10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBER VI.

CAPUT I. De Civium numero et qualitate.

[Note: In administratione Rei publicae respicitur] HOc libro agendum est I. De Civium numero et qualitate. II. De Loco Civitatis. III. De partibus Civitatis, ex praecipuis actionibus, quas certa hominum genera, in certis rebus obeant, necesse est.

Incipendum est de Civium numero, et qualitate. [Note: 1. ad numerum civium.] litate. Ac de numero quidem non opus erit multa verba facere. Nihil enim simpliciter pronuntiari potest. Et iam supra, cum de potentia ageretur, fundamenta huius philosophiae [Note: 7. Polit. 4. ] iacta sunt. Aristotelis regulae hae sunt: 1. distinguendam esse frequentiam, a


page 251, image: s267

magnitudine civitatis. Non enim, illâ positâ, statim hanc sequi 2. in numero modum optandum; immodice enim numerosas Civitates, vix ad eunomi/an comparatas esse. Adduntur et aliae rationes, quas ibi videre est. 3. Multitudinem sive numerum civium definiri, praesertim inde, si instructus ille coetus sit rebus ad beate vivendum pertinentibus.

[Note: 2. ad qualitatem civium. 7. Pol. 7.] At qualitatem Civium, ad duo capita refert Aristoteles: ut sint. 1. dianohtikoi\, intelligentia praediti, dociles. minime hebetes: 2. qumoeidei=s2 animosi, fortes, impavidi.

(Ratio huius philosophiae explicata)

Coniunctim sunt haec exaudienda, non alterutrum seorsum. Quod Aristoteles exemplo Asiaticorum, et Europaeorum illustrat: Graecos autem, ceu utroque praeditos, suo more dilaudat.

Ut autem tales sint Cives aut fiant, partim natura et ingenium praesto est; partim disciplina adhiberi debet.

De Natura et ingenio diversorum populorum, actum est in Politicis Lipsianis; allatis cautelis. collegitque ad hoc caput, aliqua Piccartus, addantur etiam Ioach. Camerarius, et Sepulueda.

De Disciplina notandum. 1. naturam disciplinâ facile emendari, et ad utrumque institui. 2. disciplinam illam partim confieri legibus huc relatus; partim 3. educatione, Scholis, moribus. 4. genio setculi mutato.


page 252, image: s268

CAP. II. De Loco Civitatis.

[Note: 3. ad Locum Civitatis:] LOcum Civitatis diligenter tractat Aristoteles lib. 7. Pol. c. 11. Et dicta sunt supra a nobis pleraque. lib. 4. c. 6.

Quae autem de loco Urbis eximiae dici solent, etiam ad Civitatem totam, sensu politico acceptam, pertinere possunt.

In loco igitur totius Civitatis spectatur: 1. Salubritas. Ita provinciae quaedam, gravioris caeli apud Suetonium memorantur: Ut, si magna Civitas, sit pleraque parte salubris, etiamsi quaedam loca insalubria occurrant. 2. Sufficientia rerum necessariarum et utilium; tum colligendarum, tum communicandarum. hoc sensu: Si talia locus civitatis vel ferat, vel facile importanda aut communicanda admittat. 3. Defendionis facultas De qua supra. Add. Aristoteles lib. 7. c. 5. et. 6. cum Interpretum annotatis.


page 253, image: s269

DIGRESSIO DE CIVITATE MARITIMA.

CAPUT I. Vocum explicationem praemittit.

CIuitas hic vocatur, ut ex disciplina, supra traditâ patere potest, quae suis ipsa auspiciis, suis legibus utitur, totumque et separatum ab aliis, civilis consociationis corpus constituit; neque ut pars alterius corporis spectatur. Qua ratione ab urbe quid differat, manifestum est: quamquam fieri poslet, ut civitas integra unius urbis ambitu contineretur. Saepius tamen Civitas, ut nunc accipitur, amplioribus spatiis, agro, pagis, vicis, urbibus, plurbus paucioribus describi creditur.

Maritima autem Civitas dicitur, quam [Note: ???] vel tota amplectitur Amphitrite, ut Insula sit; vel ex maxima parte, ut Peninsula habeatur; vel notabili loco, et ad accedendum egrediendumque opportuno, alluit mare. Nam et huic generi favet usus et consuetudo loquentium, scribentium, negotiantium. Quinimo, si Civitas habet urbem aut urbes maritimas, utitur illa in parte iis rationibus, quibus uti licet toti, si tota maritima sit Videre licet pulderrimam quaestionem, de


page 254, image: s270

[Note: lib. 22. c. 41. cap. 20. n. 115. usque ad 127.] Pharoinsula et Heptastadio, apud Ammianum Marcellinum: disceptatam Ioanni Gryphiandro, in erudito de Insulis Commentario. Quid? si quis destitutam Cleopatram tueatur? Liceat hoc facere, sicut in iudicio nemini patronus invideri solet.

Permiscetur autem persaepe haec quaestio, cum de commodis incommodisue, situs maritimi, vel urbis, vel totius civitatis exemplo, disputatur: sicut videre est, apud Interpretes [Note: ad lib. 7. Polit. c. 6.] Aristotelis. Et sane pleraque, quae de urbibus maritimis dici possunt, sua quadam ratione ad totas, etiam maximas, civitates pertinent. nisi quod Civitates et regna, anti quitus suas sedes adepta, non opus habent illa deliberatione, de situ eligendo, sicut interdum de Urbe, consultation incidit, penes mare nesit, an ab eo longius propiusue constituenda. [Note: Ad Attic. lib. 6. ep. 2. ] Et quamquam apud Ciceronem Dicaearchus, et in principio libri quarti, de legibus Plato, maritimum situm non valde probent: nos tamen eum hac vice commendabimus, et ad amplitudinem Civitatis, ac potentiam haud paulo plus conferre, quam situm mediterraneum, statuemus.

CAP. II. Quâ formâ rei publicae Civitas Maritima utatur, an intersit. Nullam formam excludi, neque comparationem


page 255, image: s271

in derecte peti in hoc negotio. Legibus tamen in quavis forma opus esse, rem maritimam regentibus. Discerni illas leges varie.

QUâ formâ autem rei publicae Civitas maritima utatur, parum refert. Omnem enim rei publicae formam, ei aptam esse, praeterquam, quod usu magistro docemur, nulla dubitandi ratio ostendi potest.

Quanqu am enim Libertatem et plurium regimen aliquis praeferre videatur posse, ex illa [Note: cap. 7.] ratione, quâ Sallustius in Catilina utitur, quando exactis regibus; homines magis ingenium in promptu babuisse, et se suaque magis extollere coepisse, putat; id quod etiam Belgarum exemplo, postquam Hispanicâ ditione exempti sunt, nonnulli ostendere parant: non tamen recte instituitur comparatio talis, aut ad formam statumue Civitatis refertur; cum aliunde pendeant, qui hic memorantur eventus; et ad casus quosdam temporum, rerumque, in quavis republica exoriri solitos, pertineant.

Iam, si quis dicat, in singulari unius imperio, in expedito magis esse maritimam administrationem, haec ratio non spectabit magis ad maritima, quam ad reliqua negotia Civitatis gerenda; quae nonnulli, dum formas inter se contendunt, praesentius efficaciusque unius nutu confici demonstrant.


page 256, image: s272

Nam, cum in rem praesentem ventum est, in Monarchia quidem antiquitus Minois exemplum praecellit; et, si propiora quaerimus, Magnet Britanniet, id est Civitatis maritimae, hacimperii formâ ad summa provectae; Arstocraticae Civitatis maritimae, incomparabile specimen Veneti praebent: sicut in popular imperio, Athenienses: in mixto ex Aristocratia et Politia statu, si multos sequimur, Confoederati Belget.

Quae res facit, ut quamvis rei publicae formam Civitati maritimae aptam, nihil dubitemus pronuntiare. Illud autem satis intel. ligitur, cum administratio Civitatis Maritimae in rebus haud paucis, differat ab administratione Civitatis non Maritimae; Legibus opus esse ad hanc Civitatis conditionem pertinentibus. Argueretur enim insignis defectus ab hac parte, si non essent provisa omnia ac destinata. Exemplis clarius fit, quod dixi. Si Civitas aliqua opposita esset, non dicam exposita, barbaris, a fide omni ac virtute alienis; non bene constitutam dixeris, nisi leges, quibus adversum illos defendatur, et excitetur, sollerter excogitatae, graviter perlatae fuerint. Nam et latrones ac piratae, non possunt hoc genere lelgum carere: si quidem velint non in diem vivere. Ferri autem solent tales leges, vel de iure navigandi, sive urendi mari; vel de eiusdem utilitate; vel de ziusdem ordine. Poterit qui volet, et aliter, ac fortasse subrilius, partiri. Exempla autem habemus in antiquitate, Leges Rhodias; et


page 257, image: s273

[Note: Orb. marit. lib. 1. c. 3a. et lib. 2. c. 9. de Insul. c. 31. § 83. etc. et oecon. leg. lib. 1. c. 25. n. 32. etc.] Romanas, aliasque; collectas Morisoto. Addi debet ius nauticum Wisbyense, Lubecense (de quibus doctissimus Cryphiander) tum statuta variarum Civitatum nautica.

