DE origine, auctoribus, disciplina et ratione civilis prudentiae doctrinaeque, prima initia repetere, et deinde per seriem deducere historiam volentibus, partim ex argumentis rerum, partim ex monumentis Scriptorum instituenda est tractatio.
Ac primum quidem, de eius gentis Politica agendum est, quae omnium gentium, disciplinarum, artium mater, gens sancta, Deoque peculiariter dilecta, sub notis Hebraeorum Iudaeorumque nominibus celebratur. Deinde subtexenda sunt aliourm populorum in hoc genere studia.
Primam ergo originem civilis disciplinae, ad primos mundi cives, et primam civitatem referri debere, ratio ostendit. Adamus primus hominum parens, ut familiarum, ita
societatis cuiusdam cicuilis, quae ex familiis constat, Auctor, legibus, exemplo, auctoritate talem vivendi modum inter suos haud dubie formavit, qualem naturae hominis civili, adeoque animalibus poletikw=s2 viventibus convenire, recta ratio monstravit. Sapientia enim in cognoscendo, et prudentia in agendo singulari et supra captum posterioris aevi instructum fuisse, satis constat. itaque omnium fere artium inventa ad huncauctorem referuntur. Suidas in poc. Adam.
Viguit iste mos deinceps, ut principes familiarum, et primi mundi patres, regiminis cuiusdam civilis inter suos arbitri, imperantium loco essent, quorum propria est civilis scientia: quique ob id politikoi\ revera sunt dicendi. Horum auctoritas postquam sperni civilisque modestiae vonculum solui coepit, prima illa res publica generis humani, horrendo et fatali supplicio diluvii eversa est: relicta tamen parvula quasi civitate, et politri/as2 humanae quodam compendio simul atque seminario.
Primae autem huius aetatis historia politica, ut sic dicam, non est sigillatim perscripta: unde coniecturis et sententiis doctorum variis locus datus. (vid. Danaeum, de antiquit atib. primimundi.) Quae diximus, per ea, quae Scriptura S. tradit, satis illustrari possunt. Neque dubitamus, incidere in hoc aevum plenam a)naku/klws1in sive circulum ambitumque vitae politicae; tum quatenus boni regiminis specimina fructusque; tum quatenus vitiosae politei/as2 opera et fata spectantur.
Secunda mundi aetas Noachum ostentat, civilis disciplinae maximum auctorem; legibus, moribus, institutis: atque dividendi orbis, id est, condendarum passim civilium societatum, formula promulgtat. Hinc iam periodus imperiorum, regnorumque, segrgatis in varias mundi partes gentibus, veluti sollenniore exordio, et diffusiore auctu procedit. Hinc Assyriorum, Aegyptiorum, aliaque regna memorantur: ex quorum forma institutisque, studii politici et civilis disciplinae non obscura ducuntur argumenta. (Reinecc. monarch. prim.)
Sicut autem iam ante diluvium Cainica secta a piorum societate discesserat, diversaque vitae genera prodiderat; quorum alterum Die voluntati, consiliis, legibus; alterum humanae sollertiae, cupiditati, inventioni parebat: ita deinceps etiam in posteritate Semi et Heberi sanctior quaedam Politica, ut sic dicam, conservata est, quae sc. ipsum Deum habuit magistrum, praeceptorem, moderatorem.
Huc pertinent illustrissima Patriarcharum nomina: Abrahamus, Isaacus, Iacobus, Iosephus; in quorum singulis quantum fuerit politicae prudentiae, civilisque disciplinae, praeter ea, quae sacris paginis tradunter, Iosephi, philonis, et Scriptorum Ecclesiasticorum Observationibus declaratum est.
Litteris autem proditum operis Politici exemplum, ante Legem Mosis non exstat. Hic est ille, cuius prudentiam, vitam, legislationem nomoqes1i/an politicam, praeter Ioseph. et
Philon. Clem. Alexandrinus, Eusebius, aliique prolixe demonstrarunt.
Sequuntur Iudices, Reges, Prophetae, Optimates, qui in gente sancta puriorem Politicam, divinis revelationibus, oraculis, contionibus, sententiis, legibus, studiis, sustinuerunt atque excoluerunt: donec appropinquantibus siniendi sceptri Iudaici temporibus, humanarum traditionum mole et superflua diligentia (periergi/a|) gravitas civilis tractationis (th=s2 politikh=s2 pragmatei/as2) obscurari minuique coepit.
Hinc summi atque unici Prophetae IESU Christi doctrina sonuit, quae Scripturis novo Testamento comprehensis, totam doctrinam civilem repurgavit, atque fundamentis idoneis denuo constabilivit.
Est enim omnino tota doctrina civilis, quatenus ad vitam socialem bene beateque degendam refertur, accurate in Scr. utriusque Test. et copiose tradita. id quod adeo verum, et observatu dignum est, ut Ecclesiastici Scriptores nonnulli monstrent, Ethnicos auctores, quidquid in philosophia praesertim practica boni habent, ex S. litteris transcripta esse. Quod ita tamen capiendum est, ne interim illud negetur: Rectae rationi et intelligentiae humanae inscripta esse, bi/ou politikou= sive civilis vitae decrata et leges.
Modus porro tradendi, propagandi, conservandi doctrinam civilem, varius sane et multiplex fuit: Simplicissimus et antiquissimus; quando rationis beneinstitutae
dictato (cui apud Sanctos Heroas aliquando accedebat divini oraculi inspiratio) in operibus potius politicis, quam regulis et legibus; agendoque potius, quam docendo Politica exercebatur.
Proxima Legislatorum occupatio fuit. Leges enim ferre, sive legibus remp. condere, opus est maxime civile (politikw/taton,) atque in se pleraque alia continet. Hic Mosis nomoqes1i/a principatum ducit: quae hoc nomine laudatur explicaturque, ut ante coepimus innuere, apud Eusebium Praeparatione Euangelica octava. Ioseph. contra Apionem, Philonem passim. [Note: Plutauch. in Vit. et Diog. Laert.] Apud Profanos populos Minos, Solon, Lycurgus, Zaleucus, Charondas Llatores *politikw/tatoi celebrantur. Qui cum legem Mosis divinitus datam forte accepissent, ipsi quoque divinitatis speciem suis legibus accommodavere, sicut autumat Clem. Alexandr. Stromate I. de quo commento paganorum memorabilis exstat digressio Strabonis XVI. gewgr.
Et quoniam itidem prava imitatione (kakochli/a|) quadam gentis sanctae sacerdotium cum regno et civili functione iunxerunt plurimae gentes: ut operibus politicis legibusque et imperio aliquid sanctitatis conciliarent: [Note: Vid. Brisson. de regn. Pers de Magis. lul. Caes. de B. Gall VI, 13 Phil. Cluver. in Germ. antiq.] itaque hoc loco non omittendum est, Politicae doctrinae auctoritatem atque magisterium aliquando penes Sacerdotes fuisse. Sic (ut de Hebr. et S. Scripturae exemplis taceamus) Assyriorum et Persarum Magi, Celtarum Druides, praeter sacram
functionem, civilium rerum consulti sive Politici fuerunt.
Alii Oratorum officio tituloque, politicae disciplinae professionem apud antiquas gentes accommodarunt. Qua de re locus est valde eximius Ciceronis I. de invent. 2.
Usi autem sunt Gentiles (cum iis vera origo artium disciplinarumque, quibus humanitas vitae continetur, ob ignorationem S. litterarum non innotuisset) istis coniecturis sive hypothesibus: Primis et rudibus forte saeculis, ob indigentiam rerum, et metum iniuriae, agrestes populos in civilem coetum formamque coivisse; ingenioque praesertim alicuius hominis ad regendum apto natoque (h(gemonikw=|) statum accepisse. Sicut, praeter Ciceronis et aliorum loca, vel Polybii digressio lib. 6. ostendit. Itemque (ut cum Tacito nunc loquamur ex III. A. 26.) vetustissimos mort alium nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere, eoque sine poera aut coercitionibus egisse; neque praemiis opus fuisse, cum honesta suopte ingenio peterentur; et ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vet ari debuisse: adeoque nec legibus, nec imperio, aut ulla politica arte opus fuisse, cum Politica naturalis, ut sic loquar, omnium fuerit animis insita. Quae partim a veritate remota sunt, partim non nisi da umbram quandam veri aut comparationem referri queunt.
Hoc interim satis apparuit etiam Gentilibus; Politicae disciplinae auctores, quocumque nomine fuerint, Heroico ingenio officiisque usos esse. unde non alius sollennior
titulus, in honoribus Heroicis, quam institutio civitatum, descriptio legum etc.
Sed veniendum est propius ad monumenta Politicae disciplinae, non tam opere actuque demonstrata, quam litteris perscripta. Hic neminem mirari velim, si antiquissimos Poetas in censum primorum Auctorum Politicorum retulero. Non intelligo nunc Davidem aliquem (vam de S. monumentis ante dictum est) sed profanos poetas. quorum fabulae de diis deabusque, quid sunt aliud, quam historiae regnorum, et exempla politica rerum bene vel secus in civili societate gestarum? Sic in Osiride totum politei/as2 sive reip. formandae regendaeque descriptionem, tractationem pragmatei/an inesse, vel Synesii Fabula Aegyptia, sive libri de Providentia demonstrant. Quo accedit character scribendi pragmaticus et politicus, sive ad institutionem civilis disciplinae comparatus. E. g. Homero, ad quem praecipue hîc respicimus, quid politikw/teron? Vide Horatii iudicium de Homerica poesi Epistol. II, 2. Mos in Epico et Tragico inprimis carmine mansit. (Ouid. Metamorph.)
Antiquiores enim et hi modi fuerunt, tradendi Politicen: per carmina, per parabolas, sententias, proverbia, symbola, typos; sicut tum ex S. tum ex profanis libris constat.
Tempore Socratis nondum fuere, qui exquisitius et ad formam exculti studii Politica meditarentur; plerisque physica et mathematica tractantibus, atque de ratione
officiorum vitae parum cogitantibus. Scorates ergo primus peri\ tou= bi/ou disseruit: hominesque ad studia civilia tractanda assidue excitavit, sicut Laertius in vita Socratis testatur.
Et quamquam scripta non reliquerit, imaginem tamen philosophiae eius habemus in Platonis operibus politicis: inter quae eminent Libri XII. de ll. et Libri X. de Rep. Sunt illa opera, suavia quidem et reconditae eruditionis sapientiaeque, sed in quibus politica genere disputandi non admodum politico, adeoque practica more contemplationis et speculativae tractationis qewrhtikw/teron, quam usus vitae postulat, tractantur. Platonem ergo nemini in Politicis ducem commendare possumus, nisi qui imbutus iam prudentiae mysteriis, sciat tam censorem quam lectorem ageve.
Perfecti ergo operis Politici gloria relicta est Aristoteli: cuius admirabili ingenio Deus studia Tertiae Monarchiae, quam vocant, sive summi Graecorum imperii, ornavit instruxitque. Hic plenum perfectumque opus molitus, Civilis doctrinae partem generalem, in Ethicis praesertim Nicomachicis, profluenti facilique eloquentia pertractavit. Politica autem proprie sic dicta (th=s2 politikh=s2 generaliter sumptae partem specialem alteram) incredibili gravitate, brevitate, arte conscripsit:
(Dictum hac occasione est 1. de numero librorum operis Politici. 2. de charactere dictionis et scripturae. 3. de perfectione th=s2 filos1ofi/as2 in hoc opere. 4. de commentatoribus.)
adiecit etiam Oeconomica, e partibus civilis doctrinae specialibus alteram.
Aristotelis propositum, cum totius Scholae Peripateticae auctoritate excepit Theophrastus: qui divina quadam suavitate multa elegantissima opeta politica, etiam systematica scripsit: sicut catalogus Laertio annotatus demonstrat. (adde Ioh. Meursii Theophrastum.)
Post Theophrastum, Demetrii Phalerei duo libri de politica peri\ politikh=s2: itemque Antisthenis opus peri\ vo/mou h)\ peri\ politei/as2 de lege sive de republica, celebrantur. Lacrtius in utriusque vita.
Stoica schola, inde a magistris, Zenone et Cleanthe, philosophiam practicam, sub titulo et locis officiorum vitae, tou= kaqh/kontos, satis quidem subtiliter ae clate tractavit: sed interdum minus accommodate ad remp. in argumentis politicis versatur; aut disputationibus de summo hominum fine immoratur; aut quaestiones de virturibus concise persequitur. Multa tamen hinc salubria petas; Et sicut comprehensio argumenti politici, methodus, dispositio, connexio proprie Aristoteli debetur: ita gravitas sententiarum, pondus et species collectionis, non parum Stoicorum granditate loquendi megalhgori/a| iuvatur.
Academici quoque in philos. pract. h)qikw/teroi quam politikw/teroi, locis Ethicis magis dediti, quam tractationibus politicis, quas presse sic vocamus, comperiuntur, (vid. Cic. Acad. quaest.)
Pythagorica Schola, mathematicis potius et physicis occupabatur, sicut discere licet ex Gell. Noct. Attic. I, 5. Ouid. metamorph. XV, 2. Civilia tamen, sub imaginibus, symbolis, figuris, aenigmatibus tradiderunt.
Migravit autem apud Graecos, professio Politices in Scholas Sophistarum (ita vocabulo in bonam partem accepto, eloquentiae doctores voca bantur) et Rhetorum. Hinc qro/nos politiko\s2 cathedra politica Athenis celebris erat. Videndus omnino Cresollius in Theatro Rhetorum I, 3. Certe ex quo eloquentia coepit florere, studia Politices, sicut apud Graecos, ita post apud Latinos, cum eloquentia, indivulso studii nexu copulabantur.
Creverunt porro, sicut alibi notamus, cum augmento imperii: decreverunt, cum res publica sive imperium minui inciperet. Quid, quod evecta super alias gentes imperii potestate, victori populo, studiorum gloria vidicata est, victarum autem gentium nomina praeumbrante unius fama delituerunt? Sic Graecorum studia unice celebrantur, cum eorum Principatus emineret.
Inde cum imperii maiestate, ad Romanos translata est studiorum gloria: qui Graecis eam laudem veluti eripuerunt. In politicis Cicere duo potissimum opera scripsit: unum ad imitationem Platonis, Libros sc. de Republica; alterum ad imitationem Stoicorum, Libros sc. de Officiis. Hunc enim librum vere politicum esse, in quo Ethica dogmata ad exempla
[Note: V. praefat. nostr. in Officia Ambros.] negotiaque politica accommodantur, alibi ostendimus.
De cetero viri politici maluerunt ad scribendum, historias, orationes, theses ac hypotheses politicas, tractationes materiarum singularium etc. quam praecepta, et formam disciplinae artisque eligere.
Scholae politicae, cum studiis eloquentiae, sub eiusdem disciplinae quspicio, pari passu ambulabant: exemplaque Graecorum, et consuetudo docendi discendique cum ipso Athenaei (auditorii) nomine Romae valebant. Qua de re aliquid attigimus in dissert. de eloq. Politici.
Post convulsum plane imperium Romanum; horumstudiorum decus et vigor, qui hactenus subinde minuebatur, decessit. Hinc silentium et pausa omnis accuratioris litteraturae, usque ad tempora Scholasticorum doctorum, qui ex Philosophia practica, disputationes quasdam de iustitia et iure sectati, itemque de supremo hominis fine, etiam circa virtutum officia, satis spino se interdum et perplexe, cetera neg ligebant.
Cum instaurari coepissent studia, plerique magnorum iurorum, commentariis in Aristotelem et Platonem scribendis occupabantur; aut disfertationes componebant de singularibus argumentis politicis. donec post Bodini, Andreae Fricii, Gregorii Tholosani etc. Systemata ingens cupido et certamen Politica scribendi Systematice, saeulum invasit, et usque ad nauseam ac ineptias in hunc
diem increvit. dum qualicumque methodi sive ordinis novitate (quae tamen saepius scribentis ingenio, quam discentium usui congruit) absque doctrina aut solidioris propositi sapientiâ, non pauci valde sibi animadvertunter placere.
Ex qua diversitate temporum, et comparatione cum melioribus saeculis, apparere potest: plerosque studii politici modum hodie metiri praeceptionibus potissimum et libris Systematicis; contra morem et mentem veterum: qui tractationibus politicis iam ad certa argumenta accommodatis et in rem praesentem traductis; itemque historiae (quae verissima studii Politici palaestra est) praecipue operam dabant, praeceptis non nisi usum u(pomnhmatiko\n, ut commentariorum fungerentur ritu, sive locorum et librorum memorialium, assignabant.
Sed de his alias. Neque enim nunc constituimus agere, de iis, quae ad studium Politices pertinent, et quomodo tractari debeat. Factum a nobis est, et fiet, si Deo visum fuerit, alibi. Nota sunt etiam eruditorum consilia et labores: Coleri Epistola, de studio Politico; Clapmarii nobile triennium; ceteraque scripta ab Editoribus Amstelodamensibus in unum volumen conducta, sub titulo, Consiliorum et Consultationum de Studiis etc. In transitu commendamus Studiosis Politices exemplum Augusti, de quo Dionis historia: ta\ politika\ kai\ a)rxika\ e)dida/s1keto i)sxurw=s2. politica, et quae ad imperandum pertinent, docebatur solide et valide.
Nullum enim maius certiusque hodie profectus politici impedimentum, quam superficiaria illa tractatio horum studiorum, qua fit, ut praeceptis et regulis quibusdam, locisque exemplorum communibus, oretenus instructi, plerique solidis artibus policicis animum non accommodent. Vide, si lubet, dissert. nostr. de Polit. Lips.
Quantum ad propositum harum dissertationum attinet, non est nobis constitutum, agere actum, et nihil aliud quam conducere et repetere aliorum labores. Verum, nec de nova aliqua forma methodoque multum erimus solliciti. Solidioris disciplinae specimen, praecipuus nobis laboris terminus: ad quem ita contendemus, ut per amplitudinem Politices universae, delectis argumentis nobilioribus, primum quaestio iuris, ex divinis humanisque litteris confirmetur; deinde tractationis sive e)pixeirh/s1ews2 kai\ para/zews2 politikh=s2 ratio et artificium in exemplorum exquisitorum explicatione demonstretur: qua occasione intelligetur, quomodo possint ac debeant ista ad varios civilis vitae usus apta oratione conformari. Inter quae, et ad hunc usum, laudabimus atque ad notitiam nostram vocabimus Scriptorum antiquorum et recentium praecipuos: in quibus Tacito et Livio hunc honorem habebimus, ut tum in iis, quae communis philosophiae politicae sunt; tum alterum, praecipue in rebus ad monarchiam spectantibus; alterum, in liberarum et mixtarum formarum politei/a| in
occasionem nostri propositi adhibeamus. Cuius disciplinae ratio, in re praesenti, quod Deus faxit! apparebit.
IN hoc tota institutionis et intelligentiae politicae ratio summatim continetur. Officium enim homins civilis est, ut intelligat et eligat, quae honesta sunt et utilia; scilicet ut scopus vitae civilis seu felicitas per honestas et utiles actiones obtineatur. Huc [Note: 4 Annal. 33.] respexit Tacitus, cum destudio Politico nobilem locum ita claudit: Pauci prudentiâ, honesta ad deterioribus, utilia ab noxiis discernunt; plures aliorum eventis docentur. Haec nobis huius dissertationis materia esto.
Hic locus continet. 1. impedimenta prudenniaepoliticae (quae est in discretione honestorum et turpium, utilium et noxiorum) 2. instrumenta et praesidia.
[Note: 1.] Primum est naturae humanae imbecillitas. Licet enim, discretio honestorum et turpium ingenita hominibus esse videatur, tamen illud lumen non pertingit ad omnia, et facile obscuratur, sicut seq. docebunt. Seneca X. de benef. 17. ait: Maximum hoc habemus naturae meritum, vod virtus in omnium animos lumen suum
permittit; etiam qui non sequuntur eam, vident. Sed epistola 120. explicat et restringit, cum disputat; quomodo ad nos primd boni honestique notitia pervenerit. Hoc nos, inquit, natura docere non potuit: semina nobis scientiae dedit, scientiam non dedit. Etiam Cicero de ll. I, 10 et II. disputat quidem: ius natura constitutum esse; iustos natur a nos esse factos; non esse quemquam gentis ullius, qui ducem naturam nactus ad virtutem pervenire [Note: Vide omnino Cl. Hornei. lib. 2. Eth. cap 2.] non possit. Sed fatetur naturam depravari, sicut mox dicetur. Christiani ex historia corruptionis humanae sciunt amplius, quanta sit non minus intellecuts humani in iudicando imbecillitas, quam voluntatis in eligendo depravatio. Etiam in civilibus. praelertim quoad casus speciales, et exempla particularia. Quo fit, cum dubitatur, honestumne factu aliquid sit, an turpe, ut saepe animi in contrarias sententias distrabantur. verbis Cic. ex I. offic. 3.
[Note: 2.] 2. Accedit Depravatio naturae. non enim intus modo, contumacia appetitus obluctatur intellectui, eumque rapit ad lubidinem suam: sed praesto sunt etiam prava educatio, consuetudo, exempla; e quibus nata improbitas nihil patitur in discernendo honesto a turpitudine, liquidum, sincerum, perfectum. Eximia hic sunt loca Ciceronis de ll. I, 10: Depravatio consuetudinum, opinionum vanitas, imbecillitatem animorum torquet et flectit quocumque coepit. Et cap. 12: tantam esse, ait, corruptelam malae consuetudinis, ut ab ea tamquam igniculi exstinguantur natura dati, exorianturque, et
confirmentur vitia contraria. Quod si, quo modo est natura, sic iudicio homines, humani (ut ait poeta) nihil a se alienum putarent, coleratur ius aeque ab omnibus. etc. Et Tusc. quaest. III, 1: Natura parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus ipinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum: quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam naturae perduceret. nunc autem, simulatque editi in lucem, et suscepti sumus, in omni continuo pravitate, et in summa opinionum perversitate versamur: ut poene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur cum vero parentibus redditi, demum magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, et opinioni confirmatae natura ipsa cedat. Sic apud Persas Medos, Indos, Aethiopas incesta matrimonia, honesta et licita habebantur; quae tamen inhonesta et illicita esse naturalis pudor clamat Si quaeris causam, pravam educationem et consuetudinem tibi assignabit Dio Chrysostomus orat. 20. Idem de nonnullarum gentium lartrociniis iudicandum est. vid. Iustin. XLIII, 3, 5. et adde notam; itemque Bodinum de Rep. lib. III, cap. 7. Ad pravam vam educationem refer etiam varios Scriptores, qui honestatis speciem rebus parum honestis induunt. Non dicam de Machiavello, et nonnullis eorum, qui de ratione status animosius quam parest philosophantur: quotusquisque ex iis, qui sanctiorem Politices institutionem profitentur, non immiscet ea artibus politicis, quae flagitiorum et
nequitiarum nomine signari debebant. Accedunt figurae poetarum, oratorum, denique omnium eorum, qui hypothesi suae scriptionis inseruientes, a seria philosophia, licet non animo, stilo tamen aut artificio discedunt. [Note: Tusc. quast. III, 2.] Neque frustra Cicero loco ante laudato, erroris circa discrimina honest. et turp. etiam poetas auctores facit: hi, inquit, cum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur, leguntur, ediscuntur, et inhaerescunt penitus in mentibus. Sed de poetis quidem caute legendis tractandisque Plutarchus peculiari libello tw=s2 dei= to\n ne/on poihma/twn a)kou/ein, quomodo iuveni audienda sint poemata, explanavit. De cetero, exempli gr. si quis legat illos Rhetorum ac poetarum locos, qui apicem laudis, qui ex honesto petitur, ponunt in fama et gloria populari, in audacia militari, in potentia et imperio: nisi doctrina et iudicio felicius utatur, hauriet aliquid de sensu pravae opinionis. Et quamquam haecineruditis, solidaque disciplina nondum firmatis fere accidant; mirari tamen licet, etiam magnos viros, admiratione nimia scriptorum, et amore [Note: Appian. B. C. l. 2.] sententiarum, in sequiora abreptos. Cato, cum legisset Phaedonem Platonis, ad vim suae vitae adferendam animatus est. quamquam ille tum ex Stoicorum arroganti audacique philosophia libidinem moriendi hauserat Maius dabo exemplum. Lipsius lectione Senecae praesertim, Stoicae philosophiae sententias, plus quam Christiana religio patitur, amavit, extulit, imitatus est. Qua de re agit
eruditus libellus de Idolo Hallensi. auctor, qui nomen suum celavit, est Petrus Denaisius Assessor olim Camerae Spirensis.
Ad hunc locum volumus referri, omnes illos errores in discernendis honestis et turpibus, utilibus et noxiis, qui vel securitate arripiendi obvia, vel persuasione auctoritatis (id est, cum non tam ratio quaeritur, quam auctoritas personae spectatur) hominibus obrepunt.
Quamquam et in ipsis rebus est aliquid, quod cum honestum non sit, speciem tamen [Note: 3.] honesti mentitur. Illa (3.) Falsa species, et similitudo, vitiorum virtutes imitantium discrimina honestorum et turpium evertit. Seneca epist. 120: Mala interdum speciem honesti obtulerunt, et optimum ex contrario nituit: Sunt enim, ut scis, virtutibus vitia confinia et perditis quoque acturpibus recti similitudo inest. Sic mentitur prodigus liberalem etc.
Fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
Cum sit triste habitu, vultuque et veste severum. Iuvenal. Sat. XIV, 109. Quem locum expressit Prudentius in Psychom. ubi de vitio loquens, inquit;
Fit virtusspecie, vultuque et veste severa. Exemplum Augustinus dabit de C. D. lib. V. capp. 12. 13. 15. ubi ostendit, quomodo Romanis ambitio et cupido gloriae specie laudis imposuerit.
