ex lib. XI. Ll. is cum sententia com~uni, Grotio quoque probat1â, de dominio pleno, et potestate libere id transferendi, cuique domino competente parum videtur convenire. De Testamentis enim, formam legis propositurus Plato, de licentia


page 605, image: s0641

transferendi dominii, quam sibi ceu iure suo vindicarent Testatores, ita praefatur, ut rei publicae. interesse putet, constringi istam libertatem. Moriturus, in quit, dum vult omnium rerum suarum dominus esse, non sine stomacho solet dicere: *deino/n ge, w)= qeoi\, ei) ta\ e)ma\ e)moi\ mhdamw=s2 e)ce/stai dou=nai/ te o(/tw| a)\n e)qe/lw kai\ mh/. kai\ tw=| me\n, plei/w, tw=| d) e)la/tgona, tw=n o(po/s1oi peri\ e)me\ fau=loi kai\ o(/s1oi a)gaqoi\ fanerw=s2, bas1anisqe/ntes2 i(kanw=s2 e)n no/s1ois2: o(i de\ e)n gh/ra|, kai\ a)/llais2 pantoi/ais2 tu/xais2. Grave vero inprimis, proh Dii, si meae mihi non licebit cuicumque volo dare aut non dare; huic quidem plura, illi pauciora, prout eorum quique bonos se mihi aequosque aut secus praebuere, vel in morbis, vel in senio, omnique alia fortunae vicissitudine abunde spectati exploratique. Hanc orationem ait, veterum legislatorum auctoritate comprobatam esse, sciscentium scilicet: e)cei=nai ta\ e(autou= diati/qesqai a(plw=s2 e(/pws2 a)/n tis2 e)qe/lh topara/pan, licere de rehus suis cuique per omnia, quomodocumque velit libere disponere ac simpliciter. Atque hîc, Plato, memorabili talium, de licentia testandi, legum examine suscepto, duplici exceptione, tamquam limite, opus esse ostendit: naturali una, civili altera. Quid enim, si testatorem morbo aut senio fluctuantem et infirmum, adulationum delinimentis quis aggressus, persuaserit ei, para\ to\ be/ltiston diati/qesqai, ut praeter id quod aequum bonumque, sive quod aequius melius est disponeret? Quis non vider, exceptionem hic ab ipsa natura porrigi, quae ultimas hominum voluntates non patitur ab honesti tramite exerrare; et


page 606, image: s0642

legislatorem monet, ut intra honesti aequique limites testandi liberam facultatem ordinet? sicuti nimirum vir bonus de viri boni intestati voluntate post mortem praesumendum iudicaret. Alteram exceptionem suppeditat ratio optimae rei publicae, quam Plato spectat, et ad eam non minus rem testamentariam, quàm reliqua legibus constituta vult referri. Utriusque autem, et naturalis honestatis, et civilis utilitatis respectu, legem talem ferendam esse de testamentis, quae et generi defuncti, et civitati universae consulat, ostendit; colore usus utrinque apto: quod dominium privatum, et ex eo, libera de rebus suis disponendi facultas, intelligi debeat salvo iure generis et propinquitatis, quod è natura suscitatum migrari, nisi magna ex causa, nequeat; tum salvo iure civitatis et dominii eminentis, quatenus civitatis interest, ne quis dominium rerum suarum contra publicae utilitatis rationes exerceat. In qua disputatione, si verba Grotio excerpta, Bona non esse testatoris, sed totius generis praeteriti futurique; et praeterea civitatis totius, paulo diligentius considerentur, non eodem modulo metienda videbuntur. Prius enim illud, à natura venire, ut coepimus dicere, certe naturali rationi valde consentire, dixeris: posterius, ex constituto, et à consequenti, accidere, eaque significatione, quam attulimus, tantum locum habere, omnes vident. Quam interpretationem si quis accipiat, non erit verendum, ne conciliari non possit, cum


page 607, image: s0643

privatorum dominio, ius totius corporis. Sed haec, occasione singularis loci Platonici, verbosius forte, quàm oportebat.

Ad ea interim, quae h. §. IX. de bonis paternis maternisque dicuntur, referri possunt diversae sententiae Bartoli et Baldi: quorum Bartolus quidem statuit, quod hic dicitur: scilicet, bona quae descendenti ab intestato sine liberis advenerunt ex parte patris, aut patris causa, pertinere ad solum patrem, aut ad alios ascendentes ex parte patris, non vero ad matrem, aut ad ascendentes ex parte matris; eodemque modo, bona quae eidem advenerunt ex parte matris, aut matris causa, pertinere ad solam matrem, aut ad ascendentes ex parte matris: Baldus autem contendit, quaecumque bona ab intestato decedentis, aeque [Note: Tract. 2. disp. 163. §. 4. et 5.] esse dividenda inter patrem et matrem, et inter alios ascendentes paternos maternosque. sicut Ludovicus Molina enarrat, et, utramque sententiam diversis in locis usu et consuetudine receptam tradit. Addi possunt quae Scipio Gentilis libro singulari de bonis maternis tradit.

Ceterum in hoc genere distinguendorum paternorum et maternorum bonorum, rediri subinde, ad faciliorem rationem propinquitatis, notabiliter Grotius sub finem §. monuit.

De bonis noviter quaesitis (§. X.) repeti debent, quae antedicta sunt de gradibus caritatis à natura demonstratis, quos reveretur, quicumque naturalem rationem exaudit. Potest quidem amicus amari ante proximum, sed in rebus, ubi ius proximis partum non attenditur. Naturalem


page 608, image: s0644

enim necessitudinem in propinquis, ius amicitiae, in se spectatae, nec solvit, nec anteit.

Quae autem ad ostendendum discrimen inter bona avita, et noviter quaesita, Grotius disserit, doctissimus Feldenus, non satis cum iis convenire, quae de paternis avitisque praecesserunt, existimat. Quid, si occasione paternorum bonorum (inquit) noviter quaesita ad nos devenerunt, an non iis, qui paterni gradus sunt; potius quàm aliis debebuntur? Id enim ius amicitiae quoque suadere videtur. Ubi quod de iure amicitiae, praesertim utilitatis respectu, dicitur: nec ultra quàm fas est produci debet, nec amicitiae naturali proximorum inter se, opponi potest. Deinde, bona, occasione paternorum bonorum ad nos delata, non sunt paterna bona. Porro, occasio illa, nimis obsucre et vage dicitur: demonstranda erat, et in casu determinato proponenda, si definitio quaestionis postulatur. Denique, nec occasio acquirendi, titulum acquisitioni constituit, nec industria, etiam naturali aestimatione, nullas fert partes in discernendis acquisitis.

Locus Ciceronis de origine testamentorum, ex naturali animorum affectione exstat III. Fin. 20. videri dignus.

Locus Quinctiliani Patris ex Declamatione CCCVIII, priore sententiâ tantum huc pertinet: in sequentibus enim, ut in tota tractatione, oratorie contra propinquos, pro amicis, pleraque iniquius dicuntur. Et ista verba, de benis defunctorum velut in medio positis,


page 609, image: s0645

licentiam figurae sapiunt, solique comparationi testamenti facti et non facti, nec ultra, accommodari debent.

XII. Praemissis, quae ad naturam successionis ab intestato communiter pertinebant; nunc ad successionem in regnis accedit: tum hereditariam, tum linealem, eamque vel cognaticam vel agnaticam: denique arbitrariae constitntionis. Non, quod successio regnorum per omnia se habeat, aut exigi possit ad modum privatae successionis in bona, aut quod iuris civilis singula constituta de hereditate et successione, pari mensura hic locum habeant: sed, quod ea, quae in iure civili aut in privatorum successionibus naturalem habent rationem aut aequitatem, huc, in quantum fas est, accommodata hanc philosophiam illustrent, latiusque commendent. Et quid in illa distinctione regnorum patrimonialium, et usufructuariorum, huc iterum allatâ, desiderari queat, non semel diximus. Interim Grotius, in hoc argumento voluit significare: in successione regnorum, deferri regna, vel ex liberrima voluntate regnantis, ut expressâ, sic praesumpta; vel ex praesumpta voluntate populi, quae et legibus fundamentalibus, quas vocant, exprimi potest. prout scilicet regnantes vel liberam ac infinitam potestatem Imperii et agendi et continuandi acceperunt; vel habendi modum ex consensu et voluntate populi ut praescriptum ita pendentem agnoscunt. Ea mens est; quae et aliis verbis, nec simplici vice,


page 610, image: s0646

efferri potest. Sed subesse quasdam tricas, et difficultates, non negaverim. Igitur si quis in hoc successionis regiae negotio, subtilius velit partiri, non sit reprehendendus, arbitror. Atque hîc spectanda erit primo voluntas regnantis; deinde voluntas populi. An et quatenus Voluntati Regiae, facultas et arbitrium successionis ordinandae continuandaeque deferri possit soleatve, delatumue intelligatur, non perfunctorie inspiciendum est. Duo sunt modi evidentiores, quibus omne constituendi regis arbitrium in unius regis voluntatem cessisse videtur: vel in subacto armis et victoriâ sine exceptione populo; vel in dedito citra conditiones populo. Tacita utrobique populi consensio, hic expressius, ibi per modum invitae actionis, ad voluntariae tamen aestimationem redigendae, observatur. Victor enim belli, non conditionibus sed victoriâ finiti, omne imperium sive summam potestatem, ut exercendam, ita in posterum constituendam et in republica propagandam sibi suo iure vindicat. cuius iuris haec vis est, ut possit successorem constituere, quem voluerit. In dubio tamen, quin liberis et propinquis suis successionem destinari voluerit, satis in aperto est. Quid, si defecerint? Hic duplex casus occurrit. vel enim ultimus decessor regni bello et armis parti, huic soli praefuit; atque ita populus rei publicae constituendae et successoris legendi liberam facultatem recipiet: vel alterum regnum habuit, cuius accessio subactum hoc


page 611, image: s0647

regnum fuerit; atque tum si per formulam proumciae factae accesserit priori, nihil iuris habet, sed ut pars totius corporis arbitrium sequitur; sin victor, ut separatum regnum, tenuit, dubitationes oriri videantur posse. quibus tamen non immerito opposueris simplicitatem fidei, quae censetur victori non regi modo eiusque familiae, sed populo obligata, et successoribus à victore populo denuo lectis. Alius est casus, de quo infra II, 16, 16. Quod bello subactis, idem potest evenire in deditis sine conditione. Ubi quia utriusque commune est, quod unius sub ditionem victi deditive veniunt, quatenus civitatis aut populi personam is refert, (aliter enim fieri nequit, ut ab uno subigatur populus civitasue alia, aut deditione recipiatur) non illud modo in considerationem deducitur, non minus ac cetera vincentis recipientisue arbitria, etiam morem propagandae per successionem summae potestatis subire victos deditosque, sed praeterea spectatur is casus, quo Rex victor ac superior, victos deditosue, vel ut partem luae rei publicae contribuit, de quo genere iam dictum est; vel ut separatae rei publicae imponit regem, et modum succedendi in posterum ordinat. Quomodo enim possint huic ordinatoni intercedere, qui nullam sibi potestatis summae partem, nullum sui regendi arbitrium relinqui agnoscunt, haud facile dixeris. Sed hic evenire potest, ut regi ita instituto, victisque aut deditis praefecto, regnum permittatur,


page 612, image: s0648

vel ut prorsus à tradentis praeficientisue regno seiunctum, aliud denique, nec ab hoc dependens ullo modo, nisi forte per foedera aequalia connexum; vel ut feudali aut clientelari nexu obligatum. Priori modo, si instituti praefectique primum regis dispositio, deficiente familia, neque significata voluntate, cessaverit, non redibit regnum ad eum, cui olim victoria aut deditione cesserat, et postea in fidem alterius translatum erat (nisi in translatione disertis verbis exceptio, seu conditio addita tale ius reservaverit) sed populi arbitrio constitui poterit res publica. Posteriore modo, sequenda erit iuris feudalis ac clientelaris, nota et electa, tempore talis regni instituti traditive, auctoritas. Atque haec omnia volumus accipi de populis sibi invicem externis. nam quae ciulibus bellis eveniunt, aut astu in republica geruntur ab invasoribus, quin recte sint à Grotio definita libro I. c. 4. non dubitaverim. Illud autem, non fecerim meum, cum dicitur, si imperium habeat invasor, depelli eum aut tolli non posse, eo quod ad imperii naturam parum pertineat, quo sit cumque modo quaesitum: nisi ita explicetur, ut imperium habere is dicatur demum, cui non momentanee succubuit res publica (sicut in bello plurimum differt, praelio an bello victus sis) sed penitus, et recepto iam iugo, fideque invasori obligata. Ne enim materialiter haec tantum spectentur (ut in Scholis loqui solent) humani generis interest. nisi furi quoque et latroni


page 613, image: s0649

dominium rerum quomodocumque partarum velimus adiudicare, quia verus dominus eripere ipsi nequit. sicut autem, quantum ad ius prioris et vere domini, tum demum fur et latro desineret talis esse, si certis ex causis verus dominus abdicasset suum ius, et in eum iam idoneo titulo transtulisset, qui ante nullo iuris effectu tenebat: ita invasoris et oppressoris iniquitas non solo successu convalescere, sed accedente actu ius dare idoneo, nomen et decus imperii adipisci potest. Imperium enim pro nudo et mero facto accipere, sive ex vocabulo iuris, facti nomen redigere, nelcio an boni in civili disciplina exempli esse queat. Sed de his alibi. Ceterum, quae de regum in regnis bello acquisitis aut deditione receptis libera voluntate et facultate successionis ordinandae potestatisque summae continuandae diximus, naturalem habent exceptionem, voluntatis palam inhumanae ac belluinae, ad populi exitium, aut immensam contumeliam, exitio proximam, tendentis. Huius generis est, quod Gunnarus Noruegis devictis Canem, regem dedit; regio honore et ministeriis prosequendum. quod factum miror, quomodo [Note: Hist. Goth lib.7. c. 16.] Iohannes Magnus, scriptor et Christianus et Archipraesul, colore, non quidem reperto, sed quaesito, elevare in animum induxerit. Miror etiam, quàm segniter tantae feritatis vecordiam reputaverit Stephanus Ioannis Stephanius, [Note: p. 160.] cum in Notis ad Saxonem Grammaticum inter exempla ignominiarum militarium,


page 614, image: s0650

disciplinae causa adhibitarum, reponit immane facinus, quod exemplo caret. Quod enim ex Snoronis Sturlesonii Chronico Noruagico, quasi simile factum Oisteni cuiusdam Uplandiae reguli, adversus Trondhemenses patratum ponit, ad eandem historiam pertinet. Gunnarus [Note: Hist. Dan. lib. 1. p. 29. Hist. Dan. lib. 7. p. 133] enim sive Gunno (quem 10.Isacius Pontanus, regem Sueciae, nescio unde, vocat; cum Saxo Grammaticus nihil aliud quàm fortissimum Suecorum, absque regis titulo appellet) Osteni Sueciae regis auspicio, suo ductu rem gessit. Quod Historia Suecica Ioannis Loccenii amplius declarat, facinusque inauditum digno gravitate viri boni ac prudentis iudicio prosequitur, [Note: lib. 1. p. 29. et 30.] ad saeuttiam ducis referens incredibilem, neque dissimulans cognomen à crudelitate ipsi regi impositum. Inter alia notabiliter, Aliquando suspicabar, inquit, Ospenum praefecisse iis hominem nomine vel re canem, aut qui caninis moribus esset, cui nolentes volentes obtemper arent. haud enim facile credat posteritas, tam inhumanum fuisse Ostenum, ut hominibus rectorem brutum obtruderet; aut Noruegos tam abiectis fuisse animis, ut canem regem ferrent. Sed praeter alios Snoro Sturlesonius vetus Noruagicae historiae scriptor idem affirmat. etc. Certe, si potuissent excutere tam infandae tyrannidis iugum, nullius eos iuris respectus à vindiciis libertatis retrahebat. inquis; fidem dederant, ut canem regem honorarent? Non potest fides adstringi in rem divino humanoque iure inconcessam, et ad Dei, Imperii, omnis que humanae sortis iniuriam, ac ludibrium pertinentem. Haec


page 615, image: s0651

ergo ipso iure nulla sunt. Quid si imponeretur Rex, homo infimae conditionis, servus, aut omnibus flagitiis contaminatus? Servus ortu, tolerabilior est, servo vitiorum. nec sunt nulla exempla bonorum ex servis regum. Servus vitiorum, accedente originis vilitate, si, ne imponatur cervicibus devictorum aut deditorum, precibus posset impetrari, bonum factum esset. Sin; quia nemo fatebitur, se tales imponere, ut tales; et in futurum de moribus hominum ambigua aestimatio est; ius resistendi aut vim opponendi non potest demonstrari. Quod si autem ex proposito et semper tales homines pro Regibus imponerentur victae deditaeve nationi (quod tamen nec accidere, nec ratione cognitionis ad liquidum perduci posse videtur) prope est, ut hostilis animus imponentis colligi queat: eximio illo sensu, alibi à Grotio, explicato; non, quo tyrannus quivis, figura augente, hostis populi interdum dicitur. Quid, si is in cuius manu, ex causa praedicta, est, regern dare; populo Christiano imponeret regem Turcam aut Mahumetanum? Certe qui Christianos sub imperium accepit, vel armis vel deditione, is tacite obligavit suam fidem, se non erepturum illis, quod humanis imperiis non subiacet: alioquin victor e.g. antequam victos servaret, sive vitam illis concederet, debuisset hanc conditionem verbis exprimere: aut vita vobis aut Christianae religionis libertas deserenda est. talia enim non subintelliguntur. et cum dediti se suaque omnia, divina humana dedunt,


page 616, image: s0652

tacita inest cautio, quatenus humani imperii et obsequii modus capit. Nam Deo excepta, nullis pactionibus continentur. Deo magis oboediendum quàm hominibus. Non dubitem, quin qua fieri potest ope resistere liceat, Verum hoc quoque in iis est, quae evenire non posse videntur. Quis enim Rex Christianus nationi subiectae imponat regem Mahumetanum? Et si victor ipse sit Mahumetanus, alterius generis nascitur disputatio, pertinentque huc partim, quae modo dicta sunt.

Postquam hactenus actum est, de successione in regnis ab intestato, ex praesumpta voluntate regnantium, ubi scilicet successoris constituendi omne arbitrium penes regnantes reponitur; consequens est, ut nunc agatur, de regno per successionem deferendo, ex praesumpta populi voluntare, ad §. XIV. et seqq. Quo in loco, ante omnia recte constituendum est, quando et quomodo hoc fieri, existimandum sit. Respondet Grotius: in iis regnis quae liberopopuli consensu facta sunt hereditaria; sive, quae modum habendi accipiunt ex populi consensu; sive quae babentur iure usufructuario. Haec enim: Grotio, idem valent. Non semel diximus, quid in verbis desiderari queat, si quis curiosius hîc versari velit. Illud interim spectari, palam est: in his regnis, successionis ordinandae arbitrium non à libera voluntate regnantium, sed à voluntate populi suspendi. Id quot modis accidere queat, requirendum est. vel enim, populus omne arbitrium in modo conferendae


page 617, image: s0653

summae potestatis sibi reservavit absolute, lege, pacto, more; quod, nisi, ubi Electio successioni opposita obtinet, fieri nequit: atque id extra quaestionem est. Vel, legem successionis singillatim descriptae tulit populus, sive potius cum rege pactus est, conventione ad successores quoque valitura, de ratione et ordine succedendi: quod et ipsum non est huius loci. nam ubi descripta est voluntas paciscentium, non opus est coniectura voluntatis. Vel, elegit populus regem, eiusque familiam in posterum, sine mentione ordinis aut descripta serie. ut, si dixisset: regnum tibi et generi tuo damus sive posteris tuis: aut, tibi, et qui erunt masculi de genere tuo. Dubitatur, an illa mens fuerit Israëlitarum Gedeoni dicentium: [Note: Iud.8, 28.]Dominare nostritu, et filius tuus, et filius filii tui. quidam enim compendium et figuram agnoscunt in his verbis, quasi dixissent, tu et genus tuum: alii, non ultra nepotem, successionis proferendae animum extendunt. Talis populi voluntas, an scripto comprehensa, aut traditione inde à primordiis accepta, aut tacite subintellecta sit, non interest nihil. Sane si eiusmodi constitutionis et pactionis, scriptura semper extaret publica, minus aliquanto dubitationis quaestionibus de successione misceretur. At vero, si historias gentium consulimus, paucissimos apud populos, qui successionem electioni praeferunt, imo vix apud ullum, monstrari queat primaeva successionis institutae memoria literis consignata. Fama


page 618, image: s0654

tradente pleraque creduntur; et exemplis antegressi temporis, praesentis status iura iudicantur. Potissima fere hîc ratio regnat, ut generi delatum credatur regnum, quod sine determinatione temporis, sine reservatione ordinandae deinceps successionis, delatum est. Detulerat summam omnium rerum potestatem Augusto Senatus Populusque Romanus (nam armis parta, magnificis decretis firmavit ei consensus civitatis) neque addiderat aliquid de successore. sed permissà semel principi republica, etiam successoris constituendi potestas, de qua nihil exceptum erat, permitti visa est. igitur non sui tantum sanguinis rationem habuit, sed eo exstincto, adoptionibus supplevit, quod ad successionem deesse videbatur. neque, cum omnia rumor adversus tantum Principem conquireret, cuiusquam auditae sunt querelae; quod successionem constituisset: quamvis, cur et quem constituerit, curiosius requisitum est. Verum, ut coepta exsequamur, si constet undecumque, non homini modo sed familiae delatum esse regnum, primum est quod praesumitur: noluisse populum, extra familiam successorem quaeri, dum familia sufficit; id est, toti familiae partum esse ius, quod ad extraneos, stantibus familiae munimentis, transferri non debeat: secundo, ascendentibus exclusis, de cetero populum voluisse servari eum ordinem, qui naturali aequitati satis consentaneus in heredibus ex asse, quantum ad descendentes et collaterales


page 619, image: s0655

plerisque placuit: sed, an, quoad collaterales in infinitum, tertio, non fuerit promptum affirmare: quarto, deficiente familia, ad liberam et novam electionem, et ius populi, quod in deferendo primum familiae regno habuit, rediri, non mortuo tantum ultimo rege, sed si vivus, velit suopte iudicio extraneum nominare successorem citra consensum et voluntatem populi. Haec enim si accesserit, nova pactio est. Sed quid, si adoptione velit instaurare familiam? Dicetur subinde. ordine enim sequentur quaestiones etiam reliquae de aetate, sexu, aliisque. quinto, cogitandum est, an non, ad evadendas tricas satius sit, in hoc argumento, de praesumenda voluntate, non populi tantum, sed populi et Principis voluntatem, velut in pacto spectare. ut appareat etiam differentia regnorum, in quibus totum ius ordinandi successionem, Principis arbitrio cessit; cuius solius voluntas spectanda deinde vel praesumenda est: et in quibus, voluntas Principis in successoribus ordinandis, limites accepit à voluntate populi. Non autem hoc tantum, sed illud quoque, libero consensu populi fieri posse, iam ante diximus. utrum autem factum sit, in fundamentis huius disputationis semper locandum est. Unde etiam constare poterit, an et in quantum sibi populus iudicium de successione retinuerit, vel non retinuerit.

Putet aliquis, successione semel, hoc vel illo modo constituta, vix opus fore multis


page 620, image: s0656

dubitationibus, atque adeo sollicite conquisitis quaestionibus ac definiendi rationibus, eo quod Princeps, cui arbitrium successionis cessit, non commissurus sit, ut incerto successore moriatur. Sed longe nos aliud docet rerum humanarum fragilitas; et Romanorum praesertim Imperatorum veterum casus. In primis illi studebant successioni; etiam per adoptionum subsidia. sed quàm frequenres fuere, ex hiatu et interrupta serie destinatae successionis, calamitates, quibus undique agitatum et concussum est Imperium?

In regnis ergo eiusmodi, bello aut deditione acceptis, constituendae successionis arbitrium, penes regnantes esse posse et solere; imo, etiam ubi aliter ab initio constituta sunt regna, factum esse, ut successoris constituendi potestas regum in manu consensus populi tacitus, ipsaque consuetudo reposuerit, nullum est dubium. Quousque? Dicas, usque in casum non significatae voluntatis constituendae successionis. neque video, quid magnopere incommodi habeat, si ita respondere velis; et significationem voluntatis explices, ut ea non tantum expressis verbis intelligatur fieri, sed et facta esse subintelligatur, si moris publici auctoritas habuerit, quo se applicet, id est, si non defuerit, qui ex consuetudine priorum temporum, gradu interiore aut ulteriore, succedere possit debeatue. Quamquam hic etiam atque etiam videndum est, quo possimus usque vocabula iuris producere. Et, estne


page 621, image: s0657

aut fuit in mundo exemplum, ubi, absque pacto aut lege, aut legis auctoritatem imitante consuetudine, populus obligatus censeri debeat, successorem sumere etiam ex remotioribus gradibus, citra significatam voluntatem decessoris? Est profecto praesumendae voluntatis in regnante modus, nec in infinitum porrecta necessitas. Quis enim nolit vel absolvere [Note: lib. 40, c. 1.] vel vema prosequi Syros apud Iustinum? Haec regna interim magis quodammodo esse hereditaria, sive propius ad naturam hereditatis accedere, non immerito Grotium dixisse, res ipsa docet: cum et testamento transmitti, et dotis nomine dari, et donari, et per modum hereditatis dividi, aliisque modis alienari consuevisse conster.

Quod autem §. XII. de successionis et transmissionis varietate et libertate dicitur, ac in Annotatis pluribus exemplis illustratur, pleramque partem, non ad praesumptam sed significatam voluntatem priorum regum pertinet. quorum scilicet iudicium pro lege fuit populis. Ita nothus Molossus non ex praesumpta sed declarata Pyrrhi voluntate successit, et Paphlagoniam Mithridates non tantum [Note: ap. Iustin. 38, 5.] regum domesticorum interitu, sed adoptione testamenti, ad patrem suum pervenisse ait. Nec divisio in regno inter mares et feminas, tam ex praesumpta voluntate, quam ultimis regnantium iudiciis accidisse videtur. Ita Aegypti regnum Ptolomaeus uxori et alteri ex filiis, quem [Note: 39. 7] illa legisset, relinquit apud Iustinum. Et regna


page 622, image: s0658

inter fratres ac sorores divisa, vel testamentariam dispositionem, vel pactionem plerumque prae le ferunt. In reliquis duo tanguntur, quae praesumptionem generare idonea sunt, adoptio, et mos gentis in successione regia. Adoptio enim sive ex favore (ut notho ad legitimorum sortem vocato) sive ex necessitate (quatenus deficientibus liberis sufficiuntur aliunde asciti) ortum ducat, satis indicat, adoptantem voluisse, ut in iura et Iocum liberorum addoptatus veniret. Mos autem, an nominari queat ex uno alteroque aut pluribus etiam factis, et in quantum, non est nulla sententiarum discrepantia? Videmus enim studio causae, et officiosis consiliis, vel unum aliquando exemplum in id laudari, ut novum non esse, aut praeter morem, quod suadetur, inferri queat. Qui locus cautiones desiderat idoneas, et iudicii diligentiam: ne quod ex concurrentibus momentis, et permixta rationum aliarum virtute, aliquando valuit, uni titulo tribuatur, qui praescriptus est.

Neque tamen Grotium aliquis merito incusaverit, quod significatam, et praesumptam voluntatem quodammodo hic confuderit. Declarandae thesi, non alienum hoc videri potest, quatenus causam facti spectantes aut requirentes, praesumendae voluntatis originem eadem opera indagare videntur.

In §. XIII. aliquem movere, quod de conditione non dividendi regni praemittitur: Quod si dictum sit, ne dividatur regnum, nec cui cedere


page 623, image: s0659

debeat expressum sit. Agitur hîc de regnis, quae in patrimonio esse, aut excellentiore mode hereditaria haberi, Grotius vult: denique (nam huc valet tantum eius sententia) in quibus, in successoribus constituendis, omnia ex voluntate regnantium vel expressa, vel praesumpta, unice geruntur. Quae disputatio, si, ut oportet, ad historiam et rerum gestarum fidem exigatur, vix supererit locus, legi aut conditioni regnantibus dictae, ne dividant regnum aut plures successores constituant: si praesertim bellicas acquisitiones, et puras deditiones animo revoluamus. Nisi quod accidere posse diximus, ut aliter delato primitus regno, tamen successionis ordinandae plenissimum arbitrium regnantibus permittatur. tum sane deferentes hanc unam exceptionem de non dividendo regno possent adicere. Sed sortasse, si iterum ad eventuum humanorum specimina, oculos referamus, usum magis et consuetudinem non dividendi in hac aut illa gente regni, quàm legem dictam, aut pactionem interpositam, laudari posse comperiemus. ut liberalius accipi illud, si dictumsit, rationis sit.

Quod autem dicitur, in regno individuo tali, quale descripsimus ante, primam praesumptionem esse pro aetate vel maris vel faminae; accipi debet seiunctim: nempe, ubi de maribus agitur, natu maximo; ubi in defectu marium, de feminis quaestio est, natu maximae videri regnum connenire, non promiscue, filiae e. g. maiori, ante


page 624, image: s0660

fratres minores. praerogativa enim sexus naturaliter est ante praerogativam aetatis: nec praesumptione, sed declaratione voluntatis talis mutantur. Res clara est etiam in exemplis, quae de uno genere, de maribus scilicer, hic et in Annotatis adferuntur. Sed de aetatis quidem praerogativa et primogenitis subinde amplius erit agendum.

In fine §. adicitur: qui autem in regno tali succedit, coheredibus tenebitur pro ipsorum partibus aestimationem rependere; si et quatenus id fieri potest. Bene addidit: si et quatenus fieri potest. Accurate enim loquendo, vix potest fieri. Nimirum, hypothesis illa, de regno apprime hereditario claudicat, neque per omnia accommodari potest. Sit in tali statu, regnum hereditas: sed hereditas singularis generis, hereditas individua (de regno enim individuo nunc sermo est) quae naturam suam divisione amittit, unique propterea convenit. Regni ergo talis, id est, in dividui, non sunt coheredes. Sint in aliis bonis paternis coheredes liberi. regni individui natura est eiusmodi, ut coheredes non praesumantur, sed praesumptione naturali excludantur. ergo nec regni causa et nomine, aestimationem rependere tenetur, qui successit. At, inquis: in tali regno, non distinguitur ipsum regnum ab hereditate ceterorum bonorum, sed in bonis ad heredem transeuntibus numeratur. Non reprehendo stilum, olim et hodie usitatum, sed desidero explicationem. Non sunt prorsus eadem,


page 625, image: s0661

quae in aliquius propriis et differentibus separantur. Locum inveniunt eiusmodi locutiones, quotiens versamur circa communia et convenientia. Ubi ad momenta, cuique generi interiora et propria, ventum est, adiectione et interpretatione opus habent. Non ita est in patrimonio regnum individuum, sicut quaevis alia bona, aut vulgaris hereditas: sed, ut et regnum maneat, et individuum regnum. Haec res statim te ad differentia ducet. Igitur, in quaestione nostra, si rex successor regni individui patrimonialis iis, quos de cetero natura et ius coheredes dedit, ita aestimationem rependere debet, ut unam tantum regni partem iure propio ipse teneat, ceteras à coheredibus, repensa cuique aestimatione, redimat, nec successor vere erit regni, nec servabit regnum. id est, successio ad irritum recidet. unde enim illi eae opes, ut pro pluribus partibus, ex unica sua parte, aequa rependere queat? an de reditibus ceterarum partium per pensiones et in diem? atqui his fructibus regnum sustinetur. an ex portione hereditatis paternae reliquae, à regno et regni rebus seiunctae? at, si illa non sufficit, si nulla est? Ergo hoc quidem fieri nequit, ut regni successor, ceteris tamquam coheredibus, aestimationem rependere veluti pro ipsorum partibus teneatur. Quid ergo? an si patrimonium à regno distinctum, vel exiguissimum, vel nullum reliquos coheredes soletur; fratre e. g. in regno vivente, fratres ceteri ad egestatem


page 626, image: s0662

redigentur? Hîc iam pronidentia hominis, legis, moris succedit, et periclitantibus subsidia reperit. Potest enim indicio aut restamento decessoris aliquid constitui ad sublevandos, quos dicimus; in quantum vires et rationes regni ferre queunt. Et talia legibus etiam constituta, aut moribus inducta saepe videmus. Ipse quoque, qui regnum successione adeptus est, aequitatis et humanitatis memorem se praestare volet, salvis regni nervis et necessariis opibus. Et hoc non erit, tamquam pro partibus communis hereditatis aestimationem rependere. Alia ad nomina hinc transit totum hoc negotium. Apanagium enim, ab aequa hereditatis parte et titulo plurimum abest.

Ut, sepositis lege et more, individuum praesumatur regnum, (id enim ex praesumendis primum ponitur) non ex voto tantum et voluntate populi, sed à Regis quoque primum electi voluntate videtur repeti posse. Licet enim non ipsi tantum sed et Familiae delatum sit regnum, meminisse tamen volet, ut regnum, non ut regna, se accepisse. Neque voluntas mutandi praesumi, sed probari debet. Ex individuo autem regno dividuum facere, nihil aliud est, quàm ex uno regno plura regna, si non consilio, certe eventu effectuque facere. Sine enim, liberorum quisque suam partem iure et nomine regio (aut iure, si non nomine) tenebit, atque tum totidem reges et regna evadent: sive parti quisque suae praefecti, in commune quidem consultabunt interdum,


page 627, image: s0663

ut membra unius corporis, sed foedere non imperio colligati: sive, communi auspicio collegioque regnabunt; atque ea non regni sed optimatum species erit. Quae in exemplis occurrentibus examinanda sunt. aliquando enim duo tresue indivisa potestate regnum aliquod tenuisse dicuntur; quae non regri imperii forma, sed Aristocratia triumuiralis est. Quae mutationes in voluntate Principis cum Familia ad regnum vocati, praesumi nequeunt. Cum praesertim pericula huius status nullo unquam aevo ignorari potuerint.

Alterum (§. XV.) ut successio stet intra eos qui descendunt à primo rege, manifestâ aequitate praesumitur. Nam finge, Regis primum vocati Fratrem, habere filios regno magis idoneos aut utilitores, quàm sint ipsius Regis filii; non illi tamen, sed hi succedere debent: quia, in conferendo regno, nomen Familiae aut posterorum non aliud agnoscit principium, quàm personam primi regis; nec habere latitudinem intelligitur, sed à puncto descendere, et in descensu demum et ex descensu in latera crescere. Atque haec valere, quotiens in seriem proficit Familia, modo, quo dictum est, designata ac descripta, facile cuivis fuerit credere. Quid, si primum electus spe prolis et collatione iuris in Familiam transituri, improlis obierit? an, obtentu iuris in familiam collati, frater successionem sibi vindicaverit? Ne dixeris. nova constitutione opus erit, sive electione. ubi fraternum nomen, ad suadendum aluqid


page 628, image: s0664

auctoritatis, non autem ad vindicandum aliquid iuris suppeditare posset. Nisi constiterit clarissimis documentis, Familiae aut Generis nomen aliter sumptum esse, quàm à nobis descriptum est. Venit in mentem Conradi I. Imperatoris exemplum. Is moriturus, successorem nominavit Henricum, qui cognomento Auceps usurpatur. Applaudentibus ceteris, aegrius tulit frater Eberhardus, quod ad se potius pervenire successionem, aequius scilicet iudicaret. Electus erat Conradus Rex primus sui generis, ut testatior habet memoria. Electus est, si non cum plena potestate successoris constituendi (quod illis tamen temporibus non absurdum fuisse, videor demonstrare posse) certe cum spe successionis familiae delata, si filios dehinc generasset. neque enim id non subintelligebatur tum in collatione Imperatoriae dignitatis. quod autem Familiae ratio etiam in latera haberi intelligatur, non dixerim: et Fratris, Eberhardi querelam, non de interverso iure, sed de iudicio Fratris Regis acceperim. quasi voluisset ita agere: cum in tua manu fuerit successorem nominare, cur non habuisti potius rationem sanguinis? Si enim addere vellet rei exaggerandae: dum tibi delatum est imperium, toti generi nostro, etiam in transversum, ius partum est, non esset audiendus. Scio, alios de moribus istorum temporum aliter sentire, sed haec non ex vano dici, in loco ostendi posset. Videatur Huldricus Mutius lib. 12. Ditmarus.


page 629, image: s0665

Merseburgensis lib. 1. Abbas Urspergensis, etc. In Nervae quoque historia novetur haec quaestio, apud [Note: lib. 68. Xiphilin.] Dionem: ubi Nerva Traianum adoptasse dicitur, kai/ toi s1uggenw=n tou= *nerou/a o)/ntwn, quamvis non deessent quidam de cognatis eius. Quasi, dum Nerva electus erat, non posteritas tantum ab ipso descendens, sed totum genus in latitudine spectatum esset. sed hic quoque potest dici, Nervae cum imperio cessisse potestatem successoris constituendi, non generis, sed iudicii respectu: atque in eiusmodi sententiis laudari iudicium eius, quod cum ex libera illa potestate successoris nominandi, necessitudinis et propinquitatis rationem potuisset habere, merita et dignitatem praetulisset.

De Naturalium et Adoptivorum successione praesumenda, tertia sequitur annotatio §. XVI. De illis primo. Non praesumi Natur alium successionem, propter contemptam, deinde propter incertam originem, ait. De incerta origine, repetenda sunt, quae supra dicta sunt in distinguendis matribus domi retentis custoditisue, et incustodita consuetudine amatis. Fieri enim posse, ut pater non sit dubitabilis, Grotius ante agnovit. Ergo, quatenus id usu venit, cessabit exceptio incertae originis. De contemptu partim subest ratio perpetua, quae matrimonium et ex eo genitos, aliter natis praefert: partim mutabilis, pro erroribus temporum, nationumque: ut in contemptu, nisi plane vulgo aut incestu quaesiti (de quibus hîc nulla


page 630, image: s0666

quaestio) saepius non habeantur. Locus Curtii §. praecedente allatus, exemplo esse potest Agitur ibi de successione regiae domus ac familiae, de genitis ad regnandum, de hereditario imperio: cui Aridaeus Philippo patre genitus. [Note: in Alex. f.] matre Philin~a Larissaea, qua Plutarchus gunai=ka a)/docon kai\ koinh\n feminam obscuram et communem vocat, destinabatur tamen et praeficiebatur. Neque ad dignitatem Imperatoriam successione adipiscendam, Arnolpho obstitit, quod ex concubina natus esset. sed exempla quidam [Note: Relect. polit. lib. 2. c. 2. sect. 13.] infinita sunt, partim etiam Arnisaeo cumulara, qui contra naturales pronuntiat. Sed distinguendae sunt quaestiones. si enim quaeras, quid liceat Principi, cui successoris designandi potestatem absolutam convenire constat, si velit suo indicio, filium extra sollenne matrimonium genitum praeferre in tali matrimonio genitis: haec quaestio non erit huius loci: ubi de praesumpto succedendi iure, solum sermo est. nisi quis velit, salvo ac seposito illo iure Principis, scrutari: an id fecerit Princeps, quod naturalis quoque ratio faciendum dictaret. Quando autem de successione ex praesumpta voluntate populi, aut huius ac Principis simul agitur, omnis dubitatio huc recidit, an notione generis et familiae, comprehendantur etiam filii naturales. Negat Grotius, eo quod in hoc negotio non credantur intelligi, nisi secundum patriae leges geniti. Licet enim dispar sit conditio Regum et subiectorum, quantum ad legum du/namin a)nagkastikh\n seu vim


page 631, image: s0667

cogentem attinet, verba tamen et conceptus rerum ita se menti humanae offerunt prout legibus communiter, praesertim non unius civitatis sed plerosque apud populos, describi negotiorum singula intelliguntur: ut, qui liberos, nepotes, propinquos, et in complexu, genus, familiam, dicit, nihil aliud dicere videatur, quàm quod legibus populorum communiter pro liberis aut familia habetur, id est, quid aliud, quàm cum respectu matrimonii loqui, unde ista omnia nomina cooriuntur et definiuntur? Quare non loqueretur civiliter, qui diceret: Principis nullos esse liberos naturales, omnes legitimos; tum quod ad sollennia matrimonii contrahendi non adstrictus sit, tum quod discrimen naturahum et legitimorum liberorum, à lege tantum civili veniat, cui itidem Princeps non subiectus sit. Praeterquam enim, quod stilum omnibus saeculis, toto orbe receptum abrogare potium quàm explicare, non privati moliminis res est. Princeps ad ea matrimonii iura, quae naturalia sunt, et nuspiam non agnita, adstringitur; quibus scilicet fit, ut sit matrimonium. Quis enim solo concubitu matrimonium definiat? Hoc fatendum est, congressum extramatrimonialem, longius aut propius à consuetudine coniugali abesse, pro conditione diversa coniunctionis eiuscemodi. sicut in disputatione de concubinis, de personis solutis et matrimonio obstrictis, de naturalibus liberis eorum qui numquam iustam uxorem domum


page 632, image: s0668

duxerunt, aut ante eam ductam liberis operam dederunt, et eorum, qui iustae uxori pellices superinduxerunt, amplius declaratur. Et, quamquam confundi diversa principia nemo suaserit, inter Christianos tamen nemo affirmare debet, matrimonii, ut talis, legibus quemquam hominum exceptum esse. Lex enim de adulteriis, et promiscuo concubitu, sicut in divina lege naturalis est: ita neminem non obligat, et ab iis eruditiore sensu aestimatur, qui sacrarum literarum non sunt imperiti. Possunt haec omnino stare, salva civium adversus Principem reverentia: cuius maxima semper ratio habeatur oportet. Ut ergo infamia absit, à naturalibus Principum liberis, quatenus à lege civili consurgit; discrimen tamen et comparatio cum natis ex coniugio, non potest abesse. neque enim solius legis civilis esse hunc partum, sed naturali ratione fundari, supra monuimus. Neque prius necesse est credere, nullum esse discrimen inter Principum liberos in matrimonio et extra id genitos; donec ostendatur, ullo unquam saeculo nihil interfuisse inter Principum uxores, et pellices ac amicas. Utique, quae ratio movit plerosque legislatores, ut discrimina haec sancirent, non videtur temporis et necessitatis, sed veritatis perpetuae titulo inscribi.

His, ut oportet, consideratis, circa filios naturales in successione regni, consequenter iis, quae supra de naturalibus in genere annotavimus, [Note: ad §. VIII.] licebit dicere: I. Ubi regnum familiae est


page 633, image: s0669

delatum, si communiter discrimen originis ex matrimonio et extra matrimonium ibi obtinet, nullo modo praesumi voluntatem, naturales promiscue ad successionem admittendi. II. ad ne collateralibus quidem in defectu descendentium legitimorum praeponendi. III. Imo, si plane deficiat genus primum electi, solo naturali aut naturalibus superstitibus, non praesumi voluntatem hos admittendi, quasi ex obligatione primae collationis in familiam. nisi IV. mos apud eam gentem obtinuerit, hos vel saepius, vel dicto casu admittendi, consuetudinis enim in praesumenda voluntate, quin respectus esse debeat, nemo negaverit. V. Si mos fuerit, adoptandi naturales, aut alio modo legitimis adaequandi, et naturalium aliquis adoptatus, vel alia ratione usitata legitimis adaequatus fuerit, regis quidem adoptantis aut adaequantis indubia videtur voluntas, nisi ratio succedendi in regnum prorsus à successione in patrimonia alia, diversa in usu sit; de populi autem voluntate quomodo ratiocinan dum sit, cogitatu dignum est. Neque enim huc pertinet voluntas regnantis, ut sola praesumitur, et quatenus regnanti unicè permissa intelligitur successoris constituendi potestas. cum hic spectetur populi voluntas vel sola, vel ut Principis voluntati per modum conventionis coniuncta. Quod si ergo dicas, populus voluit naturalem ita adoptatum aut legitimis aequatum, succederet, ut legitimus succederet, quia adoptioni et


page 634, image: s0670

adaequationi non contradixit; non satis valide tuam orationem exaudiri crediderim. Multa enim obstare possunt, quo minus in contentionem cum principe populus velit descendere: si praesertim adoptioni tali nihil de successione regni adiectum, aut populo promulgatum est. Id enim si factum esset, res ad novam videretur cum populo pactionem rediisse, vel expressam, vel tacitam. Quo ipso casu non supererit forte nulla quaestio de causis effectuque silentii in populo, non uno modo semper aestimandis. Maiori specie dici autumaveris; cur populus ab initio, cum regnum detulit familiae, non excepit naturales? si excepisset, iam nulla superesset quaestio de praesumenda voluntate, disertis scilicet verbis significatâ. Sed hîc quoque moris et stili communis non minima est auctoritas, si quaeras, an Familiae et Generis vocabulo, etiam naturales comprehendi soleant. neque nulla erit differentia, si tempore delati Familiae regni, primus Rex iam habuerit naturalem filium, praeter legitimos, vel non habuerit. Sed quoniam ipsa formula delati ab initio regni rarius exstat in memoriis publicis: augetur coniecturae difficultas. nisi quod aliquando non alienum est, spectari mores et exempla gentium eiusdem originis, aut necessitudinis.

De Adoptivis nunc agendum est. quibus successionem ex praesumpta populi voluntate Grotius abiudicat, ratione non admodum valida: et cui fortiter opponi dixeris, quae


page 635, image: s0671

adoptioni commendandae in hoc casu passim obvia, et vel ex Panegyrico Plinii, ac oratione Galbae apud Tacitum, nota sunt. In Romano quidem Principatu, quin Princeps adoptans successionem adoptato constitueret, dnbio caret. Notae Augusti adoptiones, multiplicatae. Quo exemplo ceteri constanter usi sunt. De Nerva Traianum adoptante, ante dictum est. Traianus Hadrianum adoptavit: aut si ab aliis ascitus est, nomine Traiani valuit adoptio. [Note: Spartian. Pladr. c. 4. Ind. c. 23. et 24.] Hadrianus ipse, cum primum Ceionium Commodum adoptasset, Aeliumque Verum appellasset, superstes ei Antoninum, qui postea Pius dictus est, adoptione ascivit: sed ea demum lege, ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et [Note: lib. 69.] Marcum Antoninum. In illa adoptione; Dio apud Xiphilonum orationis eius ad proceres quosdam tale ponit initium: e)moi\ go/non me\n ou)k e)/dwken h( fu/s1is2 poih/s1asqai, no/mw| de\ u(mei=s2 e)dw/kate. Mihi quidem natu non dedit filium habere, sed vos lege dedistis. Quâ lege? possis suspicari, quia ad principes senatorii ordinis viros loquitur, Senatus consultum aliquod de imperio eius intelligi. Sed id non posset esse aliud, quàm quo Imperium adoptione quaesitum Senatus solita decretorum honorificentia comprobasset. Petierat enim, apud Dionem, per litteras à Senatu, ut imperium sibi confirmaret, schemate illo Aristocreatico, de quo alibi; et veniam petierat, quod de imperio suo iudicium senatui [Note: Spartian. Hadr. c. 6.] non dedisset. Quo sensu Principi Romano, una cum imperio ius successionis in liberos


page 636, image: s0672

non genitos modo sed adoptione adsciscendos proferendae collatum intelligeretur. Quamquam in adoptione, et alio poterant titulo niti, quotiens cum Augusto dicerent: Hoc [Note: Vellei. 2. 104.] rei publicae causa facio. cum Principi ex lege Regia, quaecumque ex usu rei publicae esse censeret, agere facer ius potestasque esset. Adoptionem autem ad successionem in Imperio à Principibus Rom. fieri consuevisse, vel testamento, vel caerimonia publica, vel solo arbitrio sive nutu Augusto, ex Spartiani loco valde memorabili constat; ubi de [Note: in Ael. Ver. 6. 2.] Aelio Vero inquit: Nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod tantum Caesar est appellatus: non testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope genere, quo nostris temporibus à vestra clementia (Diocletianum alloquitur) Maximianus atque Constantius Caesares dictisunt, quasi quidam Principum filii viri, et designati aeugustae maiestatis heredes. Sed et de cetero, ubi lex communiter supplet adoptione, quod natura negavit, praesumi voluntas populi videtur, ut filium Principis adoptivum in defectu legitimorum, legitimis iure parem credat. Ut enim promiscue rex adoptet, exstantibus legitimis filiis, vix videtur accidere posse. Et quando adoptio successionis constituendae causa à Principe Principe facta est, sicut allata exempla habent, significata Principis voluntas non praesumpta occurrit. cui, quod consenserit eo tempore voluntas populi, pronior coniectura est; pro moribus praesertim locotum et temporum. Vix enim videtur


page 637, image: s0673

Princeps aliquem sucessorem adoptaturus, nisi de potestate id faciendi publica sit praesumptio. An autem, ubi Principi hoc licet, aut licere praesumitur, examen adoptionis quoad successorem ac censura populo penitus adimi, aut quodammodo relinqui videatur, non adeo in expedito est. Tiberius certe vidertur metuisse, ne senilis adoptio, uxorio ambitu procurata, titulum vel praetextum daret, res [Note: Tac. 1. A. 7.] novare cupientibus, tamquam adversus Principem parei/s1akton.

§. XVII. Quarto annotatur, ut in regnis ex praesumpte populi voluntate deferendis, praeferantur mares feminis. Quae res, sicut ratione gradus hic explicatur, dubio caret: si prius certum est, ex praesumpta populi voluntate unquam succedere feminas. Videtur enim omnino eorum, qui detulerunt ab initio certae stirpi, votum pertinere ad virorum opera et merita, qui proprie et ordinarie suffecturi videntur regendae rei publicae; cum in feminis ea spes non ordinaria, sed indoli extraordinariae debita, locum habeat. Ad ea autem, quae raro et vix eveniunt, primae constitutiones rerum, ex praesumpta quidem voluntate non solent tendere. Atque hic regium munus, quotiens cogitatur, aut spectatur; non minus ad belli quàm ad pacis opera refertur. Licet enim bellum in votis non esse debeat populo; quae tamen esst rerum humanatum inconstantia, crebra eius necessitas statim se oculis obicit, ubi de regno agendo serino est.


page 638, image: s0674

unde veluti sollenni descriptione reges signari videmus; qui eos in hostem educere, qui ante agmina incedere, in campum degredi, gladium stringere queant. Quae virorum munia sunt: et rarum ac extraordinarium est, ut illud Poetae conveniat: vos etenim iuvenes animum geritis muliebrem, Illaque virgo, viri. cumque in successione constituenda, vel maxime quies regni ac tranquillitas spectetur (qua causa populi nonnulli electionis diu usitatae incom~odis turbisque fessi ad sucessiois legem tamquam ad sacram ancoram confugerunt) mulierum imperia contrarium potendere creduntur. nisi certis limitibus legibusue imminentia occupentur. at ille non est casus, de quo agimus. non enim praesumptio quaeritur, ubi declaratio voluntatis habetur. Sed nimirum haec praesumptio, de qua Grotius agit, revera ad quandam exclusionem feminarum tendit; hoc sensu: credendum est, populos in constituenda successione, mares proprie spectasse, feminisque praehaberi volusisse; si tamen mares defecerint, faminarum non nisi subsidiariam opem et ad instaurandum genus, aut ad eligendum deinde successorem marem, certe non ad continuandam diu muliebris imperii seriem, electam esse. Hunc enim casum (continuandi pluribus deinceps feminis regni) non praesumi posse, sed probari oportere dixeris. Interiectum autem eiusmodi imperium femineum, ex temporis usu, et ad successionem denuo instaurandam, aut


page 639, image: s0675

inchoandam, longe minus haber periculi, quàm si praeteritâ generis ad regnum delecti, dubitandi et litigandi occasio adversus novum electum ac quaesitum Principem exsisteret. Ad hunc ergo modum, non inficianda fuerit prorsus praesumptio populi pro´feminis ex domo Principali non in universum excludendis. Cum praesertim tot exempla gentium veriarum, non aliter iudicantium, in promptu sint; quae huic praesumptioni omnem probabilitatem detrahi non patiuntur: Et, cum de more constat in hac aut illa gente recepto, paene plusquam praesumptio adsit. Atque huc pertinent memorabilia exempla, quae Grotius §. seq. XVIII. collegit. Illud maioris est operae, definire, an ex praesumpta voluntate populi primum successionem familiae ita constituentis, ut feminae suum suo tempore quendam locum sortiantur, posteri sic obligentur, ut ex magna rei publicae utilitate, aut periculorum circumstantia, aliter agere non possint? Videntur agnovisse casum huius dubitationis, qui tam studiose caverunt, ne ex solâ praesumptione unquam iudicandum esset. Annotandum est amplius: si populus semel significavit, se in imperio feminae deferendo genus et propinquitatem regiae familiae spectasse, videtur in posterum quoque agnovisse, ius aliquod feminarum in successione: neque male de nationis voluntate hinc praesumi. Considera Diploma, quo Margarethae Reginae successio regni Danici stabilitur, etiam propter generis


page 640, image: s0676

propinquitatem, quoniam duxerunt, nullum hominem linea notionis de illo sanguine ipsa esse propinquiorem. [Note: hist. Dan. lib. 9. p. 514] apud Ioh. Isac. Pontanum.

Est enim etiam praesumendae voluntatis aliquis usus in interpretandis Legibus et Actis publicis ad successionem spectantibus: quatenus Dubitatio circa verba ad coniecturas voluntatis ultro deducit. concurrit scilicet hic, verborum explication, et coniectura voluntatis; notabili tamen discrimine, quantum ad superiora. Hactenus enim de coniectura voluntatis, citra respectum legis alicuius exstantis actum est: nunc de voluntate, an et quatenus legibus non expressa, contenta tamen aut subintellecta sit, quaeritur. Ponenda sunt exempla, quamvis sine nomine. Exstiterit alicubi Lex Seuccessionis, quae Regis toti Familiae ac Generi, sive Regi et omnibus eius Heredibus et posteris regnum decernat, nulla adiectâ sexus differentia: an haec lex feminas quoque admittit? Dici potest, si tempore conditae legis, moris publici noti erat receptique in illa gente, mares solos admitti ad successionem regni; videtur lex interpretanda pro solis maribus, ex patriis scilicet moribus: unde voluntas paciscentium et constituentium optime colligitur. Sin moris nulla copia, ut in novo et primum instituto regno, locum habere poterunt, quae ante diximus: ut videamus, extendenda an contrahenda sit coniectura voluntatis. Aliud. Dictum sit in lege successionis, ut descendentibus in Familia deficientibus, collaterales succedant, vocabulis agnationem et cognationem non


page 641, image: s0677

distinguentibus: an feminae comprehensae dicentur? Ita videatur, eo quod voluntas eius, qui legem aut pactionem in literas retulit, liberalius interpretanda putetur, quàm eius, qui nihil scripto significavit. cur enim non expresserit, si verba secundum totam suam latitudinem intelligi noluit, statim quaeritur. Aliud. Dixerit Lex successionis, Si heredibus Regiis maribus deficientibus, Filiae vel Filiae supersint, electio sit penes ordines regni: an hinc recte colligitur, Feminarum exclusio? Ita visum fuerit nonnullis: aliis opinantibus, nihil aliud ordinibus hîc, quàm iuris pro feminarum successione constituti declarationem et applicationem tribui. Quae sententia ut vincat, tutissimum fuerit, interpretatione legis nomotheticâ et authentica, eam suffulcire.

§. XVIII. Quinta annotatio ad praerogativam aetatis pertinet, quae cum praerogativa sexus comparatur, eique postfertur, exemplis partim ad §. praecedentem, ut dictum est, spectantibus, partim ad §. 22. Et de praesumpta quidem voluntate populi, nulla videtur natu maximo controversia moveri posse. In coniecturis enim plausibilis valde est ordo, quem natura facit aut praemonstrat. Quod si enim existimes, praesumendam potius populi voluntatem pro dignissimo, citra discrimen aetatis; cogitandum ex diverso erit; iudicium, quis sit dignissimus, haud raro periculis involui; et saepe vix deliberando definiendoque in re praesenti satis expediri, significata voluntate regnantis, nedum praesumendae voluntati


page 642, image: s0678

convenire. Haec enim praesumptio voluntatis quodammodo exigi debet ad respectum futuri, unde determinationem accipit, hoc sensu: populus voluisse videtur, regnum in Familia propagari, ea succedendi ratione, quae maxime obvia, tutissima, usitatissima habetur. nihil autem magis naturale et usitatum est, quàm ut inter aequales, ordinem faciat aetas. Ultra haec, quod praevideri non potest, praesumi non debet: nec ex incerto accidentia, aut singularibus causis obnoxia iis aequari fas est, quae in commune consulentes destinasse videntur. Quare nec illud exemplum ex contrario ponendum est, quando constat, Principi liberrimam potestatem designandi successoris cessisse. Si constat hoc inquam, certa rerum fide. tum enim nulla de praesumenda voluntate populi quaestio superest, ubi omnia à voluntate Principis pendent. Atque ad praesumendam quidem populi voluntatem, de qua hic agitur, simplicissime dicas hoc sufficere: Voluit populus successionem in regnum fieri in Familia: ergo voluit aliquo ordine fieri, ut in diversis gradibus, ita in uno gradu. quis ille ordo? ut inter filios, quorum prima sors est, primus succedat, id est primogenitus. cur enim in ordine constituendo alius praeferatur, nulla ratio communis, et in summam, dari potest. Neque de Principis voluntate, aliunde aut aliter praesumi potest. De cuius significata voluntate in contrarium, non est hîc agndum. quamquam, nisi demonstrata facultate


page 643, image: s0679

constituendi successoris ab ipsius sola voluntate suspensa, non liceat ei mutare ordinem, quem populus delato Familiae imperio intelligitur spectasse, aut solum spectare potuisse. Haec praerogatius ordinis explicatur et illustratur varie, vel per colores rationum, vel per titulos iuris. Rationes non adferuntur unius generis roborisque. Communis est Ratio; quia, quod primogenitis in universum eximie convenit, etiam in negotio successionis regiae locum habere existimatur. Haec enim comparatio, seposita lege, aut significatione voluntatum sub quacumque formula, prima se offert. Si enim praerogatiusa naturalis, ex necessitate scilicet et natura ordinis, primogenito competit, cur ea non attendi debeat in ordine succedendi necessario, ubi nulla intercedit definitio legalis, vix repereris. In regno scilicet individuo, et per successionem, electioni oppositam, deferendo. Nam id, etiam non dictum, inest quaestioni. ne quis obiciat, posse in fratres dividi regnum, sive aequum esse ut dividatur; aut si praerogativa primogeniti ad titulos iuris transeat, Electionem omnem fore iniquam. Longe aliud est, de eligendis, aliud de successuiris citra electionem Principibus loqui. In Electione illa, nulla paaesumptio voluntati,s ut hic spectatur, locum habet. Iam in rationibus, quibus ta\ pres1bei=a sive prwtoto/kia explicari solent, quando [Note: legat. ad Cai. p. 1032.] Philo ait, e)n tai=s2 s1uggenei/ais2 o(i pres1bu/tatoi pai=des2 tugxa/nous1i pres1bei/wn, o(/ti prw=toi to\ patro\s2 kai\ to\


page 644, image: s0680

mhtro\s2 o)/noma toi=s2 goneu(/s1in e)fh/mis1an, in cognationibus maximi natu filii praerogativa aetatis honorantur, eo quod primi faustum patris matrisque nomen parentibus attibuerint: non tantum affectus quidam apud arentes, honor apud alios eximius, sed causa affectus et honoris valde probabilis signatur. Nec sane Deuterominii 21, 17. affectus, sed causae et rationis iuridicae validissimae nomine adhibetur. Unde et illa ipsa phrasis, qua Iacobus Patriarcha, primogenita signavit, [Note: Genes. 49. 3.] ad Ruben perventura, nisi facinoribus suis indignum se reddidisset (Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium doloris mei, prior in donis, maior in imperio veluti in proverbiale et periphrasticum schema primogeniturae cessit Psalm. 78. v. 51. et 105. v. 39. ubi sane nihil video, quod cavillationi et extenuationi merito queat esse obnoxium. Quae autem ratio apud Grott. h. §. affertur de maiore primogeniti peritia, huic negotio (nqmpe successionis regiae) propius convenit, et ab omnibus recte rationcinantibus agnoscitur. [Note: paid. 8.] Quare apud Xenophontem, in ipsa Cyri oratione, haec ratio non sola ponitur, sed illa altera fundatur et stabilitur, de honore, aetati maionri, omnium consensione debito. Aequali se amore utrumque filium prosequi, ait; sed priores in consultando imperandoque partes ubicumque usus ferat, mandare se ei qui prior sit, atque adeo, ut consentaneum est credere, rerumperitior. Ita enim (addit amplius) meae eius demque vestrae patriae institutis edoctus sum, matioribus natur, non fratribus


page 645, image: s0681

tantum sed et civibus, viâ, loco, sermone cedendum esse. Et vos equidem, ò filii, ita ab ineunte aetate institui, ut et Seniores honoraretis, et à iunioribus honoraremini. Quoniam igitur videtis me et vetusta, et moribus recepta, et legibus instituta praecipere, par utique est dicto vos audientes esse. Honor inter aequales quoad cetera, debetur maiori aetati: eo iure, quod Deus insevit hominum mentibus, id est, naturali, et ab omnibus gentibus non barbaris agnito. Et, si interiora quaeruntur, maior peritia, cui et ipsi naturaliter honor debetur, in aetate maiore praesumitur. Si dicas, hanc rationem invalidam et per se nullius roboris esse, cum dicitur, peritiori et prudentiori deberi successionem; hoc ipsum enim, quod peritiori debeatur imperium, probandum esse: possim primo deprecari verborum argutias. non enim hic de iure agitur summo, et obligationem strictam inducente: sufficit, si sumatur, quod ratio aequius melius, ceteris pariterse habentibus, ostendat. Deinde, non est absolutae quaestionis, cui debeatur imperium; sed quod ordine ii, quibus debetur (e. g. propter successionem Familiae delatam) praeponendi aut postponendi sint, quotiens necessitas ordinis inter plures, communem aliquam rationem postulat: et quidem in praesumendo universe, non in designando singillatim. Sed quid roboris subsit, posteafors noscetur. Age audiamus aliam rationem. Affertur enim, praestructo concessoque, quod pater filios potius quam externos


page 646, image: s0682

velit succedere, inter filios pro primogenito: quod hoc nato, si nemo alius filiorum nasceretur, unus er at, vui maxime collatum regnum optaret pater; et eo ipso, quo natus solus est, hunc statim videtur nominare heredem et destinaresuccessorem, ne, si aliquid humanitus accidat, ad extraneum devoluatur imperandipotestas. Videatur alicui, nihil aliud dici, quàm dictum est: fortius certe aliquid et maioris roboris, num afferatur, nescio an nemo dubitaturus sit. Voluntas patris, vel quatenus voti, vel quatenus plusquam voti est et quasi expressa, inde deducitur, quod primum natus, ipso ordine nascendi ut cetera parentis vota, ita quae ad regni successionem spectant, provocat auspicaturque, et quodammodo in se trahit. Ante hunc enim nemo est, ad quem voluntas patris, in hac re, numquam otiosa, se determinet applicetque, non tantum, si nemo aliuss filiorum nasceretur, sed etiam, si alii nascerentur. Manebat voluntas inconcussa, non ut de solo, sed ut de primo, et primum concepta. Quod ita intelligi potest: Prima illa destinatio patris in primum nato et pro primum nato, ex natura rei destinatae modum accipit, ut, vel naturalem exceptionem in se contineat, atque ita mobilis sit; vel sine exeptione ac immobilis sit. In re dividua, illud: in individua, hoc locum haet. Prorsus enim in ceteris quoque bonis, prima destinatio patris in primogenitum haec est, ut eo nato, statim optet, si nemo alius nasceretur, hunc maxime in sua


page 647, image: s0683

bona succedere, quasi designatum sua voluntate heredem ex asse. Sed huic sive voto sive destinationi inest naturalis exceptio, si nemo alius nasceretur. Quia enim de re dividua agitur, non praesumitur voluntas et destinatio parentis terminari ad unum, nisi cum conditione solitudinis, et salva caritate in alios, qui exsisterent, fratres. At cum de regno individuo agitur, natura rei, de qua agitur, non sineret primam illam destinationem pro primogenito factam, loco moveri aut exceptione subaudita infirmari. Potuit enim statim absolvi illa destinatio, neque cum conditione facta intelligitur. Ut multa alias diversa notentur in successione in bona et successione in regnum, hactenus tamen satis quadrabit comparatio. Utrum autem ratio, hactenus explanata, diversi generis robur habeat, si cum aliis eodem tendentibus contendatur, cogitabit, qui volet. Verum per singula rationum momenta ire, longum fuerit; et cohaerebunt aliqua cum iis, quae ad titulos iuris huic negotio praescribi solitos, in sequentibus pertinebunt.

In titulis ergo iuris; primogeniti successioni accommodandis, modo singillatim, modo collectim agunt: Iure divino, naturae, gentium, sanguinis, et hereditatis, primogeniti successionem affirmari contendentes. Ãpud Veteres, [Note: Liv. 40, 9.] in actione Persei contra fratrem minorem aetati maiori, coniungitur ius gentium, vetustus [Note: cap. 11.] Macedoniae mos, iudicium patris: et subinde, ordo


page 648, image: s0684

aetatis, naturae, moris Macedonum, ius gentium memoratur; collectisque, quae dispersa erant, ius et voluntas patris, summam faciunt. Ex [Note: de rep. lib. 6. c. 5.] Iunioribus Bodinus, Nec tamen satis est, inquit, successione regnum dari, nisi proximo cuique tribuatur, id est primogenito masculo: sic enim ordo non tantum naturae ac divinae legis, sed etiam omnium ubique gentium postulat. Equidem distingui iutis vocabula posse, ut quod illi tribuitur, huic non videatur convenire, non unus monuit eruditorum. Nihil tamen est usitatius, quàm ut cumulentur in certis argumentis e)chghtikw=s2 illa nomina, olim et hodie. qui stilus explicationem desiderat sane, reprehensionem autem haud aeque meretur. Primo enim, quod vere est iuris naturalis, est etiam iuris divini. Lex enim naturae proprie dicta pars est iuris divini. ergo hactenus, non sineratione, coniunexeris. de iure autem divino, quod Grotius voluntarium vocat, mox erit aliquid dicendum. Circa ius gentium praecipuus labor est, nec una semper loquendi consuetudo. qua de re suo loco plenius. Nunc illud suffercerit annotasse; quicquid vel natura dictante, vel ratione naturali suadente, complures potioresue gentes, ita receperunt, ut vel ius civile plurium gentium, vel mos earundem, in rebus, quae iure definiri solent, habeatur, id prisco novoque stilo ius gentium absolute nominari, citra significationem strictiorem, quae alibi attendi potest et debet. Hoc scilicet sensu, ius gentium appellatur, quod multis gentibus


page 649, image: s0685

aequum in aliqua re visum est auctoritatis potius ritu, quàm peculiaris et ab aliis obligationibus distinctae obligationis. Quod si idem naturalis ratio praecepit, ius naturae rectius diceretur; quatenus tamen usus eius apud gentes cernitur illo spectandi modo, ius gentium quoque dicitur, et iuri naturae coniungitur. sicut eodem pacto possumus dicere, esse aliquid iuris naturae et civilis; si rem à natura praeceptam aut vetitam, lex civilis quoque praeceperit aut vetuerit. Plus negotii est, in iis, quae ratione naturali non praecipiente, sed suadente, nec uno gradu modoque suggesta, ut iuris naturae, sic quoque iuris gentium dici solent. Huius stili rationem ostendere decet, cum morem ex mundo proscribere nequamus. Sic in negotio nostro, qui primogenitum ante ceter os ad successionem admoveri iure naturae dicunt, praeterquam quod explicare suam sententiam poterunt, quo dictum est ante modo, non patientur etiam se repelli, si dicas, ius naturae nihil de successionibus constituere. Facile enim ambiguitatem verbi declinantes, meminerint: naturam ea tenere principia, eas parere conclusiones, quae ut in aliis, ita in negotiis tanti momenti, pro definito rerum statu (e. g. in regno, in individuo regno, in delata Familiae successione) actus morales non patiantur sine regula aut consilio esse. cum praesertim videamus, tot populos in eandem rationem eodem auspicio ductuque consensisse. Unde etiam gentium ius appellatur:


page 650, image: s0686

non quod omnes gentes regno et regiis successionibus huius generis debeant uti; sed quod et illae, quae utuntur, ita iudicaverint; et illae, quae non utuntur, si tamen iudicii copiam de regno et regiis successionibus facerent, non aliter iudicare potuerint, quotiens perturbatio abesset. Qua in re nos satis erudit historia. Iam, qui divini iuris mentionem faciunt in primogenitorum successione, non statim et de plano damnandi videntut. Primo enim nescio an reici debeat illo9rum sententia, qui credunt in iis, quae scriptura tradidit de praerogativa [Note: v. Selden. de successionibus. c. 5. etc.] primogeniti, non subesse nullam iuris naturalis explicationem: quae et de cetero rectius inde petitur, quàm ex ullis aliis monumentis. Quo nomine et sensu merito exaudiveris [Note: de rep. lib. 5. c. 2.] Bodinum ista inclamantem: Et quoniam Dei sapientissimi in Rep. Israëlitarum constituenda exemplar plane divinum habemus, non video, quam obrem meliora, aut divinis legibus neglectis, inanium hominum errores sequi, quantum quidem fieri poterit, debeamus. addenda sunt, quae sequuntur de honore primogeniturae. Non credo quemquam fore, qui nos id putet velle, quasi omnia illa legibus divinis statuta, etiam iuris naturalis essent. Sed, quin ex illis divinis constitutionibus, multa possint ac debeant ad interpretandum ius naturale referri, nemo negaverit. [Note: Praep. Eu. lib. 9.] Sic Eusebius, ex ceremonialibus legis, naturale praeceptum cultus divini pure casteque obeundi, egregie deducit declaratque. Quamquam cur iuris divini voluntarii hinc exulare


page 651, image: s0687

mentio debeat, ubi exempla quaeruntur eius quod optimum aequissimumque est, non facile dixeris. Et primogeniti praerogativam universim ratione hereditatis et sanctitudinis stabilitam, in successione regni non neglectam, nisi quotiens extraordinarium intercederet ipsius Dei mandatum, annales sacri ostendunt.

De iure sanguinis et de iure hereditatis, videndum est primo, quid his vocibus intelligant, qui primogeniturae extollendae intenti sunt: deinde, an tueri locutionem utramque fas sit. [Note: rer. Hispan. lib. 20. c. 3.] Io. Mariana, in excerptis ex disputatione Iureconsultorum de successione regni, cum enotasset, quod iure sanguinis regnum obveniat, dicuntur autem, inquit, sanguini dari, quae more, instituto, lege, aut privata cuiuspiam voluntate uni cuipiam familiae destinata capiuntur, non iudicio et voluntate ultimi possessoris; uti alia quae hereditario iure provenientia, pro voluntate mutantur. In alia Iurisconsultorum disputatione [Note: lib. 3. de Portug. et Castall. Coni.] in causa successionis Lusitanicae apud Hieronymum Conestaggium legas: Hac in parte (nempe ex iure Caesareo, et in comparatione privatae in bona successionis) prob abant, in regnorum hereditate in primis succedi iure sanguinis, ut vocant, id est, habitorespectu primi institutoris; et sequendo hoc ius persoas competitorum per se solas considerandas sine omni repraesentatione, et sine respectu patrum suorum: non secus quàm si omnes essent ultimi possessoris filii: et hac ratione Philippum intraturum in locum filii primogeniti Henrici. Dicebant etiam, quantumvis


page 652, image: s0688

concederetur, quod Ducissa (Bragantiae) volebat, nimirum in regnis non succedi sanguinis iure, sed tantum iure, quod vocant hereditarium, habito tantum respectu ultimi possessoris; tamen illam nullo modo sese aequiparare posse Philippo.