CAP. III. De Imperio maris alibi agitur. nunc quaestio est, quid Civibus Civitatis maritimae, concedatur aut interdicatur. Tum quid sibi reseruet Civitas. Religio. Locus. Tempus. Quaestus.

CIuitas Maritima, in quantum sibi vindicare possit imperium, in mare, aut non possit, alii diligentius exquisiverunt: in [Note: de 1. B. 2, 2. et 3.] his Grotius, et qui aliquid annotant. Relictis ergo iis, quae de externorum iure quaeruntur, hoc tantum monemus: Civitati Maritimae ius esse, usum maris, suis Civibus laxandi restringendius (extra usus innoxios et necessarios) prout Rei publicae salus postulat.

Neque enim audiendi sunt, qui navigationibus (celeberrimo frequentissimoque maris usu) plane abstinendum, vix serio, scribere tamen non dubitarunt. Quos enim Deus apud mare constituit populos, illis usum maris ultro, videtur commendasse.


page 258, image: s274

Reservat ergo sibi Civitas, omne, quod ad arma pertinet, arbitrium. Ita munire Insulam, classem armatam in mare educere, non est privati arbitrii. Non tamen vetita censentur privatis, munimina et aggeres mari, ne agris cuiusque ingruat, oppositi. nisi quod haec quoque cura (ob lites de hacre inter vicinos, diversa commoda allegantes, exoriri solitas) ad iura, summae in Civitate potestatis, transferri coepit. Naves non bellicas, ob fines non bellicos, e portu proficiscentes, armare, naturaliter licet illis, quibus itineris maritimi, potestas facta est. Sicut viatori, gladium necessariae defensionis causa gestare licet. Sed vix consultum aut usitatum est, hanc quoque partem inspectione aut curâ legislatoris vacare. Vectigalia a praeternavigantibus exigere, non singulorum civium, sed Civitatis est. An et ius naufragii colligendi, sibi vindicare Civitas potest? Ita. nisi urbibus quibusdam, ad mare sitis, permittat; aut civibus suis. utrobique tamen temperamento opus est: ut, si de naufragis constat, facultas recipiendi eis non adimatur, [Note: Gid. Grot. 1. B. 2, 7, 1.] repensâ impensâ.

De cetero, Civitas maritima, merito constituit, quae ad navigationem religiose ineundam et peragendam pertinent. Apud Ethnicos quoque, non mos tantum, sed lex erat, diis preces in principio, grates in fine operum, dicare. Gallorum hac in re legem [Note: De Genatione c. 35.] laudat Arrianus; et addit: a)lla\ kai\ o(/s1oi nauti/llontai, a)po\ qew=n a)/rxontai, o(/s1ois2 te\ tou= s1w/cesqai


page 259, image: s275

me/lei, kai\ a)nas1wqe/ntes2 xaristh/ria qu/ous1i toi=s2 qeoi=s2 toi=s2 qalatti/ois2, *pos1eidw=ni, kai\ )*amfitri/th|, kai\ *nhrhi/s1in. Lucas Helstenius ita vertit: nam et rem nauticam exercentes, a diis aciunt principium, quotcumque suam sibi salutem cordi habent, et ubi salui evaserunt, diis marinis, Neptuno, Amphitritae, et Nereidibus, gratiis referendis, sacra faciunt. Et de Fortuna, quae dea marina, phda/lion gestans, Antii, aliisque urbibus maritimis colebatur, [Note: lib. 1. carm. od. 35.] vel ex Horatio notum. Quid ni Dei notitiam uberius adepta Civitas, cultum lege publica decernat ei, cui venti et maria oboediunt? Ita videmus in regnis maritimis, classem perpetuo, expeditiones seorsum, Deo custodi et servatori, publicis precibus commendari. multaeque bonae consuetudines, etiam citra legem, inter Christianos nautas invaluêre. Quamquam hoc genus, ad superstitiones multas psoclive, et vento secundo, licenter vivere assuetum, rerum adversarum et prosperarum rationes, raro, cum Divino numine putat. Bodinus in amplissimo de abditis rerum sublimium arcanis, opere numquam edito, sub initium, cum cadaveris conditi (Mumiam vocant) iactu, tempestatem sedatam, retulisset, Daemonibus, et geniis, nimis multa videtur attribuere in his rebus. Adversus quae una Lex Civitatis Maritimae valere debet: unum esse

Quem maris et terrae tempest atumque potentem respicere et venerari omnes oporteat cives.

Potest etiam loca quaedam navigationibus privatorum interdicere: tum ad quae loca


page 260, image: s276

cives suos velit excurrere, quibus abstinere; denique, quas exterorum neves admittere, quas non admittere velit, decernere licet Maritimae Civitati; dummodo iurtis, et commercii humani reverentiâ, regantur eae leges. Idem debet nimirum iuris esse maritimis, quod in mediterraneis agris, sibi Civitates vindicant. Sicut de Nerviis antiquis (hodie [Note: de Bell. Gall. 2, 15.] Haenovii et Cambresiani illam partem incolunt) Iulius Caesar testatur: nullum aditum adeos esse mercatoribus; nihil pati vini, reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri. Quod et Suevos statuisse, ad quos de cetero [Note: B. G. 4, 2.] mercatoribus aditus erat, apud Eundem Historicum legas. Chinenses, cum naufragio male multati essent, in freto Zeilano, poenam capitis statuisse in eos, qui in illas partes navigarent, [Note: in Polit. Reg.] Boterus auctor est: atque id consilium, suis se continendi finibus, multis laudibus fert. Iidem, homines exteros, difficillime in urbes suas admittunt, ne moribus externis obliti, [Note: de reb. Immanuel Lusit. lib. 11.] ab institutis suis paulatim deducantur: teste Osorio: An haec ratio, quae crebro auditur, iustitiae sit usquequaque consentanea, dubitare queas. placet, disputandi causâ, negare.

Tempus (krairo\n plou= e)pith/deion) Nature demonstrat, Sapientes observant, Lex decernit. [Note: lib. 2. e)/rg.] Igitur quae Hesiodus suavissimis 77. versibus de tempore ad navi gandum idoneo aut non idoneo, dislerit, merentur pro Suasoria Legis maritimae haberi. Neque maris clausi et aperti discrimina, in civitatibus maritimis, tantum inter observationes Nautarum, sed inter


page 261, image: s277

[Note: l. 6. C, de offic. rect. proe. et l. 3. C. de Nau. frag.] praecepta legislatorum leguntur. Notae sunt Imperatorum constitutiones, de byematione et naufragiis, quatenus huc pertinent. Pro conditione autem et diversitate locorum, navium, causarum, non uno ubique et semper isthaec talia modo statui consueverunt. Saepe atroces casus Legislatoris animum hucadverterunt. Ita, cum anno 1468. Navis Lubecâ Revaliam tendens, una cum mercibus, et vectoribus 200, diversi sexus et ordinis, in faucibus scopulorum Sueciae et Finniae, naufragio interisset, inde, lege constitutum est, ut post Martini festa, nulla navis in Livoniam soluat ex portu Lubi censi, referentibus Alberto Krantzio fine libri XII. Vandaliae; et 10. Regkman in Chron. Lubec. Germ. daß niemand nach Martini von der Drave solte seglen. Addit tamen Chronicum: und diß wird nicht gehalten. Idem contineri, in statutis nauticis Hamburgensibus, ut terminus navigandi fine Octobris aut principio Novembris, [Note: Oecon. legal. lib. 1. c 25 §, 149.] concludatur, memorat Gryphiander.