[Note: 4.] 4. Mutatur et variatur ipsa honesti natura: Haec natura variabilis non tantum locum habet in eo genere honesti, quod mediis rebus constat, et de quo per integrum locum
communem ostendit Corn. Nepos (Praefat.) non eadem omnibus esse honesta atque turpia: Sed etiam in vera ratione officii. Hinc Cicero 3. offic. 4: Saepe tempore fit, ut quod plerumque turpe haberi soleat, inveniatur non esse turpe. Ponit exemplum homicidii per se illiciti, sed cum tyrannus familiaris occisus est, laudandi. Et cap. 25: Sic multa, quae honesta natura videntur esse, temporibus fiunt non honesta. facere promissa, stare conventis, reddere deposita, commutata utilitate, fiunt non honesta. In ratione utilitatis hoc eo magis evenire solet, quia futura magis in incerto sunt: honestas statim et in praesens se prodit: utilitatis perfectio in posterum speratur. Et commutata unicâ saepe circumstantiarum, quas vocant, consultum esse desinit, sive omittit rationem utilitats, quod alio habitu, aut conditione paululum alia, prosuisse visum est: Huc pertinet illud Othonis apud Tacitum 1. Hist. 83: Saepe honestas reruns causas, ni iudicium adhibeas, perniciosi exirus consequuntur. Exempla ad utrumque membrum, falsae speciei scilicet, et mutabilis naturae negotiorum. Cicero de Catone ad Attic. lib. II, ep. 1: Cato, optimo animo utens et summa fide, nocet interdum Reip. dicit enim tamquam in Platonis politei/a|, non tamquam in Romulifaece, sententiam. Ponit deinde exempla. Praesertim imitatio exemplorum saepe ancipitem similitudinis et utilitatis coniecturam habet. Brutus et Cassius in occidendo Caesare Iulio secuti sunt exemplum et propositum Iunii illius Bruti, qui Tarquiniis eiectis populo R.
libertatem Peperit. Sed quam in hac imitatione aberraverint, erudita dissertatione ostendit Vir Illustr. Christoph. Forstnerus in not. ad Tac. I. A. 1. Pompeius initio belli civilis, adventante in Italiam Caesare, imprudenter reliquit Romam: Reprehendit ergo Cicero, quod Themistoclis consilium, non Periclis imitatus esset, tw=n pragma/twn tou/tois2 o(moi/wn o)/ntwn, ou)k e)kei/nois2, cum rerum status huius tempori (Periclis) non illi (Themistoclis) esset similis. Plutarch. in Pomp. adde Cic. ad Attic. VII, 11. Tiberii consilium et dissimulationem (de quibus Tac. 1. A. 47.) imitatus est, parum feliciter Philippus II. Hispan. Rex in negotio Belgico. Strada Dec. I. lib. 6. etc. Poncetus Gallis suadet imitationem imperii Turcici, absurde apud Thuan. 57. Sic hodie multis in ore sunt Belgarum et Heluetiorum exempla: quotiens tumultus populorum in Principes exoriuntur. Sed hi non advertunt, plane singularia esse illa exempla, neque facilia imitatu, etiamsi de iure non dubitaretur. Auctor vindiciarum contra Tyrannos, qui se appellavit Steph. Iunium Brutum (est autem Hub. Languetus quamvis Hug. Grotius in Apologetico advers. Rivetum alium existimet) exemplis Biblicis, multum dissimilibus, tamquam similibus utitur. Ex aliis quoque historiis casus ponit, casui illi, et negotio regni Gallici, ad quod totus ille liber spectat, multum dissimiles. de qua re alias. Exempla igitur recte intellecta, et probe inspecta, tum accurate comparata, idonea sunt, quae argumentum utilitatis praebeant.
[Note: 5.] Venimus ad 5. impedimentum, quo discrimen honest. et turp. util. et nox. interturbatur. Id est Error aliquis praeconceptus; aut propositum vitiosum, principii et fundamenti loco, ut sic dicam, constitutum. Iulius Caesar, cum semel statuisset omnia ad dominationem referre, multa fecit laude digna, nisi propositi vitio contaminarentur. Hoc est, quod Plutarchus acute dixit de reconciliatione Pompeii et Crassi per Caesarem facta: pra=gma kalo\n me\n a)/llws2, kai\ politiko\n, ai)ti/a| de\ fa/ulh|. Honestum quidem alias et politicum factum, sed consilio improbo susceptum. Plenus est principatus Tiberii talium exemplorum, quae honestatis magnificam speciem praeferunt: introspecta ad artes tyrannicas relata deprchenduntur. Hoc sensu etiam Tacitus noster dixit, virtutes non minus noxias esse, quam vitia, quotiens finguntur et simulantur pravos ad fines. Industria ac vigilantia, inquit, haud minus noxiae (scil. quam vitia, de quibus praecesserat) quotiens parando regno singuntur. 4. A. 1, 5.
De falsis hypothesibus, et sententiis, grande est exemplum in Pontificiis auctoribus rerum et scriptoribus. E. g. quia statuunt Principes Pontifici subici, et Clerum esse supra Principes, numquam aliquid sani aut sinceri de maiestate et potestate imperiorum produnt. Item quia pro Haereticis damnant, quicumque diversum in religione sentiunt; haereticos porro igne ferroque extirpandos iudicant; denique ne fidem quidem haereticis servandam clamitant: omne iudicium
politicum de discr. honest. et turp. ut. et nox. corrumpi pervertique necesse est. neque enim civilis aliqua tranquillitas, neque vitae socialis humanitas, neque adeo praecipuus finis honestarum et utilium actionum relinquitur. Exstat Iudicium Antonii Possevini de scriptis Bodini. In eo reprehendit (1.) quod in methodo historica, Lutherum, Caluinum, Melanchthonem, ceterosque nominet honorifice Historicos; item Peucerum, Carionem et alios usurpet ad faciendam fidem, qui et haeretici fuerint, et turpissime in historiis lapsi sint. (2) quod in catalogo histor. tamquam manu ad libros quosque haereticos, atque pestilentes Magdeburg. centurias tractandos lectorem ducat. (3.) quod Pontifices et Sacerdotes sub imperio magistratuum dicat contineri. (4.) quod Platonis et Xenophontis probet institutum, qui magistratib. reip. causa mentiri permittunt. (5.) quod neget Pontifices habere imperium, vocationem, praetensionem, viatorem aut lictorem. (6.) quod Pontifices gravissimis censoribus egere statuat. (7.) quod in libris de Rep. dixerit, haereticos ferendos; (8.) Remp. Ecclesiasticam (i. e. Principatum Papae) non commendaverit tamquam exemplar nobiliss. reip. et similia multa.
Sic qui semel animo aut affectu tenendum decrevit; Imperium Rom. German. inde a temporibus aureae Bullae esse adhuc vere et proprie Monarchicum, omnemque maiestatem residere in persona Imperatoris, longe
aliter iudicabunt de rebus ad ius et statum publicum spectantibus; quam ii quibus verior sententia arridet.
[Note: 6.] 6. Impedimentum est capitalis ille error, quo honestum ab utilitate seiungitur. Platonis et Aristotelis constans sententia fuit, nihil utile habendum, nisi quod honestum esset: quod confirmat Cicro pleraque parte lib. 3. offic. non quod honestatis ratio, ab utilitatis ratione plane non differat: sed quod opponi sibi invicem aut disiungi non debeant, quae fine et serie quadam naturali humani actus coniunctissima sunt. Recte Socrates (sunt verba Tullii lib. 1. de ll. 12.) exsecrari eum solebat, qui primus utilitatem a natura seiunxisset. id enim querebatur esse caput exitiorum omnium. Hic alii dicunt: nihil esse iniustum aut inhonestum, quod utile. alii: quoties pugnant ista, fas esse, ut vincat utilitas alii moderatius: utilitati non quidem plane cedere, sed seruire interdum debere honestatem. Vide omnino Hug. Grot. prolegom. in libros de Iure Bell: Atque utinam gentilium intra scholas ista substitissent. Sed inter Christianos quoque venenum blandi eius erroris peperit Machaivelli Politicam: quam iplurimi sequuntur opere, qui ore detestantur. Sed de hac re alibi, cum de ratione status agemus.
Adversus ista studii Politici impedimenta, sive erroes, praesto sunt remedia, sive instrumenta praesidiaque, quibus discrimen honest. et turp. util. et nox. in solidioris disciplinae formulam vindicatur.
quaedam suppeditat locus Taciti praemissus: quaedam addi debent.
In Tacito 1. occurit naturalis prudenria sive Indicium Practicum, quod ingenio Practico sc. proprium est. Comineus fine libr. 3. Memorabile omnino donum Dei est, ingenio dextro dotari quempiam et perspicaci. De tali ingenio diximus in commentar. Nepot. et alibi. Vis eius cernitur in iudicando rectissime de praesentibus, in callide coniciendo de futuris, in perite eligendo maxime accommodatis. Pertinet huc grande illud: temporibus seruire, et, iis sapienter uti, Corn. Nep. in Epam. c. 2. Necesse est enim saepe temporibus potius parere, quam moribus, CIc. Philipp. 11. c. 11.
2. Historia, pragmatica scilicet et cum iudicio scripta. de qua alibi: adde Lips. 1. polit. 9.
His adicimus 3. Philosophiam sive doctrin am et eruditionem. Huc propric enim spectat dictum Platonis Ciceroni quoque laudatum ad Q. Fr. lib. 1. ep. 1. cap. 1: Tum denique fore beatas res publitas, si aut docti ac sapientes homines eas regere coepissent, aut ii qui regerent, omne suum studium in doctrina ac sapientia collocassent. Doctrinam intellige solidam, cordatam, generosam. de cuius rationibus alibi ad Tac. IV. Hist. 5. de studiis Heluidii. In doctrina huc spectante seorsum requiritur, accurata cognitio eius quod to\ e)uprage\s2 Graeci vocant, sive publicae felicitatis, bonique ac finis civilis. quae notitia, respectu ceteri studii politici est vere moderatrix et princeps. a)rxitektonikh/. Lege
omnino quae de studiorum in vita cinili et imperio utilitate disputat Cominaeus lib. V. cap. 18. edit. Barth.
4. Theologiam, quae partim e Scriptura S. partim e scriptis Theologorum, iudicium plenius perfectiusque informabit; tum voluntatem inflammabit potentius ad virtutem et probitatem: sine qua civilis vita infelix. Rursum vide Cominaeum lib. 5. Adde Il Politico Christiano del M. Virgilio Malvezzi. Nominatim hic etiam commendamus Basilii Magni orationem ad iuvenes, quomodo scripta gentilium cum fructu legere debeant. Et Augustini opus de Ciu. Dei. ob rationes in dissertatione ipsa expositas.
UBi Tetentius Senator ad Tiberium: Tibi summam rerum iudicium Dii dedere: nobis osequii gloria relicta est.
Inter ea, quae natura, iubens discernere honesta a turpibus, utilia ab noxiis, homini suppeditat, est vel maxime ille ordo imperandi parendique. Estque hic ordo iuris naturalis, gentium et divini. Naturalis (1.) ex appetitu ordinatae societatis. (2.) ex appetitu
eorum, sine quibus finis societatis obtineri nequit (3.) ex analogia harmoniae in non-rationalibus. Gentium; quia consensu earum hic ordo probatus et pro necessario ac utili habitus. Unde et Ius civile illum ordinem suo statui accommodavit. Divini, 1. quatenus ius illud naturale et sociale, licet profluat ex principiis homini internis, Deo tamen, cuius ista lex in cordibus humanis est, merito tribuitur ut auctori. 2. quatenus illa principia, de affectu et ordine sociali, lata lege, et [Note: Vid. Lips. 2. polit. 1.] historiâ sacrâ, declaravit promulgavitque. Sed de his Politici abunde, cum de Civitate et Rep. tractant: tum Theologi in loco de Magistratu Politico.
Seq. Explicatio loci praescripti. 1. paraphrastica iuxta orationis seriem. 2. cum accommodatione ad nostrum propositum.
Quae et Maiestas dicitur. Maiestas 1. priscis quidem saepius pro dignitate, eminentia, reverentia, magnitudine, auctoritate ponitur. Hinc maiestas oris vultusque, maiestas consulum, maiestas matronalis, maiestas imperii R. (sic Lips. 2. polit. cap. 16. de maiestate tractavit.) 2. coniungitur potestas et dignitas, sive imperium et dignitas, quando e. g. de Lege maiestatis agitur. Ita Cic. 2. de invent. 17. et 18. Partit. orat. 30. pro Rabirio et alibi. 3. Recentiores, summam potestatem hoc vocabulo
notant. Secundae significationis complementum ex interiore philosophia dedimus dissert. de Ausp. Reg. cap. 2. §. 3. Sit nobis nunc in tertia signif. maiestas, summa civilis potestas, cuius actus alterius iuri non subsunt, ita ut alterius voluntatis humanae arbitrio irriti possint reddi. Grot. de iur. bell. 1, 3, 7. Graswinckelius de iure maiestatis cap. 3. et 4. Quamquam accuratius de hac materia philosophari cupientibus, semper in potestate illa respicienda erit summa dignitas. Romanis Scriptoribus: rerum summa, summum imperium, arbitrium rerum omnium, vis imperii, ius imperii. quo etiam summum rerum iudicium in loco praescripto referri potes. Graecis to\ ku/rion, h( prw/th a)rxh\, to\ a)uteze/s1ion, h( tw=n o(/lwn e)cous1i/a etc. Haec est potestas totius civitatis; sed subiectum proprium mutat pro diversa Rerump. forma. Vide Bodin. de Rep. 1, 8. Arnis. de 1. M.
Originem maiestatis revera a Deo repetendam, licet hominum accedat opera, ex S. litteris certum est. Utrumque Apostoli in N. T. expresserunt: Paulo Rom. 15, 2. summa [Note: Vid. Gerh. comment. in ???] potestas dicitur diatagh\ qeou= ordinatio Dei: Petro eadem a)nqrwpi/nh kti/s1is2, bumana ordiatio vocatur Epist. 1, 2, 13. Res est manifesta, de divino aufpicio et constitutione, humana vero opera et ministerio. Sed interpretatio diversa, disputandi locum dedit. Sicut enim nemo negare audet, summam potestatem a DEO esse (quod accurate probat Theod. Graswinck. de iur. maiest. cap. 1. Et quomodo id Ethnici etiamagnoverint, monuimus dissert. de
Ausp. Reg. Tacitus noster; Deos dare summum rerum Iudicium Principibus.) ita eandem a populo esse, dici quidem posset, si citra quaestionem verae originis, eo sensu, quem notavimus; tum citra hypotheses inde nimis animose deductas, id fieret. Steph. Iun. Brutus in Vindic. contra tyrannos (quaest. 3.) ita colligit suam de hoc argumento philosophiam: Omnes reges (e.g.) regiam dignitatem a populo accipere; adeoque populum universum rege potiorem et superiorem esse: regem regni, imperatorem imperii supremum tantum ministrum et actorem esse, populum vero vere dominum exsistere. Sicut autem de quibusdam regibus et imperantibus verum est, ita de omnibus, ac de suprema potestate universe affirmare, quod et prorsus a populo sit, et penes populum semper resideat, temerarium est. Exempla quae ille auctor adfert, partim non agunt de talibus regibus, quibus suprema potestas civilis et maiestas vere ac plene tradita est: partim ceremonias inaugurationis, acclamationis, gratulationis cum originaria creatione ac constitutione regum confundunt. Hinc nata occasio Cl. Graswinckelio (de 1. M.) disputandi: summae potestatis originem non recte ad populum referri (cap. 2.) et summam absolute potestatem supra populum esse; cap. 7. Ante Grasw. hoc egregie demonstraverat H. Grotius de 1. B. lib. 1, 3, 8. Adde Gulielm. Barclai. adversus Monarchomachos III, 7.
Ex divina origine Maiestas trahit aliquid divini: sancta, inviolabilis, Dei vicaria in terris, Deo uni secunda. sicut infra denuo
monebitur: et alibi late tractatum a nobis est.
Distinguitur vulgo Maiestas in realem et personalem, quod illa sit imperii, haec imperantis: quae distinctio satis tolerari posset, nisi quaedam annecterentur consectaria, non ferenda. E.g. quod etiam in regno pleno et absoluto, maiestas realis maneat populi; adeoque maiestas imperantis semper obstringatur maiestati imperii etc. Quae scilicet congraunt sententiis, quas merito refutatas modo diximus. Itaque doctissimus Graswinck. de 1. M. cap. 10. et 11 distinctionem illam aliter explicat, ut desinat maiestas realis, ut primum in personam collata est maiestas: manente autem reali maiestate, personalis vera maiestas nulla sit, sed imago eius, respectu administrationis et curationis. etc.
Repugnat maiestatis naturae, quidquid est fiduciarium, precarium, curatorium. Tales sunt omnium magistratuum potestates, dictaturae etc. utcumque specioso sui operis iurisque titulo praefulgeant.
Refertur autem sum~a illa potestas unice ad Reip. salutem, neque quidquam privati habet. Haec esta anima reip. et spiritus vitalis, et vis architectonica. Hinc auspicia pignoraque imperii fas est repeti. Ad hanc provocat Resp. quoties metuit, ne quid resp. detrimenti capiat. (Explic. vetus illa formula, de qua Sallust. catil. 29. Caes. bell. Ciu. 1, 5.) Ita enim disertis verbis interpretatur illam formulam Cicero pro Rabir. 7: operam darent Coss. ut imperium
populi Romani maiestasque conservaretur. Maiestas sui est, et reip. tutela etc.
Ex maiestate oritur (sive potius, eius pars est) Dominium eminens civitatis aut eius, cui civitas suum ius tradidit in res et personas singulorum, boni publici causa. Sic in res singulorum maius est Dominium regis, ad bonum commune, quam dominorum singularium: sic reip. quisque ad usus publicos magis obligatur, quam creditori. Grot. de 1. B. 1, 1, 6. Intelligitur enim quisque eo ipso, quod pars civitatis esse voluit, obligasse suam voluntatem, seque ac sua omnia, in usus communitatis.
Hinc etiam, tamquam ex arcano maiestatis sinu progignitur, quidquid est iuris ac rationis in ratione Status, quam vocant. de qua alibi.
Maiestas, res sancta et in terris summa vereque divina in communi disquisitione facile audaciam curiosius rimantium absterret: sed cum in turbam degressa est, in speciali illa consideratione, quatenus in Regnis aut liberis Reip. formis viget, multa temeritate curiosae disputationis tentatur. sicut infra patebit.
[Note: Repet. Verba Taciti.] Manet ergo, ut Tacitus nobis sua denuo verba mutuetur, maiestas summur rerum Indicium Principi a Deo datum: summum, iure divino et humano; summum, quia summae i. e. divinae potestatis imaginem et officium refert: summum in statuendo, providendo et discernendo; itemque in efficiendo,
agendoque; unde ap. Sallust. (Catil. 29.) imperium atque iudicium summum coniungitur: summum denique potestate et dignitate, sive potius vi potestatis atque dignitais singulariter permixta.
Deducerent nos iam verba Taciti, ad Maiestatem Rom. Principis. Sed de ea rectius agemus infra, ubi Regnorum praecipuorum in mundo historiam politica )epikri/s1ei prosequemur. Nunc de
Obsequii vox 1. obligationem suppeditat, qua civis summae potestati obligatur ad omnia, quae finis civitatis, in fruendo iure et utilitatibus communibus positus requirit. Hanc obligationem niti iure divino, et natura rationali atque sociali, praediximus.
2. Obsequium ipsum est in parendo et nenerando. Parere complectitur duo (1.) ne resistatur aut obviam veniatur summae potestati. (2.) ut impleatur, agatur, omittatur, quod summa potestas iubet aut vetat. Unum hic symbolum civium singulis: mihi iussa capessere fas est. Quousque haec pertingant, dicetur cum de tyrannide et potestate regia agemus.
3. Obsequium reverentiae et venerationis ita explicat Tacitus, ut neget convenire privato et civi, de placitis supremae potestatis interpretando dubitare aedisputare. Pertinet
huc, quod de disciplina militari Otho apud Nostrum dicit 1. H. 83, 6: Si, ubi iubeantur, quaerere singulis liceat; pereunte obsequio, imperium intercidit. Propius autem ad mentem sententiae quam explicamus facit l. 3. C. de erim. sacrileg. Disputare de Principali iudicio non oportet: sacrilegii enim instar est, dubitare an is dignus sit, quem elegerit Imperator. Capio sacrilegium politico potius quam iuridico significatu; per colorem augendae comparandaequeque rei potius, quam proprio nomine signandi criminis. Confer text. parall. l. 5. C. de divers. rescript. et pragn. sanct. Haec ratio sententia, qua religiones violari, sacra imperii, mysteria maiestatis attrectari dicuntur, saepe usurpatur in criminibus maiestatis, de quibus suo loco.
4. Ab hoc obsequendi officio, nemo excipitur, nisi maiestas ipsa: quicumque in civitate vivit, neque summam eius potestatem accipit, licet administrationi eius speciose sit adhibitus, sive sacra sive civilia curet, obsequii civilis vinculo sine summo scelere, se non potest eximere. Oppositio Taciti hoc monstrat: et in oppositione ordo, in cuius serie omnia ab uno infra unum descendunt, et ad unum ascendunt. supra unum nihil est. De quali flagitio Pontificis R. qui se suumque clerum eximere cupit, paulo post dicetur. Ut et de iis, qui magistratibus quibusdam privilegium non obsequendi constituere volunt.
5. Imo in hoc obsequio gloria civilis viri versatur. Est quidem Gloria proprius maiestatis non obsequii character, unde cum
quadam figura politica, gloria obsequii unice relinqui civibus dicitur. 1. Eo genere gloriae, quo laudantur, quae in officio explendo recte fiunt. Est enim civis qua talis haec virtus, ut legibus civitatis se attemperet, quarum sum~a et compendium maiestas est. Diximus alibi de Civilitate. 2. Eo genere gloriae, quod promptitudinem, artem, excellentiam obsequii notat. Specimen in ipsa oratione Terentii Senatoris, ubi subtile illud paullo post nostram sententiam sequitur: abditos Principis sensus et si quid occultius parat, exquirere, illicitum, anceps; nec ideo assequare. Dixi etiam aliquid de arte obsequendi annot. 11. ad cap. 2. lib. 1. A. Tac.
PRaefanda quaedam de Iuribus Maiestatis. Querela Bodini supr brevitate et obscuritate veterum in hoc argumento. lib. 1. d??? Rep. cap. 10. non longe a principio.
Querela et observatio Grotii de recentioribus (de 1. B. 1, 3, 5.) quod nostro saeculo viri eruditi, quisque ex usu magis rerum praesentium, quam ex vero illud argumentum exsequuti, rem per se haud expeditam multo impeditiorem reddiderint.
Idem Grotius §. 6. cap. praedicti, bene et ad mentem veterum, reique ipsius naturam, colligit iura potestatis civilis.
Ad quae referri possunt iura illa, quae alii paene in infinitum multiplicant: atque in maiora et minora distinguunt. Apud Tacitum nostrum summatim tanguntur 1. A. 2, 2. ubi narratur, quomodo Augustus insurrexerit paulatim, munia Senatus, magistratuum, legum in setraxerit; i. e. iura imperii et maiestatis sibi vindicarit. De quo loco alibi. It. 13. A. 49.
1. Ratio ordinis ostensa.
2. Dissertatio distributa in Explicationem Digressionis praedictae; et Annot atinoem quaestionum ac observationum huc pertinentium.
1. Occasio Digressionis.
2. Forma et tractatio est Historica: Traditur enim Legum tum aliarum, tum Romanarum historia; ab origine, progressu, incrementis saepe immodicis.
3. Continentur tamen in hac historia quaedam, ad naturam legum et finem, ad discrimina legum etc. pertinentia.
Historia ipsa
I. Exquirit originem LL. et iuris. Quam Tacitus hoc l. ex falsa hypothesi repetit: quasi homines quodam tempore sua sponte sine probro, sine scelere, sine legibus vixerint: pudore et modestiâ mores gubernantibus. Contradicit expresse Aristoteles cuius lib. 10. Eth. Nicom. ap. ult. haec est doctrina: ut homines boni sint et honeste vivant, legibus opus esse. naturam enim hominum ita compar at am esse, ut pudort non obsequatur sed metui, neque abstineat a malo propter turpitudinem, sed ob supplicia et poenam. Unde alii gentilium Scriptorum longe diversi a Taciti sententia notam vetustissimae barbariei, et vitae non tam honestae quam inhumanae, inopiam et inscitiam legum ponunt. Sic Sallust. Aborigines describit Catil. 6. genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio; liberum atque solutum. itemque Gaetulos et Libyas in Iugurth. c. 10. Hi neque moribus, neque lege aut Imprio cuiusque regebantur. Et Bebrycios Valerius Flaccus:
Non foedera legum
Ulla colunt, placidas aut iura tenentia mentes.
Hypothesis Taciti et similia loca originem trahunt 1. ex ignoratione primaevae et antiquissimae historiae. 2. ex confusione legum scriptarum, et non scriptarum. 3. partim referri debent ad comparationem saeculorum et gentium in moribus. Sic Iustinus lib. 2. de Scythis: Iustitia gentis ingeniis culta non legibus. Quo pertinent etiam loca Taciti nostri de Germanis cap. 19. et Sallust. de priscis Romanis:
Catil. 9. ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Et Livii lib. 21. Fides et iusiurandum, propulso legum et poenarum metu, civit atem regebant. Qualia loca homines honestatis amantes, et qui peccare oderunt virtutis amore, non inopiam aut ignorantiam legum notant.
In origine legum tradenda etiam illud non plane verum est, quod leges propter abusum aut taedium dominationis institutas censet Tacitus. Eadem enim 1. est origo et ratio legum et imperiorum: iustitiae fruendae causa utrumque comparatum est. 2. viva lex, an scripta imperet, nihil interest ad naturam legis. Interim verum est 1. plerasque antiquas gentes primo Regibus paruisse, quod confirmat et Cicer. III. de leg. c. 2. 2. sub multis Regibus, arbitria Regum pro legibus fuisse: Quo significatu scilicet Iustinus etiam dicit: Populus nullis legibus tenebatur. lib. 1. adde 7, 3. Quamquam haec locutio interdum etiam ad plenum arbitrium Regis spectat, neque omnem legem latam negat. 3. Factum esse, ut quaedam civitates leges, quam Reges (aliam et legibus definitam Rei pub. for mam) mallent, sicut alicubi loquitur Seneca.
Vera origo legum est ab ipso Deo arcessenda, qui legem inscripsit hominum mentibus, eamque denuo postea promulgavit, cuius summa in decalogo. Hinc omnia iura, omnes leges manarunt. Ipsi certe gentilium legislatores originem suarum legum a Deo repetunt (vid. Platon. in Min. Strab. lib. 16. Ioseph.
cap. 2. contra Appionem: Eusebium praeparat. Euangelica et alios) Naturam item, hoc est legem Dei in humanis mentibus faciunt matrem ac parentem legum; quod vel Cic. 1. de leg. declarare potest. (vid. Ludou. Vivem ad August. de [Note: 3. polit. cap. 12.] C. D. 19. v. 21.) et Aristoteles memorabili sententia Deum et naturam et leges coniungit: qui mentem iubet imperare (in civitate) videtur hoc iubere, ut Deus et leges imperent. Iosephus (II. contra Appio.) quantum ad leges scriptas attinet, in tantum hic legis Mosaicae praerogativam extollit, ut apud antiquissimos Ethnicorum scriptores, qualis est Homerus, ne nomen quidem tou= no/mou hoc est legis exstare notet, quod tamen ultra scopum trahi non debet.
Perpetua igitur ad hos fontes e)pa/nodos sive regressio est, qua e.g. ius civile ad ius naturale, hoc ipsum ad ius et legem Dei reducitur.