Sicut autem ius sanguinis non eodem modo explicari solet et potest; ita ex iure civili, de successione privatorum agente, ipsumque succedendi ius inter iura sanguinis recensente, desumpsisse distinctionem eos, qui primogenitum in regno iure santuinis succedere dicunt, nullum est dubium. unde et de mente eorum constare potest; nempe, primogeniti successionem, non pendere à voluntate voltimi possessoris, sed à cognatione naturali: cumque ius primogeniorum vulgo statuatur triplex Divinum (cuius quae ratio aut comparatio huc pertinere queat, ante dictum est) Naturale de quo Grotius hîc disquirit) et Positivum: phrasis iuris positivi, non aliena illa quidem à more scriptorum, etiam citra imitationem iuris civilis loquentium, assumitur, ad Naturale ius primogeniorum declarandum. et procedit hactenus similitudo, sicut successio in bona, quae iure cognationis defertur gradu cognatorum, iure sanguinis et naturae, nec cum nudo iure civili comparando deferri intelligitur; ita etiam successio primogeniti in regnum, iure sanguinis et cognationis naturalis, quae secundum naturam est, aestimanda venit. At enim obstat sanguinis aequalitas, si primogenitus cum fratribus comparetur, quae non


page 653, image: s0689

videtur ei aliquid relinquere prae ceteris eximii? Hic facile credideris, aequalem sanguinis proximitatem numquam esse aliter concipiendam, quàm cum exceptione praerogativae, quam necessitas ordinis inducit; et capacitatis, quam munus regium postulat. Neque sane nunc ulterius eundum, et ad alias successiones: sed in successionibus regiis manendum est, et quidem in regno individuo. Igitur nihil dicemus de necessitate ordinis inter aequales, ratione aetatis; quae supra aliquo modo, neque ad promiscuos, sed certi tantum generis effectus, demonstrabatur. Una hic attendatur necessitas ordinis, ubi aequales propter naturam rei, de qua agitur, non possunt ad participandum in commune admitti; sive ubi iure sanguinis non possunt aequales aequaliter gaudere; imo, ubi ex aequalibus unus necessario est sumendus, qui iure sanguinis ipso actu utatur. Intra terminos enim ita definitos loquuntur, qui de primogenito iure sanguinis succedente, sive ius sanguinis quantum ad praesens, in se trahente, sermonem occipiunt. [Note: de pact. ill. Fam. c. 8. p. 319.] Quare Betsius, Ius primogeniturae, inquit, naturale voco, quod primogenito, naturali quadam ratione competit; ut in regnis et magnis Principatibus individuis, nec à superiore aliquo dependentibus, in quibus unus tantummodo ex natura ipsius regni seu Principatus succedit. Ita etiam capacitatis exceptio, in quantum regii muneris administratio necessario efflagitat, naturaliter inest negotio. ut frustra obiciatur


page 654, image: s0690

exemplum, mente capit, à regno excludendi. At, ubi successio iure sanguinis defertur, immutabilis est conditio? Iam saepius dictum est, non posse successiones in bona communiter usitatas et legibus civilibus perscriptas, per omnia comparari successionibus regiis in regna: sed in quantum diversitas, quae utrobique animadvertitur, pati potest. Quod in omni comparatione, etiam extra omnem legum morumue respectum, perpetuae regulae instar esse, quis non videt? Absurdum autem haud aeque putaverim, si quis comparandi causa dicat: iure sanguinis, beneficio generationis, immediate à patre imperium habet primogenitus. In statu descripto scilicet, et praesupposito, quod regnum sit Familiae delatum, quod individuum.

Antequam de iure hereditatis dicamus, liceat [Note: lib. 40. c. 9. et 11. et 12.] considerare illum locum Livianum, cuius supra mentio: ubi Demetrius Philippi Macedonis filius primogeniturae suae iuri, quantum ad successionem regni, accommodat, vacabula iuris gentium, vetusti Macedoniae moris, et iudicii paterni. et subinde, ordinem aetatis, naturae, moris Macedonum, iuris gentium vocat. Idem dici in repetitione, quod primo dictum est, nemo abnuat. de solo paterno iudicio dubites, an et quale argum entum faciat. Non esse novum et peculiare argumentum, inde opineris, quia in seria repetitione omittitur, ut videri posset, producta argumenti vis, a iure ipso ad applicationem iuris sive decretam


page 655, image: s0691

exsecutionem, mentione iudicii paterni. Si tamen argumentum (neque enim negaverim) an ceteris validius, et an sigura orationis crescentis, accipi debeat, quaeri potest, si et quando et ubi, iudicium regis possidentis spectatr, ante omnia argumenta iuris, et loco omnium argumentorum iuris. Atque hic sane verum videatur illud: Si successionis constituendae plena potestas in arbitrium Principis decessoris collata est, frustra alia iuris vocabula advocari. cum in voluntate unius, cardo totius negotii verti censeatur. Sed quomodo sieri id possit, et quando factum sit, non est perfunctoriae disquisitionis. Interest enim plurimum, an successionis ordinandae potestas in Familia, aut libere etiam extra Familiam, uni delata sit. Posterius sicut rarum est, ita hic non venit in disquisitionem. In priori genere, non praesumenda videtur voluntas ea deferentium quasi is, cui delata est potestas successores constituendi, possit preaeterire omnem ordinem vel naturalem vel consuetudine introductum, sine causa necessaria. imo, nisi contratrium probatur, non est dubium, quin respectu ordinis, de quo dictum, obligetur. nisi velimus excipere causam gravissimam et urgentem ex necessitate et summa ratione rei publicae. Quatenus ergo haec libertas sic ordinata praesumitur, non facit primum et praecipuum argumentum, sed omne suum robur accipit, à iuris naturae et gentium supra explicatis titulis, quasi tu


page 656, image: s0692

dicas: Principem in successore nominando id fecisse, quod facere debuit, aut quod aliter facere, nisi summa necessitate urgente, per ius et aequum non debuit. In exemplo Macedonico non aliud ius forte agnoscamus oportet. Quod enim, in tali statu, aliquando Principibus supra quàm ex praesumpta voluntate populi, aut formulâ primaevae constitutionis regni, licere poterat, agentibus, nemo contradicit, extra nostram quaestionem est. Perseum ergo ita acceperim agentem: sibi successionem deberi iure primogeniti naturali, apud gentes agnito, usitatoque; neque ab huius iuris respectu patrem hactenus divertisse oculos, aut iudicium aliud, quàm hic naturalis ordo postulat, fecisse. Causae enim, quod probe notandum, seruit Perseus, cum iudicium patris ita allegat, tamquam actu aliquo declaratorio iam ipsi esset successio constituta: quod ex historia probari nequit. quare Demetrius, auctoritatem iuris primogeniturae nequaquam defugiens, de iudicio tamen patris, promulgato scilicet dubitat, in illis: tuo etiam, ut ait, iudicio. Certe nullam eiusmodi promulgationem iudicii paterni, et quasi [Note: Liv. 40, 21.] publicam designationem intercessisse, Historicus ostendit in hunc modum: Hunc quoque (Didam) Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud dubium cuiquam esse coeperat, ad quem, ita inclinato regis animo, hereditas regni pertineret, inter coniur atos infratris perniciem habuit. de inclinato patris animo sentiunt, non de


page 657, image: s0693

significato publica aliqua promulgatione. Poterat autem, ex rebus quae acciderant, et regis animum diverse trahere poterant, dubitari: sed cum rex quo inclinaret animus, praeberet aliqua indicia, dubitatio exempta est. Verum, fac, publice regem significasse; sicut in eiusmodi regnis reges in expeditionem ituri, successorem nominant, etiam ubi de ordine servando nulla est dubitatio. non sequitur inde, potius momentum in tali designatione, quàm in iure quod designans sequitur. Sed haec e)nparo/dw|.

Superest ut de iure hereditatis, quando primogeniti successioni accommodatur, aliquid addiciamus. Et quando quidem iure hereditatis succedi dicitur, ut intelligatur successio testamentaria, opposita successioni quae fit iure sanguinis et ab intestato, extra nostram disputationem est illa quaestio et significatio. Agitur enim hic de successionibus ab intestato. cumque has etiam vel lex ipsa or dinet, vel naturalis ratio, ex praesumpta voluntate decedentium, regat: de iure legitimo hic non aliter agitur, nisi quatenus coniectura voluntatis, ubhi interpretatione opus est, quaeritur; aut, quàm legislator custordiverit regulas successionum naturales, expenditur. Quatenus aurem vocabulum hereditatis etiam in successionibus ab intestato, ubi hereditas secundum naturam, ratione potissimum sanguinis, etiam iure legitimo, deferri ad successorem dicitur, locum habere solet: nihil obstare videtur,


page 658, image: s0694

cum de successione primogeniti, etiam ex praesumpta voluntate, agitur, quin ius hereditatis, ibi quidem legitimae, hic per similitudinem ex naturali ratione ordinatae, nominetur. Quod enim hereditates et successiones à sola lege cinili et constitui et regi dicuntur, illud sicut de hereditatibus et successionibus suo quodam habitu informatis verissimum est, ita non exstinguit ea, quae in hoc genere ipsa naturalis ratio vel praecepit, vel commendavit; tum ubi lex deficit, tum ubi huc pertingit. quod in successionibus regnorum apparet. Unde Iureconsulti [Note: de Portugal. et Castell. coniunct.] apud Conestag gium: quia regna essent antiqui iuris gentium, illorum successiones non debere exigi ad amussim iuris civilis. - - et licet Reges absoluti ius civile in sua regna ad commodiorem iustitiae inter suhditos administrationem introduxissent; tamen illos non propterea mutasse simplices regulas naturales successionis regiae: quas dicebant in hoc casu sequendas, perinde ac si evenisset ante, quàm nasceretur Iustinianus: et parum ad rem facere, quod nonnulli Doctores successiones regnorum civilibus institutis temere subicere tentassen. Quo consilio haec adducantur, in aperto est. nam de repraesentatione ipsa, adversus quam tendunt, an natura quoque ei faveat, partim iam supra ad §. 6. aliquid dictum est, partiam ad §. 30. dicendum erit. Licet porro summae potestatis natura, propter divinam illam e)coxh\n, qua pollet, omni commercio supetior videatur, propagationis certe alicuius capax est, quae inter homines et ab hominibus fieri potest;


page 659, image: s0695

quandoquidem Deus humani iudicii ministerio, non revelato iussu, aut immediata voluntatis suae promulgatione imperia defert ac in successores continuat. Ius ergo regendae civitatis, quando vel transfertur testamento (qui tamen modus, ut praefati sumus, non est huius loci) vel propagatur eo modo et ordine quo heredes ab intestato succedunt, vel ex lege, vel ex voto et voluntate praesumpta decedentium: cur vocabulum et comparatio hereditatis ex communi stilo proscribi debeat, (etiam eo sensu, quo non mera et nuda propagatio successiove undecumque exoriens, sed designatio à voluntate decedentium proficiscens spectatur) non satis apparet. Ut in exemplo primogeniti maneamus, ab hereditatis appellatione ne ibi quidem abstineri, consilii est. In Gallia, discriminis ratio inter maximum natu minoresque Regis filios manifesta est, quia certissimum est primogenito regnum à patris obitu, [Note: de reb. Gall. lib. 2. p. 97.] nisi morte occupetur: inquit Io. Tilius. successorium tamen malunt, quam hereditarium regnum appellare; quatenus scilicet, stricto illo significatu, hereditatis voce dispositio regis aut ius hereditarium legi oppositum, intelligitur. [Note: Notit. Franc. lib. 2. c. 2.] sicut Limnaeus allatis testimoniis ostendit. quamquam alio significatu, non abstinuerint heredum et hereditarii iuris, vocabulis, tum Vincentius Lupanus, tum Scipio du Pleix. Lupanus quidem, Delphini nomen explicans, Ante, inquit, Regum maximi natu filii, vel quibus regnum hereditario iure obveniebat, suis


page 660, image: s0696

[Note: lib. 1. de magistr. Franc.] nominibus vocabantur. et mox: Delphinos dici, sicut olim Romae Caesares, augustae maiestatis heredes. [Note: ap. Limn. l. d.] Scipio autem, ubi ostendit, Regem in Gallia fieri per continuationem immediatam iuris et possessionis ab uno ad alterum, non interveniente vollo interregni puncto, comparatione heredum utitur; haud secus, inquiens, ac lex Romana agnovit continuationem iuris et possessionis in here dibus suis, l. in suis. D. de lib. et posth. Quod sane etiam in aliis regnis successoriis, ubi Familiae delata est successio, locum habere intelligitur.

XIX. Satis iam intelligi possunt, quae h. §. de hereditare in successione regnorum, quae ex populi consensu haer editaria dicuntur, Grotius affert: et exemplius illustrat. primo in feudis quibusdam, ubi peculiaris hereditas, et à cetera hereditate, distincta spectatur. Et adferuntur casus ac praeiudicia Camerae, quibus agnatis adiudicata fuerunt feuda hereditaria mixta, vel pro se et heredibus accepta, tametsi heredes ultimo defuncto non exstiterint. Quinimo [Note: de pect. fam. ill. c. 9.] doctissimus Betsius ferre nullo modo potest, quod nonnulli feuda cum ipsa hereditate confundunt, et rem hereditariam ex iis constituere conantur: existimatque, in feudis nullam or dinationem defuncti valere, vel manere, sed filios omnes in iis aequaliter succedere, neque hic inter feuda pactionata et hereditaria ullam differentiam faciendam, cum quoad qualitatem hereditariam plane non differant, nec usquam in iure feudali inveniatur, feudum aliquod hereditarium ideo dici, quod filius id obtinere non possit, nisi


page 661, image: s0697

etiam sit haeres. Sed quaestio quidem prolixe ibi tractata, magnis ab utraque parte rationibus et auctoritatibus invalescit, et extra nostri propositi limites versatur.

In Emphyteusi, exemplum ponit, Feudis para/llhlon. Ut in aliis, ita in distinctione, Emphyteuseos hereditariae, simpliciter vel mixte, offert se iste parallhlis1mo/s2. Potestque e. g. filius fructus percipere, non tamquam haeres patris, sed tamquam dominus rei emphyteuticae. [Note: obseru. lib. 2. obs. 18. §. 18.] Et (annotante Gailio) quod ad emphyteusin attinet, quando pater eam pro se et filiis recepit, tunc filius, repudiata hereditate potest retinere emphyteusin, quia succedit vigore pacti ut filius, non ut haeres, etc. Videas etiam, quae de coloniis emphyteuticis individuis, et paragio annotat [Note: lib. 1. c. 34. §. 63. et 64.] Gryphiander in Oeconomicis Legalibus.

Ius patronatus defertur liberis et agnatis patroni, nec pertinet ad extraneos patroni heredes. constatque; ius patronatus, quod uni tantum ex heredibus relinquipotest, non ad nepotem sed ad patruum deferri, quoniamius patronatus [Note: relect. pelit. lib. 2. c. 2. sect. 10. §. 34. Mager. de Advocat. c. 9. §. 480. etc.] hereditario iure non defertur: inquit Arnisaeus. Quomodo autem Ius Patronatus Ecclesiasticum ad quoscumque heredes etiam extraneos transeat, aut per appositum fundationi, patroni pactum arctioribus limitibus concludi queat, videsis apud Magerum.

Ius praecipui quoque huc comparat Grotius, Iureconsultorum voce. Sidonius Apollinaris lib. 6. ep. 12. Illud autem deberit tibi, quodam, ut Iurisconsulti dicunt, praecipui titulo etc. Ubi. Io.


page 662, image: s0698

Savaro annotat: Praecipuum, Donatus, Aeneid. 5. interpretatur: quod praeter communionem singulis proprio nomine deput atur, ut fit saepe in testamentis, cum aliqua per praeceptionem, singulorum heredum censuerit esse testator. Inde dictum quod ante communionem capitur. Festus excipuum quod excipitur, ut praecipuum quod ante capitur. Sueton. in Galba c. 5. cum praecipuum inter leg atarios habuisset. praecipuum autem donabatur per praeceptionem. Praeceptionis vetus formula ea erat: praecipito, sumito tibique habeto. quod per not as suceingebatur: P. S. T. Q. H. Notae Magnonis et Petri Diaconi. Haec Savaro: quae et ante eum Barnabas Brissonius lib. 14. de V. S. consignarat.

Non autem ultra, quàm Grotius voluit et monuit, comparationem in his institui debere, supervacuum fuerit, annotare.

XX. et XXI. Bopna propria, beneficialibus et comparatis, apud scriptores medii aevi opponi; et benesicialia quidem, ab aliquot retro saeculis, Feoda sive Feuda (vec goet, recentius Lehengut) propria autem, in Germanicis legibus Alode (haere ditatis et patrimonii vocibus e)kparallh/lou sonantibus) postea Alodium et Alodialia [Note: ad form. Marc. lib. 1. ??? 2. et 12.] dici notum, et pluribus viris eruditis demonstratum est, in quibus post Bignonium, Gottifredus Wendelinus in Glossario Salico, omnino videndus est. Haec locutio ad regna etiam transfertur, ut alia allodialia, alia feudalia dicantur; et ad similitudinem successionis in bona, ratio succedendi in regnum, ubi praesumendo res geritur, explicetur.


page 663, image: s0699

Casus, si regnum primitus non fuerit feudale, postea tamen hominium (seu sacramentum [Note: lib. 1. c. 18. p. 479.] fidelitatis, de quo Bignonius ad Marculfum) pro co praestandum accesserit, an successio mutati vel instituti regni conditionem sequatur; distinctione expediri potest. In tali enim mutatione fieri potest, ut feudalis status regno per omnia suam formam det, neque succesionem, qualis ante fuerat, praesumi patiatur. Ubi ergo huc nulla propior coniectura vocat, locum habebit, quod Grotius dicit.

In regnis a principio feudalibus, historia diligenter inspicienda est: an feudalis consuetudo, etiam ad successionem pertinuerit; sive, an coniectura alio ducat: an lex successionis feudalis, primum spectata, postea quoque obtineverit. Varie enim ista temporibus commutari, et coniecturam diverse trahere possunt.

XXII. et XXIII. Postquam de successione, quae hereditaria dici solet, egit; nunc ad linealem progreditur, et cognaticam quidem h. §. agnaticam, sequente designat: et huic illam substitui, bono regnorum, aliquando non inconsultum esse, monet. Quo pertinet etiam illa ratio succedendi in infinitum: non in ordinne agnatorum modo, ut iura quoque civilia in privatis successionibus statuunt; sed et in ordine cognatorum, ubi successio ad gradum sextum, et in certis personis, septimum, iure civili restringitur. Sed in exemplis subiciendis, pleraque huc spectantia rectius intelligentur.


page 664, image: s0700

XXIV. Modis successionum maxime usitatis designatis, alios quoque, ex arbitrio populorum aut Principum introduci potuisse, et introductos esse, h. §. et in Annotatis ostendit. Unde in tali statu, cum prioribus exemplis comparato, locum habuerit, quod apud Maraianam [Note: Hist, lib. 20. c. 3.] in disputatione de iure successionis regiae dicitur: Quod si privatis Provinciae legibus aut more secus est sancitum, illis standum putamus, nostra disputatio ex ipsis naturae principiis procedebat, et iure communi.

XXV. Repetenda huc sunt, quae supra, de hereditate, et alienandi facultate in regnis, diximus, comparatio haec est, nec ultra extendi debet. Qua de re non inerudite quaedam [Note: de Civit.] Clarissimus Vir Ioh. Frid. Hornius monuit. Accurate loquendo, in iis quoque regnis, quae alienabiliter habentur, hereditas Principis a regno distingui potest et debet. Quando igitur constat, omne arbitrium constituendae successionis uni Principi delatum esse (in qua re, praesumendi cautiones non sunt negligendae) poterit filiorum aliquis à Patre excludi successione regni. sed an eodem actu, quo excluditur ab hereditate extra regnum? Putem, vix evenire posse casum talis dubitationis: quin Pater expresserit, velletne suam exclusionem ad hereditatem tantum extra regnum, an ad regnum quoque pertinere. Quod si, porro, exheredem dixerit filium in bonis a regno distinctis, an regni quoque exheres habendus erit? Ne dixeris. nam qui bona alia


page 665, image: s0701

à regno distinxit, exheredationem quoque non codem pertinere, ostendit. Distingui autem posse, nec incaute accipiendum, quod hic dicitur, à bonis aliis talia regna nihil differre, modo diximus. syfficit enim, si ita capitas; talia regna ita subiecta esse arbitrio regnantis, ut sunt bona patrimonialia. saluâ in alios usus differentiâ. Atque ita etiam restringerem illa verba: quae legibus aut moribus obtinent de exheredatione, hic quoque (ubi de exheredando, ne in regnum succedat, agitur) habebunt locum. Scilicet, si constiterit aliunde, exheredantem, non excludere tantum a bonis reliquis, sed etiam à regno, exheredatum voluisse. Id autem non constat ex sola exclusione in bonis. ut dictum est. Multo minus pro tacite exheredato habuerim, qui grave crimen commiserit in patrem, si nulla condonatae culpae indicia. nisi omnia studiose ac subtiliter distinguantur. Primo enim, qui pater graviter offensus a filio, nec statim morte interceptus, non pronuntiavit suum iudicium de filio exherede futuro, cum in sua manu haberet, non praesumendus est, exheredare voluisse. et, si de imperfecta voluntate praesumas, parum valide concludes. Deinde, indicia culpae non condonatae, non statim ad exheredationem ducunt. qui enim non produdit suum iudicium, non definite hoc voluisse dicendus est. potuisset aliam castigationem velle, et pro peccato magno minus exheredatione supplicium optare. cuius voluntatis


page 666, image: s0702

interpretationem quomodo sibi sumere possit populus, qui non reservavit arbitrium aliquod examinandae iudicandaeque succesionis, non valde in expedito est. Iam crimen in patrem com~issum, vel solum patrem spectat, vel rem publicam simul: vel in vitam patris vel in honorem et alia tendit. Hinc fieri potest, ut magis minusue abhorreat a tali successore populus; iudicium autem sibi vindicare, in regno ita descripto, ut omnia ab unius arbitrio in iudicando et excquendo pendeant, iterum populus nequit. Si pater nil definivit, ordo et via ad definitionem parum se explicat. Quod in Annotatis dicitur, regnum Davidi fuisse patrimoniale Dei dono, bonum habere sensum potest: modo non ita capitur, sicut alibi patrimonialia regna describuntur, quae possint etiam ad externos testamento, donatione, aliis alienandi modis, deferri. Davidi enim et familiae, intra limites descriptos delatum est. Deinde: ne quis patrimoniale regnum hîc exaudiat de infinita et absoluta sine exceptione regnandi potestate, repetenda erunt, quae supra lib. 1. c. 3. §. 20. de Hebraeorum regno Grotius annotavit.

In regnis hereditariis non alienabilibus, tentari posset illa quaestio: an consensus populi, successionis negotium ita praesumendus sit destinasse, ut nulla tacita exceptione, regnantium iudicio; in mutando ex magna causa ordine, aut praeteritionem alicuius demonstrando, aliquid relictum voluerit? sed iam ante, quae discerni hic debeant, tetigimus. In


page 667, image: s0703

Annotatis ad illa verba, sed hereditatem ab intestato; voluit Grotius nominare lib. Marianae XIX. cap. 20.

XXVI. De abdicando regno ita agendum est, ut vel abdicatio ipsa sive depositio spectetur absque translatione in alium, sive absque successoris constitutione; vel, cum translatione in successorem. Prior modus, in regnis, quae successoria vocantur, rarius accidit: ut scilicet aliquis abdicet regnum, iure constituendi successoris in populi liberam voluntatem consequenter et eadem opera translato. Vir enim accidit casus, quo non legis provisio, aut ius alterius, libertatem novae electionis tollat aut moderetur. Ergo potissimum de abdicatione quaeritur, quae successionem lege aut more descriptam complectitur, actu aut potentiâ. Et facultas quidem, ut abdicandi, ita constituendi successoris, libera, nullisque legibus aut moribus restricta, praesumi in rege non facile debet: et, si probetur, extra quaestionem nostram est. Quid circas leges et mores, adeoque circa et in ius aliorum possit abdicatio et abdicantis voluntas, sive de effectu abdicationis ad successionem, potius quaeritur. Ubi abdicatio quidem regni, cum respectu ordinis succedendirecepti, sive, quatenus illi ordini nullum adfert intertrimentum, facile videtur concedi cuivis regnanti: nisi quod iniuriâ in rem publicam non careret factum, si rex, solo quietis amore, aetate et viribus minime defectus, abdicatione sua


page 668, image: s0704

regnum transferret in filium minorennem, praesertim bellis incumbentibus. quod si tamen populi consensum impetraverit, eique in republica et aetate successoris adversus periculum muniendà, aliquas consilii partes reliquerit, demptum intelligetur, quod subest iniuriae. Liberis autem cognatisque et agnatis, ubi Regnum Familiae delatum est, vel descendentium tantum serie, vel per latera etiam et lineas agnationis et cognationis, abdicatio nocere non debet aut potest, quia ius succedendi his partum, non à voluntate regnantis sed a lege et more, atque adeo à praesumpta voluntate populi pendet. Videndum ergo, quomodo capiamus, quod Grotius hic dicit: In Hereditariis regnis, qui ius a se abdicat, in liberos nihil potest transferre. Hereditatis comparationem non esse dio/lou a(rmo/dion et privatis ac a iure civili descriptis hereditatibus para/llhlon non semel iam diximus. Et de hereditariis non alienabilibus, §. praeced. Grotius monuerat: populum viam quidem elegisse hereditariam, sed hereditariam ab intestato. Unde pater abdicans, non praesumendus est pro se et liberis natis, sed pro se tantum abdicasse. Quod si tamen abhibuerit talia verba, ut pro se et liberis abdicare, iurique Familiae suae parto renuntiare intelligatur, queritur, quid actum sit, si vel liberi pro suo iure reclament, vel populus ius liberorum sustineat, aut aperte, aut tacite, nulla indicia mutatae voluntatis, quantum ad ius successionis familiae partum, promendo. Nihil


page 669, image: s0705

egerit Pater, quoad ius liberorum. Quin populi voluntas, si ad voluntatem Patris, etiam pro liberis abdicare volentis, accedat, plurimum possit, nullum est dubium: sed non statim efficiet, ut Patris voluntas desinat esse iniqua. Ipse quoque populus, nisi mutatae voluntatis rationibus nitatur probabilibus, iniuriae opinione non vacabit. Verum hoc inter ea fuerit, quae vix evenire possunt: nisi propter offensiones, Rex et Regia familia, in eum statum venerit, ut regnans velit, populus optet aut certe non nolit, talem abdicationem fieri, de qua hactenus agimus. Interim, si hereditaria regna ita acceperis, ut cum alienabilibus permutentur, omneque successionis arbitrium in voluntate unius repositum intelligatur, verumerit, quod Grotius ait: liberis quoque facto patris intercipi successionem. Ubi vero res geritur ex praesumpta, aut significata voluntate populi; tum, ubi ius natis aut nascituris indubium est, aliter iudicandum videbitur. Qua de re §. Sequ. etiam aliquid monebitur.

XXVII. Quando enim iudicium de successione requiritur, subtiliter distinguenda sunt, quae seorsum considerari merentur. Ponam hic, quae examinari ab eruditis et volo et peto. I. In negotio successionis constituendae hîc seponendus ille est casus, quo uni simpliciter eius rei ius collatum intelligitur. nam ille, cur iudicem agnosceret ullum, nihil habet obligationis. II. De cetero, natura negotii,


page 670, image: s0706

rem ad terminos pactionis et conventionis reducit; si originem spectemus. non enim aliter animo concipi potest, quam ut populus, si non absolute potestatem successionis ordinandae vel transtulit, vel dimisit, reservaverit sibi aliquod de successione iudicium, vel aperte, si conventionis tabulae exstant; vel interprate consuetudine temporis idonei titulo adiutâ. Atque hic non pietatis modo suasu, sed iure necessitatis, populus audiendus erit, quod n. V. amplius monetur. III. Hoc iudicium ne iurisdictionis putetur (quod praeclare Grotius monet) ita ordinis perpetui, qui rem publicam continet, interest; sicut inter partes paciscentes, ne pars, quae selaesam dicit, sibi ipsa ius dicat, caveri debet. quamdiu ullius iudicii copia sperari aut obtineri potest. IV. Ubi autem iudicii copia inexplicabilibus impedimentis intervertitur, naturalis aequitas vocat adid, quod vero iudicio proximum est. huius generis sunt; collata in unum et quasi nova pactione composita partium paciscentium sententia; quaesiti arbitri; electi sponte iudices, elicita prudentium virorum responsa, vel sub conditione acceptandi, vel sub spe conventionis instruendae maturandaeque. V. Quod si successio a voluntate populi suspensa est, populus erit suae voluntatis interpres; sive auctoritas populi valebit: vel ut verbis concepta et postmodum explicata est, vel ut praesumi bonis coniecturae regulis potest. Et haec, etiansi iudicii nomine strictius accepto non contineatur, iudicii tamen


page 671, image: s0707

plenum effectum supplet. VI. Et quoniam, ut supra dictum est, si res, ut in orbe sunt, non ut disputationibus scriptorum figurantur, spectemus, successionis negotium saepius apud populos tradito more et consuetudine, quam perscriptis formulis regitur; considerari etiam fas est, an usus tulerit, regnantis arbitrium in successione ordinanda, an populi, potius haberi, an utrumque aequali loco reputari consueverit. VII. Atque ita, si regnantis arbitrio populi voluntas accesserit, successor, ut conventione rei publicae ad modum summae potestatis habendae pertinente, omnino obligabitur. VIII. Credimus enim, in regno vero, et a Principatus indole distincto talibus conventionibus locum esse posse. Etiamsi populum dicas omnem iurisdictionem transtulisse in regem, pactionem tamen de modo habendi regni, si de ea constat, naturalis ratio non sinit illa translatione exstingui. IX. Igitur ad submovendam iurisdictionem non adeo opus videtur, ad statum naturalem confugere quo nulla er at iurisdictio. Haec enim obscurius dicuntur: et sensum non possunt habere. nisi fictitium: quando enim fuit ille status naturalis, quo nulla erat iurisdictio? an in fictitia illa omnium rerum conm~unione, sine lege et ordine? an in statu, qui fingeretur, ante onsociationem civilem sive institutam rem publicam? sed quae tum successio cogitari potest, cum non possunt cogitari, quibus succederetur et qui succederent? Ordinis enim civilis est vocabulum,


page 672, image: s0708

successio, quod extra eum quaeri nequit. X. Quaestio de primaeva voluntate populi, quomodo populo qui nunc est, deferri intelligatur, quove effectu, explanatius requirendum videtur. Posset populo qui nunc est deferri iudicium, vel ut interpretaretur voluntatem primaevam populi, qui fuit; vel ut suppleret. Ut si Partes contendentes de regni successione, dicerent: Stabimus eo, quod de hac re primaeuâ voluntate populi institutum est. Sed quia dubitatio incidit de primaeva illa voluntate; populum qui nunc est, consulimus ut interpretem eius voluntatis. Nam si dicerent aperte; quia dubia est primaeva voluntas populi qui fuit, sequemur sententiam et voluntatem populi, qui nunc est; res confecta esset. quem tamen casum Grotius non spectat; sed priorem. Iam si populo qui nunc est, ut interpreti, delata est quaestio; fieri id potuerit vel cum obligatione sequendi interpretationem, vel sine tali obligatione. Illo modo, populus ut interpres arbiter; hoc modo ut interpres consultor, considerari videtur. Quae si apertis et disertis verborum formulis discernuntur, nihil superest controversiae. Sed si quaestio defertur populo, non expressa conditione effectum interpretationis spectante; quaerendum restat, quae tacite insit conditio. Quo Grotius quoque videtur hanc disputationem deducere, cum sequendum tali loco populi sensum existimat. ideo enim delata consetur haec quaestio populo; nisi ex verbis deferentium,


page 673, image: s0709

diversum constet. Quae una exceptio est. additur altera: nisi satis certo constet, olim aliam fuisse populi voluntatem, et ex ea ius quaesitum. Hîc caute incedendum est. videatur enim hoc non evenire posse, in terminis propositae disputationis. si certo constat de primaeva voluntate populi, quis locus quaestioni, quae causa audiendi sensum populi? aut quis, post populum qui nunc est, iudex de eo ipso, quod certo constet de populi voluntate, qui olim fuit? non partes litigantes: si enim in hoc consentirent, non incidisset illa quaestio. non altertutra partium: quae praeiudicare alteri non potest. Quod si fingamus casum, quo de primaeva quidem voluntate populi certo constet (scilicet ex sana interpretatione, eiusque regulis, sicut eodem modo communiter omnibus se offerunt) sed id non videant omnes partes litigantes, aut etiam populus, studio aliquo abductus abreptusue; supererit tam,en quaestio de iudice aut arbitrio, sive de ferenda sententia. Id enim h. §. tot. quaesitum est.

§. XXVIII. et XXIX. Quae hoc loco disputari [Note: lib. 2. c. 2. sect. 11.] solent, collegit satis uberi consignatione Arnisaeus in Relectione Politica.

Quod fine §. 28. dicitur, de controversia Ottonis I. et Henrici fratris, praeter Sigebertum, [Note: p. 71.] et Henricum Bodonem, Meibomio laudatum ad Witikindi III. referunt etiam Liuthprandus, [Note: Liuthpr. lib. 4. c. 8. Dium. lib. 1.] et Dietmarus, qui, Matrem favisse Henrico contra Ottonem, non astipulantibus tamen optimatibus, addit.


page 674, image: s0710

Ad controversiam Ludovici §. 29. cum Galeatio fratre de Ducatu Mediolanensi, adde [Note: Hist. Austr. lib. 10. p. 389.] Gerardum de Roo: Neque enim, inquit, affirmare dubitabat; se fratre Galeatio iure praeferri debuisse, quod etsi natu minor, tamen ex patre iam Duce, non privato, ut illum, esse natum: qua in re Cyri regis exemplum pro se addncehat. Quin de fratre eiusque filio iaciebant, neutrum in Ducum numero habendum esse, quod devolutam ad Rom. Imp. ditionem sine auctoritate Caes. Mai. usurpassent. quam quod Io. Galeatius iam confirmari sibi petat, id serum esse, etc.

Quia autem Grotio placuit hanc totam disputationem suspendere a praesumptâ voluntate populi, ratio manifesta est pro filiis ante regnum acceptum genitis. Quotiens enim populus regnum Familiae detulit sive Principi et descendentibus eius, quibuscumque vocabulis hoc significantibus, aut indiciis hanc mentem declarantibus; filii etiam iam geniti, sive familiae, sive descendentium nomine ac significatione veniunt: ex indubia rectae interpretationis regula, nisi disertis verbis fuerint excepti. Ubi nulla talis exceptio, immota stat regulae auctoritas. Ut enim nominentur filii nascituri deinde, praeterito eo qui natus est; eorum est, quae accidere non posse dixeris. imo, si diceretur; regnum deferri Principi eiusque familiae et dehinc nascituris; non exclusi intelligerentur, qui iam nati sunt. Familiae enim, aut aequipollentis designationis nomine, iam natis prospectum esset;


page 675, image: s0711

a quibus a dnondum natos produci orationem, qppareret.

§. XXX. Quaestionem de Nepote et patruo, Grotius ita tractat, ut primum dispiciatur, quid in successione non hereditaria; deinde, quid in hereditaria, aequitati consentaneum sit. In successione non hereditaria, lineali scilicet agnarica et cognatica, transmissione mortuorum in vivos, faciles res habet explicatus. Successio hereditaria consideratur primo, ut in dividuis regnis; deinde ut in individuis.

In regnis dividuis, nepotem et patruum concurrere ad partes, ait, praesumendo pro inre repraesentationis; nisi moribus gentis constet, subitionem in locum sine repraesentationem non observari: quod in Germania olim cuentisse constet, donec et ibi introducta sit, ut supra in Annotatis ad 2, 7, 11. ostendit. Addatur laudatis, Legis Wisigothorum libr. 4. tit. 5. l. 4. Videas autem in conflictu et disputationibus litigantium, modo vituperari repraesentationem, ut figmentum iuris civilis; modo laudari, ut non iure civili mero, sed aequitate naturali nixam. quod et hic et supra (2, 7. 6.) Grotius firmat. Neque dubitaverim, sententiam hanc, quod natura faveat repraesentationi, praehabere. unde et in successione privatorum ius repraesentationis in linea directa moribus et legibus passim invaluit: in linea autem collaterali [Note: Nou. 11???] dubitatum est. Quamquam, et hic Ius Pandectarurn nouâ constitutione Iustinianus Imp. supplevit, eodem favore aequitatis ductus;


page 676, image: s0712

prono/mion quidem seu privilegium et praerogativam appellans, non ut iuri communi contrarium ius singulare, sed ut supplementum iuris veteris; quo eadem praerogativa favoris, nec absimili ratione, in collateralem lineam conferretur, quae in directa iam ante obtinebat. sicut §. seq. amplius declarat Grotius. Videatur [Note: p. 680. etc.] Annaeus Robertusrer. iudicat. lib. 3. c. 15. Accesserunt novissimae constitutiones Imperiales. [Note: de pact. illust. fam, c. 2.] De quibus, et exceptione Iuris Saxonici, quid moneat Nicolaus Betsius, inspicias licet. Saepius autem iam dictum est, successionem hereditariam regnorum, non esse penitus ad modulum successionum privatarum exigendam. cum ne a Principatibus quidem minoribus, ad regna, argumentum duci, aequo animo nonnulli patiantur. Unde illud apud [Note: lib. 20. c. 3.] Marianam: At in minoribus Principatibus heredes revocantur ad stirpem. Negant id quidam. deinde si concedatur, non continuo verum est, in regni id successione servari debere: ubi multa propria sunt, ab aliis omnibus hereditatibus discreta. Haec scilicet merito admittuntur, tum aliis nominibus, tum quatenus leges de successionibus ciules, et mores plurium gentium, non possunt pro lege obtrudi iis, qui superiorem non habent. Quatenus autem hereditaria succedendi ratio, ductu naturalis aequitatis sustentatur, merito in regnis quoque id dixeris oportere assumi, quo nihil aequius melius natura invenit. Nisi quod hic nonnulli opponunt exceptionem utilitatis publicae:


page 677, image: s0713

cuius momentis in dubio, inclinari possit desinitio in alterutram partem. Ita Mariana loco, quem indicavimus; tametsi, inquit, iure successionis controverso eam sequi partem, rem publicam posse, non negamus, modo voluntate certoque iudicio, quae rebus et tempori erit maxime accommodata. unde varia in utramque partem illustria exempla manarunt. Quo respexisse videtur Grotius in sequentibus.

In regnis enim hereditariis individuis, nepotem et filium secundo genitum, pro paribus haberi, et aetatis tantum praerogativa discerni, ait. Quod ita exaudiendum est, ut nec more aliquo perpetuo, nec naturali ratione perpetua niti, sed lege alicuius populi induci aut sententia definiri, prout rei publicae utilitas monebat, potuisse intelligamus. nempe, ubi quaedam eligendi facultas, qut de successione iudicium, populo superest. Nam in lineali angatica et cognatica successione, ubi nulla populo electio reliqua, nepotis causam ultro vincere, mox addendum fuit in fine §. Et in quantum hic populi esse possit aut debeat, iudicium; non segniter dispiciendum est. In causa successionis Lusitanicae, cum regnicolae dicerent, exstinctam esse lineam regum masculinam, et hoc casu ius electionis ad ipsos pertinere, Iurisconsulti Lusitani replicabant: illos non plus privilegii habere in eligendo rege, quam reliquos populos in Hispaniarum regnis, quae per successionem deferuntur, donec aliquis legitime natus ex stirpe regia superest: imo Lusitanos minus hac in parte iuris


page 678, image: s0714

habere, quam reliquos, quod regnum Lusitaniae partim ex donatione regum Castellae, partim ex ditionibus virtute regum Lusitaniae acquisitis conflatum esset: cumque subditi regnum primis regibus non contulissent, nullum posse casum existere, quo facultatem regis nominandi vel eligendi arrogare iure possent. Addantur et sequentia de electione Regis Ioannis, apud Hieron. Conestaggium. [Note: de Portug. 19. et Cast. coni. libr. 3. p. 1105. etc.] Et in controversa successione, aliquando dubitatur, satiusne sit, solo Principis adhuc superstitis iudicio, quàm populi requisitâ sententiâ, rem definiri. In eadem successione Lustanica, reprehenderunt nonnulli Henricum Regem Lusitaniae, quod conventu ordinum regni [Note: Indidem p. 1103.] indicto causam eam ventilandam existimasset: debuisse eum intra se, et de sententia nonnullorum et fidorum Doctorum rem decidere, et pro ratione personae, ad quam pextinere hereditatem intellexisset, conventiones et transactiones ita instituere, ut regni libertati, quam maxime consuleretur, exclusis ex parte satisfieret, et multis membris in unum corpus compactis, belli civilis periculum averteretur. Quod consilium, omnium maxime cum prudentia et pietate coniumctum existimat Conestaggius. non quod per modum iudicii, rex potuisset rem definire: nam inter competitores Rex Hispaniae miserat legatos, [Note: Indidem p. 1106.] ut extra iudicium rege Henrico ius manifestum et causae Philippi bonitatem ostenderent, hac tamen lege, ne quid facerent, ex quo in Regis Henrici iurisdictionem consensisse viderentur: sed quia auctoritate et consilio, ceteros, exclusos scilicet, ad


page 679, image: s0715

pactiones et consensum adducturus sperabatur rex Henricus. Quae referri debent, ad disputationem supra §. XXVII. propositam. Nunc autem, ut ad quaestionem de Nepote et patruo eius, redeamus, videndum est, quid Patri, quid populo liceat. Si pater vivus hunc illumve successorem destinat, faciet hoc vel ex lege et consuetudine regni, vel ex arbitrio. Legem et consuetudinem regni si sequitur, nihil ultra ius or dinarium facit, sed illud enuntiat, ac se sequi testatur. excedere autem non poterit, nisi vel demonstratum certumque sit, eum habere absolutum successionis ordinandae arbitrium, citra ullius iuris morisque respectum; vel si summa rei publicae ratio, quae pro necessitate est, ipsi porrigere videatur causam discedendi a lege et consuetudine; quales actiones non semper populi aut procerum iudicio subiacere fas est; si evidentiâ rei commendentur ac defendantur: vel si negotio in eventum collato, suum iudicium interponit praeter legem et morem regni, tum demum valiturum, si nemo contraiverit aut contraire ausus fuerit: vel denique si suam voluntatem a lege et more regni deviam, proponens, optimatum sive ordinum auctoritate confirmari curat. Primus casus, nihil habet dubitationis, si de tali iure constet, non suspicionibus sed argumentis rerum: non autem evenire putandus est, in regnis, quae Familiae delata sunt ultro, adeoque optimo iure et more, unde numquam ordo abesse praesumitur. Ratio est manifesta, si enim Familiae delatum esset regnum, nullo aut


page 680, image: s0716

tumultuario ordine propagandum, non satis consultum fuisset rei publicae. qualis voluntas populi non praesumitur. Quando ititur voluntatem populi, suae rei publicae tranquillitati et securitati quam optime prospicere volentis, quaerimus, putandus est semper voluisse in negotio successionis, id quod huic fini consequendo accommodatissimum est, aut plerisque esse videtur. atque ita pro nepote contra patruum coniectura stabit; quia naturalis aequitas maxime huc ducit, sicut plerosque circa hanc quaestionem occupatos sensisse, etiam [Note: Relect. polit. lib. 2. c. 2. sect. 10.] Arnisaeus monstrat: et Bodinus (VI. de Rep. 5.) cum potiora pro patruo argumenta considerasset, me tamen, inquit, ab hac sententia mos maiorum inveteratus, et res saepius iudicatae revocarunt: et rarius evenire, quae metuuntur ab altera parte, exemplo regni Francorum per 1200. annos, declarat. Sed et Grotius, e duabus potissimam difficultatem, de proximitate, praeclare dissolvit, ex regulis bonae interpretationis. Quod pro Nepote etiam hic valere debet. Altera de aetate ratio, temporis est et eventus peculiaris. hîc autem, quid in summam regno prosit, spectatur: et non esse tanta illa pericula, quanta figurantur, ut praeverti nequeant, nisi ab ordine, qui maxime naturalis est, discedatur; vel GErmanicarum in Principatibus successionum exempla ostendunt: quatenus vel tutela patruorum, in usu est; vel [Note: Aur. Bull. cap. VII.] successio in Electoratibus ex iure primogeniturae, sancitur lege pragmatica Carolina, adeoque quaestio, an nepos excludat patruum, definitur.


page 681, image: s0717

cuius pragmaticae summam, vi argumentorum [Note: part. 3. c. 4.] persignatam, exhibet Lampadius; prolixa autem demonstratione sensum explanat Arnoldus [Note: in Nucl. 1. p. Diss. 18.] Engelbrechtus, non abs re praefatus, in huius constitutionis de successionibus auctoritate et firmitudine, quietem et pacem Germaniae verti. In secundo casu, alia quaestio expedienda est; an et quatenus necessitas sive summa rei publicae utilitas Principi suppeditet facultatem à lege et more regni discedendi. Sicuti autem hoc loco illud manifestum est, necessitatem extraordinario quodam rerum habittu, et singularibus status praesentis momentis, non per communia quaedam et generalia, et in utramque partem disputari solita, describi debere: ita opuli non consulti, secuta factum approbatio, sive tacita, sive aperta, regulae et iuri nepotis de cetero et in summam, non praeiudicat, aut melius esse quod factum est, eo quod ex lege ac more fieri debaat, planum facit; nisi forte ad tempus praesens. quod nec ipsum tamen certo colligi potest; quoniam populus approbare potuit regis sui factum, praeter legem et morem, non quod aequius melius id iudicaret, sed quod in dubium vocare vel causam vel factum disputando aut contendendo, certas ob causas parum consultum duceret. Ita enim in tertio casu potest et solet accidere. Atque tum facti est negotium, non iuris. In quarto casu etiam, auctoritas potius Principis, quàm potestas cernitur: dum à lege et more regni, ipso quidem Principe referente, sed totius


page 682, image: s0718

Rei publicae sententiâ disceditur. Populo autem, quid in hoc genere liceat, itidem non est negligenter dispiciendum. Si ponatur casus, ubi omne arbitrium constituendae successionis penes Principem fuerit, citra respectum alicuius legis et moris; atque ille princeps decesserit, nullo sui iudicii aut voluntatis edito indicio, inter fratrem et nepotem, videatur res rediisse ad populi iudicium. Verum, si populus meminit, Principes priores, etiam in infinita illa et libera successoris constituendi potestate, nepotem fratri praehabuisse; aut in casu, non declarati iudicii, neminem repugnasse, quo minus nepos ante fratrem defuncti regnum capesseret; visa fuerit pedum via: neque deserendum credideris tramitem, quo propius ad tranquillitatem publicam contendi quitum est. Si hoc quoque exemplorum lumine populus destituatur, poterit quidem tempori seruire, sed ut rationem, quae in hoc genere prima est, deserere non videatur debere; nisi rerum circumstantia expostulaverit. Atque ita causa Nepotis rursum favorabilis erit. Si lex successionis perscripta est, non eveniet facile, ut populi iudicio locus sit: nisi sponte litigantium. Idem dixeris, ubi consuetudo legis vim et auctoritatem obtinuit. Si tali ferendo iudicio (semper hic de nepote et eius patruo loquimur) populus ex temporis et rei publicae necessitudine sibi velit ius arcessere, numquam obliviscendum erit, primo; non esse eundem favorem actionum, quas necessitatibus rei publicae Princeps


page 683, image: s0719

aliquis summa potestate praeditus accommodat; et quas populus, superstite stirpe, cui regnum debetur, sibi trahit: Deinde, si ullo casu, certe hoc, ad consilia et arbitria aliorum confugiendum esse. si quidem citra primarium rei publicae periculum fieri poterit.

Quae §. XXXI. et seqq. ad finem proponuntur, ex superioribus maxime pendent, neque nunc verbosiorem explicationem desiderant.

INDEX Scriptorum, qui laudantur, a Bibliopola adiectus.

A.

ABarbenel pag. 493.

Acta Lindaviensia 530. 558. sq.

Aerodius 456.

Alciatus 435.

Alteserra 532.

Amiratus 419.

Andronicus Rhodius 590. 604.

Aristaenetus 504.

Aristophanes 598.

Aristoteles 376. 468. 491. 512. 590. 602. 604.

Arnisaeus 472. 474. 495. 528. 530. 582. 591. 630. 661. 673. 680.

Arrianus 381.

Aspasius 590. 603.

Athenaeus 531.

Augustinus 421. 505.

Aurelianus 533.

B.

BAldus 607.

Bartolus 431. 607.

Baudius 383.

Bembus 394.

Besoldus 530. 531. 562. 599.

Betsius (Nicol.) 653. 660. 676.

Bignonius (Hier.) 341. 539. 662. sq.

Bocerus 344.

Bochartus 373.

Bodinus 456. 470. 490. 508. 510. 531. 532. 547. sq. 571. 575. 576. 648. 650. 680.

Boterus 546.

Brissonius 662.

Brovverus (Christoph.) 557. 562.

Burchardus 528.

Busbequius 523.

Buxtorfius 493. 504. sq.


image: s0720

C.

Caesar 404.

Caietanus 496.

Camdenus 393. 405. 425.

Camerarius (Ioach.) 589.

Campanella 455.

Cardanus 488.

Carpzovius 339. 343. 348. 363. 397. 554. 583.

Cassiodorus 486.

Chiflertus (10. Iac.) 509. 556.

Chytraeus. 478. 479.

Cicero 381. 400. 403. 442. 447. 448. 455. 461. 488. 521. 535. 597. 602. 604. 608.

Clapmarius 488.

Constaggius (Hier.) 651. 658. 678.

Consulatus Maris 392. 443.

Conringius 438. 475. 476. 481. 546. 548. 549. 556.

Contzenius (Ad.) 576.

Cromerus 478.

Cuiacius 452. 530. 544. 597.

Curtius 489. 576. 630.

Cypraeus 497.

D.

DAuanzatus (Bernard.) 533.

Decius (Io. Lud.) 478.

Demosthenes 339. 353. 357. 358. 597.

Dicastillo 339. 340. 341. 342. 343. 344. 350 374. 397. 402. 453. 596.

Dietmarus 628. 673.

Dio Cassius 521. 629. 635.

Dio Chrysostomus 519. 524.

Duck (Arthurus) 575.

Durandus 496.

E.

EIchelius 486. 499.

Engelbrechtus 681.

Euripides 496.

Eusebius 650.

Eustathius 593.

F.

FAber (Petr.) 576.

Peldenus 426. 439. 454. 486. 491. 492. 498. 540. 548. 577. 579. 608.

Flaccus Siculus 428.

Freinshemius 509.

Frossardus 307.

G.

GAguinus 477.

Gailius 530. 661.

Gassendus 375.

Gellius 489.

Gentilis (Alber.) 368. sq. 422. 431. 439. 456. 476. 544. 545. 575.

Gentilis (Scipio.) 607.

Gerhardus (Io.) 497. 576.

Glossarium Vetus 529.

Goldastus 415. 530. 547. 555.

Gothofredus (Iaceb.) 354. 361. 385. 509. 529. 575. sq.

Gramondus (Barthol.) 488. 502.

Grasvvinckelius 384. 577.

Grotii Batavia antiq. 481. histor. 452. 481. Epist. 482.

Gryphiander 430. 431. 432. 433. 506. 530. 531. 548. 661.

H.

HAraeus (Franc.) 548. 555.

Heinsius (Dan.) 512.

Herodianus 414.

Herodotus 492.

Heuterus (Pontus) 548. 555.

Hierocles 584.

Hornius (Ioh. Frid.) 664.

Hotomanus 550.


image: s0721

Husanus 530.

Hygenus 428.

I.

IRenaeus 577.

Isaeus 588. 597.

Isocrates 439. 442.

K.

KLockius (Casp.) 553.

Knipschild 556.

L.

LActantius 374. 376.

Laet (Io. de) 391. 492.

Lampadius 555. 563. 681.

LL. Antiq, Germ. Cod. 340. 343. 352. 354. 355. 362. 366. 367. 415. 452. 487. 500. 532. 534. 591. 595. 599.

Lehmannus 530.

Lessius 397. 401. 402. 427. 429. 433. 438. 445. 472. 474. 486. 502. 539. 578 596.

Libanius 344. 520. 589.

Limnaeus 391. 547. 555. 556. 564. 659.

Lindenbrogius 531.

Lipsius 533.

Livius 498. 506. 647. 654. 656.

Liuthprandus 673.

Loccenius 385. 614.

Iugo (Cardinalis de) 379. 399. 434. 441. 445. 453. 454. 463. 474. 511. 571.

Lupanus (Vincent.) 659.

Lysias 586.

M.

MAcrobius 361.

Magerus 435. 661.

Magnus (Io.) 432. 613.

Mariana (Io.) 432. 651. 664. 667. 676. sq.

Meibomius 673.

Mennentus (Franc.) 480.

Menochius 441.

Meurerus 431.

Miraeus (Aubert.) 531. 558.

Molina (Ludov.) 420. 424. 427. 429. 433. 434. 449. 453. 464. 468. 472. 511. 536. 537. 539. 568. 571. 583. 586. sq. 591. 596. 607.

Morisotus (Claud. Barth) 385. 424.

Mutius (Huldr.) 628.

O.

Oetingerus 431.

Oppianus 582.

Ouidius 503. 510.

P.

PActa Galliae 553.

Pagninus 493.

Pausanias 531.

Perezius 530.

Petitus (Sam.) 353.

Philemon 520.

Philo 484. 502. 521. 522. 585. 643.

Philostratus 582.

Plato. 597. 604.

Plinius 581.

Plutarchus 455. 630.

Polybius 414.

Pontanus (Io. Is.) 384. 385. 463. 549. 555. 614. 640.

Possevinus (Anton.) 364. 445.

Prilusius 479. 553.

Puffendorffius (Sam.) 375.

Q

QUinctilianus 440. 529. 585. 608.

R.

REcessus Imperii 359. 361. 362. 480

Reinkingius 547.


image: s0722

Richelii (Card. Minist.) 365.

Rivius (Thom.) 385. 430.

Rittershusius 583.

Robertus (Annaeus) 576. 596. 676.

Rorarius (Hier.) 503.

Roo (Gerardus de) 674.

Roy (Hugo de) 371. 436. sq.

S.

SAcrae literae passim.

Sanchez (Thom.) 497. 499. 502.

Savaro 662.

Scholiastes Homeri vet. 593.

Scholiastes Aristophanis 598.

Scholiastes Sophoclis. 584.

Scholiastes Rhetor. Aristot. 485.

Schottus (Andr.) 585.

Schutzius 473. 476.

Seldenus 340. 344. 363, 370. 383. 393. 398. 416. 430. 433. 442. 451. 497. 503. 504. sq. 511. 527. 530. 538. 585. 650.

Seneca (Marc.) 344. 354. 362. 489. 490. 504. 508. 585. 589. 592. 597.

Seneca (Philos.) 414. 506. 521.

Servius 376. 487. 593.

Sidonius Apollinaris 661.

Sleidanus 478. 479. sq.

Sophocles 583. 598.

Spartianus 635. sq.

Speidelius 530. 571.

Stephanius 613.

Strabo 531.

Strada 346.

Strauchius (Io.) 371. 382. 385.

Stumpfius 530.

Stymannus 385.

Suctonius 419. 528. 533.

Suidas 531. 598.

Syluius (Aeneas) 495. 509.

T.

TAbor 476.

Tacitus 345. 475. 488. 490. 528. 533. 569. 637.

Terentius 499. 511. 521.

Tertullianus 357. 577.

Theodoretus 496. 502. 505. 585.

Tholosanus (Greg.) 400. 441. 511. 530. 564. 581. 588.

Thuanus 358. 365. 366. 391. 393. 440. 498. 508. 563.

Tilius (Io.) 659.

Tremellius 493.

Trogus 358. 621.

V.

VAsquius (fern.) 339. 344. 345. 347. 438. 441. 468. 472. 509. 526. 528. 545. 549. 550. 561. 565. et seqq. 592.

Velleius 636.

Vietor (Zachar.) 476. 547.

Virgilius 487.

Ulpianus Rhetor. 353.

Urspergensis 629.

W.

WEhnerus 530. 531.

Wendelinus (Gottifr.) 539. 662.

Werdenhagen 391.

X.

Xenophon 644.


page 687, image: s0723

D. O. M. B. I. DISSERTATIO I. DE EO QUOD CIVITAS EGIT, ad H. Grotii de I. B. lib. Ii. c. 9.

DE eo, quod Civitas egit, quaesitum omni tempore esse, Philosophus testatur; neque deducta in hunc diem ignorare nos experientia sinit. Acta Civitatis non minus licebit dicere, quam acta Principis, acta Syllae, Caesaris, aliorum; qui potestate sibi debitâ, aut sumptâ, auctores actoresque fuerunt rerum, de quibus hoc loquendi genus exaudiendum est. Nam, quod Actorum vocabulo commentarios indicare [Note: Lips. Excurs. ad 5. A. Tac.] solent, ubi acta sEnatus, acta populi, acta diurna, acta iudiciorum signantur, nostram ad rem nihil nunc attinet.

Intricavit haud parum nobilissimam disputationem, late diffusus error, quo plerique, quicquid Aristoteles in civili doctrina attingit, non ultra, quàm ipse disserit, sibi requirendum existimant: quasi vel absolutae essent, atque pertractatae omnes eiusmodi disquisitiones; vel non amplius, quam exempla forte assumpta significant, tota argumenti ratio pateret. Quod summo equidem illi viro, qui specimen civilis doctrinae non corpus, et id ipsum non explanata, sed obtecta ratione voluir exhibere, in mentem numquam venisse, arbitrari fas est.


page 688, image: s0724

[Note: 3. Polit. c. 1. et 2. al. ed. 1. 2. 3.] Bis propinit hanc dubitationem Philosophus: nuu=n gro\ a)mfis1bhtou=s1in, o(i me/n fa/s1kontes2 th\n to/lin pepraxe/nai th\n pra=cin, oi( d) ou) th\n po/lin, a)lla\ th\n o)lhgarxi/an, h)\ to\n tu/rannon. Nunc enim de hac re disputant: aliis quidem, civitatem hoc egisse; aliis, non civitatem, sed paucos aut tyrannum egisse dicentibus. Et postea, a)porou=s1i ga/r tines2, po/q) h( po/lis2e)/prace, kai\ po/te ou)x h( po/lis2. oi(=on o(/tan e)c o)ligarxi/as2 h)\ turanni/dos ge/nhtai dhmokrati/a. to/te ga\r ou)/te ta\ s1umbo/laia e)/nioi bou/lontai dialu/ein, w(s2 ou) th=s2 po/lews2, a)lla\ tou= tura/nnou labo/ntos, ou)/t) a)/lla polla\ tw=n toiou/s1wn, w(s2 e)ni/as2 tw=n politeiw=n tw=| kratei=n ou)/s1as2, a)lla\ ou) dia\ to\ koinh=| s1umfe/ron. Qui locus non simplicem habet difficultatem: neque sincerus videtur, quod iam nonnemini notatum video. Miretis tatnen, quam secure, et interpretes et commentariorum scriptores, inoffenso scil. pede transcurrant. Certe non haerent postrema prioribus. Omissum ergo aliquid suerit, aut legendum, si eruditis placeat, mutato mumero: w(s2 e)ni/as2 tw=n politeiw=n tw=| kratei=n ou)/s1hs2, a)lla\ ou) dia\ to\ koinh=| s1umfe/ron. Uno ostendit exemplo eum multa sint, et subtiliter exsequenda, ut postea apparebit, quando huic quaestioni locus sit: ubi nimirum populare imperium paucorum dominationi, aut unius tyrannidi successit. Quaeri enim tum, an pacta conventa ab uno illo aut paucis inita, etiam mutato statu, teneant civitatem sive populum? Atque hic quidem rationem dubitandi adducit. Postea autem, in alium locum differt rem totam: )*ei de\ di/kaion dialu/ein, o(/tan ei)s2 e(te/ran metaba/llh| politei/an h( po/lis2, lo/gos e=teros.


page 689, image: s0725

Ita enim acceperim hunc locum, ut in alia huius generis disputatione paulo ante: ei)s2 a)/llon kairo\n xrh/s1imos h( s1ke/yis2. Quando nimirum de eiusmodi mutationibus, et quae inde consequantur, [Note: de I. B. 2. 9. 8.] agendum erit. Aliter Grotius: contra quem non levia sunt, quae afferri possunt.

[Note: Cl. Felden. in Analys. Pol Arist. l. 27. ff. de reb. cred.] Sicut nec illos audire hic poslumus, qui ad solas res creditas exemplum Aristorelis trahunt, et auctoritate Ulpiani utuntur, in quantum civitas mutui datione obligari possit. Res enim clamat ipsa, per omne argumenti civilis genus, hanc disputationem non modo posse, sed solere produci. Neque srustra adiecerat Philosophus: ou)/t) a)/lla polla) tw=n toiou/twn. Ut taceam, Civitatis appellationem accuratius hic ab Aristotele accipi, de societate perfectâ, et sui iuris, rebus ad bene vivendum necessariis instructâ, ordineque imperandi et parendi distincta. Non enim verum est, quod multi scribunt, civitatem esse materiae instar, cui res publica sit pro anima. Civitas enim significat totum quid: sicut animal signific at integram substantiam animatam. [Note: Introduct. in Polit. Aristot. c. 4. p. 597.] Libenter utor verbis doctissimi Conringii: quorum veritas, tum ex infinitis Aristotelis locis, tum ex hac ipsa disputatione, quae primam libri rertii partem constituit, demonstrari potest. Eodem pleno significandi genere, Res publica veteribus dicitur. Nos utroutro hic utemur, nihil in partes dissectum, aut aliunde suspensum, sed perfectam, libertatisque et imperii compotem societatem civium intelligemus. Interim praeclare est ab Aristotele


page 690, image: s0726

notatum; pendere hanc, de actis a civitate, quaestionem, ab altera illa; quando civitas eadem, aut alia, dicenda? )/*eoike de\ oi)kei=os o( lo/gos ei)=nai th=s2 a)pori/as2 tau/ths2, pw=s2 pote xrh\ le/gein th\n po/lin ei)=naith\n a)uth\n, h)\ mh\ th\n a)uth\n, a)ll) e(te/ran. Verum, quemadmodum ista se invicem iuvent illustrentque, in ipsa suscepti argumenti designatione cognoscetur: ad quam, praemissis, quae videbantur viam patefactura, contendendum est.

Quoniam ergo, uti dictum est, Civitatem numquam hic de multitudine, quae nihil aliud, quàm multitudo est, sine ordine et spiritu illo, unde perfectio societatis huius unice repetenda intelligitur, accqipimus; satis apparet, id demum Civitatem egisse, quod à constituto semel statu, tamquam à causa, proficisitur: sicut in singulari imperio, is qui iure regio est, in Aristocratis, optimates; in populari imperio, populus; in mixto statu, pro ratione et portione summae potestatis participandae, qui consortes sunt imperii, civitatis iure et vi agere dicuntur. Etiam tum, cum per legatos et curatores, tamquam publici huius iuris ministors, in quantum eius rei idonea est significatio facta, res geritur.

Valente igitur, ut institutus est, statu, vix locus esse videatur huic dubitationi, an Civitas egerit: nec esset forte, si aequalius se res humanae et constantius haberent; aut doctrina civilis decretis potius sapientiae, quam opinione hominum ac libidine, semper vigeret.


page 691, image: s0727

Verum, quàm non sint levis momenti, quae hic quoque disputantur, postea cognoscetur. Conspectiora interim sunt, quaemutato statu dubitantur. Quare et Aristoteles, tantâ necessitudine, nostrae quaestioni, illam alteram devinxit; quando sit eadem civitas dicenda, aut alia? Obsequimur hactenus Philosopho, ut mutationes, quae civitatibus eveniunt, paulo subtilius persequamur, et ad singulas partes, exempla susceptae disputationis subiciamus.

Mutationes autem accidunt, aliae quidem civitate manente eadem: aliis efficitur, ut civitas non sit eadem: rursum aliis, ut non sit civitas, sive ut desinat esse civitas. In primo genere mutationum, occurrit dubitatio Aristotelica; an mutata rei publicae formâ, eadem sit dicenda civitas? si regnum migrâsset in Aristocratiam; haec in popularem statum, et sic per omnes, quae fieri possunt ad hunc modum, murationes. [Note: 3. polit. 2.] Responsionem Aristotelis, quod mutata Reip. forma, non eadem sed alia sit dicenda civitas, secure arripiunt adornantque Interpretes: obliti, ut arbitror, formas, de quibus Philosophus loquitur, accidentales esse; civitatem autem, ut eadem sit, non debere Monarchiae, Aristocrariae, et sic deinceps; sed essentiali formae, i. e. ordini imperandi et parendi, sive imperio, sive Maiestati (eodem enim haec recidunt) nondum ita consideratae, ut in uno aut pluribus exsistit. Quod discrimen neglectum, omnem hunc locum tricis implevit. Contra [Note: I. B. 2. 9. 8.] Aristotelem Hugo Grotius recte quidem


page 692, image: s0728

pronuntiavit, eandem esse civitatem Romanam sub regibus, Consulibus, Imperatoribus; neque referre ad hanc quaestionem, quomodo gubernetur civitas, regio ne, an plurium, an multitudinis imperio: Sed distinctio, quae subicitur, vel idem dicir, quod paulo ante diximus; atque tum omnino clarius debuisset proponi: vel difficultatem difficultate sanare instituit; sicut in sequentibus, de diversa Iureconsulti et Politici consideratione, fieri, non immerito conqueritur Cl. Feldenus. Locus fuit huic deliberationi, cum expulsis Roma Regibus, forma civitatis mutata esset. Ibi enim quidam populi pacem et foedera cum Romanis, adhuc sub regno agentibus, facta, non servari oportere censebant iisdem in libertate constitutis. Quae res cum in Sabinis etiam agitaretur, repertus est Claudius prudentiae et fidei laude praestantissimus vir, qui tam importuna censentes coarguit, idemque foedus ac cum iisdem factum vim suam merito [Note: lib. 5.] obtinere ostendir, ut auctor est Dionysius Halicarnasseus.

Aristotelis exemplum hoc est: Si civitas ex tyrannide, aut eligarchia, in libertatem et populare imperium perveniret, an tum s1ubo/laia pacta conventa, sed et alia tyranni; aut paucroum dominantium acta, servare oporteat civitatem liberam? qui negabnat, his rationibus utebantur: primo, quae tyrannus, aut pauci illi egerunt, non egit civitas, quae tantum ex sacto suo obligatur. Quod si quis hîc respondisser, etiam tali statu, ubi unius aut paucorum dominatio obtineret, esse


page 693, image: s0729

civitatem, neque nisi eius nomine censeri acta eiuscemodi oportere: hoc illi negatum ibant, et civitatis rationem hoc fine terminabant, si ad communem omnium utilitatem omnia referrentur: ubi aliter fit, non ius, non nomen rei publicae, sed vim solam et potestatem superesse, contendentes. Quae interpretatio Aristotelici loci, praesertim exemplo Tyrannidis et Oligarchiae convenit, quas adeo et timebant et despiciebanr Graeci, ut rei publicae aut civitatis nomine, statum talem non dignarentur. Libertatis enim, et popularis imperii studiosae nationi, non aliunde, quam ab isto duplici genere periculum [Note: in Commentar. Polit. Aristot. 3. 3.] videbatur imminere. Nam quod doctissimus Piccartus putat, hoc eos velle, quasi in tali civitate res publicae geminae viderentur, una quae proprium spectaret commodum et suum, sc. Tyranni et Oligarchicorum; altera quae commune commodum haberet, popularis videlicet; huius tantum non illius acta pro ratis habenda: stare non potest, aut verbis Philosophi, non distortis, convenire. Et de prima quidem illa ratione, quam non sentiat magnifice Philosophus, ex multis Politicorum locis abunde demonstratur. Altera igitur ratio, qua nitebantur illi disputatores, haec videtur esse: Etiamsi concederetur civitatem id egisse, quod in Tyrannide aut Oligarchia actum est, a Democratia tamen, quae successit, exigi non potest, ut servetur. Alia enim iam est civitas: qqua reposci non debet, quod alia egit. Non reicit prorsus et statim Aristoteles, quod de alia civitate allatum erat: sed quomodo illa ratio


page 694, image: s0730

soleat ac possit declatari, amplius ostendit. Id tamo~ non obscure declarat, neutra ratione obtineri, quod illi velint. Primae enim rationi facile opponi, quod repugnet, exemplum posse: Non est civitas, aut non egit civitas, ubi non referuntur omnia ad communem utilitatem. Annon enim in Democratia quoque hoc accidere potest? Si ergo Democratia tw=| kratei=n ou)=s1a, a)ll) ou) dia\ to\ koinh=| s1umfe/ron, aliquid egerit, an negabunt, civitatem egisse? quod utique optimates, aut quicumque successerint, intali causa: ambabus manibus apprehenderint. In altera ratione, etiamsi largitetur aliquis, non esse eandem civitatem, ab hac mutatione (quod tamen accurate loquentes numquam dederint, ut ante dictum est) conventiones tamen servandas esse, de quibus hic quaeritur, alibi et aliunde ostendi posse, non obscure Philosophus indicat. Quaerunt itaque Interpretes: unde hoc demonstrari queat? Et alii quidem alia afferunt; exemplisque utuntur interdum, parum huc pertinentibus. Liceat et mihi expromere, quod sentio. Omnino hîc distinguere oportet, quae cum alia civitate Tyrannus aut pauci egerint, et quae in sua civitate constituerint. In haec enim civitari plus iuris esse, quam in illa, dubio carere, arbitror. Pactum conventum erat tw=n tria/konta sive eorum, qui oligarchiam Athenis gerebant, cum lacedaemoniis, de pecuniis creditis. Nam triginta illi, in quorum manu res publica erat, pecunias publico nomine sumpserant à Lacedaemoniorum civitate mutuas. Interim aceidit


page 695, image: s0731

mutatio, qualem Aristoteles ponit: ut à pancotum potestate ad populum recideret res publica. Reposcebant Lacedaemonii per legatos pecuniam, iure merito. Obtendere poterant Athenienses mutationem civitatis, facinora triginta virorum, et experendas ab ipsis poenas. Id quod in o(/rkw| a)mnhsti/as2 exceptum et reservatum erat. Neque adeo defuerunt, qui dicerent, à triginta viris, qui his pecuniis contra cives in Piraeeo usi erant, reperendum hoc nomen. Alii autem de communi civitatis exsolvi, aequum censebant. Atque horum valuit sententia, apud Athenienses. Iudicarunt enim, haec pacta conventa, non civili lege aut formulis tantum tuenda, sed ipso naturae dictatu, ad immobiles magnae illius et infinitae societatis humani generis leges exigenda esse. Fidem enim fundamentum universae iustitiae, non tam in hoc aut illo coetu, quàm in civitate humani generis, habendum. Neque alind in animo Demosthenes habuit, cum hoc factum laudat: [Note: orat. contra Leptinem.] fas1i\ to\n dh=mon e(le/sqai s1uneis1enegkei=n a)uto\n kai\ metaxei=n th=s2 dapa/nhs2, w(/ste mh\ lu=s1ai tw=n w(mologhme/nwn mhde/n. Ferunt, populum maluisse per se conferre impensas, quam de pactis conventis quicquam non impleri. Et mox Athenienses alloquens: to/te me\n toi=s2 h)dikhko/s1in u(ma=s2 u(pe\r tou= mh\ yeu/s1asqai ta\ xrh/mata tau=ta ei)s1fe/rein h)qelh/s1ate. et tum quidem etiam illis, qui iniurii in vos fuerunt, pecunias illas conferre voluistis, ne quid de rerum conventarum fide deperiret. Atque haec ratio valeret, etiamsi revera alia facta esset civitas: quoad


page 696, image: s0732

externos. Fingamus enim, civitatem aliquam redactam esse in formam provinciae, i. e. non mansisse eandem civitatem, sed factam esse partem alterius. Illam autem, cum adhuc libera esset, mutuas accepisse aliunde pecunias. An propterea ad novas tabulas confugiet, quia iam non est eadem, quae fuit, civitas; imo ne civitas quidem, sed pars alterius civitatis? Numquam dixero. Fides enim rerum creditarum non iam civili, sed humano iure nititur: neque civili consociatione tolli potest id, quo efficitur, ut civile et sociale sit, quicquid hoc nomine censetur.