Quaestum piraticum, nec connivendo tolerabit maritima Civitas, et severis ultro legibus, interdicet suis civibus; quinimo, ad coercendos aliunde infestos piratas, sedulam operam, sui et aliorum causa, navabit. Necessariam Piraticam, nullo tempore, in praeteritum aut futurum agnoscimus, neque ita excusari posse, illum rudi vetustati apud ethnicos quasi probatum, acquirendi modum, statuimus, [Note: ad 1. pelic. 5. l. 1. c. 1 et in Add.] de quo Interpretes Aristotelis, et Clar. Schefferus de militia Navali: licet praetexatur, vel victus quaerendi, vel sedium


page 262, image: s278

requirendarum necessitudine. Non magis Septentrionalium populorum, iisdem in Medio Aevo [Note: lib. 1. c. 38.] consiliis, suffragari fas est. Cordate Crantzius in Dania: Compertumest, apudveteres huius ditionis homines, iustum esse, habitum quaestum, exercere piraticam. Fuêre tamen interreges huius nationis, qui rem scelestam perosi, summis conatibus improbitatem illam, sunt insectati. Christianis autem temporibus, omnis ea depretdatio piratica abolita [Note: Wandal. lib. 3. c. 35.] est. Alibi, de Winulis ob piraticam bello petitis, piraticae, inquit, nullum faciebant finem, arbiterati (barbaro sensu) honestum id esse militet [Note: Wandal. 1, 7] genus. Iterum: arbitrabantur in paganismo barbari, iuste possideri, quicquid vi aut armis quetreretur. Quam sententiam, inter Christianos, nec dum multi antiquanêre, armati, pretsertim militiam sequentes. Licet enim Christianis, ut ante dixerat, ex instituto sui ordinis, abominabilis esse debeat piratica, tamen neglecto conscientiae dictatu, multi, quod verbo damnant, factis aemulantur. Quaerat curiosus aliquis: an illa piratica, quae auctore Wethemanno Roskildiae coepit, tempore Svenonis IV. et Canuti V. etiam improbanda sit, cuius [Note: lib. 14. pag. 259. et seq.] disciplinam describit Saxo Grammaticus? sed illa nomine piratica dicitur: ceterum, auspiciis publicis, utiliter adversus piratas, instituta militia haberi debet. Rectius diceretur, militia nautica voluntariorum, spe praedae, de piratis capiendae, auctorata.


page 263, image: s279

CAP. IV. Studium rei nauticae Civitati Maritimae necessarium. In structura navium Civitati accommodanda. In arte navigandi tradenda. In mechanicis et mathematicis physicisque disciplinis colendis. In exercendis nautis. In pretmiis et privilegiis decernendis.

UT Maritima Civitas, maris et patiens et sciens sit, primarii est consilii, cumque usus maris, navigando potissimum absoluatur, ad rei navalis studium cives assuefaciendos esse, satis intelligitur.

Non dicemus de illa consuetudine, quâ in undis prolem educari constat, ab iis, quibus maria et flumina, atque adeo naves pro patria sunt. Quamquam hoc non apud Chinenses tantum factitari, ob exuberantem hominum multitudinem comperimus, sed cotidie fieri videmus, vel ob navigationis moras, vel ob pontium navalium custodiam, aliisque de causis. Nam de longinquis navigationibus, ubi multos saepe per menses non descenditur in terram, nunc non loquimur.


page 264, image: s280

Naves certe, in quibus magna pars Civitatis maritimae, saepe ipsum robur et compendium, versatur, summosunt studio comparandae, prout earum varietatem, structuram, ornatum, maris conditio, usus negotiorum, temporum et casuum circumstantia postulat. Rebus enim angustis et modicis, rudimenta quoque et tumultuariae neves aliquando sufficere potuerunt. Plura et exactiora, cupido habendi, auf subnati aemuli inimicive, admonûere. In Aremoricis sive litoralibus Venetorum, in Gallia civitatibus, laudat [Note: de B. G. lib. 3. c. 13.] Caesar inprimis, quod habuerint illis Oceani partibus penitus accom~odatas naves. Pro magnitudine autem Civitatis, utile est, magnum numerum omnis generis navium praesto esse. Potest enim fieri, ut bello ingruente, ad alios, quam ad quos factae sunt, usus valeant. Belgis certe haec res fiduciam non exiguam semper, et usum eximium saepe praestitit.

Non autem diligentiâ tantum aedificandis [Note: lib. 4. c. 34. et seqq.] navibus opus est (de qua etiam Vegetius ad usus bellicos aliquid praecepit, et ex eo Aegidius de regimine principum capitulo ultimo, in Manusoripto codice supplementum libri tertii professo) sed eriam frequenti repetitione structurae. Nam quae exempla antiquitus feruntur, de valde longaevis navibus, in exemplum trahi non debent.

Ars porro navigandi constat, rudimentis, observationibus, experimentis. Nam rudis aliqua meditatio, etiam ad


page 265, image: s281

adolescentiorem aetatem pertinet. variaeque exercitationis specimina, etiam in Ludis Nauticis et Piscatoriis edebantur. quamvis, ut in reliquo hoc genere, Naumachiarum ingens apud Romanos abufus esse coepit. Videatur cl. Schefferus de milit. Nau. lib. 1. c. 5. et l. 2. c.2

Observationes ad scientiam referri par est mathematicam, quâ et ratio constituendi naves iudicatur, et peritia i(stodromi/as2 seu velisicationis comparatur, et usus pyxidis nauticae intelligitur. Sed haec subtilius ostendenda sunt.

Siderum quoque notitia, Geographica et Hydrographica scientia, ventorum cognitio, Civitatis Maritimae institutis, unice conveniunt. Quid de Aestu marino dicemus? cuius desperata paene est hactenus explicatio. Probandi autem in primis sunt, quid ad eam ingenium et observationes suas conferre velint. Quin enim haec cognitio, labores et pericula navigationum, totiusque negotii maritimi plurimum sublevare queat, nulla est dubitatio.

In his studiis, duae cautiones videntur opportune adferri posse: quarum unam Strabo, [Note: lib. 1. gewgraf. p.8.] alteram Ptolemaeiis suppeditant. Strabonis haec est admonitio: *kai\ ga\ ei) mh\ dunato\n, kata\ thn\ u(po/qes1in th\n toiau/tun a)/panta a)kribou=n, dia\ to\ ei)=nai politikwte/ran, to\ ge e)pi\ tos1ou=ton e)f) o(/s1on kai\ tw=| politikw=| parakolouqei=n dunato\n, pros1h/kei a)\n ei)ko/tws2. Etenim, si in hoc genere, non possunt omnia exactius investigari, eo quod civiliter


page 266, image: s282

philosophandum est; eousque certe procedendum fuerit, quo viri civilis industria queat pertingere.

[Note: lib. 1. Geogr. c. 1.] Ptolemaei autem cautela, de Geographia universe, ad maritima studia pulchre congruit, quando exsertius suadet, o(/ti tai=s2 e)ggute/rais2 tw=n i(storiw=n pros1ekte/on, dia\ ta\s2 en th=| gh=| kata\ xro/non metabola\s2, quod novissimis bistoriis potissimum attendendum sit, propter multas, in variis terrarum locis, tempore procedente factas mutatio. nes. Sane, quantum observationis novissima quaeque navigatio prioribus adiecerit, volumina et Descriptiones unius et alterius saeculi, abunde demonstrant.

Civitati ergo Maritimae consultum fuerit, semper Artifices mechanicos, et insignes Mathematicos, denique praecipuos talium studiorum auctores, in promptu habere; eosque animosis mercedibus conducere: ut numquam huius disciplinae cupidos ulla possit occasio deficere.

Nec in ampliore civitate impensae deesse queant. Ex annuo enim quaestu nautico, facile aliquid in hos usus seporreretur. Accederent liberalitates extraordinariae, mercatorum, et aliorum, qui haec studia amant, peculiari filco inferendae. Disciplina quoque, ut parabilis esset, saepe linguâ vernaculâ institui posset. quod utiliter hodie alicubi factitatum novimus. Instrumenta quoque omnis generis, et machinae, impensis p???blicis ad manum esse debent, ne vel pauperculis adiumenta denegari videantur. Iam, quae volet esse Maritima Civitas, quae non


page 267, image: s283

ingenia aliquot idonea, peculiaribus invitamentis ad culturam horum studiorum traducat? Hos postea peritissimis naucleris commendari, et experimenta maris, in minoribus primo et propioribus, mox in maioribus et longioribus itineribus, capere, fas est.