Ethnicis memorias antiquiores ignorantibus, historia legislatorum et legum citerius ponitur. Hinc tacitus cum ceteris nominat Minoem, Lycurgum, Solonem, antiquissimos et praestantissimos legislatores. Minos fingebat, se novem annos in antro Iovis discipulum fuisse, atque inde didicisse artem ferendarum legum, (de qua re in dissert. de Auspicio Regio) hunc postea in ferendis legibus imitatus est Lycurgus, sicut notat Aristoteles 2. polit. cap. 8. ubi Cretensium et Spartanorum Rem pub. comparat. Vide eiusdem libri cap. 7. ubi Lycurgi legislatio examinatur. Adde
Plutarch. Lycurg. Xenoph. de Repub. Lacedaemoniorum. Strab. lib. 8. et 10. Iustin. lib. 2. et 3. Solonis nomoqes1i/an cum elogio nominat inoster: quaesitiores et plures leges perscripsit. Pertinet huc illud Arist. II. polit. cap. 8. prisca illa pleraque minus sunt exquisita quam recentiora. vid. Plutarch. Solon. Diogen, Laert. in vitis. Iustinus lib. 2. cap. 7. Herodotus lib. 1. et 2. Gruterus ad Livium III, 1. Ante Solonem Draco leges tulerat, de quo gellius lib. XI. cap. 18.
De Romanis legibus ista tradit 1. de legibus regum. 2. de legibus duodecim tabularum. 3. de legibus ambitiose et per vim latis. 4. de restitutione et reformatione iuris legumque.
De legibus Regum conferendus est Pomponius l. 2. D. de origine iuris. Initio civitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo, primum agere instituit, omniaque manua Regiubs gubernabantur. Sequitur postea de legibus Romuli et sequentium Regum iure civili Papiriano collectis: Hinc discimus Regum magnam fuisse potestatem. Quod de Romulo quidem etiam affirmat Tacitus, sed Seruium Tullium ait sanctorem fuisse legum, quibus etia Reges obtemperarent. Atque hinc limitatam fuisse potestatem Regum, colligit Iacobus Gothofredus in Ulpian. suo pag. 38. et 39. Quamquam exemplum earum luculentum vix exstare existimat Clapmar. arc. lib. 1, c. 12. vide omnino Grotium de 1. B. lib. 1, c. 3, n. 20. Mansisse autem quasdam leges Regias etiam post XII. tabul. constitutas, discas ex Livio VI, 1.
De legibus XII. tabul. tradit 1. occasionem clarius expressam Livio III, 3. ubi Tribuni ad patres: finem tandem certaminum facerent; Si plebeiae leges disciplicerent, at illi communiter legumlatores, et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent, quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari. 2. Legumlatores decemuiros. 3. exemplum legum scilicet Solonis, aliarumque Graecarum civitatum instituta constituerunt ius Romanum. Unde multa a Graecis possunt peti ad ius Romanum explicandum (laudata opera Sam. Petiti, qui de legibus Atticis commentarium edidit) 4. NUmerum tabularum. 5. Perfectionem. Sic Livius lib. 3. cap. 34. fontem omnis publici privatique iuris vocat. item corpus omnis Rom. iuris. Sed de his prolixe Anton. Augustinus de LL. et SC. itemqueque Iacobus Gothofredus, qui in fragm. XII. tabularum historiam quoqueque ex Diod. Siculo, Livio, Halicarnasseo, Pomponio, et aliis repetit. Notandum dum leges a Cic. descriptas in libb. de ll. non esse ipsas ll. XII. tabul. quoad verba.
Depravatio et corruptio nomoqes1i/as2 Rom. (cuius hic fines notantur et proposita) a temporibus praesertim Grachanis incipit, et per saeculum et amplius extenditur. Historia saepe tractata repetatur ex Floro lib. 3. cap. 13. et sequentibus, ubi auctores quoque ceteri Camertis industria annotati sunt. Correctio et restitutio primo per Pompeium, de quo praesertim Dio. lib. 53. Adde Sueton. August. c. 34. et sequentibus.
Definitiones et distinctiones iuris et legum huc adferri non est nostri instituti. Faciunt illud partim ICti, partim Philosophi, et inter praedictos etiam Antonius Augustinus prior. cap. tractat. de LL. Grot. spar. flor. ad ius Iustin. Cicero et alii. Neque etiam legislatorii officii dignitatem hic praedicabimus. Ostendit satis Aristoteles X. Ethic. Esse hanc scientiam et prudentiam vere politikh\n et viro politico propriam. Longe enim aliud est leges ferre, quam leges interpretari etc. Unde ad iura Maiestatis vel maxime pertinet leges ferre, quatenus vel ad communem honestatem, sine qua civilis felicitas non obtinetur, adeoque ad discrimen honestorum et turpium pertinent; vel quatenus seorsum ad utilitatem civitatis ac formae referuntur: illasque leges partim mutare, interpretari, abrogare, supplere, augere. Ipsa autem maiestas (hoc enim comprehenditur iure ferendarum legum) legibus soluta est.
In loco Taciti Reges Romani, itemque Senatus et Populus tulerunt leges: interdum quidem rogantibus magistratibus, sed consensu populi. Quae autem dissensione ordinum, in gratiam unius et praeiudicium alterius ordinis latae sunt, ambitiosae violen taeque leges, i. e. ne hoc nomine quidem dignae, si accurate loquamur, haberi debent.
Sed de hac re infra patebit, cum de forma Reip. Rom. qualis ab initio, deinceps per insequentia tempora fuit, agetur. Videatur interim Cl. Conring. disp. de LL. Thes. 6. et Arnisaeus de Iure Maiestatis cap. 3. pag. 192. et Graswinck. de Iur. Mai. cap. 6.
Maiestas leges fert: tum divinam, naturalem et positivam repetendo, commendando: tum gentium placita suae reip. accommodando; tum civiles leges ad salutem et compositum civitatis statum, ex arbitrio constituendo.
Fert autem leges omnibus, qui iure civitatis utuntur, sive qui cives et subditi sunt, sive perpetui, sive temporarii.
Non autem sibi ipsi. Est enim summa potestas, sive maiestas, supra leges. Hoc sensu: Legi divinae, quatenus vel lex naturae est, vel divina positiva, humano generi lata (nam uni populo lata non obligat proprie ceteros) non potest maiestas supervehi. Haec enim potestas legislatoria adiura amiestatis DEO debita, quibus humana omnis maiestas subicitur, pertinet. Vide interim, quatenus maiestas libertatem naturalem circumscribere, et vetare quod iure naturae licebat (licet nil possit praecipere, quod natura prohibet) queat ap. Grot. I. B. 2, 2, 5. cuius etiam haec regula est: 2, 3, 6: iura humana, multa constituere possunt praeter naturam; contra naturam, nihil. Legibus gentium, quatenus ius gentium cum iure naturae coincidit, et naturae dictatum uniforme in gentibus est,
itidem nemo potest maiestatem soluere. quatenus autem pro arbitratu gentium, saepe paucarum institutis continetur, non obligatur iis legibus maiestas, nisi pacto quodam se obligaverit. Civilibus autem legibus summa potestas plane non obligatur. Sic Arnisaeus de 1. M. cap. 31. §. 6. probat: Maiestatem nullis omnino posit ivis legibus subici. Iac. Gothofr. in Ulpiano suo, prolixe explicat. l. 3. ff. de ll. simulque totam hanc materiam pertractat. adde Graswinckel. de 1. M. cap. 6. qui Valent. forsterum etiam refutat, statuentem, illam l. 31. abrogatam esse. Ad obiectionem quae ex Taciti loco petitur, de ll. quibus etiam Reges Rom. tenebantur, respondet Grasw. Et dicetur in materia de Regno, item de Rep. Rom.
Sicut autem soluta est maiestas legibus (nolumus enim in voce argutari) ita soluere alios potest. L. 31. ff. de LL. Augusta licet legibus soluta non sit, Principes tamen eadem illi privilegia tribuunt, quae ipsi habent sc. non ipsam absolutam potestatem, quae communicari nequit in monarchia; non item licentiam quoduis faciendi; sed legibus positivis ut soluta esset. Apud Tacit. 2. A. 34: Urgulaniam supra ll. amicitia Augustae extulerat. De facto, non de iure. item. concessu Principis. vide exempla alia apud Clapmar. Arcan. 1, 12.
Hac in re aliquando arte politica usi sunt Principes, cuius exemplum ap. Tacit. 2. A. 51. Item. h. lib. 3. cap. 39.
Quaestio hic tractata: Unde haec potestas
Legibus superior Maiestati competat: ex se, an ex privilegio per populum concesso?
Distinctio inter officum Principis virtutemque et Potestatem eiusdem. Notabilis locus Taciti 3. A. 69, 3. hac occasione explicatus. et de Schematibus Politicis, styli Principalis in hacre.
Quaer. An ex praesumpta maiestatis voluntate, ministro liceat contra legesagere? Vide Grot. de I. B. 1, 3, §. 4. et 5. Tac. 1. A. 38, 1. Gramond. lib. 13. p. 567. et seq. Camden. part. 3. Elisab. p. 534. Strad. decad. 2. lib. 9. p. m. 686. Exemplum Epaminondae ap. Nepotem. Locus Caesaris lib. 3. bell. cin. cap. 51.
De conditione legum et virtute Legislatoria ex Digressione Taciti pauca nunc subnectemus.
I. Leges honesta iubere, et prava vetare tamquam proprio officio debent. Vetant tamen etiam interdum ea, quae ex se prava non sunt, sed quatenus fini civitatis non congruunt. cape de positivis et civilibus. Lex naturae enim perpetua est. Recte Augustinus 19. de C. D. non enim iura dicenda sunt vel putanda, iniqua beminum constituta: cum illud etiam ipsi (gentiles) ius esse dicant, quod de iustitiae fonte manaverat. falsumque esse, quod a quibusdam non recte sentientibus dici solet. id esse ius, quod ei, qui plus potest, utile est. Annotat tamen Lud. Vives: haud dubie maxima ex parte tale esse ius, quo hodie in civitatibus utamur. Scilicet aliud est iustum simpliciter; aliud, iustum
alicui. in rebus, quae mutationem et variationem sua natura recipiunt.
II. Leges ergovitiosae sunt, quae cum fine civitatis pugnant. E. g. ambitiose aut per vim latae, itemque praeter morem honestatis et formulae ciulilis. Tac. h. l. cap. 27.
III. Utilitas autem civitatis capienda est cum temperamento de quo ap. Liu. 34. 3: Nul. la lex satis commoda omnibus est. id modo quaeritur, si maiori parti et in summamprodest.
IV. Leges hic partim simplices, partim exquisitae laudantur. Simplices volumus iuxta illud Senecae: ep. 94. Lex iubeat non disputet. nihil ineptius, quam lex cum prologo. Relinquitur tamen et hic libertas legislatori extemporis, rerum, personarumque circumstantiis metienda. Interim explanata esse debet, et ad intelligendum verbis, sensibus, modo promulgationis expedita. Malus itaque legislator Caligula apud Sueton. cap. 41.
V. Etiam numerus legum augetur ex modo et ratione causarum emergentium. Et feruntur aliquando leges in maleficos ex delicto. Cato ap. Liu. 34, 4: Sicut ante morbos necesse cognitos esse, quam remedia eorum: sic cupiditates prius natae sunt, quam leges, quae iis modum facerent. Confer Tac. 3. A. 69, 2.
VI. Quia tamen omnia legibus definiri et determinari nequeunt (unde etiam Prudentum responsa, et ipsius Maiestatis perpetua decisio supplere possunt, quod deest) non sunt nimis multiplicandae leges. Qui
morbus Romanae nomoqes1i/as2 notatur hîc a Tac. A. 25, 2. et 3 et cap. 27. corruptissimae reip. indicium ponitur. Livius quoque lib. 3, 34. conqueritur de immensis aliarum super alias aceruatarumlegum cumulo. Adde Lips. 2. polit, 11. et Barclaii dissert ationem Argenid. lib. 3.
VII. Leges denique moderationem quandam th=s2 e)pieikei/as2 recipiunt. ne fiat, quod hic de Pompeio dicitur, quod remediis gravior fuerit, quam delicta er ant. Item alterum exemplum hic exstat de L. Papia. Draconis quoque ???olim hoc nomine reprehensae. Etiam quae aliquandiu iustae bonaeque fuere, ex conditione temporum recipiunt mutationem, imo requirunt. Unde Maiestas interdum soluit nexus legum, ut Noster loquitur.
VIII. Idque consilio virorum prudentium. quod Tiberius etiam hic decore observavit. cap. 28.
Appendicis loco mentio facta Privilegiorum. ad quae respicit Tacitus in digressione sua cap. 28: Iamque non modo in commune, sed in singulos homines latae quaestiones. Est enim privilegium quod in privos homines fertur, vel irrogando damnum; vel largiendo commodum aut ius aliquod. Qua dere vid. Arnis. de I. M. lib. 2. cap. 3. §. 16. et Anton. Augustin. in XII. tab. pag. 159. et seq. Interdum confunditur Privilegium cum Iudicio Populi: et Lege nova. quae diligenter distinguit Iacob. Gothofred. in not. ad XII. tab. fragm. tab. X. Addenda sunt omnino quae disputantur ap. Quintil. declam. 254. Ad
interpretationem Privilegiorum pertinent, quae tra dit Grotius I. B. 2, 16, 12. Sed haec obiter.
UBi obtrectatores Thraseae: Cur si Remp. egere libert ate Senatoria crederet, tam levia consectaretur? quin de bello aut pace, de vectigalibus et legibus, quibusque aliis Romana continentur, suaderet dissuaderetue?
Ac de legibus quidem actum est. Nunc de bello et pace. Ita enim coniungi solent. aliâ quidem significatione ap. Ciceronem, unde H. Grotius titulum suo operi mutuatus est, de Iure Belli et Pacis, sicut ex initio prolegom. patet. ibi enim significat id quod in bello suscipiendo, gerendo, suspendendo, finiendo iuri cousentaneum aut adversum est. Hic potestas belli pacisque exprimitur. Dicitur alias: ius armorum. Dicemus
Ea potestas, videndum est 1. cui competat. 2. quid in se comprehendat.
Competere autem nemini potest nisi Maiestati: cui et divino iure datus est gladius; et naturali, gentium, civilique iure
competit defensio civitatis, iniuriae depulsio, etc. In sacris ergo, in Theocratico quidem regimine, cum Deus iura maiestatis quodammodo immediate ex sua manu dispensaret, Dei iussu arbitrioque bella gerebantur potissimum. Sed cum Theocratici regiminis pertaesi Regem optarent Israelitae, id praesertim addunt: Da nobis Regem ad vindic andum nos, sicut vocem Hebr.
[Gap desc: Hebrew word]
reddiderunt Tremellius et Iunius Sam. 1, 8, 5. et 6. Nimirum ita explicat suam mentem ipse populus v. 20: ut vindicet nos rex noster, et procedens ante nos gerat bella nostra. Ut vindicta domi in iudiciis, et foris, ab hoste, intelligatur. Fuit itaque ius belli penes Regem, quamvis cum temperamento, ut bellum suscepturus (intellige bellum maiestatis, ut vocabant) Synedrium consuleret, vide Schickardum de Iure Regio Hebr. theorem. 17. Apud Dionem Imperator Rom. pole/mwn kai\ ei)rh/nhs2 ku/rios dicitur, Dominus bellorum et pacis. Et Pavegyrista describit maiestatem eandem Principis R. cuius ditione [Note: Plin. Paneg. 4.] nutuque maria, terrae, pax, bella regerentur. In Taeito intereas res est, quibus Romana continentur. Alias quoque, ubi de veris Regibus sermo est, iure Regio continentur. Hinc Tacitus 2. A. 73. inter impedimenta bellici operis successusque ponit, quod Germanicus non fuit solus arbiter rerum iure et nomine Regio. sicut contra Alexandri bellantis auctoritas ap. Liu. 9, 18. ita signatur: Reges non liberi solum impedimentis omnibus, sed Domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta non sequuntur. Sed hoc ad
administrationem belli pertinet. Ap. Optimates et populum semper ibi est ius belli, ubi maiestas. Quamquam in illis Rebusp. multa subinde vel per communicationem, vel per temperamentum, vel per simulacrum, (quod nec in regnis inusitaum) gerantur. Distingui ergo debet ius belli, ab eiusdem administratione. sic longe minus difficultatum erit in diiudicandis exemplis et historiis.
Quod de bello dictum est, etiam ad pacem pertinet, cuius causa bellum geritur; et in quam desinit. Pacem sancit Maiestas, cuiuscumque tandem consilio, aut quacumque formula paciscendi usa.
Videndum nunc quid comprehendatur Iure Belli. Praecipue quidem omnia, quae ad arma inferenda, et administranda pertinent, sive quae ad armatam tutelam reip. referuntur. qualia sunt, exercitum conscribere, dilectum habere, arma comparare, in hostem movere, praedas agere, confligere, stipendia constituere, poenas et praemia militum moderari. Talia quaedam recensentur l. 3. ff. ad L. Iul. Mai. et ap. Isidorum Orig. lib. 5. cap. 7. Sed ista quidem clara sunt. De armis seorsum observanda sunt, quae habet Arnisaeus de I. M. lib. 2, cap. 5. §. 4. Arma ferre, ex permissu vel praecepto maiestatis habent privati. Hinc Pugio insigne imperii Tac. 3. H. 68. propter iudicia sc. et bella. ad q. l. v. quae notamus huc pertinentia. Etiam Hasta, sive sceptrum. de quo alibi. Insignis locus de iure gestandi
gladii (quod propraetoribus Caesaris permissum, pro cons. propraetoribus ceteris praefectisque ademptum erat) est apud Dionem lib. 53, pag. 578. Permittelbatur autem to\ maxairoforei=n (sive gestatio armorum) vel ut insigne potestatis delegatae, magistratus, honoris; vel ut instrumentum defensionis offensionisque ex praecepto et arbitrio maiestatis usurpandae. Illud genus, velut radios a maiestatis splendore coruscantes, sed nihil nisi ipsum maiestatis ius obsequiose significantes notat: Hoc, administrationem militiae respicit, et mandata militaria. quibus tamen interdum aliqua imago honoris, per artem politicam accedit. Huc pertinet, quod armorum custodiam et armamentaria, itemque fabricas armorum Principes suis iuribus vindicant. vid. Arnis. I. M. 2, 523. Etiam ius custodiae militaris soli Principi, sive iis qui loco Principis sunt, in aliis formis Reip. proprium, huc spectat. Tac. 1. A. 7, 5. haec est vis et species dominationis. Unde nemini permissum, aliquid cius rei attrectare. nobilem locum vide 6. A. 3. Permissum tamen interdum ministris maioribus ius armatae custodiae, sed precarium. Unde ap. Principem, nemini praesdium concessum. Notabilis locus Gramondi de Cardinalis Richbelii armato praesidio. Atque hic concurrunt multa arcana: praesertim circa officia et ministeria armorum. Nefas etiam fuit, in palatium Imp. gladium inferre, nisi permissu ac voluntate eius. Vide Bulengerum de Imper. Rom. 2, 6. Pertinet huc praecipue l. VI.
Cod. ut armorum usus inscio Principe interdictus sit. Ad recognitionem huius iuris (ut loquuntur) victis arma adimebantur. Tac. 4. H. 64, 3.
Ius muniendi etiam huc pertinet, de quo locus Tacit. 5. H. 12, 3. Hinc etiam municipia, sub ditione Romana, nec muros reficere, nec aliquid eis coniungere aut superponere poterant. Quaeritur quidem: an non cuique liceat sua praedia aedesque munire? Prolixe id tractat Limnaeus I. P. IV, 8. a §. 215. per seqq. Castella, arces, a Principibus ipsis, ut compedes seruitutis interdum exstructa: interdum subditis permissa. Disputant ea de re Barclai. 3. Argenid. et Machiavellus in Principe suo cap. 20. Adde Bodin. 5. de Rep. 5.
Retuleris huc etiam ius torneamentorum; quod in manu maiestatis. Vetera exempla ap. Curt. 5, 2. et Nepot. Agesil. 3. de recentioribus vide Limn. I. P. VI, 5.
Pacis iure comprehenduntur etiam federa (quae alii ad bellum referunt, quia sc. belli pacisque ius quasi in unum coalescit) induciae, etc. Haec ad maiestatem itidem pertinent. Hinc anxia diligentia examinantur instumenta Plenipotentiariorum, an vera plenaque potestas commissa tractatoribus. etc.
Hic occurrit 1. Deliberatio praevia. In consultationem enim vel maxime talia
deducuntur, quod ex loco Taciti praescripto apparet: Et Aristotele, in Rbetor.
2. Regula administrationis, est in iure et utilitate publicâ, quaerenda. Hinc de bello legitime suscipiendo, gerendo, finiendo, toti commentarii, praesertim Grotianus. Intellige ius cum temperamento aequitatis, quam divinae humanaeque litterae suppeditant: Utilitatem Publicam, veram, non apparentem; camque cum honestate publica coniunctam.
3. Formula exsecutionis. Quae variat pro divers. Rebus publ. modo laxior, modo adstrictior: modo cum communicatione iuris, modo citra praeiudicium summae potestatis. Dictaturae militares. Impedimenta ducum, nimis astrictorum legibus ex Liu. 9, 18.
Haec inter se confusa, et praesertim cum ipso iure, multum perplexitatis in hanc materiam intulerunt.
Q. de bellis et armis subditorum, in alium locum reservatur.
Interium id monemus. Administrationem huius iuris militaris, per membra demonstrata, in commentariis militaribus, in legibus militaribus, in Systematibus Politicis abunde reperiri.
[Note: Imaginem federis vide ap. Tac. 12. A. 47.] HAnc materiam integro opere tractavit Wahremundus de Erenberg, et
Leichterus von Bündnussen. E ceteris diligentius hic versati sunt Bodinus de Rep. V, 6: et H. Grot. I. B. 2, 15.
Fedus et pax saepe vocabulo permutantur. vide divisiones Bodini.
Sponsiones quid a federe differant, et in quantum obligent: item
Quotuplicia federa, quaeque eorum discrimina, accurate Grotius tractat.
Cautiones circa federa, exemplis et rationibus Bodinus demonstrat.
Religionem et fidem federum idem notabiliter commendat, ne de aliis nunc dicamus.
Quaestionem: An federa cum his, qui alienis sint a vera religione, inire liceat? tractat Grotius 2, 15, 8. et seq. itemque cum ipso Turca. vide auctores nobis laudatos ad 2. Hist. Tac. cap. 11. p. 106. Adde Gerhard. loc. de magistrat. polit. cap. 6. sect. 4. Fuit illa quaestio nuperis temporibus agitata inter Gallos et Hispanos, sicut ex Armacani Marte Gallico et vindiciis ei oppositis liquet. Adde Act. Publ. Iundorp. tom. I. lib. 10. cap. 8. ubi de Palatini et Confederatorum consiliis, quasi Turcam in auxilium excire agitaverint, disputatur.
De federibus passagiorum 1. an sint praecepta? 2. an sint consulta? quaeritur. vide Grot. 2, 15, 12. et Anti-Ture. Reusneri.
Pontificii odiose tractant hanc materiam, et ex ratione status Papalis. unde Pontificibus ipsis, Federum sanctissima nomina ludus et occasio fallendi plerumque fuere.
De induciis (quarum primus auctor ap. paganos Lycaon fertur) iterum Grot. I. B. 3, 21. Induciarum tamen titulo, pax constituta aliquando. Ut inter Henr. VII. Angl. et Iacob. Scot. Reges. apud Bacon. Tacito 3. H. ???1. belli cemmerciis comprehenduntur.
[Note: Vid. Act. Publ. Lundorp. tom. I. tib. 1. cap. 15: iudicium cuius dam Anonymi de confe derea. tione Unionis Germanicae cum Belgis.] Observationes in federibus quaedam e. g. sunt propositae. 1. Amicitia eius, cum quo fedus initur, quousque possit consensione animorum coalescere, resp. nationis, religionis, morum, regiminis sive politei/as2 aliarum amicitiarum etc. 2. Amicitia confederationis, qua sit ratione status firmata, sive quo Utilitatis vinculo cohaereat. vix est enim, ut aliquid a federato speres, ubi eius utilitas cessat, et tua tantum res agitur. Quo nomine Veneti male audiunt; imo ipsi gloriantur hoc proposito. 3. Secretiora et concurrentia proposita confederati, perspicaci oculo providere oportet, an si obtineat ea, tibi nocere possint, et quatenus. 4. Temporis ratiocinatio requiritur circumspecta. Tempus enim mutat utilitates humanas, et transponit. hîc cavendum, ne dicas; non putâram. Mature speculare, quae te fortuna maneat, ex federati tui successu, incremento, mutata voluntate. Fidendum hic (sano sensu) amico, sed tamquam osuro. 5. Exsecutio federis quam ex pacto formulam accipiat, multum interest. Nihil firmum spera, ubi qui pares iure sunt, partim imperant, partim parent; aut ubi in exsequendis suis propositis altera pars nimis astricta est, cogiturque alteram
respicere. Firmiora sunt federa, ubi federati in communem aliquem scopum, sed suo quisque arbitrioauspicioque contendunt.
6. Loco plurium observationum potest esse Foedus huius saeculi initio, nomine Unionis initum adversus Pontificios et Ligistas. Infelix fuit illud fedus, et successu caruit, foedeque dissiluit ille contextus. Causae praecipuae I. Aemulatio et diffidentia Confederatorum, eaque 1. partim ex diversis regulis status, quibus singuli Status in Imper. Germanico, minime iisdem utuntur: 2. partim ex certamine et momentis praecedentiae vel manifestae vel occultae: 3. partim ex causa religionis, quae animorum contesserationem non parum impedit. II. Civitatum et Principum dissociabile votum. quo factum est, ut Civitates invitae accederent partibus, earumque cito pertaesae essent. III. Administratio consiliorum corrupta, partim affectatione Directionis, ex una parte; partim dispersione Correspondentium sive Unitorum, ex altera parte. Legantur, quae de Consilio Unionis sive Senatorio consessu habentur Act. Publ. Lundorp. I, 1, 1. IV. Pecuniae administratio, nec aequaliter, nec diligenter satis provisa; tum non constanter et facile expedita. V. Exsecutio, neque in summa rerum, neque in ministeriis variis, personis, quales requirebantur, nixa. Quod tamen, ut fieret non imprudenter Belgici Status monuerant. VI. Proposita forte concurrentia nimis vasta, et modum ac limites federis supergressa. de
quibus Deus novit. Concurrisse autem quaedam talia, ne homines quidem, gnari historiae et actorum, ignorant. VII. Securitas, Elatio, praefidentia. VIII. Adeoque Divini praesidii, quo solo vinculo tenentur federa, absentia. IX. Unde nata Dissociatio Unionis, non effectum modo omnem Unioni ademptura, sed poenam eiusdem cumulatim allatura.
De Pacis pactionibus egimus annot. 5. ad cap. 10. lib. 1. A. Tac. ubi imago Pacis, sive pax Misenensis examinatur. et ad 2. H. 37. etc. ubi Impedimenta pacis considerantur. De Amnestia quoque Pacis fulcro, peculiari dissertatione ap. Vellei.
Observationes nonnullas Practicas, infra trademus, ubi de Pace Religionis, quam vocant, agetur.