Ita in altero exemplo Aristotelico, egerit Tyrannus cum externa civitate de auxilis adversus communem hostem, aequa ex parte conferendis: deberit ei partem agri ex hostibus capti, praemium fidei et operae; aut vendiderit: nullo iure populus libertati, excussâ tyrannide, restitutus haec ad irritum cadere concupiscet. Praeter quam enim, quod aliter agendi cum civitate nulla facultas erat, civitatis semper, praesertim à tyrannide liberatae, ea voluntas esse debet, ne alii sua causa careant ullo iure debito. Quid, si spolia civibus oppressis per iniuriam erepta Tyrannus externae civitati venum deberit? Tum vero, si scientes emerunt, suam in eo culpam agnoscant fas est, aequoque animo careant illis, quae nec vendi nec emi sine iniuria possunt. Etiam, si imprudenter emerunt. Valeatque hic, latius quam ibi dicitur pertinens, Aemilii Lepidi Consulis


page 697, image: s0733

[Note: Salust. Fragm. lib. 1. Hist.] sententia: Illa quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto, iure; dominis tamen restituo: neque pati consilium est, ullam ex civibus praedam esse. Quod iure se mercatum ait, ad consuetudinem et opinionem temporis, qua tum res agitabantur, spectat. Nam vero iure, quod non pro statu et temporibus civitatis alicuius, quomodocumque decernitur, sed eo, quod iustum est, definitur, nec emi nec vendi talia posse, iam diximus. Pertinetque huc locus memorabilis apud Tacituni, ubi lacerato tyrannide imperio, [Note: 3. H. 55.] stultissimus quisque pecunia mercabatur. Apud sapientes cassa habebantur, quae neque dari, neque accipi, salva rep. poterant. Quam aequitatem, si nolit emptor rei alienae sponte amplecti; quin repeti iniuste translata queant, nihil obstare videtur, nisi quod cum eo, qui bona fide in hoc negotio versatus est, summo iure agere, durum fuerit. Inde varia videmus bene moratis populis temperamenta placuisse.

In hac de actis Tyrannorum quaestione, etiam illud probe considerandum est, egeritne Tyrannus suo unius arbitrio, neminis requisito consilio, neminis auctoritate adhibita? an senatus populusque, suis quibusdam propositis, privatam saepius quàm publicam rem spectantibus, ultro, quod unus ille voluit, decreverit, sciveritque. Tum enim externis fraudi ille error esse non debet. Iam ipsa Tyranni conditio non est uniusmodi. Longe aliter enim se habent illa, quae facit, sola vi pro iure utens, et in republica pro lubitu grassans; et, quae


page 698, image: s0734

facit confirmata iam; uteumque adeptâ, poestate, ac interpositis totius civitatis decretis pactisque. Quod qui in causa Iulii Caesaris insuper habuerunt, non unis involuti sunt difficultatibus. Sed praemittemus exemplum Sullae. [Note: lib. 3. c. 23.] De cuius actis notabile est Flori iudicium: Cupidus rerum novarum per insolentiam Leipidus, acta tanti viri (Syllae) rescindere parabat: nec immerito, si tamen posset sine magna clade rei publicae. Nam cum iure belli Sylla dictator proscripsisset inimicos; qui supererant, revocante Lepido, quid aliud quàm ad bellum vocabantur? cumque damnatorum civium bona, addicente Sylla, quamvis male capta, iure tamen, repetitio eorum procul dubio labefactabat compositam civitatem. Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae requiescere quomodocumque, ne vulnera curatione ipsa rescinderentur. Quod de iure belli hîc dicitur, ex vulgi opinione, et ita capiendum est: quando res semel ad arma deducta est, tum victis patienda sunt, quaecumque victori collibitum est facere. [Note: orat 2. de rep. crdin.] Id enim ius victoriae, et ius belli statuitur. Quo sensu Sallustius: L. Sulla, cui omnia in victoria lege belli licuerunt, tametsi a Sulpitio hostium partes muniri intelligebat; tamen paucis interfectis, ceteros beneficio, quam metu retinere maluit. Accuratiori iudicio, hoc ius belli, sine temperamentis aequitatis, summa iniuria habetur: praesertim in bello civili, ubi

Quemque suaerapiunt scelerata in proelia causae. [Note: 2. de offic 8.] Hinc Cicero vere de Sulla: quod honestam causam secuta sit non honesta victoria; quod


page 699, image: s0735

summa eius in cives crudelitas fuerit: quod Sullae pecuniarum translatio a iustis dominis ad [Note: 1. de offic. 14. 2, 28.] alienos, iniusta fuerit. Velleius immodicae crudelitatis licentiae usum testatur, multasque indignitates proscriptionis et victoriae recenset. Similia [Note: in Syll.] apud Plutarchum legas, et alios. Quare Florus, merito rescindi potuisse, iudicat, acta Syllae: nisi quod consultum id minime fuerit et turbide à Lepido tentatum. Quo pacto a quaestione consilii, ad iuris rationem reducitur negotium, quatenus iniustum censetur, etiam cum clade et exitio patriae, ius persequi. Temporis enim tanta vis est, ut commutare interdum officii regulas videatur.

In iulii Caesaris exemplo eodem genere philosophandi utuntur: distinguentes insuper [Note: Ep. ad Attic. 14. 6. et 9. et 15.] acta rationi consentanea, et rei publicae utilia, à praecipitibus et pravis. Quamquam enim Ciceroni per absurdum primo videbatur, turannokto/nous in caelo esse, tyranni facta defendi; et esse, qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defenderent: aliter tamen in Senatu loquitur. [Note: Phil. 1. 7.] Acta, inquit, Caesaris servanda censeo: non quo probem (quis enim id quidem potest?) Sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis et otii. Inter acta subinde leges quasdam eius laudat: Chirographa autem quaedam, et memoriae causa in libellum relata, in actis numeranda non esse ostendit. Cumque iterum de legibus locutus esset, quae quidem ego, inquit, qui illa numquam [Note: Phil. 1. 9.] probavi, ita conservanda concordiae causa arbitratus sum, ut non modo, quas vivus Caesar leges


page 700, image: s0736

tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem; sed ne illas quidem, quas post mortem Caesaris prolatas, et sixas videtis. Subiecta iterum suspicione de auctoritate, unius viri, qui varia obtentu huius [Note: Phil. 2. 39.] nominis domo afferret. Er clarius: Acta Caesaris pacis causa confirmata sunt à Senatu: quae quidem Caesar egisset, non ea, quae Caesarem egisse dixisset Antonius. Sed in hac re praeteritur a Cicerone, quod huc maxime facit. Non enim poterant hic acta Caesaris, ut tyranni, actis à civitate opponi. Tyrannidis enim aestimatio à Senatu Populoque Romano sublata erat, tot honorificis decretis, quae Caesaris partam quomodocumque potestatem ex tyrannica iustam redigerent: cum praesertim hoc quoque intei ea statuissent, ta\ pra xqhs1o/mena a)utw=| ku/ria e(/cein. quaecumque acturus esset, rata fore, i. e. eius acta [Note: lib. 44.] pro actis civitatis habitum iri, apud Dionem. Cuius verbi quanta vis sit, quanta sententia, vel inde constat, quod in acta Principum iurare, nihil aliud esset, quam singularis imperii nota et pignus. Mansitque veneratio nominis Iuliani, unde monarchia Caesarea initium traxit, ut etiam insecutis temporibus sollenne esset, in acta divi Augusti, et divi Iulii iurare, sicut ex [Note: 16. A. 22.] Tacito discimus. Frustra hic exceperis: illa omnia Caesari tributa partim adulatione, partim calliditate, ut invidiae obiceretur; denique vel necessitate. Haec enim omnia accusant eos, qui sfecerunt, non excusant: neque sacramentis, ut talis, licet ludere: et, si qua necessitas suberat, eam ipsi ultro sibi acciverunt, qui


page 701, image: s0737

postea de illa questi sunt. Imposuerunt uni civitatis personam, quocumque animo, publicae profecto fidei pignoribus; illudque suum iudicium, necessitudine forte rei publicae, consitmatunt. Paenituit huius iudicii non alios, quam aemulos et altiora spitantes, sibique ad eadem, quae in Caesare damnabant, viam molientes. Haec paenitenda paenitentia pancotum, efficere utique non potuit, ut acta civitatis non essent habenda, quae civitas tota, cum se unius arbitrio permitteret, agnovit praedicavitque.

[Note: 3. offic. 6.] Neque hic Ciceronis auctoritate ad eorum sententiam stabiliendam utendum est, qui putant fidem quoque tyrannis datam, et pactiones interpositas, violari sine iniuria posse. [Note: I. B. 3. 19. 2. et seq. confer 2. 13. 13.] Quos merito Grotius refellit. Cicero autem ipse, quod alibi monuimus, incautius graecorum adversus tyrannos opiniones subinde iactitat: a quibus tamen se Romani, etiam in exercitationibus oratoriis, removerunt. Illustris locus [Note: Controv. lib. 1. c. 7.] est Marci Senecae Rhetoris: Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controversiis semelaut iterum annotasse; An in tyrannicidam istipater hac lege possit, quasi enim sacras et publicas (tyrannicidae) manus esse: in quas ne priatae quidem licere quicquam putant. Nostri hoc genus quaestionis submoverunt. Cuius improbitatis specimen [Note: M. Sen. excerpt. controv. IV. 7.] etiam alter tyrannicida adulter edit: non putavi adulterium, uxorem tyranni polluere. Et hîc quidem fortuitum, occasione deprehensi adulterii tyrannicidium occurrit. Albi


page 702, image: s0738

adulterium tyrannicidii cuassa patratum, in ius vocandum negatur: to\n ga\r tura/ nnou gunai=ka diafqei/ranta kai\ dia\ th\n toiau/thn mo\ixei/an dunh qe/nta a)nelei=n to\n tu/rannon kai\ e)leuqerw/s1anta th\n to/lin e(/lkein ei)s2 e)uqu/nas2, pw=s2 ou)k a)/n tis2 dihmarthme/non di/kaion e)/ipoi; [Note: in lib. 5. Eth. Arist.] Qui error non debuit admitti a Michaele Ephesio, hoc obtentu; quasi legislator, si casum talem praevidisset, cum hac adiectione scripturus fuerit legem: de=i pa/s1hs2 a)llotri/as2 gunaiko\s2 a) pe/xesqai plh\n th=s2 tou= tura/nnou. ei) me/llei dia\ th=s2 toia/uths2 mi/cews2 h( po/lis2 e)leuqerou=sqai. Non enim ita scripturus unquam fuerit legem bonus legislator, cuius gravitas longe differt a caussidici instituto, [Note: Hermogen peri\ tw=n sta/s1.] qui in confesso facinore rei, aliquando opponit e(/tero\n ti e)uerge/thma mei=zon di) a)utou= tou= a)dikh/matos pepragme/non.

Sed et legibus de tyrannicidio latis, impedimentum afferunt subsecutae pactiones civitatis cum tyranno. Nam et lex civitatis, et pactio civitatis, est ab una voluntate. Quae contraria sibi esse nec debet, nec creditur. quo fit, ut posterior significatio voluntatis tollat et minuat priorem. Neque hic potest obici: Civitatis a tyranno oppressae non esse liberam et integram voluntatem. Praeterquam enim quod vis adhibita, non verbo, sed rebus demonstranda est; et quidem tempore pactionis: exempla pletaque, ubi huic quaestioni locus est, consensum haud obscurum aut per ambages [Note: Tac. 4. H. 67. Grot. I. B. 2. 24. 6.] ostendunt. Potest et simili deliberatione res declarari, quando agitatur: Libertas an pax placcat? Et spectetur sane, quod multis placuit,


page 703, image: s0739

tyrannus, ut hostis rei publicae. Consequatur ergo eadem iura quae hostis. Cum hoste dirempta censentur humanae sortis commercia. At, ubi primum cum eo incipimus agere aut pacisci, iam redimus ad integranda in tantum socialia iura: et diremptus de cetero, pactione coniunctus nobis intelligitur. Quae verissima et prima origo est temperamenti ad aequitatem iuris bellici, rei crudae, nisi scienter tractetur.

Incausa foederis, quod Romani cum Nabide tyranno fecerunt, parum accurate versatur [Note: 1. B. 2. 16. 18. et 3. 19. 3.] Grotius. Nos omissa repetitione alienae expositionis, rem ad suas origines, et nostram quaestionem revocabimus. Et alias quidem belli adversus Lacedaemonios causas nihil attinet excutere. Unum videbatur obstare, foedus cum Lacedaemoniis factum. Quod impedimentum ut removeret T. Quintius, ita apud [Note: lib 34. c. 132.] Livium respondet: Amicitia et societas nobis nulla tecum, sed cum Pelope Rege Lacedaemoniorum iusto et legitimo facta est. Cuius ius tyranni quoque, qui kpostea per vim tenuerant Lacedaemone imperium (quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupaverant) usurparunt; sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti. Haec verbis adornata in speciem, nullum argumenti pondus habent. Florentibus adhuc Lacedaemoniorum rebus, ad pugnam Leuctricam usque, non poterat cum Rege foedus fieri, ut cum civitate factum reputatetur; nisi quatenus civitas suam potestatem, Regis, ut legatiaut curatoris, nomine exercere destinaverat. Erant enim


page 704, image: s0740

Spartae, nomine non piotestate reges. Postquam autem revera nomini potestas, per varias mutationes accessit, non detrectat Quintius legitimi regis iura: Sed in regno iam iusto, successores nullo iure nixos, et per vim tenentes imperium ac exser centes repudiat. Quasi diceret: quod cum iusto et legitimo rege, adeoque cum civitate actum est, non obtinet vim suam, si regno tyrannis successit. Sicut ex converso antedicebant apud Aristotelem, non servanda in populi imperio, quae tyrannus egisset, quia ex mutatione illa alia esset facta civitas. Nisi quod plus mutationis ibi, quam hîc occurrit. Ibienim formauna in alteram; hîc una, recta scilicet in declinatam mutatur. Atque si haec dicerentur de invasore regni, antequam firmata ei est consensu et pactione potestas, non possent reici. Nisi quod Quintium infirmius [Note: Lib. 34. 31.] iuvarent, cui Nabis valide oggesserat: De nomine hoc respondere possum; me, qualiscumque sum, eundem esse, qui fui, cum tu ipse mecum, T. Quinti, societ atem pepigisti. Tum me regem appellari a vobis memini: nunc tyrannum vocari video. Unde et astutia Quintii intelligitur, qui dissimulata propiore pactione, vetustiorem tantum attulerat. Quid? quod continuata in tyrannos successio, quam agnoscit Quintius, non leve parit argumentum adversus eos, qui non contradixerunt, in quantum sua interesset. Conflictatam enim spartam, ex eo, quod dixi, tempore, [Note: lib. 4. lib. 13.] acerbissima servitute, usque ad Nabidem, Polybius locuples auctor est. Idem, qui ipsius


page 705, image: s0741

Nabidis infandam crudelitatem describit. Sed hinc alius adversus tyrannum titulus iuris nasci poterat: à cuius scilicet saevitia vindicari oppressos, fas et iura sinunt. Quamquam neque huius rei gloriam sibi trahere romani possunt, [Note: Lib. 34. 40.] restitutis Argis, serva Lacedaemone drelicta, cum pacem Nabidi petenti darent. Cum quo et Quintius, in illa pactione pacis, et postea Senatus Romanius egit, ut cum civitate lacedaemoniorum: ultro everso discrimine iusti regis et tyranni, quod antea allatum erat. Libuit haec paulo explicatius evolvere, ut meminisse velint, qui historias legunt: vera rerum momenta, ab illis, quae tempori et causae serviunt, inventis, probe discernenda esse.

Non attingam nostri temporis exempla, ad iudibrium aut opprobrium inagnorum nominum valitura, si omnia acta ab eo et cum eo, qui neque parasse, neque habuisse per bonas artes imperium, plerisque visus est, non haberentur pro actis a civitate et cum civitate.

Quamquam, ut supra innuebam, aliqua agi à tyranno, etiam ius adepto, nec iam tyranno, possunt, quae pro actis à civitate, ex natura rei, neutiquam sunt habenda. Ut, si quis faceret, quod Dux Atheniensis, Florentiniorum cervicibus incubans fecit, cum merc atoribus, qui Lucensis belli tempore, rem publicam pecunia iuverant, syngraphas tabulasque eripuit, teste Machiavello. [Note: Histor Florent. lib. 2. an. 1342.] Rerum enim creditarum fides sanctior est, quam ut ullius potestate hominis convelli queat. Neque obtentui, eminens dominium


page 706, image: s0742

hic esse potuit. Sicut igitur bello, privatorum iura inter se et commercia suspendi contingit ac cessare; pace autem, quae ad naturalem statum omnia reducere instituit, vim pristinam exserunt, (naturalem enim aequitatem sequitur formula pacis Antiocho a dromanis datae, [Note: Eixcerpt. Legat. Polyb. 35.] Rhodiis cavens: e)/iti xrh=ma o)fei/let) a)utoi=s2, o(moi/ws2 e)/stai pra/cimon. kai\ e)/i ti a)pelh/fqh a)p) a)utw=n, a)nazhthqe\n a)podoqh/tw.) ita tyrannis intercidere potest iura naturae, non efficere, quin obstaculo amoto statim valeant vigeantque.

Mutata de cetero forma civirtatis, quaedam per se concidant necesse est: non quod alia iam sit civitas; sed quia quaedam acta erant, ut à tali civitate, aut cum tali civitate. Sic instituta Aristocratica, sive quae remp. ut a)ristokratoume/nhn spectabant, succedente alio statu intereunt; quemadmodum quae singularis imperii propria sunt, in plurium regimine locum non habent. Idque et domi et foris valet.

Quia verò mutationes eiuscemodi non qui dem semper, sed plerumque accidunt, intercedente [Note: Polyb. lib. 6.] parekba/s1ei, sive declinatione status recti, in vitiosum, ut singularis imperii in tyrannidem, aristocratiae in oligarchiam, popularis rei publicae in licentiam multitudinis: saepius redit illa quaestio de actis tyrannorum; an servari oporteat in constituta iam recta formâ, quod actum est in degeneri? De qua tamen re satis iam est dictum. Nisi quod hoc adiciendum videtur: illas parekba/s1eis2 vel annos ac aetatem ferre; vel brevi et controverso semper statu,


page 707, image: s0743

rationem obtinere transitus ad rectam novamve formam. In quo posteriori genere plus disputationis so et occurrere.

Est et illud non praetereundum genus accultarum mutationum. Apertas enim et vulgus videt novitque. At cum to\ kru/fa polite/ueqai in republica induci coepit, prudentium tantum oculis pervia sunt fata civitatis vicesque. Non aliis autem civitatibus, ab hoc genere maius est periculum, quàm ubi Democratia, aut mixta [Note: de rep. 4. 1.] fcrma obtinet. Popularis potestas, inquit Bodinus, saepius nullo paene sentiente convertitur ad optimates. ---- et mox: Eiusmodi fuit earum quas dixi civitatum conversio a populo ad optimates: qualis etlam contigit Venetis, Lucensibus, Rhagusianis; quorum imperia, cum olim popularia fuissent, temporis diuturnitare, Aristocratica, nullo paene id sentiente, evaserunt. Eodem modo in mixto statu, fieri solet, ut per varias artes una pars sibi vindicet, et quasi suo iure agat, quod non nisi iuncta vis partium agere debebat. Quae labes increscit, ubi corruptimores, nihil in reip. administratione incorruptum patiuntur esse. Quo tempore etiam hebetes, fatali caligine, ad perspiciendum oculi; inertes ad sentiendum animi deprehenduntur. Neque vulgi tantum is error est; sed magnorum aliquando virorum ingenia fatigat haec observatio. Nam subinde signa conturbantur, quibus voluntas à simulatione [Note: Ep. ad Att. 8, 9.] distingui possit, quae Ciceronis querela est. In Romana Rep. ex eo tempore, quo mixta esse debuit, saepius faepius factum est, ut partes plus


page 708, image: s0744

pollerent, quàm ius rei publicae postulabat; tribunis plebis ista parum sentientibus, et varie ad alia aversis. Populus quoque, dum post haec undique libertatem suam amplificare, aut libidini suae obsequi tendit, non animadvertit, se ultro viam sternere ad paucorum potentiam, quae in tyrannidem desitura erat. Et illud quidem genus occultae mutationis, quod sine omni motu et strepitu, quasi tacita voluntatum consensione perficitur ac absolvitur, vix capit hanc disceptationem de actis civitatis. Sed in illis occultationibus, quae in republica corrupta utramque paginam faciunt, perpetua haec animos angit dubitatio. Mutationis enim vocabulo corruptiones quoque reip. varias compreehendimus: quotiens a fine civitati proposito, formaeque legibus descriptae ac moribus firmatae rationibus, agendi administrandique ratio deflectit, aut vincula instituti contextus infirmat, solvit, rumpit. Quae dum agitantur, occasiones potius et causas, omina item ac principia mutationis, quàm mutationem habere videntur. Quicquid enim mutationis consummatae speciem prodere potest, abstruditur interim, ac dissimilima per vocabula obtegitur. Deferisio etiam et conservatio rei publicae vocatur, quod ad s1u/gxus1in th=s2 politei/as2 [Note: Cic. ad Attic. 7, 8.] interim rendit. Quae confusio longas moras trahere, et infinitas per ambages circumduci potest. Non est maius exemplum ab hominum memoriâ, Romanâ civitate: ubi à Gracchanis temporibus, usque ad constitutum


page 709, image: s0745

ab Augusto singulare imperium, centum circiter annis, per factiones, tumultus, certamina, dominationes modo paucorum, modo unius, bella civilia; mutationes mutationibus tam irrequieto motu sunt continuatae, ut ad terminum illum fatalem vix tandem viderentur substitutae. Cuius rei seriem compendio signat [Note: c. 41. et 42.] Sallustius, nobili digressione in bello Iugurthino: Ceterum mos popularium partium, et Senatus factionum, ac deinde malarum artium paucis ante annis Romae ortus est. Namque coepere nobilitas dignit atem, populus libertatem in lubidinem vertere: sibi quisque ducere, trahere, rapere: ita omnia in duas partes abstracta sunt: resp. quae media fuerat, dilacerata. Sequitur descriptio oligarchicorum facinorum: quae cum patefacere, plebemque in libertatem vindicare instituerent Gracchi, quibus tamen cupidine victoriae haud satis animus moder atus fuit, moveri civitas, et dissensio [Note: Fragm. lib. 1. Hist.] civilis, quasi permixtio terrae oriri coepit. Et alio loco: Postquam remoto metu P)unico, simultates exercere vacuum, fuit, plurimae turbae, seditiones, et ad postremum bella civilia orta sunt: dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes affe ctabant, bonique et mali civues appellati, non ob merita in remp. omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus, et iniuria validior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur. Tam perturbato rerum statu, eadem quidem mansit civitas, quamvis corrupta et immensis concussionibus agitata: sed quicquid


page 710, image: s0746

praepollenti factioni aut paucis praepotentibus placuit, civitatis nomine praescribubatur. Ciceronis epistolae, praesertim ad Atticum, com~entariorum vicem praestant, frequentibus querelis, perpetuis iudiciis; de administratione rei publicae. [Note: Ep. ad Attic. 7, 7.] Audio, in quit, constitutum esse Pompeio et eius consilio, in Siciliam me mittere, quod imperium habeam. Id est )*abdhritiko/n. nec enim senatus decrevit, nec populus iussit, me imperium in Sicilia habere. Civitatis equidem erat, imperia mandare, i. e. Senatus populique. Sed cum res publica valeret. Nunc unum aliquem aut paucos, omnia posse, non a)bdhritiko\n, sed r(wmaiko\n erat. nonne enim iam pridem, Cicero, vidisti priorem Caesaris consulatum. At tum imbecillus plus, [Note: 7, 9.] in quis, valuit, quam tota Res publica. Neque, his moribus, opus est illâ deliberatione de praepotente [Note: 7, 13.] et victore: quid autem sit acturus,f aut quo modo, nescio, sine senatu, sine magistratu. Ne simulare quidem poterit quicquam politikw=s2. Non deerunt speciosa vocabula, ne verere. Quamquam senatus populusque suis moribus et kakopolitei/a| iamdudum effecerant, ne docta simulatione opus haberet, qui ambitionem et libidinem animi in consilio habet.

Erant sane kbonis viris, illisque qui optimates vere haberi vellent, in ore et animo, auctoritas rei publicae, odium dominationis paucorum, et tyrannidis; neque alio volebant frequentius [Note: 6, 3. et 2. 8. 2, 11.] charactere notari, quam illo poëtae:

non contemere se, et reges odisse superbos.

Sollenne tum carmen factum: hoc vero regnum


page 711, image: s0747

est, et ferri nullo pacto potest. Sero: ex quo intellectum est tris1areiopagitas2 ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique remp. flocci [Note: 4, 17. 2. 9.] non facere. Ex quo, quae invidiosa fuit Senatus potentia, non ad populum, sed ad tres immoderatos homines redacta est. Quin et plebis animi, quod sibi suo iumento acciverant malum, nequaquam tacite dolebant: Verum querelis non tollitur, sed irritatur tyrannis: Licet ergo vere [Note: Ep. ad Attic. 2. 19. adde 2. 21.] scripserit de illis temporibus Cicero: nihil unquam fuisse tam infame, tam turpe, tam peraeque omnibus generibus, ordinibus, aetatibus offensum, quam illum statum, qui tunc erat: cum populares illi, etiam modestos homines sibilare docuerunt: Nihilo tamen minus, verissime id quoque scriptum est: hic status, qui una voce omnium [Note: 2, 18. 2, 19.] gemitur, neque verbo cuiusquam sublevatur. Populi sensus quidem maxime theatro et spectaculis (ubi non samatur, sed deluditur res publica) perspectus est. Diphilus tragoedus in Pompeium petulanter invectus est: Nostra Miseria tu es magnus, millies coactus est dicere. Eandem virtutem istam, veniet tempus, cum graviter gemes, totius theatri clamore dixit, itemque cetera. ---- Si neque leges, neque mores cogunt, et cerera magno cum fremitu et clamore sunt dicta. Sed quid valeret iam, quamvis una vox omnium, magis odio firmata, quam praesidio? Nullus hic clamorum [Note: 2. 21.] popularium fructus: nullam iam Archilochia Bibuli edicta remedium promittunt: imbelle et fragile adversus armatas opes telum. Neque medicinam rei publicae vulneribus facit


page 712, image: s0748

invictus quidem, sed seram magis poenam ab auctoribus cladium repetiturus, quàm intercessurus cladibus, clamus eius, qui scripsit: [Note: 2. 6.] )*ane/kdota, Theopompino genere, aut etiam asperiore multo pangentur. Neque aliud iam quicquam polite/uomai, nisi odisse improbos, et id ipsum nullo cum stomacho, sed potius cum aliqua scribendi voluptate. Praetermissum erat tempus, quo nascentibus malis facilia et celeria proponebantur remedia: et ad multos rei publicae morbos, nexamque tot vulnerum continuatione seriemf pertinet, quod de uno, qui se in [Note: 7. 7.] possessione reip. collocaverat, extulit Tullius: horum omnium (malorum) fons unus est: Imbecillo resistendum fuit: et id erat facile.

Adversus rem publicam, ne ulla vis valeat, in tempore providendum est. Ne humanae ambitioni aut cupiditati locus sit, legum esse intemerata auctoritas debet. In plurium imperio, quicquid de legibus detrahitur, personis adicitur; corruptioni et mutationibus variis ansam praebet. Ne glisceret paucorum potestas, nihil ex iuribus rei publicae laxandum, remittendum, minuendum erat. Fecerunt Romae magnos, qui factos iactantius dolebant. Ceperunt te quoque, M. Tulli, praepotentium illecebrae: neque dissimulâsti gaudium ex [Note: 4. 15.] favire eorum. Illud quidem, inquis, sumus adepti, quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari et carissimos et iucundissimos esse. [Note: 7. 1.] Et rursus: alterum complectebar, quia de me er at optime meritus; alterum, quia tantum


page 713, image: s0749

valebat. Feci igitur, itaque feci omni obsequio, ut neutri illorum, quis quam esset me carior. Deceptus quidem est candor tuus saepius (Quod fere optimo cuique inter ambitiosos et dominandi cupidos evenire solet) neque dubitas fateri tuum errorem: [Note: 2. 20.] Pompeius amat nos, carosque habet. Credis? inquies, credo: prorsus mihi persuadet. Sed quia, ut video, pragmatici homines omnibus historicis praeceptis, versibus denique cavere iubent, et vetant credere: alterum facio, ut caveam: alterum, ut non credam, facere non possum. Sequebatur ergo ut lamentarei [Note: 3. 13.] is: Utinam mihi tam in periculo mens integra fuisset, cum ego iis, quibus meam salutem carissimam esse arbitrabar, inimicissimis crudelissimisque usus sum: qui, ut me paululum inclinari timore viderunt, sic impulerunt, ut omni suo scelere et [Note: 3. 19.] perfidia abuterentur ad exitium meum. Et Vides me omnibus amplissimis, carissimis, iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum; vides me a meis consiliariis proditum et proiectum. Iam in Pompeium favor, aliquid excusationis habere potuit, dum credidisti, eum pro republica niti. excussa tibi est rebus manifestis ea opinio. [Note: 8: 11.] fateris enim: Cnaeus noster, cum antea numquam, in hac causa minime cogitavit, ut civitas beata esset. Dominatio quaesita ab utroque est, non id actum, beata et honesta civitas ut esset. ---- genus illud Sullani regni pridem appetitur; multis qui una sunt, cupientibus. ------ neutri s1kopo\s2 est ille, ut nos beati simus; ut erque regnare vult. Et iterum: [Note: 9, 7.] Mir andum in modum Cnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit. e)idw/s2 s1oi le/gw. nihil ille


page 714, image: s0750

unquam obscure tulit. Cum hocne igitur, inquies, esse vis? beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone; ut in. Sed hactenus. Responderat tibi abunde Atticus tuus. Sed anxia deliberatio tua, desiit tandem in perpetuam fluctuationem, unde nec te nec rem publicam expedire potuisti.

Non egisse his temporibus civitas dicendea est, quae paucorum per arbitria iactabantur. Et si mature ad vigilasset Senatus Populusque, in quibus unis nominibus auctoritas Civitatis erat, impediri pleraque debuissent, et rescindi potuissent: Sed prodita, quibus dictum est nodis, auctoritate publica, relicta est misera convultatio; an bello et immissis percussoribus, actis tyrannorum, in tantum corroboratis, etiam cum periculo et pernicie civitatis intercedere [Note: 9. 4.] fas esset: cuius generis qe/s1eis2 politicas et temporum suorum, Cicero commentatus est: dum paliggenes1i/an suam et virorum bonorum frustra exspectat. Iniusta enim dominatio nemini infestior est, quam viris cordatis, et patriae amantibus, quorum voce oppressa, consiliis a republica submotis, facilius kin turbido piscantur et securius illi tyranniones.

Et hactenus quidem de mutata rei publicae forma, et tentamentis, conatis, serie contextuque talium mutationum, exemplorum satis. Fiunt autem, et affectantur aliae quoque mutationes manente formâ: cum alii homines, deiectis, qui [Note: Aristot. 5. politi. 1.] rerum potiebantur, succedunt, non alii civitatis mores; aut unius status disciplina intenditur, vel


page 715, image: s0751

remittitur; aut novus magistratus instituitur in republica, aut abrogatur. Quae Philosophi annotatio ita accipienda est, ut in rectis et deerrantibus formis locum habere meminerimus; imo in aberrantibus saepius. Quid enim frequentius, quam tyranno deiecto, non tolli tyranidem, sed succedere alium tyrannum; paucis impotenter dominantibus, substitui in eodem statu, alios pari potestate armatos? Iam inten di et remitti tyrannidem unius vel paucorum, pro ingenio dominantium, aut temporibus, adeo notum est, ut annotatu non indigeat. Illa difficilior inspectio, quando in singulari unius imperio, ex civiliore formula, paulatim adductius regnatur, et ad herile imperium pervenitur. Hic enim quidam omne addictius regimen demnant, et herilem omnem dominatum tyrannidis crimine infamant: violentius scilicet philosophati. Neque enim civitatem egisse negaveris, quod gliscente eiusdem status formula, et intensiore iam Principatu gestum est. Nisi quod in mixto statu, vix unius partis iura intendi possunt, quin alterius partis iuraimminuantur. De qua re infra aliquid dicendum erit.

De magistratu novo, exemplis non accurate utuntur Interpretes Aristotelis. Tribunorum namque plebis institutio Romae spectavit ad ipsum statum; sive ad partem demoeraticam in mixto illo statu firmandam. Quamquam enim statim ab initio libertatis, res ad mixtam formam coepit vergere; tamen parti populari


page 716, image: s0752

tum demum suum ius in republica est firmatum. Quare et postea, qui diminuere aggressi sunt potestatem tribunitiam, quod de Sulla et Pompeio referunt, kata/lus1in me/rous2 dhmok ratikou=, sive dissolutionem iuris popularis sibi propositam habuerunt. Fuerit igitur Tribunatus ex eo genere magistratuum, de quo, ex Aristotele, [Note: 3, de ll. 5.] Cicero dixit: magistr atibus, iisque, qui praesint, contineri rem publicam, et ex eorum compositione, quod cuiusque rei publicae genus sit, intelligi.

Veriora exempla sunt extraordinariorum magistratuum ac imperiorum. Dictatura huius generis est. quae nihil aliud erat, quam magistratus extraordinarius, cui res publica commisit imperium ad certa negotia conficienda, bellum gerendum, comitia habenda, seditionem sedandam, aliaque. Neque est, quod temporarium [Note: I. B. 1. 3. 8. et 11. I. de Rep. 8.] inde regnum Grotius faciat: contra quem potius audiendus est Bodinus, nostrae sententiae assertor. Itaque, quamquam ab initio Civitas, per dictatorem actura, tantam ei committeret potestatem, ut provocatio non esset: [Note: Liv. 2. 18. et 3. 20.] tamen, cum postea provocatum esset, severissimus dictator Papirius agnovit populi esse, quicquid in dictatura esset iuris, neque suum, sed [Note: Lib. 8. 33. etc.] populi Romani imperium, disciplinam militarem, sollennem et sacratam militiam, in ore habuit: firmatumque tum periculo Fabii imperium militare, Historicus iudicavit. Possetque hoc exemplum optime cum eo comparari, ubi affirmatur, [Note: Lib. 4, 42.] de omnibus summam populi Romani petest atem esse. Quare et ad Senatum de agendis


page 717, image: s0753

dicrator retulit, et Senatus decrevit: addita sane interdum illa clausula liberorum quidem, [Note: Lib. 22, 11.] sed mandatorum: cetera omnia ageret faceretque, ut e rep. duceret. Est et factum Fabii dictatoris in permutandis captivis, dubium habbitum, quia non exspectata in eo Senatus auctoritas [Note: 22. 23.] erat. Quid, quod tribunus pl. legem se laturum fuisse de abrogando dictatori imperio minatur, si [Note: 22, 25.] antiquus animus plebi Romanae esset? Quid, quod iussu populi per Senatusconsultum aequatum est [Note: ibid.] magistri equitum et dictatoris imperium? Eodem nimirum spectabat dictatori permissa potestas, [Note: Lib. 3. 4. et 6, 19.] quo forma SCti ultimae semper necessitatis habita, ut videant consules aut magistratus, ne quid res publica detrimenti caperet. Quae potestas (explicante [Note: Catil. 29.] Sallustio) Per senatum more romano, magistratui maxima permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque cives; domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere. Aliter sine populi iussu, nulli earum rerum consuli ius erat. Sicut autem, quamvis maior, quàm dictaturae, et rarius longe, permissa magistratibus potestas, formam reip. non mutavit: ita nec dictatore creato, talis mutatio statui debet. Sed nec Decemviri scribendis legibus mutarunt formam civitatis: nisi quod magistratum in tyrannidem vertere, et fiduciarium ius ut proprium vindicare postea aggiressi sunt. Quo tempore, quantum ad ius magistratus [Note: Lib. 3. 39. et 41. et 49. et 51. Lib. 3. 33.] attinet, merito privati censebantur. Videtur quidem Historicus mutatione Rei publicae huc Magistratum metiri, quando inquit:


page 718, image: s0754

Anno 302. quam condita Roma erat, iterum mutatur forma civitatis, ab Coss. ad Decemviros, quemadmodum ab regibus ante ad Coss. venerat, translato imperio. Sed de hoc loquendi genere alibi actum est: neque magis hic magistratus, certam ad rem, certum in tempus constitutus, statum civitatis, si accurate hunc signamus, mutavit, quam Tribunatus militum consulari potestate.

Mutationes circxa locum, non efficere, ut sit [Note: 3. Pol. 2.] alia civitas, recte Aristoteles notavit; si recte explicetur. Potest fieri, ut civitas eadem contrahatur, aut amplificetur locis, aut disiungatur intervallis. Hispanica hodie est civitas, nostro loquendi genere, quicquid distantibus longe lateque locis, hispanici iuris est: Quod autem civitas pluribus nationibus, urbibus, pagis constans locum tota suo auspicio arbitrioque mutaverit, exemplis numquam affirmatur. Nisi quantum potior pars interdum attenditur, et sedes imperii pro tota civitate nominatur; sicut Athhenarum civitas in classxe, non in tectis et aedificiis urbis, tempore Themissoclis, verari dicebatur. Afferunt et Romani decreti formulam, qua licet promissum esset Carthaginiensibus, po/lin a)uto/nomon e)/s1esqai kai\ e)leuqe/ran, sui iuris et liber am fore civitatem, ut [Note: Libyc.] est apud Appianum; Carthago tamen dirui postea iussa est, ut alia aedificaretur loco a mari LXXX. stadiis remoto. Cumque fides promissorum exigeretur, obtendebant Romani, Carthaginem non in loco et muris, sed in


page 719, image: s0755

[Note: Appian. Libyc. Relect. polit. lib. 1. c. 5. sect. 2. §. 2.] civibus esse. *karxhdo/na ga\r u(ma=s2, ou) to\ e)/dafos h(gou/meqa, inquiebat Romanus. In qua re Arnisaeus, insultans Carthaginensibus, quasi non recte urbem a civitate distinxissent, incautissime absolvit Romanos, quorum cavillationem [Note: I. B. 2. 16. 15. Eclog. Le gat. 27.] merito incusat Grotius. Sive enim ita egerunt, sicut Appianus narravit, sive Diodori Siculi narrationem sequi placet, qui romanos ait, in hac actione numquam po/lin th\n *karxhdo/na nominasse, ac verbis expressisse, sed ipsis (Carthaginiensibus) si obsides darent, promisisse libertatem et cetera, eo quod humanitate formulae duriora consilia vellent abstrudere: ita certe cum Carthaginensibus actum est, ut cum civitate et de civitate, non de urbe, actum censeri debeat.

De Urbe imperii sede, multa sunt, quae de cetero dubitantur. Sic ut autem translata alio sedes imperii non statim mutat civitatem, ita non omen modo, sed via haec esse potest ad ulteriorem mutationem.

Hominibus mutatis non mutari civitatem, ostendit Aristoteles exemplo fluminis, aquarum decursu assiduo non mutati: quod, post [Note: c. 14. extr. I. B. 2. 9. 3, 2. A. 55.] alios illustrat Io. Gryphiander de Insulis. Grotius autem locum Taciti affert, ubi contra Athenienses male ratiocinatus sit Piso, quasi post tot clades exstinctis veteribus civibus, et substituta colluvie nationum, non essent iam Athenienses. Recte, si Athenienses spectamus, ut civitatem non subditam Romanis, sed sociam. Sed adempto imperio, non idem dicendum erit,


page 720, image: s0756

[Note: I. B. 2. 9. 9.] sicut ipse Grotius ostendit. At quod vulgo Lucani illud tantopere iactant,

--- -- non ordo perdidit unquam
Mutato sua iura solo;

parum huc pertinet. Confusa enim tumultu civili republica, nec nomina, nec iura pristina, id sunt, quod esse debent. Haud ita proclive est ostendere, id Senatum fuisse, quod hoc nomine praescribebatur. Et, si fuisse, vinceretur, nondum probatum est, id rem publicam esse: quae non Senatus, sed senatus populique imperio constabat.

In cidit hîc quaestio, de unitis civitatibus: an una civitas alteri unita, maneat eadem? Non [Note: I. B. 2. 9. 9.] amitti iura, sed communicari, dixit Grotius, et exemplo Sabinorum, et Albanorum usus est. [Note: Liv. 4. 3.] Quae rem non expediunt. Accepit T. Tatium Sabinorum Regem in regni societatem Romulus: nempe, quando interventu mulierum uterque [Note: Liv. 1. 13.] populus non pacem modo, sed et civitatem unam ex duabus fecerunt, regnum coinsociarunt, imperium omne contulerunt Roman. Quae verba Livii satis ostendunt, Sabinos ita accessisse Romanis, ut una esset civitas, Roman scilicet: Sabinis in communionem iuris Romani ascitis,f quod [Note: lib. 2.] amplius Dionysius exponit; et imperio duumvirali ad tempus instituto, manente nomine regio. Quinimo non per ambages Historcus ostendit, rem ipsam et vera iura Sabinorum, in civitatem Romanam cessisse; inania quaedam simulacra, de nomine Sabinorum usurkpata esse: ita geminata urbe, ut Sabinis tamen


page 721, image: s0757

[Note: Liv. 1. 13.] Aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. Gemeinata urbs, est accessione alterius populi amplificata; quo genere figurae etiam Poëta:

[Note: Ovid. me. tam. 14. b. 805.] Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,
Rontule, iura dabas.

Non enim duo iam populi, sed unus erat, additis [Note: v. bodin. de rep. 2. 2.] Sabinis auctus. Exspirante ergo temporario duumviratu, morte Tatii, non creatus est ex numero Sabinorum alius collega, (sicut fieri aequum erat, si mansura societas imperii etiam in una civitate instituta esset,) sed ab unius nutu omnia pendebant. Certum igitur mihi fuerit, hac consociatione civitatem Sabinorum factam esse partem civitatis romanae, i. e. non mansisse civitatem, quicquid simulacri causa obtenderetur: nisi quis velit, civitatem in civitate statuere, quod est omni rationi adversum.

In Albanorum casu, etiam clarius res apparet, [Note: Liv. 1, 28.] quando Tullus decrevit: Populum omnem Albanum Romam traducere; civitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere. Facta decretis iunguntur: [Note: 1, 30.] Roma crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus. Principes Albanorum in patres, ut ea quoque pars reip. cresceret, Tullus legit. et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eodem supplemento explevit, et novas scripsit. Omnis autem argumenti instar in eo est, quod Albani iam ante [Note: Liv. 1. 24.] sub imperio Romanorum erant, ex pactione


page 722, image: s0758

duelli: ut cuiuscumque populi cives eo certamine [Note: lib. 3.] vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret; quod Livius et uberius Dionysius exsequitur. Romaniergo, civitatem iam sibi subditam, urbis primariae excidio multabant, hominibus Romam translatis. Unionis et communionis dulcia vocabula, severo supplicio obtendi solent. Quod licet oratorum more Florus in animo haberet, non potuit non verum admiscere: [Note: lib. 1. c, 3.] Albam ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis, ipsumque populum Romam transtulisset: prorsus ut consanguinea civitas non periisse, sed in corpus suum redeiisse rursus videretur. Eiusdem generis delinimenta [Note: in Libyc.] sunt, quae romanus Cos. apud Appianum, de utilitate Albanis quaesitâ, disserit.

Sed, ut ad unionis usitata hodie nomina redeamus, non est moris nostri compilare scrinia aliorum, qui abunde ad materias Utriusque Iuris de ea re consignaverunt. Quin potius tritam philosophorum vestigiis semitam secuti, breviter et partite adferemus, quibus haec disputatio nititur. Uniri civitates diversae, ut maneat quaeque, quod fuit, non possunt, nisi per modum arctioris foederis; quod imitatur quidem naturam civitatis, civitas tamen, ut accurate nunc vocabulo utimur, non est. cuius rei celebria exempla Politici [Note: Bodin. I. derep. 7. Polyb. lib. 2.] agnoscunt in concilio Amphictyonico, et Achaeorum societate, quam et ob similitudinem, et tos1umpoli/teuma, Achaeorum remp. appellitant.

[Note: In Apologet, c. 1.] In recentioribus Belgico-Germaniae exemplum huc accommodat Grotius. Sed et haec


page 723, image: s0759

Res publica Belgica dicitur ob similitudinem. Quando enim cum hoc corpore agitur, ita agi solet, tamquam cum uno populo, et cum una [Note: Baud. induc. bell. Belg. lib. 3.] civitate. Ita in Induciis, tamquam cum libero populo, Hispani pacti sunt. Ne de infinitis exemplis dicam. Atque hoc solum ac unicum genus unionis est, quam vulgo describunt, quod fiat salva cuiusque rei natura et conditione. In reliquis generibus, favor eiusdem vocabuli quaeritur: cum res ipsa discrepet, fiatque, ut in dignioris accessionem veniat, quod minus dignum est; et pars unita maiori, illius appendix fiat, ut in aliis exemplis loquuntur. Arcanis aliquando politicis hoc continetur, ut dissimuletur, aut diversa specie obducatur hoc negotium; sicut Unio Magnae Britanniae hoc saeculo ostendit, ubi non sine ratione augurabantur Angli apud [Note: Thuan. lib. 131. pag. 1100.] Historicum: novi regni institutione, alterius antiquioris memoriam dissolvi et exstingui. Sub uno iure erant, quae sub unum nomen redacta sunt. Neque quemquam hîc decipiat pristini moris, pristini iuris mentio. Non enim semper, plenam a)utonomi/an capere debes, cum hoc audis. Potest provincia aliqua, sive pars civitatis, privilegia quaedam habere; non tamen propterea minus agnoscit imperium civitatis. Victoris inter artes est, de pristino more eorum, quos vicit, nihil mutare: neque ideo victi statim seorsum civitatem constituunt; aut manent rioris civitatis pars. Relicta igitur fuerit aliqua civitas de cetero suis legibus, sed agnoscere tamen iubeatur imperium alterius civitatis,


page 724, image: s0760

iam non manebit ipsa civitas, sed erit pars eius, cuius suprema potestate continetur. Fac etiam, populum aliquem, qui civitatem per se constituebat, asciri per unionem in aliam civitatem, quae ex pluribus ordinibus, tamquam optimatibus constet, ut eodem iure sit, quo sint reliqui ordines, id est, particeps imperii: tum ergo neque seorsum eatenus civitas erit, neque a)utonomi/an veram habebit; sed ut pars corporis censebitur: sicut singuli optimates per se nihil iuris publici habent, sed vi collegii, personam civitatis referunt. Quid, si etiam mixto in statu, quae seorsum fuit civitas, veniret in partem mixtionis, et quaedam iuramaiestatis possideret? neque sic aliter, quam pars huius mixtae civitatis aestimari potest. Mixta enim civitas, non nisi una civitas intelligitur. Quando autem civitas, populus, regnum, sui vere iuris, ratione soli aut territorii, ius partis in alia civitate nanciscitur; id sicut statum civitatis ipsius seorsum exsistentis non spectat; ita cum modis uniendi, quos hactenus attingimus, confundi non debet.

Transimus iam ad eas mutationes, quibus efficitur, ut civitas non sit eadem. Quo etiam coloniarum aliquae pertinent. Illae quidem coloniae, vel militares ob usus, vel alias ob causas ita deductae, ut maneant pars civitatis matris, sive maioris patriae, alterius generis sunt. Sic Hispanorum, Anglorum, Belgarum, Gallorum coloniae in Americanis insulis, ditione suae quaeque civitatis continentur. Sunt autem aliae coloniae (significat enim vox, quamvis ex alia


page 725, image: s0761

civitate natam urbem vel civitatem) quae seorsum civitatem constituunt, neque partes sunt [Note: Cl. Bernegger. ad Iustin. 24. 4. 1.] originis suae. Sic olim, cum in ver sacrum dimitteretur manus, factura non urbem modo, sed civitatem singularem, quantum ad iurla maioris patriae attinet. Quemadmodum autem hi sacri exules erant; ita aliorum exulum eadem fortuna esse potuit, et saepe fuit, ut novae civitatis auctores exsisterent. Didonis fuga peperit Carthaginem. Et hae quidem co.loniae a)uto/nomoi, sicut seorsum civitatem constituebant, ita maiorem patriam cultu quidem ac honore, et quadam quasi in parentes pietate afficiebant. [Note: ad Excerpta Peires. p. 6. et 7.] quae ge/ra diligenter colligit doctissimus Henricus Valesius; imperium tamen maioris patriae non agnoscebant. Unde male ratiocinantem Metium, ab honore ad ius imperii, quasi aequum esset coloniam Romam civitati matri Albanis parere; graviter coarguit Tullus; quod nec iure, nec more hoc postuletur; exemplisque ostendit, nibil esse usit atius, quam coloniam metropoli imperare, [Note: lib. 3. Grot. I. B. 2. 9. 10.] apud Dionysium Halicarnasseum. Illae quoque coloniae, quae ex Troiani excidii cineribus passim sunt isseminatae, non partes Troianae civitatis, quae interierat; neque translatio civitatis eius dem fuerunt; sed vel accesserunt, ut partes, aliis civitatibus: vel ex reliquiis illis Troianorum civium, novo ortu novae civitates exstiterunt.

In hoc genere mutationum, quo efficitur, ut non eadem sit civitas, duo incomparabilia exempla habet omnis aevi historia:


page 726, image: s0762

divisionem Graeci imperii post Alexandri mortem; [Note: I. B. 2. 9. 10. et 11. 4. de rep. 1.] et Romani Imperii solutum, ac in partes dissilientem contextum. Utrumque tetigit Grotius: et iudicium de priori, ut arbitror, sumpsit ex Bodino. Verum est: ex una illa civitate, i. e. imperio Alexandri, exstiterunt diversae civitates complures: sed paulatim. Nam ab obitu Alexandri, quantum ad formam actorum publice attinet, mansit una civitas, Alexandri potestate in Aridaeum, cui Philippo nomen indiderunt, translata; cui mox natum ex Roxane filium adiunxerunt collegam. Haec palam, et aperte. [Note: Arrian. apud Photium cod. 92. ubi Andr. Schotti not.] Ut divisio illa imperii, Perdiccae Primum, subinde Antipatri arbitrio facta; non nsi praefectos et curatores provinciarum sive partium unius civitatis, i. e. imperii quod Alexander tenuerat, destinaret. Sed, quantum ad arcana proposita horum praefectorum attinet, [Note: lib. 10. c. 10.] verissime pronuntiavit Curtius, ipsos specie imperii alieni procurandi singulos ingentia invasisse regna. Id quod postea scilicet, et ex eventu patuit: opportunitate oblatâ ex imbellia et infirmitate Aridaei: qui ne modici quidem fati idoneus haeres, tanto imperio sustinendo prorsus impar erat. De altero exemplo Romani imperii, ubi Grotius non videtur sui nominis memor fuisse, praestat hic silere, quàm paucis agere.

[Note: I. B. 2. 9. 4. et 5. et 6.] Mutationes quibus efficitur, ut civitas desinat esse civitas, feliciter exsequitur Grotius. Cumque vi vel maiore, vel humana illae fere constent, non potest esse res obscura, quae se ipsa demonstrat et oculis ingerit.


page 727, image: s0763

Redeundum ergo est ad illam quaestionem nostram, quando civitas egerit, non modo eadem, sed eiusdem formae ac status? Occurrunt hîc acta a magistratibus, curatoribus, legatis, ministris civitatis. Cuius generis sunt sponsiones, sicut in exemplo Caudinae sponsionis fuse disputatur [Note: lib. 9. cap. 8. et seqq. I. B. 2. 15. 3. et 16.] apud Livium; et explicatur apud Grotium. Quin tamen seriis et gravibus argumentis, inania quaedam accesserint, non negaverit, qui illud ludibrium considerat, cum Postumius deditus genu fecialis Romani magna vi perculit, [Note: Liv. 9. 10.] inquiens, se Samnitem civem esse, illum legatum, fecialem a se contra ius gentium violatum; eo iustius bellum gesturos. De qua periergi/a| merito queritur Pontius Samnis, et increpat: Ita dii credent, Samnitem civem Postumium non civem Romanum esse, (fuisset sane civis Samnis, si deditio accepta esset, non tamen inde conficeretur, quod sequitur) et a Samnite legatum Romanum violatum. Eo vobis iustum in nos factum esse bellum. Haec ludibria religionum non pudere, in lucem proferre, et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere? Sed de illis quidem, qui praeter terminos mandati agunt [Note: Dissert. de religione mandati.] aliquid, dictum est alibi. Nonnumquam autem deformula et significatione mandati dubitatur. De bello Iulii Caefaris in Ariovistum, alibi egimus. Tractaturque speciose hic locus apud Dionem: quamquam non tacet Historicus cupiditatem bellandi in Caesare, et quaesitas studiosius occasiones. Quo rerum animorumque habitu, iterum quaeri solet: an actum à civitate haberi


page 728, image: s0764

debeat, cuius agendi potestatem acceperat quidem actor, sed praepropere et animosius exercuit? Quales errores, cum non possint in actionibus humanis ad liquidum redigi, aut minutatim demonstrari; humanius videtur omitti disputationem in ambages et tricas ituram.

Sine controversia autem transgressus est [Note: Excerpt. legat. 58.] mandata suae civitatis Callicrates apud Polybium Achaeorum legatus; imo mandatis contraria in Senatu Romano disseruit. Quod ut posset audere, contrariae domi factiones efficiebant. Reliquorum interim legatorum silentium nullo modo excusandum est: qui cum Callicratis proditionem minime probarent, non sunt ausi tamen contra hiscere. Quae res monere potest civitates, in quibus praesertim non omnes eadem de republica sentiunt, ut videant, quos suae voluntatis interpretes legant, aut colligant. Achaeis certe hoc initium mutatae in deterius rei publicae, Historicus, fuisse ostendit., Romani enim, licet satis scirent, civitatis mentem longe aliam esse, quàm ex legato proditore audierant, hanc occasionem suam esse rati, libertati Achaeorum imminebant.

Servabimus ordinem quaestionum per varias rerum publ. formas. In Regnis, vere talibus, acta Regis sunt acta civitatis. Etiam cum praeter voluntatem Senatus aliquid fit. Pro ingenio et indole Regum (semper de vero regno loquimur, non de mixto statu) maior minorve solet esse Conciliorum et Senatus auctoritas.


page 729, image: s0765

Ea occasio et materia disputationis: quae non alio in regno, maiore libertate ac eloquentia mota saepius est, quàm in Gallia: ubi Curia ius admonendi Regis de edictis conditis, habet. quousque? an etiam in publicis negotiis reliquis? Senatoriae auctoritatis patroni extendunt: Regis, ut Herculis, partes, non patiuntur sibi clavam è manibus extorqueri; vincuntque: acta civitatis esse, quae regi placuerunt, etiamsi curiae displiceant. Disputatum est acriter hac de re in Curia Parisiensi anno huius saeculi vicesimo, Verduno Senatus Praeside, auctoritatem ordinis vindicante; Vaeraeo Regiam maiestatem in omnibus summam et irrefragabilem demonstrante et evincente, sicut [Note: lib. 5.] uberius refert Bartholomaeus Gramondus. Ius regium non segniter passim tuetur, qui de ministeriis [Note: Hist. minister. Cardin. Rich. lib. 6. c. 5. adde lib. 8. cap. 28.] Cardinalis Richelii scripsit. Permissam, inquit, a Regibus Senatui admonitionem, quotiens modeste usurpatur, nec ut proprium ius vindicatur, magnae auctoritatis esse. Neque tamen obligari Reges, ut sententiam Senatus exquirant, aut eam omnino sequantur. Licet enim alibi certis sub legibus suscipiatur regnum, aut ab ordinibus pendeat, Gallorum tamen Reges indefinita et libera potestate imperare. Similia de Anglorum Regibus legas: quod licet maximam Senatus auctoritatem agnoverint, regio tamen iuri intercedere eam noluerint; et prudentiae quidem causa saepius ad curiam retulerint, quae sui iuris esse de cetero non dubitaverint. De Henrico VII. summatim [Note: Histor. Henr. VII.] Baconus: Monetarum regimen, et belli ac


page 730, image: s0766

pacis tractatus et consilia, et rei militaris administrationem, (quae omnino absoluti iuris sunt) saepenumero ad Comitiorum regni deliberationes et suffragia referebat. Neque Elisabetha dubitavit subinde Curiam, modestiae admonere, et reverentiam iuris Regii ordinibus commendare, [Note: Camden. part. 1. an. 1565.] imo plenis comitiis denuntiare; caverent Principis patientiam laedere. Cuius generis sententiae male accomodantur adulantium artificio iis Principibus, qui adstrictam lege et partitam cum Ordinibus potestatem obtinent: ut paulo post dicetur.

Quid? si in regno accurate sic dicto Seianus aliquis, Principem suis praestigiis huc illuc agitat, et indebitam privato arbitrio potestatem sibi vindicat. An quae egit, Regis, id est, civitatis acta videbuntur? Dicet sententiam contra, Rex, ut primum somno excussus, alienorum peccatorum pudorem non feret. Et dicet regie: ut omnes intelligant, non impune attrectari iura [Note: in Epistol. ad ips.] uni debita, cui Deus dedit. Recte monuit Antonius Perezius Ducem Lermae: Cum S. Ioannes ad pedes Angeli cuiusdam, illum adoraturus, abicere se vellet, Angelus intercessit his verbis: cave feceris; conservus enim tuus sum. Sibi dictum hoc putet Aulicus, et quanto demissiore cultu adorari se à gentibus videt, tanto magis illos sibi nocituros honores repellat, et non magis alios, quam se Principis ministrum esse cogitet. Moderetur itaque fortunae suae, dicatque: vide ne feceris; etenim conservus tuus sum. ---- --- Tandem enim in principe subsilit et excitatur naturalis


page 731, image: s0767

ille Zelus, affectus amore multo potentior, qui aequalem ferre nequit, sed omnes scire vult, quanta inter Dominum et servum sit differentia. Fit hoc, ubi intra tyrannidis facinora, sola ambitione peccatum est. Quid, si Regii nominis obtentu [Note: Gramond. lib. 2. hist. de Ancraeo.] minister tyrannus grassetur? Dura necessitas hominibus liberis, qua tyranno parere coguntur sub bono Principe, inquit ille, qui persuadet Regi, ut publica usurpantem, ultimo supplicio privatae sortis admoneat. Quod cum factum esset, placuit in mortuum lege agi, quo traducta ad posteros viri memoria, qualis vixerat, amoveret suspicionem iniustae caedis: tyrannidis usurpatae, amotae pecuniae publicae, populi oppressi postulatio in ipsum instituitur, actore Advocato fisci.

In Aristocratia, consideraturis diligentius hanc quaestionem, opus est ad diversa huius rei publicae genera attendere. Est enim Aristocratia alia simplicior, et uno collegio, nec nominibus, nec iure distincto comprehensa: alia autem pluribus collegiis distinguitur, lateque diffunditur. In utroque genere, non tam arbitria hominum, quàm leges valere debent, ut valeat publica civitatis auctoritas. Sed in priori genere, ut minus periculi, ita rarior in hac quaestione dubitatio. Nisi quis eadem in oculis habeat, quae modo de regno dicta sunt. Nam si in Aristocratia fiat, ut ceteri eiusdem iuris participes: paucis aliquibus concedant, eorumque de sententia omnia decerni, agique patiantur, plerumque bona cum pace et gratia res transigitur, [Note: l. Ul. c. 6. et l. III. c. 70.] sicut exemplis Livianis constat: neque


page 732, image: s0768

disputatur de auctoritate rei publicae. Si autem obliquas per artes, et ceteris aegre ferentibus, pauci aliqui omnia ad se trahant; tum, si mature auctoritas legum opponatur, facile impediri potest, ne res in oligarchian degeneret. At ubi Aristocratica vis collegiis laxius distributa est, non minimi momenti dubitationes, et nisi praecidantur, contentiones de republica oriri possunt. Finge; Collegio cuidam, i. e. certo numero de optimatibus commissam esse administrationem sollennem et statam magni, et ad rem publ. spectantis negotii: sed nomine et iure omnis optimatium ordinis exercendam. Illud collegium autem, paulatim proprio nomine, et ut sui iuris negotium id tractare. Potest enim fieri, ut ab initio satis clara res sit, adeoque formulis scripturae, quas sollicitudo et cautio futuri gignit, non perscribatur: progressu autem temporis non aeque in obvia luce constituatur. Parata iam erit quaestio: an, quia non cautum est disertis literarum verbis, rerum primordia non satis argumenti habeant? tum inprimis (ut ad auctoritatem publice actorum revertamur) an non reliquo ordini optimatium, cuius nomine angustior numerus tractandum accepit negotium, ius fasque sit intercedere, agendi modum definire, sententiam suam interponere? an commissum quidem, sed ordinarium, sollenne, hereditarium munus omnem censuram et examen et participationem respuat? an ipsa committendi ratio, auctoritatem committentium integram aeternamque praestet? Finge


page 733, image: s0769

amplius: Collegia quaedam, dignitatis et conditionis suae ratione distincta, pari iure ad certum negotium concurrere: praerogativam autem ordinis et loci liberalius de praerogativa iuris explicari: aut par ius, ad disparem exercendi rationem ablegari. Quaestiones, inquam, possunt hic oriri, quarum exempla nemo lubenter disceptat.

In Democratia validam, de auctoritate publice actorum et agendorum, quaestionem movet Lysias, quando ad Athenienses mirabundus [Note: Orat. 24. peri\ tou= dh/mou katalu/s1ews2.] inquit: u(mw=n de\ a)/cion qauma/zein, o(/ti o)/iesqe me\n dhmok rati/an ei)=nai, gi/gnetai d) o(/ ti a)\n ou(=toi bou/lwntai. Merito vos miretur aliquis, quod putatis Democratiam sive populare imperium esse, et fit tamen quodcumque isti volunt. Demagogos intelligit: quos et graphice describit: sicut et Demosthenes et Isocrates passim. Sed quotiens populus evigilat, et se deceptum intelligit, exitium sibi hi tales inveniunt. Id quod evenire etiam solet in magistratuum actis, praeter legum praescripta, et mentem populi actis. Sed, quae alias hîc dubitantur, ex iis, quae dicta sunt, et dicenda, diiudicari poterunt.

Crebrior enim disputatio est in mixto statu rei publicae, quid civitas egerit. Non est alibi plus opportunitatis ambitiosis et novis consiliis. Prima fraudis in hoc genere origo, ex ipsa descriptione mixti status: quotiens à mixtura, temperamentum non distinguitur. Illa enim vox unice ad formam civitatis; haec ad modum administrandi, haud raro à forma nonnihil discrepantem, referenda est, si accurate


page 734, image: s0770

velimus loqui. Non, quasi non permutari illas contingat; sed quod philosophari volentibus omnis confusio vitanda est. Notum est, non dari fere hodie Democratias, nisi Aristocratice, non mixtas (aliud enim id est) sed temperatas, qualem Athenis omni ope consilioque optabat Isocrates, adeo, ut non aliud sibi in republica negotium potius dari arbitra???tur. Si temperamentum istud Aristocraticum, de mixtura interpretaberis, iam data est via quaestioni, de qua agitur. Sub temperamentis, simulacra etiam continentur. Quae pro veris rerum momentis, et pro iure rei publicae venditare, inter artes politicas, variis de causis, adhibetur. [Note: de rep. Venet.] Contareni calamo ita describitur, ex proposito quodam secreto, Venetorum res publica, quasi ex Monarchia, Aristocratia, Democratia mixtus esset status, cum nihil aliud quàm Aristocratia sit: neque ex aliis formis quicquam trahat praeter temperamenta et simulacra.

Sicut autem ex temperatione ad rationem agendi pertinente, facere mixturam, quae participatione iurium maiestatis definitur, multis sollenne est: ita mixturam pro temlperamento interpretatur vel ignorantia philosophiae civilis, vel adulatio, et sua cuique utilitas. Praesertim in statu ex Monarchiae et Aristocratia mixto. Ibi enim principem, quotiens primus esse debet, solum volunt aspectare, qui aulam patriae, domum rei publicae praeferunt. Hi civitatis et rei publicae nomine praescribere, plerisque imperii consortibus ignorantibus, aut


page 735, image: s0771

contradicentibus gesta: ex consortibus imperii, consiliarios; ex imperantibus, magistratus; ex domesticis, peregrina; ex novis, vetera, artificio plusquam Colchico solent.

[Note: Relect. polit. lib. 1. c. 5. sect. 4. §. 4. etc.] Ceterum in hac quaestione tractanda prorsus ferri non possunt, illa Arnisaei: Ubi distinguit inter contractus, qui ineuntur a sola maiestate; et qui ineuntur ab omnibus civibus. Nihil enim certius apud Philosophos hac sententia: quicquid maiestas agit, sive, quicquid habentes maiestatem agunt, id à civitate, atque adeo ab omnibus civibus actum censeri debet. Neque quicquam absurdius dici potest, quàm summam patestatem civitatis, civitati opponere. In quemcumque enim vel quoscumque, civitas summam potestatem contulit, ille vel illi referunt personam civitatis. Si ergo omnium civium potestas superior erit maiestate; duo summa in eodem ordine statues; et uni corpori duo capita impones, id est, monstrum facies. Frustra excipit Arnisaeus: neque enim maiestas ubique repraesentat totam rem publicam: inprimis in rebus publ. corruptis. Vaga haec sunt et nullo scientiae fundo concepta. Nisi enim argutari velis in vocabulo maiestatis, summa potestas ubique est unica causa actorum à civitate aut agendorum. sicut autem civitas, etiam iniqua agens, non statim desinit esse civitas: ita ubi summa potestate abutuntur, qui ea praediti sunt, non statim solutus intelligitur ille ordo quo civitas est civitas. Quod Aristoteles saepe inculcat. Et exemplo Democratiae vitiosae ostendit. Quod si considerasset Arnisaeus, non subiecisset


page 736, image: s0772

prioribus ista: in omni enim prolapsa republica agitur contra bonum totius civitatis; et proinde contractus nequeunt toti rei publicae imputari; sed manent penes eos, qui in fraudem rei publicae contraxerunt: Abunde enim haec profligantur exemplo Aristotelico Democratiae vitiosae. In qua si tota multitudo contra bonum suae civitatis egit, penes quos manebit culpa male actorum, à civitate scilicet, ut vult Arnisaeus, removenda? Illud quoque postea crude adicitur: Quin et ipso iure nulla sunt, quae contra utilitatem publicam contracta sunt, sive ab iniusto rei publicae possessore contrahantur, sive à iusto. Latet fraus in praescriptione utilitatis publicae: quae nec in una rep. uno modo aestimatur: adeoque non nisi expressis exemplis intelligitur. Dicent aliqui, utilitatem publicam esse, quae omnium omnino civium commoda spectat. Atqui sunt civitates, nec statim tyrannidis damnandae, ubi omnia praecipue ad unius commodum referuntur. Quid oppones illius contractibus, qui civitatem in patrimonio habet, etiamsi cives non existiment ad suam utilitatem istos pertinere? Sed haec hactenus.

Qui interim à civitate agenda, sibi vindicant, illi profanas rebus sacris manus admovent, id est, ut clarius dicam, laesae maiestatis rei sunt. Apud M. Senecam annotatur: Is laedit populi [Note: lib. 4. controvers. 2.] Romani maiestatem, qui aliquid publico nomine facit: tamquam si legatus falsa mandata affert, sic audiuntur tamquam populus Romanus illa dederit. Imperator foedus percussit, videtur populus Rom. percussisse, et continetur initio foedere. Et


page 737, image: s0773

[Note: lib. 9. declam. 2.] praecesserat quod repetitur in excerptis: In eo quod sub praetextu pbulicae maiestatis agitur, quicquid peccatur, maiestatis actione vindicandum est. De foedere sic accipe, ut à sponsione distinguas: nempe, si Imperator, cum non nisi spondere posset, foederis faciendi potestatem, quasi à civitate sibi permissam, vindicasset, ac civitatem ignatam invitamque obligare voluisset. Accurate enim omnia hîc capienda sunt; neque illuc descendendum (quod ap. Senec. disputatur) ut, quicquid magistratus obtentu publici officii, peccat, hoc crimine censendum sit. Si enim ita accipiat illa verba; in eo, quod sub praetextu p. m. agitur, explicatione opus habebunt.

Annotatum est antea, civitatem, quae aes alienum [Note: pag. 6. ??? et seq.] contraxerit, cum libera esset, non solvi debito, si in formam provinciae redigatur, et fiat pars alterius civitatis. Verum hoc esse putamus, etiamsi bello facta sit haec mutatio: cum hac tamen exceptione, nisi hostibus victoris debeatur ea pecunia. Ius enim belli non modo in bona et corpora hostium, sed etiam in iura eorum porrigitur. Si autem debeatur nonhostibus; tum victor, si laudem iustitiae amat, non debet intercedere iuri, quod natura dictat. nisi quod, necessarias ob causas differri tempus solutionis posse, fatendum est. Quid? si hostibus tuis alii debent pecuniam: poterisne debitoribus hoc nomen remittere? Manente bello, frustra et sine effectu hoc tentaveris. Sed subacta civitate creditrice, et firmata possessione, si hoc feceris, iam de tuo liberalis [Note: I. B. 3 8. 4.] esse poteris. Videatur Grotii demonstratio.


page 738, image: s0774

De civitatibus iniqua agentibus, aut ex iniquorum [Note: I. B. 3. 3. 2. et 3.] coetu conflatis, etiam recte putamus Grotium definivisse. Ubi etiam de cortuptis civitatibus aliquid annotatur. In quibus haud facile est pronuntiare, nisi postquam corruptissima res publica, ad alium aut meliorem statum emerserit. Figuras quoque non oportet accipere, ut proprie dicta. Quid usitatius, quàm magnam aliquam corruptionem, aut conversionem, ut eversionem et destructionem exaggerare? kakopolitei/an pro a)narxi/a| interpretari? [Note: Arnisaeo Relect. polit. lib. 2. c. 1. sect. 2. §. 16.] concussionem pro interitu? Quae in hac quaestione probe discernenda sunt. Qui ponhro/polin Philippi Macedonis adferunt, cum de civitate describenda agitur, non satis attendunt, quid dicant. Non fuit illa civitas, ut hîc accipitur; sed in magna civitate, loco seposito, quaedam quasi custodia, continendis seorsum, qui cives ceteros inquinaturi erant suo convictu. Sicut [Note: Voce ponhrop.] ex Theopompo Suidas tradit.