Analiunde in Civitatem Maritimam, multitudo hominum nauticorum conducenda sit, dubitatum est. Periculosum hoc esse, ostendit Isocrates in Panathenaico, ubi ait: potentiam [Note: p. 506.] maris augeri en tw=n texnw=n, tw=n peri\ to\s2 nau=s2 kai\ tw=n e)la/unein a)uta\s2 duname/nwn, ex artibus nauticis et hominibus qui remos agere possunt: et hos esse plerumque homines, quibus nulla domi bona res, omnis de alieno victit andi spes; qui si in civitatem confluant, mores et fata eius ne mutentur, periculum esse. Ubi notandum, non de mathematicis artibus et artificibus, et machinatoribus eximiis, sed de nautica turba sermonem esse. Nam rariores illi et maiores artifices, quin aliunde pelliciantur, nihil vetat. At, ut cives ipsi, nautica obire munia discant, vel Lacedaemoniorum exemplo intelligi potest, quam sit neceslarium: qui, cum domi rei navali non dedissent operam, aliunde nautarum omne genus, magno suo cum incommodo et periculo arcessere cogebantur. Atheniensibus autem domi nascebatur haec peritia. quos Civitas Maritima imitari debet, efficiendo, ut saepe cives navigent. [Note: de rep. Athen. p. 404.] Verissime enim Xenophon a)na/gkh ga\ a)/nqrwpon polla/kis2 ple/onta kw/phn labei=n kai\ a)uto\n kai\ to\n o)ike/thn, kai\ o)no/mata maqei=n ta\ en th=|


page 268, image: s284

nautikh=|, di( e)mpeiri/an de\ tw=n ploi/wn kai\ dia\ mele/thn. Necesse est utique hominem, qui saepe naviget, remum in manus accipere, et ipsum et famulum ipsius, atque adeo, condiscere vocabula rei nauticae, partim experientiâ navigiorum, partim medit atine. Et de meditatione subicit: e)mele/ths1an de\ o(i me\n ploi=on kubernw=ntes2, oi( de\ o(lka/da. oi( d) enteu=qen e)pi\ trih/rh kate/sths1an, o(i de\ polloi\ e)lau/nein e)uqu\s2 w(s2 o(=io/nte e)is1ba/ntes2 ei)s2 nau=s2, a(/te e)n panti\ tw=| bi/w| promemelethko/tes2. Meditatio autem fiebat, dum alii navem gubernabant, alii oner ariamregebant; alii hinc ad triremes, transibant: quidam statim, ut naves sunt ingressi, remigabant, per omnem scilicet vit am medit ationibus talibus praeparati. Dum autem variis ex causis, saepe navigatur (unde vel ad celebre tribunal, vel ad nobilem mercatum suscipi itinera maritima, ratio erat) fieri nequit, quini cives, quasi ignorantes, et aliud agendo, nauticâ quâdam scientiâ, quod Xenophon ait, imbuantur.

Sed et praemiis huc invitandi sunt. ubi iterum exemplum Atheniensium singulare est: qui honoribus et muneribus eivilibus plebem ad studia nautica excitarunt, populareque maximam partem imperium instituerunt; ne, qui potentiae in Civitate Maritima, effectores essent, commodis et honoribus [Note: Xenophon de Athen. rep. pr.] carere viderentur. o(/ti o( dh/mos2 )estin o( e)lau/nwn ta\s2 nau=s2, kai\ o( thn\ du/namin peritiqei\s2 th=| po/lei. kai\ o(i kubernh=tai kai\ o(i keleustai\, kai\ o(i penthko/ntarxoi, kai\ o(i prwra=tai, kai\ o(i nauphgoi\, ou(=toi/ ei)s1in o(i thn\ du/namin peritiqentes2 th=| po/lei polu\ ma=llon h)\ o(i poli=tai kai\ o(i gennai=oi kai\ o(i xrh=stai. quia plebs est,


page 269, image: s285

quaenaves agit, et potentiam Civitati conciliat, [Note: ???] tum gubernatores, hortatores, Pentecontarchi, proretae, navium fabricatores, hi sunt, inquam, qui potentiam Ci???itati conciliant magis, quam [Note: Gid. Ubbon. Em. de rep. Athen.] cives alii, et nobiles, et foeneratores. sicut Xenophon explicat. qui et reprehensum ab aliis hoc institutum, pro conditione et ex u(poqe/s1ei popularis Civitatis defendit laudatque. posset forte etiam ex hypothesi Civitatis Maritimae defendi.

Pertinent huc etiam alia praemia, quae civibus incitandae industriae, ut ad alia studia, ita ad rem nauticam, varie excogitantur decernunturque.

CAP. V. Civitatis Maritimae consilia et instituta, circa rem Piscariam. Distinctio navigationis et usus navalis. Piscatus, modus acquirendi, ad a)uta/rkeian Civitatis referendus. Controversiae de piscatu inter Civitates maritimas. Leges Civitatis Maritimae, quibus regitur piscatus, vel quoad artem, vel quoad ius, vel quoad mercimonium.


page 270, image: s286

MAria et flumina, Deus dotavit piscibus, Igitur Civitas Maritima, non negligere debet has opes: sed potius providere, ne unquam desint, qui huic rei operam dent; tum aliis modis, tum navibus et navigatonibus.

Solent enim Navigationis illa noscitari genera; Piscatoria, Mercatoria, Militaris, Curiosa. Quae et misceri aliquando videmus.

Et Piscatum quidem, ad modos acquirendi, [Note: 1. Polit. 5.] ex venatione peti solitos, Philosophus refert, occasionem et consilium et ingenium subministrante loco et situ eorum, o(/s1oi li/mnas2 kai\ e(/lh, kai\ potumou\s2 h)\ qa/lattan toiau/thn pros1oikou=s1i, qui lacus, paludes, fluvios aut mare accolunt. Quod de generibus hominum hic dicitur, recte ad totam Civitatem Maritimam refertur. Quae, naturâ demonstrante, hoc victus et copiae parandae instrumentum non omittit. Quin etiam, pro conditione loci et temporis a)uta/rkeia Civitatis, sive rerum necessariarum sufficientia, magnam partem hinc instruitur. Et sane mirum est, etiamsi de illis nil dicamus, quibus siccati pisces pro pane sunt, quot myriades hominum, Deus passim alat praecipue piscibus et marinis animalibus et salsamentis. [Note: lib. 7. de ll. p. 641.] Ut fortasse non bene Plato de venatione agens, maritimam venationem sive piscationem dissuaserit, Legislatorem ita loquentem ad iuvenes inducens: w)= fi/loi, ei)=q) u(ma=s2 mh/te ti\s2 e)piqumi/a mht) e/rws2 te\ peri\ qa/lattan qh/ras2 pote\ la/boi, mhde\ a)gkistrei/as2 und) o(/lws2 tw=n enu/drwn cw/wn, mh/te e)grngoru/s1i mh/te eudous1i ko/rtois2 a)rgo\n


page 271, image: s287

qh/ran diaponoume\nois2. Ne capiat vos, o amici, ulla cupido venationis maritimae, aut hamatilis piscatus; neque omnino, ut velitis aquatica animantia, vel interdiu, vel noctu, sagenâ otiosam capturam exercendo, venari. Nisi quis putet, ad mores eum respexisse talium hominum, ipsarumque quibus vita utitur, discrimina artium, [Note: l. 1. off. 42.] quo sensu Cicero non probat illas artes, cetariorum, piscatorum, comparatione scilicet institutâ honestiorum et viliorum artium. Imo vero Plato sibimet ipse potest esse interpres, quando ex omnibus venationis generibus, eam probat unice honestissimamque decernit, quae equis, canibus, robore corporis perficitur. Ut ab hac mente minus probanda videatur, quae minus laboriosa ac exercita est; et ad otium propius accedit. Sicut [Note: Icon. lib. 1. tit. a(liei=s2 p. 752.] fere Philostratus, piscatores suos a)mhxanou=ntas2 circa thynnorum capturam deliciantes inducit.

[Note: Is. Pontan. hist. Dan. lib. 6. pag. 242. et discuss. hist. ib. 1. c. 18.] Halecum captura abundatissima, circa Rugiam insulam olim celebris, postea apud Scanienses increbuit, hinc ad Noruegos, ab his ad Scotiae Angliaeque oras migravit. Ubi frequentissima in hunc diem exercetur, et Europae quodam mdo sufficit, ex quo artem muria hunc piscem condiendi circa annum Christi 1416. Gulielmus Buckeldius Belga invenit, atque ut durare et longe lateque asportari posset, effecit. De periodo huius piscatus, notabilis est Camdeni annotatio: [Note: in Britannia p. 642.] Haleces Britanniam nostram non sine Divino consilio, numerosis examinibus quotannis


page 272, image: s288

circumnatant. Circa solstitium aestivum, ex alto litera Scaniae petunt, quo tempore quum pinguiores sunt, statim divenduntur. Inde Anglita litora adeunt, et ab Augusto medio ad Novembrem optima et uberrima eorum est captura a Scarborrough usque ad Tamisis ostium. postea aliqua vehementi procella in Britannicum mare deferuntur, et in eo ad Christi usque natalitia se piscantbus offerunt. binc Hiberniam utrinque pernatantes in septentrionalem Oceanum circumnavigata Britannia se transferunt, et ad Iunium quasi subsistunt. Haec copia effecit, ut Belgis facile concederetur illis in locis piscatus, sicut Seldenus amplius ostendit. unde Dorninii Anglorum Marini [Note: Mar. Claus. lib. 2. c. 21. adde Loccen. de iuremarit. l. 1. c. 9. §. 4.] argumentum speciose exstruit idem Seldenus. Alii mallent, vi conventionis, quam titulo Imperii, hunc piscatum niti. Controversiae inde magnae, et nuperae, nec incruentae. De quarum compositione Pax inter Britannos Belgasque inita docere potest.