DIrecte publica, quae circa actiones versantur, in iure maiestatis, hactenus attigimus: nunc qua circa Res versantur, occurrunt. In quibus primo Vectigalia, quae inter ea, quibus Romana continentur, Tacitus memorat 13. A. 49. 1. A. 11, 7. 4. A. 6, 5.
Iuris huius origo facile se prodit, in illo Taciti, cum vectigalia nominantur fructus
quibus resp. sustinetur, et sine quibus imperium dissotui necesse est: Quae autem ad civitatis finem faciunt et conservationem, sive sine quibus finis ille obtineri nequit, ea potest maiestas suo iure imperare. cum quilibet hac lege in civitatem venisse, et in ea vivere praesumendus sit, ut in se vel muneris vel oneris nomine recipiat, quae ad civitatis finem faciunt. Hinc in S. etiam litteris inter debita maiestati referuntur tributa et vectigalia, praesertim vide Selden. de I. N. et G. VI, 17. et 18. Matth. 22, 21. Rom. 13, 6. et 7. Alii, originem huius iuris ex dominio eminenti arcessunt. vide Arnis. de I. M. 3, 2.
Licet alias varie distinguantur nomina vectigalium, tributorum, collectarum, exactionum. etc. hic omnia comprehendimus, quae ex bonis subditorum exiguntur, quae poenae nomine auferuntur, quae pro viis publicis, pontibus, portubus, itemque quae ad usus publicos, munerum praestationes, angariaeque postulantur. Applicentur huc verba Tac. 13. A. 50, 1. et 2. It. 51, 1.
Quantum huius iuris (ut in talibus cum hodiernis politicis loquamur) est in verbis Taciti cap. 50. 3. Metiuntur id ex necessitate publica (vide Arnis. de iure maiest. 3, 2.) quam tamen nimis abrupte videntur definire. Huius loci sunt illae quaestiones:
I. An invitis subditis, aut omnino iis, quibus imponuntur onera vectigalium imponi possint? Negat de subditis nimis indistincte Cominaeus ab Arnisaeo in Hac materiâ
laudatus, et alibi a nobis. Respiciendum enim hîc ad iura civium cuiusque loci, et ad formam regiminis definitam magis aut liberam. De Gallia disputat Cominaeus co fere sensu, quo Cl. Sesellius in libro de Republ. Gallica. Historia sane Gallica multas gravesq, de hae re consultationes, habet: sed Reges numquam pasi sunt clavam de manu extorqueri. Etiam non subditis pro transitu, quamvis invitis, imponi posse, dubio caret. Vide Grotium lib. 2. cap. 2. §. 14. et 2, 3, 14. Adde apud Camden. lites hac de re ihter Anglos et Gallos anno 1600. inter Danos et Anglos Anno 1598 1600. 1602. Ubi Angli conquerebantur liberam in Moscoviam per Septentrionalem Oceanum navigationem atque piscationem ad litora atque Insulas eiusdem negari, atque vectigalia multiplicia in freto Oresundo, idque tantum pro transitu exigi. Legatur tota historia in varias quaestiones divisa, ubi etiam de mari libero. Qua de re noti sunt libri contrarios titulos praeferentes Grotii et Seldeni.
II. An liceat colligere aerarium sive thesaurum, in usus Rei pub. et ut subsidium regno paretur, sicut loquitur Tacitus XII. annal. 7. Hic Arnis. iterum videtur nimis abscisse agere. Propositum eius et aliorum, qui hanc quaestionem in angustias redigunt, scilicet ut cohibeantur Principes intra terminos aequitatis: Nec solito iis more, concessos limites transgrediantur.
Determinatio quanti difsicilis nec semper in aperto poni potest, quippe arcanis imperii
innexa et coniuncta. Peregrinis imponi posse et subditis, satis constat. Etiam Clericis, quod Pontificii negant. vide Arnis. de subi. et exempt. Cleric. cap. praesertim 4. et Thelosan. Polit. lib. 3. cap. 7. Hinc ipsi Principes Pontificii quoties pene lubet, suo iure utuntur, specie quidem concessionis Papalis atque voluntariae collationis, sed revera suo iure usuri et absque illo titulo.
Administratio huius iuris totam de aerario materiam complectitur, de qua satis multa scripserunt Obrechtus, (qui scripserat vastum opus de aerario multis auctorum citationibus plenum: Sed quia id in Principum gratiam edidit, omnisit illas, ac nude rem proposuit. Postea Latherus nil praeter ea, quae Obrechtus scripserat, protulit, nisi quod plura exempla ac auctorum loca adiecit.) Herm. Latherus, et ingentia nuper edita volumina. Vide inprimis eruditam tractationem Bodini de Rep. lib. 6. cap. 2. De aerario Lipsius 4. polit. cap. 2. De tributis Besoldus Politic. Mai. lib. 2. cap. 4. Gregorii autem Tholosani totus liber 3. Huc pertinet. Taciti digressio suppeditat formulam administrationis 1. in proportione redituum eiusmodia ac Rei pub. sive utilitatis publicae cap. 50. §. 3. 2. Erogationum distinctione in necessitates ac largitiones. (Confer 1. annal. cap. 7.) in quibus multum Politicae rationis. 3. Societates vectigalium exactionesque publica auctoritate et Maiestatis arbitrio ordinari debent, itemque latis legibus et constitutionibus promulgari, iudiciisque muniri. 4.
Compenpendia et illicitos quaestus publicanorum aliorumque ministrorum et exactorum recidi par est: Quo etiam pertinent calumniae fiscales, Plinio reprehensae (vide Dissert. nostram ad Plinii Paneg. de calumm. fiscal.) aliisque. 5. Moderanda quae exiguntur pro usus rerum praesentium et aequitate. 6. Immunitates certis personis ex ratione speciali indulgentur, ut hic militibus. Qua de re alibi. 7. immunitates tamen non improvide indulgeri fas est, neque citra omnem exceptionem. 8. Neque difficultas rei obscura esse potest ex iis, quae habentur cap. 51, 3. 9. Unde etiam providentia et consilia factu utilia potius quam dictu speciosa commendantur in hoc argumento, cap. 50, 2.
AD publica, circa quae Maiestas per se versatur, partim actiones, partim res pertinere, dictum est. In rebus vectigalia nominavimus. Huc pertinet etiam ius monetae, sive circa rem nummariam; quamquam ad legislationem etiam referri possit, quod quodammodo agnovit Arnis. de iure Maiest. lib. 2. cap. 7. §. 2. ubi hanc materiam fuse tractat: Praesertim vero Bodinus lib. 10. Certe
ad ius Maiestatis proprie dictum nihil aliud pertinet, quam h( nomoqes1i/a tou= nomi/s1matos sive constitutio de re nummariâ et monetis. Cetera non sunt iuris Maiestatici, sed consilii politici et tractationis civilis. Obiter hic commendatur Iac. Lampadii dissert. de nat. numm. Hornei. Ethic. lib. 2. cap. 13, 28. seqq. Ioachimus Camer. ad V. Ethic. Arist. 5. et eiusdem Philosophi interpretes ad 1. polit. 6. praesertim Salmasius de usuris cap. 15.
Sic etiam ius mensurae, ponderum, ulnarum, itemque nundinarum, linguae dandae (quae inter regalia et iura Maiestatis minora numerari solent) nihil sunt aliud, quam pars legislationis circa res, quarum cura Rei pub. a)uto/rkeia sustentatur. Cetera regalia, ut loquuntur, minora, fluunt ex iure dominii eminentis. Quod dominium, nescio quo pacto refertur a nonnullis ad minora regalia, cum revera splendor Maiestatis in co maximus sit, ipsamque interiorem vim et quasi essentiam Maiestatis respiciat. Explicationem huius iuris summariam habes apud Arnis. de iure Maiest. lib. 3. cap. 1. Sed particularium quaestionum explicatio latissime fusa, ex ICtis, politicis (quorum etiam magnam partem nominat) peti debet, praesertim etiam ex Grotio de iure belli.
Qua stio circa distinctionem dominiorum saepe intricat magis materiam hanc, quam explicat. Tollentur multae difficultates, si dominium eminens recte fuerit definitum, nimirum quod sit potestas Maiestatis in cives et res
civium, boni communis causa, nam hoc semper addendum est. Atque hinc repeti potest ius venationis, ius fodinarum metallicarum et ius viarum publicarum, fluminum, portuum, quatenus ea, quae ex sua natura communia erant, arbitrio Principis vindicantur. Quamquam duo priora quidem rursus ad leg. potestatem referri possint: Sequentia vectigalibus contineri videantur, sicut diximus, Sicut ius in bona quae indignis auferuntur, quod etiam iudicia respicit. Neque enim recte argumentantur, qui dicunt: Hoc inter bona publica est; E. Caput Maiestatis peculiare consituit. Sicut nec illa ratio incaute accipienda est, cum dicitur, multa in Repub. propter summam necessitatem et maximam dignitatem Maiestati reservata, novum constituere caput Maiestatis. Talia enim partim iure dominii eminentis, partim potestate leges ferendi circa publica comprehenduntur. Sic Nobilitas, Academiae, Privilegia, Beneficia, Honores, etc. rectissime legibus accensentur; ut non opus sit, in infinitum multiplicare iura Maiestatis. Progredimur ad vere talia, ubi sequuntur ca, quae Maiestas per alios expedit.
IUs Magistratuum constituendorum alii a iure Comitiorum diversum faciunt; Alii pro uno eodemque habent. Vide Arnis. de I. M. lib. 2. cap. 4. Quidam etiam extremam provocationem coniungunt, iureque Magistratuum contineri statuunt. Alii distinctum id caput ponunt.
Qui comitia separant a Magistratibus, praesertim accipiunt de conventu consilii de Rep. capiendi ergo constituto. Sed veteres omnia illa, quae praediximus, capita ad facultatem bouleutikh\n sive consultatricem ita referebant, ut consultatio admodum potius iuris administrandi, quam ad iuris constitutionem pertineret. Atque sic comitiorum vis fere ad munia Senatus congrueret. Ita deliberatur de legibus ferendis, de vectigalibus imponendis,. de bello, federibus, pace. etc: Modus autem et formula deliberandi est in manu Maiestatis, sive illa velit comitiis uti, sive alia ratione.
Quia autem potestas Comitiorum et vis, consistit non tantum in deliberando, sed etiam in statuendo, quidquid e Republica
vitur, itaque in Democratia coincidit fere cum ipso iure Maiestatis universe sumpto. In aliis formis itidem ad Maiestatem exercendam in iuribus praedictis pertinet, sed modum potius, quam ius respicit, etc.
Romani scriptores plerumque de creatione magistratuum capiunt, quod vel Taciti loca praescripta ostendunt.
Igitur ius maiestatis est, creare Magistratus maiores et minores, creatis potestatem dare exercendae iurisdictionis, rerumque publicarum administrandarum, formula vel astrictiore, vel liberiore, cum vel sine provocatione, ita ut semper tamen creantis mandantisque non tantum sit originaliter, sed etiam maneat, subiective omnis magistratuum potestas.
Maiestatis est hoc ius, sive conferimus Magistratuum officia cum legibus, et hos quasi exsecutores legum consideramus; sive belli pacisque, sacrorum et profanorum administrationem respicimus. cuius potestas Principi permissa, sive per se velit, sine per alios agere. Fluit sc. ex ipsa vi Imperii, summique in omnia arbitrii. Modus quidem creandi magistratus, est varius; sed potestas ipsa, numquam priuative aliis committere creationem magistratuum praesumenda est, nisi velit se ipsam deminuere, sicut in mutationib. Rerump. usu fieri videmus.
Extrema provocatio etiam in capite iudiciorum tractari potest. qua de re infra. Nunc ad l. Taciti. 1. A. 15. et 81.
E quo intelligimus 1. quae ad naturam et vim comitiorum in creandis magistratibus pertinent. 2. quae ad schemata artificiosa, sive artes politicas huius argumenti spectant.
Hic primo discimus Comitia ad Magistratuum creationem pertinere. confer 1. A. 14, 4. et 1. A. 15, 2. et 1. A. 81, 1. etc.
2. Praesertim maiorum. De praetoribus et consulib. hîc sermo. Non exclusis minoribus: sed in illis splendidior est maiestatis occupatio.
3. Ius Comitiorum, sive creandorum magistratuum esse ius maiestatis. Ius populi hîc dicitur, resp. ad Democratiam pristinam. Libertatis quoque imaginem huc referre debemus i.e. speciem vanam maiestatis et iurium eius in populo, quod ex oppositione servitii petet.
4. Adeoque notatur, penes quem fuerit hoc ius. sc. ab initio penes populum, cum Demoeratia polleret; deinde ad Principem translatum esse, cum ipsis iuribus magistratuum. 1. A. 2, 2.
5. Modus tamen usurpandi iuris sub Principibus diversus, adhibita Senatus, itemque populi opera, sed ut vis ipsa penes Principem esset.
6. Quales magistratus deligendi, sc. qui genere, vita, moribus, et meritis probati. Mos
recognitionis, examinisque candidatorum. 1. A. 81, 2. et 3. Mos Galliarum improbatus, apud quos emuntur Magistratus.
7. Vitia comitiorum. ambitus in prensando, et largiendo. 1. A. 15, 2. et 81, 3. Hinc quaestio: An satius sit, iudicio Principis deligi magistratus, aut suffragiis multorum? Vide Dion. 52. p. 546.
8. Igitur Maiestas diligenter et severe in hoc negotio versari debet. Tiberius, curam suam hic pollicetur.
Horum quaedam pertinent ad propositum, hoc ius ad se trahendi: quaedam ad consilium exercendi huius iuris.
1. Vindicarunt sibi hoc ius Caesares, ex ratione status Monarchici instituendi. primum Iulius de quo Sueton. 41. deinde Augustus, de quo Idem Aug. 40. ex consilio Moecenatis ap. Dion. 52. qui suaserat Magistratus in posterum a Principe constituti debere, eorumque potestatem minuendam, sine potius in ipsum Principem transferendam esse. Hic Tiberius idem propositum persequitur.
2. Versati sunt in hoc opere, paulatim, callide, occulte ac dissimulanter: ex ratione novi status.
3. Color et praetextus, e confusione et turba ambituque comitiorum. l. Tac. (sicut alias
etiam in iudiciis 1. A. 75, 1.) itemque ex vitiis, et avaritia magistratuum. 1. A. 2, 4.
1. In exercendo iure itidem dissimulanter versati sunt sub imagine antiqui moris statusque: tum quoad electionem magistratuum (notentur hîc studia tribuum cum arbitrio Principis comparata) tum quoad potestatem mandatam: umbra dignitatis manebat, vi adempta, e consilio Moecenat. ap. Dion. 52. p. 547. conf. loc. Dion. 53. p. 585.
2. Haec dissimulatio, varietate et novis coloribus dissimulata et implicita a Tiberio, de quo fine 1. Annal. palilogi/a, ambigua verba, inania, simulacra.
3. Adhibebantur etiam speciosae orationes, de quib. 1. A. 81, 1. Dictum hac occasione de stilo aulico in materia magistratuum: et de Cassiodori Variis.
4. Mandati magistratus, verbo, non re. 1. A. 80.
Scopus harum artium politicarum est vel Probabilis, et ad Auctoritatem prudentiamque imperandi referendus; vel Tyrannicus. Exemplo Tiberii res ostensa. Adde Clapmar. 6, 7.
Dictum aliquid obiter de Magistratuum numero. 2. De privata eorum sorte, et obsequio maiestati debito, ad quem passive se habent. adde Bodin. 3, 4. 3. De distinctione eorum quae lege, et quae iure magistratus competere dicuntur. 4. De maioribus et minoribus, adeoque de multis magistratuum inter ipsos imperiis et officiis. vid. Bodin. Polit. 3, 6. sequitur
ORdo et connexio. potuisset etiam, ante ea, quae Maiestas per alios expedit, de iudiciis agi. Sed post magistratus itidem aptus locus. Certe iuris dicendi causa, inter alia, Magistratus constituuntur. Dictum hac occasione de quaestione: An Iudex sit Magistratus? Quam negat, etiam Iacob. Gutherius de off. dom. Aug. I, 12: Sane, sicut nonidem sunt Iudex et Magistratus; ita multi Iudices Magistratus dici possunt: et Magistratus multi iuris dicendi causa creantur. Hinc ap. Liu. 3055. consul, iudex; itemque praetor, iudex appellatur. Aristoteles quoque a iudicandi potestate dicendos Magistratus quosdam notat 4. polit. 15. Cic. 1. de ll. Omnes magistratus auspicium iudiciumque habento. vid. Bodin. lib. 3. cap. 3.
Iudiciorum nomine hîc publica privataque iudicia, ordinaria et extraordinaria complectimur, denique totam iuris dictionem atque potestatem administrandae iustitiae. Comprehendit tria 1. facti cognitionem. 2. Iurisdictionem specialiter sic dictam, quando de facto cognito ius statuitur i. e. definitur ius, seu qualitas institiae vel in iustitiae facti. 3. Imperium i. e. exsecutionem eius, quod statueris.
Versatur iurisdictio circa res omnes, in quibus ius constitutum est: Criminales pariter ac civiles, distinguendis controversiis, aut puniendis maleficiis. huc enim omnia spectant. Vide omnino nervose disputantem Iacob. Lampad. de constitut. Imp. Rom. Germ. cap. 15. ubi etiam de discrimine meri mixtique imperii.
Est autem iurisdictio suprema, i.e. omnis alterius iurisdictionis fons et origo, Maiestati propria. Inde Maiestatis est, cognoscre, statuere, exsequi, vel per se, vel per alios, Magistratus scilicet et iudices: ita, ut, cum Maiestas mandat iurisdictionem, non ipsum ius et possessionem iurisdictionis a se abdicet, sed tantum administrationem et exercitium eius alteri conferat: Et is, cum mandata est iurisdictio, dicitur quidem habere iurisdictionem, non suo tamen iure, sed alieno beneficio, dicitur iurisdictione uti, sed aliena. etc. Maiestas ipsa non mode aequalem, sed superiorem iurisdictionem retinet, nec tantum per praeventionem cum his convenit, verum lites coeptas avocat, concessam iurisdictionem revocat etc. Non satis ergo distinguit subiectum proximum, a communi, in quod per participationem influit iurisdictio, Bodinus, cum I. Polit. 10. negat, iurisdictionem maiestatis propriam esse. addit rationem, quia omnibus fere magistratibus aeque ac Principi congruit. Idem de magistratibus creandis statuit. Videatur omnino illa disputatio, cuius fundamenta tamen paulo post auctor ipse convellit.
Certe sicut constituendi iuris potestas, ita etiam reddendi, Maiestatis est. arctissima enim inter nomoqetikh\n et dikastikh/n facultatem consensio. Sed ad l. Taciti
I. Historia iurisdictionis Romanae: Illustranda amplius, per ea, quae habet summatim Rosinus antiq. lib. 9. Polletus hist. for. Rom. Gutherius de offic. dom. Aug. Bulenger. de Imperat. Rom. 3, 11. de imperio Rom. 5, 23. et seqq.
Sum~a: Olim Reges ius dicebant. unde Liu. 1, 41. Seruium iura redditurum, obiturumque alia Regis munia. Loco regum praefectus urbis Ius reddebat. Tac. 6. A. 11, 1. In Libera Rep. consules. ibid. (Huc refer Tribunos milit. cos. praet. et Decemuiros consulares) inde praetores, de quorum origine Pomponius. adde his Tac. 12. A. 68, 2. Sequuntur leges et conventiones de iudicibus. vid. Rosin. lib. 8, 21. anton. Augustin. de LL. et SC. p. 135. Caesares cum ceteris iuribus hoc in se traxere. h.l. v. 1. 1. A. 75, 1. 2. A. 35. Suet. Iul. 43. Aug. 33. Tib. 33. etc. Relicta tamen imagine, modo Senatui, modo equitibus. h.l.
II. Addendum aliquid est de prudentia et virtute Iudiciaria. Ac de officio quidem Iudicis elegans exstat libellus Philonis Iudaei, et inter recentiores, Puteani. ne de Politicis Scriptoribus et Systematibus eorum nunc dicam.
In cognoscendo; Industria, labor, patientia commendatur. Est enim laboriosoum maxime iuris dicendi munus. vitandus
tamen contemptus ex nimia patientia, quem incurrit Claudius ap. Sueton. 15.
In statuendo sive decernendo, aequitas atque iustitiae clementiaeque mixtura obtinet, de qua Tac. 3. A. 50, 4. Agric. 19, 4. Germ. 12, 2. Explicatus hac occasione duplex locus Sueton. in Claud. 14. (collatus cum Symmachi loco X. ep. 52. Facit plerumque ratio et fortuna causarum, ut in controversiis alter aequitate, alter iure nitatur. Et ep. 63. Alia est conditio magistratuum, quorum corruptae videntur esse sententiae si sint legibus mitiores: alia Dominorum Principum potestas, quos decet acrimoniam severi iuris inflectere. ad q. l. Iuretus memorabilia quaedam annotavit) et cap. 15. de discrimine cognitionis et ordinarii iuris. ad q. l. Gutherius de offic. dom. Aug. 1, 2: Hadrianus Turnebus, ordinarii iuris esse existimat, quae per Iudices a Praetore datos, iuris ordine deciduntur, quod verum est: Cognitionis autem, quae extra iuris ordinem, ad Caes. deferuntur, aut ab ipso Magistratu, cognoscuntur, qualia fere sunt, ait, quae ad Rem pub. spectant, aut ad exemplum trahuntur: quod non probo. Nec enim cognitiones ad remp. aut exemplum pertinent sem. per: etenim ut cognitio vel ratio Iudicis dati, est facti: sic cognitio Magistratus iuris est, quae ad omnes quaestiones iuris extenditur, quae sunt innumerae. plura enim sunt negotia, quam vocabula. Locus est parallelus in Plin. ep. 3, 9.
In exsequendo constantia et gravitas, ne
fiat, quod in Claudio Sueton. 29. refertur. suspensio tamen exsecutionis, est in manu maiestatis. de qua re vid. Arnis. I. M. cap. 3. §. 6. et seq.
Ceterae quaestiones passim apud Politicos obviae. Exempli loco, in hoc argumento, commendari meretur, etiam Areopagiticum Iudicium, Meursio descriptum. Addendi etiam commentatores Exod. 18, v. 14. et seqq.
De Iudiciis Germanicis exstat nobilis Taciti annotatio, Germ. 12. Adde Cl. Conringii disp. de Iudiciis Germaniae.
MAiestas aliqua expedit per Legatos. Hinc ius legationis mittendae et audiendae, ad Maiestatem pertinet. Legationum ius, quatenus huc spectat, consistit in legatione mandanda, instruenda, itemque recipienda, et audienda. Modus interim eligendi, destinandique legatos, interdum Senatui, aut Magistratibus permittitur, sed in his non est ius ipsum legationis, tamquam in subiecto proprio. Vis est, ut legati proprie non sint, nisi qui mittuntur a maiestatem habentibus, ad habentes maiestatem. Nam legati provinciales, municipales, colonici, aut
quicquid praeterea significatione vocis varia continetur, non sunt huius loci. Grot. de 1. B. 2, 18, 2. ubi etiam toto capite de leg. iure tractat. Arnis. I. M. 2, 5, 16.
Ad maiestatem referri, dictum est: de belli enim pacisque negotiis ad maiestatem spectantibus, et in eius arbitrio positis, mandata nisi a maiestate exire non possunt: sed nec valide aliquid agi potest in talibus, nisi arbitrio maiestatis. Unde, sponsiones non obligare maiestatem, alibi dictum est. Ergo quidam connectunt hoc ius cum iure belli et pacis. Apparebit res amplius, ex legatorum sanctimonia, sive iure legationibus competente, eiusque iuris effectibus.
Tacitus noster vocat ius hostium, sacra legationis, fasgentium. Ubi notandum
1. De qua legatione agatur. Sermo quidem hîc est, de legatis a Principe ad seditiosos missis: adeoque de legatione proprie ac vere sic dicta. Nam sicut subditi non mittunt legatos proprie ad Principem (legationis ius civi non est comparatum, sed externo ap. Liu. 6, 17.) ita nec Princeps ad subditos dicitur legatos mittere, nisi populariter et laxe loquendo. Apud Dion. 45. Cicero dissuadet, legationes ad Antonium mittendos, ratione videlicet pragmatica, quam notavimus ad Vellei. 2, 7, 2. Adde Cic. Philipp 12.
2. Argumenti vis tamen illa est: Si legatus externis etiam est venerabilis, quanto
magis Principis legatio ad cives et milites, venerabilis debet esse, et inviolabilis.
3. Legationis autem iura, i.e. quibus legati muniti ornatique sunt, vocat ius hostium; sacralegationis, fasgentium. In quibus appellationibus et distinctio est notabilis, et connexio, sive cognatio memorabilis: quatenus vel amplitudo, vel sanctitas, vel dignitas huius iuris in unam vim coalescit.
4. Ius et fas vocat, ut divino humanoque iure munitos intelligamus legatos.
5. Argumento est, quod etiam inter hostes servatur. Scil. boni Scriptores iuris amplitudinem sanctitatemque, adeoque invictam obligationem hoc tamquam sollenni argumento probare solent. Tale est in Tacito 1. A. 22, 3. ne hostes quidem sepulturam invident. Ius hostium.
6. Fas gentium. Nam ius gentium voluntarium induxit ius legationum. vid. Grot. I. B. 2, 18, 1.
7. Ubi diligenter tamen notandum, hinc argumenta interdum duci ad ius naturae, cui ius gentium hac in parte quidem aliquid superaddidit, sed tamen rationi naturali valde cognatum innexumque; et ad ius divinum, quatenus etiam alis iura gentium Diis adscribuntur auctoribus, ut fas Deum dicatur, quod gentibus consensu placuit. Scilicet regressio huius argumenti ea est, quam dixi; a iure gentium, ad ius naturae, quod iam est, ius et lex Dei.
8. Sacra legationis ergo nihil aliud sunt,
quam sanctissima legationum iura; sicut sacra regni 2. A. 65, 3. Sanctitas est primo in ipso iure i(ero/n ti no/mos. Sanctitas augetur secundo, quia de gentium iure sermo est. Sanctitas demonstratur tertio, ex origine. sacra enim legationis, oriuntur ex sacris regni; ex Maiestate, quae sanctissima est. Refert legatus maiestatem mittentis, illiusque splendore illustratus, obscurari nec potest, nec debet. Legatio inscripta est charactere maiestatis, cuius sanctam apud omnes reverentiam custodiri, postulat natura, ius hominum, Deus. Ipsa (quarto) legationis occupatio, et omne propositum, sanctitatem habent, sicut tetigimus obiter in dissert. de Ausp. Reg. cap. 2. §. 14.
9. Est autem haec appellatio simul valde accommodata, ad exprimendum non tantum ea, quae proprie iuri legationum tribuuntur: sed etiam, quae in consilio actus, in artibus, mysteriisque politicis circa hanc materiam continentur.