Apud Iustinum cum Cyrus ademptum Medis imperium in Persas intulit, civitates, quae Medorum tributaeriae fuerant, mutato imperio, etiam [Note: 1. 7. 2.] conditionem suam mutatam arbitrantes, à Cyro defecerunt. An recte existimaverint, conditionem suam mutatam, non posse recte diiudicari [Note: l. B. 2. 16. 16.] hodie, censet Grotius, quando non exstent conventionis verba. Spectandum enim, an in conventione Medorum fidem elegissent.

In fine huius dissertationis, nobile exemplum disputationis de eo quod civitas egit commendamus lectori, in historia Camilli, obsesso Capitolio electi, apud Livium libro quinto.


page 739, image: s0775

DISSERTATIO II. DE MENSURA PERTII, Ad H. Grotii lib. 2. c. 12. §. 14.

AD societatem civilem colendam, quam ipsa natura hominibus commendat, non parum facit indigentia mutui auxilii, quo diversarum rerum, actionum, operarum commercio atque communicatione obtineatur id, quod ad vitam felicem omnium et singulorum sufficere videtur. Quotiens autem diversigeneris res commercio quodam permutari debent, comparatione et exaequatione earum opus est, ne alter plus habeat, alter minus: quod à iustitia, virtute vere civili, et societati tuendae destinata, alienum est. Quomodo ista exaequatio fieri debeat, non [Note: lib. 5. cap. 5.] perfunctorie disputat Aristoteles, in Nicomachicis, et summam in id confert; ut natura quidem et re vera, indigentia sit illa mensura, quae res diversissimas comparat aequatque; in locum autem indigentiae ex instituto succedat nummus, stoixei=on kai\ pe/ras2 th=s2 a)llagh=s2, ut alibi vocatur, elementum et terminus sive instrumentum commutationis rerum. Verba sunt: dei= a)/ra e(ni/ tini pa/nta metrei/sqai ---- ---- tou=to d) )esti\ th=| me\n a)lhqei/a| h( xrei/a h( pa/nta s1une/xei. ei) ga\r mhqe\n de/ointo, h)\ mh\ o(moi/ws2, h)\ ou)k e)/stai a)llagh\, h)\ ou)x h( a)uth/. oi(=on d) u(pa/llagma th=s2 xrei/as2 to\ no/mis1ma ge/gone kata\ s1unqh/khn. Oportet igitur unum quid esse,


page 740, image: s0776

quo omnia (quae commutantur inter se) metiamur. Id autem revera quidem est indigentia, quae cuncta continet. Nisi enim indigerent aliqui, aut non pariter, vel nihil mutaretur contrahereturve, vel non eodem modo. In vicem autem indigentiae ad res commutandas successit nummus ex instituto. Contextum philosophiae Aristotelicae eleganter exhibet in iis quae praecessere, Michaël Ephesius: h( koinwni/a e)sti\ dio/ti a)llo\ stomen, a)lla/stomen de\ dia\ th\n i)s1o/thta. i)=s1a de\ gi/netai, dia\ th\n s1ummetri/an. s1ummetri/a de\ dia\ to\ no/mis1ma. w(/ste mh\ o)/ntos nomi/s1matos s1ummetri/a ou)k e)/stai. s1ummetri/as2 de\ mh\ ou)/s1hs2, ou) d) a)llagh\. th=s2 d) a)llagh=s2 oi)xome/nhs2, oi)/xetai kai\ h( koinwni/a. Communitas inde est, quod contrahimus res et commutamus. Commutamus autem propter aequalitatem. Aequalia fiunt per convenientiam, sive eandem mensuram. Convenientia est per nummum. Nummo enim sub lato, non erit convenientia eiusdem mensurae, sive comparatio ad eandem mensuram. Sublata tali convenientia, non contrahetur commutatio. Sublata commutatione, intercidit communicatio sive communio. Quod ait, sublato nummo, non fore aliquam rationem reperiendae aequalitatis, ita accipi debet, ut absque nummo interdum difficulter eam reperiri dicamus. Ante nummum inventum, non fuit nulla ratio reperiendae aequalitatis, sed interdum difficilior, in permutandis rebus. Cetera iam melius et clarius Andronicus Rhodius exsequitur: h( me\n ou)=n xrei/a fu/s1ei kai\ a)lhqei/a| me/tron e)sti\ tw=n pragma/twn. a(/uth ga\r pa/ntas2 ei)s2 e(\n cuna/gei. no/mw| de\ kai\ kata\ s1unqh/khn to\ no/mis1ma. Indigentia ergo natura et revera


page 741, image: s0777

mensura est rerum; illae enim omnes ad communionem adducit, sive in unum omnes cogit: ex instituto autem, nummus. Qui scilicet est u(pa/llagma th=s2 xrei/as2 sive in locum indigentiae succedit. dia\ tou/twn toi/nun tw=n me/trwn gnwsqei/s1hs2 e(ka/stou th=s2 a)ci/as2 tw=n e)/rgwn, a)llagh\ i)s1o/r)r(opos e)/stai kai\ kata\ to\ a)na/gon. Cognito ergo per has mensuras uniuscuiusque rei pretio, commutatio pro portione et aequalitatis momento fieri poterit: Ex quibus apparet, aliter indigentiam, aliter nummum ad res metiendas adhiberi: et indigentiam quidem naturaliter non modo ad contrahendum impellere, sed aliquando etiam pretium ipsum metiri sive definire; nummum vero, accurate loquendo, non definire pretium, sed esse pretium: neque adeo tam mensuram rerum commutandarum quàm instrumentum commutationis ex constituto praestare. Propositis enim exemplis Aristotelicis reperiendae aequalitatis rerum interveniente nummo, semper adhuc quaerendum erit, unde et quomodo aestimatio rerum taxatioque debeat fieri, ut mensura pretii definiatur.

Pretium in hac quaestione nobis est non pecunia tantum, sed in permutatione etiam rerum, is à quo contractus incipit, sive qui pro sua re aliquid sibi dari postulat, alteri eam, ut pretium pro re invicem accipienda tradere intelligitur. Neque minus emptio habenda est, [Note: hist. nat. 33. 1.] quae ita contrahitur. Recte enim Plinius in laudanda permutationis consuetudine, Homeri auctoritate usus, Ita enim, inquit, ut opinor, commercia victus gratia inventa: alios coriis boum, alios, ferro captivisque rebus emptitasse tradit.


page 742, image: s0778

Quid? quod accidere tot post inventum nummum saeculis potuit, ut penuria pecuniae ad permutandi consuetudinem rediretur. Id quod [Note: aed ann. Chr. 958. l. 2. Annal. Flandr.] de Flandris annotavit in Annalibus eius gentis Meierus. Sive igitur pretium nummo constet, sive re alia, quae datur pro iis quibus indigemus, sive partim nummo, partim re alia: requirendum utique erit, si aequalitatem, ipsam commutationis animam, amamus, quis debeat esse pretii modus, sive ad quam oporteat mensuram exigi, quanti unaquaeque res valeat. Sic Homerus, aestimationes rerum ita fecit, ut centum boum arma aurea permutasse Glaucum diceret cum Diomedis armis novem boum. Ut [Note: l. d.] verbis Plinii dicamus. Et cum res geritur pecunia, quantum nummorum peti darive aequum sit pro re, quam velis comparare, prima et maxima disceptatio est. Haec erit nobis Mensura pretii.

In qua reperienda minus difficultatis et dubitationis proponeretur, si Lex omnibus rebus pretium statuere semper posset. Sed quoniam ingens est varietas rerum temporumque, neque uno diu modo singula aestimari possunt, maiori visa est indigere libertate commutatio rerum, permissumque, ut contrahentes ipsi rei suae legem dicere possent, tum in quamtum vellent alienare nollentve, tum ne alio quam vellent pretio alienarent. Cum praesertim in ipso dominio rerum naturaliter haec libertas inesset: exercenda tamen in vita sociali, quatenus iustitiae societatem continentis, et communis


page 743, image: s0779

utilitatis civilis, ad quam societas in partibus tendit, rationes ferunt. Et quamquam libertas alienantium temperari videbatur aequa libertate ementium sive alterius partis contrahentium, quae non magis cogeretur scilicet maiori quàm vellet pretio sibi rem comparare, quàm alii, minore quàm vellent distrahere: indigentia tamen et necessitas saepe emptori, ut in celebriore exemplo maneamus, extorquere potuit, ut iniquae venditoris voluntati consentiret, dum pudoris et iustitiae, ubi metus abest, postrema fere apud vulgus ratio habetur. Quo fit, ut ad summae potestatis civilis officium in hoc negotio redeatur: quae inaequalitatem, fori pestem, vinculis legem coërcet, magistratuum auctoritate moderatur, iudiciis emendat. Ita constituuntur leges, quae et certas ob causas et necessario tempore cogunt vendere nolentes, et rebus vendendis certa definiunt pretia. Sed et magistratus creantur foro rerum venalium praefuturi: adduntur et curatores, quibus eadem cura, non eadem potestas; ut Aristoteles diligenter distinguit. Qui et [Note: 6. Polit. 8. adde 4. 15.] a)gorano/mon describit a)rxhn\ e)forw=s1an peri\ te ta\ s1umbo/laia kai\ thn\ e)ukos1mi/an, magistratum qui videat ne quid iniqui circa contractus et commercia rerum, tum ne quid indecori circa bonos mores fiat. Suidae a)gorano/moi sunt o(i kata\ thn\ a)gora\n w)/nia dioikou=ntes2 a)/rxontes2 magistratus, qui res in foro venales [Note: in Acharn. p. 29.] administrant. Scholiastes Aristophanis, logista\s2 eosdem vocari ait, quod interpretatur Franciscus Portus; qui res venales aestimant, et


page 744, image: s0780

pretium earum statuunt, et ideo aestimatores appeliantur, ut ratiocinatores, quod rerum rationes ineant. Quamquam aliud genus logistw=n sive [Note: v. logistai\.] e)uqu/nwn Athenis fuit, de quibus Suidas ex Dinarcho et Andocide. Agoranomos autem omnibus rebus venalibus praepositos, excepto frumento [Note: orat. 21. contra frumentar.] Hesychio a)gorano/mos est dikasth\s2, o( e)n th=| a)gora=| ne/mwn to\ di/kaion. Plautus agoranomos cum Aedilium munere comparat in illis:

[Note: Captiv. act. 4. Sc. 2. v. 43.] --- -- Edictiones aedilitias hic habet quidem:
Mirumque adeo est, ni hunc fecere sibi Aetoli agoranomum.

Non tantum igitur per magistratus ordinarios obviam itur fraudibus, sed laesi etiam extra ordinem officio et arbitrio iudicis sublevantur. Si summatim dicendum est, pretii mensura inquiritur, et aestimatis rebus in commutatione aequalitas definito pretio statuitur vel à contrahentibus, vel à summa civili potestate. Contrahentes vel suo arbitrio consensuque rem conficiunt; vel arbitrio alieno aestimationem delegant, staturi eo, nisi à viri boni aequitate plurimum recesserit. Summa potestas vel lege definit rerum pretia; vel per magistratus et curatores aequalitatem in contractibus constituit; vel iudicio, quod deerratum est, corrigit. Neque aliud dicunt, qui aliter partiuntur.

Quicquid autem in hoc genere vel iustitiae studio vel prudentiae ope, publice privatimque laboratur, eo potissimum fine stat, ut vera pretium iustum mensura metiantur, qui rerum


page 745, image: s0781

commutationi consultum volunt. Quaenam illa sit, quaeritur. Sententia Aristotelis, quam ante tetigimus, indigentiam nobis forte commonstraret, hoc sensu: Quo magis aliqua re indigemus, eo maius ei pretium statuere debemus. Sive, ut clarius et rectius dicamus: Quo quis magis re aliqua indiget aut indigere se putat, eo liberalius metitur pretium eius rei, eo maiore iudicat pretio sibi eam rem comparandam. Crescit ergo et decrescit pretium pro maiore aut minore indigentia. Sed indigentia haec recte explicanda est. Non enim idem est, quod utilitas maxima aut necessaria in vita commani. Exemplis agendum est. Frumentis quidem vita communis indiget, ut vix ulla re magis. At nondum haec est indigentia quae pretium in ubere proventu attollit: sed tum demum, quando penuria frumenti illis aut illi, pro rerum praesentium statu, reddit rem arduam; eisque persuadet, ut pro pauco frumento multam pecuniam reddant, id est pecuniam in tali comparatione in vilioribus habeant; quam alio tempore, cum non eadem premit indigentia, pretiosius aestimarent, et minore modo contra frumentum, exaequarent. Quod subtiliter exposuit Michaël Ephesius. Potest accidere in bello, et extra bellum, ut ad perficienda coepta opus habeas aliqua merce, quam velis comparare ab eo, qui nec abundat ea, et tua pecunia tantopere non eget, ut carere nequeat. certe maior illa indigentia tua coget te descendere ad conditiones venditoris, modumque


page 746, image: s0782

pretii ex modo necessitatis definiet. Extremae necessitatis exempla, quae nostra vidit aetas, non attingam: in quibus non inhumanum minus fuit accipere quaedam, quàm miserum offerre. Sunt interim multi necessitatis gradus, qui ad pariendam naturaliter querelam iniquae aestimationis non valent.

De indigentia nescio an idem voluerint dicere, idem certe non dixerunt, qui fundamentum pretii maxime naturale posuerunt, utilitatem rei et necessitatem, sive aptitudinem ad exhibendum usum aliquem in vita communi. Utilitas enim sive usus rei necessarius citra illam adiunctionem, de qua dixi, non est indigentia Aristotelica. Unde etiam si ista sumas, ut afferuntur, nihil minus verum est. Quicquid enim est, quo vita carere non potest, frumenta, vina, vellera, vestes, iuvenci, sal, ferrum, non maiore veneunt pretio, ob usum quem habent maximum atque necessarium, sed viliore pretio, quàm eorum pleraque, quae minorem usum praestant, comparantur. Imo ad singularia Divinae Providentiae humanis necessitatibus prospicientis munera hoc referendum est, quod pretio non magno, res omnium utilissimae [Note: de C. D. 11. 16.] et maxime necessariae parantur. Augustinus quidem posuit illum pro suo cuiusque usu aestimationis modum: Sed ad mensuram pretii reperiendam parum dixit. Quando inutilia cum utilibus comparavit, mures cum pane, pulices cum nummis; et quaestionem mutavit, in conferendis equi et servi, gemmae et famulae


page 747, image: s0783

pretiis, quae non utilitatis ratione, quam ostendere decreverat, sed ex alia causa discrepant. Nihil enim hic quaetitur simpliciter, sed comparate. Non est tamen nulla utilitatis aestimatio in faciendo pretio. Pone duas domos in agro paribus exaedificatas sumptibus, et cetera vix inaequales, nisi quod una adversus impetum et incursiones munita, altera contra vim parum tuta sit. Non dubitem, quin utilitas munitae maius pretium mereri videatur apud emptorem non imperitum. Ita redituum modus, id est, utilitas bonorum, aedificiorum, praediorum, notam pretii constituit, sive metitur pretium: ut quo maiores sunt reditus, eo pluris esse credatur, quod aestimationi subicitur. [Note: l si quos. 16. C. de rescind. vend.] Quod et Imperatores i subhastatione decreverunt. Nam etsi ea quae plus sumptuum quàm fructuum habent, aliter aestimationem subeant, nemo tamen negaverit, redituum modum in pretio praediorum metindo rationem maxime naturalem suppeditare, reliqua plerumque opinionibusregi. Sed frequentius accidit, ut nequeamus dicere: haec res utilior est, ergo [Note: de benefic. 6. 15.] etiam maiore pretio venditur. Quare Seneca, obicienti, Quaedam pluris sunt quàm veneunt, respondet: etiamsi pluris ista sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu effectuve, sed ex consuetudine et annona aestimetur.

Monet hic ipse locus Senecae, ut de natura quoque rei cuiusque aliquid dicamus. Nam et haec videatur merito et iure, definiendo pretio [Note: Hist. nat. lib. 31. c. 3.] adhiberi. Plinius certe auro pretium ex naturali


page 748, image: s0784

nobilitate petit, quia rerum uni nil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque durante màteria, quinimo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem; deinde quàm minimum usu deteritur, cum argento, aere, plumbo lineae producantur, manusque sordescant decidua materia: tertio, nec aliud laxius dilatatur aut numerosius dividitur, utpote cuius unciae in septingenas et quinquagenas pluresque bracteas, quaternum utrobique digitorum spargantur: quarto, non rubigo ulla, non aerugo, non aliud ex ipso quod consumat bonitatem minuatve pondus: quinta pretii maioris causa est, contra salis et aceti sucos, domitores rerum, constantia: sexto, netur et texitur lanae modo, et sine lana. Quae omnia sunt ex naturali bonitate petita pretia. [Note: Gronov. de Sestert. lib. 4. c. 14.] Quae quo est perfectoior, eo etiam pretiosius censetur aurum, sicut ex probatione ad obrussam, et ex auro fiscali in massis obryzae inferendo apparet. Neque aliud magis spectasse videntur, qui proportionem auri ad argentum primo [Note: Plin. 34. 3.] quaesiverunt. In aere quoque natur alis nobilitas ab ea distinguitur, quae artisicio constat. Et in metallis plura huius generis occurrunt. In universum tamen aestimantibus vere dixisse videbitur [Note: 6. de benef.] bitur Seneca: res plerumque venire non suo, sed emptoris pretio.

Et quamquam Feldenus. indigentiam unicam esse mensuram pretii in commutandis rebus statuat, neque incommode explicet, quando definit indigentiam, quod sit necessitas quaedam obtinendi medii, quod abest, ad consequendum finem; ad quem alii recte iudicantes


page 749, image: s0785

de bono, alii speciem boni pro re amplectentes contendunt: vix tamen à communi et magis usitata loquendi consuetudine recedendum [Note: de I. B. 2. 12. 14.] putaverim, quo minus Grotium audiamus, qui non unicam hanc mensuram statuit, sed plura, quae ab aestimantibus rei pretium spectantur, enumerat.

[Note: l. 62. et 63. ad L. Falc. l. 33. ad l. Aquil. l. 3. §. 3. de act. empt. l. 8. C. de resc. vend.] Praecipuum in iis haud dubie est communis opinio et consuetudo, de rei pretio. Quam et iura civilia in dubio sequi iubent: prout temporibus et locis variat. Quoniam enim communi quasi iudicio multitudinis ista probantur, nemo iustam conquerendi causam habet in eo, quod omnibus aut plerisque videtur saltem ad tempus et cum aliqua latitudine placuisse. Plinius multarum rerum usitata et certa pretia passim consignavit, memorabili tamen cautione adiecta fine libri XXXIII: Pretia rerum, quae usquam posuimus, non ignoramus alia in aliis locis esse, et omnibus paene annis mutari, prout navigationes constiterint, aut ut quisque mercatus sit, aut aliquis praevalens manceps annonam flagellet: non obliti, Demetrium à tota seplasia Neronis Principatu accusatum apud consules; poni tamen necessarium fuit, quae plerumque erant Romae, ut exprimeretur auctoritas rerum. Est autem tanta in ipsa consuetudine definiendi pretia varietas, ut prodigio simile in malobathro, et oleo inde expresso referat idem Plinius à singulis ad trecentas [Note: lib. 12. c. 26.] libras, oleum in 60. libras pervenisse.

Variandi autem pretii, sive varie aestimandi plures solent esse causae, nunc iustae prorsum et


page 750, image: s0786

necessariae, nunc probabiles: est et, ubi iniquae, parum probabiles, fictae. Iustissima causa est ex negotiationis ratione, pluribus paucioribusve impendiis constantis. Qui enim in re importanda plus damni fecit aut sumptuum, haud immerito carius vendere poterit, quàm ubi minore impensa rem geri contigerit. Potest imo evenire, ut praemiis ultro invitandi sint, qui istas difficultates superare velint. Hinc Claudius, Princeps parum sane sapiens, sed alieno, et temporis [Note: Sueton, Claud. 18.] praesertim ingenio eruditus, negotiationibus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset; et naves mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit. Sumptibus proxima sunt pericula, discrimina, labores, augendo pretio. Quae aestimatio vix unquam equidem in civili commercio ad liquidum deducitur. Quod tu pretium ponis, inquit [Note: de benefic. 6. 15.] Seneca, traicientimaria, et per medios fuctus, cum è terrae conspectu recessit, certam secanti viam, et prospicienti futur as tempestates, et securis omnibus iubenti subito vela stringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae, et repentinum impetum stare? huic tamen tantae rei praemium vectura (naulum) persolvit. Adde plura huius generis, quae sequuntur. Habent ista in tantum rationem, in quantum, usum: si sint res, quibus carere vita hominum commode nequit. Sed quis huc omparet luxuriosorum iudicia? [Note: Plin. hist. nat. 9. 34. Id. 9. 35.] quando ex tota rerum natura damnosissimum mare est, tot modis, tot mensis, tot piscium saporibus; quibus pretia capientium periculo fiunt. Sed


page 751, image: s0787

parum est, nisi qui vescimur periculis, etiam vestiamur: adeo per totum corpus, anima hominis quaesita maxime placent. Luxuriosi, ut coepi dicere, primam labem contraxerunt, tanti eas res taxando, quibus abstineri poterat. Nec mirum est, pauperes et diurno victu intentos accepisse conditionem primo necessitatis depellendae; subinde quaestu invalescente, et ipsos, quo maiore periculo viderentur parare magno vendenda, fabulis confictis et commentis auxisse rerum pretia.

[Note: Plin. hist. nat. 12. 19.] In Frumento aestimato, proponit exemplum Cicero Verrina tertia, quatenus ex difficultate [Note: cap. 81. etc.] vecturae pretium intendi frumento possit et debeat. Licebat magistratibus in provinciis ex S. C. et legibus in usus suos (in cellam) frumentum accipere si vellent, aut pro frumento pretium: quae aestimatio dicebatur: in qua re avarissimi quique infinitam pecuniam contrahebant, iniquum pretium sociis imperando. Quae Asconii Pediani verba sunt. Utebantur tamen praetextu quodam et artificio, ne exitu et ratione defensionis [Note: c. 82.] avaritia careret. Instituerunt, ut habet Cicero, semper ad ultima ac difficilima loca ad portandum frumentum imperare, ut vecturae difficultate, ad quam vellent aestimationem pervenirent. Ita si cui frumentum Philomelio Ephesum fuisset portandum, [Note: c. 83.] Video, quid inter annonam interesse soleat: video quot dierum via sit: video Philomeliensibus expedire, quanti Ephesi sit frumentum tantum dare potius in Phrygia, quàm Ephesum portare, aut ad emendum frumentum Ephesum pecunias et


page 752, image: s0788

legatos mittere. Hinc etiam pretium unius rei in diversis provinciae locis intenditur et remittitur, prout facilius, aut aegrius colitur ager, facilius aut difficilius adferuntur res venales, instruitur forum. Quae res ipsa ad quaestum aestimationis oipportuna fuit magistratibus, ibi frumentum accipere aestimatum volentibus, ubi erat carissimum. Valere ista ratio poterat in Asia, ut ostendit amplius Cicero, in Hispania, in iis provinciis, in quibus unum pretium frumento esse non solet. At in Sicilia, pari ad comparandum et portandum laboris et operis facultate; nulla huius aestimationis ratio iniri, nullus coauctionis modus excogitari poterat.

Plurimum potest etiam in augendo minuendoque pretio, sive in metiendo pretio, copia et inopia rerum. Quod exetnplo frugum et annonae [Note: lib. 18. c. 3. orat. pro dom. c. 7.] nae ostendit Plinius. Et Cicero, copiam frumenti, et annonae vilitatem, ut eodem pertinentia velut e)pechghtikw=s2 coniungit. Hinc consilia eorum, qui rem publicam administrant, ut magna copia inferantur, aut venum exponantur, forum denique omni abundantia rerum ad vitam utilium exuberet. Quibus plurimum adversantur cupiditates privatorum in monopolia intentae, quae efficiunt, ut pretia haud raro intendantur, etiamsi nulla rerum inopia subsit: quando scilicet

omnes compacto rem agunt, quasi in velabro olearii.

Quorum improbitatem leges propterea coërcere debent.


page 753, image: s0789

Pecuniae quoque copia aut penuria plurimum valet in commutandis rerum pretiis. Ubi enim pecuniae multum est, ibi pleraque carius venire videmus. In penuria pecuniae, pretia rerum necessitas imminuit. Quamquam, si cum Michaële Ephesio velimusloqui, aut aestimationem aliter facere, abundantia pecuniae vilius eius pretium facit, penuria carius. Neque minus videtur dare, qui in penuria pecuniae, dimidium pendit, quàm qui in copia eiusdem, totum. Id quod accipiendum est de copia et penuria pecuniae in universum in aliqua civitate, non de singulorum hominum copia aut inopia. Scilicet, quamquam pecunia, non tam facile ut res aliae, quae aestimantur, mutationem subeat, ideoque ut instrumentum commutationis placuerit: fit tamen interdum, ut pro copia aut raritate aliter atque aliter aestimetur. [Note: I. B. 2.12, 17.] Ad Grotii locum, ubi hoc notatur, Grasvvinckelius non vane monet, magnam pecuniae factam commutationem, ex quo superiore saeculo rex Hispaniarum ex Americanis insulis tantum auri argentique invexerit. Adeo, ut abundante per Europam Asiamque pecunia, pondus eius non simplici portione auctum sit. Crescente, inquit amplius, pecunia in quantitate, decrevit in pretio. Hinc est, quod pretia rerum aucta sunt, et per totam Europam quater tanti ematur, quanti prius: quadruplo creverint pretia. Itaque illud indubium est, pretium pecuniae imminui, si ex fodinis plus auri et argenti hauriatur. Nisi quod lege publica pretium pecuniae à


page 754, image: s0790

mutatione crebra vindicari potest et solet. Illud interim manet; quod in publica copia pecuniae homines carius fere emunt, in penuria, minuunt rebus pretium: ibi n on sentientes, propter copiam; hic aegre se expedientes ob penuriam.

Multum etiam potest ad augendum pretium, raritas rei: quam ab inopia seu paucitate et indigentia distinguimus: ut rarum sit, quod velk nemo alius, vel pauci habent, quomodo argumentum praestantiae Aristoteles inde petit Rhetoricorum primo, et Interpres Anonymus exemplo tou= li/qou tou= polutimh/tou gemmae singulariter pretiosae ostendit. Sic Cleopatra gerebat auribus cum maxime singulare illud, et vere naturae unicum opus, duos uniones, quorum alterum aceto dissolvit, alter dissectus Veneri in Pantheo dicatus est, teste Plinio. Inaestimabilis [Note: hist. nat. lib. 9. c. 35.] illi quidem pretii censebantur ob raritatem. Et adhuc h9die margaritarii, in unionibus magnae taxationis, sciunt, quantum valeat, quod rarissime reperitur. Requiri possunt quaedam huius generis, ab Anselmo Boot, in libr. de gemmis [Note: Sueton. Aug. 72.] et lapidibus. Principum filoka/lwn istud studium, inter visenda monstrare res raritate notabiles. Qtaxaretur ab illis numus Othonis [Note: v. Chifflet. de Othonibus aereis.] aereus (nam aurei reperiuntur) si posset undecumque erui? id quod desperarunt pridem peritiores, illosque, qui circumferuntur, progenuinis non habendos sciverunt. Apud Plinium legimus, corrupta moneta, artem denarii [Note: lib. 33. c. 9.] probandi inductam effecisse, ut ad raritatem redacto illo genere, falsi denarii spectaretur


page 755, image: s0791

exemplar, pluribusque veris denariis, adulterinus emeretur.

Raritati propinqua est, et aliquando congruit Ars. Quondam aes confusum auro argentoque miscebatur: et tamen ars pretiosior erat. inquit [Note: lib. 34. c. 2. lib. 33. c. 1. lib. 23. c. 11. Eclog. 3. v. l. 33. c. 12. et l. 34. c. 7. et 8. et de pictoribus plastisque lib. 35. c. 8. usque ad 13. de aliis 36. 5. et 37. 1.] Plinius. Et: Alibi ars, alibi materia est in pretio. Ut validius scilicet materia esset manupretium. Apud Poëtam, divini opus Alcimedontis celebratur: et Plinius nomina artificum aepe ut argumentum pretii aut pretiosi operis memorat: interdum et indicaturas addit. Nota et hodie res illis, vi signa et tabulas pictas aliave opera emunt venduntque. In ipsa aestimatione artis facienda, primam et praecipuam rationem haberi par est perfectionis atque absolutionis, quae ex profectu operum gradatim in maius evectorum intelligitur. Sicut Parasii exemplo [Note: 35. 10.] ostendit Plinius. Atque huius perfectionis ipsa indicia et lineamenta in pretio sunt, quod in iis ipsae cogitationes artificum spectantur, et manus [Note: Id. 35. II.] cum id agerent exstinctae, desiderantur. Accedit quod tempore et cura opus est, in artificiosis operibus elaborandis: et quod gnari artis ingentem inde voluptatem capiunt; denique quod fama et honor quidam in eos, qui opera insignia artificum amant ac possident, redundat.

Nam haec opinio de rebus eximiis decori et gloriae futuris habenti, aliquod etiam pretium facit augetve rebus. In quo genere enumerat Aristoteles ta\ peritta\, quae ad splendorem quendam pertinent: [Note: 1. Rhetor.] id est, secundum Interpretem


page 756, image: s0792

Anonymum komya\ kai\ poiki/la e)/rga, opera singularis elegantiae et varietatis: sicut opus aliquod ex auro argentove, magnitudine et pulchritudine praeclarum; aut coloribus quidem pictum sed exactissima et insuper abili arte, qualia antiquorum quaedam pictorum memorantur; aut domus magna et multo splendore adornata. timh\ ga\r ta\ toiau=ta tw=n e)xo/ntwn. haec enim, habentibus honori sunt.

Cupiditas porro rem habendi, augere pretium sive efficere potest, ut carius ematur vendaturque. Quo fit, ut nimis inhiantes mercibus emptores, male fere emere cogantur. Annaeum Senecam, magnum illud inter Philosophos [Note: lib. 14. c. 4.] nomen, refert Plinius, tanto praedii cuiusdam amore captum, ut non puderet inviso alias et ostentaturo tradere palmam eam (in melius scilicet evecti praedii) emptis magno pretio vineis. [Note: Gell lib. 12.] Huc referri debet, si non habens animum vendendi, emptoris cupiditati, cum conditione amplioris pretii obsequitur. Competitorum in primis concertatio cupiditatem faciet manifestiorem, et pretii intendendi occasionem venditori subministrabit. Qua de re Ciceronis dictum celebratur, qui aiebat: prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit, empturum sese negare, propter competitores emptionis. Consuetudo licitandi adversus alterum, ad fraudes etiam [Note: 3. offic. 15.] deducta est. De quibus Ciceronis illud in Officiis. Non licitatorem venditor, nec qui contra se liceatur, [Note: adde Cicer. Verr. 3, 42.] emptor opponet. Cuius generis multa hodie in auctionibus accidere solent. Ex diverso, si quis urgetur vendere sua, decedet cupiditas


page 757, image: s0793

emptori: adeo, ut gratificari videatur, si bene emit. Optare equidem fas est in hoc genere emptores Scaevolas, ex Cicerone. Q. enim Scaevola [Note: 3. offic. 15.] P. filius, cum postulasset, ut sibi fundus, cuius emptor erat, semel indicaretur, idque venditor ita fecisset, dixit, se pluris aestimare: addidit centum milia. Sed ut id fiat, cum aliquis debito, aut sumptibus necessariis urgentibus sua distrahit, ex moribus saeculi nulla spes est.

Temporis non simplex habetur ratio in aestimandis rebus: non tantum, prout variat pretia, sicut ante dictum est; unde in aestimando pretio iusto, tempus contractus attendi solet: sed etiam, prout tempore res fit melior aut deterior. Quod fieri potest vel nulla accedente [Note: l. 3. §. 3. de act. empt. l. 8. C. de resc. vend. lib. 14. c. 7.] ope humana, sicut vina quaedam meliora fiunt aetate, quaedam non diu placere possunt, quae ob id minoris famae, Plinius refert: vel industria hominum proficiente pretio. Sicut eodem auctore discimus, opera et cultura Acilii Stheneli [Note: 14, 4.] vineas notae vilitatis, intra octavum annum ad vix credibile miraculum perductas, ut CCCC nummum addicerentur pendente vindemia. Inprimis autem in repraesentata aut dilata solutione, tempus eo valet, ut minus solvisse videatur, qui tardius; plus qui citius solvit pretium. Certe melius plerumque emit, qui praesente [Note: l 8. §. 6. de in di. add.] pecunia, quàm qui in diem emit. Quare et in addictione in diem, solutio maturior, non minus conditionis melioris aestimationem subit, quàm [Note: lib. 15. §. 1. eod. l. 13. §. 20. deact. empt.] si pretio sit aliquid additum: et si dies longior solvendi pretii data suerit, quaeri solet,


page 758, image: s0794

quantum ex usura eius temporis capi potuerit, nec iniquae existimantur usurae pretii. Quae omnia naturali aequitati consentanea, etiam [Note: lib. 5. tit. 4. l. 5.] iuris civilis conditoribus placuerunt. Lex Wisigothorum: si emptor ad placitum tempus non exhibuerit pretii reliquam portionem, pro pretii parte quam debet, solvat usuras: nisi hoc forte convenerit, ut res empta venditori debeat reformari.

Casus fortuiti augere pretia non raro solent. Erant merces in cursu: venit tempestas, castigavit classem naufragio: aut in terra intercepit miles praedator. Augentur rerum pretia subita commutatione commerciorum. Cinnami [Note: l. 12. c. 19.] dimidia parte auctum pretium memorat Plinius, incensis silvis, forte an ira aliorum, incertum. Aromatum pretia etiam hodie per easdem fortunae vices; diminuentis augentisve, [Note: lib. 18. c. 2. Ind. Occid.] iactantur. Vide quae Io. de Laet de exhausta unionum captura in insulis Cubagua et Coche narrat. Quae vel tempori vel copiae inopiaeve deputantur.

Concurrunt ex iis, quae diximus, interdum aliqua, ut indigentia ementis et mercis rara copia. In necessitate siquidem penuriae, pretii nulla contentio est: dum patitur quis induci, ne possit aliena tarditate compelli. Cassiod. lib. 9. epist. 5. [Note: Controv. IV. 26.] M. Seneca ponit hoc exemplum: Non possum domum habere nisi hanc emero. Hanc occasionem videt venditor et premit. Neque sine ratione speciosa, quae subicitur: an aliter invenire non poteras? ergo tibi plus praestiti. Nimirum quanti


page 759, image: s0795

[Note: Ep. ad Attic. XII. 33.] quanti bene emitur quod necesse est, ut ait Cicero. Hic scilicet modus pretii est in voluntate venditoris eximia quadam ratione: sicut in monopoliis [Note: lib. 12. c. 1???] quoque apparet. Ius Cinnami, inquit Plinius, à Gebanitarum rege solo proficiscitur. Is edicto mercatu vendit. Ad quem modum lignum Brasilianum, quod maxima copia infertur Europae, Regis Lusitaniae quondam esse solebat, aut corum qui à rege redimebant: memorante Io. de Laet.

[Note: Ind. Occid. l. 15. c. 25. Plin. 33. prooem. Sen. quaest. nat. lib. 4. c. 13. Plin. 13. 15. Id. 17. 1. Id. 9. 40.] Sed heu prodigiosa ingenia, quot modis avimus pretia rerum? Omnia scilicet, ingeniosa contra se luxuria redegit ad pretium. Adeo nilepotest illi placere, nisi carum. Comminiscitur semper aliquid, et praeter rationem sollers est. Mensam, latifundii taxatione aestimat: pluris facit unius arboris reditum annuum, quàm erat apud antiquos praediorum. Quid rationem dico? iuvat ludere impendio, et lusus geminare varie. Nondum satis dicit, qui illudere rebus pretiisque luxuriam [Note: Sen. consol. ad Helv. c. 9.] dicit. Ad monstra proficit et prodigia. C. Caesar, ut centies sestertio cenaret uno die, omnium adiutus est ingenio. Neque ingeniosis illis luxuriae magistris [Note: Ibid.] pretiosos faciebat cibos eximius sapor et aliqua faucium dulcedo, sed raritas et difficultas parandi. En exquisit a ingenia cenarum! quae tibi [Note: Plin. panegyr. 49. panegyr. Theodos. c. 14.] Latinus Pacatus amplius describet. Quid enim per historias luxuriae non Principalis modo, sed privatorum in victu, in veste, in omni cultu, incedendo, chartae illudemus? Legibus adversus luxuriam, non iurgio contendendum est.


page 760, image: s0796

Enumeravimus hactenus, quae et quomodo aestimandis rebus adhiberi non sine ratione possunt solentve. Sed quàm pronum sit, mempsuram pretii cavillari, eadem opera declaratum est. [Note: August. de C. D. XI. 16.] Cum praesertim in tali libertate iudicandi plurimum distet ratio considerantis à necessitate indigentis, seu voluptate cupientis; cum ista quod per se ipsum in rerum gradibus pendat, necessitas autem quid propter quid expetat cogitet; et ista quid verum luci mentis appareat, voluptas vero quid iucundum corporis sensibus blandiatur, exquirat. Quomodo autem ad aequalitatis rationes revocanda sint omnia et exigenda, mox constabit, cum de discrimine aequi iniquique pretii, et bonae fidei in pretio metiendo praesidiis plura adferentur.

Locum autem de vero iusto aequoque, et iniquo pretio non parum impeditum facit libetas [Note: l. 71. D. de contrah. empt.] bertas illa contrahentium, quae et naturaliter videtur iis competere, in quantum rei publicae ratio patitur, ut supra dictum est, et lege plerumque [Note: de benef. VI. 15.] tribuitur. Quid interest, inquit Seneca, quanti sint, cum de pretio inter ementem et vendentem convenerit? Deinde non veniit illud suo pretio, sed tuo. Pluris est, inquis, quàm veniit. Sed pluris venire non potuit: pretium autem cuiusque rei pro tempore est. Cum bene ista laudaveris, tanti sunt, quanto pluris venire non possunt. Praeterea nihil venditori debet qui bene emit. Interea utriusque et venditoris et emptoris votum [Note: de benef. VI. 38.] est unum, lucrari: quod iterum Seneca


page 761, image: s0797

ostendit. Et Imperatores emptionis atque venditionis hanc esse conditionem dicunt, ut [Note: l. 8. C. de resc. vend.] emptor viliore comparandi, venditor cariore distrahendi votum gerentes, ad hunc contractum accedant, vixque post multas contentiones, paulatim venditore de eo quod petier at detrahente, emptore autem huic quod obtuler at addente, ad certum consentiant pretium. In voto lucrandi facile potest inesse vitiu. Verum est enim illud P. Syri:

Lucrum sine damno alterius fieri non potest.

[Note: cap. 27. v. 2.] Qua de re grave exstat iudicium Syracidae: )*ana\ me/s1on a(rmw=n liqi/nwn pagh/s1etai pa/stalos, kai\ a)na\ me/s1on pra/s1ews2 kai\ a)goras1mou= cunteibi/s1etai a(marti/a. Iustum ergo verumque pretium rei est, quod pro tempore locoque vulgo usitatum et cum ratione receptum habetur, aut ex rei aestimandae conditione vel eventu peculiari, viri boni ac prudentis iudicio e.g. Principis aut magistratus aut arbitri, definitur, ita ut neutra pars plus minusve habere, quoad eius fieri potest, videatur. Iniquum vero pretium dixeris, quod maiore minoreve mensura, quam conditio rei, loci, temporis postulat, taxatur, et eo tendit, ut alter plus aequo alter minus habeat. In qua re diiudicanda aliter Philosophi, aliter Iureconsulti incedunt, quod iam olim Cicero monuit: (3. offic. 17. Sed aliter leges aliter Philosophi tollunt astutias: leges, quatenus manu tenere res possunt; philosophi quatenus ratione et intelligentia) sive aliter naturalis


page 762, image: s0798

aequitas, aliter leges huius aut illius civitatis, decernunt. Naturalis aequitas, quae conscientiam Deo per se obligare idonea est, venditorem et emptorem sive partes contrahentes una lege tenet, ne alter plus, quàm iusti pretii ratio poscit, accipere, alter minus dare velit: et, si in alterutram partem manifesto peccatum est, laeso promiscue, id est, emptori non minus quàm venditori succurrit. Quod munus summae potestati, etiamsi aliter lex civilis statuisset, semper integrum ac illibatum servatur. Legum civilium conditoribus maxima rei difficultas facile persuasit, ut ad evitandum litium multitudinem, ne calumnia in infinitum excederet, ut Seneca loquitur, cum praesertim animorum secreta in contrahentibus perspici nequeant, salva interim, ut semper, summi iudicis ope extraordinaria, non quamvis inaequalitatem, sed enormem laesionem, si nec dimidia pars veripretiisoluta esset, corrigerent. Quod non minus ad emptorem sublevandum, [Note: l. 2. C. de resc. vend Observ. XVI,. 18. et XXIII. 13. Perez. ad l. d. §. 7.] quàm ad venditorem, pertinere (quamvis in contrariu disserat Cuiacius) humanius est credere. Certe apud M. Senecam loco supra laudato emptor petit sublevari non venditor. Sed haec ex sequentibus clariora fient.

Quomodo pretii aequitas, et iniquitas intelligi debeat ac investigari, rationem et viam indicavimus. Nunc quomodo iniquitas obscura deprehendi, ac deprehensa corrigi possit debeatve, ostendendum est, si prius de


page 763, image: s0799

emtionibus venditionibus filci sive aerarii, id est summae potestatis civilis, aliquid annotaverimus: subiecturi deinde nonnihil de pretio extra emptionem venditionem in aliis contractibus spectato; deque ipsa pecunia.

Emptio, et venditio, nomine civitatis facta, multum favoris habet, ob necessitatem erogationum publicarum, et subsidiorum rei publicae parandorum, quibus nulla quaestuum ratio, nisi aperta vi aut fraude, aut dedecore constet, deneganda videtur. L. Metellus ex administratione Siciliensi Romam scribit apud Ciceronem [Note: cap.51.] in 111. Verrina: summa vi data est opera à me, ut quamplurimo decumas venderem. Ostenditque amplius Cicero, vendidisse alios magno [Note: cap.63.] decumas agri Leontini, ceterorumque agrorum; Verremque coarguit, vane gloriantem, magno sed decumas vendidisse, plebi Romanae consuluisse, [Note: cap.64.] annonae prospexisse, cum tamen pluris aliquanto potuisset vendere, si voluisset his addicere, qui contra Apronium praedarum socium licerentur, et licentia decumanorum decimas aratoribus nullas reliquas fecerit. Sed Metelli quidem venditio lege Hieronica facta erat, in qua, ut apparet, gradus constituti erant intendendi pretii: intra modum tamen, cui ratio aequitatis non videretur adversari. De cetero non est infrequens, ut publico civitatis nomine, veluti monopolio quodam, res aliqua vendatur, ad eamque emendam cives teneantur, maiore pretio, quam ab aliis aliunde emi posset. Habet et hoc rationes graves et publicas. A quibus plurimum


page 764, image: s0800

[Note: Suèton. Calig. 38. et 39. Id. Vesp. 16.] discrepant auctiones tyrannicae Caligulae apud Suetonium. Nec Vespasianus citra avaritiae infamiam negotiationes vel privato pudendas propalam exercuit, coëmendo quaedam, tantum ut pluris postea distraheret: nec candidatis honores, reisve tam innoxiis quam nocentibus ab solutiones venditare cunctatus est.

Iam quando summa potestas per magistratus aut curatores alios vendit bona privatorum, quae ob pensitationes publicas semper fisco tacite censentur obligata, laudand maxime [Note: l. 16. C. de resc. Vend. Et l. 3. C. libro x. de iure fisci.] est Gordiani, et aliorum Imperatorum aequitas, qui rebus debitoris minus iusto aut nimis exiguo pretio, interveniente emptoris fraude aut gratia, venditis, rescindi huiusmodi venditionem, et domino res suas vindicanti restitui iusserunt, ubi fisco satisfecerit. Sed quae legum diligentia fraudibus in hoc negotio versantibus, satis obviam iverit? Contendendum est tamen ad id, quod aequissimum est, quatitum fieri potest. Etiam, ubi ob mulctam solvendam, et titulo poenali res privatorum [Note: erat. 17.] distrahuntur. Videndus est Lysias in Eilogo actionis de publicatione bonorum Niciae fratris, ubi etiam illa querela ta\ pollou= o)/cia o)/nta o)li/gou pipra/s1kesqai ea quae magni pretii erant, parvo vendi.

Et in corrigenda quidem in aequalitaté contractus, iudicia et consuetudines fori, dolum tantum attendunt. Sicut ex ante dictis intelligi [Note: part. 16. cap. 244.] potest. In Decreto Ivonis legas: Cum inter ementem atque vendentem fuerit res definito pretio


page 765, image: s0801

comparata, quamvis plus valeat, quàm ad praesens venditur, hoc tantummodo requirendum est, si nihil fraudis vel violentiae egit ille qui comparasse probatur: et si voluerit revocare qui vendidit, nullatenus permittatur. Nec tamen eo minus, non tantum apud Theologos, qui conscientiam erudiunt, sed etiam apud Philosophos, qui officiorum regulam explanant, quaeri potest et solet: an qui iudicio non teneretur resarcire inaequalitatem, ex officio viri boni teneatur? Ita [Note: 1. B. 3. 10. 5.] Grotius: ex contractu sine dolo initò, cui inest inaequalitas, iure gentium nascitur facultas quaedam cogendi eum qui contraxit, ad implenda pacta: nec eo tamen minus, qui plus aequo stipulatus est, rem ad aequalitatem reducere, ex probi et pii hominis officio tenetur. In contractu eorum, qui suo sumptu militant, aut naves instruunt, cum sua civitate, quibus vice mercedis concedi solet ut [Note: 1. B. 3. 18. 3.] capta sua faciant, aliud exemplum ponit: Iustum, inquit, iustitia interna id erit, si contractui aequalitas insit, hoc est, si sumptus aut pericula tanti sunt, quanti praedae alea. Nam si haec spes muliopluris valeat, reddendum erit civitati quod supererit, perinde ac si quis nimium vili pretio iactum incertum quidem, sed tamen facilem et magnae spei emisset. Puto, quamdiu de spe sermo est, non posse ad liquidum perduci quaestionem. Spes enim illa, si conferatur cum incertissimis periculis, non habet unde ad aequalitatem aestimando reducatur. Praeterea aequalitas conditionis inter contrahentes aliter videtur et sic ratiocinanda: Sicut qui sumptu suo militat aut


page 766, image: s0802

naves instruit, spe praedae et rerum capiendarum, loco mercedis obtinendarum, in periculo versatur carendi omni mercede, perdendique sumptus et labores, contentusque esse vi contractus cogitur, etiam si prorsus nil ceperit: ita civitas, etiamsi ille longe plus ceperit, quam sumptuum laborumque impendit, causam non habet exigendi partem lucri, cum praesertim elegerit, eiusmodi spe allicere homines, ad sumptuosam operam; cuius etiam ipsius aestimatio saepe ad summam belli, solet magni esse. In quo genere contractus certe potior videtur esse conditio civitatis. Et si immodice ac supra omnem spem ditentur ex tali contractu homines, civitas alio titulo inde lucrari potest, vel augendo tributa, vel in necessitate publica per rationes eminentis dominii in se trahendo usum abundantis opulentiae.

Sicut autem, quae manifesto contra bonam fidem fiunt circa pretium in contrahendo, nemo defendat: ita hoc ipsum, an contra bonam fidem facta sint quaedam, de quibus quaeritur, [Note: 3 offic. 17.] dubitationem habet. Video, inquit Cicero, propter depravationem consuetudinis, neque more turpe aliquid haberi, neque aut lege sanciri aut iure civili: tamen naturae lege sancitum est. Qua scilicet [Note: c. 15.] naturae lege, ut ante ostenderat, tollendum est ex rebus contrahendis omne mendacium. Hanc [Note: c. 16.] secuti sunt illi Iurisconsulti, qui, cum ex XII. tabulis satis esset ea praestari vitia quae essent lingua nuncupata, quae qui inficiatus esset, dupli poenam subiret, ipsi etiam reticentiae poenam constituerunt.


page 767, image: s0803

[Note: offic. 2. 10. Inst. 5.] Laudantibus Ambrosio, et Lactantio. Proponit idem Cicero elegantia quaestionum exempla. Quorum primum est de mercatore Alexandria frumentum vehente Rhodum, ubi frumenti [Note: 3. offic. 12.] penuria sit, et sciente plures naves in cursu esse, magnam frumenti copiam eodem afferentes, et huic merci mox vilitatem facturas. ubi quaerebatur inter Diogenem Babylonium et Antipatrum Philosophos Stoicos, facturusne pro viro bono fuerit mercator, si de adventu navium aliarum reticens, suam mercem quàm plurimo vendere instituisset? Diogenes non imminuebat laudem viri boni hoc facto, tantumque mercatori concedebat, quantum iure civili non esset interdictum: Antipater autem viri boni putabat, semper ad id contendere, quod natura aequius, melius, humanius dictat. In qua disputatione Antipatti sententiam [Note: 3. off. 13.] Cicero laudat. Alii hodie Diogenem ita defendunt, ut Antipatri sententiam accusare [Note: Grot. 1. B. 2. 12, 19.] non audeant: eo quod etiam naturae lege non invalidus possit dici talis contractus; etiamsi ex aliarum virtutum regulis potuisset agi laudabilius. Comparant huc exemplum mercatoris mercem vendentis, cuius usum mox interdicendum novit. De quo, cum diversae possint occurrere facti rationes, non semper eodem modo iudicandum arbitror. Multo minus eadem facilitate absolverim eum, qui alicui solvit numos, quorum pretium mox minuendum novit, altero ignorante. Vasq. Controv. Illustr. lib: 1. c. 2. n. 7.


page 768, image: s0804

Eadem agitabatur contentio inter Diogenem et Antipatrum, quando aedium venditor vitium celaverit, quod pestilentes, serpentibus [Note: cicer. 3. offic. 13.] infestae, male materiatae, ruinosae essent. Quod sine vitio facturum fuisse venditorem Diogenes disputat, contradicente Antipatro, quem [Note: c. 13 et 17.] Cicero probat: et res ipsa tuetur. De domo [Note: c. 16.] vendita aliud exemplum affertur: cum T. Cl. Centumalus aedes, quas in Caelio monte habebat, demoliri iussus ab auguribus augurium acturis, P. Calpurnio Lanario vendidit. Qui cum mox eadem necessitate demoliendarum aedium obligaretur, M. Cato arbiter captus quicquid emptoii venditorem dare, facere ex fide bona oporteret, ita pronuntiavit: cum in venumdando rem eam scisset, et non pronuntia sset, emptori damnum praestari oportere. Quam sententiam [Note: 8. 2. 1.] Valerius maximus, summae aequitatis nomine laudans, quia, inquit, bonae fidei venditorem nec commodorum spem augere, nec incommodorum cognitionem obscurare oportet. Athenis domus phantasmatum et spectrorum apparitione infamata [Note: 1. 7. ep. 27.] proscribebatur tamen, narrante Plinio, seu quis emere, seu quis conducere, tanti mali ignarus vellet. Proscribebatur, sed vili pretio, et quod vitium quasi ultro indicaret. Imo in reomnibus nota, vix est, ut decipi emptor conductorve potuerit. Itaque philosophus Athenodorus, cum Athenas venisset, legit titulum, auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus omnia docetur, imo tanto magis conducit. Sicut adhuc hodie reperiuntur homines, qui talia nec perpetua credunt,


page 769, image: s0805

neque valde exhorrent. Igitur in illo Atheniensi facto vix est, ut fraus suspectari possit. [Note: Cic. 3. off. 16.] Clarior etiam est causa M. Marii Gratidiani, qui Sergio Oratae aedes vendiderat, non quidem expressa in mancipio servitute aedium, sed emptori satis nota, quippe quas ab eodem paucis ante annis Gratidianus emerat. Re in iudicium adducta, pro Orata Crassus ius urgebat: quod vitii venditor non dixisset sciens, id praestari oportere. antonius Gratidiani patronus aequitatem: quoniam id vitium ignotum Sergio non fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici: nec eum esse deceptum, qui id, quod emerat, quo iure esset, teneret. Non est dubitandum, quin Antonii ratio ad mentem legis respiciens adversus cavillationem verborum valere debeat. Nec in alia fuisse sententia videtur Theodoricus Rex in edicto cap. 141: Quicumque fugere solitum vendiderit ignoranti, si emptorem quoque fugerit, et pretium venditor reddat, et damna sarciat, quae per eundem contigerint fugitivum. Ignoranti, inquit. Ergo Scienti non idem debebitur. Verum ne ignorari ista possint, formulis contractuum iam olim cavebatur. [Note: lib. 2. form. 22.] Apud Marculfum exstat venditio de servo aut ancilla: Constat me vobis vendidisse, et ita vendidi, servum iuris mei, aut ancillam nomine illam, non furem, non fugitivum, neque cadivum (i. e. improbum) sed mente et omni corpore sanum. Ex his si quid aliter se haberet, praestari emptori damnum, aequum erat.


page 770, image: s0806

In hac disputatione, ut inter homines definiendi peritos quaesitum est, quid esset celare. Ubi ex sententia Diogenis, aliud est celare, aliud [Note: Cicer. 3. off. 12.] tacere: ---- neque, quicquid tibi audire utile est, id mihi dicere necesse est. Certe, non semper necesse, quando inter nos de illa re, quae celatur, nihil agitur. Itaque non cum Antipatro statim ad naturalem hominum inter se societatem confugies, nisi ita explicetur; quod illa hominem homini obliget ad bonam fidem et aequitatem in omni commercio et contractu servandam. Tum enim profecto mihi dicere est necesse, quod tibi utile est audire, si tecum paciscor aut contraho, ne contractui inaequalitas insit, et ne ego plus, tu minus habeamus. Quod cum natura iustitiae in contrahendarum rerum [Note: 3. offic. 13.] fide positae pugnat. Bene igitur Cicero partem quaestionis concedit, partem supplet ac definit: Neque enim id est celare, quicquid reticeas; sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem celandi genus quale sit, et cuius hominis, quis non videt? certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non virv boni. Satis autem clara sunt verba Ciceronis et ultro se explicant, [Note: 1. B. 2. 12. 9.] neque opus forte habent cautione Grotiana, quasi ad restringendum laxiorem sensum necessario adiecta.

Si autem celasse crimen est, multo magis ementiendo merces extulisse, et sermonis vanitate [Note: 3. offic. 14.] amplificasse. Quod ostendit Cicero exemplo Pythii argentarii Syracusani, qui C.


page 771, image: s0807

Canio equiti Romano hortos cum omni instructu, per vanitatem demonstratos, vendiderat, postea inanes et prorsum monstratis dissimiles tradiderat. Quamquam autem, ut ibidem declarat, Aquilii de dolo malo formulae nondum erant prolatae, quibus damnabatur cum esset aliud simulatum, aliud actum: ipsa tamen naturae lex iudicem monebat, ut posset [Note: 3. offic. 15.] decepto opem ferre, si imploraret. Ita nec ut emat melius, nec ut vendat, quidquam simulabit aut dissimulabit vir bonus. ---- Tollendum igitur est ex rebus contrahendis omne mendacium. Quae ne quis disputations magis quàm veritatis causa dici existimet à Cicerone, non sinit nos [Note: in Leptin.] Demosthenes ignorare, apud Athenienses in legem ivisse, ut mendacio forum vacaret, kata\ thn\ a)gora\n a)yeudei=n no/mon gegra/fqai. Quod autem addit, e)f) oi(=st ou)de\n e)sti\ dhmos1i/a| bla/bos, ei)/ tis2 yeu/s1etai, in quibus, si quis mentitus fuerit, nihil inde res publica detrimenti capiat: non nisi ad comparationem maioris damni, ex more oratoris, referendum est. Ut enim fraus exulet foro, et privatorum contractibus, vel maxime rei publicae interest. Quod Cicero saepe testatur.

Hinc illa legislatorum aliorum quoque diligentia, circa res emendas vendendasque, [Note: Serm. 145. p. 4458. etc.] cuius specimina ex Theophrasto, Stobaeus commemorat. Quidam enim venditiones, non nisi adhibito praecone celebrari volebant, facta pluribus ante diebus denuntiatione. Alii apud magistratum quendam proscribebant venditionem sexaginta minimum diebus, ante


page 772, image: s0808

quàm fieret, et ab emptore centesimam exigebant: ut et iusti pretii hinc cognosci modus posset, et disceptandi ac contradicendi volentibus copia fieret. Quod Attici instituti fertur. Alibi quinque dies interponuntur contractui confirmando, praecone per singulos dies denuntiante, si quis intercedere, aut vindicare domum remve aliam vendendam vellet. Quod in maioribus scilicet rebus locum habere intelligitur. Ut et in pignoribus, apud Cyzicenos. Sed recte notat Philosophus, illum proscribendi et pronuntiandi morem inde oriri, quod legibus non descripta sint bona, et possessiones. Ut scilicet haec sit lex, defectum legis alterius supplens. Nam ubi singula descripta sunt, statim ex tabulis publicis cognosci potest, quae bona sint e)leu/qera kai\ a)ue/pafa, libera, et à nemine attrectanda. Ita facile iusta poterit venditio fieri, cum praesertim magistratus emptorem inscribat tabulis. Etiam loco illius [Note: v. Budaei. comment. G. L p. 488.] prostas1i/as2, quae in usu erat, sive potius in abusu, iurisiurandi religio instituta est: Si quis enim domum emeret, sacra facere ad Apollinis Epicomaei; aut si praedium, in vico quem incolit; et iurare conceptis verbis apud magistratum, adscriptis trium in vico virorum nominibus, lex eum iubebat: quod iuste, sine ulla machinatione doli, sine arte et fraude emeret. Eodem pacto venditor omnem dolum eiurabat. Quod si quis extra urbem Athenarum habitaret, pauciore sacrificii apparatu ad Iovis Agoraei sive forensis aedem, iurisiurandi religionem


page 773, image: s0809

implebat. Absque ava neque nomen contrahentium neque contractus in literas referebatur. Luculenta haec sunt testimonia, quàm fuerint de bona fide in contractibus accurate [Note: Vide Leg. Longobard. tit. 18.] exigenda solliciti antiqui Legislatores: quam et iurisiurandi sanctimonia muniendam statuerunt.

Quae et alibi in subsidium iuniore aevo vocata est. In Consulatu Maris, ubi consuetudines maritimae legum vigorem obtinentes complures memorantur, nobile exemplum ponitur. [Note: cap. 253. pag. 125.] Si exercitor navis, quam cum sociis communem habet, eam vendiderit absque consensu, et inscientibus sociis, tum equidem, ubi maior pars sociorum venditionem approbarit, non tenebitur, nisi unicuique pro rata portione pretii. Si autem, postquam id placuit, ipse implere neglexerit, et propterea qui ante convenerant, ad eorum partem transierint, qui dissenserant, non tenebitur tantum unicuique pro rata parte pretii ex vendita nave quaesiti, sed insuper ad omne id lucri exsolvendum, quod socii iureiurando interposito confirmare poterunt, nave illa vendita interea acquiri potuisse. Adduntur plura et severa, de vindicanda nave, non venditâ à quibus et sicut oportebat. Quae ibi legas licet.

Apud Stobaeum loco laudato, amplius additur, quàm studiose veteres caverint, ne quid bonae fidei rationes in contrahendo interverterentur aut impedirentur. Ut nimirum tum demum recte facta videretur emptio et


page 774, image: s0810

venditio, ei) mh\ para\ mequ/ontos, mhd) e)c o)rgh=s2, mhde\ filoneiki/as2, mhde\ paranomou=ntos, a)llo\ fronou=ntos, to\ o(/lon dikai/ws2. Si contrahentium neuter vel ex ebrietate, vel per iram, vel pertinacia contentionis, vel in fraudem legis, sed uterque consulto consilio, denique iuste contraxerit. Adduntur, quae diversas apud gentes de translatione dominii, de arthae modo et iure, de traditione, non unomodo, ad excludendas fraudes constituta sunt.

Monet hic locus, ut de interpretio aliquid [Note: ad Amm. Marcellin, lib. 28. c. 5.] annotemus. Glossae Philoxeni, interpretium interpretantur para/llhlon. Supplet Henricus Valesius, ti/mhma, quod itnerpretium dici non possit, nisi habita ratione ad alterum pretium. Vere. Sed propius ad rem facit explicario Hesychii, apud quem to\ pra/llhlon, inter alia significat, to\ metacu\ o)/n. Quod interiectum est. Ita enim indubie legendum videtur: a)ko/louqon, o(/moion, to\ metacu\ o)/n. ubi vulgo cum praecedente o(/moion copulare volentes legunt tw| metacu\ o)/n. Interpretium notat illam differentiam, quae est inter prius pretium et posterius, sive inter pretium: et incrementa pretii. Valesius definit, pretium inter emptum ac [Note: lib. 16. obs. 4.] venditum; et a Cuiacio nimis obscure pretium pretii vocari ait. Quod in Observatione, quam nominat, non inventio. De cetero recte notant ad Ammianum, Lindenbrogius et Valesius, interpretium et de lucro et de damno dici: ut, quanto pluris aut minoris vendideris rem quàm emeras, id quod priori pretio accessit aut decessit, interpretium sit. Nobile exemplum


page 775, image: s0811

[Note: lib. 28. c. 5.] est in Ammiano Marcellino, ubi Hymetius pro consule Africam regens Carthaginiensibus inopia laborantibus ex horreis Romano populo destinatis frumenti denos modios singulis Solidis vendidit. Proxima messe, in ubere frumentorum proventu, illa pecunia emit frumenta, sed Solidis singulis tricenos modios. De quibus, cum horreis populi Romani quantum inde acceperat, fideliter restituisset, interpretii compendium ad Principis aerarium misit, sive ad Arcam Praefecturae Praetorianae. Hic interpretium erat, xx modii in solidum. Atque hoc quidem clarum apertumque est.

[Note: lib. 2. Var. ep. 26.] Apud Cassiodorum Rex Theodoricus praecipit: ut [ob] frumenta, quae per negotiatores publico comparantur, non iterum ab eisdem interpretii nomine Solidorum quantitas exigatur. Res ita se habebat. Negotiatoribus vulgo dabatur negotium coëmendi frumenti Rei publicae necessarii: cuius si parte hic aut illic non indigeret res publica, compellebantur negotiatores ab his, qui eam rem curabant, ut frumentum Rei publicae emptum, sibi haberent, et pretio, quo emerant, adderent certam solidorum quantitatem, interpretii nomine, id est, cogebantur emere à republica carius, quod rei publicae emerant vilius. Iniquum autem existimat Theodoricus ut ille patiatur dispendium, qui imperium fecit alienum. Constituit ergo, ut, si coempto frumento non indigeat Res publica, vendatur ab officio Praefecturae Praetorianae, eventuque, quem sors datura est, ratio fiscalis contenta sit:


page 776, image: s0812

At non aeque expediveris in Lege Saxonum cap. 2. de occisionibus l. 1. Qui nobilem occiderit, ?? Sol. componat. Ruoda quod dicitur apud Saxones cxx Sol. et interpremium cxx. Sol. Interpretium hic legenti Lindenbrogio, nemo discrepabit, opinor. In ceteris dicam quid mihi videatur, libenter cessurus meliora docentibus. Illud Ruoda, quod de cruce explicant glossae, huic loco non convenire, arbitror: substituerim Freda, sive Ureda. Delicta apud Germanicas nationes certa pecuniae summa aestimabantur: cuius pars ut in homicidio. propinquis [Note: Germ. 12.] occisi, pars fisco solvebatur. Antiquissimum morem Tacitus memorat: pars multaeregi vel civitati, pars ipsi qui vindicatur vel propinquis eius exsolvitur. Saequiore aevo compositio, quae propinquis praestabatur luendi homicidii aut alterius criminis causa, Weregildus, Weregeld, [Note: v. Hieron. Bignon. ad Marculf. l. 1. p. 444. et 491.] Wargilda dicebatur. Quod fisco ex tali causa cedebat, Fredum vocabatur. Legis ergo sensum hunc existimo: Qui nobilem occiderit, DCCCCXL sel. componat: tot solidos scilicet (de numero enim disquirendum est) tamquam Wirgildum solvat, occisi propinquis: Freda quod dicitur apud Saxones CXX Sol. Freda autem quae nominantur apud Saxones, fisco scilicet inferenda mulcta, CXX solidis dependatur: et interpretium CXX sol. Quid interpretium hîc? capio augmentum mulctae ex mora, sive accessionem et geminationem fredi ob dilatam solutionem sive tergiversationem damnati. Ne somniare videar, commodum ad meas manus venit


page 777, image: s0813

missa Illustrissimi cuiusdam viri Scheda sive Capitulare Caroli M. ex antiquissimo MSC. bibliothecae Vaticanae non ita pridem à doctissimo Holstenio editum, factum in Comitiis Aquensibus A. Christi DCCXCVII, ubi geminatio ista clare adstruitur cap. IV. dum Wargilda pagensibus conceditur, si causa infra patriam fuerit pacificata. Si autem (ita sequitur) in praesentiae missorum regalium causae definitae fuerint, pro iam dicta Wargilada suprascriptos sol. XII. ipsis pagenses habeant concessos: et pro hoc quia missus regalis ex hac re fatigatus fuerit, alios XII. sol. inde recipiat ad partem regis. Si autem ipsa causa ad palatium in praesentia regis ad definiendum fuerit perducta, tunc utrique solidi XII id est pro Wargilda, et quod vicinis debuit componere, eo quod infra patriam definita ratio non fuerit, ad partem regis faciant componere, quod sint solidi XXIV. Nam si fuerit aliquis, qui in patria, iuxta quod sui convicini iudicaverint, seque pacificare noluerit, et ad palatium pro huius rei causa venerit, et ibi ei fuerit iudicatum, quod iustum iudicium iudicassent, in prima vice, ut supra dictum est, sol. XXIV. ad partem regis componat. Et si tunc inde rediens se pacificare et iustitiam facere renuerit, et iterum pro ista causa ad palatium fuerit convocatus et deiudicatus, bis XXIV solidos componat. Si vero necdum correptus tertia vice pro eadem re ad palatium remeaverit triplam compositionem exinde faciat ad partem regis. Interpretium igitur in Lege Saxonum, fuerit accessio sive geminatio mulctae fisco pendendae, id est, fredi, ob


page 778, image: s0814

tergiversationem et contumaciam partis condemnatae: translata similitudine à rebus, quae in commercio versantur emunturque et venduntur, ad rationes poenae ac mulactae: ut sollenne istis temporibus fuit inflectere vocabula, et licenter significationem ad alia transferre.

Ceterum de interpretio, priore illo significatu, huius loci sunt istae quaestiones: interpretii compendium omnino iustitiae non adversari, cum tota mercatura id est restam necessaria rei publicae hoc fundamento nitatur, nec male R. Theodoricus describat mercatores, genus hominum quod lucris vivit: iustis nimirum. Sed modum interpretii, quippe non una semper aestimatione taxandum, non nisi arbitrio viri boni ac prudentis definiri. Quae res in mercatura saepe exitum vix reperite potest, ut teneatur medium iter: nec vel licentia interpretii, vel restrictio et adaequatio, mercaturae in summam, aut civitati, aut singulis noceat. Et quoniam aliquando dispendia interpretii nulla diligentia vitari possunt, fieri non nequit, ut tali casu, inaequalitas in contractu sit, et minus habeat venditor, absque culpa emptoris. An vero, in certo praesertim genere mercium, ob frequentia et paene necessaria dispendia interpretii, sicut apud pharmacopolas, liberalius, et quousque, indulgeri par sit, altioris est disquisitionis.

[Note: Agrar. 1, 5] Vere est à Cicerone dictum: nihil est quod non emi possit, si tantum des, quantum velit venditor. Et ex diverso dicere possis: nihil est, quod non


page 779, image: s0815

vendi possit, si tantum remittas, quantum velit emptor. Potest tamen tanta esse venditoris avaritia et tam manifesta iniquitas, ut non tam vendidisse suam rem alteri, quàm emunxisse alterum argento, dici queat. Sicut Theodoricus [Note: Var. lib. 1. epist. 7.] Rex apud Cassiodorum, non tam comparasse, quàm surripuisse emptorem dicit id, quod à venditore prodiga voluntate lascivo, et pupillo emerat vili pretio. Verum has voluntates ad regulam concinnare, sicut nulla umquam lex satis potuit, ita naturalis aequitatis, et conscientiae, et caritatis Christianae supplementum accedat necesse est, si negotium cotidiani et necessarii usus ad civilis felicitatis modum, quo humana omnis prudentia tendit, exigi et accommodari velimus. Adeo est praeclare ab Aristotele observatum, non solis legibus, sed bonis moribus (quibus formandis destinantur educatio civium publica et privata, tum Theologorum vigilantia et auctoritas) finem civitatis obtineri.

In ponendis aliarum rerum pretiis, proxime ad rationes emendi vendendique accedunt, quae locantur et conducuntur. Consuetudo enim et tempus et locus, non minus hic ad aequitatem aut iniquitatem ostendendam faciunt, quàm in illo primore contractu. De laborum pretio definiendo, res aliquando difficilior est et impeditior. Rerum necessariarum mercede, perpetuas operas servorum etiam redimi, ratio semper fuit. Necessaria autem alimentis et vestibus metiebantur. Qua de re


page 780, image: s0816

[Note: l. B. 3. 14. 6. et in Ann.] Grotius abunde annotavit. Addi debet, ut etiam servo prospici debeat de victu et necessitatibus, cum operas praestare non potest morbo seniove infirmus. Et sublata quidem hodie servitute, famulis perpetuis consensu fere gentium humaniorum, praeter alimenta et vestes aliquid indulgendum creditur, unde quasi peculium quoddam conficere queant. Milites, etiam ubi de tenuitate stipendii queruntur, aliquid praeter necessaria, sibi superesse ostendunt, unde vactiones redimere et centuriones [Note: 1. A. 17.] demulcere possint, apud Tacitum. Et Alexander Severus de militari disciplina: miles non timet, nisi vestitus, armatus, calceatus et satur, [Note: Lamprid. c. 5.] et habens aliquid in Zonula. Cum ex diverso mendicitas ad omnem desperationem vocet armatos.

