HIc locus habet illas partes: 1. quae ita appellentur, et quomodo definiantur. Multi enim abutuntur hoc vocabulo, et regulas ordinarias consiliaque sollennia, ita appellant. Hac occasione Q. quomodo ex ordinariis arcanum fieri possit?
2. Distinctio arcanorum ap. Tacit. de qua egimus ad cap. 6. lib. 1. Annal.
3. Enumeratio Arcanorum Regiorum.
4. Enumeratio Arcanorum Tyrannicorum.
5. Enumeratio Arc anorum Herilium, quatenus Dominatus a Tyrannide distingitur.
6. Enumeratio Arcanorum Aristocratiocroum.
7. Enumeratio Arcanorum Oligarchicorum.
8. Enumeratio Arcanorum Popularium.
9. Enumeratio Arcanorum Ochlocraticorum.
10. Enumeratio Arcanorum mixti Status, pro diversitate mixturae.
11. Q. An simulacra Politica, et quomodo differant ab arcanis Politicis?
12. Arnoldi Clapmarii, opus de Arcanis: et de eo iudicium.
13. Cirsis huius philosophiae, in Besoldi discursu de Arcanis Rerump. demonstrata.
14. Gravium Virorum circa usum huius vocabuli, mos et ratio.
1. De originehuius appellationis.
2. Abusu eius tum in confusione cum Arcanis Abusu eius tum in confusione cum ordinariis regulis et consiliis politicus;
2. Abusu einus tum in exempla Antonii Palazzi
3. Nomina alia. Prudentia mixta, ap. Lips. lib. 4. Pol. c. 13. et 14.
(Dictum de illa tractatione.)
Prudentia extraordinaria, ap. Gabriel. Naudaeum
in Bibliographia Polirica. *sunupo)kris1is2 politikh\ ap. Polybium. vid. praef. Casauboni.
4. Scriptores huius argumenti, praeter dictos, Itali Bonaventura, Scipio Chiaromonti, Septalius.
(Dictum de singulis.)
5. Quae observanda circa hanc philosophiam, ostensum in libro Hippolithi a Lapide, in Prolegomenis, quae percurrebantur, 6. sectionibus constantia: Tum de exemplis, quae in ipsius operis parte secundâ pountur, disquisitum.
OMnis historia, praecipue ad institutionem Civilis prudentiae referenda est. In primis descriptiones singularum rerump. magno dischiplinae momento huc pertinent.
II. Non una huius generis ratio. In praecipuis istae; 1. per nudam descriptionem. 2. descriptio politice explicata et illustrate. 3. censura rerump. et kri/s1is2. 4. secundum et terium genus miscetur. Atque haec vel peculiari opere scribuntur, vel historicis operibus inseruntur.
In Veteribus habemus Aristotelis libr. 2. Polit. vere Criticum: ubi celebriores Resp. ad rationem civilis philosophiae examinat. Opus enim maius, descriptiones Rerum pub.
complexum 158 lap. Diogen. Laert. in Vita Aristotelis) interitt. Xenophon, duobus suavissimis opusculis, descripsit Remp. Lacedaemoniorum, et Atheniensium. Heraclidis Pontici de Rebusp. pauca supersunt fragmenta. Historiae autem pragmaticae plurimas inseruerunt Graeci et Latini descriptiones Rerump. vel nude (e. g. ap. Tac. 2. A. 60.) vel explicatius.
In Iunioribus, quidam Veteres Resp. explicarutn; quidam Novas.
Veterum Rerump. Scriptores e. g. habemus Ubbonem Emmium, qui Graecas Resp. descripsit. Addi debent Mursii Attica, et Laconica. Nicol. Cragii Resp. Spartana. Molitus est quaedam huius generis, successu impari, Keckermannus, et Arnisaeus. Hebraeorum Remp. descripserunt Bertramus, Sigonius, Cunaeus. Persarum Regium Principatum, ad exemplum exquisitae scriptionis, Brissonius. Remp. Romanam Wolfgang Lazius etc.
Novas Resp. descripsere, Boterus, Caspar Ens, Philippus Honorius, Gothfridus in Archontologia Cosmica, quibus cottidie aliqua accedunt. Exquisitiora sunt: Contareni Resp. Veneta. Smithi Anglia etc.
Historiis inseruerunt nobiles descriptiones Rerump. variarum tum alii, tum praecipue Thuanus.
(De cuius digressionibus huius generis dictum.)
Etiam fictis argumentis hic locus fuerit, Thomae Mori Utopia, Baconi Atlantis etc.
OMnino laudabilis est hoc loco Gabriel Naudaei Bibliographia Politica a doctissimo Conringio nuper denuo edita; una cm Grotiana Epistola, et Coleri de Studio Politico. Addatur eiusdem Conringii praefatio ad Foediam Politicam Scioppii.
Sed Bibliothecam Politicam ordinaturus, rationem habebit. I. Librorum Isagogicorum, de qualibus iam dictum. II. Librorum Dogmaticorum, qui vel praecepta scribunt, idque tum Epitomice, tum plenius Systematice; vel singulas materias exegetice ac diexodice tractant. III. Librorum Histericorum; quorum varia distinctio alibi copiose traditur. IV. Librorum qui acta continent publica, varii generis locique. V. Librorum certi temporis, personae, generis, gestae politica êpicrisi commentantium. VI. Librorum Dissertationes politicas varii generis continentium. VII. Librorum controversias de iure aliquo publico continentiu. praesertim domesticas: aut ius aliquod publicum demonstrantium explicantiumgqe.VIII. Librorum, qui privata iura et instituta, quatenus ad remp. spectant, varie comment antur. IX. Librorum, consilia iudicibus suggerentium. C. Librorum, consilia in publicis negotiis faciendis omitendisue suppeditantium. XI. Librorum, Secretapolitica continentium. XII. Librorum, eloquentiam civilem iuvantiium. XIII. Librorum miscellaneorum.
FINIS.