Tractarunt hoc argumentum Albericus Gentilis, de Legationibus: Carolus Paschalius, Kirchnerus, et Fridericus de Marselaer, quorum comparatio utilis esse potest iis, vi argumenti amplitudinem, tractationis perfectionem, variarum u(poqe/s1ewn observationem et annotationem aestimant.
Simul influit in hoc argumentum, quicquid fere ad ceteros ministros Maiestatis, et curatores negotiorum pertinet.
QUi de Rep. scripserunt, omnes, sacrorum arbitrium inter praecipuas partes numerant supremae potestatis. inquit Hugo Grotius Apologetici cap. 2.
Potest commodissime distribui hoc ius 1. in ea, quae ad cultum pertinent. 2. quae ad personas sacris destinatas. 3. quae ad bona.
In iis quae ad cultum et religionem pertinent, custodia primae tabulae a Theologis nostris commendata et explicata huc pertinet.
Huius loci sunt illae quaestiones I. An omnino summae potestatis imperium non ad profana tantum sed etiam ad sacra extendatur? Affirmativam prolixe tractat Grotius in commentario posthumo de Imperio summarum potestatum circa sacra cap. 1. a naturae universalitate. a finis universalitate. a testimonio S. lit. a consensu Christianorum veterum. a respectu ad beatitudinem aeternam et felicitatem temporalem. vide Cl. Conring. disput. de Maiest. Ciu. auctorit. et off. circa sacrath. 13. et 14. Statuunt quidem aliqui Fidem Christianam, in quantum aliquid superaddit religioni naturali, ad felicitatem huius vitae obtinendam parum pertinere; eo quod tale bonum cultoribus eius non sit promissum, imo potius aerumnae
et damna denuntiata. Sed clara sunt dicta 1. Tim. 4, 8. Piet as ad omnia utilis est, et habet promissionem huius et futurae vitae. Matth. 6, 33. Quaerite primum regnum Dei et iustitiam etc: et ista (temporalia sc.) omnia addicientur vobis. Ab hac doctrinae simplicitate non nisi cum magno periculo discesseris. Nam quod de aeternis praemiis dicitur, non exclusive resp. omnium temporalium accipi debet: sed comparative. Aerumnae etiam sunt ex iis, quae accidunt cultoribus verae religionis furore diaboli, conspiratione impiorum, ob fines non spiritualiter tantum sed temporaliter etiam salutares. Adde Lamp. Remp. Rom. Germ. cap. 1. §. 19.
II. Quia difficile est quodammodo, Maiestati certos limites figere in cultu numinis moderando, per singula eundum. Quaeritur ergo Amplius: An Maiestas Civilis ipsa fidei praecepta, instituere, an tantum conservare possit? Affirmatur posterius: si tamen simul intelligatur, materiam legislationis civilis etiam ista praecepta fidei fieri, quatenus non munus ac lex naturae a maiestate civili repeti, subditis commendari, praemiis et poenis cura aut neglectio eorum inculcari potest.
III. An Maiestas aliquid imperare possit divino iuri repugnans; aut si quid tale imperet, ad quod obligetur subditus? Ad prius Resp. neg. In posteriori, subditus vere talis, ne magistratibus quidem exceptis (nisi formula Rei pub. aliquid reservaverit iis, aut reliquerit in talibus) obligatur non quidem ad agendum, sed
ne vi resistat. vid. Grot. de Imp. S. P. circa sacra cap. 3.
IV. Quia Maiestas Civilis prohibere debet, falsa et blasphema dogmata spargi, adeoque animorum seductores coercere, quaeritur: An tolerari diversa religio in Repub. possit? Ubi nominatim de Iudaeis, Turcis, Anabaptistis.
V. An quisquam ad Religionem, etiam rectam, vi cogi possit? connexa est quaestio: An cuique libertas sentiendi quae velit in religione, concedenda? vid. Burchard. Cancellarium quendam Coloniensem, tractatu de Autonomia.
VI. An et quomodo, male sentientes in religione puniri possint ac debeant a maiestate? quo etiam pertinet quaestio de haereticis capitali supplicio afficiendis? vid. Iust. Meieri quaest. capital.
De quibus omnibus praesertim videndus est Gerhaerdus, Theologorum Orthodoxorum magnum quondam lumen, in loc. de Magistratu Politico. ubi etiam quaedam Lipsiana dogmata (4. polit. 2, 3, 4.) refutat.
VII. An externi cultus conservatio tantum, an etiam institutio pertineat ad Maiestatem? Affirmatur posterius, si omnia fiunt decenter, et ordine.
VIII. An cum Imperio et vi Imperii etiam functionem Ecclesiasticam, sibi Potestas civilis possit sumere, adeoque aliquis simul Rex et Minister Ecclesiae sive Pastor esse possit? Neg. De ceteris postea ex antithesi patebit.
In iis quae ad personas pertinent, quaeritur 1. An ad maiestatem pertineat, Ministrorum constitutio? de quo, cum quaestionibus connexis, praeter laudatum ante Gerhardum, vide Grot. comment. cap. 10.
2. An Maiestas civilis habeat imperium in personas Ecclesiasticas? obligativum sc. et coactivum.
3. An Maiestas possit celebrare et convocare consilia, illaque moderari? De quibus, ut et similibus aliis vid. Arnis. I. M. lib. 2. cap. 6.
Idem etiam Arnisaeus quaestiones tertii generis, de iure maiestatis in bona Ecclesiastica et Ecclesiasticorum diligenter tractavit, libro de Subiectione et Exemptione Clericorum. Adde Tholosan. 3. polit.
Ex his omnibus quaeritur: quomodo ius maiestatis possit subsistere circa sacra, salvo iure et auctoritate Ministerii Ecclesiastici, et an eius quoque aliqua sit Iurisdictio, quibus denique terminis inclusum illud officium sit?
Pontificiorum doctrina in hoc genere iniuria est in Ius Maiestatis circa sacra. oppugnatur enim hoc ius, intus et extra. Sed Pontificiorum dogmata haec fere sunt: 1. Maiestatem nullam habere in rebus Ecclesiasticis potestatem, quam ut sit defensor Ecclesiae et exsecutor sententia illius. 2. Ad magistratum non pertinere curam veraereligionis, nisi ad praescriptum ministrorum ecclesiae. 3. Potestatem maiestatis sese non extendere ad omnes partes officii ministrorum Ecclesiae. 4. Magistratum non habere potestatem voc andi
Pastores seu ministros Ecclesiae? 5. Ad Magistratum non pertinere iudicium de Religione et controversiis fidei et causis Ecclesiasticis? 6. Magistratus circa res Ecclesiasticas non habere potestatem cum imperio coniunctam et coactionem in pastores. 7. Magistratus non esse, curam gerere, ne ministri Ecclesiae disciplina Ecclesiastica abutantur, et alicui iniuriam faciant. 8. Magistratus non habere potestatem ferendi leges Ecclesiasticas. 9. Contra, Ecclesiasticos habere potestatem leges proprie sic dict as ferendi. 10. Pontificem habere absolut am potestatem et monarchiam in omnibus rebus Ecclesiasticis. 11. Magistratum in rebus Ecclesiasticis proprie et absolute loquendo subiectum esse ministris Ecclesiae. 12. Ministros Ecclesiae contra ne aliquo modo quidem pendere a Magistratu in rebus Ecclesiasticis. 13. Addunt quaedam de superiore loco personarum Ecclesiasticarum, prae Magistratu civili. Quae illo quidem Pontificio sensu in iniuriam maiestatis tendunt.
Adversus istas Pontificias hypotheses disputavit libello singulari, de Episcopatu Constantini M. Nicolaus Vedelius, Genevae primum, deinde Franeckere Professor Caluinianus. Sed expertus est
Etiam Caluinum et Bezam, cum discipulis in hac materia papi/cein. Prodierunt enim tum Guil. Apollonii tractatus, de Iure Maiestatis circa sacra, oppositus Vedelio, et Triglandii libellus de potestate civili et Ecclesiastica, ubi itidem Vedelium impugnat.
Occasione graviorum casuum, et quaestionum, ne in ipsa quidem Ecclesia orthodoxa
defuerunt aliquando contentiones in hoc argumento.
Legantur, praeter supra memorata, Meisneri tr. de Regim. Ecclesiast. Reinking. Dan. Ott. I. P. cap. 24. ubi multos citat. idem facit Besoldus Polit. I, 3. de Ecclesiastico maiestatis iure. Lampad. cap. 5. et capp. 11, 12. Grasvvinckel. Iure Maiest. cap. 5. Goldastus quoque multa ad huius argumenti historiam conferre potest: ut et M. Antonius de Dominis, si quis doctus et peritus lector accedat.
Praesidium non leve ad superandam argumenti difficultatem erit: si quis 1. ante omnia ex Theologo Orthodoxo (supra Gerhardum nominavi) utramque doctrinam de Magistratu Politico et Ecclesiastico diligenter cognoverit. est enim altera in alterius subsidium hic adhibenda, frustraque peritum te in hac credes, nisi illam probe perspexeris. 2. Praxis et historia huius negotii conferenda est cum doctrina. 3. Diligenter discernendum, quid ad ius Maiestatis ipsum, et quid ad modum exercendi iuris pertineat. 4. Cautio et prudentia, Christianae Reip. et Ecclesiae decori et tranquillitati, maxime conveniens adhibenda. 5. Pontificiae in hoc argumento tyrannidis historia, proposita, flagitia semper in oculis habenda. Late Arnisaeus I. M. 2, 6.
ostendit 1. Maiestatem civilem apud Gentiles etiam sibi vindicasse curam religionis, fecisse decreta etc.
2. Peregrinas religiones Romanos non tulisse. ex instituto et consilio, quod Moecenas Augusto demonstravit apud Dion. 52.
3. Coercitionem partim apertam adhibitam, sc. exilium.
4. Partim occultam, et sub schemate militiae. Explicatum id arcanum.
Dictum et de illo Taciti loco, cum de morib. Germ. 7. potestatem maximam antiquis Germanorum sacerdotibus videtur tribuere de qua re vid. Cl Conring. disp. de Iudiciis Reip. Germ. th. 9.
1. Studioso Politices triplex hic faciendum est, veluti locorum communium genus: primum earum rerum, quae maiestatis iura et vim tollunt; secundum, quae iura maiestatis partiuntur; tertium, quae iura eadem interpretantur.
2. Ad primum genus pertinent illae quaestiones: An maiestatis iura tollantur per fedus inaequale; item, per tributum alteri pendendum; item, per feudi obligationem. etc. de quibus H. Grotius I. B. 1, 3, 21. et seqq. Bodinus Polit. 1, 9. Item per Iuramenta Regum ab initio regni praestari solita. vid. Theod. Grasvvinck. de Iure Mai. capp. 12. et 13.
Ad secundum genus pertinet quaestio, an divisa imperii iura recte colligantur ex eo,
quod reges acta quaedam sua, nisi a coetu aliquo probentur, rata esse nolint? de qua Grot. I. B. 1, 3, 18. Item: ex federe, e.g. Hollandico aut Heluetio. vid. Grotium Apolog. cap. 1.
4. In eodem Grotio operae pretium est cognoscere, difficilem esse diiudicationem exemplorum, quando partita dicenda sit maiestas, quando non. I. B. 1, 3, 20.
5. In tertio genere quasdam regulas exempli gratia ponemus: quarum quaedam pertinent ad ius habendi; quaedam ad modum exercendi; quaedam ad rationem concludendi, et exinde argumentandi.
6. Ante omnia constare debet ex legibus moribusque populi cuiusque aut civitatis, cui iura maiestatis vere data sint. De quo si constat, non licet argumentari: Hîc ordo aliquis habet potestatem aliquam legislatoriam. E. summae potestatis ius imminutum, aut eatenus abdicatum est. Censetur enim tais potestas cumulative, non priuative data. Ius enim ferendarum legum, sine generalium sive specialium, summa potestas communicare alteri potest, a se abdicare non potest, sc. ut summa potestas maneat. Deinde, re exigente, rescindi aut corrigi a summa potestate tales leges possunt. Non enim possunt esse in una Repub. duo legislatores aeque summi. Ita Grotius disputat de Imp. S. P. circa sacra cap. 8 p. 193.
7. Ita in aliis iuribus maiestatis, maiestas agit totum per se; aut partim per se, partim per alios. Sed hoc ad ordinem et modum, non adius pertinet.
8. Ita appellatio interdum sublata est ipsius imperantis lege; scil. ne ab hocaut illo magistratu ad summam Potestatem appelletur: Sed non statim inde infertur, omnem viam implorandae cognitionis eius, qui summum imperium habet, sublatam esse.
9. Ita cum Imperatores profitentur, se devinciri et teneri legibus suis, et nolle rescripta a se contra leges valere, non ius abdicant, sed voluntatem declarant.
10. Notanter dix. legibus suis. In hac tota enim materia principium omnis actionis Imperativae, et origo fundamentumque maiestatis, recte constituendum est: et postea ex maiestate ita vel aliter in rep. constituta, de iuribus et actibus eius iudicandum.
11. Nam administratio talium iurium, saepe diversam obicit speciem, neque statim ad subiectum proprium nos deducit. Unde ex schemate tali et formula aut ordine non colligitur semper recte de iure, et principio illius ordinis, sed contra ex iure et formula fundamentali, de illis exterioribus iudicium ferri debet.
12. Sic ad modum vetendi iuribus maiestatis plurimum pertinet, non tantum consilio, sed et ministerio aliorum uti debere summam potestatem, itemque dare operam, ut volentibus imperetur, cognoscendi gradus seruentur, et quae sunt eius generis alia: Sed haec prudentiae praecepta sunt, et ad ordinem prudentibus dilectum aestimatumque pertinent.
13. Non tamen inferas inde. E.
numquam licet maiestati extra suum ordinem agere: E. si extra hunc ordinem agit, iniuste facit. Multo autem minus. E. actus non est ratus.
14. Ex vocabulis non semper esse de iuribus maiestatis iudicandum, bene monuit Grot. de I. B. I, 3, 10. illa enim in re dispari, possunt similia esse.
15. Ceterum a maiestate ad iura maiestatis, et vicissim, perpetua est Politicorum argumentatio. De civis tamen usu et cautionibus, in materia de formis Rerump. plura traduntur.
POstquam intelligitur quid sit Maiestas, facile etiam est definire, quid sit vel Lex Maiestatis, vel crimen Maiestatis.
Lex Maiestatis originem suam repetit, ex iure Divino, naturali et positivo: tum ex humano, gentium, civilique.
Iure Romano quae leges de Maiestate latae sint, vide Sigon. de Iudiciis lib. 2. cap. 29. ex quo sua descripsit Rosinus antiq. Rom. 8, 23. Adde sub
suis quamque titulis in antonii Augustini tractatu de LL. et SC. et quae Iurisconsultis veteribus collecta supersunt fragmenta ad L. Iul. Maiestatis.
Erimus hic breviores, quia omnino hanc materiam peculiari opusculo prosequemur.
In loco Taciti 1. occurrit distinctio, quatenus Lex Maiestatis, praecipua et vera maiestatis crimina contineat: et quatenus ampliata est.
2. Species directi, ut sic dicam, criminis maiestatis, quod vere adversus populum Rom. et eius securitatem committitur, tres hic enumerantur, quae ad perduellionis crimina proprie pertinent. nam illud, male gesta Rep. includit, etiam partes Reip. violatas, et quidem maligno impioque proposito. Alias ap. Liu. 8, 33. temeritatem et inscitiam Ducum (sc. cum scelestum consilium abesset) numquam vindic at am esse.
3. Secuta est ampliatio Augusti, ad famosos libellos, adeoque ad dicta.
4. Verum ampliationis duplex occurrit species: quarum prior ex ratione quadam status oritur, et profundis imperandi consiliis artibusque tribui debet; altera ex proposito et ratione tyrannica aestimanda est.
5. Illius prioris exempla sunt, in Augusti lege Iulia et Impp. Arcadii et Honorii l. quisquis C. ad L. Iul. Mai, in quam exstat eruditus Iacobi Gothofredi comment.
6. Posterioris Auctor ponitur Tiberius: cuius in illa ampliatione sive extensione
notantur 1. praetextus cap. 72. 5, 6. 2. artificium dissimulandi, et sub specie recedentis ab hoc cognitionis genere, progrediendi, c. 73, 3. et 4. confer 2. A. 50, 2. et 3. A. 22, 4. 3. captata occasio severitatis sive potius saevitiae, cap. 74. 5. 4. Verum propositum, qua ad vim dominationis tyrannicae intendendam, qua ad saevitiam explendam. 72, 3. 74, 2. et 3. A. 22, 4. 5. Itaque materies odii ac tyrannidis adeoque sica maiestatis in clarissimos vitos incubuit c. 74, 2. unde Plinii nobile dictum, de simili proposito Domitiani. 6. Praevaricatio et corruptio omnis iudicii, tum in fingendis et agglutinandis criminibus maiestatis. argumento est locus 3. A 37, 1. 3, 38, 1. 4, 31, 6. tum in auferenda defensione, exterritis patronis et reis 3. A. 67, 4. 7. Instrumentum, Delationes et Delatores. 74, 1. et 4. A. 30, 5. dictum alibi, in Annor. ad Histor. Tacit. 8. praesidia alia ex consecratione Principum petita, Plin. Paneg. 11. Dicavit caelo Tiberius Augustum, sed ut maiestatis crimen induceret. vestigia hic cap. 73, 1. 74, 5. et in praecedentibus. Pertinet huc locus Dionis 57. de crimine a)s1ebei/as2 sive impietatis. Simul apparet, quam parum fidei subsit verbis cap. 73, 3. coloretiam ab exemplo Augusti quaesitus cap. 72, 5.
7. Continuatio campliationis tyrannicae partim ex Suetonii Nerone 32. et Domitian. 12: partim ex Tacit. h. l. c. 73, 1. ubi de Titi cura in restringenda ampliatione tyrannica,
et Domitiani proposito, qui immensum ampliare studuit, acci piendus est.
Notari autem praesertim debet, totam iurisdictionem in causis maiestatis, tum cognoscendis, definiendisque, tum exsequendis sive puniendis criminibus, adversus Maiestatem commissis, non tam tractari ex formula Iuris, quam ex politica ratione status; quae ita intelligi debet e. g. in favorem Maiesatis et securitatis publicae, probatur interdum summaria cognitio, negatur reo advocatus, iubetur reus ex vinculis causam dicere: probatio consicitur in partem vehementiorem, citra respectum aequioris interpretationis, status coniecturae animosius et rigidius, quam in aliis criminibus tractatur, status definitivus itidem ampliatur, novae leges Maiestatis, sive nova L. capita in certa crimina feruntur, ut ex iis definitio fiat, etiam causa indicta supplicium irrogatur, aut clam peragitur, poena in posteros extenditur, item in amicos, aliaque extra ordinem in exaggerandis peculiarem in modum poenis suscipiuntur. De qualibus rebus quaedam etiam Arnisaeo tractata, de I. M. lib. 3. cap. 6. §. 3. et seq. In quibus omnibus regnant artes politicae, colores politici, arcana dominationis, magistrorum et ministrorum adulationis interpretamenta, quaeque sunt eius generis alia. Etiam stilo nonnulli licentius utuntur, quam par est in materia tanti momenti facere. E. g. cum disputatur, an crimen maiestatis a non subdito, a Principe in
Principem committi possit? An securitate universali promissa reis, etiam crimen maiestatis intelligendum sit, si non expresse positum est? Quo nomine impudenter Florentinos decepit Papa Clem. VII. sicut non immerito conqueritur Bodinus de Rep. V, 6. An in Electorem aut Principem imperii nostri possit crimen maiestatis committi (ubi itidem vocabulis luditur) infra patebit.
Sed haec et talia exemplis melius iudicantur et cognoscuntur. Quo consilio quondam Vir doctissimus Scipio Gentilis in librum de coniurationibus et conspirationibus, celeberrima quaedam conduxit. Ad philosophiam huius loci instrucendam, multum faciet laudatus ante tractatus Iacob. Gothofr. ad L. Quisquis. C. ad L. Iul. Mai. valde politiko\s2, quod in hoc argumento requiritur.
In Tacito nostro causae praecipuae sunt, causa Libonis 2. A. 27. et seq. Clementis cap. 39. et 40. Pisonis 3. A. 8. et in seqq. Silii 4. A. 18. et seqq. Vibii Sereni 4. A. 28. et seqq. Cremutii Cordi 4. A. 34. et 35. Titii Sabini 4. A. 68. et seqq. in causa Seiani, amicorum eins. 5. A. 6. et seq. M. Terentii 6. A. 8. Agrippinae 14. A. 3. et seqq. Pisonis et aliorum 15. A. 48. et seqq. Cassii et Silani 16. A. 7. et 8. etc. Thraseae et Sorani 16. A. 21. et seqq.
In Curtio celeberrima, et accurate tractata est causa Philotae lib. 6. cap. 7. adfin (cum qua confer historiam Bironis Paris Franciae, anno huius saeculi 2. apud Thuan. 128. per tot.) et
Parmenionis lib. 7, 2. cum qua confer casum March. Ancraei Conchini apud Gramond. 2.
Causa etiam Mariae Scotae, multa huc pertinentia habet, descripta diligenter Camdemo. adde Thuan. etc.
Notavimus olim quaedam, quae nunc non repetimus, per quae sc. materiae huius partim philosophia, partim praxis, ad informandum iudicium politicum accommodatur.
COnnexionem ordinis monstrabit bene Bodinus 2, 1.
Agitur primum de numero formarum usitatissimarum: 2. De mixtura. 3. de Praestantia.
In numero definiendo propositum Taciti probe notandum est. non enim ex professo numerum inquirit, sed quae usitatissimae Imperii formae apud plerasque gentes reperiantur. Ubi de tribus recte ita pronuntiat, ut alias non neget, sed indicet, sicut post patebit. E veteribus praeter Aristotelem, Platonem, Polybium, Plutarchus reliquit libellum peri\ monarxi/as2 kai\ dhmokrati/as2, kai\ o)ligarxi/as2. Dio Chrysostomus orat. 3. de rengo, tres illas species vocat e)/idh fanerw/tata, ad mentem Taciti nostri. Adde Arnis. 2. de Rep. 1. sect. 5.
2. Mixtionem nimis abrupte negat Bodinus lib. 2. cap. 1. ubi de numero Rerump. dissputat. Licet enim Maiestas unum quiddam sitac per se indivisum, fieri tamen potest, ut dividatur sive per partes subiectivas, sive per partes potentiales, ut scholastici vocant. vide Grot. de Iure Belli 1, 3, 17. Lampad. de constit. Imp. Rom. germ. cap. 1. §. 60. et 61. vide prolixe disputantem Arnis. politi. lib. 2. cap. 6. sect. 1.
Notanda hic omnino quaedam cautionis loco. 1. Tacitum non negare omnem mixtionem, neque de ea universe loqui, sed de certa specie maxtionis. 2. Bodinum, et alios, difficultatem mixtionis, et incommoda, quae metui possunt, non recte adhibere ad rem negandam. nihil enim in Politicis omni incommodo vacat. 3. Nimis speculative, ut sic dicam, in materia practica versari, qui argumenta, vel contra mixtionem, vel pro mixtione plane volunt exigere ad regulas Physicorum de mixtione. quae in comparatione, quodammodo interdum possunt locum habere, non in probatione, rei toto genere diversae. 4. Ut in omnibus formis, ita in mixtis, non esse iudicandum, vocabulis, aut externa rerum specie. vid. Grot. de I. B. 1, 3, 10. 5. Frustra negare quosdam, quod recte cum Aristotele et eius Interpretibus statuit Bodinus 2, 2. Rei pub. statum ab im perandi ratione, sive Rei pub. statum ab administratione plurimum differre, ita ut in Regali etiam statu gubernatio non regalis videri possit. 6. Distinguenda
diligenter esse, quae disputandi causa, aut philosophandi animo ponuntur, ab iis, quae iudicio Politico definiuntur. Exemplo Contareni, quem multi refutare contantur, ostensum.
3. Praestantiae argumentum poluqru/llhton est. E veteribus tractatum Herodotolib. 3. Dioni Cassio lib. 52. Dioni Chrysostomo, Plut archo, aliisque. Et plerique quidem Principatum sive Regnum praetulerunt; multis tamen non eximebatur, optimam esse Rei pub. formam, quae ex tribus illis speciebus mixta constaret, de qua sententia, praeter Herodotum, habes integram Disputationem Polybii lib. 6. Huius meminit etiam Tacitus, iudicio vere pragmatico. 1. Eos qui praetulerunt hanc mixturam Philosophiae, quam vitae aptiora dixisse. 2. Difficulter ita institui posse, ut ille finis obtineatur, qui hic quaeritur, to\ ei)likrine\s2 th=| s1ugkeime/nh| e)k triw=n ei)dw=n e(ka/sths2 politei/as2 s1uneistagou/s1hs2, ut compositae ex tribus formae, unaquaeque forma, quod habet praestans, conferat ac contribuat, sicut sicut loquitur Auctor libri de Repubapud Photium in Biblioth. tit. 37. 3. Durationem et constantem statum rei pub. a tali forma vix sperari posse; quia ubi in rebus practicis nimia quaeritur a)kri/beia, opus durabilenon exit: ipsaque compositio talis, semina in se contentionis de statu continet. 4. Quod iudicium Taciti in hunc diem adeo comprobavit experientia, ut non possit dari exemplum notabile, Rei pub. vere ex tribus formis constitutae. Nam, quod Contarenus Venetam,
Bertius Confoederati Belgii Rem pub. ita describunt, comparationis potius qualiscumque Philosophandi gratia institutae, quam verae sententiae adstruendae gratia factum intelligi debet
Generaliter hic notandum 1. Perfectum in re quavis intelligi debere, non nuda contemplatione, sed inspecto, quid materia ferat aut recuset. Exemplo Platonicae philosophiae illustratum. 2. Considerationem commodorum et incommodorum in singulis formis, non nisi ex comparatione ad invicem intelligi. vid. Bodin. 6. polit. 4. 3. Comparationem autem institui non posse, nisi habito respectu ad gentes, nationes, mores. Unde hoc recte inter prae cipuas doctrinas politicas retulit Bodinus, de conformando civitatum statu pro regionum ac populorum varietate, quibusque disciplinis populorum mores, dissimiliesque naturae percipiantur. lib. 5 de Rep. cap. 1. multa etiam in Method. Histor . huc pertinentia tradidit. 4. Diligenter spectandum, ubi scriptores tempori aut causae seruiunt. 5. Item, ubi Oratores et Poetae siguris indulgent. 6, Numquam autem ab argumento praestantiae ad mutationem concludendum.
NEque enim hic, ut in ceteris gentibus quae regnantur, certa dominorum domus, et ceteri serui: sed imperaturus es hominibus, qui nec totam seruitutem, nec totam libertatem pati possunt.