[Note: apud Cassioder. lib. 2. ep. 9.] Atque si Theodoricus Rex histrionem tamquam laetitiae publicae ministrum, mendicitate tristissima non debere ingrav ari existimat, quanto magis honestiores et liberaliores labores iis rependi praemiis aequum est, quae ab inopia vindicent e.g. patronos causarum, medicos, magistratus, doctores variarum scientiarum. Convenit enim, ut magnarum rerum magna merces sit. o( miqo/s2, w(s2 e)pi\ mega/lwn me/gas2, apud Libanium. Mercedis enim nomen neque Latini, neque Graeci veteres abhorruerunt, in iis, quae postea alii stipendia, salaria, honoraria, praemia, et Graece cunta/ceis2 maluerunt dicere. [Note: 11. A. 7.] Apud Tacitum, qui foro dabant operam, bene disserunt: eloquentiam non gratuito contingere:


page 781, image: s0817

omitti cur as familiares, ut quis se alienis negotiis intendat. Multos militia, quosdam exercendo agros tolerare vitam. Nihil à quoquam expeti, [Note: lib. 4. c. 35.] nisi cusus fructus ante, providerit. Quod ex Livio Tacitus, ut multa, sumpserat, qui in re alia, sententiam eam ita extulit: eo impendi laborem ac periculum, unde emolumentum atque honos speretur. Videmus hic quoque ad necessitates vitae rationem mercedis exigi: scilicet honeste degendae, ut se suosque honeste possit sustinere, qui stipendia officii aut muneris operisque honesti meret. [Note: 6. de benef. 15. et 16. orat. 2. tom. 2. pro Rhetoribo.] Medicorum causam Seneca agit. Doctorum et praeceptorum labores mercede dignissimos tvertur facundissime Libanius. Quamquam autem res ipsa pretio nummario aestimari in talibus nequeat, labor tamen cuique suus fructuosus esse debet. Itaque his non pretium rei, ut bene Seneca distinguit, sedoperae solvitur: ---- mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt. Magistratibus mercedem constituendam Maecenas [Note: lib. 52. p. 478. adde p. 479. et 480. et c.] Augusto suasit apud Dionem Cassium: miqo/n ge tina\ ferou/tws1an kai\ th=s2 a)xolia=s2 e(/neka, kai\ th=s2 a)ciw/s1ews2. Merces iis aut praemium aliquod detur, tum occupationum, tum dignitatis nomine. Quasi diceret: occupationes eorum ita remunerandas, ut non modo necessaria suppetant, sicut ante dictum est; sed dignitatem quoque suam quisque et honorem muneris tueri queat. Nam de liberalitate singulari magnorum Principum, operas eximiorum ministrorum animose aestimantium, nihil attinet dicere.


page 782, image: s0818

De variis fraudibus, et subdolis artibus quibus pretia rerum augentur minuunturve, nolumus verbosi esse. In subobscuris, aut ambiguis laborandum est: dolus apertus suopte [Note: in Gallien. c. 12.] arguitur indicio. Ut cum gemmae vitreaepro veris venduntur apud Trebellium Pollionem: aut alia gemmarum adulteria subornantur. De cuius generis fraude deprehensa, puniendâ nemo [Note: lib. 12. c. 25.] dubitat. Apud Plinium balsami vitiandi consuetudo annotatur: nec manifestior alibi fraus: quippe milibus denarium Sextarii empti vendente fiscotrecenis denariis veneunt: in tantum expedit augere liquorem. Sicut Oenopolas rariora et peregrina vina, aliis liquoribus in tantum augere compertum est, ut ex uno dolio cadove facile numerosior proventus ingeminetur.

Potius est, ut de ipsa pecunia, aliquid subiciamus. Est haec plerumque ipsum pretium, sicut ante ostendimus. Sed usu tamen venire constat, ut interdum merces fiat; tum etiam certam ob formam ac conditionem, pretio aestimando aliquid adiciat aut detrahat. Plinius [Note: lib. 33. c. 3.] de Victoriatis: Qui nunc victoriatus appellatur, lege Clodia percussus est. Antea enim hic nummus ex Illyrico advectus, mercis loco habebatur. Atque hinc est collybus, proprie sic dictus: ex permutatione pecuniae. Pollux: a)rguri/ou a)llagh\, o( kalou/menos ko/llubos. Et collybistae, [Note: 3. 9. Persius Satyr. 3.] qui sciebant, quid asper utile nummus haberet. Quae aspratura ostendit, caute accipiendum illud Poëtae:

unum ubi nummorum genus est, ibi collybus haud est.


page 783, image: s0819

Collybo enim non permutantur tantum nummi disparis metalli, formae, pretii, sed etiam uznius formae, atque adeo unius generis, ut denarii detriti cum asperis. Ab hac permutatione, licet sine quodam quasi interpretio, saepoe etiam sine fraude non fiat, diversa est collybistarum sive potius numulariorum negotiatio, quam in foenerandis pecuniis exercent. Illa enim ex tempore, in loco, inter praesentes ufurpatur: haec in mutuanda, et traicienda pecunia potissimum versatur. Quamquam vox cambii, qua hodie utuntur, etiam permutationem significet. Totus autem ille contractus iisdem prorsus rationibus regitur et defenditur, quibus pacta, quae ad usurae speciem accedere [Note: I. B. 2. 12. 21. c. 22.] videntur apud Grotium. Asconius in Divinationem, quadrupli damnari solitos, ait, qui convicti erant pecuniae gravioribus usuris foeneratae, quàm pro consuetudine. Legibus quoque repressas foenebris mali fraudes, miras per artes [Note: 5. A. 16.] rursum oriri, Tacitus queritur, et experientia omnis aevi demonstrat. Anno superioris saeculi nonagesimo sexto Albertus Archidux, rebus Hispanis in Belgio moderandis impositus, maxima rei pecuniariae difficultate premebatur, ex tali causa. Cum enim à mercatoribus magnam vim nummorum accepisset, in Hispania cum lucro illis reddendam, syngraphas [Note: Haraei Annal. tom 3. p. 522.] quaestuosae pecuniae in Hispaniam missas rex conspicatus, et immodica mercatorum cupiditate commotus (pro singulis namque nummum centenis, septuaginta lucri nomine pacti erant)


page 784, image: s0820

eas concerpsit, atque intolerabilem usuram decreto notavit. Sed cum absque opera eorum bellum geri non posset, ad novum pactum descendendum fuit in posterum: ut singuli ducati in Belgio ad 53. stuferos computarentur. Ita lucrum de centum erat 47.

Quantum in mutando pretio nummorum ad lucrum et damnum momenti sit, dici non potest. Civitas aliquando talibus inventis sua [Note: lib. 33. c. 3.] damna levavit. Librae pondus aeris, referente Plinio, imminutum bello Punico primo, cum impensis res publica non sufficeret, constitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur: ita quinque partes factae lucri, dissolutumque aes alienum: ---- Postea Annibale urgente, Q. Fabio Max. Dictatore, asses unciales facti: placuitque denqrium sedecim assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis: ita res publica dimidium lucrata est. Non sine temperamento tamen: nam in militari stipendio semper denarius prox. assibus datus. Vide, [Note: p. 111. Edit. Nic. Alem.] quod Procopius refert in )nekdo/tois2, de statere aureo. Valde autem opera danda est, ne quid haec res domi forisque in commercia detrimenti, et perturbationis inferat. Cuius generis inauditas calamitates hoc ipso saeculo Germania nostra experta est. Inter alias, causa malorum,, [Note: dissert. de nat. nummi.] inquit doctissimus Lampadius, quod ex mensura fecimus mensuratum, id est, Ioachimicos et id genus probata genera ad minutam eamque adulteratam monetam exegimus, eatenus Ioachimicos sui valore augeri ac excrescere iudicantes, quantenus faex illa monetae deficiebat in dies facta


page 785, image: s0821

minor: cum potius ad ipsam quantitatem argenti quamlibet monetae speciem aestimare oporteret. Ioachimici ne ipsi quidem verae monetae mensura sunt, sed argenti quantitas pondere definita. Attamen minus hallucinaremur, si, prout adulter antur minuti nummi, ita non continuo iudicaremus, Ioachimicos augeri minuive.

[Note: lib 129. p. 1037. etc.] memorabilis inprimis est consultatio, quae anno huius saeculi secundo aulam et Curiam Galliae exercuit, de mutatione in re monetaria facienda, quam Thuanus describit. Abrogatus est tum salutaris in commercio et contractibus per aureos computandi usus, qui ab anno 1577. feliciter usurpatus fuerat, augendiper libras, quae imaginariae sunt, auri et argenti pretium, et mercium ac rerum omnium caritatem invehendi praecisa er eum occasione. Namper licentiosa bella cum collybistarum flagitio nihil inausum esset, hac sola ratione effectum est, ut nihil in iactatione nummorum peccatum sit. ----- Quaesitus quidem est mutationi praetextus: quod libra omissa, quae tertiam tantum partem tunc aurei faciebat, lucui et profusioni per aureos computandi usus portam aperuisset. ---- Sed experimento compertum est, quod anno 77. ad sistendum in numis per libras pretii incrementum decretum fuerat, prudentissime factum fuisse, eoque abrogato incommodum idem quod antea invaluisse, quod tandem numi aurei augendi, et per illud incrementum mercium pretium praecipue externarum pariter augendi necessitatem imposuit. Verum de pretio pecuniae acturo, nova dissertatione, neque exigua opus est. Nostro instituto ista possunt sufficere.


page 786, image: s0822

DISSERTATIO III. ad Grotii lib. 2. c. 20. n. 20. LEX, QUA INGRATIDATUR ACTIO.

DUplex est huius loci disputatio: Primo, ut de lege, quae est; deinde, ut de lege, quae esse potest,d aut debet.

In prima quaestione, quando, an sit lex adversus ingratos, disputatur, iterum ordine incedendum est, ut videamus: an natura, an mos gentium, an ius civile ingratos emendationi et poenae subiecerit.

[Note: 1. B. 2. 20. 20.] De naturâ, videtur dubitare Grotius, quando statuit, puniendos non esse actus oppositos virtutibus, quarum naetura coactionem omnem repudiat; in quo genere sunt, misericordia, liber alitas, gratiae relatio. Non enim de Iure civili tantùm loqui Grotium, facile intelliget, qui propositum operis, et disquisitionis huius contextum animadvertit. Sed, si iure naturae praecipiente continetur Gratia; eiusdem iuris auctoritate ingrati [Note: 2. de invent. 22.] damnabuntur. Cicero disertis verbis; Ac naturae quidem ius est, quod nobis non opinio, sed quaedam insita vis afferat. Ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. Et mox Gratiam describit, quae in memoria ex remuner atione officiorum, et honorum et amicitiarum, observantiam teneat. Hierocles, cum de grato in parentes animo agit, naturae in ea re


page 787, image: s0823

parendum, elegantibus verbis indicat: to\ ga\r e)uxari/stws2 tun=ta poiei=n, kai\ to\n th=s2 a)reth=s2 dias1w/zei no/mon, kai\ to\n th=s2 fu/s1ews2 a)podi/dws1in e)/ranon. Qui grato animo istiae faciet, non virtutis modo legem custodit, sed quod natura iubet officium, implere pro viribliparte studet. Quod longe melius iudicant, et interpretantur, qui gratum in parentes animum, etiam divina voce, non inscriptum modo mentibus, sed tabulis aeternam legem continentibus denuo promulgatum [Note: de decalogo p. 760.] norunt. Philo Iudaeus, ingratos duo apud tribunalia, maxime naturalia, damnari ostendit; impietatis quidem, apud divinum, quod vitae post Deum auctores non vener antur; inhumanit atis apud humanum, quod nihil ab iis quisquam speraverit, qui negligunt eos, quibus par gratia referri non potest.

Ex hoc iure naturae quae proficiscitur actio, iudicem habet DEUM; actores non eos tantum, qui ab ingratis atrociter laesi sunt, sed ipsam quoque ingratorum hominum conscientiam; patronos nullos.

Sed et gentium, quaecumque aliquem civilis moris gustum habuerunt, iudicio, dissociabile nec ferendum visum est ingrati animi vitium. [Note: 1. de ll. 11.] Praeclare testatur Cicero: Quae autem natio non comitatem, benignit atem, non gratum animum et beneficii memorem diligit? quae superbos, quae maleficos, quae crudeles, quae ingratos non aspernatur, non odit? Iulianus Imperator in encomio Eusebiae: ou)deno\s2 ga\r, o)=imai, tw=n a)/llwn a)dikhma/twn e)/latgon mis1ou=men a)xaristi/an, kai\ o)neidi/zomen toi=s2 a) nqrw/pois2, o(/tan eu)= paqo/ntes2 peri\ tou\s2 e)uerge/tas2 w)=s1in a) xa/ristoi.


page 788, image: s0824

Neque enim minus quàm alia crimina, ingratum animum odio prosequimur, ac exprobramus hominibus, cum accepto beneficio, ingratos se erga bene meritos praebent. Neque alienum est ab huius [Note: 3. de benef. 6.] loci sententia, quod Seneca fatetur, Urbes quoque urbibus, quae praestiterunt exprobrare; et in maiores collata, à posteris exigere.

Apud hoc tribunal, quod excellentiore significandi genere humanum dixeris, sicut prius illud divinum, accusat fama, vel sermonibus vel literis prodita: patrocinium reorum non aliis suscipientibus, quàm qui pudore omni abiecto, suam alienamque infamiam amare serio didicerunt.

Civile tribunal superest. De quo anto omma, ut diximus, quaeritur, an fuerit certis in civitatibus [Note: 3. de benef. 6.] lex prodita adursus ingratos? Respondet [Note: tom. 1. pag. 490.] Seneca: Excepta Macedonum gente, non est in ulla data adversus ingratum actio. At Lucianus in Abdicato diversum pronuntiat: kai\ mhn\ oi(/ ge no/moi kai\ a)xaristi/as2 dika/zesqai dido/as1i, kata\ tw=n tou\s2 e)uerge/tas2 mh\ a)nteupoiou/ntwn. Equidem leges actionem ingrati dant, contraeos, qui benefactoribus non referunt gratiam. Quem locum, qui de Macedonum legibus tantum velit exaudire, magno se onere obligabit tuendae suae sententiae. Iam, cum in Declamationibus veterum mentio fit, apud M. Senecam et alios, legis, ingrati sit actio; quae lex ad unam et solam aliquam civitatem non videtur referre posse, nisi quod ad leges Atticas saepe respiciunt Rhetores; Seneca iterum exceperit hanc orationem,


page 789, image: s0825

et in scholis ista fingi à declamatoribus, non reperiri in vita, dixerit; Unde et ita quaerit: [Note: 3. de benef. 6.] an haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in civitate ponenda sit, qua ingrati datur actio. Sed neque hic Senecam auctorem sequerer, quin existimarem, apud Ciceronem, M. Senecam, Quintilianum, Aristotelem, non poni exempla nisi verarum legum, quae revera aliqua in civitate, praesertim Graeciae (inde enim Latini fere exempla arcessunt) latae fuerint. Libenter patiar me doceri, si diversum idoneo testimonio ostendi potest. De rogationibus interim non loquor: quas interdum, ut et suasorias alias, ingenio Rhetoris fingi, non ex historia vitae desumi, satis constat.

[Note: Syntagm. Iur. uniu. 39. 1. 16.] Consignavit et Gregorius Tholosanus exempla, quae ex iure civili Romano, et aliarum gentium huc pertinent. Ubi nec illud omittendum est: quod nulla gens cultior fuit, quin, eitam cum actio legibus non erat prodita, iudicis officio ingrati animi crunina subiecta cuperet.

Quando autem, an lex adversus ingratos ferenda [Note: 3. de benef. a cap. 6. usque ad 18.] sit, diosputatur: parum utique profecit longa Senecae oratio, quae id dissuadet. Ingratum enim hac una re definivit, si non redderet beneficium. Et est sane boni viri, de referenda gratia serio cogitare; neque acceptorum beneficiorum unquam oblivisci. Sed hoc genus ingrati animi non spectatur praecipue, cum de lege, quae ingratos coërceat, agitur. Cessant ergo omnes illae quaestiones, de tempore, et


page 790, image: s0826

facultate referendae gratiae, de aestimatione et comparatione beneficiorum, de dubitartione iudicis in definiendo beneficio. Non enim dubia, sed certa et humani genetis sententia, definita beneficia spectantur: neque tam, non reddita, non fideli memoria custodita, quàm maleficio pensata, legi subiciuntur. Adversus ingratum, qui laedit eum, à quo indubio beneficio fuit affectus, lex paratur. Adversus dissimulatores et inficiatores beneficiorum, qui sine proposito laedendi scilicet tales esse non possunt, severtas iudicis quaeritur. Clara haec sunt, et exposita in omnium conspectu. Si quid boni mores praeterea damnant, etiamsi nullâ lege praescripta sit actio, Iudicis officium in Republica latius patet, neque ullam morum partem labare sinit.

[Note: Grot. I. B. 2. 22. 16.] Quin lege prodi possint ac debeant, quae ex iustitia debentur, nulla est dubitatio. Iustitiae autem munus esse, gratum animum, magno consensu tota antiquitas docet. Nec aliunde [Note: 1. offic. 15.] Cicero necessitatem referendae gratiae deducit: qua nullam officium maius esse statuit. Igitur [Note: 1. Rhetor.] Aristoteles maximis et foedissimis iniuriis accenset, quae ab illo, qui beneficio affectus est, infertur benefactori. plei/w ga\r a)dikei=, o(/ti te kakw=s2 poiei=, kai\ o(/ti ou)k e)=u. Non simplex enim est iniuria in bene meritos; et quod offendit eos iniuria auctor, [Note: lib. 1. paid.] et quod gratiam iis non refert. Apud Xenophontem, Persarum iudicio ingrati puniuntur, tamquam homines, qui nec Deos, nec parentes, nec patriam, nec amicos curare noriunt, id est, ab omni


page 791, image: s0827

iustitia plurimum alieni. Quam enim partem iustitiae curaret is, qui pro bona gratia malam rependit?

o(\n ga\r to\ xrhsto\n ou)k e)poi/hs1) h(/meron
ti/ di) a)\n dra/s1eien a)/llo tw=n pa/ntwn pote/;

Quem enim benignit as ex fero humanum reddere non potuit, quod aliud hunc ex omnibus rebus unquam emendaverit? ut recte ratiocinatur Gregorius [Note: in Vit. tom. 2. p. 16.] Nazianzenus. In Pollucis Onomastico, adiki/a et a)xaristi/a, e)k prallh/lou dicuntur.

Quod si alia loquendi ratio placet, neque iustitiae hoc proprium munus, sed alterius virtutis videatur, nemo tamen negaverit, legibus [Note: Grot. I. B. 2. 25. 3.] praecipi posse, quae ulla virtus praecipit. Quoque maior est virtutis cuiusdam cum iustitia affinitas, eo clarius apparet legislationis materies. Accedat consensio plerarumque genitum, ipsiusque naturae vox, quae manifestam iniquitatem indicat, iudicatuque: an dubitationi locus supererit, quin in legem ire possit, res ad continendam societatem non civilem modo, sed humanam, tam necessaria?

Sicut autem felicius egerunt civitates, ubi ingratos posita lex coercuit: ita saeculi mala non modice augentur impunitate huius criminis, qio non est aliud humanae socientati inimicius. [Note: 3. de benef. 16.] Frustra nobis Seneca occentaverit: pauciores fore ingratos, si nulla detur actio, maiore enim delectum datum iri beneficia. Nec expedire notum omnibus fieri, quàm multi ingrati sint; ne ipsa muli itudo pudorem minuat. At ille delectus fingitur, non monstratur. In quibusdam


page 792, image: s0828

beneficiis nihil licet iudicio benefacientium, quod in [Note: cap. 11.] parentum exemplo agnovit Seneca. Sic praeceptor de omnibus discipulis bene meretur; non licet, huic dare, illi negare beneficium. Qui sanctissimis Christianae religionis legibus vivunt, si vident, indigere beneficio alium, vindice, altore opus habere, non deliberant aut divinant, quo ingenio sit laturus beneficium, an grate ingrateve habiturus. Neque cuiquam sua benignitas à sincero profectia animo fraudi esse debet. Male porro metuitur, ne detegat lex multitudinem peccantium, et inultam praestet. Lex sui ipsius vindex est, cuius defectu non ingratos tantum multiplicari, sed plurium exempla scelerum pullulascere, nimis quàm certum est. Imperitum dixero Rei publicae, et moris humani, et saeculi, qui non videt, pauciora fore alia crimina, si pauciores ingrati fuerint: uniusque legis adversus ingratos munimento, ceteris suam auctoritatem duraturam.

Magis intelliguntur ista, si quae apud Rhetoras de actione ingrati disputantur, paululum [Note: 2. 13.] excutiantur. Annotavit M. Seneca hanc controversiam: Torta à tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, per seu eravit negare. Postea maritus eius tyrannum occidit: illam sterilitatis nomine dimisit, intra quinquennium non parientem. Agit illa ingrati. Pro uxore, compendio dicuntur illa Hisponis Cornelli. Duplici beneficio uxori suae obligatus erat maitus: et quod non est occisus, et quod occidit. Fastidit sterilem, qui fecit. Sterilitas enim vel adhunc incerta est, et tum valent


page 793, image: s0829

illa: non respondet ad propositum, nec ad certum diem fecunditas: vel ita colligitut; non potest parere multer, quia torta est; et tum bene respondetur marito: im putat tibi, quod publicata est, imputat tibi, quod torta est, imputat tibi, quod sterilis est. Quamquam de sterilitate accuratius Buteo egit: primum, non omnes posse dimitii, si quinquennio non peperissent: deinde, hanc non posse dimitti. --- --- Aliquod, inquit, tempus impune à legibus miseriae faciunt. Non dico, quia torta est, sed hoc adhunc, propter aequit atis tractationem reservo. Sed non peperit, quia tu (maritum alloquitur) maxima in cogitatione occupatus, nihil de liberis cogitasti. Neque de nihilo fuit sententia Albutii Sili: qua ingratum notat maritum, cum uxorem tam bene meritam repudiat: Res tuas tibi habe. Inicere debuit manum, et ipsum inter res suas trahare. Nihil amplius patri debes quàm uxori. Mihi crede, maius fuit, tyrannicidium pati, quàm facere.

Callido autem oratori, quàm viro bono magis conveniunt, usuque et consuetudine fori, ubi nihil non excogitatur aut arripitur ad defendendum etiam malam causam, non honestate actionis ac boni moris disciplinâ aestimari debent, quae ad negandum, dissimulandum, extenuandum beneficium pertinent. Talia sunt illa Latronis: Etiamsi scisti de tyrannicidio viri, nec indicasti, non est beneficium scelus non facere. Et Gallionis aliorumque quaestiones: An inter viros et uxores data beneficia, ingrati lege teneatur. Non est beneficium, sed officium, facere


page 794, image: s0830

quod debeas: ut, si filius patri se dicat beneficium dare. Et Fabiani, qui alio quidem instituto se ab importunitate Cestii removit, sed in uxorem tyrannicidae iniquus fuit in illis: cum introducit maritum ita agentem: se et cogitasse tyrannicidum, et usxori indic asse; et illam tum quidem fecisse, quod probam feminam facere oportuit; nunc peccare, quod putet beneficium esse recte facere. Et: si beneficium putas te dedisse, quod tyrannicidium non prodidisti: ego prior dedi, qui tibi tyrannicidium credidi. Neque cum L. Vinicio De hoc Fabiani colore dixero, uxorem mutam effici. Si olim de tyrannicidio cogitavi, honestior sum vetus tyrannicida; et non privatis, sed publicis malis ad ultionem impulsus. Si, cum cogitarem, non celavi uxorem, facilius per suadebo, me malum hodie maritum non esse, cui semper tam deditus fui. Ad ultimum hoc consequar; Si quod audierat, tacuit, non beneficium est, sed fides. Fides est, tacere commissa: sed in fide beneficium, quod torta tacuit, quod instrumenta saevitiae, quibus etiam virorum animi franguntur, sustinuit, nec virum prodidit. Est officium, facere qzod debes. Sed officii sensum dolor expugnat, et immanis crudelitas. Quis est, qui nolit ignoscere mulieri, saevissimis cruciatibus exagitatae, si victa doloribus, fassa esset tyrannicidium viri? Caecus et surdus ad omnem honesti aestimationem fuerit, cui illustratus tormentis gratus ac beneficus animus, adhuc in obscuro positus, et quaerendus videtur. Et quae illa importuna philosophia: in officio non esse gratiam?


page 795, image: s0831

Quicquid liberi erga parentes faciunt reverentia, amore, obsequio, opea, officio ea omnia tribuuntur: sed officio nimirum, quod totum grati animi descriptione continetur. Intelligitur grati animi honestas comparatione eorum, qui negligunt; demonstratur inter impedimenta et obstacula; illuminatur temporibus, locis, casibus. Dic eadem opera: non est virtus, scelus non facere. At, cum ad scelus vocant illecebrae, invitant praemia, trahunt minae; virtus est, abstinuisse placitis bonis; non spe, non metu ad peccandum, impulsum esse. Quid porro sibi vult, qui dicit: prior dedi beneficium, credendo tuae fidei tyrannicidum? An statim, qui de alterius fide praeclare sentit, beneficium ei dedit? et quid simile habet commissium sponte arcanum, cum silentio inter tormenta invicto? Etiam sic laudas, uxorem, et te accusas. Quàm pulchre enim beneficiis responderit illa, fateris: et quàm iniquus ratiocinator gratiae sis, contra communem hominum sensum comparans diversa, imputans minora, ultro manifestas. Corrumpis imobeneficii, quod tu figuras, fidem, neque pateris homines credere, te unquam uxori deditum fuisse, cui post tanta virtutis experimenta et in te merita, non modo non deditus, sed infestus esse potuisti.

At Latro tibi iterum patronus adest, ut dicas: Etiam si dedit beneficium, recepit. Occidi tyrannum; libertatem mihi, tibi ultionem reddidi plenissimam: persecutus sum nefarium hostem, illic


page 796, image: s0832

occidi, ubi torserat. Dices, me Rei publicae causa fecisse, et tu Rei publicae causa tacuisti. Imo tu, si rem publicam amares, beneficium reip. ab uxore datum amasse,s grate habuisses, magis eo laetatus esses, quàm si tibi datum foret.

Sed profecto, et Reip. et tibi datum est. Tibi datum est, ut posset Rei publicae dari. Et, quanto fuit magis arduum, quod uxor tibi et rei publicae deeit, quàm quod rei publicae dedisse te ais? Ad tyrannum occidendum converso, occasio, facultas, instrumenta perficiendi operis, spes successus, praemia, animos et vires addiderunt. Huic omnia adversa et infesta; nec, praeter animum, quicquam liberum. Quanto facilius est, facere caedem, quam pati omni caede tristiora? Praeterea, cuius est illa hominis vox, qui sic agat: dedisti quidem beneficium, dira et acerba sustinendo mea causa; sed dzum auctor eius acerbitatis mea opera iacet, nulla ultra beneficii tui, quod recepisti, aestimatio, nulla memoria? Quid universam gratiae rationem in compendium mitiis, et cum civibus tuis omnibus et singulis, imo cum ipsa ciubitate et patria sic contendis: Liberavi vos omnes à tyrannide; eademque opera, quicquid beneficiorum vobis debui persolvi: nemo posthac à me ullam publice privatimve gratiam exspectet aut reccipiat. Cessent semel et simul omnia necessitudinis pristinae nomina: uniusque virtute facti cuncta officii in posterum vincula aboleantur.


page 797, image: s0833

Illud prorsus à fide facienda alienum est, cum inducitur maritus: ne scisti quidem tyrannicidium, non enim tibi indicavi, nec tam mgnum consilium, virilibus quoque animis grave, commisi muliebri garrulitati: quae id solum potest tacere, quod nescit. Recte enim à Fabiano et Vinicio respondetur huic instituto: Dixerit, cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta, sed uxori non indicasse: augebit uxoris beneficium. Liberius enim potuit tyrannicidium indicare, quod illi commissium non erat. Potuit enim uxor, etiam non indicante marito, tam magni consilii molitionem deprehendere. Cestii quoque color, quem pro viro introduxit, nihil habet sani: Quo tempore uxor torta est, nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam: postea cogitavi, et haec ipsa cogitandi causa fuit, uxoris ultio. Utrumque secutum est, ut illa marito insolentiam imputare non posset, maritus illi tyrannicidium posset. Leviter excussus hic color, evanescit; sive facti fidem spectemus; sive causae utilitatem. In fide facti, et serie negotii, utique apparet, et aliquid detyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est, ut torqueret. Ita parum inter se congruentia dixit Cestius: sed et contra rationem et utilitatem causae. Si dixerit enim, post tormenta se de tyrannicidio cogit asse, tum tyrannicidium uxori melius deberi meruit, si torta tyrannicidam fecit, quam si tacuisset. Maximam scilicet gloriae, qua tantopere gaudebat, partem uxori debuisset: ingratique animi crimine denuo se per repudium alligasset. In his, quae ex licentia potius caussidicorum,


page 798, image: s0834

quam ex vero et bono pro ingrato marito allata sunt, Hispo Romanus, iudice ipso M. Seneca, maligne et accusatorie: Nihil, inquit, ego isti narraveram: ista, ut erat necesse aliquid ex vultu, aliquid ex nocturnis vigiliis suspicata est. Unde manaverit sermo, scistis. Videtis, quo veniat tyrannus, non ad amicum meum, non ad servum: sed ad istam, quae nihil negotii habuisset, si tacuisset. Tuaenim causatacuisti: sciebas te perituram, si confessa esses tyranicidium. Fecit maritum ipso tyranno crudeliorem; qui post silentium tormentis impenetrabile, garrulitatis arguit uxorem, et ne tyranni quidem testimonium reveretur.

Non caret ratione oratoria Passieni sententia, qui putabat, recte facturam, si haec mulier iniusti repudii ageret, non ingrati. Albutius autem decentissime prius egit iniusti repudii, deinde ingrati. Ut enim crimina geminatur, ita amplificatio inprimis valida est, si accedentis vitii turpitudo, in partem actionis transferatur. Sic iniuria parentibus, praeceptoribus, hospitibus facta, praeter nomen proprium, ingrati animi crimine, ubique terrarum gentiumque notari consuevit.

Honestissima autem est in hac causa Pollionis Asirii ratio, qui numquam tentandam esse iudicabat illam quaestionem, qua negamus, nos benesicium accepisse. Perit, inquit, tota causa, nisi in hoc vicit. Apparet enim, ingratum esse, qui ne fatetur [Note: Quintil. decla. 333. sermon.] quidem, se accepisse beneficium. Veritatem huius sententiae, graviter adstruit Declamator alius, cum praecipit: Et in totum hoc servare in omnibus


page 799, image: s0835

controversiis, quae ingrati lege continentur, debebimus, ut hi qui rei sunt, in ipsa actione ingrati non sint. Raro valde intervenient controversiae, in quibus hoc quaer atur, an is, qui ingrati reus est, accepterit beneficium. Pleraeque divertunt eo, ut quaestiones habeant: an, quis quis acceperit beneficium, et non reddiderit, ingratus sit? an omnia, quaecumque exigebantur, praestare debuerit? an potuerit? Sed de his quaestionibus postea. De facienda controversia ipius beneficii, praeclare et solide philosophantur, quos laudavimus: neque comparari huic gravitati possunt, quae Gallio et Atticus Vipsanius de consuetudine fori, et caussidicorum artibus annotant.

Vidimus exemplum actionis ingrati. Ubi haud dubium fuit rei crimen: neque ulla honesta defensione velandum. Ponamus aliud, quod haud aeque reum premit, ex Declamationibus [Note: declami 333.] Fabio Quintiliano attributis. Leges: Patronum optare liceat. Et: ingrati sit actio. Controversia: Adolescentem dives pauperem impensis suis Athenas misit. Redit ille disertus. Detulit divitem quidam reum proditionis, et optavit patronum pauperem illum, qui divitis impensis profecerat. Egit pauper, non tenuit. Accusatur á divite ingrati. In hac causa, si liberum fuisset adolescenti, advocationis officium praestare actori, aut denegare, non parum suspicionis in eum trahi potuisset. Nunc legis auctoritate patronus optatur. Unde postea: Habebat ius optandi patronum, et hanc leges dederunt potestatem. Et: Lex optandi patronum ius dabat: me delator


page 800, image: s0836

optaverat. Doce quid faciam. Delator ius habet. Contra omnem meam deprecationem publica auctoritas nititur. -- non igitur obicere debes, in quod coactus sum. Annon et causa excusat patrocinium? proditio enim, etiam in parente abominanda, et vindicanda est. Advocationem negare contra reum proditionis non debui, fortior aliquis diceret. Opertebat non deesse legibus vocem, oportebat esse aliquem, qui in summis rei publicae, ut tum videbatur, priculis, excuteret veritatem. Itaque, si argumenta proditionis insignia fuerunt, excusari potuit susceptum actoris patrocinium, etiam si liberum fuisset, denegare. Sin dubia et suspecta indicia criminis, nec sincera voluntas deferentis, merito beneficii memoria retrahere adolescentem debuit ad accusatione bene meriti. Sed moratus est in primis sermo Rhetoris, qui praemittitur: Intelligitis huic adole scenti cum summo respectu divitis agendum: ita demum enim videbitur, id quod fecit necessitate fecisse, si de illa queretur. ---- Ergo, quod ad meum consilium pertinet, hic invitus egit: ea, quae dicenda accepit, pertulit. In tractatione ergo ipsa, statim ab initio, maximum se beneficium accepisse, quod sibi consummare studia contigisset, fatetur; fortunam accusat, cuius potestate factum sit, ut mallet omnem usum loquendi perdidisse, quàm cum homine de se optime merito iam bis consistere. Subinde: accepi beneficium, quantum maximum dare parentes liberis possunt. --- huius liberalitate, huius opibus, peregrina studia, clarissima exempla, otium, quo plurimum studiis confertur, sum consecutus. ---


page 801, image: s0837

accepi pecuniam, votum, spem futuram in posterum vitae. --- accepi beneficium, ne illud quidem inficiabor, non reddidi. Non tamen continuo sequitur, ut ingrati lege teneatur, qui acceptum beneficium nondum compensaverit. Alioqui nemo est, qui non calumniae genus possit incidere. Describitur postea necessitas, de qua dictum est; moderatio in actione, vocis, vultus, nihil asperum, extra causam; propositum grati in posterum animi, et confessio debiti.

[Note: Controv. 4. 24.] Ponitur et illud actionis, de qua agimus, exemplum: Cimon ingratus Calliae, apud M. Senecam. Leges: Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque interficiat, sine fraude sit. Et: Ingrati sit actio. Thema: Miltiades petulatus damnatus, in carcere alligatus decessit. Cimon filius eius cum sepeliret, vicarium se pro corpore patris dedit. Callias dives, sordide natus, redemit eum à republica, et pecuniam solvit, eique filiam suam collocavit. Quam ille deprehen sam in adulterio, deprecante patre occidit. Ingrati reus est. Leges verae sunt: exemplum fictum. In hac controversia merito ille color et Gallioni et Latroni et Montano placuit, ut nihil in Calliam diceretur contumeliose, et redemptorem, et socerum, et infelicem. Unde non Cestii tantum improba est sententia, qui multa in avarum, et in foeneratorem, et mensularium, et lenonem dixit, dum vult illud probare, reddidisse Cimonem beneficium, quod talem socerum habere sustinuisset: sed et Iunius Bassus ferri nequit, cum pro Cimone dicit: Calliae filiam uxorem duxi. Hanc tibi pater


page 802, image: s0838

[Note: Porcius Latrio.] iniuriam feci, dum ingratus esse nolo. Beneficium porro Calliae maligne inter pretantur, qui disputant ex persona Cimonis: Ut audivi esse, qui pecuniam numeret, miratus sum, fuisse in civitate nostra quemquam, qui Cimonem redimere quam [Note: Niger Brutidius.] Miltiadem maluisset. Ego ne patrem quidem meum, nisi innocens fuisset, redemissem. Et qui illas quaestones fecit: an si sua causa fecit hoc Callias, [Note: Gallio.] ut redimeret Cimonem, an sit beneficium. Et qui illas: an acceperit beneficium Cimo? deinde, an teneatur is, qui beneficium acceperit, quod non petivit? Nam Hisponis Romani stolide dura est quaestio: An retulerit gratiam hoc ipso, quod occidit. Figura tolerabiliore, sed non satis probâ Montanus Votienus quaesivit, angratiam retulerit Cimon Calliae. Tuli, inquit, filiam tuam uxorem, filia tua Miltiadis nurus facta est. Non putas beneficium, habere communes cum. Miltiade nepotes?

Loci huius controversiae sunt vel pragmatici, vel pathetici: quorum illi ad ius, hi ad aequitatem pertinent. In pragmatico genere Cimon vincit hac ratione, quod ingratus non censetur, qui beneficio se ad patientiam rei inhonestae obligari nec putat, nec patitur. Quo pertinet illud Montani: Certe beneficium reddam, cum tam honestum desider aris, quàm dedifti. Ego adulteros dimittam? quod aliud facerem, si alligatas haberem manus? Et, Arellii Fusci: Ferrum à lege mihitraditum, ad vin dictiam pudicitiae, proiciam? [Note: Declam. 277.] Et ex Quintiliano: non potest videri saevitia, non crudelitas, quae per leges venit: occidere adulterum licet cum adultera. In pathetica


page 803, image: s0839

[Note: M. Senec. controv. 4. 24.] tractatione illam aequitatis quaestionem pro Cimone Latro movit: an, si affectu et indignatione ablatus, non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit?

Contra Cimonem pro Callia progmaticum est, si dicatur: diversam esse rationem eius quod lex iubet, et quod permittit. Non oportere statim fieri, quod licet facere. Permisit tibi, Cimon, lex uxorem interficere, non praecepit. Quo minus utereris eâ licentiâ, memoria beneficii, preces soceri, ipseque conspectus et interventus eius, te morabantur: si quid humani in te esset. Tune non donares patri filiam, qui tibi et libertatem et vitam, in vinculis morituro, donavit? Non petitur à te stuprotum patientia. Potuisti abigere tuo mtrimonio, quam male iunctam expertus es. Satis existimationi tuae consuluisses. Carnificis officium occupare, etiamsi lex indulget, furor est, non ratio: quid, in oculis parentis filiam interficere? beneficium maleficio rependere? beneficii auctorem vivum, videntem, praesentem, deprecantem negligere, reicere, laedere? Nam in pathetico genere, omnia aequitatis, et miserationis nomina et momenta Cimonem pro Callia interpellant.

Iam antea dictum est, quaedam in hac controversia, importunius mota esse. In quo genere fuit illa Gallionis quaestio: An teneatur is, qui beneficium acceperit, quod non petivit? Non rogavi, inquit, te, dedisti istud iactationi tuae, putasti ad gloriam tuam pertinere. Crebra sed improba


page 804, image: s0840

ingratorum cantilena. Quaedam non rogantur, desperatione impetrandi: quaedam dubitatione, unde rogandum sit: neque ab ignotis, nullave familiaritate perspectis facile beneficia petuntur: quibusdam desideriis, quo minus proferantur, ista obstat rei magnitudo. Quis ingentem pecuniae summam, libertatem, vitam ab eo postulare ausit, quem nullo usu habuit amicum? Quis in vinculis socerum qquaerit, cui prius oneri, quàm usui sit? Quaedam miseriae includunt vocem, non laxant. Tune, quod gloriosissimum est in beneficio, in contrarium vertes, praevenisse preces inopis, spectasse necessitatem, non exspectasse vocem? Ita honestissimae voluntatis gratiam perdet, qui humanitatis priorem, quàm hominis rationem deduxit? Gratissima esse debent beneficia [Note: Seneca 2. de benef. 1. et 2.] parata, facilia et occurrentia, ubi nulla mora fuit, nisi in accipientis verecundia. Optimum est, antecedere desiderium cuiusque: proximum, sequi. Illud melius occupare, antequam rogemur. Quia cum homini probo ad rogandum os concurrat et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum. Ita ille, qui beneficium docet dare et accipere. Et mox: ideo divinanda cuiusque voluntas, et cum intellecta est, necessitate gravissima rogandi liberanda est. Qui hoc fecit, ille, quod in benefaciendo summum est, fecit. Quam fuerit itaque nequam, qui neget beneficium datum, quod non petenti datum est? At enimvero, inquit, iactationi suae hoc dedit, qui mihi benefecisse voluit videri? O te ingratum, qui


page 805, image: s0841

beneficio manifesto affectus, adiutus, sublevatus, de beneficii auctore male opinaris, nefarie suspicaris! Quod si plane tibi de eius ambitione constaret, aequissimum erat, ut quantum tu accepisses, reputares, non quàm bene ille dedisset. Auferetur ex vita hominum res pulcherrima, benefacien di studium, si liceat in alienis beneficiis curiosum esse, et maligne interpretari animum benefacientis. Quid enim erit, quod non vellicare possit malignitas? Scilicet, cum de accipiendo beneficio agitur, tum vero sine anxia deliberatione omnibus in [Note: Terent. Adelph. 2. 3. 1.] promptu fuerit illud Poëtae:

Abs quovis homine, cum est opus, beneficium accipere gaudeas.

At ubi de habenda gratia quaeritur, in Platonis rem publicam credo eatur, et sapientium regulae conquirantur, an beneficium recte atque ordine datum sit, an nihil in dantis animo aut arte desiderari possit. Dummodo constet, eos, qui ita dubitant, nullo modo recte accepisse beneficium; pravumque in se ipsos exemplum statuere. Quî minus enim accipiendi, quàm dandi beneficii regula et ratio sit?

Nec melioris notae est, illud effugium, in quo Nigri Brutidii ingenium desudavit: Beneficium est, inquit, quod totum eius causa praestatur, in quem confertur. Ubi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium, sed consilium. Improbe haec dicuntur: malignique et suspiciosi [Note: 6. de benef. 13.] animi non obscurum habent specimen. Quanto verius, et rectius Seneca? Non sum tam iniquus,


page 806, image: s0842

inquit, ut nihil eî debeam, qui cum mihi utilis esset, fuit et sibi. Non enim exigo, ut sine respectu sui mihi consulat. Imo etiam opto, ut beneficium mihi datum, vel magis danti profuerit: dummodo id qui dabat, duos intuens dederit, et inter me seque diviserit: licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitavit: Ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi. Summae malignitatis est, non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo affecit. Subicit memorabilia exempla, et repetit sententiam, malignae descriptioni Brutidii oppositam: Non sum invidus beneficii interpres, nec desidero illud mihi tantum dari, sed et tibi. Alia quaestio est, si totum sibi praestitit alter, quod fecit, totum sibi imputavit. Sed an istud factum sit, raro ad liquidum deduci potest. Pleraque ambiguae aestimationis sunt: in quibus, si homo quidem es, humanior debet apud te valere interpretatio, ut credas, tibi quoque datum, de quo dubitatur, an sibi tantum dederit, qui fecit. Denique, si planius tecum agi vis, noli, quaeso, caussidicorum strophas sanctissimis boni moris legibus obvertere.

Sed illa quidem de Cimone ficta est controversia. aliud enim traditur à Nepote, et Plutarcho, in eius vita. Ex recentiore historia memorabile [Note: lib. 5. cap. 3.] est, quod Baptista Fulgosius consignavit circa nuptias beneficio parandas. Rolandus Petri Siciliae Regis frater, à Roberto Neopolitano Rege bello navali captus tenebatur.


page 807, image: s0843

Cumque frater eius parum de redimendo eo cogitaret (quippe qui ignavia amissam classem aegre ferret) Comiola Senensis, Messanae agens, vidua et flore aetatis, et ingenti opulentiâ insignis, misit, qui captivi animum explorarent: ducturusne uxorem foret puellam, cuius liberalitate, miserias carceris evaderet. Tum enimvero Rolandus, ut divinitus missam opem exosculatus, prolixe polliceri coepit. Stabilito igitur per procuratores matrimonio, Comiola duobus auri unciarum milibus sponsum redemit. At ille Messanam reversus, et pactas nuptias inficiatur, neque ullam pro beneficio gratiam debere vult Comiolae: tamquam longe infra generis regii splendorem destitutae. Convincitur apud tribunal ecclesiasticum, amicorumque et propinquorum obiurgationibus, ut denuo animum matrimonio applicaret, adactus, in sollennem congressum, velut pacti repetendi causa, venit. Ibi coram omnibus Comiola, cum sua beneficia commemorasset, ingratumque et perfidum eius animum notasset: ego vero, inquit, ultro nuptiis renuntio, neque, ut cum tam ignavo et ingrato homine aetatem agam, aequum existimo; atque adeo ex hoc die DEO pudicitiam meam una cum opibus consecro. Ingrati a quovis iudice damnandus, adhuc hodie facto puellae arguitur, atque infamibus exemplis accensetur.

[Note: ap. esand. Fulgos.] Similior fictae de Cimone controversiae est historia Philippi Mariae Ducis Mediolanensis,


page 808, image: s0844

qui fraternis odiis ad summum rerum omnium discrimen redactus, beneficio matrimonii se expedivit. Facinus enim Canis, Dux copiarum eius, mortem sibi imminere cernens, non aliud, inquit, ô Philippe, rebus tuis remedium superest, quàm si me exstincto, uxorem meam matrimonio tecum coniungas. Ita et gratiam militum tenebis, in quibus unica spes; et opibus meis luculentis sane et amplis, ad constituendum tuum statum uteris. Successerunt ex voto consilia. Sed ingratus animus nullo merito mutatur. Disparem uxoris aetatem gravatus Philippus, ut scelere exiret, quod incolumitatis suae causa iniverat foedus, ficto laesi pudoris crimine miseram perculit, peractisque iudicii imitamentis, clam interimi iussit. Quid non ingratus animus designat? Sacra matrimonii, fidem coniugum, pactosque hymenaeos, impetu rumpit, et ex Principe, tyrannum, ex homine bestiam facit.

Te quoque, decus soeminarum Amalasuntha, cuius animum non arma, non astutiae inimicorum fregerunt, beneficia tua exitio dederunt. Theudatus erat, quem iudicio convictum et inique rapta restituere iussum, dimiserat, et ad bonam frugem rediturum speraverat Amalasuntha. Addit clementiae munus incomparabile; mortuoque Atalaricho filio successorem destinat. Ita et macula prioris iudicii eluetur, inquiebat; et Theuderici nomen, cui sanguine proximus es, in te honorabitur. Sed iureiurando sanctissimo confirmabis mihi, te


page 809, image: s0845

contentum imperii nomine, nihil de ea, quam hactenus tenui, potentia diminuturum esse. Iurat conceptissimis verbis Theudatus, qui nihil magis interim animo, quàm iniquam ex priori offensione iracundiam flagitiosa perfidia ulcisci, agitavit. Statim enim, ut adeptus est, quae concupiverat, cuncta promissis contraria facit: Amalasuntham carcere primum concludit, mox interficit. Accessit non minus scelus, sceleris dissimulatio: quasi nolente ipso, adeo [Note: lib. 1. Goth.] non probante, peracta caedes foret. Procopium adi, diligenter ista memorantem. Quid hîc obicient Amalasunthae, ingratorum patroni? Prudentius, dicent, eligere debuit, cui beneficium daret, non debuit salutem suam homini, quem offensum sciebat, committere. Non minus flagellant Theudati facinus, quàm virtutem Amalasunthae laudant, qui ita cavillantur.

Quare nec inventus est olim tam improbus caussidicus, qui vel fictae controversiae hunc [Note: lib. 7. instit. orat. 4.] colorem inducere auderet. Quintilianus certe cum in actione ingrati, annotat, unde moveri possint iuris cavillationes, haec tantum ponit: an is, cum quo agitur, acceperit beneficium: quod raro negandum est. Ingratus est enim, qui negat. An, quantum acceperit, reddiderit: an protinus, qui non reddiderit, ingratus sit; an potuerit reddere: an id quod exigebatur, debuerit: quo animo sit. Nemo tam impudens fuit, qui insultaret casibus humanis, et diceret: collocasti sane beneficium, sed apud offensum. Iterum insurgent: frustra quidem in foro talia exspectari, quae


page 810, image: s0846

rei causam invisam, actoris honestam facerent. Sed in animis omnium, non tam certum tribunal insidentium, quàm in toto orbe mores humanos arbitrantium, prudentiam eius desiderari posse ac solere, qui ingratos nec immerito suspectos beneficio affecerit. Tristem de mortalitate sententiam ferunt, qui ita iudicant: neque ratione arguunt humanos errores, sed, ut dixi, casibus humanis insultant. Quibus occinenda est gravis apologia Gregorii Nazianzeni: cui et ipsi temere exprobratum est, quod Maximum (hic ut Iudas à praeceptore deficiens, ex intimo amico acerbissimus hostis factus erat) laudasset, provexisset, [Note: apud Gregor. Presbyt. in vit.] beneficiis suis dignum iudicasset. Si ego, inquit, benignus in illum, ideo accusor, quod pravitatem eius non praevidi, quid tandem hominis fuerit, qui pro benignitate, quam expertus est, maximâ, insidias in me instruit? neque enim praevidisse improbitatem, crimen habet (solus id DEUS potest) et nobis insuper lex praecipit, omnibus misericordiam exhibere, et patria benevolentia religionis socios suscipere. Eum qui venit ad me, inquit Christus, non eiciam foras. Magna res mihi videbatur, Maximus à Graecorum superstitione ereptus et sacro lavacro tinctus, et loco Herculis, Trinitatis cultum professus. Magna mihi res erat, homo virtutem capessens. Etsi enim postrema satis ostenderunt, nihil etiam in primis sinceri fuisse: nobis tamen non licet ista explorare. Non cogitationibus intervenimus, non futura, nisi Deo revelationem gratificante, scimus. Nam nos quidem faciem videmus: animum Deus introspicit.


page 811, image: s0847

Pia oratio, cuius vim et ipse complectitur, postquam exprobrantes introduxisset:

[Note: Tom. 2. in vit. p. 15. et 16.] ti/ ou)=n; squ\ tou=ton ou) xqe\s2 ei)=xes2 e)n fi/lois2;
kai\ tw=n megi/stwn h)ci/ous2 e)gkwmi/wn;

Quid igitur? an non heri in amicis hunchabebas? annon summis eum dignabare laudibus? In responsione tum multa praeclare, tum illud:

*pistou= ga\r a)ndro\s2 ou) de\n e)upeiqe/steron,
pro\s2 e)ula/beian r(a|di/ws2 o(rmwme/nou
h)\ ou)=s1an, h)\ dokou=s1an. w)\ xrhstou= pa/qous2.

Viro fideli nihil ad habendam fidem facilius est, qui ad pietatem et probitatem, quae el est in aliis, vel esse videtur, statim adiungi cupit, ô vitium probum! Et subinde:

*ei) tou=to deino\n, oi)=da polla\ polla/kis2
toiau=q) a( mentw/n. a)/ra s1uggnw/s1esqe/ moi
)/*andres2 dikastai\ th=s2 kalh=s2 a(marti/as2.
h)=n me\n ka/kistos, a)ll( e)ti/mwn w(s2 kalo\n.

Si peccatum hoc est, multa memini talia me peccavisse. Sed ignoscetis, Iudices, tam praeclaro peccato meo. Erat quidem ille pessimus; sed colebam eum pro bono.

Ceterum, cum ingrati animi vitium per omnem vitam late pateat, insignioris tamen notae hoc crimen est, quando in patriam, parentes, et qui loco parentum sunt, praeceptores, patronos, hospites committitur. Quo enim sanctioribus humanae societatis vinculis, haec nomina destinantur, eo foedius ea violari, in aperto est. Et de gratia quidem patriae debita, aut iis, in quos se patria convertit, Principibus, luculenti in multas fori actiones


page 812, image: s0848

transferuntur loci: graviusque fere, quae hic peccantur, appellari solent. neque tam facile est (ut hoc unicum annotemus) invicem patriam et Principes, ingrati arguere. Quod probe intellexit [Note: lib. 5. cap. 3.] Valerius Maximus in istis: Ceterum ut senatus populique mens in modum subitae tempestatis concitata, leni querela prosequenda est: ita singulorum ingrata facta liberiore indignatione proscindenda sunt. Factione senatus Romulus, tribunitiis furoribus reliqui, quos ibi refert, conciderunt. Miserandum inter haec turbamenta publici decoris, Rei publicae nomen, sui parum compotis. Multo minus ferendum est, si falsis rumoribus Principum fama aspergitur. Quibusnon debuit [Note: lib. 5. cap. 3.] moveri Baptista Fulgosius, ut actionem ingrati adversus Iustinianum Imperatorem instrueret, quod Belisarium post ingentia merita, erutis oculis stipem mendicare coëgerit. Quam rem alii ad exempla vertentis fortunae maluerunt referre. Sed quo auctore [Note: Chil. 3.] ista iactantur? Ioannem Tzezem frustra nominabis. Nam is non tacuit aliorum historicorum monumenta, negantium, id Belisario accidisse. sicut iam monuit Nicolaus Alexannus, in notis [Note: p. 10. adde 85. et 86. v. Procop. bell. Pers. 1. f.] historicis ad Procopii a)ne/kdota. Idem, qui Ioannis Cappadocis Patricii Exconsulis casum eius generis suggerit, unde nata haud dubie fabularum architectis occasio omnia permiscendi. Id quod Petro Crinito, et Raphaëli Volaterrano per est familiare. Sed libros tot iam censuris confossos, totque mendaciorum convictos, mirum sit, si quis hodie securo animo


page 813, image: s0849

velit sequi. Verum, post Giphanium, et alios, nolumus actum agere.

Demenda est potius iniuria venerando nomini [Note: lib. 5. cap. 3.] Friderici II. Imperatoris aspersa apud Fulgosium: ubi reus ingrati erga Honorium ceterosque Pontifices et Ecclesiam Romanam animi agitur optimus Princeps. Intolerabilis est insolentiae, muneris Pontificii facere Imperium: quod Friderico Principum auctoritas rite detulerat; ita ut sollennem caerimoniam Romanae coronationis Pontifex sine flagitio denegare non posset. Neque ulla in Ecclesiam et Ecclesiasticos iniuria à Friderico orta est: Sed Pontifices, benignitatem Imperatoris singularem erga Ecclesiam, ingratissimo ferentes animo, modo Episcopos in eum exstimularunt, modo turbas et rebelliones undique concitarunt, ut redigerent in ordinem, quem revereri, et obsequio demereri divina humanaque lege tenebantur. Scilicet huius Imperatoris potentia, vires, prudentia, magnitudo animi, rerum bellicarum peritia, formidolosa fuere Romano sacerdotum senatui. Ut recte iudicat Aventinus; additque: Visum est flaminibus Romanensibus [Note: lib. 7. p. 535.] Imperium Germanum magis florere, quàm ipsis utile foret. Placuit id contundere, atque discordia non solum debilitare; sed in cineres quoque atque favillas redigere, et Fridericum huncce à fastigio rerum humanarum deturbare. Haec Innocentio, haec Honorio et Gregorio mens. Egit bonam causam non segniter Petrus de Vineis.


page 814, image: s0850

De ingratis erga Parentes liberis divinae [Note: Novel. 115. c. 3.] humanaeque literae amplissime decernunt: nobilisque exstat legislatio Imperatoris Iustiniani; quam interpretationes ex omni aequitate undique repetitae supplent. Huius loci est etiam officium tou= a)ntipelargei=n sive th=s2 a)utipelargw/s1ews2 seu mutuam alimentorum et sustentationis vicem exhibendi parentibus; divina lege praeceptum: quo, iuxta interpretes Hebraeos filius tenebatur, ut cibum et potum parenti subministraret, uti et vestitum; ex eo scilicet, quod Patris est, seu ex bonis paternis: quibus si careret, cogendus erat filius, si ipsi bona essent, ut utrumque aleret parentem, in quantum posset. Cui tamen sanctissimo, et quod iuri divino respondet, officio derogatum voluit glossa Pharisaica, in quam invehitur Christus Matth. 15. 5. Marc. 7, 11. Ad quem locum explicandum pertinebunt, quae annotarunt praeclarissimi Viri, Dilherrus disput. tom. 2. disp. 3. 9. 5. et Seldenus de I.N.et G. iuxta disciplinam Hebraeorum, VII, 2. Solonis [Note: Diog. Laert. in Sol. lib. 1. controv. 1 et 7.] lege, qui non alerent parentes, infamia not abantur. Apud M. Senecam annotatur lex: Liberi parentes alant, aut vinciantur. Demetrius Triclinius ad Sophoclis Electram: pa/ntwn ga\r tw=n nomi/mwn kai\ dikai/wn tou=q) e(\n krei=tgon kai\ me/giston para\ pa/ntwn a)nakhru/tgetai, fronti/da poiei=sqai patro/s2. o( *qeo\s2 a)pode/ xetai kai\ e)us1ebe\s2 logi/zetai. Inter omnia iure et legibus constituta, unum ab omnibus optimum et maximum celebratur, patris curam gerere. DEUS hoc suscipit, et pium iudicat.


page 815, image: s0851

Praeceptoribus non multum infra parentes deberi, nemo fuit bonus unquam, aut non barbarus, qui negaret. Magnificâ prorsus, et in [Note: orut. 8.] primis morata commendatione Iulianus effert beneficium Eusebiae Imperatricis, à qua libros Philosophorum, Historicorum, Oratorum, Poetarum acceperat, id est, verum ad prudentiam et virtutem comparandam praesidium: omnisque humanitatis expertem censet, qui non cupiat gratiam referri tanti muneris auctori. Quanto autem plus debetur gratiae ei, qui non libros, sed librorum intellectum usumque praemonstrat, id est, fido praeceptori? Sed hoc vinculo facile se ingrati expediunt scilicet. Quid enim? adolescens debui, inquiunt, quod debere desii, postquam eo loco constitutus sum, ut praeceptorem meum queam despicere. Tum: Operae pretium ei numeravi. quid potest à me desiderare amplius? Puto non defuturos, qui per magnitudinem animi nihil desiderent amplius: praeclare imo secum agi putent, si non experiantur hostes, quos educarunt discipulos. Sed quâ auctoritate possit fieri, ut lex aeterna habeatur pro temporaria, et brevi circumscribatur tempore pietas, cuius causa perpetua est, parum in expedito est. Respondeat his hominibus Seneca, felix cetera, nisi discipulum [Note: 6. de benef. 15.] habuisset Neronem. Iso modo, inquit, ne medico quidquam debere te, nisi mercedulam dices: nec praeceptori, quia aliquid numer averis. atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna reverentia est. --- Quid ergo? quare et medico et


page 816, image: s0852

praeceptori plus quiddam debeo, nec adversus illos mercede defungor? Quia ex medico et praeceptore in amicum transeunt, et nos non arte, quam vendunt, obligant, sed benigna, et familiari voluntate. Ostendit deinde sollicitudinem et unicum affectum [Note: lib. 3. c. 6. vid. Val. Max. 9. 5. 2. Gell. 3, 8. 6. benef. 36.] medici, aegro suo timentis: ad exemplum Philippi apud Curtium: longe dissimilis scilicet, alterius, quo Pyrrhus utebatur, venefici timocharis; aut impostorum, quos iterum describit Seneca: Multiques auxerant morbos, et incit averant, ut maiore gloria sanarent, non potuerunt discutere, aut cum magna miserorum vexatione vicerunt. Progressus à medico, ad praeceptorem, hic quoque distinguit vulgarem praeceptoris operam et singularem ac familiarem. [Note: 3. benef. 16.] Ne praeceptorem quidem, inquit, habeo, cur venerer, si me in grege discipulorum habuit; si non putavit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me direxit animum: et cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi. Haec si exigentur ad normam sanctioris philosophiae, non sustinent censuram cordati iudicis: nisi comparandi meriti causa, non dissolvendi, dicta acceperis. Sequitur enim de peculiari opera: Alter (praeceptor) rursus in docendo, et laborem et taedium tulit, praeter illa quae à praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit, et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam. Tum ingenium latens, et pigrum, iniecta (ut ita dicam) manum, extraxit: nec quae sciebat, maligne dispensavit, quo diutius esset


page 817, image: s0853

necessarius, sed cupiit, si posset, universa transfundere. Ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo. Adicit plura in hanc sententiam: quae surdis plerumque auribus occinuntur.

Patronorum officia, etiam in foro, gratum reposcunt animum, non tantum, ubi gratuita [Note: Tac. 11. A. 6.] sunt, sicut apud Romanos quodam tempore; sed etiam, ubi emolumentis aestimantur: si patronus, non suo quaestui inhiavit, sed meis commodis prospexit; ad inimicorum insidias occurrit, excubavit, timuit; nihil diligentiae, et amoris pro causa reliquum fecit, id est, si amicum se praestitit. Quare ingrati merito apud omnem posteritatem reus est Populius Ciceronis interfector. Controversiam ita proponit [Note: lib. 3. controu. 17.] M. Seneca: Popilium parricidii reum Cicero defendit: absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Pepilius, et caput eius ad Antonium retulit, accusatur de moribus. tamquam ingratus scilicet. id quod amplius interpretatur [Note: 5. 3. 4.] Valerius Maximus, facundâ commemoratione sceleris, quam ita claudit: Invalidae ad hoc monstrum sugillandum literae: quoniam qui talem Ciceronis casum satis digne deplorare possit; alius cicero non exstat. Capitonis apud Senecam ista est oratio: Deduxi ad vos reum omnium, quos terra sustinet, nocentissimum, ingratum, impium, percussorem, bis parricidam: nec tamen timeo. [Note: Conf. Val. Max. et M. Senec.] patroni viderint. nemo à Popilio quidem, nisi post beneficium occiditur. Quod defenderit Cicero hunc Popilium, ex historia desumptum


page 818, image: s0854

est: quod in causa parricidii defenderit, ab ingenio declamatorum est, qui nocentiorem voluerunt reum facere, et occasionem sententiis ac figuris quaerere. Etiamsi autem in privato iudicio defensus sit, ingrati animi crimen ac invidia non simplex in reum in cumbit. Naturale est enim, ut quod in nullo patrono oportuit, indignius sit factum in Ciceronem patronum, quae Latronis est sententia. De manumissorum et libertorum grato ingratove in patronos animo eiusque poena, iure civili Romano Graecoque abunde decretum est. Patrocinii nobilioris genus, quod Romae instituit Romulus, partim lege publica, partim pactione privata, partim moribus et institutis continebatur: denique mercenaria res tota facta est, et ex formula conventionis iudicanda. Sicut autem sancta inprimis Patroni et clientis antiquitus nomina sunt: ita haud dubie invisum fuit et animadvertendum crimen, cliens ingratus. Atque [Note: Serv. ad 6, Aen.] si LL.XII. Tab. proditum fuit, Patronus, si clienti fraudem fecerit, sacer esto: Non immerito credas, clientis quoque in patronum fraudem, severa lege vindicatam esse. Quamquam clientium infirmitas, ab iniuria potentiorum, per illam legem vin dicata, non aeque ad nocendum efficax aestimari potest. Sed in hoc genere necessitudinis, cum beneficium et observantia utramque paginam faciant, de quibus in vicem pugnabant veteres, proditae non reperiuntur in iudicio querelae. Ingrati scilicet querela ad beneficii auctorem spectat, ac eius nomine


page 819, image: s0855

instituitur: aggravaturque, si is pater aut praeceptor, aut patronus, aut hospes fuerit.

Nam et hospitii sanctimoniam, non virtus modo et humanitas, ut hodie, sed iura etiam et leges definiebant. Omni autem lege fortius sacravit iura hospitii Philippi Macedoniae Regis severitas: qui improbissimo militi, ingratissimo hospiti, avidissimo naufrago, stigmata inscripsit, ingratum hospitem testantia. quasi diceret, [Note: 4. de benef. 38.] interprete Seneca. Aequum est, intra fines regni mei, te literas ist as oculis inscribendas, durissima fronte circumserre; ostende, quàm sacra res sit mensa hospitalis: praebe in facie tua legendum istud decretum. -- -- Magis ista constitutio sic erit rata, quam si illam in aes incidissem.

Et si quidem lex adversus ingratos in aliqua civitate ferenda sit, nemo suaserit, dubia aut incerta comprehendi. Nemo postulabitur ingrati, qui nondum reddidit beneficium; qui minore mensura reddidit; qui non reddidit ei, de quo dubitari potest, an dederit beneficium. In confesso sint merita oportet: in confesso crimen ingrati animi. Quod cum multiplex sit, duabus tamen praecipue rebus cernitur: vel cum dissimulatur et negatur beneficium; vel cum bene meritus dictis factisque laeditur. Illud prius genus ingratorum, crebrum et frequens; hoc posterius, tamquam ferinae cuiusdam et inhumanae pravitatis, rarius existimavit [Note: orat. 3. p. 191.] Iulianus. cuius sententiam exempla novissimi temporis non affirmant, legislatorem autem potius monent, ut increscentibus vitiis


page 820, image: s0856

modum statuat. Praecipua scilicet legis condendae industria in eo versabitur, ut ii coërceantur, qui homines de se sine controversia bene meritos, calumniis, maledictis, iniuriis, molitionibus inimicis ac hostilibus violant. De quibus Carolus Paschalius in censura animi ingrati (cap.29.) (in hunc modum disserit: Insigniter ingratus is est, quem non modo tibi beneficio non adiunxisti, nec solum pro benefactis gratiam non reddit, sed maledicta, eaque insuper malefactis cumulat. Cui plus debet, hunc magis odit, ex obligato ac debitore fit inimicus, numquam non periniquus, ir arum, minarum, vitionis plenus. Hoc deterrimum genus hominum, è quibus nihil nisi messem mali metere licet, quidam assimilant arieti, qui altorem suum saepe cornibus incursat. Ego potius talem dixerim esse lupum illum, de quo exstat Graecum epigramma, to\n lu/kon e)c i)di/wn mazw=n tre/fw. --- --- Hoc genus ingratorum notat Sapiens hisce verbis: Qui, inquit, reddit mala pro bonis, non recedit malum de domo eius. In dissimulatoribus et inficiatoribus beneficiorum, relinquantur, puto, suis moribus, qui de beneficio accepto, non satis evidenter possunt convinci. Sed qui indubitabilibus sunt beneficiis affecti, ope adiuti, liberalitate sublevati, doctrina eruditi, cura educati; hi, si inhumanâ impudentiâ velint inficiari merita, et quod plerumque sequitur, maleficii sui turpitudinem minuere; illi malo domandi fuerint.

In utroque hoc genere eminent flagitii atrocitate, quibus beneficia eo usque laeta sunt, dum


page 821, image: s0857

[Note: Tac. 4. A. 18.] videntur exsolvi posse; ubi multum antevenere, pro gratia odium redditur. Ex odio iniuria; exiniuria novum dium. Proprium enim humani [Note: Tac. Agr. 42.] ingenii est, odisse quem laeseris. Hoc habent pessimum animi magna fortuna insolentes; quos laeserunt, [Note: Sen. 2. de Ir. 33.] et oderunt. Et descripsit quidem ingratorum ingenia moresque, turpitudinisque tantae notas et insignia in literas misit, eademque opera quasi suasoriam legis adversus ingratos [Note: Paraenes. advers. ingratos, tom. 2. oper.] concinnavit doctissimus vir Lilius Greg. Gyraldus; omisit autem, sive reperiri non credidit, pessimum genusingratorum, qui cum inficiari non possint manifesta hominum de ipsis praeclare meritorum beneficia, quorum tamen hostili interim odio flagrant, invertere totam causam, et à sensu horribilis fallaciae avertere mentes aliorum conantur, ementiendo sine nomine et ex longinquo beneficia, velut in eos collata, erga quorum verissima beneficia se ingratos praebent, cum tamen nec voluerint, nec potuerint facere quod iactant, manifestaque rerum fide et invictis argumentis mendacii ac vanitatis argui possint. Interea apud homines rei totius ignaros, famam ingrati animi, cuius sibi conscii sunt, obliterare, atque ultro querelam illam serere student, quam adversus ovem in fabulis lupus orditur. Ceterum inauditae malitiae fraudem, operae pretium est victuris chartis detestari peculiari cura, qua Charites ornabuntur.

Quin autem manifesta eiusmodi et nefaria ingrati animi crimina, lege describi atque


page 822, image: s0858

coërceri queant, quid relinqui dubitationis potest? quod in liberis Iustinianus Imperator, quem ante laudavimus, in exemplum prudenter graviterque perfecit. Poena, ut statuatur more Persarum in ingratos, multas ob causas, nemo [Note: lib. 23. c. 31.] suaserit. neque antiqui, usquequaque probarunt. Ammiani Marcellini notus est locus: Leges apud Persas impendio formidatae. inter quas diritate exsuperant, latae contra ingratos, et desertores. Ignominiam statuere notabilem, loco poenae, consultius est: ad quam delendam expiationibus quibusdam locus non praecludendus esset.

At, inquis, quin ferre adversus ingratos leges possint, penes quos condendi iuris potestas est, nemo abnuat. An autem consultum sit hoc facere, non aeque in expedito est. Nos illam disputationem nunc ingredi non constituimus, nisi quod ex allatis haud pauca huc faciunt. Sunt exempla gravissimarum nationum: est ratio summa in rei utilitate, ad finem publicae felicitatis consequendum necessaria; cum non minus ingrati animi vitium omnes morum labes continere aut trahere credatur, quàm gratus animum omnium virtutum proventu ac necessitudine celebratur: est increscens hoc aut illo aevo hominum pravitas, et ingratorum multitudo; qui in aliis discunt et experiuntur, quod paulo post adversus patriam exerceant: Sunt alia momenta, quae tempus, locus, et componendae disciplinae publicae ratio suppeditare solet.


page 823, image: s0859

Senecae rationibus plerisque iam responsum est, nec multum proficit sollicita illa beneficii et debiri distinctio. Quasi minus debeantur, quae ex lege naturae, et summa iustitiae ratione, etiam extra civilem formulam, debentur; quàm ea quae civilibus decretis sanciuntur. Ut taceam, illam sententiam ad eos tantum ingratos pertinere, à quibus reposcitur beneficium; sive qui reddendi beneficii causa appellantur: cum potior de iis quaestio sit, qui pro bona gratia malam reddiderunt, beneficiumque maleficio rependerunt. Sed nec illa Stoicorum iactantia apud legislatoris aures tempestive promulgatur, quâ altiora subinde consilia, neque ex virtutum regulis, sed instituto quodam gloriae extra ordinem petendae, aestimanda in ore habent. Sicut autem, iniurias etiam maximas, ex proposito quodam sublimiore, tolerare, nemo vetatur: ita ut hoc faciat quisquam, nullus legislator, nullus iudex, quorum munus sanctissimum in prohibenda et punienda iniuriâ praecipue versatur, praecipere solent.

[Note: 30 de benef. 17.] Denique Seneca de poena ingrati disputans, Quid ergo? inquit, impunitus erit ingratus? Mox decernit ei poenam, odium publicum, suppliciorum gravissimum; iram deorum, tormenta conscientiae, tristem et morosam vitam: cum ex diverso gratus homo aequali perpetuaque voluptate fruatur. Comparari autem potest (ita pergit) utriusque vita. cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse insiciator ac fraudulentus solet; apud quem non parentum qui debet, honor est, non


page 824, image: s0860

educatoris, non praeceptorum: alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae exspectans, et ex hoc ipso affectu gaudium grande praecipiens; nec quaerens quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat, non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis. Et iam antea de [Note: 3. benef. 6.] crimine ingrati dixerat: neque absolvimus illud, sed --- --- tantum odio damnavimus, et inter ea reliquimus, quae ad iudices Deos mittimus. Imitatur [Note: I. B. 2, 20, 20.] Grotius hanc sententiam, cum talia peccata DEO vult punienda relinqui, qui et ad ea noscenda est sapientissimus, et ad expendenda aequissimus, et ad vindicanda potentissimus. Loquitur Grotius de peccatis, quae nec directe nec indirecte spectant ad societatem humanam, aut ad hominem alterum. Tale autem peccatum esse ingrati animi vitium, in manifestis illis et enormibus speciminibus, quae ante designavimus, concedi nec potest nec debet. quod et Feldeno observatum. Itaque crimina ingrati animi, quatenus incertam aestimationem habent, lege non coercentur: quando autem clara sunt et indubia, in libertis, in liberis, etiam ius Romanum punivit. cum id, rei publicae intersit, et ad salutem civitatis pertineat. Quare et [Note: Strictur. ad censur. Feld. 1. 3.] Graswinckelius, Grotii mentem ita explicat, ut omissionem gratiae, non offensionem aut laesionem intelligamus. additaque: Gratitudo adversus parentes ac patronos etiam cogi potest. non enim in arbitrio liberorum et libertorum est, gratum esse, sicut aliorum quorumlibet. Quae postrema verba, comparationem habere possunt,


page 825, image: s0861

sententiam absolutam tueri non possunt, neque enim, accurate loquendo, dixeris: cuiusquam arbitrio relinqui, gratus velit esse, an ingratus. Si itaque Grotius dixerit, in suscipiendo bello non temere suadendum esse, ut adversus ingratos suscipiatur, si nulla alia causa accesserit, reprehendi non debet voluntas, restringere bellandi licentiam conantis. Sicut nemo facile iudicaverit: hic populus adversus libertatis suae auctores et defensores cornua erigit, insolentemque se et ingratum praebet, ergo armis petendus et ad officium redigendus est. Verum, so iniuriae aliae manifestae, quae bello iustam causam dant, accesserunt, ingrati animi vitium in suasoriis rationibus ad bellum impellere potest tam indigne laesos.