Quid contentionis circa piscationem Islandicam et Noruegicam, Anglis et Danis intercesserit, legas licet apud Seldenum in Mari clauso, et praesertim Ios. Isac. Pontanum, in Discussionibus Historicis. Quibus addi potest [Note: erb. marit. l. 2. c. 18.] Camdeni Historia Elizabethae in annis 1600. ac sub. sequentibus: et Morisotus contra Seldenum. Elegantes ibi quaestiones de Imperio maris probando ex petita et concessa facultate piscan. di: an continuatio huius rei et exercitium utrinque non omissum, seruitutis mari im. positae nomine a petentibus allegari possit: an omissa diutius propter incertum regni


page 273, image: s289

concedentis statum petitio, necessitatem petendi extinxisse, et facultatem piscandi praescripsisse, credenda sit: an facultas illa diu continuata, et post interruptiones, ad praedictum modum instaurata, iuris patrimonialis nomine possit laudari. et quae sunthuius generis alia.

Legibus piscatum ordinabit, Civitas Maritima, quantum ad artem piscandi attinet, et instrumenta, et tempora, et modos. Neque enim, obtentu iuris vel naturae vel gentium huius rei libertatem infinitam statuere, fas est. ordinabit, ut coepimus dicere, summa potestas, ut ceteras civium actiones, ita piscatum, ut rationibus rei publicae convenit; et id iure sue se facere non dubitabit. Vere nimirum, quantum res patitur, locutus est Oppianus ad Imperatorem Romanum:

[Note: lib. 3. a(lieut 4. et 5.] s1oi=s2 me\n ga\ u(po\ s1kh/ptrois1i qa/las1s1a
ei(lei=tai, kai\ fu=la pos1eida/wnos enau/lwn.

Tuis enim sub sceptris voluitur et mare, et quicquid [Note: lib. 1. c. 9. dissert. de Imp. mar. c 8. n. 4. et seqq.] est incolarum sive domesticorum Neptuni. Qua de re satis explicite egerunt Cl. Loccenius in Iure Maritimo, et doctissimus 10. Strauchius. Si modo duae cautiones efficiant, ne contra externos, aut contra cives nimis omnia adstringantur. Idenim ne fiat, videmus, plerasque summas potestates temperamentum alicuius licentiae reperisse, ac humane non minus, quam utiliter usurpasse. Altera cautio providebit, ne laxata piscandi disciplina, foris contemptus, domi confusio, litium paulo post mater, subnascatur. Et quando quidem hac de re cogitatio suscipitur, valde profuerit


page 274, image: s290

cognovisse, quae Poeta modo laudatus, et in hoc genere incomparabilis Oppianus, praesertim a libro nominato, non explicavit minus quam suasit: tum etiam iuverit, exempla talium legum inspexisse, non indiligenter ex diversis Civitatibus collecta Gryphiandro, et aliis.

Sicut autem, ut dictum est, de omnibus rebus ad piscatum pertinentibus, Civitas praecipere potest: ita ipsum ius piscandi his illisue locis, circa hoc aut illud genus piscium, hoc illove instrumentorum genere, non civibus modo, sed ubi sine iniuria horum fieri potest, externis quoque gratificari, elocare, vendere, sub vectigali concedere, aut etiam non concedere, non nequit. quod et de foederibus, hac de re ineundis ultro intelligitur. ubi, ex tot in utramque partem prosperi improsperive succeslus exemplis, satis apparet, quid factu optimum consultissimumque haberi debeat.

Ut et circa mercimonia piscium: exportandosque aut importandos pisces. Sanitatis ratio in his habenda: ne veneant e.g. salsamenta, quae corrupta, aut pisces pridem mortui, unde graves et contagiosi morbi generari queunt. Quare forum piscarium diligentissime et severissime ordinandum est. Iam, si abundat Civitas piscibus, qui exportari commode nequeunt, nil prohibet lege staturere, ut certis diebus carnium esu cives abstineant. Ratione, ut dixi, magistrâ; non superstitione. quae in alteram partem duxit


page 275, image: s291

Graecos, ut ex Stagno Neptuni apud Aegias pisces eximere vererentur, ne piscator in [Note: in Laeconicins. p. 203.] piscem mutaretur, referente Pausania, qui de Mercurii fonte, cui Hama nomen, similia [Note: in Achaicis p. 441.] memorat: tou\s2 de\ i)xqu=s2 ou)k ai(rou=s1in e)z a)uth=s2 (thgh=s2) a)na/qhma ei)=nai tou= qeou= nomi/contes2. pisces exinde non educunt, eo quod Deo sacros credant. Pretia quoque piscium, ut aliorum cibariorum, finiri, probabilis plerumque est consilii. etiam tempora venditionis. non enim omnes pisces omnibus temporibus, vel valetudinis, vel feturae et propagationis habita ratione, venum ire ratio est. Atque hucreferuntur medicamenta e piscibus, (de quibus Plin. hist. nat. lib. 32.) et varia instrumenta, adiumentaque. Non autem piscatus modo ipse, saepe mercimonii celebritate urbem aut Civitatem in profectu mercaturae potest attollere, sicut de halecum, asellorum, et aliorum generum mercatu hodie constat; et Tyrum olim, nativae purpurae piscatu immensum, celebratam esle legimus: Sed piscatorum quoque stationes et casulae admonuerunt, non raro fatali augurio homines de maximis et summam postea nobilitatem adeptis urbibus, portubus, munimentis exstruendis; quod de Malmogia, in Scania, et, utaliqui tradunt, de Hafnia in Sialandia, de Ostendae piscatorum in litore Flandrico quondam sede, de Dunkerka, et aliis, manifestum est.


page 276, image: s292

CAP. VI. De Navigatione mercatoria, sive mercaturâ maritimâ. De Consulatu Maris. De Magnis societatibus mercatoriis, in civitate maritima. De Hansa Teutonica.

MErcaturae consideratio, alibi suum habet locum: hic non aliter, quam ut maritima est, spectatur. Et inter ea quidem, quibus publicae curae et consilia invigilare debent, exportanda et importanda numerantur. Quid efferat ergo, quid inferat Mercatura maritima, ante omnia probe decernendum est: ne efferat e.g. quibus domi indigemus; ne inferat, quibus felicius caremus. Tum de hominibus, mercaturae maritimae destinatis, destinandisue, per ordines civium ac genera operis laborisque dispiciendum est. Denique, disciplina, ordine, legibus vel maxime haec res vincienda et ordinanda est.

Sicuti autem priora, alibi fusius tradita repetere non attinet; ita postremum in Consulatu Maris, accurate perscriptum explicatumque reperitur:o additis legibus, inclitae Rei publicae Venetae ad hanc rem pertinentibus. Quamquam autem antiquioribus ista haerent


page 277, image: s293

radicibus; constitutionum tamen nauticarum, saeculis a Christo nato, undecimo, duodecimo, tertiodecimo, celebris in Italia, Galliâ, Hispaniâ, proventus fuit, sicut indidem discas: Quo referas licet, consuetudines marinas probabiles; quibus absque esset, non procederet compositi moris disciplina, in genere hominum licenter agere cupiente. Sicut alias videmus, in opificiis quibusdam fieri.

De collegiis et societatibus mercatoriis navalibus, longam historiam texe~re, non est huius loci. Duae sunt hoc saeculo valde celebratae apud Belgas, Societas Indiae Orientalis, et Societas Indiae Occidentalis. Orientalis illa,o inter dura et aspera rerum, quasi necessitate admonente, societas plurium laboribus et impensis privatis, ut aerario parceretur, invaluit. Invitante successu, propior cura rei adhiberi coepit. cum enim singuli, aemulatione accensi, pretia rerum apud Indos intenderent; et, propter dissociatas aut infirmas collgiorum vires, hostibus aliquando praedae essent; [Note: 1602. et 1603.] Res publica ex pluribus unam societatem fecit, certisque curatoribus ex diversis civitatibus in unum coituris, quotiens res postularet, rem administrandam tradidit. Ex hoc [Note: hist. lib. 11. p. 429.] tempore, inquit Grotius, velut novo bello per orientem exorto, Societ as Indicana magna pars rei publicae coepit haberi, cum non modo pars praedarum ad aerarium perveniret, sed privato civium sumptu, hostis publicus per rapinas et impendia exhauriretur. Unde intelligitur, praeter mercaturam,


page 278, image: s294

[Note: hist. lib. 130. p. 1087. etc.] etiam ad armorum consilia, huius Societatis rationes pertinuisse. Addi debet Thuanus.