Ponuntur hic primo species regnorum. De quibus Aristotelis sententia a Bodino varie examinatur, et examitatur lib. 2. de Rep. c. 2. et 3. et 4. rursum prolixe defenditur ab Arnis. Relect. Polit. lib. 2. cap. 2. sect. 15. Simplicissime Aristotelis Philosophiam repetiit Augustinus, Niphus tract. de Regn. et tyrann. lib. 2. cap. 1. NB. Diligenter observandum, quid Aristoteles ex sua mente, et quid ex aliorum mente dicat: item, quid u(poqe/s1ews2 xa/rin per modum disputandi et inquirendi, quid item definiendi gratia dicat.
Tacitus hic ponit duas potissimum species, quae forte etiam solae sunt, si proprie sit loquendum, scilicet Dominatum, et Monarchiam Regalem. nam quid quid supra dominatum ascendit, aut dominatu abutitur, ad tyrannidem pertinet. quidquid a regno deficit, in alias Rei pub. formas migrat, vel in mixtas scil. vel in Aristocraticas aut Democraticas, in quibus interdum simulacra Regni deprehenduntur.
Verba Grotii Iur. B. 1, 3, 20. inter regnum plenum, pambas1ilei/an, et regnum Laconicum (quod non est regnum re ipsa sed vocabulo tantum) aliquot species esse interiectas, caute sunt accipienda. In Lemmatibus enim capitis de mixta quadam forma videtur agere (confer §. 19.) Exempla autem quae ponit, videntur quodammodo diversa esse, de quibus suo loco. Interim accurate loquendo Regna mixta potius retuleris ad formas mixtas, quam ad simplices, adeoque species mixtarum formarum potius dixeris, quam species Regni. Id videtur in animo habuisse Bodinus, hactenus non reprehendendus. Quamquam in vocabulis, etiam liberius usurpandis, faciles in Politicis esse debemus.
II. Descriptio ex mente Taciti haec est: Dominatus est ea Regni species, ubi unus aliquis, cum pleno iure successionis in familia, summum imperium obtinet, et ex usu suo suaeque domus liberrime administrat, atque ad huncfinem personis rebusque subditorum, ceu instrumentis, arbitratu suo moderandis utitur.
Regnum sive Principatus (ita enim maluerunt appellare Caesares) est, ubi unus imperat, sed cum quadam libertatis umbra, sive cum temperamento moris legisque, nec tamquam in servos ad suam utilitatem, sed tamquam in liberos ad commune bonum, in quo praesertim inest simulacrum libertatis.
III. Differentia exhis ipsis patet, partim ex forma, partim ex scopo desumenda.
IV. Successionis clara sunt vestigia, in illis: Certa dominorum domus, et ceteri serui. Uni addicta domui sive familiae Res pub. intelligitur. non quod in regnis Electivis non possit esse plane dominatus, sed 1. quia raro ibi datur (Electio enim iuxta libertatem est h. l. 1. Hist. 16, 2.) 2. quia succedendi ratio in se quodammodo est des1potikwte/ra, sive herilior, et plerumque in illis populis, ubi est dominatus, obtinet.
Hac occasione disputari posset de Electione, et Successione. Sed instituti ratio non patitur retexere aliis dicta. Obiter notamus:
1. Disputatinum hypotheses non esse importune ad exempla accommodandas, quod interdum fit, partim inepte, partim periculose. Nam Ratio et Utilitas Reip. est suprema in Politicis philosophandi Regula.
2. Repetenda itaque forte fuerint, quae ad hanc orationem Galbae nuper publice annotavimus.
3. Ubi simul illud obseruetur, interdum vocabula haec politicis usibus seruire artibusque. hîc e. g. Galba tamquam de Electione disserit, cum revera successionis negotium ageretur. Quando enim unus ex suo arbitrio potest successorem Rei pub. dare, sive id fiat per adoptionis modum, qui aequipollet successioni stirpis, sive per modum legis, Electio non habet locum, si velimus accurate agere. Itaque alibi notavimus aliqua, ad figuras
politicas Plinii in Panegyrico. ad de Annotat. 8. ad cap. 7. lib. 1. Annal. Tac.
4. Successionum materia est pars nobilissima iuris publici, late diffusa, et multis varietatibus involuta. Esse de ea certas regulas, in quovis Regno, publicae tranquillitatis interest. Illis legibus, nulla aliarum gentium iura, aut quae videntur naturae dictatis propius congruere, opponi possunt. Certus enim Rei pub. status, summa ratio est, adversus quam non valet subtilitas disputandi.
E. g. Lege Salica in Galliis prohibetur feminarum successio. E. frustra ibi disputaveris de habilitate, ut loquuntur, feminarum ad imperium: Quae utut certa sit, cum de iure loquimur, (quidquid enim in contrarium adfertur, ad quaestionem consilii pertinet) tamen hîc urgeri non potest, quia Resp. suam voluntatem sacrata perpetuaque lege sancivit, declaravitque. Ex diverso, ubi feminarum successio in usu est, ab exteris inepte, a civibus scelerate disputatur adversus hunc morem.
5. Successionum rationem, et quaestiones supra ea moveri solitas, cumprimis diligenter annotavit Grot. I. B. 2, 7. Arnis. relect. polit. 2. c. 2. Sed plurimum historia hic praestat et notitia moris legisque, quibus unaquaeque Res pub. utitur, tum controversiae celebriores super causa successionis agitatae.
V. Pro ingenio populorum, diversitas regiminis orta et usurpata videtur, quod Tacit us clare innuit. Hac occasione obiter
monemus: 1. Quantum ad disputationes de origine regnorum attinet, Ethnicorum Philosophiam non nisi coniecturis niti; quae adeo sunt variae, ut nonnumquam contraria illis placuisse sciamus. 2. Hypotheses illas non tam historiam spectare quam philosophiam, inquirendo sc. in id, quod rationi et naturae maxime videretur consentaneum. Qui modus tou= chthtikou= ex Platonis schola haustus, passim etiam in Aristotele observatur. 3. Itaque subest aliquid interdum veritatis. e. g. de Regnis Heroicis, de Regibus aureae aetatis, de Regno iustitiae fruendae causa constituto, etc. Esse enim ordinem imperandi et parendi, atque etiam regnum iuris Divini naturalis, et finem spectare naturae sociali maxime accommodatum, id est, iuris societatem, eumque ad finem obtinendum requirere modum optimum, tum in constituendis imperiis, tum administrandis; fuisse etiam, saeculis melioribus et vetustioribus, multas apud gentes regna et reges ad hanc formam, rationi praecipue congruentem, (in quantum humana infirmitas patitur) verissimum est. 4. His ex notitia Scr. S. addimus: Reges (etiam positivo iure Divino) a Deo institui ut regnent, et informari quomodo regnent. Ceterum qualia fuerint imperia e. g. ante Nimrodum, coniecturae res est, non scientiae. Verisimile est inter pios, moderatissimi imperii, et quasi patrii formam fuisse, neque diffusam ample potestatem imperandi; sed auctoritate Principum et Patriarcharum pleraque tractata:
Iuribus et vera potestate imperii penes Deum constituta, in forma regiminis Theocratici. si enim postea id duravit usque ad Reges (ut iura maiestatis accurate loquendo penes solum residerent Deum) nulla ratio patitur aliud opinari de temporibus antiquioribus, ubi itidem revelationes, et conversatio Dei cum Patriarchis obtinebant. In coetibus autem Cainitarum, quique deinceps a sanctiores Semi posteritate consuetudinem suam disiunxerant, ex arbitrio et libidine imperantium pleraque videntur pependisse.
VI. Quas apud gentes, haec vel illa species regni obtineat, suo loco infra dicetur.
VII. Continetur etiam in verbis Taciti illa quaestio, Dominatus an Regnum praestet? Quam Tacitus putat definiendam, exingenio parentium. quod supra etiam diximus, cum de comparatione formarum inter se facta esset mentio.
VIII. Quantum ad dignitatem attinet, ipsa vox seruitutis et servorum habet in se aliquid vile, et durum. etiam illud negari nequit, Dominatum viciniorem esse tyrannidi, et facile in eam degenerare, eoque nomine caute habendum, quod Claudius in animo habuit, cum Meherdatem instruit, 12. A, 11, 2.
IX. Non tamen inde recte infertur, omnem. Dominatum esse tyrannidem, sicut recte disputat Bodinus lib. 2. cap. 2. Recte etiam Grotius monet, I. B. 1, 3, 8. non esse universaliter verum,
omne regimen eius causa comparatum esse, qui regitur.
X. Virtus imperandi includitur in verbis Taciti. De quo argumento inter veteres Xenophon in Cyro suo, quem non immerito ad imaginem perfecti imperii scriptum existimant: Plutarchus passim: Synesius de Providentia, et de Regno: Dio Chrysostomus orat. de regno: Poetae, Panegyristae. Sed praesertim historicis, in ipso opere virtutem regiam demonstrantibus, opera danda.
Dictum obiter aliquid de loco Taciti Germ. 44, 3. et seq.
DE unico capite huius argumenti potissimum agendum est, quid in tyrannum et adversus tyrannidem liceat, vel non liceat. Huc enim Taciti nos loca vocant. Et tractata diligenter aliis non consultum est repetere.
Obiter monemus 1. in constituenda tyrannidis definitione plurimos aberrare, vel dum Aristotelis mentem nimis laxe e verbis interpretantur, et locis non satis inter se collatis: vel dum quicquid ad unam speciem Regni eiusque descriptionem, quam sibi faciunt, non congruit, statim tyrannicum esse autumant. sicut de Dominatu ante dictum est.
2. Omnino autem in typrannide describenda, iniuria et propositum iniuriae constans, quod nimirum pugnet cum iure Reip. aut civium, ratione regiminis, requiritur. Itaque nemo tyrannidem aestimare potest, nisi qui iura cuiusque status ex parte imperantium et parentium accurate cognoverit. Unde patet, non rectetyrannum dici statim, qui ex legibus positivis non imperat. His enim quidam principes soluti sunt, ex formula status et regni.
3. In imponendo tyranni titulo caute versandum est. Quo nomine laudari meretur Arnisaeus qui Relect. Polit. lib. 2. cap. 3. sect. 6. diligenter collegit illas cautiones, et observationes.
4. Unde simul illud patebit, non statim tyrannice fieri, quod est tyrannicum.
5. Proposita, facta, mores, arcana, artes Tyrannorum, vel Titulo vel Exercitio, vel in Pisistratismo, vel in Phalarismo occupatorum, Tacitus absque comparatione diligenter expressit. Sed ea peculiari dissertatione collecta et disposita, ut et artes Regias, proponemus.
Nunc ad quaestionem: quid in tyrannum Reip. ac civibus liceat, vel non liceat?
Vere et prudenter Bodinus 2. Polit. 5: Tyranni vox ignota, plerosque impulit in errorem, et in perniciem Principum multorum armavit. Itaque ex utraque parte in hactota distinctione, diligenter sunt expendenda facta, et conditio ac iura personae, quae tyrannus dicitur: et conditio ac iura civitatis civiumque, de quorum potestate in tyrannum quaetitur.
Albericus Gentilis de vi cinium in reg. semper iniusta, statum quaestionis ita format: De variis Principum generibus, et de variis generibus civium, non est hic nobis curiosius distinguendum, ubi indistincte quaerimus, si iusta esse vis civium possit unquam in Principem: et, nulla civium, nulla Principum habita distinctione, vim omnem civium semper iniustam esse in Principem defendimus. Incaute, et nescio qua affectatione compendii et securitatis ita loquitur. Qui enim omnem distinctionem tam asseverate abdicaverat, mox, et in ipso principio corrigit dictum, cum adicit: Monemus tamen, atque excipimus illa duo: nec esse de eo Principe quaestionem, qui magistratus magis, quam Princeps est: etsi Princeps, etsi etiam Rex, non magistratus appelletur. Sed neque de illo Principe loquimur, qui iudicem aliquem habet, aut custodem. At alterum quod monemus, ioc est, esse sane quaestionem istam de legitimo Principe, non de tyranno. verum de eo tamen legitimo, qui Principatum gerat tyrannice i. e. remp. laedat. (Dictum hac occasione aliquid de consuetudine philosophandi, quae in aliis quoque Alb. Gentilis scriptis observatur.)
Arnisaeus, cui multum in hoc argumento debet Resp. tractatu peculiari de auctoritate Principum in populum semper inviolabili cap. 1. statum ita format: utrum subditi regem legitimum, sidegeneret et improbe proaesit Reip. licita legitimave potestate, pro iure suo iudicare, et a solio pellere possint? hoc est, utrum subditis fas sit, ullo in casil arma induere contra iustum Principem?
Ex quibus apparet, quod diximus,
utrobique diligenter distinguendum esse: et de tyranno, et de civibus sive subditis.
Et de Principe quidem, qui potius est Magistratus, facilis est quaestio.
De Principe, qui ex parte maiestatem habet, ex parte ea penes alios remanente, non omnia quidem adeo sunt liquida, sed expediri tamen queunt 1. ex legibus Reip. fundamentalibus, quae plerumque in tali Reip. statu accurate rem definiunt. 2. tum quatenus invadit partem non suam. ita enim fit quodammodo invasor imperii alieni. confer Grot. I. B. 1, 4, 13. Videantur, quae disputat Ampliss. Carpzovius de Lege Reg. germ. cap. 14. sive ultimo: an resistendum Caesari, si contra Capitulationem agat? sect. 5. et 6. Consilium D. Lutheri, de quo etiam Bodinus p. 342. Arumae. I. P. volum. 4. discurs. 18.
Cumque qualitas Principis ex formula delati regni aestimanda sit, dubium non est, ubi Regnum ita defertur, ut committi possit, itemque ubi defertur sublege, qua subditis in certis casibus, resistendi potestas expresse reservatur; Principi vim facienti, aut in legem illam peccanti, vim opponi posse, aut iudicii severitatem intentari. vid. Grot. I. B. 1, 4, 12. et 14.
De Invasore etiam res est facilior, sive tyrannum titulo velis appellare. quamquam Bodinus de Rep. 2. 5. rigidius tractat illam quaestionem, an invasor, si consecuta fuerit approbatio imperii per suffragia civium, tamen occidi possit? itemque an praescriptio non nisi
centum annorum locum habeat in tali casu. Qua dere quaedam diximus annot. 2. ad. cap. 10. lib. 1. A. Tac. adde omnino Grot. I. B. 2, 4, 8. et I. B. 1, 4, 15. et seq. ubi quaestio de invasoribus nervosa brevitate explicatur. Brutus violentius philosophatur in Vindic. contra tyr. quaest. 3.
De Principe igitur iusto sermo est, i. e. re tali, non vocabulo, et de cuius Maiestate dubitari non potest.
Ex altera parte 1. non quaeritur de Peregrinis. (vid. Bodin. 2. 5. et Arnis. tract. dictoc. 1. §. 2.) Sed de civibus et subditis, qui possunt crimen maiestatis incurrere, resistendo principi.
2. De civibus subditisque vere et mere talibus; non deiis, qui participant iura maiestatis. unde Iacobus Magnae Britanniae Rex distinctione utrinque adhibita inscripsit tractatum: Ius liberae monarchiae, sive de mutuis Regis liberi et populinascendi conditione illi subditi officiis.
3. Videndum est etiam, an subditi universi plus iuris hic habeant, quam singuli? quod in terminis convenienter sumptis negandum est.
4. An Magistratus et officiarii, quos vulgo vocant, tamquam personae publicae plus iuris habeant in Principem, quam ceteri privati? N. Respectu Regis proprie dicti, omnes sunt privati. Hinc Plinius Paneg. 58. consules Rom. non oratorie sed politice vocat privatos.
Tertium caput huius quaestionis, consistit in causa resistendi, ex facto Principis. ubi quidam distinguunt vitia morum, a
tyrannide. quamquam vulgaris consuetudo, quidquid in Principibus arguit, tyrannidem vocat. Vera vox Bodin. 2, 5: ô quanta sit tyrannorum futura multitudo, si typrannos subditis occidere liceat! quam multi innocentes ac optimi Principes suorum conspir atione perituri! nam qui tributis et vectigalibus plus aequo cives urget, tyrannum vulgus appellat etc.
Huc pertinent illa facta Principis, e.g. si regnum, quod non habet alienabiliter, alienare conetur: si manifeste totius populi se hostem ferat etc. de quibus Grot. 1, 4, 10. et 11, It. si religionem falsam introducat, subditosque ad eam cogere velit. qua de re Theologi. Esse enim exempla et casus, ubi excusari possunt, qui tyrannidi restiterunt, non est abscisse negandum.
Quartum caput in modo resistendi explicando versatur. Nam quin subditi tyrannidi possint opponere preces, supplicationes, admonitiones, nihil obstat. Fuga etiam interdum satis locum habet, sed ea huc non pertinet. De resistendo enim agitur. Itaque nec illud proprie huc spectat cum quaeritur, de non-parendo, quando Rex iubet, quae Deus et natura vetant. Vis et arma vero an locum habeant, et quando, quaeritur. ubi scutum, quod favorabile prae ceteris armorum genus est, in extremis casibus aliqui permittunt; gladium negant. vid. Grot. I. B. 1, 4, 7.
His ita consideratis, ad quaestionem propositam respondent Negando, qui vera
religione sunt instructi, et vera philosophia eruditi, tum ingenio civili praedit.
Multum enim in hac quaestione prodest, cognoscere proposita et habitum animorum apud Disputantes. Nam qui Regium ius legitimum impugnant, subditis autem ius non legitimum vindicant, non sunt unius generis. 1. Enim quidam adulantur et seruiunt ea in re Pontificis Romani prodigiosae dominationi, cuius ista sunt huc pertinentia dictamina: Pontifex potest subditos adversus Reges legitimos armare, potest eos vinculo et iuramento fidelitatis soluere: subditis licet primo principem hareticum. (ita vocant, quicumque diversum in religione sentit) pro tyranno habere; deinde ei non obedire, imo (horrescoreferens) si videat privatus quisque, Principem nocere religioni Catholicae, licere ei, ut consilium capiat occidendi Principis, re tamen cum viris prudentibus communicata. Talia propugnarunt, Bellarminus, Cardinalis Perronius, et Iesuitae passim. videnda sunt praesertim, quae nuperis annis disputata sunt ab Academicis Parisiensibus Serbonicis contra Iesuitas. Contra hos, praeter Theologorum scripta, praesertim strinxit calamum Iacobus Magnae Brit. Rex, cui us aliquot opera in hanc rem exstant; et Guil. Barclaius adversus Monarchomachos. Adde disput. memorab. hae dere apud Gramond. anno huius saeculi X. et XXV.
2. Quidam odio regni potius quam tyrannidis, ingenio scilicet contumaci, et factioso
praediti, talibus scriptis tranquillitatem regnorum convellunt. Nescio an huc Buchananum referam, ob editum Dialog. de iure Regni Scot. certe malignitatem animi alias quoque prodidit. Si tamen velit quis humanius iudicare, et ad sequentem classem eum referre, nolo refragari.
3. Sunt enim inventi, qui partim pulchritudine philosophiae, quam imbiberant de optima regni specie, partim ad terrendos hac veluti Gorgone tyrannos, partim ad servanda privilegia, causae suae nimis seruierunt, In quibus omnibus propositis, speciosus liberatis titulus, et illecebra subest. Huc retulerit aliquis Hotomanni Franco-Galliam, et si qui sunt non multum dissimiles.
4. Nonnullos calor disputandi, adversus fautores et adulatores tyrannorum longius evexit. quod de auctore Anti-Machiavelli, Gentiletto sc. non absurde credideris.
5. Quibusdam religionem incipientem et adolescentem inter homines diversa sentientes, talibus schematibus munire, consilium et ius fuit. Hugonotis in Gallia id saepe tribuitur. Merito tamen viris gravibus religio fuerit, religionem cum praeiudicio iuris regii, quod et ipsum pars est religionis (sive de quo recte sentire, pars est religionis) tueri. Veritas enim adiumenta non nisi ex veritate petit.
6. Multi securitate quadam scribendi, sive potius describendi, aucto ritatem Scriptorum,
in quos inciderunt pro ratione amplexi, aliorum errores suos fecere.
Quid de innio Bruto dicemus, auctore Vindiciarum adversus tyrannos? in quo (sive is est Languetus (de quo non dubito) sive is, quem Grotius autumat in disussione Apologetici Rivetiani) videntur concurrere ea, quae 3. 4 5. loco sunt posita: si humanissime iudicandum sit. Scriptum tamen ipsum non sine ratione saepius seditiosis annumeratur, neque dubitandum est, in animo id praecipue habuisle Arnisaeum, cum tractatum suum, dicit oppositum Seditiosis quorundam scriptis, quiomnem Principum maiestatem subiciant censurae Ephororum et Populi.
Ponemus hypotheses eius praecipuas, quibus alienis aut falsis Gigantomachiam suam superstruit. Primo quidem speciose incedit disputando de iis, in quibus Rex praecipit Deo vetita, aut vetat Deo iussa; in quibus [Note: Huc pertinet illa libertas taci ta et reservata, quae nonmullis dicitur.] non oboediendum esse, nemo negat, 1. prw=ton yeu=dos et hypothesis primaria eius est, Populum esse Rege superiorem, quia omnes Reges a populo constituantur. hoc ad nauseam usque inculcat, refutatum Grotio I. B. 1, 3, 8. 2. Obligationem Regis et populi esse ubique aequaliter mutuam. Grot. 1, 3, 9. 3. Magistratus et officiarios esse Regm consortes, participes, regum ephoros, populum repraesentare, adeoque illo respectu regibus superiores. 4. REges omnes facit ministros populi, exsecutores et administratores. 5. Subditos ad oboedientiam, non ad seruitutem
teneri. 6. Fedus cum Deo, quo populus obligatur, male adversus Reges trahit. 7. Exemplis male utitur 1. vel quatenus a particulari ad universale concludit, 2. vel quatenus non recte explicat, sicut in regno Iudaico pleraque confundit 3. vel quatenus similitudinem a dissimillimis regnis, tamquam ad similliama petit. 8. Similitudines, ultra vim probandi similitudinibus indultam, extendit.
Habet 1. speciem et exemplum Regni, sive Principatus Romani. 2. Distinctionem inter Tyrannum et Principem, sive bonum malumque Principem. 3. item que inter vitia eius, si conferatur locus parallelus praescriptus cum hoc, et huius cap. v. 6. 4. Subditorum ius ad resistendum negatur; idque 5. eum refutatione praetextus.
Praenotandum; 1. Esse omnino consilia et artes gerendae Rei pub. unicuique formae sive statui accommodatas, res ipsa et consensus omnis saeculi non patitur ignorari.
2. Variis titulis nominibusque signari: quorum quaedam com~unia bonis malisque, apertis occultisque: quaedam illis, vel istis propria.
3. Inter titulos illos Arcanorum vocabulum celebre est. de quibus exstat Clapmarii libellus. De natura arcanorum ac discrimine satis egimus ad 1. A. Tac. 6.
4. Plerumque artes REgiae et Tyrannicae habent aliquid commune, ita ut differentiam usus demum et circumstantiae ostendant. Dictum hac occasione de Aristotel. V. polit. cap. 10. et 11.
5. Omnis aestimatio Artium Monarchicarum (ita enim generali voce appellabimus) exigenda est ad status cuiusque rationem, scopum et finem.
6. Itaque Tiberii quoque scopus fuit, Dominatio infinita, sive sine fine, quam appellat Tacitus 4. H. 8, 6. sed ut haberet schema et simulacrum libertatis, et optimi Principatus.
7. Seundum consilium, et consequentiae quodam genere, priori illi destinatum, est: nihil pensi moderatique habere, dummodo finis ille obtineretur, nihil illicitum, nihil turpe credere, quod eo pertineret, si modo colore aliquo in publicum aut praetextu posset praescribi.
8. Ex quo apparet hic concurrere artes tyrannicas ex una parte propositi Tiberiani, et natura principis, et flagranti desiderio obtinendi scopi: et artes REgias ex altera parte propositi, quae ad imaginem et schema Principatus pertinet. Conferatur locus Taciti 6. a. 51, 5.
9. Dummodo meminerimus unam candemque artem ex schemate publico, quod sibi induit, Regiam videri, et esse, si
hypothesis detrahatur: et simul revera Tyrannicam, si ex hypothesi Tyrannica aestimetur.
Faciemus membra huius breviarii ex praecipuis Rei pub. partibus, Illud per se erit manifestum, quae novo Principatui, quae adulto, quae personae, quae domui, quae dominationi, quae imperio propiora; quae item dignitati aut securitati destinata sint. Eamus cum eo in curiam; revertamur cum eo domum; inde quid ad populum, ad Provincias destinaverit molitusque sit, noscitabimus.
1. Quid Tiberio in curia et ad curiam propositum fuerit, ex consilio Sallustii Crispi explicari potest 1. A. 6. illius enim consilii regula in maximis Tiberio ac praecipuis fuit.
2. Sed quia tutiora sunt et efficaciora consilia status, cum ignorantur, simulavit aliud, quam in animo erat: et cum omnia Senatus arbitrio subtrahere, suo autem vindicare statuisset, quasi augere vellet Senatus Maiestatem et potestatem, prae se tulit. Huc pertinent, quod per Coss. ab initio statim omnia incepit, tamquam vetere Rep. 1. A. 7, 3.
3. Quod Aristooratiam suasit et commendavit 1. A. 11, 4.
4. Quod per Accismum plane recusavit imperium 1. A. 11. et seq. de quibus locis in annotatis nostris agitur.
5. quod non permisit in acta sua iurari tamquam incertus nec securus adhuc potentiae 1. A. 72, 2.
6. Certamina Senatorum non interrupit,
sed libere dissentientes cum silentio audivit, eaque simulacra libertatis Senatui praebuit. 1. A. 77, 2. 2. A. 35, 4.
7. Negotia ad Senatum disceptanda remisit 1. A. 79. 3. A. 690. It. 2. A. 30, 6.
8. Passus est secum et cum suis legibus, agi, domumque a Repub. distinxit 2. A. 34, 5. 2. A. 51, 3. 3. A. 24, 8. 4. A. 7, 1.
9. Adversus suam sententiam passus est quaedam decerni 2. A. 39, 6.
10. Ad Senatum quaedam maiora etiam reiccit 1 A. 25, 5. 2. A. 66, 1. 3. A. 10. 5.
11. Sententiarum libertatem noluit impedire exemplo suae et suorum sententiae 3. A. 22, 6.
12. Precibus a Senatu petit pro liberis privilegia 3. A. 29. et honores 3. A. 56, 5.
13. Queritur, quod Senatus cuncta curarum reiciat ad Principem 3. A. 35, 1.
14. Imo plane rogat, ut Consules, seu quis alius regimen rerum susciperet 4. A. 9, 2.
In his omnibus securitatem suam fundare voluit; ut his imaginibus allicefactus Senatus, sub schemate antiquae dignitatis, tamquam sub veste decora, seruitutem suam partim ignoraret, partim ferret patientius.
Interim ne his artibus vis Principatus resolueretur, miscuit artes directe Monarchicas.