Qui interim legis iudicisque beneficio tueri se ab ingratis nequeunt, et ad DEI tribunal, ut ante dictum est, remittuntur, illi et ipsi, nontam vindictae studio, quàm fiduciâ auxilii, pietatis memores, ac inter hostiles ingratorum insultus, caritatis non obliti, ita suam causam cupiunt agere, ut emendari ingratos non everti desiderent. Sciunt quae ingratos poenae apud [Note: Ps. 41. et 55. et 109.] Prophetam inevitabili oraculo denuntiantem maneant: sed mallent illas deprecari, quam imprecari. Igiturintra hos limites oratio eorum decurrit: Vides, Optime Maxime Deus, qui ingratos odio et poenâ damnâsti, gratos praemiis promissisque incitasti, nos hostilibus insidiis peti ab iis, quos aluimus, quos educavimus, neque furoris adversum nos summi


page 826, image: s0862

quicquam reliquum fieri; vides nostra beneficia immanibus maleficiis rependi. Non ignoras, qui omnia scis, quotiens et quantum ignoverimus: candidaque et simplici mente, erroribus humanis, quae, ut res docuit, inhumanae pravitatis erant, tribuerimus. Sed in laesam totiens patientiam, furor insurrexit semper acrior: neque aliud quam interitum eorum speravit, qui tuâ hactenus sustentante dexterâ steterunt. Conserva nobis tua munera, DEUS Optime: resiste occultis insidiis, retunde apertas molitiones, dissipa conatus, obiurga bella nullos habitura triumphos. Fac ut ad se, et ad te redeant, qui hominem exuerunt, et tua praecepta conculcarunt. Nos ad veniam dandam semper erimus parati. en gregem nostrum, qui se tibi in clientelam et fidem tradidit! hunccine tu, Patronorum Maxime, calumniis inquinari, odiis oppugnari, iniuriis affligi, vivus vidensque (vivens in perpetuum, videns [Note: Psal. 86, 17.] omnia) patieris? Fac mecum signum in bonum; ut videant, qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me. Huiusmodi preces non magis possunt vanae esse, quam certum fixumque est; DEUM esse, fuisse, futurum esse gratorum patronum, ingratorum vindicem, qui suo digito scripsit legem, Ingrati sit actio.


page 827, image: s0863

DISSERTATIO IV. MILES CAPTIVUS. ad H. Grotii lib. 3, 14.

CApiuntur bello homines, omnis aetas, omnis sexus; urbes, civitates, omne rerum ac possessionum genus: iura quoque eripiuntur: quicquid denique ex hostico petunt bellantes, captivitatis subire conditionem ea cuncta dicuntur. Sed nobis nec de re omni bello capta, nec de omnibus hominibus in potestatem hostium redactis, sermo erit. Solus enim Miles captivus in argumentum huius dissertationis veniet.

Miles, quive pro milite, vel sacramento rogatus plenamque militiam habens, vel coniuratione aut evocatione, ad militandi munus auctoratus, intelligitur; quocumque militiae gradu aut ordine, manipularis sive gregarius, centurio, tribunus, praefectus, Dux, Imperator. Varia enim genera hîc enarrari nihil attinet, aut moribus temporum ac nationum describi. cum non aliud iam spectatur, quàm munus militandi, sive operam bello navandi. quod quidem praecipue obligatione metiri fas est: si non sollenni semper, et in sacramenti formulam redactâ; concisius tamen et in vicem adhibitâ, aut, ex naturâ rei, subintellectâ. Neque enim dubitandum est, quin voluntarius hodie miles, una cum auctoratis militans, fidem certe ibi obligatam habeat, unde stat; eodemque


page 828, image: s0864

iure, quo reliqui ex adverso constituti, capi posse censeatur. Id quod exemplo vexillariorum apud Romanos declarari potest. Retinebantur illi sub vexillo, ceterorum immunes, nisi propulsandi [Note: I. A. 36.] hostis, verbis Taciti. Sed ab hoste non minus capiebantur, quam ceteri. Voluntarium militem dixi. nam si quis, aliarum rerum causa in exercitu versetur, neque pugnet; ab eo ius belli abstineri, humanius et aequius est. Cumque feminam a rigore iuris bellici sublevare in multis sexus debeat, aequalem tamen cum viris sortem ultro subeunt feminae militantes, sicut Amazonum exempla, et si quae huius generis occurrunt, ostenderint.

Non parum autem refert, quo modo in manus hostium perveniat Captivus noster, et quae sit apud hostes eius conditio: sed nos unum nunc spectabimus, ad quod reliqua congruent; quo loco apud suos sit miles captivus aut esse debeat, quotiens de eo redimendo, aut de redempto, receptove, in republica consultatur ac sententia dicitur.

Cuius loci triplex est ratio: una, quae favorem negotio conciliat; altera, quae odium, tertia, ambiguam aestimationem habet, neque semper eodem modo expeditur.

Quae favorem captivis militibus conciliant, paulo altius repetenda sunt. Praeter necessitatem ergo et praestantiam operae militatis, qua res publica carere nequit (quippe rei militaris [Note: Orat. pro Muraena. cap. 10.] virtus praestat ceteris omnibus; omniaque latent in tutela ac praesidio bellicae virtutis, ut est apud Ciceronem) illud consideratu dignum est, quod


page 829, image: s0865

milites in onere totius civitatis sustinent partem maxime arduam et duram. Si enim in ipsa militia, urbanarum excubiarum labor haud immerito levior censetur, quàm eorum, quibus [Note: Tac. I. A. 17.] infestas apud gentes e contubernio hostis aspicitur: certe onus militibus pro tota civitate impositum, non potest comparari, cum eorum onere, qui interim pecunia aliisque pacatioribus modis bellum iuvant, partiendique laboris publici aequalitatem supplere quidem, sed non aequis passibus, contendunt. Quod, sicut in civibus manifestum est, ita nec in externo in peregrino, milite neglexit Darius apud [Note: 3, 8.] Curtium. quando non minus Graecos, quàm Persas, vocat suos milites, suam secutos fidem; gravi ratione addita. quod suam salutem credant civitati, cui militant, externi: imo pro civitate illa suam salutem periculis obiectant, id est, non faciunt peregrinorum opera, sed civium; neque suam, sed civium vicem proeliantur. Diminuitur aliquid, fateor, detam praeclara opinione, mercenaria vilitate quorundam: sed nec semper de sequiore proposito singulorum constare potest; et hominum vitia ad iniuriam rerum valere non debent.

Intenditur vis huius argumenti, si ille aut illi capti sunt, quorum virtus saepe multis bellis antea spectata fuit: aut, quorum necessaria rei publicae opera est. Meruisset profecto redimi [Note: Val. Max. 1, 1, 4. Flor. 2, 2.] M. Atilius Regulus, post amplissima virtutis opera edita, ex victore speciosissimo, ad miserabilem captivi deductus fortunam: nisi ipse


page 830, image: s0866

obicem posuisset suae liberationi. Licet enim plus fiduciae, quam consilii ad postremam illam pugnam attulisset, non potuit tamen nec debuisset haec culpa tot illustribus meritis opponi. Est huius generis, de captivo rege redimendo, quaestio: quam inter civium fidem, et totius civitatis incom~oda impeditam, magnus animus, qui solus capi non potest, in Francisco I. Galliae Rege aliquo modo explicuit, cum malle se captivum mori, carere regno, filioque [Note: Bodin. de Rep. 4, 1. et 10. Serranus in Franc. 1. pag. 443. Id. in Ioan. pag. 142. ann. 1357.] id relinquere; quam iniquis legibus oneratum ac diminutum recipere, in custodia Hispanica testaretur. Imitator scilicet gravitatis et constantiae, qua eius dem gentis Rex Ioannes, duobus saeculis ante, in Anglia captivus, Eduardi victoris regis postulata repulerat. In qua historia etiam illus occurrit, quàm adversus merita Regis sui ingrati, et deliberando eo parum solliciti fuerint ordines Galliae. Haud dubie enim durior est Vasquii sententia in Contr. Illustr. I, 7, 6.

Apud Christianos captivorum redemptionem [Note: Theophan. Homil. 19.] inter ta\ th=s a)gaphtikh=s2 s1umpaqei/as2 a)potele/s1mata, misericordiae et dilectionis opera ac specimina, com~endari, satis constat: ita ut ea de causa etiam sacris Ecclesiarum thesauris non parcendum, et viri pietate flagrantes, et postea leges Ecclesiasticae statuerint. Sed, si originem rei attendimus, non tam ad milites captos, quàm ad alios, ista benignitas pertinebat, quod vel Ambrosii illa ostendant, ubi de hac re agit: Quis est tam durus, immitis, ferreus, cui


page 831, image: s0867

displiceat, quod homo redimatur à morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quae graviores morte sunt: adolescentulae, vel pueruli, vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inquinabantur? Praecipue autem vincula religionis ergo Christianis iniecta, multo honore et cura celebrabantur. Non tamen nihil militibus prodesse debet regula caritatis Christianae, quae omnium virtutum praeceptis pondus adicit; omnia duriora mitigat, tristia edulcat.

Verum, cum hodie inter Christianos haud paulo mitior sit captivorum conditio, neque servi fiant, qui in hostium potestatem veniunt, miserationis non aeque potentia sunt momenta, sicut in captivis servientibus. nisi quod idem sentiendum est de iis, qui in Turcarum, Tartarorum et eiusmodi immanium gentium manus perveniunt. quorum conditionem descripsit, tristem tredecim annorum experientiam nactus Bartholomaeus Georgievizius. neque in hunc diem fere aliquid mutatum apparet. [Note: ap. Reusn. in Anti-Turc.] Tractarunt hunc locum abunde, quibus de bello Turcico superioribus saeculis consultatio oblata est.

Apud ipsos utique ethnicos multum miserationis in captivos trahebat, ipsa servitutis miseria, maior minorve, pro dominorum ingenio; sed nuspiam sine aerumna. Ipsa quippe captivitas, fiduciam, sine qua animus torpet, [Note: Curt. 5. 5. 19.] exstinguit. Alius domi est caeli haustus, alius lucis adspectus: mores, sacra, linguae commercium, etiam a barbaris expetuntur: quibus qui carere


page 832, image: s0868

cogitur, calamitosum se iudicat. praesertim cum sit capite diminutus, abalienacus iure civium, servus hostium [Note: 22, 59.] factus, ut apud Livium captivitas describitur. Accedunt vincula, quorum et pudet et [Note: Plaut. Captiv. act 1. sc. 2. v. 3. act. 2. sc. 2. v. 4. et 54. ac seq.] piget: sicut captivi Plautini ostendunt, ac dequeruntur tum alias, tum lamentabili illo carmine:

--- Fortuna, humana fingit, artatque, ut lubet,
Me, qui liber fueram, servum secit; e summo, infimum.

Qui imperare insueveram, nunc alterius imperio [Note: act. 3. sc. 5. v. 66.] obsequor. Verbera, lapidicinae, crassae compedes, atroces ex levis delicti occasione poenae. Utuntur hoc argumento in Senatu Romano [Note: lib. 22. c. 59.] captivi Cannenses apud Livium: Illud etiam in taliconsilio animadvertendum vobis censeam, P. C. si tamen duriores esse velitis, quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis. Pyrrho videlicet, qui nos hospitum numero habuit captivos, an barbaro ac Poeno; qui utrum avarior an crudelior sit, vix existimari potest. Si videatis catenas, squalorem, deformitatemque civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat, quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras. Ultimum omnium malorum mors est, quae et ipsa saepe captivis imminebat. Quamquam enim durum illud et insolens,

[Note: Senec. Troad. act.] Lex nulla capto parcit, aut poenam impedit,

rectissime repudietur meliore sapienti ;

Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor;

Saepius tamen fere licentiae, quàm pudoris meminerunt victores: adeo ut ne regibus quidem


page 833, image: s0869

[Note: Grot. I. B. 3, 11, 7. add. annot. Histor. misc. 11, 4. Declam. 16. apologia Demosth.] captivis vitam concesserint aliquando Romani. imo bestiis obiecerint, quod de Constantino memorant.

Nonnumquam indignitatem captivitatis auget vilitas aut diritas dominorum. Athenienses laudat Libanius, quod ne in theatro quidem et fabulis ferre potuerint, si inducerentur Graeci a barbaris capti: mhde\ ta\ toiau=ta tw= drama/twn a)nexesqe, e)n oi(=s2 e(/llhnes2 u(po\ barba/rwn a(li/s1kontai. Utinam hunc sensum Deus Christianis inderet, quotiens de captis à Turca, Moscho, ferisque aliis gentibus cogitatio subit. Concurrit enim cum indignitate atrocitas apud bis miseros: qui et infanda patiuntur, et à barbaris [Note: Alexand. Gaguin.] patiuntur. Nec opus est ad Io. Basilidis immanitatem et vetustiora recurrere, nisi si propiora dememinisse quisquam potuit.

Novum genus miseriae, phantasiâ paqhtikh=| movent Romani ad Cannas captivi, si redemptione [Note: Liv. 22, 59.] indigni habeantur: Si medius fidius ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni ut a vobis redimeremur, visi sumus. --- Et: redeam ego in patriam trecentis numis non aestimatus civis? Et mox: Magis me famae periculum movet, ne à vobis damnati et repulsi habeamur. neque enim vos pretio pepercisse homines credent.

Hic locus ad aliud nos genus favoris in redimendis captivis militibus deducit: ubi prona scilicet ad redimendum via, id est, quando et victor redimendi copiam facit, et pretium redemptionis non iniquum statuit. Non


page 834, image: s0870

defuit sane ratio, quae captivis illis Cannensibus obverteretur, sicut postea cognoscetur. Est tamen de cetero, ubi valide auditur haec suasoria. Unde plenum invidia et odio habetur Mauritii Imperatoris factum: qui cum Chagano Avarum Duci legiones sibi, quod seditiosius egerant, invisas ductu Commentioli obiecisset, captos de iis ad duodecim hominum milia, noluit redimere postea, quamquam Chaganus non nisi numum pro singulis, atque ubi non impetraret, dimidium numum exigeret. Qua re incitatus barbarus (quod futurum divinari facile poterat) omnes trucidavit. Secuta est hanc crudelitatem Mauritii sera paenitentia: neque minimum ea res ad exitium eius momenti credebatur attulisse. Memorat Zonaras [Note: tom. 3. p. 63. lib. 17. c. 39.] et Historia Miscella: ne de Cedreno et Nicephoro Callisto dicam.

Numquam autem favor in captivos milites manifestior, quam quotiens bellum conditionibus finitur. sollennem in legibus pacis locum occupante, captivorum ex utraque parte dimissione. vicissim valet, ut dixi, ista facilitas. Unde iniqua visa est conditio et dura, quam Carthaginiensibus Regulus tulit, ut Romanorum [Note: in Eclog. Logat. Ursin. adde Polyb. 1.] captivos ipsi gratis dimitterent, suos autem pretio redimerent, apud Dionem Cassium. Significabat enim pacem non ex aequo; cum iuberentur facere, in quibus Romani non erant mutuum facturi. a)/lla te/ tina ou)k e)k tou o(moi/ou poiei=n e)keleu/ontr. inquit Historicus.

Atque, ut plausibilior reddatur causa


page 835, image: s0871

captivorum militum, producunt exempla civitatum, quae ad gloriam et utilitatem suam pertinere iudicaverint, captivis liberandis operam [Note: Declam. 15.] dare. Libanius, antiquam de captivis redimendis legem laudat; legatosque ea de causa ad [Note: 22, 59.] victores mittere, es ei, tw=| palaiw=| peri\ tou\s2 ai)xmalw/tous2 xrh/s1asqai no/mw. Apud Livium, qui pro Cannensibus in captivitate reliquiis loquuntur, Maiores nostros, inquiunt, acceperamus se a Gallis auro redemisse; et patres nostros asperrimos illos ad conditionem pacis, legatos tamen captivorum redimendorum gratia Tarentum misisse. Hanc legationem optime omnium exsequitur [Note: In Eclog. Legat. ap. Fulv. Ursin. 5.] Dionysius Halicarnassensis, qui ait, legatos missos tou\s2 a)ciw/s1ontas2 *pu/r)r(ou a)polutrw=s1ai s1fi/s1i tou\s2 ai)xmalw/tous2, ei)/te a)\n diallaco/menon e(te/rwn s1wma/twn, ei)/te a)rgu/rion kat\ a)/ndra o(ri/s1unta, postulaturos a Pyrrho, ut captivos sibi redderet, vel pro aliis captivorum corporibus, vel statuto in capita singulorum [Note: Grot. I. B. 3, 14, 9.] pretio. Qui duo modi adhuc hodie sc. in usu sunt. pretio in summis quidem Ducibus et Principibus varie taxato: in ceteris ex mutua cuiusque populi ratione temperato. Et Pyrrhus quidem ducentos ex captivis statim sine [Note: 1. offic. 12. et 13.] pretio remisit, laudante factum Cicerone, ut magni excelsique animi specimen (quamquam [Note: 2, 18.] suberat artificium, quod Florus bene notat) de ceteris permisit ad Saturnalia Romam proficisci, quotquot vellent, unius in ea re Fabricii legati secutus fidem, qui redituros, nisi pax [Note: Appian. apud Fulv.] interea convenisset, promiserat. Exstitit fides promisso. reversique in captivitatem


page 836, image: s0872

[Note: Ursin. in Eclog. leg. 6.] praestituto die sunt omnes. Neque plane ea gravitate carent iuniora tempora. Cum enim anno superioris saeculi 74. Middelburgum deditum esset Organio, Mondragonii sola auctoritas, absque ullis pignoribus aut obsidibus, apud victorem valuit; cum diceret se effecturum, ut Aldegundius cum tribus, quos ipse legisset, aliis, ex captivitate in Selandiam sextum intra mensem remitterentur, aut si rem conficere nequivisset, in captivitatem rediturum esse, [Note: Decad. 1. lib. 8.] quod Famianus Strada amplius dilaudat. Sed istam de permutandis, aut redimendis captivis deliberationem utrinque memorabilis, et ad rei publicae tempora fortunamque sedulo exacta utilitas fere dirigit: honestatis species et magni animi gloria, obtentui aslumuntur.

Non invidetur interim haec gloria privatis, si velint, civibus quibusdam suis liberatis vel humanitatis officium usurpare, vel nomen sibi comparare, aut benevolentiam colligere. Unde Cicero optimatibus viris id factitatum ex oratione Crassi refert, laudatque non semel hoc [Note: 2. offic. 18.] beneficentiae genus. Atque haec, inquit, benignitas etiam rei publicae utilis est, redimi e servitute [Note: tom. 1. Apolog. Demosth. pag. 450.] captos. Et apud Libanium inter virorum magnificorum opera, referuntur ai)xmalw/twn lu/s1eis2, captivorum redemptiones. Apud Eundem Demosthenes de sua legatione glorians, alios pecuniam retulisse, ait, se autem undecumque conquisitos sua pecunia, quotquot posset, captivos reduxisse, additque: kai\ nun= ou(k a)\n w)/knhs1a to\n au)to\n tro/pon a)palla/cai xei)ronos tou\s2 poli/tas2 tu/xhs2, ei)


page 837, image: s0873

parhn= moi tos1ou=ton a)rgu/rion. Nunc quoque non omisissem eodem modo cives in meliorem ex adversa fortunam vindicare, si tantum argenti suppeteret. Sumpta haec sunt ex oratione ipsius Demosthenis peri\ prapres1bei/as2. qui locus cum ad nostram rem haud parum faciat, ut putamus convertendum esse, huc afferetur. Age vero, inquit Orator, quos ego captivos redemerim, vobis exponam. Quo tempore, antequam Philippus redisset, Pellae agebamus, captivorum quidam, quotcumque vades dederant, haud sane consisi, ut arbitror, compotes se voti per Philippum fore (absque pretio scilicet multum lucri de tot captivis promittente dimittendos, ut Ulpianus Rhetor explicat) se velle ipsos sibi libertatem parare, neque eius rei gratiam Philippo debere, dixerunt: et alius quidem tres minas, alius quinque, nonnulli rursus, ut cuiusque pretium redemptionis finitum erat, foenerabantur. scilicet ab ipso Demosthene. Postquam autem Philippus professus est, se captivorum reliquos sine pretio dimissurum, ego statim convocatis, qui mutuam à me pecuniam acceperant, quae inter nos acta essent in memoriam revocavi, atque ne ipsis festinatio sua fraudi fuisse, aut hominibus pauperibus libertas suopte impendio quaesita, videretur, cum interium alios gratis à Philippo dimissum iri, spes esset, donavi illis pretium redemptionis. Productis deinde testimoniis subicit: o(/s1a meu\ toi/nun a)fh)/ka xrh/mata, kai\ dwrea\n toi=s2 a)tu xu/s1as1i tw=n politw=n, tau=t) e)/stin. Quod igitur remisi, et dono dedi calamitosis civibus, pecuniarum tantum est. Ad gloriam et decus opportuna est ista


page 838, image: s0874

magnificentia: sed et officii necessitudo quosdam ad redimendos captivos suscitabat. Clientium certe officio hoc contineri, ut patronos suos, [Note: lib. 2.] eorumque liberos ab hostibus captos redimerent, Halicarnassensis tradit. Privataeque redemptionis, ut sic dicam, mentio etiam in Romana illa deliberatione infertur, quando censent [Note: Liv. 22, 60.] aliqui, nullam public am impensam faciendam, nec prohibendos ex privato redimi. Quamquam ibi non deredemitione ea sermo est, quae aliorum opera pecuniaque, sed quae sua cuiusque impensa fit. Unde et sequitur: Si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam, praedibusque ac praediis cavendum populo. Minus speciosa est liberatio captivorum, quando eiusdem civitatis civis suo aere redimit civem, non quidem servum redemptoris futurum, sed tamen plenae libertati non restituendum, nisi pretium sui persolverit redemptori, aut certum ad tempus serviverit. Quod etiam legibus civilibus firmatum est, ne favor redemptionis, consideratione damni imminueretur, hominesque ad eam humanitatem segniores fierent, si repetitio pretii nulla esset.

Progrediendum est ad illud caput huius disputationis, quod in utramque partem plurimum valet, quomodo miles captus sit, sive in manus hostium pervenerit. Unicus hic favoris fons, si neque per ignaviam, neque per aliam culpam commisit, utin manus hostium [Note: 4, 58.] veniret. Licet enim verissimum sit illud Livii,


page 839, image: s0875

nulla virtute superari virium humanarum modum: Serio tamen examinatur, an factum sit, quod fortis fidelisque operae ratio postulabat. facile enim ignaviae suspicionem incurrunt captivi. [Note: Captiv. 2, 2, 12.] Unde apud Plautum, Philocrates, cum ex altera quoque parte quosdam captos intellexisset, solatium id arripiens, inquit:

non igitur nos soli ignavi fuimus.

[Note: Liv. 22, 60.] In oratione severissimâ Manlii Torquati, capti in acie ab hostibus longe praeferuntur iis, qui se postea in castris dediderunt. Libanius praestet nobis interpretationem huius loci, quando de [Note: Declam. 15.] captis ad Chaeroneam ita iudicat: nomizw kai\ tou/tous2 ou)de\n h(=tton a)gaqou\s2, kai\ ou)demia=| kaki/a| tau/thn u(pomei=nai thn\ tu/xhn: a)ll) ei)=nai th=s a)ndrei/as2 au)tw=n, ou) mikro\n kai\ tou/tr s1u/mbolon, to\ maxomen)ous2 a(lw=nai. ktl. Existimo et hos non minus praestantes (quam eos scil. qui in acie ceciderunt) neque ullo suo vitio hanc fortunam subiisse: quinimo, non minimum esse, et hoc virtutis eorum testimonium, quod pugnantes capti sunt: ignavi enim (ita addit) et vulnera formidantes congredi non audent, sed initio pugnae arma iacientes fuga sibi consulunt: qui vero virtutem suam spectari actione cupientes, hostem umbonibus propulsant, sui immemores; hi sunt, qui capiuntur. In acie ergo capti intelliguntur hîc, quibus circumventis neque ad pugnam, neque ad fugam locus fuit. antequam enim in captivitatem miles pervenire velit, fuga post consumptam sc. virtutem conceditur. [Note: Declam. 339.] In declamationibus, quae Quintiliano tribuuntur, legas: Longe felicissimum in bellis est, vincere: fortissimum, si victoria non detur, pro causa mori.


page 840, image: s0876

Est tamen tertium aliquod inter dedecora, in patriam certe redire, et si vincere non detur, effugere. Potest enim credi, qui hoc fecit, ad secundam se aciem servasse, et victum adversis animum reposuisse. [Note: Flor. 2, 6.] Quem in sensum Florus de Cannensi clade: Ducum effugit alter, alter occisus est: dubium uter maiore animo. Paulum puduit: Varro [Note: Liv. 22, 61.] non desperavit. Cui etiam publico nomine gratiae sunt actae, quod de republica non desperasset. Fruuntur hoc favore, qui obsessi postquam ad summam virtutem nihil reliqui fecerunt, omniaque, quae tolerari possunt, sustinuerunt, se hosti coguntur dedere. nec minus, qui à Duce dimissi, neque mandata egressi, pauci à [Note: l. 3. §. 12. ff. de Re milit.] pluribus intercipiuntur. Si enim Modestinus rationem eius habet in praemiis et commodis militaribus, qui ex improviso, dum iter facit, capitur ab hostibus: multo magis favor in captivum trahitur tali casu, quo mandata fungens in hostem incidit.

Facit et tempus favorem militibus captivis: si victori lucrum ex pecunia, victis ex recepto milite potius videtur; Si permutatio institui potest, quae, ut potest et solet fieri, utrique parti per rationes publicas non ingrata esse deberet: si captivis auctum in captivitate in hostes odium constat; si belli pace finiendi nulla aut longinqua spes sit; si salvis dignitatis publicae, consiliorumque belli rationibus fieri queat; si de hostium propositis valida coniectura est. quali apud Libanium Demosthenes utitur: ou)de\ ga\r to\n *fi/lippon eu)ris1kon h(de/ws2 a)\n


page 841, image: s0877

[Note: Declam. 15. pag. 425. tom. 1.] e)/xonta tos1ou/tous2 *aqhnai/wn e)pi\ th\s au)tou/ xw/ras2 e)xqrou\s2, oi(=s2 ou)/te stratiw/tais2 e)/melle dh/pou xrh/s1asqai s1falero/n ga/r: ou)/te s1una/gwn ei)s2 ti xwri/on kate/xein, o(/qen, ou)k h)=n a)podra/nai r(a/|dion. to/, te a)/llws2 e)/xein e)n des1moi=s2, ou)/te a)nqrw/pinon, ou)/te kerdale/on. Non enim reperiebam, Philippum libenter Athenienses, id est, hostes, in regno suo habiturum; quibus nec, ut militibus uti posset, (anceps enim id foret) nec loco eos certo concludere, unde nulla effugiendi facultas. Alia autem ratione, vinclis eos coercere, neque ad humanitatem, neque ad quaestum, opportunum videbam. [Note: 4, 11, 11.] Tentat has rationes apud Curtium ne quicquam Parmenio, cum suadendum fuisse ait Alexandro, ut captivos apud Damascum redimentibus redderet; ingentem pecuniam potuisse redigi ex iis, qui multi vincti virorum fortium occupaverant manus.

Non omittendus est favor, qui absentiae captivorum militum iure gentium datur: naturali scilicet aequitate huc vocante, ne absentiae damna metuat, qui rei publicae causa non abest modo, sed insigni cum incommodo et detrimento sui corporis, rei familiaris, omnisque [Note: Grot. I. B. 3, 9.] fortunae abest. Hinc postliminii ius, et quae alia civilibus quoque formulis perscribuntur.

Priusquam hinc abeamus, facienda videtur mentio cadaverum captivorum. nam et ista [Note: Grot. I. B. 2, 19, 3.] repeti mos est. an et auro repensari? ita sane senserunt, qui bellorum iura facultate successus aestimant: nota que sunt exempla, non apud [Note: Virgil.] Viroilium modo lib. 9. Aen. v. 213. sed et alibi, vide omnino Alber. Gentil. de I. B. II, 24. Verius


page 842, image: s0878

autem et rectius est, maiore animo talia tractare. quod nec barbaris ignoratum. Cum superiore saeculo Sebastianus Lusitaniae Rex in Africa proelians cecidisset, et de redimendo corpore eius coeptum esset agitari, Hametes Melici victoriae immortui frater idemque successor, negavit se eum esse regem, qui ex cadaveribus [Note: lib. 56. an. 1578.] pretium acciperet, apud Thuanum. Cessant enim morte, quaecumque pacem cum vivis distinebant: omnisque odiorum materies evanescit. Unde offerenda potius, quam concedenda defunctorum hostium corpora sunt. nec immerito, ut in re absurda Aeneas apud Poëtam:

[Note: Virgil. Aen. 11.] Pacemne ex animis et Martis sorte peremptis
Oratis?

ut responderet rationi iuris naturalis, quae praecesserat:

Nullum cum victis certamen et aethere cassis.

Tractatus est hic locus, et expolitione omni diffusus in historia Adrasti, cui Thebani interemptorum corpora negarunt, donec Theseus iuris communis patrocinio suscepto rem confecit: apud Poëtas praesertim et Oratores, quorum [Note: I. B. 2, 19, 1.] nomina diligenter colligit Grotius.

[Note: Declam. 15.] Modos quosdam liber andi captivos, Libanius refert: primo, collata viritim pecunia, sive imposito civibus tributo, cuius favorem ita exsequitur: ou)dei\s2 ga\r ou(/tws2 *aqhnai/wn ou)/t) w)mo\s2 ou)/t) a)/peiros th\s u(pe\r tw= dikai/wn dapa/nhs2, o(/stis2 a)n tolmh/s1eie to\ a)na/lwma fugei=n. Nemo enim Atheniensium ita vel crudelis, vel impensarum in res iustas ignarus,


page 843, image: s0879

qui audeat sumptum talem detrectare, aut pecuniae pauxillum (ut additur) in damnis reputare? Deinde, legatis et orationibus impetrari forte libertatem captivis posse, ait. Quod genus, cum priori plerumque coniungitur. Plus enim fere argento, quàm verbis, ad persuadendum inest virium. Tertia recuperandi captivos ratio, ad gloriam insignior est, armis scilicet et virtute. Si deductis triremibus, inquit, Athenienses infestare Philippi regiones coeperint, adactus ea re Philippus, quicquid est captivorum, non hominum modo, sed locorum et urbium reddet. Sed huiusmodi plures sunt viae: cum urbe hostili capta: aut exercitu fuso, qui de nostris capti inerant, liberantur; aut alia virtute militum nostrorum recipiuntur. An et fuga locum habet? Negat [Note: I. B. 3, 14, 7.] Grotius. cui Feldenus contradicit hac ratione: cum opinio de iustitia causae ab utraque pugnantium parte soleat obtinere, iniustum non est, captos se subtrahere victoribus, utpote à quibus iniuste se detineri in servitute existimant. Respondet pro Grotio Graswinkelius; casum ita formari debere, ut ambiguo locus non sit. Nihil, aut aliud [Note: I. B. 1, 3, 4. et 3. 31.] egisse uterque videtur. Mihicertum est, Grotium loqui de bello iusto sive sollenni, iure gentium, quod à summis potestatibus rite geritur, sicut explicavit alibi. In quo ne attenditur quidem, quantum ad hoc, ut iustum sit, causa iusta, quae vel seponsita interim, vel utrinque concepta animis intelligitur. De qua si intelligi voluisset, non potuisset aut debuisset hâc quaestionis formulâ uti, Grotius. sicut


page 844, image: s0880

nemini attendenti aut intelligenti obscurum esse potest. Itaque non excipiendi, Feldeno; non respondendi, Graswinkelio causa fuit. Quod si omnino, formata longe aliter quaestione, de causis belli iustificis hîc dubitandum sibi quisquam existimasset, pervelim audire quaestionem, ubi ambiguo, quod Feldenus attulit, non sit locus. nisi singulare exemplum, et extra ea, quae ut plurimum accidunt, fingatur. Nihil iustius, quàm desiderare exempla in talibus causis: nihil eruditius, quàm praefinire et describere. Neque tamen assenserim Grotio, hanc disputationem definienti. In bello enim, ut ipse appellat, iusto, neminis civis opera aliter censetur civitati obligata, quàm ut faciat quod debet ac potest; et patiatur, quod necesse est. Haec necessitas vel vi constat inevitabili, in nervo, compedibus, claustris: vel vinculo fidei; si promisit, si iuravit captivus. se fugâ non evasurum. Quicquid interiectum est, corpore et patientiâ apud hostes, animo et voto apud suos agit: nisi quatenus pactiones et vincula fidei intercedunt. Ut, si quis, liberiorem custodiam impetraverit, interposito de fuga non capessenda iureiurando, data dextra, promissione asseveratâ. Quâ de re sub gravibus exemplis disserentem iuvat [Note: lib. 5. de rep. cap. 6.] adire Bodinum. Videtur quidem ipsa deditio, ubi accedit, fidem captivi obligare. Sed cum haec obligatio odiosa sit, interpretatio veluti tacito gentium consensu fit in partem


page 845, image: s0881

humaniorem. Itaque Iureconsultus nihil interesse vult, quomodo captivus reversus sit; [Note: l. 26. ff. de captiv.] utrum dimissus, an vi, vel fallacia potestatem hostium evaserit.

[Note: Plaut. captiv. 1, 2. 7. etc.] --- captivus, avis ferae consimilis est:
semel fugiendi si data est occasio,
Satis est; numquam post illam possis prendere.

Itaque apud eundem poëtam honestus iuvenis captivus ex communi et pervulgata apud [Note: 2, 2, 9. et 10.] omnes opinione, sicut in Comoediis fieri solet, gnwmologei= ad herum:

Neque pol tibi nos. quia nos servas, aequum est vitio vertere;
Neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat occasio.

Et haec sententia tum obtinebat, cum capit ipso iure fierent servi capientium. scilicet, ut rigor eius iuris dissimulatione talis culpae mitigaretur. Aliter statuendum est, ubi sancta fidei pignora sunt interposita, sicut exemplum Reguli iam ante ostendit: cui non defuerunt [Note: Eutrop. lib. 2. et Metaphr. Paanis.] qui postliminii praetextum ostenderent, et periurii metum ac religionem demere cuperent. Sed ipse solidioris sapientiae placita tenuit, et ad supplicia reverti, quàm religionem dissolvere maluit. Ut autem laudandus Regulus in conservando iuroiurando, sic decem illi, quos post Cannensem [Note: 3. offic. 23.] pugnam iuratos ad Senatum misit Hannihal, se in castra redituros, ea quorum potiti erant Poeni, nisi de redimendis captivis impetravissent, si non redierunt, vituperandi. De quibus non omnes uno modo; sicut amplius exsequitur Cicero, cuius verbis


page 846, image: s0882

modo uti placuit. ut et Livius libro XXII. extremo.

Veniendum nunc est ad alteram partem, et ea, quae plus invidiae et odii trahunt in captivos, vel redimendos, vel redemptos receptosve. Disciplinae militaris severitas, vel consuetudine civitatis inducta, vel legibus firmata primum hîc nomen est: quam utrinque roborant tum exempla militarium populorum, tum experimentis spectata nobilibus utilitas publica. Magnifice hic locus tractatur in Cannensi historia. ubi ipsi captivorum legati exemplum [Note: Liv. 22, 59.] Romanae civitatis fatentur: P. C. nemo vestrum ignorat, nulli unquam civitati viliores fuisse captivos, quam nostrae. Et mox Manlius commendat, [Note: 22, 60.] admonetque: ut mos traditus à patribus, necessario adrem militarem exemplo servetur. Nec [Note: 22, 61.] parum movit postea Senatum exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, ut redderetur triste responsum, non [Note: lib. 2. c. 7. ex. 14.] redimi captivos. Quod Valerius Maximus inter ea, quae ab universo Senatu, pro militari more obtinendo defendendoque administrata sunt, dilaudat. [Note: 3. offic. 32.] Idem iam ante Cicero factitaverat. Octo, inquit, hominum milia tenebat Annibal, non quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent à Paulo et Varrone Coss. eos Senatus non censuit redimendos, cum id parva pecunia fieri posset: ut esset insitum militibus nostris aut vincere, aut emori. Qua quidem re audita, fractum animum Hannibalis scripsit Polybius, quod Senatus P. Q. R. rebus afflictis tam


page 847, image: s0883

excelso animo fuisset. In quibus verbis, praeter eam, quae dicta est, singularis ratio continetur, captivorum causam aggravans: quando nimirum animosa atque fortis apparere vult civitas in arctis rebus, ac fiduciâ inusitatâ fortunam reparat. quod saepe successit Romanis. Sed, ut ad disciplinam militiae redeamus, nihil esse, quo magis illa confirmari possit, quàm exemplum adversus indignos, nemo dubitavit. Quae enim spes in bellis in milite residua est, si nihil potius fuerit, quam capi? Ita Declamatio Quintiliano tributa 339.

Facit deinde rem difficilem numerus captivorum [Note: Dionys. Halic. excerpt. Legat.] tum apud eos, qui detinent, tum apud redempturos recepturosve. Ita Pyrrhus legatis Romanis, respondet; se nisi pace factâ, nequaquam [Note: Ful. Urs.] dimissurum Romanis multos et bonos milites: absurdeque id peti autumat; i(/na toi=s2 au)toi=s2 tou/tois2 s1w/mas1in, ei)s2 to\n kat) e)mou= po/lemon e)/xhte xrh=sqai, ut his ipsis, inquiens, corporibus bellum adversus me instruere queatis. Apud eos autem, unde captivi in manus hostium pervenerunt, ipse numerus facit suspicionem culpae, ac ignaviae. Imperator ille, qui captivos ab hoste reversos [Note: Excerpt. Controv. 5, 7.] nocte, recipere noluit. apud M. Senecam, Cur, inquit, trecenti perierunt? imo cur, ne perirent, capti sunt? Hos ego interdiu non recepissem, nisi victores: noctu, ne victores quidem. Procedens postridie in proelium, pugnaturis ostendi trecentos, in quibus laudari nihil potest, praeter fugam: nihil desiderari, praeter numerum. Senatus Romanus [Note: 2, 7, 14.] consimili animo (utar verbis Valerii


page 848, image: s0884

Maximi) cum ci Annibal sex millium Romanorum, quae capta in castris habebat, redimendorum potestatem fecisset, conditionem sprevit: memor, tantam multitudinem armatorum iuvenum, si honeste mori voluissent, turpiter capi non potuisse. Et Manlius Torquatus, quàm tutum iter, inquit, duarum prope [Note: Liv. 22, 60.] legionum agmini futurum fuisse censetis? Scilicet cum sexcenti eruperint.

Sed Torquatus quidem, non ignaviae modo aperto crimine, (de suspicione enim modo [Note: id. ibid.] dictum) sed sceleris quoque nomine eos postulabat, et utrumque luculentis argumentis tractat. Ignavia hinc manifesta: P. Sempronius tribunus militum instanter admonuit, iussitque vos erumpere: ostendit ferro atque audacia viam fieri, quamvis per confertos hostes; imo, quam vere ista diceret, suo exemplo monstravit. favebat incepto nox. Numquam Romana virtus talibus adhortationibus defuit. Calpurnius Flamma priore bello Punico trecentos voluntarios, inter medios hostes secum in collem traxit, cum diceret: Moriamur milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones, nemo detrectavit. Hic non mors, sed incolumitas per eruptionem ostendebatur. cum tamen vel ad moriendum, tot civium caesorum mortes vos debuerint incitare. Sed nec fecistis, quae virtus et mos militiae postulabat. Sicut enim cum in acie stare et pugnare vos decuit, in castra refugistis, ita cum pro vallo pugnandum erat, cum castratutari vos oportebat, et castra et arma et vos ipsos tradidistis. Iam scelus hinc arguebatur: quod non tantum bene monentem


page 849, image: s0885

recusassent, sed erumpentibus obsistere conati essent: ita ut viris fortibus ante cum civibus quam cum hostibus pugnandum, et inertes illi gladiis submovendi fuerint. Attollitur hic locus amplificatione variâ: praesertim etiam inde, quod ab ignavis istis in posterum nihil boni exspectandum sit; vel quod perdita semel virtus haud facile in praecordia redeat; vel quod invidia et odio sint prosecuturi illos, quos semel deseruerunt, quorumque incolumitate et gloriâ suam ignaviam perpetuâ exprobratione flagellari putant. Tentavit hunc colorem etiam Torquatus. [Note: Quintil. Declam. 339.] Imitatur ista omnia Declamator; ubi etiam primo ex more, institutoque Graeciae, causaque bellandi conficit: Numquam maiore animo, numquam concitatiore spiritu fuisse pugnandum. Sequitur: In hoc igitur praelio, quod, ut dixi, pro universa Graecia susceperamus, nondum dico, quantum nocuerit istorum timor: interim cuius propositi fuerit animus, attendite. Et: Ille vero, qui se, inter virtutem, hosti dedit, qui abiectis armis parata in vincula praebuit manus, quam tandem nobis spem in posterum facit? Coniungit ista omnia argumenta, et cumulat Horatius in consilio Reguli de non redimendis captivis:

[Note: lib. 3. carm. od. 5.] Hoc caverat mens provida Reguli,
Dissentientis conditionibus
Foedis, et exempli trahentis
Perniciem veniens in aevum;
Si non periret immiserabilis
Captiva pubes.


page 850, image: s0886

Auro repensus scilicet acrior
Miles redibit? flagitio additis
Damnum: neque amissos colores
Lana refert medicata fuco.
Nec vera virtus, cum semel excidit,
Curat reponi deterioribus.
Si pugnat extricata densis
Cerva plagis, erit ille fortis,
Qui perfidis se credidit hostibus!
Et Marte Poenos proteret altero,
Qui lora restrictis lacertis
Sensit iners, timuitque mortem.

[Note: Excerpt. controv. 5, 7.] Addendum est iudicium Declamatoris apud M. Senecam: Populus romanus Cannensi praelio in summas redactus angustias, cum servorum desideraret auxilia, captivorum contempsit: et credidit libertatem magis tueri posse, qui numquam habuissent, quàm qui perdidissent.

Huic vel credito vel cognito ignaviae crimini accedunt aliae culpae, quae negotium redimendi captivos invisum reddunt. Monitus aliquis tribunorum fuerit à duce, ut acceleraret iter, incederetque non viae modo sed pugnae paratus: hostem enim in propinquo esse. hoc ille neglexerit, suaque quapiam opinione ductus, nihil ab hoste longius posito periculi esse crediderit: eaque securitate proditus hosti captusque fuerit. Non potest non difficilem experiri Ducem, cuius praecepta contempsit. Quod si Quintilius Varus, cuius segnitia nobilissimus [Note: Tac. 1. A. 58.] interiit exercitus, eo quod indicia rebellionis ultro ad se delata insuper habuerat,


page 851, image: s0887

captivitatem voluntaria morte non praevenisset, quid de eo statuendum existimasset Augustus, cuius adversus [Note: Sueton. Aug. 23.] mortuum querela insonuit: Quintili Vare. legiones redde? Iussus fuerit centurio, praefectus, tribunus, navali terrestrive itinere huc illucve accedere: nihil ipsi defuerit ad idoneum praesidium; non naves bellicae, non milites; sed ille, ut sumptui parceret, parum se ad iter munierit, ac in manus hostium ea causa devenerit. Adirascendum, quam ad redimendum, proniorem invenerit, arbitror, civitatem. Ita, si quid in praeceptis proeliaribus neglectum, et Duci et militi captivitatis causafuit; plus erit, quod impediat deliberationem de redimendis captivis, quam quod promoveat.

Sumptuum (tw=n lu/trwn, quae sunt ta\ parexo/mena u(pe\r e)leuqeri/as2 apud Suidam) duplex est invidia: vel, quod aerarium exhauriunt; vel, quod hostem instruunt, iuvantque. Utriusque rei habita ratio in Senatu Romano, cum decretum de non redimendis captivis fieret. Pecuniae quoque summa, inquit Historicus, homines movit: quia nec aerarium exhaurire, magna iam [Note: Liv. 22. 61.] summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Annibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant. Quae posterior ratio minuit admirationem servilis militiae, captivis praelatae. Non enim tantum acriores esse ad acquirendam in nova libertate existimationem, quàm ad recuperandam, amissa semel libertate, famam, crediderunt stimulos, quod antea allatum est: sed hostem


page 852, image: s0888

opibus firmare, intempestivum duxerunt. Historicus: [Note: Liv. 22, 57.] Aliam formam novi delectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo milia iuvenum validorum ex servitiis, prius sciscitantes singulos, vellentne militare, empta publice armaverunt. Hic miles magis placuit, quum pretio minore redimendi captivos copia fieret.

In permutandis captivis, illa etiam deliberatio tenet, quosnam cum quibus permutare [Note: 3. offic. 27.] fas sit. Regulus reddi captivos (verba sunt Ciceronis) negavit esse utile; illos enim adolescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Speraverant enim Carthaginienses, se pro uno [Note: Exc. Legat. Fulu. Ursin. 9. Suid. v. *rhgoul.] Regulo, vel omnes captivos esse recepturos, ut est apud Dionem. Erantque omnino pauci, quos de Romanis captivos tenebant, prae multitudine Carthaginensium, qui in Romanorum potestate erant. Potest evenire, ut captivi numero quidem utrinque pares sint: sed impares reliquâ aestimatione. Sit apud nos captivus tribunus aliquis, qui consilio et audaciâ Duci mereatur comparari; qui multa nostris damna dederit, et daturus credatur: An hunc statim cum alio tribuno e nostris captivo commutabimus? An veteranos hostium, cum tyronibus nostris? et si qua dissimilitudo alia incidit. Studiose itaque cavetur, ne ad permutationem fere veniatur, donec aliqua aequalitas, cuius diligentes sunt ratiocinatores, qui bellum tractant, videatur offerri. Et, dum una pars paucos, altera multos habet captivos, spes ipsa Martis communis, et eventuum belli,


page 853, image: s0889

differt consilia redemptionis et permutationis.

Ponamus nunc unum et alterum exemplum severitatis eximiae in receptos captivos. Pyrrhum quosdam captivorum Romanis sine pretio remississe, ante diximus. At Romani decreverunt, [Note: Val. Max. 9, 7, 15.] ut ex iis, qui equo meruerant, peditum numero militarent; qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberentur: neve qui eorum, intra castra tenderet, neve locum extra assignatum, vallo aut fossa cingeret, neve tentorium ex pellibus haberet: recursum autem iis ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si quis bina spolia ex hostibus tulisset. Auctor tanti exempli Appius Claudius [Note: 4, 1, 17. adde l. 1. §. 5. ff. de postul, Eutrop. lib. 2.] Caecus fuit. Huius enim sententia (inquit Frontinus,) Senatus eos, qui a Pyrrho Epirotarum rege capti, et postea remissi erant, equites ad peditem redegit, pedites ad levem armaturam, omnibus extra vallum iussis tendere, donec bina hostium spolia singuli referrent. Eadem scil. haec disciplinae severitas fuit, quae adversus Cannensis proelii reliquias servata est apud Livium 23, 25. et 25, 5. et 6. et 7. cum tamen eorum, qui ex tanta clade profugissent, favorabilior causa vulgo haberetur, quàm captivorum.

Plus rationis habuit, quae singitur Demosthenis [Note: 339.] rogatio in Declamationibus Quintiliani: Qua tulit, ne illi, qui apud Chaeroneam capti erant à Philippo, et gratis remissi, consiliis publicis intersint. Argumentis enim utitur a disciplina militari desumptis, et ab exempli adversum ignavos statuendi utilitate. Id unum forte non


page 854, image: s0890

satis convenienter Rhetor cogitavit, quod ignaviam aliorum accusans inducitur is, qui abiecto indecore clypeo turpem ex acie fugam [Note: In vita Demost. orat. contra Cresiph.] consciverat. quod de Demosthene Plutarchus testatur; tum Aeschinis exprobratio. Sed ut opere Martio parum spectatus fuit Demosthenes, ita consilii cuiusque fortissimi primum se auctorem praebere solebat. Illatam autem [Note: Encomio Demosth. tom. 1. p. 888. lib. 2. prope fin. lib. 5. p. 359. lib. 9. c. 4.] Atheniensibus cladem apud Chaeroneam, partim inscientia Ducum, partim ignavia militum etiam ipse victor Philippus Rex confessus est apud Lucianum. Et Lycurgus orator, apud Gemistum Plethonem, Lysiclem ducem accusatum eius cladis nomine morte damnavit. Philippi quidem in captivis remittendis moderationem celebrat Polybius, calliditatem agnoscit Iustinus: quam etiam in animo habuit auctor declamationis de qua hactenus loquimur. quae ad rem gestam, et consilia Demosthenis magis [Note: Declam. 15.] utique videtur congruere, quàm Libanii mele/th quando eiusmodi format consultationem, quasi post cladem Chaeronensem Philippus mille captivos (de duobus milibus sc. aut 3000.) pollicitus sit, si Demosthenes sibi dederetur; et Demosthenes dedi voluerit, idque longa oratione persuaserit Atheniensibus. Sed Latinus Rhetor, custodire to\e)iko\s2 voluit; Graecus quaesivit novitatem actionis: Ille ad prudentiae usitatae regulas exigi voluit suum inventum; hic vires ingenii in argumento inopinabili demonstrare instituit. Praecipuus enim in hac tractatione ille locus est: an dedi pro utilitate


page 855, image: s0891

civium ceterorum aut civitatis, innocens civis possit. Quem ita tractat Libanius, ut nullo modo id licere, intelligi velit: et offerentis quidem se, voluntatem laudet, et ad gloriam, insignem faciat; rationes autem, quae tum quoque obstent, conspectiores cupiat haberi. Quia autem Demosthenes auctor fuerat belli adversus Philippum gerendi, inimici eius post cladem Atheniensium, occassionem nacti sunt eum accusandi, consiliaque eius et ex praelio fugam exagitandi. Ut dubitandum non sit, suasisse quosdam; Demosthenem, consilii, et propter ea cladis auctorem dedendum Philippo, sicut postea [Note: In Caes. 24.] Romae Caesaris adversarii nonnulli, dedendum eum hostibus censuerunt, ut est apud Suetonium. Verum Demosthenes non absolutus modo, sed [Note: Plutarch. in Demost.] ad rem publicam gerendam revocatus est: cum consilium praeclarum, aliorum culpa eventu caruisse, auctorique fraudi esse non debere, indicarent Athenienses. Hinc auctoritas novae rogationis, quam Latinus Rhetor formavit, historia nititur: eo quod suadendi rem tam arduam nec occasio, nec animus, si reliqua eius in rep. gerenda proposita spectemus, Demostheni abesse potuerit. Libanii, ut non aeque probabilis est. de voluntate se dedendi, inventio; ita laudem Demostheni paulo ambitiosius conquirit.

[Note: Excerp. 5. 7.] M. Seneca inducit talem controversiam: Lex nocte portas aperire in bello non liceat. Altera lex: Imperator in bello summam potestatem habeat. Thema: Trecenti ab hoste captivi ad portas


page 856, image: s0892

nocte venerunt. Imperator non aperuit. Ante portas occisi sunt. Imperator post victoriam reus est laesae rei publicae. Quae pro Imperatore afferri possunt, non alia sunt, quàm quibus odium captivis numerosis conciliari, ante, cum hinc aliqua peteremus, diximus. nisi quod illud quoque magnam vim habet: de nocte portas sine insigni periculo, imminentibus hostibus, aperiri non posse, ob casus varios, quos nox prospici non patitur. Rectissime enim Imperator: Nocte quomodo hostem civemque distinguam? quam mihi dabitis notam, ut arma cognoscam? Credo in insidiis hostes fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos. Tum, de intentato laesae reip. crimine, non adeo videretur ardua responsio. Non enim quodvis ad rem publ. pertinens damnum, hac actione vindicatur. Manifesta statim reip. damna sunt, si muri dirut; sunt. si classis incensa est, si exercitus amissus, si vectigalia diminuta. ut est apud eundem Rhetorem lib. 5. controv. 33. Denique succumberet, qui Imperatorem accusaret, apud iudicem iuris et legum peritum, vel Romae, vel alias apud gentes, ubi militia non est tumulturaria.

Ex omnibus, quae hactenus dicta sunt, nihil aeque premit causam captivorum, ac disciplinae ac legum militarium severitas. Ut primum in has aliquid peccatum est, iam viliores erunt, qui ex occasione aut causa talis delicti, in captivitatem abducti sunt: sicut, qui in praematura fuga, aut ordinibus desertis capti sunt. Est enim in institutis militaribus Romanorum,


page 857, image: s0893

[Note: lib. 3. p. 233. et l. 1. p. 17.] to\ mh\ feu)gein, mhde\ lei/pein ta\s2 ta/ceis2, non fugere, neque ordines deserere, teste Polybio. to\ ga\r pro/stimon par) au)toi=s2, qa/nato/s2 e)sti tw=| proemen/w| to\n to/pon, kai\ fugo/nti to\ para/pan e)c e)fedrei/as2. nam apud eos capitale est loco decessisse, aut stationem fuga deseruisse. Sacramento militari scilicet iurabant [Note: Liv. 22, 38. Frontin. 4, 1, 4.] milites, sese fuga atque formidinis ergo non abituros, neque ex ordine recessuros, nisi teli sumendi, aut petendi, aut hostis feriendi, aut civis servandi causa. Neque Graecis alia mens, sicut ex Lysiae [Note: orat. 13. et 14.] actionibus tou leipotaci/ou et a)stratei/as2, deserti ordinis, et detrectati muneris militaris, apparet. Quibus [Note: Hesychius voce r(i/yaspis2.] affines sunt r(iya/spides2, oi( e)n tw=| pole/mw| o(/pla r(i/yantes2 e)k fo/bou, qui arma per ignaviam et metum in praelio abiciunt. quos sub proverbiali Cleonymi schemate kwmw|dei= Aristophanes in Nubibus, et alibi. Eidem Poëtae, a)spidapoblh\s2, et a)pobolimai=os tw= o(/plwn, talis dicitur. De Romanis [Note: pag. 81. lib. 6. p. 482.] iterum vide Polybium, e)a/n tis2 a)por)r(i/yh| ti tw= o(/plwn kat) au)to\n to\n ki/ndunon dia\ fo/bon. Si quis armorum quidpiam proiecerit per metum in ipso discrimine.

Operae pretium fecero, ut arbitror, si huc quasdam culpas militares ex Constantini tou porfurogennh/tou Imp. Aug. Commentario de apparatu bellico, unde a)pospas1ma/tion quoddam, sub nomine bibli/ou taktikou= ex Cod. Biblioth. Palat. vitiose admodum edidit praeclarissime de literis [Note: Ann. 1617.] Graecis meritus Ioannes Meursius. Adferam autem ex Codice msc. meliori et integro Bibliothecae Augustanae, quo uti, per beneficium generosorum Procerum licuit. )\*an stratiw/ths2 ei)s2


page 858, image: s0894

kairo\n prata/cews2 kai\ pole/mou katali/ph| to\ ba/ndon, h)\ thn\ ta/cin au)tou=, kai\ h)\ fu/gh| h)\ prphdh/s1h| a)po\ tou to/pou au)tou=, h)\ a)\n pe/s1h| e)xqro\s2 kai\ e)pa/rh| ta\ a(/rmata au)tou=, h)\ katadra/mh| ei)s2 e)pidi/wcin tw= e)xqrw=n, h)\ e)mbh= ei)s2 tou=ldon, h)\ ei)s2 fossa/ton e)xqrw=n, keleu)omen i(/na timwrhqh=| kefalikw=s2, kai\ pa/nta o(/s1a kerdh/s1ei e)kei=qen, i(/na e)pai/rwntai e)c au)tou, kai\ di/dwntai ei)s2 thn\ koino/thta tou ta/gmatos, dia\ to\ pralw=s1ai au)to\n thn\ aun/tacin, kai\ e)piboulew=s1ai toi=s2 e(tai/rois2 au)tou. Quae ex Graecobarbaro sermone latine ita reddideris: Si miles tempore aciei et proelii reliquerit vexillum, aut ordinem suum; atque si fugerit vel prosiluerit de loco suo, etiam cum cecidit hostis, et arma eius sustulerit, aut transcurrerit ad persequendos hostes, aut in impedimenta castrave hostium transcenderit, iubemus eum capite plecti, et omnia, quae inde lucratus retulerit, auferri ab ipso, et ordini in commune tribui; eo quod solvit compositam aciem, et sociis suis fraudem fecit. Sequitur: a)/n ei)s2 kairo\n dhmos1i/as2 pratagh=s2 h)\ s1umbolh=s2 pole/mou gen/htai troph\ xwri\s2 eu)lo/gou tino\s2 kai\ fanera=s2 ai)ti/as2, keleu/omen i(/na oi( stratiw=tai tou fugo/ntos prw=ton ta/gmatos, kai\ katalipo/ntos to\ me/ros au)tw=n, ei)s2 o(\ e)ta/ghs1an, xwri/zwntai tw= de/ka ei(=s2, kai\ katatoceu/wntai u(po\ tw= loipw=n tagma/twn, w(s2 katalu/s1untes2 thn\ ta/zin, kai\ ai)/tioi th\s troph=s2 geno/menoi, a)\n de\ s1umbh=| tina\s2 e)c au)tw=n plhrwqhn=ai ei(=s2 au)thn\ thn\ s1umbolhn\ tou pole/mou, e)kei=noi e)/stws1un e)leuqeroi a)po\ th=s toiau/ths2 poinh=s2. Si tempore publicae aciei et congressionis proelii, fuga fiat citra probabilem et manifestam causam, iubemus de militibus eius ordinis, qui primum fugit, et locum, quem acceperat,


page 859, image: s0895

deseruit, decimum quemque selectum à ceteris ordinibus sagittis configi, tamquam qui solverint aciem, et fugae causam praebuerint. Si autem ex his quosdam contingat in eadem pugna aliis misceri denuoque proeliari, illi immunes ab hac poena sunto. )*an e)pa/rws1i oi( e(xqroi\ ba/ndon xwri\s2 eu)lo/gou tino\s2 kai\ fanera=s2 profa/s1ews2, keleu/omen i(\na oi( fula/ssontes2 to\ ba/ndon tu/ptwntai, kai\ gi/nwntai e)xatoi pantelw=s2, kai\ paraka/tw pa/ntwn tw= u(poxeiri/wn au)tw=n. a)\n de\ s1umbh=| tina\s2 e)c au)tw=n polemou=ntas2 plhgwqhn=ai, oi( toiou=toi e)/stws1an e)leu/qeroi tou/tou tou e)pitimi/ou. Si hostes abstulerint vexillum, ita ut probabilis et manifesta causa amissionis non appareat, praecipimus, custodiae vexilli appositos verberari, et omnino ad infimum locum redigi, ut sint infra omnes qui ipsis suberant. Si vero quosdam ex ipsis pugnantes ab hoste contigerit pelli et convulnerari, ad illos non pertinebit haec poena. )\*an fossa/tou o)/ntos gen/htai troph\ me/rous2 tino\s2 h)\ paratagh=s2 mia=s2, kai\ oi( trape/ntes2 ou)de\ pro\s2 tou\s2 a)kolouqou=ntas2 o)pi/s1w bohqou\s2 pros2dra/mws1in, ou)/te ei)s2 au)to\ to\ stra/teuma katafu/gws1in, a)lla\ perifronou=ntes2 ei)s2 e(/teron to/pon pros1dra/mws1i, keleu/omen tu/ptesqai toiou/tous2, w(s2 perifronh/s1antas2 tw= i)di/wn fi/lwn.. Si in agmine, fiat fuga partis cuiusdam aut aciei unius, et illi, qui fugerint, neque ad insequentia subsidia decurrerint, neque ad eundem exercitum se receperint, sed his contemptis in alium locum se contulerint, eos iubemus verberibus affici, tamquam qui amicorum suorum auxilia despexerint. )\*an r(i/yh| stratiw/ths2 ta\ oi)kei/a a(/rmata ei)s2 to\n po/lemon, keleu/omen tu/ptesqai au)to\n, w(s2 gumnw/s1anta e(auto\n, kai\ tou\s2 e)xqrou\s2


page 860, image: s0896

e)copli/s1anta. Si miles arma sua proiecerit in praelio, verberari eum iubemus, ut qui se nudaverit, hostes vero armaverit. Has, aliasque de culpis ac poenis militaribus leges (peri\ tw= e)pitimi/wn stratiwtikw=n) praelegi iubebant, quando exercebantur milites, aut sub signis ordinabantur, sicut in Commentario Constantini amplius ostenditur.

Ad nostram autem rem hactenus ista pertinent, quod, quicquid est severitatis adversus captivos usurpatum, id ex militari illa disciplina et legibus militaribus petitum est; hoc pacto: ut captivorum causa non alio nomine potius odiosa haberetur, quàm quod ab iis commissum esset, quare non satisfecisse sacramento et legibus militaribus existimarentur. [Note: I. B. 3, 21, 24] Igitur, quando Grotius, non audet probare leges illas, quae captivos redimi vetant, quales apud Romanos fuisse putat: non possunt aliae leges ostendi, quàm militares illae, de quo genere hactenus loquiimur. In quibus numquam [Note: Alia res est de lege Platonis, lib. 5. de rep.] scriptum arbitror, ne captivi redimerentur. Sed, quando capti erant milites Romani, deliberabatur, an se ita adhibuissent, ut postulant leges militiae, adeoque redimi mererentur, nec ne? neque aliud volunt testimonia, quae Grotius adducit. ei)qis1mo\n, inquam, morem à patribus [Note: Liv. 22, 60.] traditum, ut appellat Torquatus, non legem ostendunt. Quo more nimirum captivorum causa serio examinabatur, quidque de illis statuendum esset, inquirebatur. Ubi


page 861, image: s0897

plerumque quidem pars rei publicae utilior praevaluit, i. e. hoc loco, severior. eo quod vix citra culpam militarem captivitas multorum accidere videtur. Aliud ergo est lex de non redimendis captivis, quam nullam oportet fuisse; aliud deliberatio de redimendis, redemptisue aut receptis: tum conditio captivorum ex captivitate reversorum, qua apud antiquos Romanos eos haberi, mos erat. de qua apud [Note: lib. 5, c. 6.] Livium: illis arma tantum atque ordo militandi: locusque in quo tenderent, in castris, est mutatus, quae tamen, semel novata reip. opera, et uno felici praelio recuperarunt.

An autem ipsae leges militares, totiusque disciplinae ratio, iusto fuerint severius constitutae, alia fuerit disputatio. In qua Romani se tuerentur evidenti utilitate publicâ: neque aliunde tot admirabiles victorias, tam numerosos exercitus parva manu profligatos, adversus immensam vim sustentatas urbes, ereptam paene ex interitu aliquotiens rem publicam repeterent. Scriptorum testimonia infinita sunt; neque hîc cumulanda. Si instares; leges illas militares suo rigore efficere, ut nimium sanguinis effundatur, si fugae ac deditioni praeclusa sit venia: responderent; fugam ac deditionem plura posse et maiora mala in rem publicam, et in plures inferre. Si, poenarum militarium consuetudine, aliquos durius, et minus meritos involvi, diceres; referrent illud non sine ratione usurpatum, si recte explicetur: [Note: Tac. 14. A. 44.] Habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum,


page 862, image: s0898

quod contra singulos, utilitate publica rependitur. Et certe, si belli gerendi ius in tuto constituimus, nihil aeque ad exitum consiliorum, quae iusto quovis bello spectamus, valebit, quàm severitas disciplinae. A qua tamen temperamentum omne abesse nequaquam volumus.

Ita in captivorum causa, ut ad hanc redeamus, ambiguae aestimationi locum dedimus. Atque illis ipsis ad Cannas captis ignosci non sine ratione potuisset, et fortasse ignotum esset, id est pars humanior vicisset: nisi aerarii ratio, tum locupletandi hostis metus, non levi rationum momento intercessissent: ut vidimus. In illis, qui evaserunt, temperamentum secuti sunt Romani, non illud aequitatis, de qua coepimus loqui, sed artificii politici; ut Duci et patriciis prorsus venia daretur, omni rigore disciplinae in plebeia capita incumbente. Tentant hoc arcanum, reliquiae Cannensis cladis in Siciliam relegatae, apud Livium lib. 25. c. 6.

Deducit nos hic locus, ad parem culpam, diversi temporis. Capti fuerint aliqui, illo et isto praelio, eiusdem culpae, quae ultimo praelio captis impingitur, vel suspecti vel comperti. Illos priores, redimendos duxit civitas. quidni [Note: lib. 25. c. 6.] et hos postremos? Sic ratiocinantur in causa simili, apud Livium, milites. Satis speciose exaudiuntur ista exempla. Sed non est nulla, quae postremis adversatur, petita ex prioribus ratio. novo enim exemplo opus est, ubi vetera nil proficiunt, aut malum, quod sanare


page 863, image: s0899

debebant, augent. Sic aequitas saepius frustra adhibita, severitatilocum et causlam facit.

Dubitatur aliquando in definienda fuga, cum culpa coniuncta: levioribusque alii vocabulis appellant, quae nonnulli ad graviora transferunt. Qui ex Cannensi praelio fugerant, [Note: Liv. 25. 7. Frontin. 4. 1,44.] eos Senatus Rom. dixit, commilitones suos pugnantes deseruisse; imo rem publicam deseruisse. In primis in deditione, ea res quaestioni est: an [Note: Liv.22.88.] exspectata necessitas sit? qualis describitur, ubi obsessi ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitae abessent, affectisque fame viribus, arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis, quàm armis victi sunt. An semper eousque teneantur tolerare obsidionem? an tum quoque, si civium in urbe obsessa, et militum defensorum diversa iura, nec una utilitas? an praecipi hoc possit, aut debeat, ut ad famem non tantum veniant obsessi, sed eam etiam, usque ad defectum virium tolerent? Cumque quo diutius differtur deditio, eo duriores soleant dici à victoribus leges; defensoresque saepe cum loco in potestatem hostium veniant, qui paulo citius pacti poterant dimitti; illud quoque quaerisolet, satiusne fuerit deditione non quidem properata, sed in tempore facta, se referre ad exercitum, quàm casum captivitatis subire? Castris equidem et urbibus obsessis cum multa communia sint, durior tamen castrorum, quàm urbium obsessarum sors est. Ibi enim deditis certa captivitas: hic, praesidiariis saepe libertas pactione obvenit. Ponamus


page 864, image: s0900

exemplum arduae disputationis detracto nomine. Impositi defendendis munimentis praesidiarii, in mandatis acceperant, resisterent summa vi, atque ad ultimum propugnarent, donec submitteretur auxilium. Hostis propius accesserat, expugnatisque exterioribus, eorem deduxerat, ut interiora impetu capere destinaret. Obsessos premebat inopia pulveris to mentarii; neque ad sustinendam impressionem tam apparatam pares esse sinebat. Qui praeerat praesidio, rem hactenus summa ope dissimulatam, tum civibus, quos defendere iussus erat, tum praefectis ac centurionibus suis aperit. illi et suadent, et supplicant; remitteret obsessis ultimum casum, deditioneque excidium praeverteret. Eo ipso, quo deditio facta est, die, adventant auxilia, et par solvendae obsidioni manus accurrit. sero; quia tam pauxillo momento tardius. Dicebantur graves sententiae: et quamvis praefectus praesidii inusitatae ac singularis virtutis in illa conclusione ediderat specimina, non perfunctorie notabatur, ob non exspectatum ultimae necessitatis articulum: cum defensio munimentorum ad summam reipertineret; cum tam districta mandata accepisset; cum trahendae ad dieculam rei artes non potuissent deesse: cum non civium consiliis tali in metu, suis plerumque utilitatibus adversantium, sed ducis industria provisuque metiendum fuisset negotium. Quis non videt, quàm multa pro praefecto militum dici contra possint? Quem moderatissimus


page 865, image: s0901

quisque, si sui arbitrii res sit, malit absolvere quàm condemnare.

Alius praesidium agitare iussus, de annona et copiis praesidii vicinum sublevaverit suorum exercitum: cuius fiducia nullam sibi timendam obsidionem existimabat. Hostis re comperta, ex inopinato munimenta circumsidere coeperit: neque depelli obsidione potuerit. Venerint denique in potestatem hostium, inopiâ, ea, quae provisis copiis servari potuissent. Dicet praesidio praefectus: an sublevare non debui inopiam et nostrorum, et rogantium; imo mandantium? summus enim Dux totius exercitus erat, qui postulabat. Summam rem publicam, in eo verti aiebat: paulo post redditurum se copias professus. Hostis alio versus, nec sustinere famam nostri exercitus, nedum de obsidione cogitare videbatur. multum quoque industriae meae et laboribus tribuebam, in comparandis celeriter, quae deerant. Destinata salubriter, praecipiti audacia hostium in contrarium versa sunt. Fortunam accusare fas est, consilia hominum ludibrio habere solitam. Respondebitur: summa tibi lex, munimentorum, quae commissa tibi sunt, utilitas; contra quam nemo audiendus erat. Satius est offendere periculosa postulantes, quàm demereri. Facilius copias parat, qui cum exercitu liber necimpeditus ambulat: quàm cuius paucitas munitionibus tegitur. Nihil accidit, quod praevideri non potuerit, non debuerit. Ultimum ignaviae et stultitiae humanae


page 866, image: s0902

idemque iners praesidium, fortunam accusare. Quantulo minus, quàm proditio erat, hosti et ostendere et aperite viam? Et quae plura possent in hanc partem dici, quae iustioribus momentis invalescere videntur.

Consistant in vicos tributae: cohortes quaedam, iussae exploratores diligenter dimittere, stationes disponere, nihil de sollicitudine excubiarum et vigiliarum remittere. Superveniat hostis, tribunos praefectosque cum militibus capiat, postquam pars primo impetu caesi sunt. Captivi suam fortunam tribuant iniquitati loci, ubi propter virgultorum perpetuam seriem et arbores multis locis enatas, non potuerit abunde prospici: eamque causam fuisse dicant, quod adventus hostium animadverti, nisi sero, non potuerit. Responderet aliquis: non minus adiumento servantibus adventum hostium esse potuisse locum: si ars et industria accessisset. Quid? si exploratores celeritate hostium occupati, aut ad perfidiam pellecti non redierint? Serio examine discutietur, an in exploratoribus aliis post alios mittendis nihil praetermissum sit: an illi ad explorandi officium adhibiti sint sociative, in quos non caderet perfidia? an fiduciâ exploratorum dimissorum, interim in stativis aliquid remissum aut neglectum fuerit? an in sola exploratorum fide securitas cohortium reposita?

Dimissa fuerit (nam et hoc solet accidere) valida manus ad tentandas hostium vires, addito severo praecepto: ne pugnam capessat, aut


page 867, image: s0903

hosti potestatem sui ad iustum certamen faciat. Interim favebat occasio, arridebat victoria: et paeneiam in manibus erat. Sed hostis numero auctus, fiduciâ elatos profligat capitque. Plus est, quod accuses, quàm quod excuses. Imo, ut excuses aliquid, humanae conditionis fragilitas, et favoris aliunde nata ratio potius sua debit, quàm causa et meritum.

Scimus, et illud accidisse, ut plures Duces ex discordia, aut aemulatu parum in commune consulerent, eaque re cladem arcesserent sibi et captivitatem. Capti fuerint plerique, non eadem tamen culpa aestimandi: imo unus et alter innoxii; quos audire ceteri detrectaverant. Sed finge in peccantibus, genus; in innoxiis virtutem eminere. An inde aequalis in utrosque favor? Non asseveraverim cito; neque tamen fieri posse, negaverim. Virtutem, ratio praehabet: fortuita, tempus attollit deprimitue. Et, si summus Dux temeritate peccavit ac inscitiâ, sunt, quae eum sperni in captivitate iubeant, causae. Romanis, ut ante dictum est, severitas in milites; venia in Duces placuit. non eâ tantum ratione, quam explicavit Machiavellus, Sed quia Senatus, cuius [Note: Disp. lib. 1. cap. 31.] auspicio in utramque partem disciplina stabat, patriciorum eximiorum delicta abscondi, aliorum ostentari, inter artes politicas numerabat.