Crevit subinde mercatorum et nautarum, sed et pecuniarum numerus; neque iam adempto Hispaniae commercio, India Orientalis suffectura videbatur. Igitur, Americam respicere coepit, nautica mercatorum industria, unde sal et succinum, et pretiosaligna, medicamenta, itemque metalla asportarentur. Verum, in sessis ab Hispano litorum praecipuis, privatae opes, publica auctoritate muniendae erant. Hinc deliberatum et disputatum, de Societate Indiae Occidentalis instituenda: [Note: hist. lib. 1. 6. p. 505. etc. 10. de Laet. Nou. orb. lib. 3. c. 9.] sicuti Grotius describit amplius. Dilata negotii perfectio in annum saeculi XXI. Quamvis enim in novo Belgio ab anno 1614. loca quaedam frequentarentur et tenerentur: postea tamen, Diploma Ordinum Foederatorum, Societati huic amplissimâ formulâ concessum, haud parum mercatorios successus deductis coloniis promovit. Diploma variis linguis publicatum est. Operae pretium fuerit notare, in progressu fata praegrandium coeptorum. Non enim ex aequo hactenus utraque societas floruit: imo, quomodo alteri subveniretur, ant non subveniretur, non parvae consultationis et molitionis negotium fuit. Sed de illa re alibi.

Nunc, qui florentem Galliarum statum, non modicis incrementis attolli animadvertunt, huius quoque generis consilia agitari, et Gallicanam Societatem commercio Indiae


page 279, image: s295

Orientalis destinatam, non industriâ minore, quam sollertiâ parari, obseruent licet. Qua de re, eximii prorsus Viri exstat dissertatio: subiectis conditionibus, Regia auctoritate firmatis.

De Hansa Teutonica, sive Civitatibus Hanseaticis, plerumque agunt, et Lexica Iuris Publici, quod vocant, et ipsi Scriptores systematum. Inprimis 10. Angelius a Werdenbagen, vasti operis, partibus posterioribus, quarta, quinta, sexta. Singulare id esse exemplum Societatum Mercatoriarum, praesertim Navalium (id enim ab initio et postea actum est) negari nequit. Sed Notitia tanti corporis, atque adeo historia, magnos hiatus patitur in hunc diem. neque in hoc transcursu, licet moras trahere, aut ad ea aliquid notare, quae summatim [Note: lib. 23. pr. lib. 51. p. 783. et seqq.] Chytraeus in chronico Saxoniae, et ex eo potissimum, Thuanus in gdigressione de Hansa consignarunt.

De initio praesertim, et primo profectu, obscura est satis memoria; mereturque notari quod Chytraeus dicit: de quatuor emporiorum initiis, ut de ipsius etiam Hansicae societatis certaorigine, quo anno Christi coeperit (assignant quidem vulgo 1200. sed documenta non afferunt) et quomodo emporia singula occupârit; saepe multumque ex aliquot praecipuarum urbium Syndicis, Secretariis, consulibus, et aliis sciscitatus sam, qui non modo, de emporiorum origine, certi nil docebant, verum etiam, quo anno, ipsorum civitates, in Hansae societatem primum receptae essent, plerique non indicabant.


page 280, image: s296

Ad hunc notitiae plenioris defectum, licet aliquo modo pertinere, negari nequeat, prorsus tamen referri non debet, quod Recessu August ano 1548. § 48. praecipitur Circulis, ut inquir ant, de conditione Civitatum Hanseaticarum, quaenam et ubi essent, qui vocarentur, an et quomodo, Imperio, aut aliis Statibus subicerentur, cum similibus circumstantiis. Quia enim unius nominis obtentu, non unius conditionis civitates ad alia, quam postulabatur, uti affectabant; discrimen illud in literas referendum fuit, et haud dubie relatum est: sicut distinctius iam loquentes Recessus Ratisbonensis 1557. §. 53. et Augustanus 1566. §. 50. indicare videntur.

Ut mirum fcrte sit, aliquos de conditione et statu Civitatum Hanseaticarum, securius, si non negligentius, loqui. Licuerit homini peregrino forte existimare, Civitates Hauseaticas, esse Civitates Imperiales et Immediatas; illud autem capere non possumus, quomodo in Observationibus Wehneri asseratur; in Recessu Augustano 154 8. §. 47. dici, dass die Seeund Ansee-Städt, weder dem Reich, noch andern Chur-Fürsten, Fürsten oder Herren, unterworffen seyn wollen. Licet enim, non de iure quod sit, sed de iure quod praetendatur, hîc sermo sit; res tamen ipsa, clarissime ostendit, agi, non de Cinitatibus Hanseaticis indefinite et communiter, sed de illis tantum in eo corpore, quaenec Imperii, nec Statuum alicuius iurisdictionem agnoscere velint. de illis enim ad erogationem communis denarii invitandis


page 281, image: s297

actum decretumque erat. ceterae autem, quae Imperio mediate vel immediate parebant, quid deberent, ratione suae conditionis, in publicis indictionibus, non poterant ignorare. Sed, cum in exsequendis, quae decreta erant, Commissarii ultra decreti formulam, communiter ad omnes omnino Civitates Hansae destinati viderentur; quaedam Civitates Hanseaticae, casum illum in cmpendium suum versurae, Principum suorum edicta, de collecta Imperiali, atque adeo, non sub collectationem modo, sed collationis omnem ordinarium modum subterfugere, instituerunt. Quibus molitionibus, ut iretur obviam, decretum est, inquiri et in liter as referri debere, quae civitates Hanseatiae, extra Imperii Iurisdictionem; quae Imperio immediate vel mediate subiectae essent. Tria enim genera Civitatum Hanseaticarum in illo Recessu disertis verbis enumerantur; et providetur, ne vel Imperium vel quisquam Statuum, sui in civitates illas Iuris, detrimentum sentiat. Quare Wehnerus recte de cetero subicit: Civitates Hanseaticas esse partim Imperiales ac liberas, (paucas scilicet) partim mediate Imperio subiectas, partim etiam plane extra Imperium sit as. Cumque in posterum, de collectis Turcicis, cum toto corpore Civitatum Hanseaticarum ageretur, cautio illa diserte interposita est, ne quid decederet, de ordinaria subcollectatione a Pincipibus, Statibusue in subiectis sibi Civitatibus fieri solita: Mediatis eiusmodi Civitatibus scilicet, propter insignem opulentiam, etiam ordinariae subcollectationis portioni, aliquid cum et in


page 282, image: s298

corpore societatis adiecturis. ut habetur in Recessu Augustano 1566. §. 50. Quomodo interpretetur illos textus Magnificus vir Reinkingius, videas licet lib. 1. class. 4. c. 20. §. 61. et seqq. et quae ex Klockio Limnaeus annotat Addition. tom. 1. ad lib. 7. 1. 1. n. 79. p. 141. in primis vero, quae disputat Knipschildius de Civitatib. lib. 1. c. 4. n. 38. etc. ubi de mixtis civitatibus, citra omnem necessitatem, videtur pronuntiare. quod in colloquio de hac re ostendi poterit.

In enumeratione Civitatum Hanseaticarum, quam varie consignentur, quae suspectam reddunt notitiam enumerantium, totiens et tot modis discordem; non est tam brevis annotationis, exhibere. Si in summam stare debet, quod plerique de potentia et numero, intra unius saeculi spatium tantopere exaucto, iactitant, quomodo Regkmanni [Note: lib. 2. p. 26.] Chronicum Lubecense anno 1370. non plures quam 37. numerat? Notanter enim ait Historicus, se demonstraturum, was vor Stäte gewesen, die zu der zeit, in der Hense gewesen. Etiamsi velis opinari, plures intelligi per illa verba, vnd alle die Stätt so in Preusen ligen, et, vnd andere Stätt in Lyfland gelegen etc. ne sic quidem, vel ratione loci situsue, vel ratione o)ikonomi/as2 corporis, vel singularum civitatum nomine poterit res expediri. cur enim (ne de aliis dicam) Brunsuiga non numeratur? quae si anno 1374. exclusa est collegio [Note: lib. 9. c. 7.] (quod ex Krantzii Wandaliâ scimus) vix dubitabile est, quin anno 1370 in collegio fuerit. sed hoc ex-minimis est, quae annotari hic possunt.


page 283, image: s299

[Note: l. c.] Non dimittenda est Alberti Crantzii auctoritas, qui memorabili discriptione communionem Hansae, ait, esse participationem privilegiorum, quae in quatuor emporiis (ut tum erant) in Flandria Bruggis, in Anglia Londoniis, in Noruagia Bergis, in russia Nouguardiae, permissa simt olim mercatoribus, ac retro principibus et terrarum gubernatoribus, universis eius communionis participibus. Haecsi satis considerentur, facile apparebit, cur etiam Principes aliqui, nonnullis suis civitatibus permiserint, ut iungerentur Hansico foederi. Neque statim hinc ius foederis proprium, si aliae probationes desint, (nulli enim Civitati, vel minimam opinionem iuris detractam cupimus) recte inferri videtur.

Quid qutem ex ipso foedere, tacite vel aperte permisso, consequatur e. g. an ius proprii praesidii, aerarium et libera eius dispositio, liber a condendi statuta potestas, et sumilia, non confusâ et obscurâ, sed liquidâ explanatâque tractatione opus habent. quam nostram non facimus. Ex amplissima enim materie, paucula attingere, in tam praecipiti festinatione, suffecerit.