15. Maxima quaeque sibi vindicando ac apud se retinendo. Hucspectat, quod in causa Hortali, inclinationem Senatus
incitamentum habuit promptius adversandi 2. A. 38, 1.
16. Quod suae potestatis eminentiam ex occasione graviter inculcavit 3. A. 53, 3.
17. quod in causa ad Senatum remissa omnia sibi integra postulavit 5. A. 5, 1.
18. quod libertatem egrediendi in dicenda sententia graviter perstrinxit 2. A. 33, 5.
19. quod arcana imperii statim et aliud agendo vindicavit 2. A. 36, 2.
Hinc subtilia et vera Taciti iudicia 2. A. 37, 1. 3. A. 60, 1.
1. Hic praecipua Tiberio Lex fuit, legum vim soluere, ac in se trahere, id ut securius et speciosius faceret,
2. Patrocinium et curam legum in multis suscepit: providit in iudiciis ut valerent 1. A. 75, 1.
3. Civilissima sententia professus est, minui iura, quoties gliscat potestas, nec uten. dum imperio, ubi legibus agi possit 3. A. 69, 3.
4. Passus est secum legibus agi, de quo cap. praeced. S.
5. Sed miscuit vim dominationis. itaque laetatus est, quod Senatus inter filios suos et leges disceptaret, et lex victa esset 2. A. 51, 3.
6. Alibi filios suos legibus solui rogavit 3. A. 29, 1.
7. Etiam aliquos amicitia Augustae supra leges efferri sivit 2. A. 34, 3. 3. A. 15, 1. 3. A. 17, 2.
8. Denique lege maiestatis, et delationibus tamquam una litura ceteras leges delevit. de qua re supra.
1. Quamquam autem, ut modo dictum est, libenter pateretur, suos super auctoritatem legum extolli, quatenu is honos in ipsum redire, et ad splendorem firmitatemque regnatricis domus pertinere videbatur; tamen, ne suae maiestati aut potestati praeiudicium inde crearetur, providens statuit: arcana domus ad arcana dominationis referri et exigi debere, inrque cognationis cedere iuribus imperii.
2. Hinc est quod arcanum dominationis, de non ingredienda, absque permissu Principis, Aegypto, a Germanico tentandum non fuisse, prae se tulit 2. A. 59, 3. et 4.
3. Neque supra suum fastigium extolli aut sibi aequari passus est Liviam 1. A. 14, 1. et 2. 5. A. 2, 1. etc. 3. A. 64, 2. aut Agrippinam 3, 4, 3. 1. A. 69, 3. aut liberos eius 4. A. 17, 2.
4. Germanici potentiam interrupit et imminuit 2. A. 26. 2. A. 42. aemulos ei dedit 2. A. 43, 6 et amolitus est eum periculisque obiecit 2. A. 51, 1. Quamquam quae ad Agrippinam et Germanicum pertinent, mere tyrannica sunt, sed sub colore politico usurpata.
5. Seiano matrimonium Liviae petenti negavit 4. A. 40.
6. Agrippinae votum de matrimonio, quo
putabat multum e Repub. peti, intervertit 4. A. 53.
1. Hic neminem eo usque attolli passus est, ut ipsi obligatus crederetur.
2. Talem iactantiam in Silio ferre non potuit 4. A. 18, 2.
3. Quamquam in exemplo Getulici, inflexit hanc suam monarchicam hypothesin callide, et tempori ptudenter cessit 6. A. 30.
4. Eminentium virorum ingenia noscere studuit, ut eos diligentius observaret 1. A. 13, 1. etc.
5. Hinc emissarii, omnia eorum dicta factaque scrutantes. Qua de re supra, cum de delatoribus ageretur.
6. Opes, virtutes, claritatem suspectavit, depressitque et imminuit tales quantum potuit.
7. Et quamquam omnia magistratuum munia occupaverat, tamen suam consulibus, suam praetoribus speciem reliquit, minorum quoque magistratuum potestatem exerceri passus est 4. A. 6, 4. neque infringi ius consulis sivit 4. A. 19, 2. consulatum quasi attollere videbatur, dum filium suum munia consulatus, absens ipse, solum implere voluit 3. A. 31, 2. licet revera Drusi auctoritas inde augebatur.
8. Invidiosa quaeque, castigationes, obiurgationes magistratibus per speciem augendae potestatis reliquit. 6. A. 13, 2. et 3. etiam suos damnandi officio subtraxit 3. A. 22, 6.
9. In partem favorabilium venire passus est, si laboriosa erant, et per modum ministerii, sicut 3. A. 28, 6. aliquando imaginem praebuit, quasi venissent in communionem, aut venire deberent, licet interim satis arcerentur, ut in largiendis praemiis et honoribus 3. A. 21, 3. 3. A. 35, 1.
10. Quia omnes viros illustres admittere ad Rem pub. periculosum suo, et novo, Principatui duxit, 1. mediocres potius quam excellentes ad curas publicas vocavit. 2. itemque obsequiosos et Principatui amicos. 2. A. 52, 6. 6. A. 39, 3. 3. eminentes autem sicut non admittebantur tatim 1. A. 80, 4: ita titulo tenus ac specie admissi videbantur, revera exclusi, dum retinebantur in verbe 1. A. 80, 5. 3. A. 47, 2. 4. idque ne agi videretur, penuriam idoneorum ad officia virorum questus est Princeps 6. A. 27, 3. 5. atque exorta negotia ardua dissimulabat 4. a. 74, 1.
11. Interim adiutores magnarum rerum, quibus carere magna nequeunt imperia, mirâ arte lecti. qualis Sallustius Crispus 3. A. 30. et Seianus 4. A. 1. iique publice honoribus ornati, postquam de fide eorum non est amplius dubitatum 3. A. 72, 3. 4. A. 2.
12. In puniendis magnis viris, imagine cognitionis lusit 3. A. 17, 6. etiam dilatione cognitionis 6. A. 23, 2. clandestinis quoque
poenis in secreta palatii parte locus fuit 2. A. 40, 6. Etiam signa mortis missa, et demonstrata potius quam illata mors 6. A. 40, 3.
Ad populum phaleras. Populi iura cum in se traxisset Tiberius, subinde tamen hominibus os sublevit, et vel fefellit plerosque aut placavit. Ita Comitiorum iuribus sibi vindicatis, imaginem tamen comitiorum sine re permisit, varioque vultu adornavit 1. A. 15. 1. A. 81.
2. Inanes populi rumores, super his et aliis negotiis neglexit, dicens in civitate libera liberas linguas esse oportere 2. A. 50, 2. (Confer Sueton. Tiber. 28.) ratus vulgus, fervidum verbis, nec ultra ausurum. 3. A. 10, 4. 3. A. 44, 4.
3. Variis imaginibus munificentiae et clementiae a sensu eius, quod agebatur, avertit populum; de qua re mox.
In militibus munimentum Principatus, praesertim in praetorianis: quos novis inramentis a se obstrictos, semper circa se habuit. 1. A. 7, 5.
2. Eorum curam et benevolentiam, anemine passus est captari. 6. A. 3, 2.
3. Exercitus per provincias ab initio principatus tumultuantes, mirâ arte et
temperamento compositas fefellit, adultoque Principaru reuocavit, quae ante concesserat. 1. A. 78, 3. 4.
4. Atque ut securior esset, maximis exercitibus filios praefecit 2. A. 44, 1. qui hac ratione et ipsi ad fastigium Maiestatis admovebantur paulatim.
Iam primum firmum illi destinatumque, astu res externas moliri, arma procul habere. 6. A 32, 1. 2. A. 65, et 67.
Ex hoc principio fluunt ista, quod Archelaum pridem sibi invisum structa fraude circumvenit 2. A. 42. quod Maroboduum illexit, cuius meminit Tacitus 2. A. 63, 4. et explicat Velleius 2. 129. 4. quod specie pacis firmandae discordiarum semina exteris iniecit per Drusum 2. A. 62, 1. 2. A. 46, 7. quod Artabano aemulum dedit. 6. A. 32, 5.
Tale est inventum a)poqew/s1ews2, et consecratio Augusti 1. A. 2, 1. et divini honores exacti vindicatique 1. A. 73, 2. et 3. 2. A. 50, 2. Augusti divinitas successoris munimentum scilicet fuit.
2. Hinc iudicia et lex Maiestatis immensum ampliata, de qua re supra.
3. Utramque autem paginam constituit simulatio et dissimulatio, quam per membra quaedam notabimus;
In occultanda animi sententia. Cum minime Regium duceret, sensus Principis profanis obtutibus patere, ambigua et implexa oratione usus est, qua sibi semper integram interpretationem reservavit 3. A. 51, 2. et eos, qui penetrassent aliquando in animum eius, aversando exterruit 4. A. 71, 3. Atque hancsimulationem non nisi cum vita dimisit 6. A. 50, 1. Qua re duo asssecutus est: Ut nullo se praeiudicio illigaret, expresse aut praecise agendo 3. A. 56, 3. et ut in aliorum mentes prorsus penetraret. 1. A. 7, 8.
Interim cum dignitatem curia, aut negotium auctoritatem postularet, speciosissimo ore, et compositis in publicam magnificentiam verbis utebatur. Dici enim non potest, quantum faciat ad vim imperii dictio honora, oratio favorabilis, speciosa responsio. Exempla in responsis, orationibus, epistolis, habes 1. A. 81, 3. 2. A. 26. et 36. et 43, 1. 3. A. 6. et 12. et 47, 2. et 53. et 69. 4. A. 37. et 40. 6. A. 29, 3.
Virtutes artificio se et ad splendorem Maiestatis usumque regnandi dispensavit e. g. Clementiam 2. A. 40, 7. 2. A. 42, 2. 3. A. 18, 2. 3. A. 69. 4. A. 31.
Liberalitatem et munificenriam. 1. A. 75. 2. 2. A. 37. et 38. 2. A. 47. et 48. et 50. 2. A. 86. et 87. 4. A. 64, 2. 6. A. 17. 6. A. 45, 2. ut populus tempestive laetioribus factis recrearetur. Iustitiam erga exteros etiam prae se tulir. cum enim plerumque fraudibus uti destinasset, gloriose flexit, et proditionem in Arminium oblatam respuit. 2. A. 88, 1. et 2. Domi autem cum tristiora exempla edidisset, ministros facinorum atrocium, veluti piaculares victimas, votis et affectibus populi, populariter scilicet immolavit. 3. A. 37, 1. 6. A. 26. et 30. Speciem modestiae et magnanimitatis vide 4. A. 8. 4. A. 13, 1. 5. A. 2, 1.
Talia sunt inventa: Adulationes reprimere et tolerare. 2. A. 87, 3. 3. A. 47, 5. 3. A. 59, 2. 3. A. 65. 3. 3. A. 71. 6. A. 2. et 3. tristia occultare 1. A. 24, 1.
Maiestatem ex longinquo militibus ostentare. 1. A. 47. et absentia apud cives integrare. 4. A. 4. 4. A. 57, 2.
Caput rerum non omittere, arcemque imperii insidere 1. A. 47, 1. fortuita quaeque in gloriam trahere. 2. A. 84, 2.
Sacra imperii et pignora tam divina quam humana obtegere. 1. A. 76, 2. talia partim in annot atis ad Tacitum explicavimus copiose, partim ex Clapm. Arc. peti debere indicavimus.
TAcitus prudentiam Politici in Repub. Aristocratica hoc fine terminavit, ut qui Senatus et optimatium ingenia maxime perdidicerant, callidos temporum et sapientes creditos dicat.
Ad hunc locum annotabimus hac vice, sive potius explicabimus, quae continentur illis verbis. Si prius monuerimus, disputationes generales de Aristocratia aliunde petendas esse. e. g. An et ubi Aristoteles ex professo de Aristocratia egerit? An recte definiverit eam, et quomodo omnino definienda sit? An Oligarchiae vocabulum recte Aristo. cratiae aptetur? Quae sint Aristocratiae com~oda et incommoda? Quae sit Oligarchia specialiter ita dicta, et quot sint eius gradus? etc.
Haec, ne multos nunc citemus, petenda sunt partim ex Bodin. de Rep. 2, 6. et 6. 5. partim ex Arnis. Relect. Polit. 2. 4. ubi etiam pro Aristotele, et contra eum disputatur.
Notanda 1. communis u(po/qes1is2, sermonem esse de prudentia politica speciali ex parte sumpta, cum e. g. qui in Repub. Aristocratica
vivit, non contentus generalibus regulis et noitiis politicis, seorsum diligenter et accurate, quae ad Aristocratiam pertinent, comprehendit animo, indicioque discernit. Idem de eo scilicet censendum est, qui in Democratia naturam vulgi probe cognovit, rerumque popularium peritus est, qualem Livius (3, 51.) Icilium describit. idem de regno censendum est.
2. Atque talis prudentiae propositum studiumque viro politioco demum dignum esse iudicat: Hanc veram et vitae accommodatam cui lem sapientiam laudat.
3. Quippe genuinum prudentiae politicae characterem definiri calliditate, hoc est, sollerti intelligentia temporum: scilicet sapiens politicus, sui saeculi, suae Reip. suorum temporum homo esse debet; Neque quae illi et isti, sed praecipue, quae suae Reip. usui sunt, sive quae suae Rei pub. indoles, ingenium, habitus, nosse debet.
4. Haec calliditas sive profundiot et sollertior quaedam sapientia dicitur: quia ingenio callido sive sollerti sagacique, studioque et observatione singulari opus est, non tantum ad noscendam Rei pub. formam, quae saepe aliud schema praefert, et diversum a naturae suae rationibus, sed ad interiora momenta cuiusque formae et status perscrutanda.
5. Accedit alia difficultas, a tempore. Unde temporum callidos vocat tales politicos. Tempus enim sive cum manet forma Rei pub. multa inducit et interius insinuat, nova,
singularia, denique ad momenta status, quamquam in eadem forma manentis pertinentia: Sive cum formae aliquid accedit, vel temperamento, vel inclinatione, vel immutatione quacumque, temporis iste character et quasi partus est. Praecipuum Politici opus, tempore recte uti. Hinc Theophrastus quondam scripsit, politika\ pro\s2 tou\s2 kairou\s2, opus Politicorum ad tempora, scilicet quae essent in rep. inclinationes rerum et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque res postularet, sicut explicat Cicero de Finib. V.
6. Continetur itaque hac descriptione, proxima simul et potissima utilitas et virtus talis politicae, sive viti vere Politici: ut possit suae Reip utilis esse ac vere accommodatus.
7. Sed non oportet persunctoriam esse hancsapientiam. nam vox perdiscendi, accuratum quid et perfectum notat, simulque suppeditat deliberationem de praesidiis, causis et instrumentis talis sapientiae. quod membrum tamen in sequentia differemus. nunc autem de materia praesenti huius prudentiae dicemus
1. Coniungit Senatum et Optimates; quae duo alias diligenter distingui oportet, in hac materia de Aristocratia, quod recte monet Bodinus aliquoties. Neque enim statim optimates sunt, qui Senatus nomine indicantur: neque in statu optimatum, semper idem sunt, lenatus et optimates. Sed in Repub. Rom.
eo tempore, quo Aristocratia valuit, sive praevaluit, non alii Optimates, quam Patres sive Senatus. unde, etiam cum de mixtura sermo est, pars Aristocratica semper senatorum et Patrum titulo indicari solet Romanis Soriptoribus.
2. Intelligit autem totam rem Aristocraticam, sive totam prudentiam Aristocratiae debitam ac destinatam.
3. Quod ingeniorum potissimum designatione et vocabulo definit, iderudite, nec minus philosophice factum, putare fas est. In forma enim Reip. tum constituenda (quando praesertim de inclinatione aut mutatione quadam agitur) tum moderanda, habitus ingenii multum potest, imo omnia regit.
4. Non enim ingenium hic de naturali facultate illa, sed de morali dispositione, certisque ingenii propositis, studiis, votis, regulis, ad certas actiones, aut finem practicum directis accipi debet.
5. Quasi quis specialius interpretando diceret: ingenia Senatus et Optimatium, esse hoc loco, omnia illa proposita, studia, inclin ationes, inventa, regulas, artes, moresque, quibus viri vere Aristocratici, ad Aristocratiae statum vel instituendum vel firmandum administrandumque, habitum suarum actionum, suaeque politicae, ut sic dicam, formant instruuntque.
6. Considerabimus quaedam potiora et in summam colligemus. Partiemur ita, ut quaedam referamus ad ingenium ipsius Aristocratiae:
nonnulla ad ingenia optimatium, sive qui Aristocratiam constituunt, eique praesunt.
7. In Aristocratia, quo maior habetur virtutis ratio, eo firmior sperari potest status. Itaque quum ex optimis simpliciter vix unquaem constitui Resp. Aristocratica potest, tamen cum genere aut divitiis, coniungi debet requisitum integrae famae, et vita sine labe acta.
8. Adeoque leges ferendae, quibus virtus et honestas optimatum severe custodiatur. Huc enim proprie spectat lex illa Rom. ap. Cic. 3. de ll. is ordo vitio careto. Ceteris specimen esto. Et in formula censoribus praescripta: probrum in Senatu ne relinquunto.
9. Cumque omnia in hocstatu ad gravitatem et auctoritatem referenda sint, maximum opus, et consilii summa in eo esse debet, ut legitimum intervallum, inter populum et patres constituatur, et custodiatur.
10. Idque cum differentia quadam et diversitate a regno. Licet enim maiestas Aristocratica Patrum eadem sit, quae Regis in Regno, si vim et naturam ipsam spectes; tamen forma et schema, et facies diversa est, et ad civilem aequalitatem propius accedit. Rex e sublimi venerandus conspicitur: Optimates e proximo, et quasi inter cives praefulgent. Hinc omnis Regni species invisa in optimatibus. quod exemplo Decemuirorum Livius ostendit III, 36.
11. Licet autem fundamentalis ratio status Aristocratici sit, plebem a communicatione
honorum et potestatis discludere, numquam tamen procedit illud consilium, nisi populo tam voluntas imperandi, quam potestas adimatur. Quod fit per temperationem quandam Democraticam quam vocant, aut per simulacra Democratica, qualia vide ap. Clapm. Arcan. II, 1. et seq. Ita Bodinus de Rep. VI, 4. laudat Remp. Venetam; quod cum plebe communicet minores aliquot magistratus et curationes, locupletiores autem e plebe affinitatibus conciliet Patriciis, et pecunias mutuo ab ipsis sumat.
12. Igitur, cum auctoritas patrum et sanctitas in maius extollitur, et schematibus quibusdam exornatur, semper videndum nequid nimis. i.e. ne populus sentiat aut credat, in contemptum suum, aut iniuriam talia excogitari aut usurpari. Exempla habemus in causa Auspiciorum et Matrimoniorum. ap. Liu. lib. 4. et 6. Auspicia quidem adeo propria patribus erant, ut, non solum quos populus creabat patritios magistratus, non aliter quam auspicato crearet; sed patres quoque ipsi suffragio populi auspicato interregem proderent, et privatim auspicia haberent, quae plebeii ne in magistratibus quidem habebant; sicut vere praedicat Appius apud Lia. 6, 41. Sed in hac re inculcanda, non temperatum est verbis ad contemptum plebis per4tinentibus. sicut et in causa matrimoniorum accidit. Illustris locus est ap. Liu. IV, 5.
13. Dum de honoribus sermo est, non omittenda videtur ars illa, qua optimates usi sunt in submovenda a magistratibus plebe,d apud
Liu. 4, 55. et 57. verba Historici sunt: artem adhibitam ferunt a patriciis, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis, taedio sordium in quibusdam insignium, populum a publicis avertissent. Et postea: itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium etiam dignorum taedium fecerunt: sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset.
14. Tota igitur a)ntipragi/a Aristocratica adversus plebem, quantum fieri potest, occulte potius, quam aperte exercenda; nec speciem certaminis, aut oppositionis, sed formam studii in Remp. et curae pro populo habere debet.
15. Est autem illa Antipragia facilior, exercerique rectius et plenius potest in Aristocratia vere et mere tali. At ubi mixtus est status populariter, res vehementer ardua.
16. Inter duo quippe ancipitia, cedendo et indulgendo interdum placatur populus, sicut ap. Liu. industria, aequitas, altitudoque animi ín populo laudatur 4, 6. dum contentus fuit quod ratio habita esset plebeiorum in comitiis; omnesque patricios creavit: interdum vero indulgendo cedendoque ad plus petendum irritatur, sicut multoties accidit.
17. Adeo moder atio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando, ita se quisque extollit, ut deprimat alium, in difficili est; cavendoque ne metuant homines, metuendos ultro se efficiunt: et iniuriam a nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati
necesse sit, iniungimus aliis.Quod gravissimum de tali statu Livii iudicium est 3, 65. Confer 3, 63.
18. Talia enim certamina in factiones degenerant, inter quas Aristocraticae auctoritati nihil tutum et firmum est. Hinc non veretur Sallustius orat. 2 de Rep. ord. pronuntiare, in talibus certaminibus, semper nobilitatis opes diminutas, et ius populi amplificatum esse. Quod de summa talium certaminum est verissimum Quae tamen vitari vix poterunt in Rep. Aristocratica populariter mixta. Hinc omnes patriciorum artes paene coniunctae ap. Romanos, neque tamen in tranquillo locari potuit Resp. quin statim prior tempestas consurgeret.
19. Saepius tamen in talibus certaminibus moderatio Patrum laudari potest quam asperitas. sicut infra exemplum Quintii ostendet. Unde ap. Liu. 3, 67. bene dicitur: Discordia ordinum est venenum urbis huius; patrum ac plebis certamina, dum nec patriciis imperii, nec populo libertatis modus est. Rogatur ergo ab ipsis Optimatibus Appius ap. Liu. 2, 57. ut tantam consularem maiestatem esse vellet, quanta in concorde civitate esse posset. dum tribuni consulesque ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse virium in medio, distractam laceratamque Remp. per magistratus: magis, quorum in manu sit, quam ut incolumis sit, quaeri. confer Sallust. lugurth. 41.
20. Erat quidem sollennis ars Patriciorum in concertationibus eiusmodi, tribunos disiungere, et aliquem ex collegio tribunorum
suis partibus conciliare, ut intercessione eius, ceterorum collegarum adversus Patres molitiones reprimerentur. Confer Liu. 2, 44. ubi Ap. Claudius: victam tribunitiam potestatem dicit, in praesentia, re ipsa; exemplo in perpetuum: quando inventum sit, suis ipsam viribus dissolui. neque enim unquam defuturum, qui gratiam partis bono publico velit quaesitam; et plures si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore; et unum vel adversus omnes satis esse. adde cap. 56. et alia loca. Interim tamen id telum Aristocraticum, gliscente certaminis pertinacia, ad extremum non valuit. sicut discas licet ex Liu. 6, 35. et 36.
21. Praecipuum itaque firmamentum omnis Aristocratiae est concordia ordinum, si mixtus sit status; aut optimatum inter se, si pura sit Aristocratia. Hinc leges severissimae et sanctissimae ferendae sunt, quibus inter optimates concordia illibata sancitur, aut ubi labare coepit, statim et priusquam in nervum res erumpat, reconcinnetur. Non enim semper sperari potest, nisi legibus sanciatur, egregia illa moderatio, quam in patribus et magistratibus Livius describit lib. 6. cap. 6: collegae Camilli fatentur, sibi destinatum in animo esse, Camillo submittere imperium, nec quidquam de maiestate sua detr actum credere, quod maiestati eius viri concessissent. Vereque tunciactatum est, a patribus: Se bene sperare et de bello et de pace, universaque Rep. nec dictatore unquam opus fore Reip. si tales viros in magistratu habeat, tam cencordibus animis iunctos: parere atque imperare
iuxta paratos, laudemque potius conferentes in medium, quam ex communi ad se trahentes. Confer utile exemplum ap. Liu. 3, 70.
22. Huic concordiae vehementer inseruiet, si singulorum optimatium ambitioni itidem validus obex ponatur. In quam rem complures sunt artes: ut, cum magnis imperiis et magistratibus modus imponitur, ex collegarum aequato iure; cum honorum inania interdum eo magis multiplicantur, quo plus potestati detrahitur. Unde observatio Aristocraticae Politicae: Quo plus speciei et honoris in uno aut altero fulget, eo minus iuris sive virium subesse, et contra. Censura etiam optimatum actionibus destinanda est, an se teneant intra concessa legibus, quas semel impune egredi non liceat. Largitiones praesertim vitandae.
23. Puniendi tamen sunt saepius clanculum, neque supplicio capitali facile, si Politicos hic auscultamus. quamquam hae talia, temporum et negotiorum conditioni aptari debent.
24. Disciplina curiae severissime et compositissime sancienda. Altercationibus enim curiae saepe ad factiones venitur.
25. Circa familias porro singularis cura versari debet, ne factionibus occasio patefiat ex iure illimitato et libero nobilium familiarum. Illustrat hoc exemplo Reip. Venetae Ianus Langlaeus Semestr. 7, 3. ubi disputat: Fratres duos in consessu, Senatoria aut alia dignitate ornari non debere.
26. Inter praecipuas observationes est illa Bodini VI, 4: Optimatum coetibus magistr atum aliquem perpetuum (ex optimatibus sc.) praeesse oportere, veluti cardinem fixam, in quo civit as magistratibus perpetua varietate mutatis acquiescat. Hinc pendet etiam
27. Ut summa quaeque in Rep. et arcana imperii non in toto coetu, sed inter paucos deliberentur, quod Venetis usitatum. nam inter plures perturbatur exitus consiliorum. Addi tamen debet repagulum licentiae et abusus.
28. An felicior et stabilior sit Aristocratia, quae paucioribus optimatibus permissa est, quam quae pluribus, disputari etiam solet. Prius Bodino placet 2, 6. contra quem disputat Arnisaeus. Fortasse tamen non manet disputatio in statu controversiae, et terminis praecise sumptis.
29. Summa omnis administrationis Aristocraticae est; ne Principes sive Optimates inter se dissentiant; et ne plebi iniuria fieri videatur. Ex quibus rebus mutationes exsistunt.
Hactenus de iis, quae ad ingenium Aristocratiae referuntur, quaedam annotavimus. sequuntur, quae ad ingenia optimatum pertinent.
1. Ingenia optimatum non vane (sicut Bodinus autumat, dum definitionem Reip. ex virtute sic fieri credit) Cicero in oratione pro Sextio prolixe, et reconditis sententiis ita describit, ut pro optimatibus habeat, qui Reip.
student, eiusque dignitatem et securitatem, optimis consiliis, artibus, actionibus, iunare et ornare, sibi proponunt. Ita enim secernuntur a vulgo, cui Resp. parum curae. Verissimum itaque est, hunc praecipue characterem aristocraticum esse, Reip. se totum tradere, inque eius commodis et usibus, omnem suam operam dignitatemque constituere.
2. Et quia de moribus propositisque moralibus et artibus hic sermo est (quas nemo, nisi sophistice excluserit) seorsum virtutes Aristocraticae sunt: Studium dignitatis, cura famae accuratior, auctoritatis patandae firmandaeque diligentia, gravitas, magnitudo animi, constantia, fides et amor in Remp. moderatio, prudentia, honestae artes et litterae, eloquentia, etc.