Parum facilis deliberatio, an pro captivis redimendis urbes, munimenta, iura cedi tradique debeant? Quae ratio aliis iungitur in


page 868, image: s0904

negotiatione pacis, à Stephano Poloniae rege cum Moscovitis instituta, ubi legatis Polonicis, [Note: lib. 6. de bell. Mosch. p. 423.] referente Reinoldo Heidenstenio, mandatum quia ante Moschus postularat, ut utrinque pariter captivi redderentur, non parum utrinque captivorum rationem esse ostenderent, cum in regis potestate praecipue ipsius ductores essent; illi ex Regiis insigniorem nullum, ex Nobilitate paucos, reliquos ex promiscua plebe haberent. Itaque ut vel Savolotiam ac Nevelam, aut alterutram saitem earum, Regi pro illis permitteret, postularent: cum ante, integrioribus adhuc rebus suis, pro paucioribus captivis Usuiatam ac Ieserisciam obtulisset, quarum haec nondum tum in potestatem Regis venisset: vel, cum ipse ante Sigismundi Augusti temporibus certa pretiae in singula capita exigere solitus fuisset, eodem exemplo suo suos nunc redimeret. Missi in vicem Legati Moscovitici, ut de captivis utrinque permutandis [Note: pag. 423.] agerent, mandatum habebant: quod cum tenere non potuissent, ut in locum certum captivi comportarentur, redimendique eis potestas, quorum essent, fieret, impetrarunt.

An, si aliter fieri nequeat, pace vel intempestivâ liberandi captivi, dubitatum constat. Verum hoc loc, omnia quae pacem suadent, dissuadentue, momenta concurrunt. Magna interim sint captivorum nomina et merita oportet, quibus civitas hoc dare cupit, ut pacem suis rebus alienam faciat. Nam temporis causa pacisci, absque serio proposito, inter ea non est, quae probari debent. Parum etiam firmitatis in eiusmodi pace speratur. Unde


page 869, image: s0905

cum A.C. 1379. inter Ludovicum Flandr. Comitem et Gandenses pax convenisset, prudentiores, pacem non fore diutur nam ominantes, initam ab eo (quod verum erat) Nobilium liberandorum [Note: Rer. Burgund. lib. 2. cap. 8.] causa, dixerunt. apud Pontum Heuterum. nec fefellit eos augurium.

Sed ista fere utilitatibus rei publicae reguntur. An autem iure fieri possit, ut innocentis [Note: dissert. didomin. emin.] civis deditione captivi redimantur; apud Libanium, ut ante diximus, quaeritur: eta nobis alibi disputatum est. Illud quoque iuris dubitationem habet: an alia civitas, ad liberandos alterius civitatis cives sibi cognatos aut amicos, bellum gerere possit? Si nimirum conditiones sunt propositae, quas vir prudens et aequus repudiandas esse negaverit. Putamus licere. neque enim ius in captivos quaesitum in infinitum patet, inter gentes non barbaras. Longe alia est hominum captivorum, praesertim illustrium; quàm rerum et locorum, ratio. Hinc urbes, regiones, provincias, pactione in manibus victoris in perpetuum relinqui, nihil novum; at civium captivorum corpora, commercio tali subici, aut pactionis formula prodi, inauditum est. si praesertim dissimulationis necessitatem, à pactione sollenni distinguas.

Ceterum in causa captivorum militum vel deliberanda, vel aestimanda, favorem odiumve augent aut minuunt. ambigendique ac definiendi momenta non uno modo dispensant, primo quidem genius populorum, ac nationum;


page 870, image: s0906

deinde mores, instituta, leges civitatum: quo etiam pertinent rationes administrandae rei publicae, quatenus vel ad famam, decus ac honestatem, praecipua rerum diriguntur, vel prima in omnibus utilitatis ratio, saepe et sola habetur, quando item ibi ad militiam, hic ad oeconomiam pleraque referuntur: tertio, proposita, consilia, habitusque animorum apud eos, qui rem publicam tractant: denique temporum fortunaeque commutationes, casus, conditiones. Quod enim genere saepe odiosum aut favorabile est, rerum temporibus in contrarium demutatur.

[Note: pag. 2.] Sed nos quidem, quae de captivo milite constitueramus annotare, absolvimus. Qui volent hunc philosophiae locum implere, illis haec fere quaetenda supererunt: De captivitate Illustrium, multa seorsum considerantur: praesertim summorum Principum. In capiendis militibus, videndum qui ex causa militiae capi possint? e.g. an legati, si quid praeter mandata, in se admierunt? An Dux hostium summus, aut simmo minor, interposita fide ad colloquium invitatus; si inter colloquium nova et diversa his, quae voce literisque praetulerat, consilia hostilia comperiantur? Ubi multae disquisitionis exemplum occurrit incomparabile [Note: Pont. Heuter, rer. Burgund. lib, 5. c. 4. Phil. Cominae. lib. 2. et 3.] Ludovici XI. Gall. Reg. quem Carolus Pugnax eo modo cepit; institutisque consultationibus cordatiorem secutus sententiam dimisit. An simulatione congressuum, colloquiorumve hostem intercipere fas sit; De ambiguitate verborum aut scripturae, illiciendis, obtentu


page 871, image: s0907

satisfactionis, in captivitatem hostibus. An captivos illustres passim circumducere et ostentui habere, prudentis iustique victoris sit? Quae quidem triumphi continuatio esset. De ipsis triumphi spectaculis. De custodiae variis generibus: liber ali praesertim et illiberali, tum in se; tum pro gradu militiae cuiusque captivorum. De vinculis. Quae retinendi et quousque per iustitiam internam potestas. De victu captivis maligne aut secus praebito. An in rerum necessariarum inopia, captivi potius dimittendi, quàm fame enecandi, aut cadaveribus humanis obscenisve cibis pascendi? De iis, qui captivis inservire aut officium praestare cupiunt, admittendis aut recusandis. De religionis libertate et officiis pietatis apud captivos non impediendis. Quid sentiendum de iis, qui captivos confictis varie fabulis deludunt; omniaque à veritate aliena illis ingerunt? De metu captivis incusso ad secreta prodenda, ad promittendum. De illecebris captivo adhibitis, ut in studia partium secreto trahatur. De iureiur ando à captivis, super secreta pactione exacto. dE veneno captivis dato, aut infirmata captivorum valetudine. De retractis ex fuga: et vinculis aggravatis. Quae possit excogitari mensura aetimando redemptionis pretio, iustitiae convenientissima, praesertim in captivis illustribus. De legatis captivorum redimendorum causa missis. DE arbitris, et deprecatoribus. De rationibus suadendi ac dissuadendi dimissionem captivorum. De consiliis eorum, qui gratis dimiserunt captivos, vel apppellati de ea re, vel non appellati. De impensis in alimoniam et vestitum captivorum factis. De his, qui


page 872, image: s0908

humanitate in captivos, aut duritia in eosdem; fortunam vel conciliarunt sibi, vel alienarunt. De raris et admirandis circa captivos casibus. De iure in transfugas, proditores, facinorosos, bello captos. De dimissorum captivorum apud suos privilegiis; postliminio, aliisque favoribus. De captis bello civili, cum provinciae, et pares inter se confligunt. De captis bello civili, quod inter Regem et Regi subditos; sive imperantes et parentes geritur. De captis bello civili inter consortes Imperii, cum involanti in partem non suam, aut ad se solum trahenti communia iura, arma opponuntur. De notabilibus quibusdam rebus, quae saptivitatem consequi visae sunt, in ingenio, moribus, fortuna hominum. Nam de iure occidendi captivos deditosve, ac temperamento illius iuris, Grotius egit. Atque haec hactenus.

DISSERTATIO V. ad Grotii lib. 3. c. II. n. 8. QUIES IN TURBIS. Sive, SOCIETATIS bellicae declinatio.

INter bella et discordias aliorum quiescere, mediosque se et neutrius partis praestare, numquam fere defuerunt, qui cupide, quamquam haud raro frustra, expeterent. Eam si quis suasoriam veluti in locum communem coniceret, arduae in utramque partem deliberationis momenta, tum aliis modis, tum ita


page 873, image: s0909

partiri licebit: ut, quibus causis optari quaerique societatis bellicae declinatio; quibus item refutari, et ab iis, unde petitur, denegari soleat, exemplis omnis aevi insigmoribus demonstretur. Verum, de tractata aliis quaestione, nos pauca, hac vice, Academici colloquii instruendiergo, carptim attingemus.

Iam primum, ipsa belli detestatio, et pacis amor, virtutis et iustitiae commendationem [Note: Germ. 35.] habere videtur. Quo nomine Tacitus Chaucos veteres laudat, qui, magnitudinem suam malebant iustitia tueri: sine cupiditate, sine impotentia, quieti secretique, nulla provocantes bella: et mox, quiescentibus eandem famam, quae bello et armis, veluti speciosius quaeri solet, assignat. IN primis aequissima cogitatio eorum censeri debet, quià bello civili, ac intestinis dissidiis plurimum [Note: Tac. 1. A. 9.] abhorrent. Quippe arma civilia neque parari neque haberi bonas per artes possunt. Hinc Attici non moderatio magis, quàm prudentia, praecipuis [Note: Corn. Nep. Att. 6.] laudibus fertur, qui civilibus se fluctibus numquam commisit, quod non magis eos in sua potestate existimabat esse, qui se iis dedissent, quàm qui maritimis. Quare Domitii sententia, atrocior, [Note: Suet. Ner. 2.] ut erat, omnibus visa et, cum bello civili, consultante Cn. Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus, solus censuit, hostiumnumero habendos. Longe autem et humanius et sapientius [Note: Id. Iul. 75] Iulius Caesar, denuntiante Pompeio, pro hostibus se habiturum, qui Rei publicae defuissent: ipse medios et neutrius partis, suorum sibi numero futuro pronuntiavit.


page 874, image: s0910

Nam quod Solonis legem vulgo iactare solent, Gellio laudatam, in ea plus admiratio viri, quàm prudentia, momenti facere videtur. Licet enim non ad augendam, sed ad desinendam, seditionem pertinere putetur eorum propositum, qui in partes discedunt, ut maiore auctoritate, suas quisque partes mitificet, et ad utrarumque concordiam tutius viam muniat: optari tamen saepius, quàm sperari potest is eventus, in licentia multitudinis ad moderata consilia surdae, ad audacia praecipitis. Meliusque talia fieri [Note: praecept. ger. reip. p. 824.] posse per medios et neutrius partis, Plutarchus, contra legem Solonis, disputat. Habuit arduae disputationis exemplum historia superioris [Note: Petr. Gnodal. Rustic. Tumult. l. 1. f. et lib. 4. p. 1083.] saeculi: quando, agrestibus passim tumultuantibus, equestris dignitatis vir, non ignoti nominis, in partibus seditiosorum se non voluntate sed necessitate stetisse, multaque eorum consilia in melius flexisse, causatus, defensionem tamen ipse suam, repetito partium malarum studio destruere postea visus est. In lege porro Solonis, ego probe distinxerim seditionem et tumultum, à bello civili. Hic enim consultatione, et mediis consiliis locus esse potest: ibi veluti torrente abripi plerosque necesse est. Itaque consilium Spurinnae Gruteri dissertatione [Note: Epist. 104.] laudatum est; de quo Tacitus: Fit temeritatis alienae comes Purinna, primo coactus, mox el simulans, quo plus auctoritatis inesset consiliis, si seditio mitesceret. Sicut autem, ducem se et auctorem praebere bello civili, si ullo modo res absque intestinis armis confici possit, aut


page 875, image: s0911

citra defensionis necessitatem, nemo cordatus vir cupiat: ita suscepto iam bello, optimorum multos involvi, nihil mirum est: rara felicitate temporum consiliorumque, ubi tuto quiescere [Note: Epist. 184. ] liceat. Cato quoque ille, quem Seneca dicit, aliis ad Caesarem inclinantibus, aliis ad Pompeium, solum fecisse aliquas et Rei publicae partes, licet de utrisque partibus bello collisis, parum praeclare sentiret, et victore cAesare mori; Pompeio exulare destinasset; interim tamen bellum elegit.

Miscentur interdum bella, sicut de Caesaris Pompeiique armis florus iudicat, non recte civile [Note: 4, 2, 4.] tantum id dici bellum; ac ne sociale quidem; sed potius commune quoddam ex omnibus, et plus quam bellum. Quod cum usu venit, studio quietis excuti, etiam pacatissimas mentes videmus. Quid enim tutum ibi inter arma undique circumiecta et eminentia speraverint? Neutras partes sequantur? non minuent belli pericula, sed augebunt, et utrisque praedae ac direptui erunt.

Nisi quod tum quoque quiescere sua quosdam infirmitas iubet. Si enim nullum possunt momentum facere, vel ad se tuendos, vel ad alios iuvandos, sed expositii sunt cuiusuis occupantis viribus, rectius aliquis dixerit et consultius esse, exspectare quàm irritare fortunam. quamquam ne sic quidem pericula partium licebit semper effugere. Quid si enim una pars occupaverit talem civitatem gentemue, eiusque vel invitae operâ adversus hostem uti


page 876, image: s0912

coeperit? Sequi videbuntur, quia prohibere non [Note: 7, 6, 24.] poterunt; sicut Maracandanis apud Curtium accidit: [Note: 2, 23, 5.] et Atheniensibus apud Velleium, qui cum ab inimicis tenerentur, oppugnabantur ab amicis; et animos extra moenia; coprora necessitati servientes, intra muros habebant. Sed nimirum hi videntur in partibus esse, quantum ad fortunam attinet: vera autem aestimatione, medii et partium studio vacui habendi sunt, id quod exemplis pluribus docet Hugo Grotius.

[Note: 1. B. 3. 11, 3. et in annotatis.] Quibusdam summa ratio, quae pro necessitate est, suadet, ut quiescant: et locus ipse favet, ut facultatem quiescendi impetrent. Finge enim, ita sitos esse quosdam, ut stare eos, nec perdi, utriusque partis bellantium intersit: neque tam cito in partes alteras cogi posse, quin ab alteris etiam non vocatis subleventur: dum utrinque summa consilii in eo versatur, ne pars adversa societate et possessione eorum potiatur. Vel ideo quietem cupient, ne tota et varie dispersa lis, in unum locum ita incumat, ut veluti sola et una belli materia ac merces, inter pertinaces affectantium et distrahentium manus peritura videatur. Veri est simile, partes bellantes malle quietem concedere iis locis, quorum quietam possessionem spera re nullo modo possunt, quàm evertere velle distrahendo in partes, quorum stantium, vel o pinione, vel opera uti aliquâ liceret. Vident enim non calliditate aliqua, aut artificiosis consiliis quietem affectari, sed sinceris propositis, et causis necessariis societatem bellicam de


page 877, image: s0913

clinari. Atque ubi una pars acquievit his propositis, desprari non debet, quin altera quoque idem sit factura. Nisi forte in bello allterâ parte frctâ, reliqua invalescat vehementius, omnique terroris instrumento quietis consiliis abstrahere medios illos instituat. Ibi tum, quid valeant humeri, quid ferre recusent, serio pensandum; et, quantum fieri potest, tarde ac cunctanter à destinata quiete recedendum: si forte Deus interim et fortuna negotiim gerat, necessitatisque imminentis nexus exsolvat. Subest saepe periculum servitutis, ut primum à quiete receditur. Quo nomine laudat prudentiam eorum, qui provido [Note: lib. 11. c. 3.] metu, aprtes suscipere noluerunt, is, qui de Ministeriis Cardinalis Richelii scripsit.

Qui tam bonis ac necessariis consiliis ducti, societatem bellicam declinant, an iure cogi possint, ut partibus accedant, quaerendum est. Facit hanc quaestionem necessariam genius temporum. Non audivimus modo, sed vidimus, iracunde denegatam iuste petentibus quietem. Quasi hic esset vulgo sensus bellantium, si vires cogendi in partes adsint, de iure non dubitandum esse. Quem morem sapientia melior ultro refutat. Demptis enim pactionis et fidei vinculis, armorum societatem exigentibus, iure naturae et gentium liberum esse cuique debet, armis aliorum abstinere, et inter dissidia externorum quiescere. Foedera, etiam bellica, sua natura libertatis sunt et consilii; non necessitatis et praecepti. Et


page 878, image: s0914

quàm iniqua ratio est; noluisti socius esse, ergo hostem me senties, etiamsi hostem meum non adiuveris; etiamsi ab omni studio partium te continere volueris?

Invisi quidem fere sunt bellantibus medii, tamquam veliganvi, vel callidi. Nam et cautioni prudentiae que vix meliora imponuntnomina. sed non semper ista possunt ad liquidum deduci: neque secreta mentium, suspicioni fas est penetrare. Et vel sic ad consilii quaestionem, potius referentur pleraque, quàm ad ius infestandi quietos. Itaque via illa media, sicut amicos non parat, nec de inimicis dubitat: ita hostes potest merito deprecari.

[Note: Arsac. ap. Sallust. lib. 4.] Inter argumenta, quibus quietem dissuadet, societatem armorum petit, Mithridates hoc ponit: Illi, quos ignavia aut prava calliditas, uti meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissimas poenas solvunt. Estque haec ratio in primis valida ad infamandam quietem, et ad commendandam societatem bellicam, sed ut suasoria, ubi adhuc locus est trutinae prudentiae: plusne sit, quod timetur ex quiete, an quod ex societate armorum, detrimenti. Quod hic Mithridati non invalida demonstratione poterat opponi: si quis, utili et praeclaro labore, Arsacis nomine respondere velit, et societatem armorum, tanto ambitu petitam declinare.

Poëtarum post Homerum princeps, insignia duo posuit quietis inter bella exempla: Iovis unum, alterum Diomedis. In Iovis exemplo intelligitur summa potestas et aequa voluntas quiescentis in dissidentes. Licet enim posset


page 879, image: s0915

alterutri parti accedeno statim rem conficere, quia tamen utramque amavit, ad concordiam redigere eos maluit. id cum parum successisset, non sine doloris praefatione, neutras se partes adiuturum, et rem fortunae commisurum profitetur:

[Note: Aeneid. 102] Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat sepm,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo.
—— —— —— sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent: rex Iuppiter omnibus idem:
Fata viam invenient.

Non cepit oi(konomi/an operis Grammaticus, cum annotat, Iovem simulare tudium Iunonis, re verae autem à Troianis stare. Parum abest, quin perfidum Iovem faciat, qui ita sentit: iuraverat enim per Stygem. quod facere non poterat, sine deterimo flagitii genere, si aliud animo constitutum habuisset, quàm quod ore prompsit. Pertinet ergo ad h)=qos carminis, ut Iuppiter invitus quidem permittat bellantes fortunae, sed, quod proximum erat, sine studio partium, propter benevolentiam in utramque partem. Quae etiam efficit, ut temporaria haec esset quies, non perpetua. Postquam enim auctoritas quiescentis non valuit, imperio tandem finem imponit dissidiis, nec mollia iussa loquitur:

[Note: Aenei. 12.] Ulterius tentare veto.

An id facere potest, cuicumque ad faciendum vires adsunt? Nam quin facere possit, cui imperium est in dissidentes, dubio caret. An idem citra ius imperii liceat, quaeritur. Ita


page 880, image: s0916

[Note: lib. 2. c. 50.] putat quidem Velleius, Principalibus armis eos se debere interponere, qui non parentem coercere possunt. Et putarunt sibi licere Rhodii (quamquam infelicier) apud Livum lib. 44. c. 14. Neque fere dubitant hodie. sicuc vel nuperis exemplis constat. equidem favor pacis tantum apud multos potest, ut de plano pronuntient, et utilitate illa publica, quae pacis comes est, rependi autument, quicquid minus probum inesse in vi tali videatur. Sed accurate inspicientibus, alia animo sententia surgat oportet. Primo enim, inter ea est, quae fieri non possunt, si quis potenrior dicat bellantibus, non subditis sibi: conquiescite statim, et pacem agitate, aut vim utrique vestrum adhibebo. Multa sunt, quibus indiget pax discussis confectisque. Neque Alexandri gladius ad nodum hunc Gordium solvendum idoneus est. Quid si ergo aliam viam insistas, et ita agas? pacem facite rationi et aequitati consentaneam; aut vim exspectet, quicumque iustas conditiones repudiat. Tolerari forte apud indulgentiores iterpretes posses, si intra minas subsistis. Si revera vim expedis, quis te iudicem constituit eorum, qui nullum habent, praeter Deum? Haec ipsa est, quae Iani templum aperit, porta; ubi nulla iudicis copia, nulla iudiciorum potestas litibus dimirendis superest. Quaerenda ergo est nova ratio, si dicas: Vestra dissidia meis utilit atibus intercedunt, multisque meam rem publicam et magnis detrimentis afficiunt. Hinc ius meum est, revocare vos à dissidio, et si sequi non


page 881, image: s0917

vultis, trabere. Respondebunt: nulla ratio iuvat, ius suum in alieni iuris diminutione collocantem. Nos, suum quisque ius armis persequimur: tu obtentu iuris tui nos vis impedire, quo minus consequamur ius nostrum. Si nostri iuris disceptatione tua laeduntur commoda, nullo id nostro consilio, adeoque nec nostra culpa fit; qui utilitatibus tuis nc invidemus, nec intercedimus. Ubi pestis, et fames viciniam tuam poupulatur, commoda tua minuuntur variis modis. Sed non potes intendere litem vicinis, quorum malis, praeter ipsorum mentem, tu affligeris. Ita fatum est, ut cum vicinis, aliquid patiendum sit. Tuis quoque malis turbabuntur vicini: quos tibi exinde merito irasci, utique negabis. Alia quercus excutienda venit. Audio enim quosdam dicere: Qui spernit auctoritatem, pacem suadentis, et aequas iustasque conditiones reicit; is et iustitiam laedit, et iustitiae patronum: hacque ipsa iniuriâ, arma adversus se suppeditat, vim adhibituro. Verum non omnis offensio, bello causam praestat idoneam. Quid? si de offensione res ambigua [Note: Grot. 1. B. 2, 24, 1.] est. non offendi te, inquient, quando tuis consiliis non potui, ut optabam, obsequi. Non sprevi auctoritatem tuam, si tuis monitis mea commoda anteposui. Ne id quidem recte à te dicitur, quod iustas aequasque conditiones repudiaverim: iniquas credidi, et adhuc credo, quas tu aequas dicis. quisque habet suum iudicium. Fac, me iusta non admisisse. Superior sit iure et imperio necesse est, non robore


page 882, image: s0918

et viribus, qui iusta negantes, iuste ulciscitur, ut ante dictum est. Quare ad speciosius praetextum confugiendum erit; quod in hunc modum ornari video: Sancta est, et communi vinculo pacis nexa humanarum inter se gentium societas; quam violant ac dissolvunt, quicumque belliger antur. in violatores porro rei tam publicae, tam sanctae, quivis Princeps, quaevis civitas, optimo iure miles est: si cessant emendare, quod peccarunt, id est, pacem componere. Honesta oratio, unde conficias, cogi pose ad pacem bellantes: si ius illud sociale, vo humanum genus continetur, unquam tibi servandum ex animo statuisses. Iubet te idem ius, succurrere infirmitatibus, incommodis, necessitatibus cuiusque gentis, iisque sublevandis cognatam manum commodare. an heacte unquam cura sollicitavit? Sed fingamus omnino (asseverare enim non possumus) ius illud, quod ex humano genere unam civitatem facere debet, obtinere: non aliter utique exerceri poterit, quàm per modum iudicii, sicut inter cives unius civitatis. qui cum litigant, ad concordiam quidem et pacem rediguntur, non impetu et vi mera imperii. sed spectato iure partium; ob quod illi aliquid adimitur, huic additur. Iam ergo, si placet, progredere extra civitates singulas, et vide, an ex orbe toto Rem publicam Platonis, aut Thomae Mori Utopiam possis concinnare. Non opus habebis vate, qui de successu te submoneat. Illudautem certo, nisi hoc effeceris, futurum est, ut malum malo sanare videaris vell.


page 883, image: s0919

Nondum lusciniae sua deest cantio. Dicturum enim te puto, non bellum tibi propositum esse, et vim infestam, dum cogere ad pacem faciendam bellantes, contendis: ostentationem hanc armorum esse, non noxam. esse quandam vim salut arem et amicam, non hostilem. Favere interdum occasionem, ut manus quodammodo ligentur plus valentibus, aut utrisque, ne concurrere infestis amplius piribus queant: sicut cum pugnaturi manum validior aliquis continet, neque tamen ultra retento nocet, aut vim infert. Minus erit, fateor, res sermonibus et invidiae obnoxia, si hactenus intervenis armatus armatis. ut ad fundendum cum et pro altera parte alterius sangninem non procedas. Ea enim medicina excederet modum, neque probis rationibus se tueri posset. Sed qui iusto pioque bello ius suum se existimat persequi, iniquum putabit eum, qui ad pacem aliis inde, quàm pacatis modis velit abstrahere. Ita dum bellum finitur unum, novis aliis semina possunt spargi, et viae praeparari. Verum de his rebus fere ex eventu iudicant homines, bonaque aut mala dicunt, prout feliciter secusve successise animadvertunt.

Diomedis exemplum, aud Poëtam inprimis [Note: Aeneid. 11.] nobile est, prudentia et expositione rerum. Diomedem opibus et auctoritate rerum gestarum insignem, Latinus in Societatem belli sollicitaverat, metu communi periculi, si Aeneas in Latio invalesceret. Negaturus, quod petebatur, Diomedes. primo sibi consulit, deinde et Latino: atque adeo pro viro prudente et


page 884, image: s0920

amico se gerit. Ne huic bello immisceri velit. suarum utilitatum respectu; imo religione (id enim potentius momentum ad ornandum et firmandum hunc locum assumitur) prohiberi se, ait: cum strenuis bello ac felicibus, certamen inire, parum consultum esse, praesertim post tolerata belli damna, et tristem dubiae fortunae experientiam: fatis in victos videri, qui nec impune unquam violari, neque excidio deleri potuerint; non prudentiae modo, sed pietatis partem esse, fatis Aeneam ornantibus cedere, Dixit, cur ipse socius esse belli talis nolit: nunc pro auxiliis consilium dat; et pacem cum Aenea iungendam amice et graviter suadet. quid enim pace beatius? quae bello infeliciter mutatur:

Ofortunatae gentes, Saturnia regna,
Antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
Sollicitat, suadetque ignota lacessere bella?

Melioris esse consilii ostendit, non modo admittere pacem, sed velpetere, imo emere, conditionibus etiam non plane optabilibus.

Munera qui patriis ad me portastis ab oris,
Vertite ad Aeneam.
—— Coeant in foedera dextrae,

Qua datur: ast armis concurrant arma cavete, Magnisica et splendida haec quies, quae alienae quieti studet; consilioque et candore plus quàm armis et ferocia amicos iuvat. Quare Latinus Rex, ut eratmoderatus et prudens, obsequi consilio destinat: nisi Turnus obturbasset. n quo hoc ipsum omen et pignus


page 885, image: s0921

imminentis fati fuit, consilii tam probi aversatio. Sicut autem in priore Iovis exemplo, de potestate eius, qui socius armorum autlitis particeps esse abnuit, quaeri poterat: ita hiclo um auctoritatis in hoc argumento miro Poëtae ingenio videmus tractari.

Callidae quietis, et in turbas erupturae specimen est in Philippi Macedoniae Regis consiliis bello Punico secundo. In hanc enim dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum, omnes reges gentesque animos intenderant, [Note: lib. 23. c. 33.] inquit Livius. inter quos Philippus Macedonum Rex, eo magis, quod propior Italiae ac maritancum Ionio discretus erat. Laetus ille hoc bello (primum id animi male quieturi argumentum fuit) sed utrius populi mallet victoriam esle fluctuans, postquam tertia clade Romani affecti sunt, ad fortunam inclinavit; et per legatos Hannibalis [Note: lib. 7.] partes amplexus est eo foedere, cuius formulam Polybius nobis conservavit. Speciosa sane sunt vocabula, quae apud Trogum Pompeium Philippus, finiendo cum Aetolis bello, praefert. Sed Historicus notat [Note: Iustin. 29. 3,] artem: Hoc praetextu, inquit, finito cum Aetolis bello, nihil aliud, quam Poenorum Romanorumque bella respiciens, singulorum vires perpendebat. Quamvis autem, ut dictum est, fortunae accessit, et potentiores sibi visus est amplexti partes, tamen ratio eum fugit, et eventus destituit: ut ad pacem male relictam, tamquam ad sacram anchoram confugere adigeretur.


page 886, image: s0922

[Note: 4, 1, 38.] Livii locum imitatus est inm simili exemplo Curtius: Magnitudo belli, inquit, quod ab opulentissimis Europae Asiaeque regibus (Alexandro et Dario) in spem totius orbis occupandi gerebatur: Graeciae quoque et Cretae arma commoverat. Erant Graeci hoc tempore, animo et fide ambigui, et fortunam speculabantur: illâ duce partes electuri, suisque utilitatibus occasiones captaturi. Notatillum animorum habitum et temporaria [Note: 4, 3, 11.] ingenia, ipse hic Historicus, quando decretum in consilio Graecorum memorat, ut duodecim legarentur ad Regem (Alexandrum) qui ob respro salute Graeciae ac libertate gestas, coronam auream donume victoriae ferrent. Addit enim: Iidèm paule ante incertae famae captaverant auram, ut quocunqu pendentes animos tulisser fortuna, sequerentur. Igitur multi Graecorum in Castris Darii militabant: cum videri interim vellent, nullo publico [Note: Curt. 3, 13. 15. 4, 1, 39, et 40.] consilio id fecisse. Spartani vero, Macedonicae potentiae aemuli, non per legatos tantum cum Dario consilia conferebant, sed contractis, qui ex Cilicia profugi domos repetierant Graecis, bellum Antipatro Macedoniae Praefecto moliebantur. Cretenses, utut infirmi, pacis odio, et turbarum amore, has avut illa partes secuti, nunc Spartanorum, nunc Macedonum praesidiis occupabantur. Abfuit his quoque consiliis callidioribus fortuna; multatique sunt belli malis; [Note: Curt. 6, 1, 16.] qui quietem pati non poterant. Victoria enim Antipatri atri non Spartam modo, sociosque eius; sed etiam omnes, qui fortunam belli spectaverant, fregit.


page 887, image: s0923

Quid de Achaeorum consilio dicemus? Societatem belli cum Philippo Macedonum rege furmaverant. Romani, ut destituto Philippo suam societatem induerent, petebant, Philippus à sociis hoc tantum petebat, ut quiescerent, [Note: Liv. 32, 21.] Philippus, inquit Achaeorum praetor, societatis secum admonet et iurisiurandi: non postulat, ut secum stemus,modo ne intersimus armis, contentum ait se esse. Naulline venit in mentem,, cur qui non dum socii sunt, plus petunt, quam socius? Exaggeratpostea Romanorum vires, Philippi infirmitatem: Et subinde ad suo its perorat: Nam quod Philippi legatus modo, tamquam mediam et tutissimam vobis viam consiliii ut quiesceretis, abstineretisque armin ostendebat: ea non media, sed nulla via est. Etenim praeterquam quod aut accipienda, aut aspernanda vobis, Romana societas est: quid aliud, quàm nusquam gratia stabili, velut qui eventum exspectaverimus, ut fortunae applicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus? Vicit quidem oratoris auctoritas, Achaeosque à Philippi societate ad Romanos abstraxit. Sed ego [Note: Liv. 32, 19.] rectius sensisse contenderim, si qui Achaeis quietem suasissent. Erant Achaei Macedonum beneficiis et veteribus et recentibus obligati, quod Historicus sedulo annotavit. Quas ex Philippi ingenio iniurias metuere in posterum poterant; in incerto erant, aliaque ad versus hoc metus consilia proponi videbantur: plena aequitatis erat Philippi oratio,, ut quiescerent, desiderantis: neque Aristaenus vera ac certa loquitur, cum dicit: aut accipienda, aut aspernanda


page 888, image: s0924

robis Romana societas est. Prorsus enim credi potest, Romanos, qui non nisi ex discordiis Achaeorum in spem societatis venerant, admissuros fuisse rationem iuris manifestam, si dixissent: Macedonum in nos sunt maiora merita, quàm ut adversus illos in acie consistere fas putemus. abunde facimus, si desinimus cum iis contra vos contendere; et neutras partes sequimur. At enim, Romani, inquis, non tulissent Achaeos ista causantes, sed vim adhibuislent quiescentibus, Potius existimari potest, suturum fuisse, ut ferrent haec Romani, et quiescentibus abstinendum iudicarent. Illund utique certum est, non debuisse Achaeos in re tam odiosa, ad ultimum exuendae societatis consilium procurrere ante, quàm Romani quiescentibuus vim armatam intentassent. Aristaeni enim oratio, utilitatis specie nititur: iuris rationibus haud aeque intenta.

Si quis porro neutrarum se partium profitetur, bona fide debetid operam dare, ne quid faciat, quo alteri parti favere, alteram odisse, merito suo credatur. Non impediat hanc, illam sublevet: non praestet illi, quod isti negat: sed aut neutram, aut utramque, necessariis rebus [Note: 2. B. 3, 17, 3.] ex aequo iuvet. De quare Grotii haec est sententia: Eorum, qui à bello abstinent. officium est, nihil facere, quo validior fiat is, qui improbam fovet causam, aut quo iustum bellum gerentis motus impediatus. Inre vero dubia, aequos se praebere utrisque in permittendo transitu, in commeatu praebendo legionibus, in obsessis non sublevandis. Quod de


page 889, image: s0925

causa habet, vix est, ut in usum deduci possit. Qui neutrarum partium vult haberi, neutras debet iuvare vel impedire; citra Causae aestimationem, quae non periculosa modo, sed impossibilis est, in hoc quidem genere. Hoc ipsum studio partium dabitur, si hanc iuste, illam inique arma induisse iudicabis. [Note: 3, 3, 1.] Sumendum est hoc loco quod alibi monet Grotius, iustum bellum dici saepe non ex causa, sed ob peculiares quosdam iuris effectus. Mediis iustum utrinque bellum videri debet cui misceri nolunt; aut utrinque iniustum. Si iniustum utrinque, aut ex altera parte iis videbitur, non iam medii existimabuntur, qui partium unam, aut omnes damnare sustinuerint. Relinquitur ergo, ut intra animum sentiant aut iudicent de iniustitia belli, minime autem aperiant mentem, et significent: nisi periculis partium velint involvi. Unicus est modus, si quis dicat inter Christianos: ego Christianis nefas esse duco bellare; ita que neutris partibus adiungi possum. Verum id quoque inter ea est, quae accidere, cum serio agitur, nequeunt. Nihil tutius igitur, ad quietis fidem, quàm seponi illam quaestionem de iure bellantium, et quantum ad hoc propositum, iustum bellum haberi, quod geritur. Mihi enim hactenus iustum est, de quo dubitandum aut disquirendum mihi esse non iudico. Validior fiet is, qui improbam fovet causam, si commeatus ei pretio suppeditaveris, si transitum dederis. Ergo haec iustum bellum gerenti praestanda sunt, id


page 890, image: s0926

est, alteri parti. Iam non eris medius, si uni praestas, quod alteri negas: cum haec iure exigant partes bellantes à mediis, ut utrisque neges, aut utrisque annuas: neque tibi eam relinquant libertatem iudicandi de causa, aut dubitandi. Iam de transitu permittendo dispiciendum est: [Note: I. B. 2, 2, 13.] de quo Grotius etiam alibi agit. Ubi itidem distinctionem belli iusti, ac iniusti, mediis, ut tales sunt, prodesse non posse existimaverim. Potius autem discrimen in rebus ipsis quaesiverim. Sunt enim quaedam eius generis, ut medii utrisque partibus ea concedere debere videantur: aliorum diversa est ratio, quae rectius utrisque denegari posse dixeris. Prioris generis sunt commeatus, et res necessariae, sine quibus ne vivi quidem potest: ad posterius, transitum armatum retulerim: neque dubitaverim, naturam has res ita discernere, ut illic plus favoris, hic plus ad odium momenti repositum videatur. Sed, quid gentibus placuerit, aut hodie placeat, animadverteridum est. Constare autem inter omnes arbitror: neminem hodie reperiri, qui putet, pacatos mediosque utramque bellantium partem transrtu armato iure prohibere posse; si quidem vim non metuant. id quod consilii est, non iuris. Ex altera parte non minus indubium est ac certum: meminem bellantium ambigere, quin transitum denegatum vi liceat aperire, armisque vindicare, aut astu penetrare. Haec sententiarum diversitas nobis persuadet, ut credamus, gentes quaestionem iuris mutua dissimulatione


page 891, image: s0927

transmitti (nisi quod obtentui sumuntur ista, aut suasoriis adhibentur) et ad pactiones deduci rem totam voluisse. Conventionibus certe et transactionibus, non iuridicis disceptationibus, omne petendi aut concedendi transitus negotium videmus confici. Agnoscas eum, quem dixi hodie obtinere, animorum habitum, iam olim in Helvetiis et Caesare. Illi enim, Allobrogibus sese persuasuros existimabant, vel vi coacturos, ut per suos fines, eos ire paterentur: Caesar [Note: Iul. Caes. de bello Gall. 1, 6. et 8.] autem, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare, et si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. Ubi autem utraque pars aequam sibi annuendi et abnuendi libertatem vindicat, naturalis rei exitus non ostenditur alius, quàm per conventionem et pactionem.

Non multo aliter forte iudicandum esset, de negotiationis et commerciorum iure pacatis mediisque civitatibus inter partes bellantes libero. quam quaestionem Grotius ad ius naturae ideo referendam ait, quia ex historiis nihil comperire potuerit ea de re iure voluntario gentium esse [Note: I. B. 1, 3, 5, et Annot.] constitutum. Ex iis tamen, quae in Annotatis plena manu cumulat, et aliunde, satis apparet, gentes existimasle, licere sibi commoda hostium ex mercimoniis cum pacatis populis, intervertere: quae licentia neque naturae iuri usque quaque repugnat, nisi quod in modo cautionem id dictat. Interdumn. modestius, interdum violentius suo iure uti videbantur bellantes.


page 892, image: s0928

prout consilii singularis, aut perturbationis animi movebat mstinctio. Esse enim ab iniuria mediorum et pacatorum abstinendum, dubio caret. Sed si monentur, si rogantur, neintercedant iustis armis, nec desistunt moniti rogauque; tam liberum sibi esse volunt bellantes, vi prohibere commercia, quibus hostisinvalescit, quàm pacati illi liberum sibi esse cupiunt, mercimonia sua citra aliena arbitria tractare. Utrursus ad pactiones res ista tendere videatur. Consultissimum certe fuerit, conventionibus ista definire, si modo conveniri potest. Anno superiori saeculi LVI. Gustavus I. Sueciae Rex, literis significavit Regi Daniae Friderico, Quomodo bello cum Russis invitus [Note: Loccen. bist. Suec. lib. 5.] culpa Magni Ducis Moscoviae sit implicitus. Quum autem Angli novum et inusitatum per mare glaciale, ut vocant, iter in Moscoviam ad portum S. Ntcolai sibi aperuissent, praetervecti Norvegiam 3 quod omnibus circumiacentibus regnis, sed et maris Balthici accolis et civitatibus inaestimabili damno futurum sit, dum omnis generis vetita bellica instrumenta et arma ad Russos deportarent, quibus contra Christianos nimis muniri, et ad exemplum Turcicae potentiae per Asiam et Africam elatae, etiam imperium in Europam affectare possent. Proinde se amice desiderare, ut Rex Fridericus et suo emolumento tuendo, et aliorum Christiani nominis membrorum ingenti detrimento amoliendo, istum navigationis cursum Anglis praecludere velit. Eodem, et communium commerciorum nomine ad


page 893, image: s0929

Reginam Angliae (Mariam) misit. Sed ab ea responsum accepit: se suis subditis libertatem navigandi, quo velint, ex privilegio nactis, inhibere non posse. Velle nihilominus armorum invectionem in Ruissiam prohibere. Quodtament factum non est. Nec de mutuis commercits certi quid responsum. In eadem historia Suecica Rex Iohannes II. cum Stenone Sturio bellum gesturus, Lubecenses, ceterasque foederatas urbes admonet, ut tantisper quiescant. nec in Sueciam arma, commeatum, aliaque bellis necessaria importare velint. Ad ea Lubecenses; cum merces suas, magnam partem [Note: Loccen. hist. Suec. l. 4. p. 148.] facultatum et negotiationis socios in Regno Sueciae passim haberent, non absque ingenti fortunarum suarum dispendio, istius loci commerciis abstinere posse. se neutri parti addictos, ob regum discordiam, libero commerciorum et navigationis usu, iure gentium recepto, priscisque privilegiis arceri, contra ius et fas fore. orare igitur, ut Regis cum gratia sibi in posterum quoque iure suo frui liceat. Sed Rex Iohannes mox naves eorum in Sueciam cursum tenentes armata manu intercepit: neque restituit. Hinc dissidium. Pactionis, qualem laudavi, nobile est exemplum in foedere commerciorum inter Gustavum I. Sueciae, et Franciscum I. Galliae, Reges ante annos centum inito, cuius articulo VI. habetur: Omnibus Sueciae [Note: A. C. 1559.] subditis liberum erit, cum navibus suis, mercibus et commerciis proficisci ad Galliae hostes et inimicos, eorumque portus, regiones et terras, ubicumque eis commodum videatur, subsistere et commercari,


page 894, image: s0930

abire et redire, quando volent: ita ut ea de causae non dicantur violasse pacem, aut mali quid eis inferatur à Francis. Et ut Sueci tempore belli comimercia eo tutius et absque omni molestia exercere possint, dabuntur illis literae tuti commeaturs, quandocumque desiderabunt. Quinimo inter ipsos belli socios, si societas limitata sit ad certa bella consilique, quaedam à bello quies, qualem medii optant, constituitur. Ita foedere, quod inter Suecos et Belgas anno 1645. convenit et sequenti confirmatum est, cavetur, articulo quidem VI.: ut neuter confoederatorvum hostem, qui nunc in praesens hostis est, aut deinceps enasci poterit, consilio, ope, pecunia, commeatu, milite, navibus, natutis, armis, pulvere pyrio, aut munitionibus, ullisve bellicis rebus aliis iuvet. Articulo autem sequente, VII. additur: Licet vero neutri confoeder atorum licitum sit, hostem sui confoeder ati, dictis priori articulo rebus iuvare; id tamen ita erit interpretandum, ut navigatio atque usus commerciorum liber sit, subditis cuiusque, cum hoste foederati, qui alia de causa, quàm ob hoc foedus, bello cum foederatorum altero fuerit immixtus; ut salvo hoc foedere, subditis eius cui bellum non est, libere liceat navigare, et commercia sua quaecumque exercere cum subditis hostium dicti foederati: Hoc tamen excepto et reservato, ut si quis vel urbem, vel munimentum quodcumque aliud seu iusta obsidiene aggediatur, seu circumsedeat, animo in suam potestatem cogendi et adigendi, alter confoeder atorum tamdiu suspendat navig ationem in ea loca, atque commerciorum usu abstineat, subditosque suos


page 895, image: s0931

iubeat suspendere et abstinere, donec illa urbs vel munimentum, vi aut pactis occupatum, vel occupatione dësperata, obsidio aut circumsessio solutae fuerint. Quae hic communis Foederatorum utilitas dictavit, valde accedunt ad aequitatem iuris naturae, mediis quoque et quiescentibus indulgendam.

Pace, quae anno huius saeculi quarto Hispaniae inter et Angliae Reges convenit, id singillatim et subtiliter cautum est, ut Britanni neutras partes foverent in bello, quod Hispani cum foederatis Belgii Ordinibus gerebant: eiusque quietis et mediae conditionis; sive fructu, sive iure gauderent, quod ita fere designabatur, [Note: Hist. lib. 13. add. Thuan. lib. 131] describente Hugone Gretio: Hostes rebellesque alterius alter ne iuuvaret, neu iuvari à suis pateretur: attamen prrivatorum facta in ipsis vindicarentur, pace publica incolumi. Flissingam et Brilam (quae oppida, ut Austriacae ditionis, restitui Archiduces petebant) per pactorum fidem negabat se Britannus Hispano posse tradere: interim milites, qui ista oppida servarent, impermixtos bello fore. Pacandis Batavis una operam darent: si quid esset morae, saltem ut commeaturis inter se Belgis Anglisque iter patesceret. Britannis Batavicas merces in Hispaniam, Hispanicas in Bataviam vectare interdictum. Ex eodem iuris fonte subinde [Note: H. Grot. lib. hist. 13.] Batavi, cum Rege Iacobo egerunt. Postulabat à Batavis, ne prohiberent Britannos, emari interato Scalde Antuerpiam subuehi, solutis vectigalibus, quanta cives penderent. Illi vero excusavere, ostenso haud iniuria institutum sibi, ne


page 896, image: s0932

quis ad hostes, nisi mutatis navibus, pervaderet; quo certius cuncta explorarentur! nec aegre ferendum, si possesso à se flumini legem imponerent, cum Hispani etiam maris vias amicis auderent praecludere. Qui haec inter se ad illum, quem dixi, modum staruerunt, non crediderunt certe, favorem commerciorum ipso iure tantum esse, ut omnis ratio militiae et status bellantium, debeat libertati eorum cedere. Cuius generis infinita sunt exempla.

Sicut autem, qui neutras partes sequuntur,m sedulo operam dant, ne actionibus eorum militaribus misceantur: ita nec bellantibus fas est, in pacatis locis, ac regionibus iuri quietorum subiectis, suas offensas exsequi. Quae res crebra disputatione agitata est, Cum anno huius saeculi quinto, Belgicae naves Hispanos apud Doberniam adortae essent, Dobernienses, dum [Note: Hist. lib. 14.] mari pugnabatur. (Grotii verba refero) spectatores, mox irati, bellum solo suo importari (in portu enim constitutos Hispanos non cessabant infestare belgae) globos ex arce iaciebant pro nupeerhostibus in amicos veteres. Batavos ob haec ausa criminantibus postea Brit annis responsum, non quaesitas àse Britanniae in fluminibus naves, quod tamen impune Dunkerkani fecissent; sed calentem victoriae impetum hostem magis suum, quàm terrae marisque confinium respexisse. At ipsi haud aeque facile purgabant, quod specie scrutandi Anglos, qui contra Regis edictum mari militarent, haud ita dudum naves Hispanicas, partam Batavis praedam, suu~in littus pertraxerant, datisque pro legato


page 897, image: s0933

Philippi (Hisp. Regis) vindiciis, vim belli eluser ant per iuris imaginem. Non reperit aliud, quod pro Batavis suis diceret Grotius, quàm ut excusando victoriae impetum, culpam fateretur; et paria à Britannis peccara ostendendo, litem lite resolveret. Est recentius huius disputationis exemplum in praelio an~i 1639, quo Martinus Trompius Hispanorum classem in Dunis Britannicis expugnavit, cepitque. Quam victoriam celebrans [Note: Orat. pan. de rict. Hisp. class.] Barlaeus, in hostes culpam confert, eadem excusatione, adeoque confessione defungens, quâ modo Grotius, Postquam, inqui, cavisset Trompius, ne mandato et obtento Britannici Regis in stationem istam iuri, temere contr avenirent sui, prior ab hoste impetitus, et uno ex suis desiderato, sine feciali classicum cani imperat; dum spectator pugnae Britannus cum navium parte extra partes manet. Subinde: Serenissimus Rex Carolus, foederis sui, quod sacrosanctum habet, memor, classis suae praefecto quietem imperavit, et laudatissimo exemplo Hispaniae simul Patribusque eundem se, dur ante conflictu, praebuit. misertus ad extremum quarundam navium Hispanicarum, quas à tanto nanfragio in suos usus servavit. Iterum: Ambiguos habuit cives vestros, non vos an ista rerum facie, illo loco, ubi Dunae Britannicae sunt, et quem vener anda Britannorum maiestat sibi ut proprium vendicat; iustum esset, hostem invadere. Verum, liceat liberum verbum in libertatis regno effari. Necessitas, Patres, ante rationem est, maxime in bello; quo raro permittitur pugnandi tempora ad clepsydram exigere, et locae


page 898, image: s0934

conflictus decempeda anxie definire. conclusae haerebant Hispanicae naves, in Albionis statione, sub Regis summi, ut videbatur, patrocinio, ut quantum in nobis esset animi, ob metum regiae maiestatis experirentur. Haud dubium, si neglexissetis Hispanum, arma nobis trans mare inferentem, contempti et Britanno et ipsi Hispano et finitimis fuissemus. Nunc postquam laesi primum, invasistis, et invictos vos pernicie hostium probastis, quis dubitabit patere victoribus maria? Quae oratoriis [Note: Epit. Hist. Belg.] fere coloribus adornata, Iohannis à Sande Continuator apertius et citra dissimulationem refert, Fatetur Thalassiarcham Anglorum Io. Pen~ingtonium, monuisse Trompium, ne quid in Baiis regiis auderet: mandatum enim sibi à Rege suo, ut adversus primum aggressorem, cum oppugnatis staret. Hispanos subinde initium fecisse, emisso in vela celocis Trompianae globo, iterum, glande prostrato de sociis navalibus uno in nave Belgica: cuius cadaver ad Penningtonium missum, probandae offensionis ab Hispanis coeprae, et exigendi contra primos iniuriae auctores auxilii. Rem Penningtonio neglectam, suspectos fecisse Anglorum animos: itaque Trompium, acceptis de pugna mandatis, viginti et octo navibus, quibus quatuor incendiariae adiunctae erant, negotium dedisse, ut certamine orto classem Anglicam observarent, si quid illa moveretur: à Penningtonio autem literis sub initium pugnae contendisse, ut vel Belgis primum infestatis auxiliaretur, vel certe pugnantibus non interveniret.


page 899, image: s0935

Additur quidem interpetatio denuntiationis Penningtonii, tamquam violatâ ab Hispanis Anglicâ statione, ex ipsius Regis Angliae mandato et voluntete Belgis ius pugnandi natum esset: non sine dubitatione tamen, de voluntate Regia. Sequitur enim clausula: Si vero suaae Maiestati haec actio non arriserit, clementiae nobis factum condonabit. In quibus verbis, confessio satis clara, alicuius facti, solo eventu iudicandi. Nisi enim aliunde subesset Belgis spes, Britannos belli huius turbis involui nolle, forte minus liberaliter mandata Regia interpretati essent. Cum praesertim Hispani factum excusassent: neque id tanti esse videretur, ut non nisi praelio expiari posset. Insignia sunt, quae congessit, iuri Anglico adversus infestationes mutuas exterorum in aestuarils, sinubus, portubus, et Regiis in mari Cameris tuendo, Io. Seldenus in Thalassocratico lib. 2. cap. 22.

Videri quidem posset hoc ius adversari iis, quae ante dicta sunt, de non impediendis actionibus militantium partium: sed manifestum est, ius infestandi hostis in iusta etiam militia restringi, et limitibus quibus dam includi, per imperium et dominium loci pacati. Licebit tibi ius tuum persequi, in tuo solo, in hostili solo, in solo nullius, in mari, quatenus id extra imperium cuiusquam est: non in portu, cuius ius sibi vindicat aliquis populus; non in solo pacatorum populorum iuri subiecto. Quae ultra tendunt, figurate dicta putabis, sicut bene [Note: I, B. 3, 4, 8. et 3, 6, 26] explicat Grotius. Facta quoque in


page 900, image: s0936

contrarium adducta, non imminuent auctoritatem iuris gentium; sed vel de iniuria testabuntur; vel infirmitatem aut patientiam gentium pacatarum ostendent. Solet equidem evenire, ut admisso in pacatas terras hoste, qui arceri poterat, altera pars non immerito sequi se posse, et bellum eodem transferre, opinetur. Neque est, quod valide dici contra queat. Evenit tamen, ut haud aeque in expedito sit illa dubitatio. Spectemus exemplum, detractis nominibus, Obsessa pars hostilium copiarum, cum inopiâ rerum ad deditionem urgeretur, per pacati induciis populi fines fugâ evasit. Non ausus est fugientes perse qui dux obsessor, reverentiâ pacati foedere induciarum loci. Licet enim induciae non tollant bellum, sed differant: effectu tamen pro pacatis habentur terris, quibus ea pactione quies certi temporis parta est. Quid si dux obsessor exemplum fugientium secutus, easdem rapuisset victrices copias? Pacati hactenus soli domino, aequa adversus utrumque querela nasceretur. Sed an Principi suo potuisset excuusare, qui absque mandato voluisset ulcisci transitum à Pacatis hosti permissum, valde dubito. Prudens quidem dux, numquam temere fecerit, quod an probaturus sit Princeps, dubitat. Disceptata subinde res est literis, incusatique sunt, per quorum fines iter fugientibus patuerat. Responderunt illi: se petentibus transitum negasse, praeterque suam opinionem factum, quod ausi nihilominus essent fugientes id iter rapere.


page 901, image: s0937

sed nec impediri eos tam subito à se potuisse. Geminatae sunt literae ab altera parte, denuntiante summo duce, pro ruptis habitum iri inducias, si iterum hostibus illac via pateret; secuturis eodem iure, copiasque in ea loca, quae hostis peteret, translaturis, quibuscum induciae pactae erant. Opponebatur in vicem huic denuntiationi sanctimonia foederis induciarum, propositique de non rumpendis induciis sinceritas, quâ salva, fieri possent interdum apud fines parum munitos, quae nullo consilio dominorum loci votove iuvarentur. Sed haec quidem inter duces et summos rerum administros disputata sunt: stetitque induciarum de cetero pactio.

Pergendum est ad similes quaestiones, quid liceat in solo pacatorum, sive in solum pacatum. Quamvis enim pacati populi latius dicantur, quicumque bello sunt impermixti, etiam longissimis disiuncti intervallis; medii autem, quos vel situs periculis belli admovere videtur, vel postulata bellantium, de societate interpellarunt, vel foedus cum bellantibus, de non iungendis armis initum, quiete donavit: pacatorum tamen vocabulo hic medios intelligi, signarique nil prohibet. Iactatur ergo saepius apud bellantes, titulus necessitatis; sive ius necessitatis, ut Grotius, aut artio belli, sicut hodie [Note: I, B, 2, 2, 10.] loquuntur. Grotius ita statuit: Ei, qui pium bellum gerit, licere locum occupare, qui situs sit in solo pacato; nimirum, si non imaginarium, sed certum sit periculum, ne hostis eum locum invadat,


page 902, image: s0938

et inde irreparabilia damna det; deinde si nihil sumatur, quod non ad cautionem sit necessarium, puta, nuda loci custodia, relicta domino vero iurisdictione et fructibus: postremo si id siat animo reddendae custodiae, simulatque necessitas illa cessaverit. Atque hoc ius deducit Grotius,tamquam post introducta rerum dominia reliquias, ex verteri illa communione, quam principio capitis adornare non dubitavit, destructam gravibus [Note: c. 1. §. 6. etc.] argumentis à doctissimo Strauchio in dissertatione de imperio maris. Bene de reliquo factum; quod arctis limitibus rem odiosam constringendam iudicavit. Quo accedit et illud, paulo [Note: I. B. 2, 2, 9.] ante dictum: ius hic esse non plenum. Revera enim haec in iis habenda sunt, quae non fiunt sine culpa et iniuria, sed recepta fere gentibus consuetudine, dissimulantur, aut casibus belli condonantur. Nam quod nonnemo hic de commutatione spontanea, sciente domino pacati soli facta, fingit, praeter rem nostram est, neque enim pro medio se gesserit, qui suo consensu ab alterutra parte bellantium siverit occupari locum in solo suo situm. Magna nobis copia esset memorandi exempla harum disputationum ex bellis huius saeculi Germanicis. Nihil illo titulo, et simulacro iuris frequentius: sed altum de limitibus positis, et temperamento aequitatis modo descriptae, silentium. Neque enim vel iurisdictio, vel fructus, vel necessitatis obtentu, facta rerum commutatione, cessante, restitutio, verum dominum sequebantur. Ut ab hostibus capta, non nisi finito bello


page 903, image: s0939

et interventu pactionis, reddi vidimus, quamvis pacato in solo occupata. Quantum ad illum metum attinet, ne hostis occupet locum, primo videndum est, an non possit impediri hostis ne occupet: deinde, quia sine iniuria id facere hostis non potest, an imitari et praecipere propositum inferendae pacatis iniuriae fas sit, exquirendum est. Non male enim huc adferas, [Note: I. B. 3, 1, 17.] quod alibi Grotius monet: Adversus incertos metus, à divina providentia et innoxia cautione, non à vi praesidium petendum est. Vere ista, sed, ut mores et homines sunt, plerumque frustra dicuntur.

Dubitabile enim haud raro redditur, quod revera indubiae aestimationis est. Quaesitum meminimus, an hostis quidem nostri, sed pacatas vi alterius pactionis atque exceptas bello regiones, invaere et occupare liceat? Res ipsa loquitur, non licere, quin eadem opera rupta censeatur pax illa altera, quae illas regiones bello inaccessas praestabat. Unde et consortibus pacis, ad conservandam eius fidem, mutuo nexu adstrictis, iure maximo tueri regiones illas armis, vimque vi depellere liceret. nisi quod deliberatio de armis quamquam iuste sumendis, moras trahere, et maiora audentibus metum demere sero solet.

Quod si de pacato populo aliqui intera praesidia hostium sunt, ante bellum eo profecti; tum post modicum tempus intra quod discedere potuerunt, iure gentium pro hostibus eos haberi posse, [Note: I. B. 3, 4, 7.] Grotius censet. Intellige, si non retenti sunt praeter suam voluntatem apud hostes. Quod


page 904, image: s0940

vel ita fit, ut operâ eorum militari hostis utatur; vel eâ non utens, aliis de causis dimittere eos nolit. Qui operam militarem ipso actu praestat, et arma contra fert, quamquam invitus id facit, hostilia patitur in impetu belli, non inopinabili rarione. Neque enim in puncto temporis diiudicari possunt, quibus temperamentum iuris bellici suadetur. Extra actum militarem apud hostes in castris et urbe capta deprehensi, merito fruuntur illo temperamento, [Note: I. B. 3, 11, 10.] quod Grotius alibi commendat. Quod in Academiis ad Studiosos, etiam cum sub signis ordinati, extra actum tamen militarem positi, deprehenduntur, pertinere debet. Musis enim neutras partes sequi, suo iure licet. Si tamen sponte quis fuâ illo se privilegio quietis priuaverit, animumque et impetum hostilem induerit, iam non ut literarum, sed castrorum sectator habetur.

Eiusdem generis est, quod de rebus apud hostes quidem repertis, in urbibus aut intra praesidia eorum, sed quorum domini nec hostibus [Note: I. B. 3, 6, 5. et z. et 26.] sunt subditi, nec hostilis animi, Grotius annotat et explicat: bello eas acquiri non posse.

Facit quosdam medios ratio foederis, cum altera bellantium parte vel utraque initi; sed quod ad societatem belli non obligat. Tum enim bellantes, si impetrare non possunt auxilia, id saltem suo iure videntur postulare, ne contra suas partes aliquid moveant, aut foedera nova, sibi nocitura, ineant. Ita Rex Galliae Carolus, Ludovici XI. filius, in Italia bellum


page 905, image: s0941

gerens, Venetis per legatum, qui haec describit, [Note: Ph. Cominae. de bell. Neapol. 1. 2. interp. Sleidan.] demonstravit: per illud foedus, quod et secum haberent, et quod cum parente suo fecissent, non licere ipsis, quoquo modo Gallorum adversariis adesse, et Regem simili conditione ipsis devin ctum teneri: multo minus etiam licere ipsis, inire foedus illud, de quo tunc frequens admodum rumor increbuerat: quod si faciant, discedere ipsos ab eo, quod convenisset, et violari pacta. Sed Veneti ad solitas simulationis artes conversi, et in Turcam parari id foedus causati, non prius aperte agendum sibi putarunt quàm cum foederis pactio penitus esset confecta. Quaesivi huic historiae locum, quia nobilibus huius disputationis momentis conseritur. Veneti enim, cum crederent, fieri non posse, ut Galli in Italia multum procederent, amicitiam prae se tulerunt, neque quicquam ipsis adversum se moturos, quin bona officia praestituros, confirmarunt. Sed, ubi successus Gallorum metum ipsis incussere, statim apparuit voluntas, et persona parum sincere quiescentibus detracta est. Callida haec quietis et amicitiae ostentatio nec laudem habere potest, et ex invidia periculum simulatoribus ingens creare solet. nisi quod viribus confidunt, qui iure gloriari non possunt. Quod in rumpendo foedere, re tam sancta, amplius etiam intelligitur. Quid enim usitatius, quàm foedera sanctissimis formulis contracta, ut primum utilitas communis, solum scilicet pro moribus temporum vinculum amicitiae, mutari coepta est, ultro rumpi, et in contrarium mutari?


page 906, image: s0942

Quaeri ergo hic potest, quid liceat in medios, qui vel vacuum studio partium animum ostentant, per occultas tamen molitiones, alterutri aut utrique adversa struunt: vel foederati alteri, adversario eius clam student: vel utrique foederati, diversis studiis, hunc adiutum, illum depressum cupiunt. Primum omnium, nihil suspicionibus, in re tanta, et argumenti odiosi, statuere oportet. Quod si autem rerum testimonia, non sinunt dubitabilem esse animum eiusmodi hominum, stolidum sane fuerit, verbis potius, quam factis credere. id quod Cicero [Note: lib. 45.] disserit amplius apud Dionem Cassium. Hostium itaque loco habendi, ac si facultas datur, persequendi, puniendique veniunt, qui amicitiae specis fefellerunt. Nisi quis altiore magni animi proposito, de iure suo cedere, quàm bellis implicari malit. Quae consilii quaestio est: et à momentis eventuum belli pendet. Modo enim bello intenti et hostibus oppositis, connivere ad ista, aut veluti surdo auditu, quamvis magna transmittere coguntur: modo apud fores eiusmodi simulatorum constituti, variis rerum verborumque imaginibus se deludi sentiunt: modo, finito bello, novis discordiis non est locus; vel, quod abolita fraudis memoria inclusi sunt pace illi ancipites amici, vel, quod alia ratione muniti vim non metuunt. Quomodo autem interim, cum iis agendum? Plerique iisdem arribus petendos existimant, quibus alios decipiunt. Hinc negotiationis et legationum species saepe producitur, donec ex improviso arma in subdolos


page 907, image: s0943

convertantur. Maioris animi videtur, arguere artes et exprobrare: quomodo nonnullos pudor aut metus emendavit. Nisi quod necessaria interdum dissimulatio, securitati potius, quàm ultioni consulendum, dictat.

Illis porro, qui medii sunt, praecipue id datum negotii creditur, ut discordantes ad pacem et consensionem temperare summa opestudeant. Ac interdum quidem concessa pactis quies, sane additam legem habet, de opera reconciliandis sibi invicem bellantibus serio et diligenter sumenda. Ubi autem disertis verbis de ea re nihil convenit, specimen tamen animi bona fide quieti. ceu propria medii virtus, in eo ponitur, si de reducenda apud dissidentes pace, indefesso sibi studio contendendum existiment. Qui lege sive pactione medii sunt, illis, si vel maxime vellent, non semper integrum est negotio tam arduo manus admovere, si praesertim sint, minus potentes, aut invalidae auctoritatis. Sed qui de cetero extra partes sunt, praesertim Christiani inter Christianos, merito suam operam in reconcilianda pace offerunt, praestantque. Quae nec facile repudiatur. nisi constet, eum, qui has partes suscipere vult, verbo quidem utrisque, re autem vera alteri parti studere; alterius commodis et causa adversari. Erit ergo officium eorum, quos sequestres, internuntios, vulgo parum Latine Mediatores vocant, ut mature bellantium iras interpellent; neque exspectent, donec caedes caedibus,


page 908, image: s0944

damna damnis cumulata fuerint. Deinde, ut aequos se utrisque praebeant in quantum manifesta causae momenta patiuntur. Denique, ut prudentia sua et moderatione, quae nocitura sunt negotiationi, praevertant, exstinguant, minuant; validis rerum argumentis utantur; minis et obiurgationibus abstineant. An addemus, ne suis commodis inter pacificandum studeant? Frustra id quidem, et inique à se id peti, iudicaverint. Ut enim hodie saeculum est, vix serio pacem aliorum amant aut procurant, nisi qui suas inde utilitates sperant. Finge, abesse hoc propositum; non aberunt certe studia animorum, occultae aemulationes, spes metusue, perpetua animorum consiliorumque inter homines intertrimenta. Quia ergo pax et bellum aliorum, multis in quaestu esse solet, factum haud raro videmus, ut partes bellantes plane non admitterent eiusmodi proxenetas: vel, suasorias quidem pacis et cohortationes admitterent, negotiationi autem pacis neminem alium admoverent. Quaeritur, an sine iniuria offerentis, talis opera recusari possit? Quidni? quaelibet enim civitas suarum rerum arbitria ita sibi vin dicat soli, ut aliis interventuris vel viam claudere, vel limites ponere, suo iure possit. Absit modo superbia et contemptor animus: quo irritari plurimum solent, quorum auctoritas spernitur. Consilio enim opus est et cautione, ut animadvertas, quid, cui, quomodo negatum eas. Sicut et in ipsa negoriatione, si


page 909, image: s0945

nihil proficitur intervenientium auctoritate, offensio gravissima contrahi potest.

[Note: Grot. I. B. 3. 20, 46. etc.] Ut arbitratores, aut arbitri compromissarii adsciscantur medii populi principesque, superiore saeculo nondum desitum, magis magisque in desuetudinem abire videtur. Ratio non est in obscuro. Ita enim plerarumque civitatum commoda et incommoda mutuis studiis propositisque, clam palam sunt implicita ac permixta, ut vix securo animo eligere velint bellantes, cuius statum animumque nihil praeter alienum bonum spectare credant. nisi quod in parte negotiationis de pace institutae, Mediatoribus, quos vocant, quaedam committi ratio est, ut quod aequius melius videtur, definiant. Reperiuntur pacta inter certos populos, quibus controversiae forte oriturae ad arbitros reiieiuntur. Satiusne est tum, nominatim designari Principes, an delectum tempori reservare? Utrumque factum novimus. Posterius moras trahere potest, et difficultatibus implicari: nec prius, propter fragilitatem et crebras commutationes rerum humanarum, plane videtur vacare periculo. Quare multo provisu futuri, et sollerti cautione versandum est in illa consultatione. De arbitris oblatis, nec receptis, videre licet Camdeni historiam in anno 1600. part. 4. Elis. p. 768.

Conatus eludendi arbitrii in Bononiensibus apparuit, qui, cum anno Christiano 1249. cum Mutinensibus pacem fecissent, controversia de Friniano, quod utraque civitas sibi


page 910, image: s0946

[Note: Sigon. de regn. Ital. lib. 18.] vindicabat, ad arbitros reiecta est. Itaque XIII. Kal. Ian. Octaviano cardinali, et Iacobo Episcopo Bononiensi praesentibus, civitatis utriusque procuratores certa interposita poena compromiserunt in Hugenem (Sanuitalem, nuntium à Parmensibus ad id missum) et arbitros à Communi Parmae datos, de omni lite, quae inter Bononienses et Mutinenses super Friniani possessione posset exsistere: iurantes se staturos sententiae arbitrioque communis Parmae, quod praetor aut alius rector urbis eius tulisset. Tergiversati sunt, quamquam interposito iureiurando arbitris litem submisissent, Bononienses: et post quintum [Note: Id. lib. 19.] annum nondum possessio friniani reddita Mutinensibus erat, (verba Sigonii refero) cuius rei iudicium ad praetorem Parmae ex compacto reiecerant. Itaque VIII. Kal. Iunii Gibertus praetor Parmae nuntiis Bononiam missis, Ricardum praetorem, Antianos (magistratus hic tribunis plebis comparatur) Consiliumque rogavit, ut aut frinianum Mutinensibus remitterent, aut procuratores Parmam ad respondendum Mutinensibus mitterent. Qua re audita Bononienses primum à Mutinensibus per legatum postularunt, ut iura sua apud se potius quàm Parmae exponere, et Frinianum suo potius quam alieno recuperare beneficio vellent, et cum nihil impetrassent, XVII. Kal. Iulias Parmam misso nuntio Gibertum (praetorem) orarunt, ut arbitrium pronuntiare differret. Verum cum rogatus nuntius, num mandatum ad respondendum haberet? se habere negasset; neque arbitrii


page 911, image: s0947

dilationem postulare posse iudicatus est. Instante dehinc Mutinensi, iterum monitus est Ricardus, de mittendo ante certam diem idoneo procuratore. Quae cum adventaret, Bononienses ad novas artes conversi, Mutinam miserunt petitum: ut Mutinenses diem iudicii prorogari paterentur, ac procuratorem, quem Parmam miserant, revocarent. Nam se comiter per communes amicos transigere velle. Additae sunt blanditiis minae quibus ex pacto iuberentur Mutinenses diruere castra citra Scultemnam. Quibus peractis Parmam iussus erat ire nuntius, dilationeque arbitrii rursus petita, locum tutiorem Bononiensibus postulare, quibus iter Parmense à Regiensibus haud satis securum esset. Instante autem Mutinensi procuratore, ut primo quoque tempore pronuntiaretur, Bononiensi vero diem largiorem ac locum tutum ad disceptationem causae postulante, Gibertus interfatus tertiam ab eo diem constituit. Quae ubi illuxit, petitionem Bononiensium de loco tuto praestando reiecit, inquiens, legatos Bononienses alias venisse secure, et fidem à Regiensibus impetrare haud difficulter poffe, aut per limites remotiores tuto transire. Quo responso Bononiensis confusus, iterum concilium generale et speciale poposcit: cumque ibi eadem iterasset, praetor eius petitionem repudiavit, atque generali consilio advocato ita pronuntiavit: Nos Gibrtus de Gente praetor Parmae, arbiter inter Commune Bononiae et Commune Mutinae super Friniani disceptatione


page 912, image: s0948

delecti, iuris sollemnitate servata pronuntiamus: Frinianum, homines, oppida, et loca cum eorundem iurisdictione ad Commune Mutinae pertinere et sine ulla exceptione illi à Communi Bononiae esse dimittenda; praecipimusque eidem Communi Bononiae, ut ea intra mensis spatium libere dimissa habeat, alioquin mulctam in conipromisso expressam persolvat. Qui has tricas Italas considerat, quo animo pacti sint Bononienses et iurati, facile intelliget: neque minus in hoc exemplo, quid de arbitris multi sentiant, animadvertet. Cuius tamen argumenti alia est inspectio.


image: s0949

IOH. LUDOVICI PRASCHII, DE BONO CIVE *filos1ofou/mena.

Cicero de LL. I. Ad reip. firmandas et stabiliendas vires, sanandos populos, omnis nostra pergit oratio. Quò circa vereor committere, ut non bene provisa et diligenter explerata PRINCIPIA ponantur: nec tamen ut omnibus probentur. Nam id fieri non potest.


page 2, image: s0950

VIRO MAGNIFICO, NOBILISSIMO, AMPLISSIMO AC PRUDENTISSIMO DN. ANDREAE KRANNOEST, S. R. I. Rei publ. Liberae Ratisbonensis Senatori et Consulari Gravissimo, ut et Praesidi Curiae Reditualis Dignissimo, et Comitiis hisce ad Illustriss. Collegii Civitatensis Directorium Condeputato, Domino Patrono et Cognato Colendissimo, unà cum foliis his exiguis singularis observantiae testibus, Se et studia sua dedicat commendat IOH. LUD. PRASCHIUS.


page 3, image: s0951

SUMMARIUM.