CAP. VII. Navigatio Militaris. Classis et classicus apparatus. in co notanda. proelianavalia.


page 284, image: s300

victoriarum navalium fructus. Navigatio Curiosa.

UT Civitas Mediterranea, terrestri defensione, ita Maritima, navali militiâ opus habet. Nam ad propulsandam vim, semper intendendum est: inferendae enim minus favoris adest: nisi quod interdum defensionis pars est offendere. Huius rei necessita. tem ostenderent tot direptiones et invasiones hostiles ac piraticae, impune in eas terras factae, quae navali armaturâ carebant: nisi indicanda verbo magis essent, quae supersunt, quam declaranda exemplis.

Mercatoriae quoque navigationi, coniungi aliquando militarem, ex ante dictis potuit intelligi. De cetero, Civitas Maritima habebit, pro modo virium opumque, Classem vel classes. Praecellunt hic hodie exempla Britannorum, Hispanorum, Gallorum, Venetorum, Belgarum; quae imitantur Dani et Sueci. Minor, quam procetera potentia, navalis militiae vis Turcico Tyranno: et fortasse Fortuna hic viam vel monstraverat vel patefecerat Christianis ad victoriam, si coniunctis viribus consiliisque niti placeret. Iucundum esset comparare, quibus rebus conveniret, aut differret Vetus ac Nova Militia Navalis. Classis autem, nequaquam hic de una et altera nave (sicut accipi interdum posse [Note: ad 1. AEn. de I. B. 328] Seruius, et Albericus Gentilis notant) sed de idoneo numero hostibus resistere et obviam ire parato capitur.


page 285, image: s301

In Apparatu eius variae formae, et praesertim optima bellicas aedificandi ratio, armamenta, rudentes, vela, tormenta, suum habent singula consilium et artificium. De incendiariis et ignivomis instruendis, peculiaris itidem disciplina est. De stationibus etiam in pace; et excbiis perpetuis, curaque et curatoribus classium; idem dixeris. Ad bellum milites, duces, nautae, mechanici, fabri, tormentorum libratores, omne ex dispositione et ordine, robur accipiunt. Atque huc aerarii militaris nautici rationes etiam congruere debent.

In Expeditione classica, notitiamarium et portuum, ad accuratae peritiae norman exquiritur. In praelio, primum est venti suis partibus conciliandi benesicium: tum accurata ratiocinatione pugnae vel subterfugiendae vel committendae, et mobili ne potius impetu recursuque, an stabilore certamine res gerenda sit. inprimis, quam longe aut prote, quae tutum aut periculosum receptu habeat classis. Obsidionum quoque navalium vel faciendarum vel soluendarum praecepta et artes sunt.

Victoriarum navalium, ingentes saepefructus fuerunt. Saepe civitas salva fuit, in muris ligneis. saepe naves auro onustae, impensas belli et securitatis praesidia supplevere. Seape corona navalis, unico patriae ornamento fuit. Sed haecex historia peti debent; cuius summas texit Morisotus in orbe maritimo; ut nihilo munus tamen desideremus


page 286, image: s302

vehementer, Historiam Naualemnovissimam, Thomae Rivii, Antiquae et Mediae pari diligentia addendam.

In Navigatione Curiosa, ne valde curiosi simus, expletus huius scriptiunculae modus imperat. Neque decuerit huc afferre, quae ad lusoria instinent, et voluptatum potius inania, pertinent, quam ad inquisitionem rerum naturae, et inecploratorum cognitionem. Homo non sit oportet, qui non capiatur spectandis Divinae sapientiae et providentiae speciminibus, in sideribur, anismalibus, plantis, mineralibus, hominum longius propiusue ab humanitatis cultu remotorum aut eodem invitatorum institutis, moribus, fatis; nanigatu demum perspectis. Sed alterius ista sunt operae. Civitas Nostra Maritima, omnes sui actus quaestusque rationes ad divini humanique iuris reverentiam exigere, summam et legem Felicitatis arbitratur.

Hactenus Digressio.

CAP. III. De Partibus Civitatis.

[Note: 4. ad partes Civitatis.] POst Digressiionem, in viam redeundum est. Et actum est quidem supra, de lemmate praescripto, cum de Civitatis natura et constitutione tractaretur.

Sedes huius aggumenti iis, qui Phiilosophiam Aristotelicam sequuntur, est Pol. VII, 8.

[Note: quae constivuntur] Ubi partes Civitati necessariae constituuntur, 1. in Alimentis, et sufficientia huc


page 287, image: s303

pertinente, de qua Bornitius, Gryphiander, et alii.

Res primo aspectu facilis. quae enim terra, inquies, non alit suos? sed usu et negotiis compertum est, aliquando multa hominum milia, fame obiisse, qui mediocri cura servari poterant. Patetque haec providentia amplissime. Etdictum est aliquid, in dissertatione de Annona Augusta.

2. Artes et Opificia merito proximum occupant locum, quibus scilicet humana vita et Civitas, excellentiffima societatis species, carere nequennt. Sed di his Bornitius, et Gryphiander in Oeconomicis, abunde.

(Dictum de erratis apud nationes et Civitates, in hocgenere.)

3. De armis et militibus, supra actum. 1. Ubi de iure belli: 2. Ubi de potentia est tractatio suscepta. Neque opus est hic multa addere. Diligens hic fuit Lipsius lib. 5. Pol. Addantur Syntagma Gabrielis Naudaei, de studio militari, et Machiavelli libride arte Militari.

4. Pecuniâ, supra lib. 4. c. 7. considerabatur. ut ad potentiam facit: hic spectanda est, ut ad ordinarias et extraordinarias erogationes pertinet. Politici hunc locum inscribunt de Aerario: et interdum alteram partem addunt, de de nummaria. quam alias nonnulli ad aerarium referunt. vid. Bodinus lib. VI. Pol. c. 2. et 3.

5. Sacerdotia, de quibus supra, cum de Iure summarum potestatum circa sacra ageretur, aliquid dictum est, et subinde dicetur.


page 288, image: s304

6. De Iudiciis supra actum, ubi inter iura Maiestatis, ius iudiciarium explicaretur: et subinde aliquid annotabitur.

CAP. IV. De Alimentis.

[Note: I. in alimentis] HOc vocabulo complectemur, quidquid est, quod ad victum pertinet et vitae sustentationem. Besoldus hunc locum inscripsit Vitae et mortis consider ationem Politicam, tribus libellis, 1. de Vitae sustentatione. 2 de Cura Sanitatis. 3. de Sepultura agens.

Tractatio haec istis membris potest includi: 1. Quae ALimerta; 2. quomodo parari; 3. conservari; 4. dispensari, ex re civitatis sit. 5. Quae amplius ad vitae curam pertineant. 6. Quae mortis consideratio huius loci sit.

1. Alimentorum maxime necessaria sunt cibus et potus.

Ciborum magna varietas; Panistamen primus usus; adeoque Frumentorum. Glandibus victitasse quosdam populos, ante frugum inventionem, sive fabula, sive pars historiae est. Aegyptum quoque frugum parentem, carere posse frugibus, Plinius existimavit, cuborum ex herbis abundantia contentem. Sed Frumenta, ut dixi, praecellunt: varii es generis, pro varietate nationum regionumque. Accedunt olera, legumina, priorum, pomorum, cerasorum fructuumque omne genus. Tum carnes quadrupedum,


page 289, image: s305

avium, piscium. Addi debent condimenta: in quibus macime necessarium Sal: minus necessaria aromata, et saccharum, varii generis.

Potum partim aqua praebet, partim vinum, partim cerevisia; tum apud nonnullas gentes confecta ex aqua et melle, ex aqua et aromatibus aut saccharo potio: etiam vinum quod vum vulgo adustum, Bornitius cocat, ex frumento confert.

Politici circa cibum et potum cura est: 1. ut parabilis copia utriusque sit, pro modo civitatis. Et si natura locusque favent, 2. ut. quod abundat, cum aliis rebus mercibusque commutetur, aliorumque populorum necessitatibus subveniat, opibusque quaerendis accommodetur. His tamquam magnetibus attrahi pecuniam externam, non male dixit Boterus, ubi ostendit, quantum Francia frumenti dimittat in Hispaniam et Portugalliam; pini, in Flandriam, Angliam, et ad maris Balthici incolas; Salis itidem ad vicinos etc. Polonia quoque frumento et melle exportandis, plurimum invatur. Daniae ex halecum capturâ et pecoribus, Norvvegiae ex asellis arefactis, magnus proventus est. 3. Si natura parcius cosuluit, ut industriâ suppleatur. vid. exemplum Bataviae apud Ioseph. Scaliger. in Silva, Carm. 52. cuius initium:

Ignorata Tuae referam miracula terrae etc.

