10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBER V.

CAPUT. I. De Causis Civitatem corrumpentibus et destruentibus.

[Note: Partitio huius argumenti.] DIctum est de iis, quae communiter Civitates servant, firmant, amplificant; sequitur, ut de iis agatur, quae communiter civitatem infirmant, minuunt, mutant, corrumpunt, destruuntque. Quae Lipsius ad vim et vitium refert, a)nti/strofa scilicet ad vim iuvantem et virtutem. Vis ei est, proditio et insidiae: Vitium duplex ponit, odium et contemptum, rursus eo proposito, quo supra eum uti vidimus. Si enim accurate et subtiliter vis fuisset explicanda, non poterat seditio, factio, bellum civile externumque omitti. Quae ille libro ultimo, et alia methodi serie ordinat. Iam, ubi de odio tractat, universum argumentum de Suppliciis. Tributis, Censurâ, per accidens tantum huc spectantibus, exsequitur.

Ante omnia autem, faciendum hic nobis pitamus, quod fecit Aristoteles lib. 5. Pol. c. 1. ut constet, quid sit illud; et quam varium, quod imrmandi, minuendi, corrumpendi,


page 232, image: s248

destruendi vocabulis hactenus significamus. Licet enim effectus hic, sit ex causis nunc explicandis secuturus: plurimum tamen interest statim sciri, quid rei hic intelligatur. Veteribus ergo Graecis Latinisque familiare est, Mutationis vocabulo, late patente, omnia complecti. Sed subtiliter agentibus, illud observatur, quod non omnis mutatio laedendi et destruendi, sed quaedam etiam, conservandi iuvandique vim habet. Igitur vident, distinctione hanc vocem opus habere.

Complexus forte videbitur omnia, qui dixerit: Mutationem, Corruptionem, Destructionem Civitatis esse, de quibus hic consideratio suscipitur.

[Note: Mutatio:] Mutationem bene distinguit, Aristoteles, in eam, quâ ipse status reip. in alium commutatur; et quâ ipso statu, sine formâ rei pub. manente, aliquid commutatur. Hoc posterius mutationis genus, iterum distinguitur tripliciter 1. quando in eodem statu, personae personis deturbatis, aliae succedunt 2. quan do status restringitur aut laxatur. 3. quando magistratus aliquis inducitur, aut abrogatur. Haec divisio subtilis est et sufficiens, et exemplis bene a Piccarto illustratur.

Si modo illud simul obseruetur; Mutationem aliam esse apertam et omnium intelligentiae expositam; aliam occultam, et dissimulatam, de qua prudentes tantum iudicant. Sicut etiam in corruptione fieri videmus.

[Note: Corruptio.] Corruptio saepe via est ad mutationem; et in vicem mutatio saepe via ad corruptionem.


page 233, image: s249

nisi quod mutatio etiam in melius tendere potest. Est enim haec illa latior.

Corruptio ergo erit, cum mutatione illa quidem semper coniuncta, in deterius scilicet; sed hic intelligitur mutatio magis particularis, quae ab illa modo nominatâ differt: illa enim termini rationem habet; haec ad illum terminum interdum tendit, interdum citeriori termino destinatur.

Corrumpi enim tum civitas dicitur, quando in fine civitatis destinando, tum inrationibus ad destinatum finem dirigendis, vel universe, vel pro statu certae Civitatis, id quod rectum est et bonum, deflectitur, infirmatur, aliqua labe inficitur; adeoque degenerat: aut quando ea, quibus Civitas constituitur, firmatur, amplificata est, vitium capiunt.

[Note: Destructio.] Destructio est, quae corpus aut speciem Civitatis tollit. Quod probe explicat Grotius 2. de I. B. c. 9. vocatur etiam eversio, interitus, excidium.