3. Exempli causa quaedam adducemus, potissimum ex Livio. Prodeat primum Quintius, cuius nobilis et huc proprie pertinens descriptio ap. Liu. 3, 69. explicata. confer praesertim IV, 11.
Camillus V, 21. 25. 27. 30. etc.
Seruilius et Ap. Claudius diversi 2, 23. et 27.
Id. Appius 2, 56. et 57. et 58.
Sempronius 4, 44.
Fabii 2, 47. et 3, 1.
Coriolanus 2, 34. et 35.
Aemilius 3, 1.
Adiciendum nunc est aliquid de praesidiis et instrumentis prudentiae Aristocraticae, ad
quae Tacitus nos vocat, dum perdiscenda ingenia optimatum monet.
1. Itaque Natura sive naturalis propensio inclinatioque huc pertinet, sicut de Claudiis fatetur Suetonius in Tiber. 2. ad quem locum, in dissert. nostra, alique annotata sunt.
2. Observatio diligens et experientia.
3. Studia et institutio. Dabimus summam. Pone hominem, ingenio civili et practico natum, adolescere ad latus virorum Politicorum, auctoritateque et usu praestantium, horum dicta, facta que observare; accedere studia, et civilis vitae rudimenta: tum studia continuari in ipsa dignitate et occupatione civili, quae nisi omnia coniungat, semper hebetior erit: habebis, quem quaeris.
Sed de studiis nunc est quaestio. ubi commendamus 1. Philosophiam de Aristocratia et Oligarchia (quarum altera ex altera recte intelligitur) ex optimis quibusque Scriptoribus Politicis repetitam.
2. Praesertim lectionem Historicorum, qui Resp. Aristocraticas aut mixtas, denique quaecumque liberae appellantur, descripserunt. E. g. Rom. Reip. historiam, ad expulsis Regibus usque ad Principatum Caesarum: in qua historia sine exemplo praecellit Livius; inde Dionysius Halicarnasseus, Sallustius etc. Historia Atheniensium, Lacedaemoniorum, etc. hodie Genuensium, Rhagusiorum, et inprimis Venetorum. etc.
3. In qualibus Historicis, singulari studio perdiscendae sunt Aristocraticae orationes, Optimatium. Quales in Livio multae sunt, eximiae;
de quibus non male possis dicere, quod de Pompeio Cicero ad Attic. I, 14: Tum Pompeius ma/l) a)ristokratikw=s2 (valde aristocratice) locutus est; Senatusque auctoritarem sibi omnibus inrebus maximam videri semperque visam esse respondit, et id multis verbis. Aliae etiam nimis aristocraticae videbuntur.
4. Epistolas Ciceronis ipsas, tum ad familiares, multas, tum ad Atticum plerasque, singulare huius studii praesidium pono. adeo sunt multa et egregie perscripta de studiis Principum. Orationes quoque eius, praesertim, pro Sextio, pro Milone, itemque Philippicae, plenae sunt philosophia Aristocratica. Scriptores vitarum multa habent huc pertinentia. Item Tractatus de Senatoribus et Senatoriis artibus. E. g. Laurentii Grimalii de Optimo Senatore. Adde Barclai. Icon. Anim. et Charact. Vellei. cap. 4.
MIxtus primo Seleuciae status ex Aristocratia et Democratia.
2. Inde convertitur status ex usu Dominantis Artabani, in Aristocratiam; ubi
Ratio status et consilium Dominationis, quo etiam Lacedaemonii olim usi, apud Diodor. Sic. 13. adde Xenoph. hist. Graec. lib. 6: Arrian. lib. 1. Grot. I. B. 3, 15, 8.
3. Democratiae natura Regno maxime discrepat. Huic membro insistemus.
Definitur autem Democratia per libertatem: Populi imperium iuxta libertatem est. De homonymia politica Libertatis videndus Grasvvinckelius Libert. Venet. Cap. 1.
Circa hanc versatur Prudentia democratica, quam Tacitus commendat loco supra laudato 4. A. 33. et Virtus Democratica, sius Popularitas.
Utrique opponitur Demagogica callidit as, et Tribunitia importunitas.
a Livio in exemplo Icilii describitur III, 51: popularium rerum peritia: a Tacito (4. A. 33.) notitia naturae vulgi, et quibus modis temperanter habeatur. ubi virtus democratica sive popularitas includitur. Rursus apud Liu. VI, 36. Sextius, Licinius, Fabius artifices iam tot annorum usu tractandi animos plebis, memorantur.
1. Notitiam generalem habet, non minus Principi ac optimatibus necessariam, quam Civibus Democraticis. Unde Lipsius inter fundamenta Politicae doctrinae eam commendavit et proposuit IV. Polit. 5.
Haec sicut abesse non debet, ita 2. Specialis
quaedam notitia Prudentiae Democraticae tribuenda est; i. e. quatenus se habeat populus circa Reip. administrationem, in statu populari. Tales sunt notae, quod
Libertatem omnis sui voti actusque finem proponit, in ea omne decus, omnem felicitatem constituit. Huc pertinet illud Cic. ex orat. de l. Agrar. contr. Rull. Quid tam populare quam libertas? quam non solum ab hominibus, verum etiam a bestiis expeti, atque omnibus rebus anteponi videmus.
Timet libertati, et in minimis maximis ei prospicit. Lui. 2, 2. Libertatis tunc prima cura erat, ac nesiio an nimis undique eam minimis quoque rebus muniendo, modum excesserint.
Hinc format sibi regulam sui status, et quasi iuris Democratici summam: Non esse in Rep. debere, unde periculum libertati foret: id summa ope tuendum esse, neque ullam rem, quae eo pertineat, contemnendam. Liu. ibid.
Vult coli et summam rerum quacumque occasione sibi vindicat: et, quoscumque obstare suae potentiae auctoritatique credidit, odit. Hinc suspiciones perpetuae, et sinistri rumores, calumniae, invidiae, odia, in eminentes illustresque viros. de qua re queritur Valerius apud Liu. 2, 7. Hincillud cap. 9: aequari summa infimis, nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat, in civit ate fore.
(Dictum hac occasione aliquid de Ostracismo.) In mixta Rep. Optimates non socios, sed adversarios credit. quod ex tota Liviana historia clarum est.
In certaminibus honorum et potestatis semper plus ultra tendit. Ap. Liu. IV, 54. a quaestuara communicata statim consulatum spectat.
In comitiis praesertim, dum regnum suum exercere vult, omnia non secundum leges, sed ex lubidine animi sui agitat. Vide Liu. V, 5.
Bellum facile sumit, sed taedio onerum militarium mox languescit. Hinc perpetua Romae contentio.
Neque in aliis magnis consiliis constantia utitur. Ex incertissimis sumit animos, aut ponit Liu. VI, 23.
Amat Sycophantas et Demagogos et vehementia eorum consilia. Saepius tamen eos prodit ac deserit, quod Memmius exprobrat apud Sallust. lugurth. 31.
Hanc partem prudentiae Tacitus ita describit. quibus modis natura vulgi temperanter habeatur. Indicans
1. Libertatis naturam, (quae libertas populari regimini est proposita) esse in genere rerum mediocritate et moderatione gaudentium. Itaque Rebusp. et earum saluti parum est idonea, nisi quodammodo inter ochlocraticam licentiam, et ubiectionem meram, loco constituatur medio.
2. Itaque Prudentiam Democraticam
totam in eo esse, ut naturam vulgi, quae immoderata est, ad libertatis verae indolem attemperet: ne a fine et scopo communi Rerump. quod est bonum publicum, et a fine peculiari Democratiae, quae est libertas, aberret ac degeneret. Utramque rem (et naturam libertatis moderatam, et naturam vulgi immoderatam) egregie expressit Livius XXIV, 25: Haec est natura multitudinis: aut seruit humiliter, aut superbe dominatur. Libertatem, quae media est, nec spernere modice, nec habere sciunt.
3. Igitur haec duo tam pugnantia temperamentum sc. libertatis; et intemperantiam popularis ingenii, in harmoniam Politicam, ad salutem Reip. et firmitatem Democratiae contemperare, opus est perdifficile et arduum prudentiae et virtutis, quam Democraticam vocamus.
4. Sed de Popularitate quidem, quae propria huius loci virtus est, in Commentario Nepotis abune tractavimus.
5. Illud obiter notamus, Prudentiam Democraticam in constituenda ab initio Democratia maxime cerni. Male enim instituunt ab initio Democratias, qui non ad Taciti illam regulam ita instituunt, ut vulgi natura legibus et institutis Reip. temperanter habeatur. Democratia enim mere talis, seu nimis Democratica, nec stabilis est, nec ad salutem publicam commode administrari potest.
6. Duo autem sunt temperamenta, ut sic dicam, in constituendis Democratiis: 1.
accuratissimae et sanctissimae leges, quibus populus cum summa potestate, summae potestatis modum accipit i. e. cum Maiestas quidem et summa potestas est penes populum; sed populus tamen, legibus fundamentalibus et sancte receptis adstringitur ad talem administrandi rationem, quae licentiae ochlocraticae viam occludit, et to\ me/trion tou= polite/umatos sive civilem temperatamque aequabiliter Reip. gerendae consuetudinem conservat. 2. Ipsius formulae temper amentum i. e. cum Democratia temperatur Aristocratice, et ad quandam honestatem civilem. Atque haec Solonis, Lycurgi et aliorum ex veteribus, qui Resp. condiderunt, sapientia fuit. a qua infeliciter alii recesserunt. Livius quoque promiscuam hominum colluviem Liberae Reip. parum idoneam censet II, 1. Hodie etiam vix invenitur Resp, Democratica, quae tantum et absolute ex libidine populi pendeat: sed, qui Dominus rerum est populus, sibimet ipse constituit Dominam, Legem; ut obtineat ex bonis temperatisque rationibus, id quod summa potestas in civili societate quaerit ac intendit. Quod contra e os notandum est, qui audito nomine Democratiae, statim nescio quam confusionem et vilitatem animo praecipiunt. cum deberent ante omnia disciplinam eius Democratiae inquirere.
Demagogica Callidit as et Importunitas. Quae quid differat, et in quantum abeat a
Prudentiae Democraticae proposito atque temperamento, vel ipsa nomina declarant.
Sunt autem Demagogi duces multitudinum, qui pretio (aut ambitione et lubidine prava) remp. vexare soliti er ant. de scribente Sallustio in Catil. 50. Horum mores artesque summatim sunt: Libertatem laxius interpretari, et licentia metiri: Temperamenta vel ad honestatem civium, vel ad auctoritatem magistratuum illustriumque virorum spectantia convellere: Blandimentis legum, quasi ad tuendam aut augendam libertatem, populum inescare; et ad perpetua cum eminentibus viris certamina assuefacere: Omnia magistratuum consilia et facta suspicionibus et sinistris interpretationibus onerare: Affectus plebis, spem metumque, inflare, superstitionibus, exhortationibus, figmentis: Democraticis praesidiis, non Democratice, sed ochlocratice uti: Criminando optimates, aut opulentos, favorem et gratiam vulgi captare: Pericula libertati immienentia fingere, seruitutem et regnum vaticinari: Eloquentia truci et feroci ubique uti: Contiones crebras habere. Quae, et id genus alia, habes apud Liu. in oratione Quintii III, 68: Tribuni vocis verborumque quantum voletis ingerent, et criminum in principes, et legum aliarum super alias, et contionum. Natura ita hoc comparatum est, ut qui apud multitudinem sua causa loquitur, gratior eo sit, cuius mens nihil praeter publicum commodum videt. nisi forte assentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis, nec in otio esse sinunt,
vestra vos causa incitare et stimulare put atis: Concitati, aut honori aut quaestui illis estis: et quia in concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malae rei se quam nullius, turbarum ac seditionum duces esse volunt. Adde bella tribunitia et artes apud Liu. II, 425 54. 55. lib. III, 9, 19, 65. lib. IV, 43, 44, 48, 54. lib. V, 2, 3. et seq. 11. Lib. VI, 5, 6, 27, 34, 35. et seq. lib. VII, 18, 21, 24. Lib. VIII, 12. lib. IX, 33, 34. lib. X, 6, 7, 8. Et quae Cicero, aliique auctores de Tribunitiis furoribus conqueruntur.
Demagogis maxima suas artes exercendi occasio in mixto statu, qualis Romae.
Ubi error, et morbus Reip. notandus; quod Tribunitiae potestati non est modus, qui libertati et tranquillitati conveniebat, impositus.
Utriusque autem et prudentiae Democraticae, et calliditatis Demagogicae praesidia, arcana et s1ofi/s1mata, itemque simulacra, ex parte notavit Clapmarius Arcan. III, 23. It. VI, 10. et seq. Quamquam haec talia vix est cognoscere, nisi in exemplis.
Igitur hic commendandi sunt I. plerique auctores antea in Politica Aristocratica commendati, ob causas antea explicatas, praesertim Livius, Halicarnasseus, Cicero. 2. Singulariter Atheniensium res hic nominari debent; cum Graecis Oratoribus, inter quos Demosthenes unus, omnem paenerem Democraticam optime est complexus; sicut ex
Historicis Thucydides eo nomine eximius habetur. Recentiores quoque addi historiae debent: Helueticae, etc.
apud Tacitum expendi merentur Democratiae Aristocraticetemperatae. de morib. Germ. cap. 11. adde Grot. Bat au. antiq. cap. 2.
Et Regula status (cap. 21, 2.) periculosiores esse immicitias iuxta libertatem. Sc. qui vulta Democratiam durabilem instituere, severissimis legibus inimicitiis et litibus, etiam in indicio obicem et modum ponere debet.
DE hac materia ex professo tractarunt singularibus operibus Tilemannus et Zieritius de conversionibus Rerum pub. Nos ad haec Taciti loca et exemplum Rom. Reip. quaedam annotabimus.
1. Loquitur Tacitus in utroque loco de conversionibus et mutationibus Reip. Rom. non de eversione: Haec enim alias distinguenda monuimus ad Curt. l. 4. 14. ubi in oratione Darii insignis de hac materia locus exstat.
2. Mutationum in eadem Repub. frequentiam et vices, ac varietatem notat. In omnes enim quodammodo formas, et formarum
vitia Res pub. Romana se convertit; e Monarchia in Tyrannidem: Abrogata Tyrannide, in libetatem Aristocratia: et Oligarchia, Democratia et Ochlocratia certatim eo contenderunt et rursus nova mutatione in Tyrannidem opus esset, donec illa Tyrannis in veram Monarchiam denique coaluit, magno argumento fragilitatis humanae, quae breves et mutabiles rerum vices habet.
3. Consequentia mutationum harum ad se invicem, indicatur, quam Polybius a)naku/klws1in vocat, de qua in annotatis nostris ad priora Taciti.
4. Causae potissimum observandae veniunt; Quarum supremam, fatum scilicet aut Dei voluntatem providentiamque omittit Tacitus, pro ratione instituti sui, quod ad propiores et Politicas causas quasdam referebatur. Agnoscit quidem causam causae, cum de bellis civilibus loquitur, iram Dei: sed eam explicare supra Ethnicorum captum est. Est autem Dei occupatio, ut breviter complectamur, in hac re talis:
Primo enim opibus et operibus humanis non minus quam vitae, quam corporibus modum posuit, omniaque post lapsum mortalitate et fragilitate damnavit: partim ut admonerentur hac rerum vicissitudine mortales, in quem statum peccando devenerint, nec minus proprium malum esse naturae corruptae, mutabilitatem rerum atque inconstantiam; quam proprium bonum erat innocentiae stabilitas rerum atque constantia: partim ut hoc
pacto durationi provideretur, quae iam non nisi fragilitate ipsa conservatur. Qua in re scilicet tum iustitia apparet, quae hominum scelera perpetua, et malae gestae Rei pub. errata mutationibus eiusmodi punit: tum clementia, quae emendatas ad hunc modum civitates denno consistere facit, instaurat, tuetur: Sicut morbis humani corporis, sanitatis obstacula saepe numero expiantur. Sicut autem in hoc opere providentiae, arcana quaedam et occulta est Dei occupatio, ad quam humana nequit perunire intelligentia: Ita hominum observationi satis clare proposuit hanc fatalis consequentiae seriem, ut omnes possint deprehendere, relinqui causis libere agentibus suam libertatem, libereque et ex proprii ingenii stimulis, vel foris adoriri Rem pub. qui exstinctam cupiunt, vel domi peccando errandoque debilitare, qui civilem morem acprudentiam, quibus stabilitur Res pub. violant: Deo tamen dirigente haec omnia et ordinante ad eventus suae iustitiae, sapientiae, clementiae consentaneos. Ethnici (et utinam tantum Ethnici) necessitatem fatalem fortihw=s2 et cum praeiudicio naturae libere agentis declarant.
Concurrere etiam Angelorum opera in hac re, tum bonorum tum malroum, satis constat: quorum hi peccata hominum incitando statumque Repub. deformando: illi Diabolicis conatibus resistendo insignem navant operam: cuius tamen specialior intelligentia supra hominum captum est. Sicut nec de certo
numero aut omnino definita certis Angelis occupatione pronuntiare, facile est.
Astris et sideribus hic tribuere aliquam vim, vanum est, ineptum, et naturae rei, de qua agitur, parum accommodatum. Nota L. Tarutii Firmani temeritatem, qui romae fata cecinit, de quo Cic. 2. de divinat. 47. Pet. Fab. Semest. 19. Simile exemplum Valentis apud Zonaram exstat Tom. 3. pag. 7.
Platonis opinio singularis est de numeris et annorum intervallis. vide lib. 8. de Repub. aenigma Philosophantibus propositum; videtur niti hypothesi harmoniae numerosae, universum hoc et omnia, quae in eo sunt conservantis: quam varie alii explicant, imo involuunt implicantque. vide Macrob. et inter Iudaeos Doctorem perpelxorum a Buxtorfio editum. Sunt alii numeri et periodi centenariae, ducentenariae, quinqua genariae etc. quibus mutationes Reruip. nonnulli, a posteriori ut arbitrantur prionrem aliquam causam ratiocinati, describunt. Huc alludit apud Curt. Darius, 230. annos imperii Persici nominans; exstantque observationes exemplorum in aximatibus Richteri, et alibi. Sed curiosior quam verior illa observatio est: certe ex causali quadam determinatione ad illa tempora adstringi nequit. (collata haec sententia cum opinione de annis Climactericis.)
Cum ergo ad ea, quae proprie humana sunt, accedimus, prima nobis causa occurrit, totius subiecti, quo Res pub. definitur, mutabilitas, inconstantia, variabilitas.
Humanae enim actiones, mores, consilia Rem pub. instituunt et administrant. His nihil est mobilius, incertius, inaequalius. Hinc interdum ne institui quidem Rem pub. videmus, ut durabilis esse queat aut aequabilis. quod de Rom. reip. mixtura post eiectos Reges verissimum est. Ne enim fieret, quod factum est, hoc est, ut modo Tribuni, modo Consules praevalerent, certe ab initio provisum oportuit. Atque hicinterdum fieri videmus, ut ipsa affectatione et proposito accuratissimae constitutionis fragilitati via et causa struatur. Exemplo valetudinis humanae, et iudicio Taciti 4. A. 33. 1. Succedit legum et civilis aequabilitatis neglectio. Nam legibus et civili aequabilitate constat et durat Res pub. hic spiritus et anima est, 1. exintentione Dei, harmonice Res pub. ordinantis. 2. Ex naturae socialis appetitu ad conformandam cinitatem divinae legi voluntatique. 3. Ex fine societatis omnis civilis. Hinc quantum disceditur, tantum a duratione et stabilitate Rei pub. disceditur.
Adversus hoc fulcrum Rerum pub. varios arietes admolitur humana improbitas. Ambitionis praesertim magna vis est et perptua. Haec est adversaria omnis harmoniae quatenus aequalitate constat. Hinc privatim ambitiosi ad donservationem intolerabiles, publice ambitiosi ad civilem coniunctionem immodici et graves. Periculum huius vitii in Repub. diligenter describit Sallustius; Tu hic causam interiorem observa: ceteris vitiis facilius leges medicinam faciunt; hoc sola coercet pietas et
virtus civilis animi singulari Dei munere concessa et a Deo erudita; est enim altissime humanis mentibus insitum et insatiabile. Ambitio pro varietate sui propositi, iperisque varia induit nomina: modo cum altiora cupit, elatio est: modo cum leges et regulas civilis moris gravate fert, incivilitas: modo cum obluctatur legibus, contumacia: modo cum auctoritatem et vires opes que struit, potentiae cupido vocatur, qui affectus praesertim Reip. est fatalis.
Haec cupido potentiae primo modestum sumit habitum, et auxilio legum meritisque ac civilibus officiis ad maiora gradum struit. Ubi nacta est gradum civili societati adhuc tolerabilem et accom~odatum, supra id, quod civile est, i.e. praesertim supra leges attolii cupit. Leges autem postquam semel impudenter transilierit, nullus modus aut finis superest.
Haec ambitio et cupido potentiae peperit alterum illud malum Rebus pub. mutandis fatale, discordiam ordinum et contentiones de Repub. Solet hoc maxime quidem in mixtis everire Rebus pub. sed in plerisque interim locus est ei malo. In regnis civiliter temperatis perpetua exempla in Romana historia: Livii praesertim Decasprima, abundat assiduis exemplis factionum et factiosorum certaminum (nam haec nomine difcordiae complectimur) inter partes Aristocraticas et Democraticas.
Haec certamina interdum in seditiosos tumultus evaserunt, quod praesertim tempore
Grachorum accidit, id est quod Tacitus intelligit per tentamenta civilium bellorum in Urbe ac foro. Vox tentamenta gradum gliscentis discordiae, et causam ulteriorum certaminum notat; quae bellis civilibus mox secuta sunt. Vell. in descript. Grach. sedit. notanter id observat.
Sepuuntur ipsa bella civilia, per quae Res pub. penitus agitari atque concuti coepit, donec Tyrannides quaedam invaluerunt, Cinnana. Mariana, Sullana. Sic Res pub. conversa est, et amissa liberata a sub statu deturbata: Sed non statim in novo confirmata et ordinata. Continuatio bellorum civilium diu impedivit nonae formae constitutionem.
Neque omittenda est inter canssas, quibus Res pub. mutatur, ipsius mutationis exemplum. Ferme enim hic fit, ut una mutatio sic causa alterius, sicut Romae Tyrannis causa fuit Oligarchiae, haec novae Tyrannidis etc.
Causas istas occasione locorum Taciti posuimus: quibus adde bellum externum, quo saepe victa Res pub. commutatur, convertitur, ac plane evertitur; luxuriam et alia vitia morum. non potest enim status Rei pub. fundari, nisi cum publice disciplina civitatis, et privatim morum probitas obtinet, qua dere eximie disscerit Cato apud Sallust. Cat. 52.
Ipsum senium et spontaneusinteritus Rerum public. aut mutatio nulla notabili causa exsistens, an recte a quibusdam statuatur, quaesitum obiter, et (accurate loquendo) negatum.
5. Occasiones mutationum Rei pub. cohaerent causis. e. g. Tacitus nominat 1. ipsam potentiae fortunaeque magnitudinem. Unde alibi explicatum para/dozon politicum: Numquam maiori in periculo esse Rem. quam cum ad summum est evecta; Difficilius enim retinetur quam comparatur potentia et felicitas ex natura ingenii humani. 2. Otium et securitatem ab omni periculo. confer Vell. princip. lib. 2 et Florum locis alibi productis. Liu. 30. 34. Tac. 15. A. 1, 3. et per hoc vitiorum, quibus evertuntur et concutiuntur Res pub. plura instrumenta et incitamenta, ambitionis praesertim, et certaminum de potentia, et luxuriae ignazuiaeque.
Triplex est: 1. antequam fiunt. 2. dum fiunt. 3. postquam factae sunt.
Antquam fiunt, divinatio illa Politica locum habet, quam in Cicerone laudat Cornelius Nepos Attic. 16. et de qua in Charact. Vell. cap. 2. aliquid diximus. Opus hic multâ Reip. peritiâ, sollertiâ, gravitate, diligentiâ, ne in alerutrmam partem aberretur; dum ex prava et periculosa Reip. dispositione iudici um de futuor colligitur.
Alii prodigiis signisque hic acttendunt. quae nec omnia spernenda, nec curiose observanda.
Dum fiunt, ipsa rerum confusio, et perturbatio, iudicium affectibus variis, et
multitudine casuum distrahit, redditque hanc rem, quod ad specialia attinet, satix difficilem.
Post eventum, momenta rei in eo vertuntur 1. ne pro confecto habeatur negotium, quod nondum confectum est; sive ne absoluta credatur mutatio, cuius cardo adhuc vertitur. 2. ne quis decipiatur vocabulis et figuris politicis, quibus prioris status imago, novae formae imponitur. Sicut Augustus, nomine Principis sub imperium plenissime monarchicum accepit remp. Sunt et aliae artes, quibus novi status species varie figuratur
1. Prima hic regula est, mutationibus et conversionibus causam non praebere.
2. Dum accidunt, qualicet, dehortari, et quatenus sine vi et turbis fieri potest, obsistere.
3 Si nulla obsistendi spes aut facultas, dare operam, ut quam minimo sonitu orbis ille in Rep. convertatur, ut loquitur Cicero ad Attic. 2. ep. 9.
4. Si iam facta est mutatio, quiescere et meminisse temporum, quibus natus sis. Stare enim omnes debemus, tamquam in orbe aliquo Reip. qui cum versatur, eam deligere partem, ad quam nos illius utilit as, salusque converterit. inquit rursus Cicero orat. pro Planc. 38.
5. Malis artibus, quas portendunt mutationes, gaudere, etiam bono fine, iis misceri,
aut in occasionem privatam uti, ab officio civis longe alienum est. Nam vi quidem regere patriam, aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est. Sallust. Iugurth. 3.
6. Constantia bonae mentis, modestia, pietate hic opus, ut Dei in talibus operibus tum institiam revereamur, tum correctionem patiamur, tum clementiam, praesertim cum in novum statum iam conversa Resp. et ex interitu servata est, adoremus.
7. Illud enim inci vilis et turbulentae fuerit contumaciae, semper obtrectare praesentem statum, et vincula eius, iam publica et civili religione astrita, assiduis molitionibus tentare. quae saepe novis et maioribus malis causam praebent. Sed de hac re alibi actum est.
8. Singulariter commendabilis est occupatio eorum, qui historiis et exemplis mutationum apud plerasque in terris gentes et aetates ob oculos positis, velut in theatro Providentiae divinae, contemplationibus in admirationem DEI cultumque, et profutura civili vitae consilia, rapientibus indulgent. Dixeris hanc speculationem vere practicam, et scholam minime otiosam.
De naturalibus conversionibus per consensum ultro factis, et a)lloiw/s1es1i Rerump. videndi supra laudati auctores et Bodin. de Rep. IV, 1.