I. Tractationem hanc esse Ethicam. II. Quid sit bonus civis. III. Originis civitatis investigandae necessaria subsidia. IV. Natura hominem esse liberum. V. Et socialem. VI. Societas coniugalis. VII. Patria. VIII. Herilis. IX. Gradus reliqui nascentis civitatis. X. Eiusdem finis. XI. Et reliquae causae. XII. Pactum de civitate. XIII. IUs civitatis. XIV Patria, eiusque amor. XV. Pacta de imperio. XVI. Maiestas. XVII. Obsequium eivile. XVIII. Obligationum harum comparatio, effectus. XIX. Exempla. XX. Contraria.

I.

DE bono cive, seu obligatione erga civitatem, tractat Ethica. Cuius est formare actiones ad ius naturae et omnem honestatem: Quamquam Aristoteles fines eius prolatavit. Contra quam factum in Politica. Sed cum duas quisque personas gerat, communem, ut homo; propriam, ut talis homo: duae etiam partes Ethicae. Generalis, universis limites ponit; specialis certis ordinibus: ut civibus,


page 4, image: s0952

militibus, coniugibus. Idque rursus vel generaliter, vel specialiter: ut Imperantibus, parentibus; Duci, gregario; viro, uxori. Politica decerpit partem, partem addit. Imperantium enim actiones dirigit, non ad honestatem modò sed utilitatem publicam. Idem aliis generibus, quae multa, accidit. Etsi, ut ignobiliora, non perinde exculta, aut nominibus distincta. Nec malè coniuncta ferè actu, scriptione coniunguntur. Quo falluntur, qui politicam totam et solam Ethicae subiciunt. equidem honestas praecipit utilitatem, et habet; at non est utilitas. Quae in moralibus ponitur, non monstratur.

II. Bonum autem civem descripturus, duo promittit: faciem civis, et boni civis. Alterum enim sine altero caecum. Iullio finitur civis: qui patriam suam diligit. At haec oratoria finitio, non essentiam civis, sed officium exprimit. Philosopho itaque fuerit: pars civitatis, communi cum aliis iure et obligatione. Sed hic rursum prius est intelligere, vid sit civitas, quid ius civitatis, et obligatio. Quam qui implet, bonus civis dicitur. Petamus igitur ex alto civitatis incunabula.

III. Id ut sincerè ac plene siat, duo adsciscemus subsidia, inexplorata gentilibus, neglecta fere Christianis: historiam sacram, lumen [Note: *arx. l. 1. c. 3.] luminbis naturae (ideo hic Iosepho Moses fus1iokogei=) et Philosophiam altiorem. Prius deserunt, qui primordia civitatis in palantium conventione non tam ponunt, quam statuunt; Saturnum somniantes,


page 5, image: s0953

Qui genus indocile, ac dispersum montibus altis
composuit, regesque dedit.

posterius, qui à natura, quam eius parente, malunt proficisci. Sine quo nec natales civitatium (quos alicubi consecratos legimus) vigorque, nec vis imperii, in sanguinem praesertim hominis, nec regum sanctitas et officium intelligitur. Inde plurima labendi proclivitas. Ut, cum legislatori aut Iudici bonum civitatis unicè commendatur. Ita capitalis error in ethicis, finem summum proponere felicitatem. Cum sit creatoris cultus. Primariò enim dei, secundario nostri causa sumus. Nec selicitas honestate, ceterisque animi bonis, exhauritur. Aristoteles enim fastigia rerum carpit. Sed diffundemus libro de Finibus. Nunc ad institutum.

IV. Deus est liberrimum agens. at effigies Dei, ac veluti numisma, debuit esse homo, [Note: Met. 1, 2.] etiam Ovidio. Quare et accepit libertatem. Sed ut Deus, ita libertas eius infinita; hominis, humana. Itaque natura est liber. Ne autem cum vulgo in tenebris oberremus, distinguatur. Intelligi possit hic natura, primo de primaevo statu. Secundo de conditione hominis, id est, qualis quilibet nascatur, cum potentia, tum actu. ea vel communis, ut scientiae; vel propria, ut huius aut illius scientiae capacitas et appetitus. Unde sapienter [Note: V. 1. Coro 12. 7.] colliguntur fines. Quod si cogitarent multi, parcius aliorum studia notarent. Ultimo, de innata lege Dei. Iam libertas alia voluntatis, vulgò arbitrii: quam et


page 6, image: s0954

contradictionis vocant. Cui adversatur interna coactio: qualis bestiarum, voluntate defectarum. Actionis alia. Cui opponitur aut vis naturalis, aut moralis, ius vocata. Id vel est dominii, tam absoluti, unde servitus; quam respectivi, unde certa iura personalia ac realia: vel imperii, ac primum veri. Quo modo liberum regnum, concio democratica, populus collectivè sumptus. Dein figurati: cum quis imperat sibi, id est, iram ceterasque perturbationes rationi subicit. Unde Stoicum paradoxon, sapientes esse liberos, stultos servos. In primisque, cum quis metum in loquendo. Graeci par)r(hs1i/an nominant. Virtutem rerump. corruptarum. In rectis enim sperat veritas, non timet. Ex hoc schemate patescit, septem maximè modis libertatem accipi. Quomodo igitur natura homo liber? Ab interna vi, simpliciter. Quod enim examen in bilibri, in homine est voluntas; inclinarique potest, cogi nescit. Excipiunt sanè actus voluntatis imperatos. Sed hi, si externa vi cientur, non sunt voluntatis, nisi materialiter; si interna, non coacti. Ab externa, actu liberi nascimur. Aservitute saepe actu, interim et potentia, positive tamen. Dei verò intuitu, omnes servi; nec ut in humanis, [Note: 1. Cor. 10, 31.] quoad actiones serviles, sed omnes. Obligationes aut natura ingenerat, aut confirmat. Ab imperio, praeter primum hominem, liber actu nascitur nemo, quidam potentia: fieri autem possumus casu, re ad primaevi status sormam redeunte. Domare affectus, atque


page 7, image: s0955

adeo metum in veriloquio, natura minax iubet. Si spectes aequitatem, imperium hoc internum ethicumque, iunctum est externo. Qua ratione ferri posset Stoicorum sapientis regnum.

V. Porro Deus ut apparet, cogitavit homines, non hominem; nec tam individua, quam ex his corpus. Idque, si fas illuc penetrare, perfectionis et finis caussâ. Quo enim magis unum quidque, eo est perfectius. Unde ingens illa catena, seu connexio universi: per quam ut nihil vacuum, ita nec hians. Inprimisque gloriam Dei hoc multimode extendit. Omnium verò compositorum duo sunt principia: conservationis, unio; destructionis, dissolutio. Empedocles amicitiam et litem nominat. [Note: l. 2. Metr. 8.] Inde Boethius:

Hanc rerum seriem ligat
Terras ac Pelagus regens
Et caelo imperitans amor.

Deus ergo, dum corpus, unum voluit. Eoque unum omnibus patrem, unam regulam, rectam rationem; cupidinem procreandi, sciendi, ex cellendi; amorem mutuum inter generantes et generatos; solitudinis taedium, hororem; instrumentum sociale, linguam; infirmitatem egestatemque obligationem in omnes, naturale temperamentum, libertatis; et mandatum, Honora patrem, dedit. Quare valeant, qui naturam et societatem foedè dividunt. Non ita veteres. Quorum et pars, Adamum comparem desiderâsse putat.

VI. Quibus ergo gradibus nata est civitas?


page 8, image: s0956

Natura enim agit simpliciter et ordine. Primò ex terra homo unus, ex hoc item unus editi. Simul ac duo, mas et femina, fuit societas, [Note: 2, 24.] dicta maritalis: de qua Genesis. Societas enim rationalium, animalium est congregatio. Illa Ponit vinculum et ordinem. Qui vel dignitatis [Note: gid. Arnis. de iure conmub. c. 7. sect. 1.] vel iuris. Quoad utrumque prior mas, ingenio, viribus, sed et tempore, et quod femina propter eum, et ex eo ficta et dicta. Lapsus itaque non imperium inchoat, sed distinguit. Accessit vox divina, et consensus gentium. Si Lucios, Aegyptios, aliosque in rationem contumaces eximas.

VII. Ex hac societate, exstitit nova natis liberis. Quos utri parentum mancipet natura, ambigunt. Ac excusatius errant, qui utrique adiudicant, quam qui matri. Nisi quod extra coniugium, partus ventrem sequitur. Schilicet in societate sociis acquiritur, non socio. Tum ad generandum uterque pariter concurrunt. Inde utrique in liberos, et his in utrumque innascitur amor. Nam laborem matris in puerperio, labor patris in quaerendo pensat. Verum, ut ex dictis liquet, [Note: Quintil. decl. 13. Paul. l. 12. §. 3. D. ad exhib. v. Gen. 37. 10. de cive c. 90 §. 1.] societas est haec inaequalis. Sicut ergo fieri nequit, quit, ut, quod nascitur, meum sit; quod generat, alienum: ita quod ex re nostra fit, nostrum est. Iure igitur paterna nuncupatur. Nec tamen nullum matris imperium, sed subalternum. Lunae similis mariti radiis coru scat. Quaerunt autem, quod sit potestatis huius fundamentum. De generatione sola negat Hobbius, ratione parum


page 9, image: s0957

geometrica. Nihil tam naturale, quam mei iuris esse, ut me ipsum, ita partes mei, et viscera. Eo filius, simul nascitur: patris est. Sicuti Dei, iure etiam creationis sumus. Educatio igitur ad virtutem patriam pertinet, generatio ad potestatem. Ex hoc obsequii et honoris, ex utraque gratitudinis debitum. Quantum ergo beneficium est, gignere? quantum, esse hominem. Nisi et deo, creationis nomine, nil debetur. Similia enim gignere et creare. Ideo parentes dii, Deus pater dicitur.

Opater, ô hominum divumque aeternae poteftas.

[Note: Sen. de Benef. 3. 30. Pol. 1, 1.] At voluptatem spectat genitor, non benesicium. Stoicus haec, an Cynicus loquitur? Quantô gravius Aristoteles: fus1iko\n to\ e)fi/esqai, oi(=on auto\, toiou=ton katalipei=n e(/teron. Causam alibi designat, imitationem aeternitatis in Deo et conservationem, ut individui, ita speciei. Sed sint tam bruti quidam. etsi rationis est, humanius haec interpretari. Quod non meruit pater, tu non debes? Beneficiorum regula non est voluntas sola dantis, sed legislatoris DEI. [Note: 7, 29] Quam explicant verba Ecclesiastici: In toto corde tuo honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris. Memento, quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi. Denique vitam esse bonum naturale, et quidem princeps, ratione, sensu, testimoniis [Note: l. 6. v. Stobaeum sen mon. 27.] constat. Ideo orat Palinurus, in Aeneide per caeli iucundum lumen et auras. Ideo nefas est, adimere. Nec probavi unquam aut in Philosophia assertiva sequendos putavi


page 10, image: s0958

Stoicos: quorum speciosus fastus virtutem solam bonum esse rhetoricantium, iniuria creatoris [Note: Rel pol. s. 1 §. 14. et s. 4. §. 2. et seqq. s. 3. §. 16. l. 1.] et ipsorum est. Obviatum eis ab arnisaeo.

VIII. In harum societatum usus, adoptata est herilis. Nam illae pertinent ad vitam, haec ad necessitates vitae. Quare etiam à natura: quae voluit, hominem homini esse instrumentum aut motorem. Eoque facultatibus distinxit. Quod emblemate claudi et caeci demonstratur. Nec ideo, qui potentia, actu quoque debet esse servus. Sicut non omnes necessario nubunt aut generant. Quaedam natura suadet, quaedam cogit. Ambitio igitur, non ius est, sub hac causa barbaros pacare. Ediverso, quis neget, Claudio imperandi ius fuisse? Omnis ergo servitus stat obligtione ex contractu vel delicto. Et quidem hodie tenet conductio, quae servum eximit possessionibus. Bello inductae scaturigo haec est. Pessimum, iniustitia armata. Possunt igitur arma seu nocendi vires, adimi iniustis, vel in poenam, vel securitatem. Id maximè teneri, libertate erepta, gentes olim crediderunt. Abiit ergò in formam iuris civilis plurium gentium. Sic tamen circumciderunt, ut liceret fugere: producente bello effectum sibi similem. Quò flectas id, quod dicitur, vi quaesita, vi tenenda esse. Praeclare etiam circumcidit [Note: I. B. 3,15.] Grotius. Obligatio vero servi, ex pacto aut moribus, aut fine, aestimatur. Etiam leges addunt multa. Quale ius vitae et mortis. [Note: §. 1. I. de his. qui] De quo Iustinianus ex Gaio: Apud omnes


page 11, image: s0959

[Note: sui v. al. Iur. l. 1. §. 1. D. eod. Exod. 21, 20. ap. Died. Sic. l. 1. Bibl.] peraeque gentes (paullo aliter Theophilus) animadvertere possumus, dominis in servos vitae, necisque potestatem fuisse. Restringit haec exemplum Hebraeorum, qui occidi volunt occisorem servi: reddita ratione, ut eradicetur malitia cordis, et crudelitas. Secuti hoc Aegyptii. Nec tamen peccat, qui occidit, ex causa capitali, et porrigente gladium lege: cuius fit minister. Sed parentibus hoc iniungere, quicquid sentiant Halicarnasseus et Bodinus, inhumanum; [Note: Antiq. Rom. l. 2. de Rep. l. 1. 4. Cic. offi. c. 1.] dominis, periculosum. Numquam enim iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum. Hactenus de servitute. Cuius instar, in familiis primis et paupertinis, operae mutuae et iumenta. Ac Caino haud dubie bos pro servo. à quo subiugandi vox et ritus.

IX. Es his partibus familia magis primo, quam domus; et postquam liberorum erant liberi, familia seu pagus; et his auctis civitas quaedam cognatorum, praeside omnium patre. [Note: Pol. 1. 2.] Ad quem iure elogium Philosophi, cautè acceptum redit: o( prw=tos s1usth/s1as2, megi/stwn a)gaqw=n ai(/tios. Imperium ergo prius, pacto de imperio; et divina constitutio, humana; et regnum optimatu, optimatus (si rectè ita nominamus) libertate. Quorum fatalem circulum alii evolverunt. Imperium enim, quo propius unitati, eò est simplicius, atque in se perfectius. Ex aucta hominum multitudine, ac proinde discrepante et sibi gravi, è civitate primitiva derivatae coloniae, et secessum à


page 12, image: s0960

diversis; ut Caini grege. Cuius et urbs refertur, [Note: H. S. lib. 1.] Henochia. Nam Sulpicium Severum, circa conditorem, memoria fefellit. Inde aliae aliaeque civitates; sociatae tamen iure naturali, moderatore Deo, rerum cui sumnia potestas. Iidemque singulis reges qui genitores, Exstinctis illis, tot reges, quot heredes aut paterno iussu, vel pacto, prudentissimus. to\ me\n ga\r duna/menon [Note: Arist. pol. I, I.] th=| dianoi/a| proora=n, a)/rxon fu/s1ei. Talis autem naturaliter senior. Bona scilicet imperii, ratio et experientia ostendebant; insirmiore etiam arbitratu. Secessionem excepit commixtio, seu migratio ex civitate in civitatem; matrimonii, aliisve causis. quo laxata sensim cognatio, et corrupti mores, teste [Note: 6, 1 et seqq.] Genesi. Imperia quoque varie acquisita, vel mutata. Et haec summatim de ortu civitatis: nunc explicatius.

X. Omnium rerum finis, in ordine agendi est extremum; in ordine ad agendum primum. At naturam sequitur doctrina. Primum ergo inspiciamus finem civitatis. Omne enim agens per intellectum, agit propter finem. Is autem homini duplex. Actio igitur hominis per intellectum, primario Deum, secundario ipsum respicit. Quare qui colunt aut instituunt societatem civilem; moventur, certe debent, singulari voluntate DEI, et utilitate. Prior, vel est insita, vel revelata. Illa ex superioribus, haec ex pandectis sacris est petenda. Utilitas peripatetico est a)uta/rkeia, exquisita voce. Quae includit s1wthri/an, seu salutem, ethnicis etiam consecratam. Imago


page 13, image: s0961

eius cornu Amaltheae. Scienterque dispertitur in to\ zh=|n, cui gradui nomen est necessitas; et e)u zh=|n. Quorum illud prius, natura et cura. Spectant hoc civilis sacramenti formulae, quae averti damnum, procurari commodum iubent.

XI. Geminus finis hic ut teneatur, partim ab hominibus cautum. Inde civitas duplex: nata et instituta. Illa, quo simplicior, minus eget explicatione. Haec illam pensat et imitatur. Iuvet audire quomodo. Scilicet coeunt soluti, ut iungantur. Omnibus idem animus. Nullum ius maioris partis. Illum significantes, paciscuntur de civitate simul atque imperio. Sapienter itaque rex Philosophorum, principio divini operis de Rep. civitatem velut in basi, collocat in iustitia. Quam politiko/n ti vocat. Coetum itaque paciscentium, pro contione suffragantium, seu Democratia, accipit [Note: Elem. de cive, c. 7. §. 5, 8. et 11,] Hobbius: à qua reliquas formas ducit. Quo ex placito sequeretur, civitatem tunc, cum fit, iam esse.

XII. Duplex vero pactum memoravimus; de civitate et imperio. Prius de priori. Societas est inter plures. At hi, qua plures, dissociabiles. Opus igitur, ut dictum, unione, seu consensu. Qui in eo vertitur. Societas cum sit finis causa; sociorum est, ad finem pariter moveri. Nec autem motus hominis uniformis est, ut naturalis: sed contigit illi etiam aliter moveri. Opus igitur vinculo et vi quadam. Sicut tauros iugum continet, ne in


page 14, image: s0962

diversa tendant. Tale vero, pactum, vim superioris minitans. Inde nomen obligationis, et mos iungendi manus, iunctarum voluntatum symbolum. Summa proinde huius pacti, finis; id est, praeter concelebrationem numinis, cohabitatio et auxilium mutuum: quod est in coniunctione voluntatum ac virium: verbo, studium boni socialis impensius atque propius. Obligatione enim hac civili naturalis et adstringitur et determinatur. Nec ideo, quod non nemo postulat, civitati, quam universo collectivè sumpto, es devinctior. Quale pactum, ut naturae destruens, foret irritum. Lex est naturalis, Bonum privatum cedat publico. At in comparatione civitas est privata, mundus civitas, Socrates kos1mopoli/ths2. Quae fatetur, qui permittit, in universum salubria et vera, civitati ingrata, aliquando scribi. Nam et, quod omnibus, ipsi expedit civitati. Primitus autem pactum hoc tacitum, mox apertum: accessit, malitia crescente, iusiurandum. Quo citra respectum imperandi vel parendi cives omnes, ut cives obstringuntur. Ideoque summo [Note: Arist. pol. 3. 3.] imperio nihil detrahit. tw=n politw=n, kai/per a)nomoi/wn o)/ntwn h( s1wthri/a th=s2 koinwni/as2 e)/rgon e)sti/. Eminenter tamen obligati censentur imperantes. [Note: v. Iuret. ad Symmach. ep. 3, 55.] Nam res est publica Caesar. Inde connexio et reciprocatio utilitatis principis ac populi. Sicut eadem salus navis et naucleri. [Note: Plin pan. 94 add. e. 23. et 72.] Non pacem, ait ille, non concordiam, non securitatem, non opes oramus, non honores: simplex, cunctaque ista complexum unum omnium votum est,


page 15, image: s0963

salus Principis. Exemplo sit Iulius. De quo [Note: In Caes. e. 86.] Tranquillus et Seneca. Ivit haec res in theatrum, [Note: De clem. 1, 4.] ac sollennia vota et formulas. Ex qua, praeclara sunt, quae eliciunt idem auctor, Tiberius [Note: De clem. 1, 5.] Taciti, Iustinianus, Panegyrista Constantini, Grotius, Amesius, alii. Nos illud: tyrannos non [Note: Annal. 4, 8. 8. l. un. §. 14. C. de caduc. toll Paneg. c. 9 de I. B. 2, 1. 8.] tam id peccare, quod utilitates suas unicè sed quod malè curant. Nisi populariter loquaris. Nec ex sentibus uva, nec ex vitio vera utilitas. Dialectici igitur mali consequentia non vident. Adeoque imprudentia pleraque et se [Note: de Conse. 5, 25, 13.] praecipitant. Ex quo classes principum subnascuntur quinque. Prima ad remp. Platonis pertinens, ex amore flagrantissimo vittutis ac populi, ad hunc omnia refert. Secunda, in qua principum optimi, secundario gloriam suam et reditus spectat. Tertia et frequentior, in sua praecipue commoda, non sine labe fertur. Quarta, nullo in suos affectu, sibi tantum, adhuc tamen absque malo publico metit. Ultima, adio in subiectos, nec horum, nec adeo suum sectatur bonum. Tyrannidis nota, quam superbiae nomine signant veteres. Extremitas eius est, Caianus furor.

XIII. Quia de cetero pactum hoc mutuum; dum obligamur, obligamus. Quod ius civitatis appellatur. Proinde finiatur: fruendi plene civitatis commodis facultas. Plene: qui enim partim, consummatus non est civis. Eô differunt, civem, et in civitate esse. Ipsorum civium alii magis tales, alii minus. Commodis ius hoc constat, non oneribus.


page 16, image: s0964

Etenim ius commodo, obligationem onere metimur. Illue enim addit; haec adimit; adeoque est defectus iuris. Poeta, aiunt, nascitur, non fit: quatenus natura praestat arti. Civis vero; aut fit, aut nascitur. Inde ius civitatis hereditarium, vel quaesitum emptione, vel donatione.

XIV. Iuris hereditarii respectu civitas appellatur patria. Quam vulgo de nativitatis loco exaudiri, notorium. Erga hanc ut talem, obligatio nec exstat, nec desideratur. Sufficit enim continendo universo ius humanitatis ac civitatis. Interim diligitur; idque vel qua locus est originis, vel nominibus aliis et hinc alienis. Prius est ex ratione, et assuetudine. Nam et cum loco, boni ibi accepti reminiscimur: et, ut P. Syrus habet, gravissimum est imperium consuetudinis. Exempla obvia et testata sunt, Ulyxes (cui Neritos ardua saxis potior immortalitate) Abrahamus, alii. At fingi possunt alia, quae hos moverint. Esto. tamquam non unius rei plures queant esse causae: [Note: Ovid. de Pont. 1, 4.] aut non sit amor patriae ratione valentior omni. Posterius ex natura est, et ratiocinatione utilitatum. Sed natura vel accipitur de instinctu, vel de iure. Ille vel est universalis, quo omnes adaeque concitamur, ex principio universali et interno: vel particularis, qui pro diversitate [Note: e. 2.] loci diversimodè movet, de quo Barclaii Icon animorum. Per hunc natali solo conciliamur, sed haec in transitu.

XV. Sequitur pactum de imperio. Nam et hoc cum maxime ad formam civitatis


page 17, image: s0965

pertinet. Dictum enim, contineri multitudinem unitate, unde provenit; hanc fide mutua. Ne haec quidem sufficit. In multitudine quippe inest numerus, in hoc primum, id vero perfectissimum. Erit igitur in civitate primum. Deinde societas est totum; huius verò partes; harum cohaerentia quaedam et aptitudo. Opus igitur vi interius continente; pacti superioris vindice. Tertio societas est hominum: qui dissimiliter agunt, liberi voluntate, ingenio diversi, maxime post lapsum et eclipsin rationis.

Quot homines tot sententiae: suus cuique mos.

Opus igitur ratione, dirigente ad finem. Sicut tauris agitatore. Illud vero primum dignitate, continens vi, dirigens ratione, quo ad unitatem porro redigitur atque exigitur multitudo, in civilibus imperium vocatur, et ordo. Similis animae in corpore, ducis in chorea et exercitu, gubernatoris in navigio, primi mobilis in caelo, DEI pythagorici in mundo, de [Note: Aen. 6.] quo Poëta:

Principio caelum ac terras, camposqueque liquentes
Spiritus intus alit: totamque infusa per artus
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.

Imago eius rei in apibus. Qui igitur in civitatem, consentiunt etiam in imperium, atque adeo submissionem aut donationem regni sui. Et hoc pactum primum, reciprocum inter cives, de imperio. Secundum haec consultando, decernendo, consentiunt omnes, si manere cives velint, in unum pluresve: quorum voluntati,


page 18, image: s0966

reliqua ordinaturae voluntates omnium cedant. Quae cessio, si non re, effectu idem est, quod consensus, et respectu primae consensionis. Fictum inde nominaveris: qui vero, ut non impetrabili, succedat. Eminens illa voluntas, ceterarum norma bonique communis definitio, lex vocatur. Legislator autem est Imperans. Cui, ut sit talis, civium haec voluntas declaranda et firmanda: sicque colligandi bini ordines, in quos societas discessit. Inde pactum alterum, inter cives et imperantes, non reciprocum. Nihil enim hi, qua tales, transferunt, sed ius acquirunt. Quocirca eorum vitia aut officia, in pacto civitatis, cuius membra sunt, quaerenda.

XVI. Ex his apparet genius imperii civilis: quod et supremum dicimus, et eminens. Ampliusque apparebit, ex obsequio huic opposito. Si praesertim et reflectare ad finem civitatis: qui modificatur actiones civiles. Nec exscribo, qui doctè maiestatis iura ex hoc fonte derivarunt, explicarunt, partiti sunt. Nam et miserum, debere; et insanum, actum agere. Illud adiungemus, naturalem horum iurium esse seriem. Partes enim toto, et illarum una prior altera. Sic naturâ prius est ius belli, quam pacis; iudicii, quam belli, legis quam iudicii. Posteriora, quae ponunt malitiam, multitudinem, aut usus rariores. Haec iura qui peritè rebus applicat, bonus Imperator salutatur.

XVII. Obligatio hinc enascens,


page 19, image: s0967

obsequium civile dicitur. Estque in subiectione libertatis, vel abiectione, pro conditione pacti. Continetur autem illâ, ius in vitam, quâ nobis datum est, patria et herilis potestas, dominium, denique actiones, quâ ad propositum finem ducunt. Subicitur ius, ut in principatu. Neque enim cessat planè, nisi in concursu publicae utilitatis. Quae cognitio [Note: Offic. 2.] est imperii. Nam, ut Cicero ponit, hanc ob causam maxime, ut sua tenerentur, resp. civitatesque constitutae sunt. Inde Paradoxon, sub principe liberi. Et illa L. Crassi sapientiora, [Note: Paradox. 5.] quam ut serio mereant argui. Nam M. Tullium excusaverit ratio. Eripite nos ex servitute, inquit: nolite sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, quibus et possumus et debemus. Abdicatur, in dominatu. Et hoc vel partim, vel omnino. Ex his principatus ac dominatus indoles patet. Erudite sane dicitur Dominus, contra quam princeps, primario suum, secundario suorum bonum cogitare. Sed quandoque haec conversa. Nam, ut mores sunt, quot principes se maxime respectant? Contra, donimi quidam suos, exemplo Pharaonis et Iosephi. In familia idem usu venit. Vidi servulos ipsorum causa assumptos, et parentes, qui liberorum fortunam impedirent, ut expedirent suam. Obligationem hanc qui colit, bonus subditus audit.

XIIX. Sed si comparemus has obligationes; civis tenetur ad curam boni civilis, non huius vel illius, nec vulgarium tantum, sed


page 20, image: s0968

moraliter omnium, id est, possibilium. Plus tamen Imperantes: quibus plus virium adesse intelligitur. Sicut ergo curantium, ita in curantes obligatio infinita. Ipsam quippe vitam continet excellentissimus hic finis. Obligationem tamen universorum, maximeque imperantium, superat obligatio singulorum ac parentium, Fundamentum gratitudinis. Imperium enim res periculosa, ardua, divina. Equidem singuli illuc conferunt; sed velut guttam in Oceanum, et sibi. Quamobrem, ut filius, ita civis a)ei\ o)fei/lei. Praesertim civitate constituta, non constituenda receptus. Primi enim necessarii sunt, reliqui voluntarii. Quare sic spondere videntur:

Non erimus regno indecores, nec vestra feretur

Fama levis, tantique abolescet gratia facti. Non laudandi igitur, qui sollicitant probam, utilem et antiquam sententiam, omnia patriae efficaciter deberi. Imperio maxime respondet honos. Est enim e)n u(peroxh=| a)gaqou= tino/s2. Animo enim providet. Quare honor, qui excellentiam respicit, à subdito debetur maximè. [Note: Rom. 13, 7.] Eoque copulat S. Paulus fo/bon et timh\n.

XIX. Exemplum obligationis imperantium nunc esto, cura prolis (quae, ut naturae, ita his erit prima) in eaque raptae sine more Sabinae. [Note: De Civitate Dei 2. 17.] In quo, ut Augustinus rapientes aequè ac non dantes damnat; ita hos bello vindicari potuisse iudicat. Illud, nisi quod Romuli propositum laudamus, rectè. Nam et


page 21, image: s0969

matrimonia libera, et virgines alieni iuris, et tantum in vicinia quaesitae, nec id necessitate, iuxta quosdam, sed cupidine bellandi, aut adiungendi sibi necessarios, et per causam religionis. An huc addimus, negatas metu, et aversatione illius colluviei, et bonis conditionibus repetitas? At de altero dubitare fas sit. Quae enim vi, etiam consilio iuste vindicantur. Bellum enim iuri obstantia tantum removet, ultima eius ratio. Dirumque adeo et stolidum per vulnera petere, quod in promptu sit. In quos igitur non est ius, in eos nec vis iusta nisi contemptum bello dignum affuisse doceas. Ad parentium civilem obligationem pertinet historia, ingens gaya reip. Sed quid illâ faciendum, in conflictu veritatis et utilitatis publicae? posita scribendi voluntate vel necessitate, qui historiam promittit, obligat se tacite ad promulgandam veritatem. Tum hac, vera aestimatione, nihil publicè utilius; etiam cum mordet. Iustitia enim virtus est civilis, At inter officia eius ponit libellus peri\ a)retw=n adscriptus Aristoteli, to\ a)liqeu/ein. Interim fallunt, qui historico indistinctè legem dicunt, Ne quid veri non dicat. Ne probemus, quod in [Note: Not. ad Pol. 1, 9.] Guicciardino damnat Lipsius. Obligationem subditi attingit quaestio de obsequio contra conscientiam rectam. Quod permittunt quidam extremè periclitantibus, mendosè. Deum homini postponunt: nec satis horribile concipiunt peccatum. Necessitas excusat, non absolvit. Neque patiar, utile cum


page 22, image: s0970

honesto confundi. Tutela enim corporis, ingruente illa, à praesumpta iudicis voluntate pendet; exsecutio legis, ut sic dicam, tacitae. De transitu armato, qui tam crudè vulgo debitus iure gentium dicitur, videro in Diebus Feriatis. Postremo, in se malum, ex accidente non fit bonum. Nam qui meram exsecutionem urgent, primò fingunt. Exsecutor enim iubentis voluntati suam conformat. Deinde hoc dubitant, an Deus membra, scelerum instrumenta, rectè damnet orco. Certè ego alieno periculo peccare in re liquida nolim.

XX. Quid vero exstinguat obligationem civium, post alios docet Cl. Pufendorfius, de obligatione erga patriam. Sed haec omnia forsan explanatius, atque his plura, cum vacabit.

S. D. G.


image: s0971

IOH. LUDOVICI PRASCHII, DE MENDACIO *exedi/as1ma. AD V. CL. IO. HENRICUM BOECLERUM.


page 25, image: s0973

*s*q

QUid sit Mendacium, BOECKLERE AMPLISSIME, definire, quemadmodum scis, in arduo est. Eoque factum, ut scriptores, si usquam, certe in hac quaestione longissimis inter se spatiis dissiderent. Nonnulli omnem, non falsitatem quidem, sed fallendi voluntatem, invidiosa hac appellatione, censent; asperiorem sententiam aut veritati, aut professioni suae convenientiorem iudicantes. Alii contra, quorum maxime sunt Romanenses, ne fraudes quidem et captionum ambages in communionem huius nominis et infamiae admittendo, quid sophistam potius, quam virum bonum deceat, ostendunt.

Et hos quidem iudex, quam Philosophus, refutaverit melius: quamquam in iis coarguendis multi viri graves et cordati stilo non pepercerunt. Mihi vero cum illis maxime negotium est: neque enim tolerandum videtur, ut conscientiis hominum, quasi parum alias constrictis, iniciantur laquei; in tali praesertim argumento, quod per omnem vitae humanae scenam latissime patet. In primisque reip. moderatores certiores fieri oportet, quo usque simulare ipsis et dissimulare, id est, imperare sit permissum.

Longe enim absit, ut imitemur Lipsium, Polit. lib. IV. cap. XIV. quod caput vere caudam serpentis dixeris: in quo cum


page 26, image: s0974

dissimulationem et mendatium fraudibus à virtute deviis et peccatis modicis annumeret, suadere tamen haud veretur; distinguens simulationem publicam à privata. Nobis ut dubium non est. quae in se mala sint, ea et imperantibus mala esse; et respectum boni publici minuere scelus posse, tollere non posse; legemque Ciceronis, Salus publica suprema lex esto, interpretationem capere ex eiusdem lib. III. de Offic. quo, quid vere salutare sit, abunde exponitur: ita simulationem, in verbis iuxta et factis, simpliciter malam iudicare non audemus.

Quod si dixerint aliqui (neque enim defore suspicor, quibus talia in mentem veniant) consilii esse, quo in tanta hominum perversitate facilius ibi, ubi oportet, consistamus, intendi haec potius, quam remitti; iuxta illud, agricultoribus in arbusculis moderandis non ignoratum, )/*akron labe\, kai\ me/con e(/ceis2: quae ratio philosophandi, Stoicis olim probata, hodieque suos amatores invenit: eis respondebo, nihil in his consultius esse, nihil iustius, nudae veritatis studio; maxime ubi veritas ipsa disputationis argumentum est.

Neque vero in praesens omnia illa contrahere animus est, quae mendacii naturam absolvunt, aut illustrant: id quod iusti et accurati libri, non brevis et extemporalis scripti foret: tum haec materia à plurimis viris doctis docte est iam polita. Etsi definitione, ut rerum omnium, ita mendacii probe intellecta,


page 27, image: s0975

nihil fere, quod huc faciat, non simul intellectum et quasi anticipatum iri spero: ut una innumerabilium praeceptorum instar esse posit. Quare haec sola cura me attingit, ut illa composita, et utcumque exposita, florentium quorundam scriptorum sententias ad vivum resecem: quod nequaquam decorum pudori meo crederem, nisi et propter verum, et de vero instituta esset haec tractatio.

Tibi autem, VIR PRAECLARISSIME, lucubratiunculam hanc inscribo: primum ut meritorum, quibus me per triennium illud vindicasti tibi, quo tecto, mensa, penetrali tuo usus sum, publicum hoc extaret monumentum; utque ad tepotissimum, sicuti par est, redirent fructus ex eo, quod tua industria sevit: deinde ut ab immortali tuo nomine scripturae foenerarem decus: postremo ut de mendacio et veritate disserens, non praeceptis modo rem gererem, sed, more in hoc Philosophiae vel genere, vel parte, à litteratissimo quoque custodito, eximium veritatis exemplum (talem te vita et scripta probant) velut intento digito cunctis ostenderem. Quibus ex causis saltem veniam, spero, dabis meae vel fiduciae, vel temeritati.

Ut igitur tandem ad propositum veniam, liquet sane mendacium esse actum; actuum vero alios quidem bonos, alios malos; idque aut ratione physica, aut ethica. Bonum mendacium non esse in genere morum (consideratio enim naturalis bonitatis non est huius


page 28, image: s0976

fori) atque adeo nomine ipso involvere vitium, hoc argumento intelligitur, quod abhorrent ab eo viri boni, quod caelestibus interdictis simpliciter damnatur, quod veritati, rei haud dubie probatissimae, adversatur. Quotiens igitur bonum quid hoc nominis sibi sumet, veluti poësis seu prophetia (cuius rei exemplum habes apud Curtium, lib. III. cap. l.) aut iniusta erit usurpatio, ex ignorantia vel convitiandi libidine orta, aut remissiore significatu, planeque kataxrhstikw=s2 et ex more vulgi magis, quam Philosophorum, mendacium audiet.

Dicitur vero quid vitiosum, aut materialiter, aut formaliter. Illo modo peccat imprudentia: quae cum involuntario aequiparetur, magisque adeo h(mlergos pra=cis2, ut Philo nominat, aut, ut ego mallem, semivitium sit, quam verum ac iudicem metuens vitium, extra fines huius disputationis merito collocatur. Quamquam et imprudentia uniusmodi non est, sed itidem ut culpa (cuius distributionem, in latam, levem, et levissimam, a scriptoribus iuris civilis acceperunt et explicarunt iuris naturalis consulti) gradibus suis discernitur. Quo pertinet illud Augustini, ex Enchiridio: Non mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus est, qui falsa incautus credit, ac pro veris habet. Nempe ut omnia Germana delicta, sic mendacium, ex scientia, et, quod sceleris fastigium est, consilio provenit.

Nec vero ullam temere invenias vocem,


page 29, image: s0977

quae huiuscemodi actum melius exprimat, appellatione doli. Etsi non ignoro, apud interpretes legum non reperiri tantum dolos ex proposito, sed etiam re ipsa. Illud tamen si datur, ut spero; iure optimo dixeris, MENDACIUM EST DOLUS: inventumque adeo genus proximum, et constitutum est principium definitionis. Ncque enim est, ut auscultemus illis, qui dolum in faciendo, fraudem in loquendo, a)po\ tou= fra/zein, repositum esse volunt. Sed vocabulum doli duos habere maxime videtur intellectus. Nunc peccandi notat propositum, quod formale est peccati: quo sensu contrarium est culpae. Crebrius tamen respicit causam peccati et ultimum gradum, malitiam scilicet, ut oppositam habet imbecillitatem, et coniunctam insignem noxam; Ulpiano est, magna et evidens calliditas: qua ratione dicitur infamare, ac parare actionem de dolo. Priori modo, ex animo; posteriori, ex animo improbo, aestimatur. Sed nos de priori maxime nunc accipimus: delictum enim, non delicti gradum aliquem, describere in mente est.

Reperto genere mendacii, exquirenda est differentia propria. Eam aliqui collocant in falsiloquio; quod natura sua malum, semperque conscientiae adversum putant; adeo quidem, ut nec officiosum, quod appellant, aut ioculare probent. Sententiae huius Princeps, Doctor Hipponensis, integro lib. de Mendacio, in quo octo numerat mendacii genera:


page 30, image: s0978

quem post alios propugnat Horneius, Ethic, lib. III. cap. X. laudans etiam verba philosophi: Per se enim (quod vide ut explicet H. Grotius, de I. B. et P. lib. III. cap. 1. num. 9. cui quidem suffragari nequeo) mendacium improbum est et vituperabile; verum autem prebum ac laudabile. In Graeco est: kaq) a(uto\ de\ to\ me\n yeu=dos fau=lon kai\ yekto/n. to\ de\ a)lhqe\s2 kalo\n kai\ e)paineto/n. Eadem fere in sequentibus reponit.

Nos fatemur, non loqui falsum, vitium non esse (Nisi caritatis lex diversum imperet) immo virtutis quandam excellentiam, et altitudinem animi: propter quod Epaminondas no ioco quidem mentiri sibi permittebat. Et hactenus ferri possunt, non ex Aristotele tantum adducta, si fau=lon etiam notat vile, abiectum, contemptui opportunum; verum et illa Thomae, qui hominem homini ad veritatis professionem obstringit, non tantum ex debito legali, sed etiam morali, seu non solum propter iustitiam, sed et propter honestatem. Siquidem et honestas est biformis, et virtutes morales tribuuntur in necessarias et minus necessarias; immo virtuti necessariae inesse aliquid potest minus necessarium.

Id quod exemplo fugae declaramus. Turpe esse, deserere aciem, aut castellum hostili manu circumsessum, omnes iudicant: ideoque magnanimum huc videas aegerrime descendere, et dedignari vitam tanto existimationis suae dispendio emptam. Si tamen rationes reip. revocent, in qua praesertim non ultimo


page 31, image: s0979

sis loco, si velut, receptui canat desperatio victoriae, et prudens necessitatis (quae et fidei limites suos praescribit) ratiocinatio, age, non terga potius, quam frontem, dabis? non pertinaciam, virtutis vultu arridentem, caritatis officio postferes? Proinde notabili sapientia, cum in praelio Cannensi Varro cedere, Paullus cadere mallet; priori publico nomine gratiae sunt actae, Quod de rep. non desperasset, teste Floro, lib. II. cap. VI.

Ceterum quare improbitas Styge digna sit, à re diversum loqui, non videmus: cum nec omnis discrepantia, nec omnis exteriorum signorum ab interiore rei forma discrepantia, ut maxime ab animo fallendi, id est, obiciendi erroris innoxii (noxium enim ipsimet aversamur) sit profecta, contineat ilico peccatum; ut vel naturae et artium exemplis constat. Et quisquam vitio nobis vertet, si tam animosae assertionis poscamus rationem? Non equidem me clam est, delictorum numero quaedam inseri, in quibus ratio interior delicti, hoc est, declinatio à legis aeternae linea, monstrari ad oculum in tanta humanae mentis caligine nequeat. In hac tamen quaestione, ubi et alia certa indicia desunt, et rationes in contrarium abundant, et diversum opinantes probandi onus ultro in se recipiunt (nam nec, qui nihil probant, probari posse negant) merito illa postulari videatur.

Hic vero inter se ipsi dissentiunt, qui à nobis; non absque suspicione videlicet malae


page 32, image: s0980

causae. Diversas enim diversi, interdum et iidem, rationes annumerant, arcessitas, ut summatim dicam, vel ab effectu falsiloquii, qui apud audientem sit impedimentum libertatis in intelligendo et iudicando, cuius duplicem iterum fontem statuunt, naturam, et factum hominum; apud dicentem dehonestatio linguae, et iactura fidei, plurimorum officiorum remora: vel ex adiunctis, animo humili et abiecto. Sed harum et similium rationum partim to\ e)n a)rxh=| lamba/nouzi; partim (quo referamus et testimonia scriptorum qeopneu/stwn, exemplumque Dei) ad mendacium verum, maximeque cum violatione fidei coniunctum, quod et nos damnamus, pertinent; partim, quo nituntur, debilitate sua non perveniunt.

Libertatis intelligendi, ut dictum est, gemina iterum affertur causa, Phil. Melanchthon in Epitome Philos. Moral. An. MDLIV. Witebergae edita, lib. I. hanc exponit: Quia Deus et creaturae rationales tales sunt, ut res intelligant. Sane et Deus, et homines, dissimili quamvis modo, intelligunt: sed nec, qui falsum audit, non intelligit; neque à facultate naturali ad moralem argumentando licet progredi. Quamquam igitur Deo semper, hominibus interdum verum est fatendum, fatendum tamen est ex alia causa. Ac de hominibus quidem postmodo. Deo autem verba dare ex eo piaculum est, quod et sciendi potestatem habet, ut summus iudex et


page 33, image: s0981

a)utokra/twr, et ipso actu scit omnia: omniscium autem celare veritatem, est irridere et contemnere. Ideoque Caini inficiatio non tam ex verbi falsitate, iudicanda est, quam irreverentiae, inobedientiae, impaenitentiae ad fratricidium accessione.

Grotius in divino opere de I. B. lib. III. cap. I. num. II. libertatem illam colloquentibus debitam (pro iure enim, cui respondet obligatio, accipit) derivat, quamquam subtimenti similis, quasi ex pacto quodam tacito. Nihil opus est, puto, istac fictione. Quaecumque enim non natura, sed pactis hominum, tacitis maxime, constant, ex utilitate, eaque singulari, et oriunda, et aestimanda sunt. In eo autem, ut quaevis alterius dicta intelligas, quid tantum compendii sit, non reperio. E contrario, ut integram quisque habeat libertatem, vel silentio, vel, si intutum hoc remedium (saepe enim vim, persuasiones, coniecturas provocat) idoneis coloribus tegendi quaecumque sine alterius damno, aut etiam cum foenore, ignorantur, plurimum refert. Itaque si omnes ac singulos homines interroges, dicturos arbitror: nec se in certam, ut signorum aliorum, ita vocum formam aliter consensisse, nisi quatenus id reciproca quemque utilitas cogat; et quae dicant, intelligi equidem velle; intelligi vero, ut res est, omnia nolle: ne tot iudices sortiantur, quod congerrones. Quippe eatenus demum id deberi, si res, quae in colloquium veniunt, auditoris utilitatem spectent:


page 34, image: s0982

ad hoc vero sufficit commune iuris naturalis praeceptum, civili etiam inditum, Alterum non laedere.

Subsensit haec partim ipse Grotius: ideoque vagam istam libertatem nonnullis coërcuit praeceptis. Quae si ad calculum revoces, putes, quantum ad primum, rationem quam is velit, proximam non esse: nisi forte in adultos non licet, quod in praetextam aetatem Lucretius licere voluit. Ne dicam Feldeno dicta: qui tamen rationem meliorem non dedit. Graswinckelii responsum generalitas rationis Grotianae destruit. Secundum indiget cautela, ne prodesse possit fraudi; exemplis hostium non indiget: quos alio nomine, etiam directe, falli posse, ipse in loco docet. In tertio, ut semper, laesionem iudicii (ita vocat, cum aliud pro alio credimus) malum putat: id quale sit, non assequor. Certe ipsi subinde nos fallimus, et falli, ut Menedemus ille Terentii, gaudemus. Quod de praesumpta voluntate addit, semper bonum suum velie sani omnes existimantur. De quarto actum abs te est, EXCELLENTISSIME BOECLERE, de Domin. Exim. §. Ponit Grotius. Feldenus ad ius iudiciorum respicit. Sed quomodo haec ad Iosephum? Quos distinguit medicos, exaequare videtur languentium salus. Deo non convenire mendacium, verum est; convenire simulationem aliquam, libri nos docent mystici.

Non transeunda est illorum opinio, qui


page 35, image: s0983

argumentum capiunt ex fine orationis; quae, cum mentis sit interpres, contra ordinem naturae in falsiloquio huic repugnet: ideoque in ore et odio scriptoribus sunt duplices. Qui mihi quidem respicere videntur ad iustitiam illam Platonis universalem, primam et privatam, positam in temperamento et harmonia partium corporis inter se: quae retinetur, cum animo, tamquam u(pa/th|, ceterae vires omnes ac membra consonant. Et sane, quamvis improprie, elegantissime tamen, atque ad institutum suum oratorium accommodate, hunc in modum de iustitia disserit Plato, et, qui Platonem iure suo sequitur ac declarat, Ehemius: quae rectius forsan monuisset, quam refutasset, Horneius, Eth. lib. III. cap. XI. num. X. Sed nec omnis inferiorum facultatum imparentia crimen habet, nec vera aestimatione in hoc negotio aberrationem à sine loquelae, aut destructionem ullam harmoniae inter linguam et mentem deprehendo.

Nimirum imperat haec cum maximè, et, quod imperat, obtinet: quae suapte natura in omnes partes tam flexibilis est, ut cogitationes et sententias, quamlibet diversas, diverso tempore possit sumere, exuere, resumere, prout aliqua honestatis vel utilitatis ratione impellitur; immo et nulli, aut pluribus ex aequo accedere; aut huic favere, de illa interim scrupulosius angi; denique duas suscipere ea lege, ut altera occultetur, altera, quo felicius haec possit occultari, proferatur: ferme ut is, qui


page 36, image: s0984

thesaurum defodiens, superinduxit flumen, quo magis crederes, nihil praeter steriles atenas subesse. Et quamvis hanc sine assensu et ad tempus foveat, alteram cum assensu, tamen hoc parum valet ad rationem peccati demonstrandam: illud potius quaerendum sit,f qua de causa occultatio fiat.

Quoniam perlustravimus diversae partis rationes, age, nostras quoque in aciem producamus: quibus constet, non omnem rationem falsam, et fallendi consilio emissam, esse crimen. Omnium, quae falso iactantur, duplex est consideratio: spectantur enim ut voces, et ut falsae. Quatenus fallae, nihil sunt, nonens sunt: cuius ut nulla qualitas, ita nec bonitas moralis, nec malitia; nisi singularis aliqua circumstantia forinsecus accedat. Iam quatenus voces, bonum sunt, et quidem à natura homini datum. Bonorum autem naturalium ea est indoles, quod, ut praeclare Comicus, perinde sunt, ut illius animus, qui ea possidet: qui uti scit, ei bona; illi, qui non utitur recte, mala. Ex quo efficitur, in mendacio definiendo non tams voces attendendas esse, quam animum, qui eas regat, et fontem, à quo cadant; atque adeo falsiloquium cum innocentia stare posse, siquidem animus sincerus sit: contra quam Horneius ex Augustino praecipit, qui nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione, eo utendum esse rentur. Quapropter, Fabio auctore, ut res feret, flectetur oratio, manente honesta voluntate.


page 37, image: s0985

Amplius, quod non potest secus dici, quam revera habet, id nec taceri potest. Ille enim, quicum agis, aut sciendi ius habet, aut non habet. Si hoc, iniuriam non accipit: si illud, exercitium huius iuris aeque silendo impeditur. Ignorantia enim, cuius genus quod dam est error, cum hoc iure maxime pugnat. Quandoquidem igitur, vel adversariorum confessione, multa secretum quaerunt, quod violare vel stultitiae sit, vel perfidiae; quare prohibes alium rei habitum induere, quam et abscondi sinas? quare das finem, medium negas? aut, cum unum medium, quod silentium est, indulgeas, cur alterum, idemque magis tale seu commodius priori, involucra verborum, adimis? Quo apparet, quae liceat non dicere, eadem aliter dicere, ob rationis similitudinem, licere.

Illud quoque non succurrisse adversae parti miror, quod, quae facere, ea multo magis dicere fas sit. Atqui multifariam sine reprehensione peragimus, quibus alterius iudicium fallatur. Ergo deterioris conditionis erunt verba, quam opera? ergo falsam gemmam digito induere, et ut veram ostentare liceat; veram dicere, citra iusiurandum scilicet, aut vendendi animum, non liceat? an quicquam interest, visui fucus fiat, an auditui? nisi vero delicatior aurium est, quam oculorum, sensus. Quid? fidem etiam, quae evidentioris iuris est, recte aliquando fallimus; et religio erit nudis verbis fallere? Non ita visum Ciceroni, qui


page 38, image: s0986

Officior. I. utrumque copulat: Incidunt saepe tempora, inquit, cum ea, quae maxime videntur digna esse iusto homine, coque, quem virum bonum dicimus, commutantur, fiuntque contraria: ut, non reddere depositum, etiam ne surioso promissum facere, quaeque pertinent ad veritatem, et ad fidem, ea negare interdum, et non servare, sit iustum; referri enim decet ad ea, quae proposui in principio, fundamenta iustitiae: primum ut ne cui noceatur: deinde, ut communi utilitati serviatur. Ea cum tempore commutantur, commutatur officium, ut non semper sit idem.

Accedit huc, quod boni viri et prudentes, quos in virtute aestimanda respicere diligenter et erudite philosophus monet, mendacii vocabulum quidem exsecrantur; adeo ut in sollemnem affirmationis formulam iverit, Mentior, nisi hoc factum est, docente Iureto ad Sym~ach. lib. IX. epist. XX. Iidem tamen falsa quam saepissime dicunt. Neque enim David et Iehu, sancti et principes viri, fallere timuerunt: ille, dum gestu, haud dubie etiam verbo, quo magis scenam impleret, mente captum imitatur, quod idem de Solone produnt; hic, dum ementitur idololatram. Quae exempla com~endat ex Hieronymo Ius Canonum, caus. XXII. qu. II. can. XII. quod Ius, dum et contrariam Augustini sententiam recipit, quam pulchre sibi constet, arguit. Huc addatur Rahab, Ios. II, IV. Ionathan, I. Reg. XV, XXIX. Chusai, II. Reg. XVI, XIX. et quos Horneius citat: qui tamen callidos facere maluit, quam partim


page 39, image: s0987

vitam et uxorum pudicitiam servantes, partim divino nutui se attemperantes, bona fide absolvere.

Quibus argumentis nec omne dictum falsum est peccatum, atque adeo mendacium, aut dolus: neque etiam haec sententia, Omne mendacium est falsiloquium, retro commeat; tantumque interest inter hoc et illud, quantum inter gladium et parricidium: ac proinde laxitas definnitionis, quae et nonnullis bonis operibus congruit, alio restringenda est additamento. Id circumspicienti non aliud occurrit, quam falsiloquii ad perniciem alterius, contra iura socialia, collatio. Nec vero id quisquam negat, figmentum damnificum, esse nefas atque id longe maximum: illud tantum quaeritur, an solum sit; adeo, ut quod non hominem, id nec offendat Deum. Nos annuimus, abnuunt alii. Inde Eustratium reicit Horneius, vanitatem ab utilitate removentem: quod non tantum virtutis est in contractibus, et ibi, ubi verum dicendum est, ut alteri suum tribuas, veritati studere, sed ibi etiam, ubi sine aelterius noxa mentiri poteras. Dicere possum, caure loquendo pugnare secum haec, mentiri sine noxa; et virtutis vocabulum lucis indigere: cum duplex sit virtutum genus, ut supraest expositum, decorum et necessarium: ad prius pertinuerit, non mentiri, ad posterius, non mentiri ut noceas. Sed mittamus verba, rem putemus.

Natura, cum societatem meditaretur


page 40, image: s0988

tenacissimo nexu inter se devinctam, singulos homines imbecillos et egenos condidit, necessitatemque auxilii mutui lege communivit. Cumque iuvare alter alterum non posset, nisi desideria eius intellexisset, communicandorum signorum, similium voluntatibus nostris, ut loquitur in Confess. Augustinus, inprimisque vocis, potestatem fecit. Si igitur signorum, quibus ad intima pectoris nostri aditum aliis patefacimus, ille finis est atque usus, ut nostras et sociales utilitates his tamquam instrumentis expediamus; non percipio, quid, illis expeditis, porro ad rem pertineat, congruant signis signata, nec ne: cum finis cuiusque rei, sit eiusdem norma; rectum vero, quod cum norma convenit. Spectavisse hoc videtur S. Paulus, Ephes. IV, XXV. qui cum praeceptum posuisset, *dio\ a)psqe/menoi to\ yeu\dos, lalei=te a)lh/qeian, e(/kastos meta\ tou= plhci/on a)utou=; hanc subiungit rationem: o(/ti e)cme\n a)llh/lwn me/lh.

Immo sic videto, Edictum hoc naturae, de mutua caritate, indubium est congregationis humanae fundamentum. Quotiens igitur cum hac lege, Diliges proximum, quam universale magnum Habraeus quidam doctor vocat, pugnare videbitur illa, Non dices falsum testimonium; non in tuto collocabit conscientiam, qui priorem illam et superiorem huic inferiori anteponet? cum praesertim illa, Christo interprete, et Apostolo ad Rom. XIII. comm. IX. hanc includat, atque adeo haec illius causa videatur lata. Inde est, quod


page 41, image: s0989

non dicitur in Decalogo, Ne loquaris falsum; sed additur vox, quae involvit periculum famae, aut alterius boni. Quare igitur lego apud B. Augustinum, quod nec ad sempiternam salutem ullus ducendus sit, oppitulante mendacio, id est, falsiloquio? cum eiusmodi sermo, si non menti omnino nostrae, divinaetamen congruat.

Iterum vide. Qui militi victoriae intento (sub exemplo enim clarius loquar) falso persuadet, minimum esse hostium numerum, simul victoriam spondere sub hac causa intelligitur. Novit enim, persuasionnem hanc audaciae, audaciam victoriae matrem esse. Orationis igitur huius pars altera falsa, altera, et quidem haud dubie praecipua, quae optati finis consecutionem pollicetur, probabiliter vera. Non igitur, cum utraque nequeat, morali aestimatione, satis erit, si vera sit potior? non haec sola denominabit actum? non diversa quadantenus iudicabimus, fallere, et falso ad verum pervenire? Quod si diceret imperator, Si credideritis inferiorem esse hostem, ut maxime non sit, vincetis; nihil ageret. Credere enim, quod falsum esse scias, tw=n a)duna/twn est. Iure ergo, quod credi cupit, credibiliter, id est, tamquam verum, dicit: ut hoc quoque loco potius id quod actum, quam id quod dictum est, sequendum videatur.

Quamobrem, ut sententiam nostram plenius ac distinctius proponamus, omne quod falso praedicatur, aut ex causa dicitur, aut


page 42, image: s0990

excidit sine causa. Si hoc modo, lingua mentem antevertit: cuius est, recantationis poena garrulam, ubi opus est, vexare. Si ex causa, erit ea vel à scientia, vel ab ignorantia, cui per interpretationem subicitur incogitantia: quam si damnum sequitur, quod prospicere licuerit, culpa non vacat. Si à scientia, erit propter bonum aliquod, vel simplex, vel cum alterius malo copulatum. Quo loco non teneo me, quin admoneam, dextre intelligendum esse Aristotelem, cum populariter, ut solet, ait, quosdam tw=| yeu/dei a)utw=| xai/rein: quod merum mendacium diceret Augustinus. Namo enim vera aestimatione gratis mentitur, aut mendacio ipso delectatur, sed aut opinione ingenii, aut quia suaviter alterum irrisit, irridendumve aliis (ut liceat comico verbo uti) propinavit, et si quid aliud inde boni aut veri, aut imaginarii subnasci potest.

Iam boni causa fallere, maxime alieni, et publici (de vero autem, non quod tale videtur vafris et tyrannis, agimus) praevaricatio non est: quod à viris optimis tota die fieri video. Quinimmo prudentiam arbitror ac pietatem, quod tu, verborum servitutem quandam fingens, fortasse etiam cum Momo fenestratum homini pectus optaturus, nequitiae titulo infamas. Atque adeo hominum generi clara voce acclamo, et cunctantes hortor: hic contrahe, quicquid sive animis, sive arte vales; siquidem mimum vitae cum Augusto commode transigere velis. Decet enim


page 43, image: s0991

profecto sapientiae amatorem, proferre potius, quoad potest, quam contrahere humanarum utilitatum fines. Ne tamen hac ipsa spe quodam modo excidamus, cautelam addere, quam eclogae Stobaei Serm. LIX. mihi suggerunt, placet: In rep. mentiri, ulla lex ulli usquam non concedet, nisi veritatis amsico et prudenti, qui, quo modo ac tempore non obsit mendacium; intelligat; neque id, nisi commoditas necessaria hinc exsistat, faciat. Haec ibi Graecis verbis Eusebius.

At vero simulatis verbis in fraudem aliquem impellere, et inde suum aut alterius comparare commodum, malitiae est: nisi hoc longe praeponderet. Quo referendum est dulce adulationis venenum, ostentatio item, quaestui aut gloriae accommodata; hoc magis, quo latentior est et doctior: quantum enim falso sibi arrogat, tantum derogat veris aliorum meritis: cum Thrasones et Pyrgopolynices illis risu, quam poena, digniores habeantur. Exempla talium mendaciorum congessit Val. Max. lib. IX. cap. XV. Atque hoc demum verum et fugiendum mendacium, dolique nomine dignum credimus. Quamvis enim et dolum bonum dixerint veteres, cum quis sibi aut alteri aliqua prodest, aut certe non obest, vel iure suo obest; sollertiam interpretatur Ulpianus, additis exemplis, si adversus hostem latronemque quis machinetur; vulgo tamen, ut Festo etiam observatum, hoc vocabulum mali odoris est ac famae, et nescio quid nocivum denotat. Ni hic interim obstat, quo


page 44, image: s0992

minus dolo, maioris evidentiae causa, addatur epitheton malus (quod ex XII. tabb. descendisse Donatus scribit) aut NOXIUS.

Dicimus autem noxium, non solum quo malum aliquod infertur, sed et quo bonum (cui et Dei gloriam, et ecclesiae incrementum associamus) praepeditur, aut cum potuisset, non quaeritur. In malis vero non haberi, quod quis citra iniuriam patitur, amissione alicuius boni, quo praeter fas abundat, rationis est: ut hosti in bello pio licite fumos vendimus. Quem enim factis offendere haud iniquum est, eum verbis non posse laedere sit absurdum; nisi in modum contractus efferantur. Itaque se et alios fallit, cum fallere hostem post alios mendacio vetat, Guil. Amesius, de Iure conscientiae, lib. v. cap. XXXIII. th. XXXVIII. Primo enim ita loquitur, ut si in omni mendacio abrumperetur fides. Deinde, inter verba et alia signa discrimen quaerit: quorum parem esse rationem, ex infra positis cognoscetur. Hostibus aequiparat Lipsius exteros, Pol. IV, XIV, XXXII. cute, an secus, ut quidem hodie vocibus istis utimur, sapientum iudicium esto. Eum quoque verbis iniuste non fallimus, qui iniusta petit: ut Pharaonis mandata, de submersione insontium puerorum, merito eluduntur. Iniuria enim est, quae ius alterius (quod nullum habetur in insontes) minuit.

Sed quoniam ad famam cuique suam et honorem conservandum ius est, secretis nostris imminentem ita summoveamus, ut ne illusisse


page 45, image: s0993

videamur: id est, nec subsan~emus (quod ex destinatione ac voluptate animi, reique apud alios com~emoratione aestimatur) et caveamus, tale quippiam nobis excidat, quod in ludibrium ei vertere apud alios queat. In quo dissentit verbis, re consentit, opinor, eruditiss. Pufendorsius, qui concessit nuper adversus importunum, ludibrium, quod curiositas ipsius meretur. Scil. non omne quod quis iuste patitur, iuste à nobis interrogatur. Quare in facto Papyrii apud Gellium, lib. 1. cap. XXIII. causam, hoc est, fidem atque ingenium, praesertim inaetate ineunte, laudo; modum non humanitati tantum, sed etiam reverentiae matri debitae adversum, ac periculi plenum censeo.

Cum primis autem iudex verum intelligendi iure pollet. Numquam igitur persuaserit mihi Quinctilianus, Instit. Or. XII, I. licite fieri posse, ut vir bonus in defensione causae velit auferre aliquando iudici veritatem. Primum enim nec sanctitas iudicum, Dei nomine praesidentium, nec obsequii necessitas, ulli circumscriptioni vel contumaciae locum dat. Quae valebunt etiam contra laudatum Pufendorf. Iurispr. univers. II, IV, XXXV. et qui cum eo faciunt ex Canonistis. Praeterea non tam necessarium profecto hoc videtur, quam periculosum: plus enim detecta nocent. Si praesertim non tam facta, quam sententiae falsae proponantur: quod semper (summa tamen ratio est, quae pro religione facit) noxium est; cum in sese, tum quatenus ex uno errore infinitae aliorum


page 46, image: s0994

myriades nasci solent. Iam vero, cum exemplum de tyranno affert, incertum per incertum probat; Graecorum moribus, sed lege stabilitis, praeoccupatus. Ad postremum ex una quaestione in aliam desilit, et quod modo de mendacio defensionis disputaverat, ad defensionem ipsam confert. Idem accidit Tullio, Offic. 11. His permotus, Orestem Pyladis amicum (nota est historia) admiror potius, quam absolvo.

Sunt autem varii nocendi modi: nam aut factis aliquem subruimus, aut sermonibus. In his est mendacium. Nimis enim severe sapit Hierocles, qui ad illud Pythagoricum, polloi\ d) a)nqrw/poici lo/goi, pro sermone habendum non existimat, qui à veritatis lege deflectat. Ipsa verba sunt: *mo/noi lo/goi ei)ci\n oi( a)lhqei=s2. Prorsus ut Plato, et hunc secutus Cicero, legum; Stoici passionum numero excellentiores tantum habent, id est, bonas; quaestionem Quid, cum quaestione Quale oratorie confundentes. Quapropter haec neutiquam officient, quo minus in definitione concipiamus dolum noxium IN VERBIS.

Quo quidem nomine, quamvis potiora illa et usitatiora fere signa insigniantur, nos tamen et reliquas intellectas volumus notas et actiones, per quas in notitiam alteri venire aliquid potest. Nempe et his loquela sua est: sicut vibrantia supercilia, manus, oculi, loquaces audiunt poëtis. Ideo quod verbis non licet, nec signis ceteris licere debet: ne distrahantur, quae divina coniunxit sapientia, Prov. VI. com. XII. Bene Ambrosius, in Serm. De Abrahamo: Non solum in falsis verbis, sed etiam in simulatis operibus mendacium est. Et philosophorum principi


page 47, image: s0995

memotantur, yeudo/menoi o(moi/ws2 e)n lo/gois2 kai\ pra/ceci. Similia docet Thomas. Neque interest (etsi turpius peccatur actu positivo) exprimantur ea, an suppri. mantur: nam et illi, quorum reticentia alteri causa est vel adiutrix erroris noxii, cum tacent, clament.

In exprimendis vero signis, non tam (quod Grotio placuit) quomodo vulgo intelligi soleant, aut si qua sunt similia, quam quomodo intellecturus sit, cui significatur, spectandum arbitror: ne actus in irritum cadat. Neque adeo refert in mendacio, aperte dicas ab te alienum, an verum quidem, sed quod ob poluchmi/an vocum alterum alio accepturum praescias, adcoque partim verum, partim falsum: qualia falsis potius accensere (veritatis enim a(plou=s2 o( mu=qos) manifesta ratio iubet. Plane ut immerito idem Grotius obscuras locutiones quamvis non temere probet, à mendacii notione excluserit: quod esset, ac si tu velles ab arte gladiatoria segregare ancipites illos ictus, quos à fingendo hodie dicunt Ex eadem nota est, cum signa ad alium quidem diriguntur, alium autem petunt, aut laesura praevideri possunt: nisi vero per cuniculos laedere, id laedere non est. Quam enim Grotius negat esse, ad tertium obligationem, nos putamus esse ex caritate et humanitate: quam toti huic negotio damus moderatricem. Ideo namque facultatem signorum à naturae munificentia (reliqua ex humano instituto, sed libero et variabili, sunt) accepimus, Valeant igitur et hi, qui, ut loquitur Tragicus, per quos fallere alium cogitant, fallunt. Item qui vera dicentes mentiuntur, dum tamquam mentientes dicunt. Quam astutiam longe exsuperat illa, qua se magnifice effert Terentianus ille veterator, in Haeut. act. IV. sc. III.

Nondum integra est definitionis formula: neque enim in omnibus verbis sedes est mendacii, sed in FALSIS demum. Quare et hoc definitioni complementum accedat. Est autem falsitas communiter, disconvenientia mentis et rei: quemadmodum verum ex adverso definiunt, conformttatem rei et


page 48, image: s0996

intellectus. Quo rursus perspicitur, falsum eos dicere, qui falsidicum absolute velut edicto praetorio damnant. Si enim non mentis (quod nemo cor habens neget) nec verborum omne à re dissidium aeterna supplicia merebit: cum in pari conditione causaque possitus sit internus externusque sermo. Nec si voluntas quidem fallendi accesserit, merebit: quod enim in se non est iniustum, ut prandere, nec consilio accedente erit. Sed haec scatebra est errotis, quod in falsimoniis mentem potius fallentis, quam tem, qua de agitur, plerique in oculis habent; tamquam vanitatis natura posita sit in dissipatione foederis, quod linguae cum animo intercedat: in quo perplexe eos loqui, intellectum est ex superioribus. Nam revera etiam tunc, cum prudentes falsum dicimus, animus et consentit, et des1potikw=s2 iubet: potiusque animus à se ipso, aut vox ab animi aliqua parte discrepare, quoniam quidem utrumque accidit falsiloquentiae, dicenda esset.

Ex quibus omnibus haec exstruitur definitio: MENDACIUM EST DOLUS NOXIUS IN VERBIS FALSIS. Quo exemplo veracitatem quoque, h(=| virtus necessaria est, licebit definire cum Corn. Martino, Disp. Eth. IX. th. XV. quae in congressibus hominum; de attinentibus ad nos et illos, Veritatem, ut decet, patefacit. Quae definitiones, aut tu/poi saltem, si cum animi tui sententia, id est, rei veritate, congruunt, BOECLERE DOCTISSIME, gaudeo: certe id operam unice dedimus, ne de veritate scribentes, primi in eam peccasse videremur. Sin minus (neque enim de his quidem sermonem inter nos commutatum memini) iuvabit tamen hac ipsa dissertatione accuratioris tractationis velut ansam tibi, si tanti videbitur, aut aliis praebuisse: nam vel sic humanum genus, mihi quod debeat, habebit.


[Gap desc: tables]


image: s1101

BENIVOLO LECTORI S. P.

TAbularum antique celebritas, nec simplex utilitas fuit. Inprimis autem id commune habent, varia de cetero Tabellas amantium et conficientium consilia, ut e)us1u/nopton, id est, facilem perspectu cognituque faciantrem, quae hoc genere disciplinae exhibetur. *gewgrafikoi\ pi/nakes2 vetustissimi moris sunt, tum ex aere, tum in membranis. Nec ignorantur xronikw=n kano/nwn s1unta/ceis2, à quorum initiis ad scita et exquisita iuniorum inventa processum est. Quod et in Astronomicis factum: tum in Arithmeticis. Paulo alterius generis opera est, quae s1umfwni/an et parallhlis1mo\n spectat, sicut to\ diate/s1s1aron seu to\ monote/s1s1aron in Canonibus Evangelistarum, varie concinnatis: cuiusmodi specimina in Mss.


image: s1102

Graecis Latinisque codicibus plura occurrunt. Aliud item genus est Tabularum, Lemmata operis exhibentium. Quo Graecorum ti/tloi et kefa/laia pertinent. Medium aevum Capitularia appellavit. Sed enim nostri temporis mos ipsis oculis inhaeret, quo omne doctrinae genus Tabulis complectimur. Nec modo id quidem eodem, nec necessitate pari aut utilitate. Reperiuntur inter eruditos, qui Tabulis numquam usi sunt, neque ut valde de iis sentiant magnifice, induci possunt. Et sane res partite clareque traditas, Tabulis insuper contrahere, supervacui laboris videri queat. Ponere liceat exemplum. Lipsii Politica tam sunt facili perspicuoque contextu tradita, et ad memoriam tam pulchro obvioque ordine succedunt, ut vix desiderare Tabellae opem possis At


image: s1103

vero, in rebus dispersis contrahendis, et ex amplitudine congregandis, provida haberi et egregia debet doctorum sollicitudo, si memoriae adminicula discipulis hinc potissimum concilient. Praesertim, si sit erudita concinnitas et paidei/a in Tabulis. Ita in Iure Civili summa ratio est, quae suadet res amplissime diffusas, sub uno conspectu collocare, et distantibus ex locis in gyrum disciplinae cogere: quo nomine, ut multis aliis doctrinae praesidiis, Taborica methodius plurimum meritae semper laudis tulit. Grotii opus, quamquam pulchre dispositum, quia tale est, ut non per particulas decerpi, sed totum pernosci debeat, si quis id velit cum successu tractare; quin Tabulis quoque illis instrui utiliter potuerit, vix est dubitabile. Quoniam autem immensa rerum multitudo ambitu arctiore


image: s1104

concluditur, unoque saepe capitis alicuius tmhmatw| pluscula partitim continentur; valde mihi placuit institutum Thomasianum, quod a)nalu/s1ei exquisitiore, novi generis commentarium, ut sic dicam, in Tabellis operose concinnatis exhibet. Quas ne invidere diutius publicae luci velit Clarissimus Auctor, illustrissimae huius Philosophiae utilitas imperat nobis, ut, quanto possumus opere, rogemus. Id nobiscum facies, lector Benevole, et valebis.


image: s1105

ARGENTORATI,
[Gap desc: illustration]
Sumptibus IOH. REINHOLDI DULSSECKERI. M DCC IV.