II. Parandis alimentis invigilabit Politicus his fere modis, quos naturaloci, sollers ingeni inventio, fortuna temporis, suggerit. Agriculturae studium in primis est; ne, ubi domestica copiares


page 290, image: s306

geri posset, ecternae opis indigeat civitas, quod de Italia conqueritur Tiberius ap. Tac. 3. A. 54. 6.

De Agricultura pleraque diligenter congessit Gryphiander in Oeconom. Legal. lib. 1. c. 17. et Bronit, tract. 1. c. 11 et seqq.

Pertinet etiam huc, universa res Hortensis. de qua vid. Bornit. l. c.

Et vinearum cura. Quae omnia Gryphiander in cap. de Agricultura exsequitur.

Pecuaria et Pascuaria, proximum in parandis alimentis locum occupat, quam eodem cap. Cryphiander attingit: et Bornitius tract. 1. cap. 19.

Venatio etiam huc facit. De qua vid. Gryphiander. Oecon. Legal. c. 18. et Bornit. tractat. 1. c. 20. et 23.

III. Conservandis alimentis inseruiunt Horrea et Cellae. Romanorum dispositio.

IV. Dispensandis alimentis inseruiunt 1. Dispositiones Iuris, de facultate serendi, plantandi, venandi, piscandi etc. 2. leges contr aluxuriam. 3. beneficentia in pauperes. 4. leges fori cibari, de pretiis rerum ad victum spectantium. 5. mores ad parcimoniam et frugalitatem facti. Q. de Mendicis huc pertinet ap. Besold. Consid. Vit. et Mort. c. 3.

V. Ad vitae curam amplius pertinet amictus, supeilex:

(De quibus agunt partim ICti, Philosophi, Philologi. Dictum de discrimine.)

Medicina, vid. Besold. Consid. Vit. et Mort. lib. 2.

VI. Mortis consideratio, qualis huc


page 291, image: s307

pertineat, itidem ostendit Besold. de Vit. et Mort. lib. 3.

Ad hunc locum de Alimentis, omnino addatur Gryphiiandri lib. 2. Oecon. Legal. c. 5.

CAP. V. De Opificiis et Artibus.

[Note: 2. in opificis et artibus.] IN hunc locum refertur 1. enumeratio, ex usu plurium pauciorumue gentium. 2. aestimatio, ratione necessitatis, utilitatis,dignitatis, tum in thesi ad omnem rem publicam, tum in hypothesi ad hanc et illam. 3. Hiftoria sive exemplum.

Regulae prudentiae sunt 1. ne deficiant. 2. ne superfluant. 3. ut bene disposita sint ad invicem. 4. ut bene composita legibus, Collegiis, moribus sive consuetudinibus. 5. ut artes ludicrae absint.

Videndus Bornitius de sufficientia, tractatu 2. per tot. Garzon. in Piazza Universale. Addend. Boter. Polit. Illustr. l. 8. c. 2.

In Imperii Nostri Legibus Universalibus, der Policey Ordnung multa etiamoccurrunt, circa opificiorum ordinationem.

CAP. VI. De Armis et Militibus.

[Note: 3. in armis et militibus.] ARma, hacn subeunt considerationem 1. ex officinis, et fabricis. 2. ex variis generibus. 3. ex usu. 4. ex custodia. 5. ex ornatu. vid. Boter. de Polit. Illastr. libb. 9. c. 3. et 4.


page 292, image: s308

Militis sors spectatur, 1. ut legendus. 2. ut alendus. 3. ut armandus. 4. ut instituendus. 5. ut regendus est. De quibus omnibus iam fontes indicati, ut dictum est cap. 3. h. l.

CAP.VII De Pecunia, Aerario, re nummaria.

[Note: 4. in precunia, aerario etc.] PEcunia 1. ut conficienda. 2. ut colligenda. 3. ut dispensanda huc pertinet.

In conficienda pecunia spectatur res Monetaria, das genße Münß wesen. Ubi 1. de metallo. 2. de varietate pecuniae maioris et minoris. 3. de in trinseca bonitate. 4. de forma et pretio legali. 5. de Officinis monetariis. 6. de Legislatione varia circa nummos et monetam. e. g. in Constitutionibus Imperii Nostri, Münß-Ordnung; itemque in particularibus Statutis: in Goldasti Catholico Rei Nummariae. vid. omnino Gryphiander Oecon. Legal. lib. 1. c. 6.

In colligenda pecunia, 1. domi, tributa et exactienes pariae, de quibus supra. 2. foris, mercatura. 3. de pecunia mutuo sumenda. 4. de pecunia foenori collocanda. 5. de rationibus pecuniariis diligenter tractandis. Praeter Scriptores suis locis nominatos, huc refer Boteri Pol. Illustr. Librum 7. Besoldum de Aerario, et Gryphiandr. Oecon. L gal. l. 1. c. 24. de mercatura, c. 25. de navigatione, 26. de permut atione et cambio. c. 27. de foeneratione et usuris etc. lib. 2. c. 2. de administratione pecuniae, c. 3. de ratiociniis,etc.


page 293, image: s309

In dispensanda pecunia spectatur 1. modus sive quantit as erogationum. 2. causae erogationum. 3. consilia peculiaria erogationum. de quibus Scriptores ante laudati, et sub alis titulis positi.

CAP. VIII. De Sacerdotis.

[Note: 5. in Sacerdotiis.] SAcerdotum, qui sacra curant, spectatur 1. numerus. 2. gradus et ordo. 3. locus in rep. 4. leges circa hanc rem.

I. Numerus is esse debet, qui sufficiat Civitati ad negotia religionis probe curanda; non autem, qui abundante multitudine, ignaviam alat otiosorum hominum, eosque civitati graves reddat. Non enim melius habet religio, inter numerosos greges monachorum et coenobitarum: sed contemptibilior redditur. Agnoscit hoc quodammodo Bodinus lib. 4. de Rep. c. 3. sub fin. Nam quae Borerus pro multitudine disserit de Origin. Urb. lib. 2. c. 3. arcanis accensenda sunt, non simpliciter laudandis. Magisad rem faciunt, quae suadet Politia Illust. lib. 2. c. 14. si sano sensu accipiantur.

In primis ad instituendos in religione, et bonis moribus formandos cives, omnia debent hic referri.

II. Gradus inter Sacerdotes et Clericos esse, respectu maioris minorisque dignitatis, et ad ordinem facit, quo nulla pars Civitatis carere potest; et exemplo veteris Ecclesiae non caret. Quamquam de primordiis Ecclesiae, non sine


page 294, image: s310

studio partium acriter disputatum est. Nota sunt scripta contraria Dionysii Petavii, et Salmasii, de Presbyteris et Episcopis. Blondelli eiusdem argumenti, operosus liber exstat. Anglicanae Disputationes crica hanc rem. Addatur Epistola Samuelis Bocharti, ad Sacellanum quendam Anglum.

III. Quantum attinet ad locum in Rep. debens Sacerdotes partem Civitatis, non aliam civitatem, in civitate constituere; adeoque agnoscere imperium Principis, aut eorum qui par Principibusius habent: excluso Dominatu Pontificis, et licentiaprivilegiis abutendi. Collegit multa Besoldus de Maiestate in genere: sectione 2. c. 2. de potestate saeculari in personas et bona Ecclesiatica. Gallia regnum libertatis. Opus nobile Petri Puteani, Libertates Ecclesiae Gallicanae.

IV. Leges de omnire Ecclesiastica a Principibus et Imperatoribus constitutae, occurrunt magno numero. Pauca in exemplum nominanda. Capitularia Caroli M. a Luca Holstenio edita. In primis Capitularia Caroli et Ludovici, in Codice LL. antiquarum Lindenbrogii. Ubi et in aliarum gentium Legibus multa huc pertinentia. In Constitutionibus item a Goldasto editis, praesertim 3. tom.

CAP. IX. De ludiciis.

[Note: 6. in iudiciis.] IN his spectatur, ut 1. bene constituantur. 2. bene exerceantur.


page 295, image: s311

In constituendis spectatur 1. numerus tribunalium. 2. numerus collegarum seu iudicum. 3. Assessores et consiliarii iudicum. 4. Notarii et Scribae. 5. locus dicasteriorum et tribundlium.

In exercendis iudiciis con siderantur 1. leges secundum quas iudicatur. 2. ordo tribunalium ad se invicem, respectu appellations. 3. poeenae, iudicibus male indicantibus imminentes. 4. processus et formula iudicii. quo pertinet etiam temporis litibus praefiniendi mentio. 5. Revisiones et examina.

Praeter ea, quae supra dicta, Historia rei iudiciariae ap. parias gentes constitutae huc pertinet: et monita eximia sunt Boteri de Polit. Illustr. lib. 1. c. 16. et 17.