Quo loco, probe notandum est discrimen, inter mutationem cum corruptione coniunctam; itemque corruptionem magnam et not abilem; tum veram destructionem. Illae enim cum saepe huius causae sint, intuentium aut deplorantium iudicio, pro destructione habentur. An autem vere destructio sit, non causis in efficiendo constitutis, sed effectu consummato, aestimandum est. Destructio enim rationem integri effectus habet, ad quem causae mox nominandae per effectum intermedium mutationis ac corruptionis tendunt. Cuius


page 234, image: s250

effectus, quae sit natura, ante explicatum est. Accurata est ergo distinctio Curtii lib. 4. c. 14. n. 20. quâ concussionem, ab afstictione seu interitu Reip. distinguit. Sicut et conversio ab eversione plurimum differt.

Interim conversiones illae, vix solent sine magna et horribili concussione accidere; et hostilia portendunt; sicut insequentia amplius docebunt.

Causae ergo, quibus mutationes, conversiones, destructiones Civitatum fiunt, sunt: Fortuna, Vis, et Vitium; non sine effectu intermedio.

CAP. II. De Fortuna, ut est causa mutationis aut corruptionis in civitate.

[Note: In mutationibus civitatum Imperiorumque causa praecipua referenda est] FOrtunam, quo sensu hic accipiamus, libro priore, cum de conservatione et auctu Civitatum ageretur, monuimus. Itaque proprie huius loci sunt, quae de Fat alibus mutationibus, corruptionibus et destructionibus Rerump. olim et hodie, non sine solidis erroribus, et confusione disputantur.

Fato enim hic locum esse, etiam Ethnici agnoverunt: Sallust. Or. 2. de Rep. Ordin. Si morbo, aut fato, huic imperio secus accidat. etc. sed non omnes eodem modo explicant. Imo, nec iidem eodem semper modo capiunt.


page 235, image: s251

Itaque distincta consideratio oritur quaestionum illarum:

[Note: ad voluntatem et dispositionem divinan.] I. An Divina voluntate et dispositione, mut ationes, corruptiones, eversiones Civitatum accidant? Aff. Dictis S. S. manifestis. Quibus Augustinus accinit 5. de Ciu. D. 8. cum probat eos, qui causarum ordinem et connexionem, Dei summi tribuunt voluntati et potestati, qui optime et veracissime creditur, et cuncta scire antequam siant, et nihil inordinatum relinquere: a quo sunt omnes potestates, quamvis ab illo non sint omnium voluntates. Et c. 11. oftendit, Deum omnia curantem, regnorum quoque et civitatum prospera adversaque non negligere: Deus, inquit, nullo modo credendus est, regna hominum, eorumque seruitutes et dominationes, a suae providentiae legibus alienis esse voluisse.

[Note: An astris in hos effectus aliqua vis sit?] II. An Astris in bos effectus, aliqua vis sit, idque fato contineatur? Negativa et ab Augustino lib. 5. de C. D. et ab aliis luculentertractatur.

[Note: An temporie] III. An ipsi tempori aliquae vis sit, quam fatalem nonnulli dicunt; ut certis temporum spatiis decursis, sequatur deinde mutatio reip. corruptio, eversio: sive an termini temporis, quo mutantur aut vertantur resp. definiri ac numero designari queant? 1. ubi notum est, tempori nullam propriam esse in his talibus efficientiam; figurisque accenseri debere, quae passim in hunc sensum obvia sunt. 2. Sicut et illud frequentissime, sed figurate, dicitur: Certis temporibus decursis, mutationes et similia accidere. Nam illud certum tempus, quod vulgo ita ponitur, incertum est.


page 236, image: s252

Mutationibus, ut alia, ita Resp. et Civitates subiacere, certum est: At tempus definiri certum, nullo modo potest; etiamsi praeter propter, et in latitudine velis loqui. Citius, tardius, mutantur, convertuntur, evertuntur Civitates. Atque, si aliqua exempla eodem poene annorum numero decurrere videntur, fortuitum id est, et longe plura discrepare deprehendentur.

[Note: An certa mutationum periodus statuenda?] IV. An Periodus eiusmodi mutationum certa statui debeat, ut ista mutatio illi; haec isti succedat? itemque an illa periodus mutationum sit circularis, et ad id redeat unde coepit? Utrumque affirmari potest: sed ex parte. Universe enim non est verum, Dictum est aliquid de Doctrina Periodica Platonicorum alibi: itemque de a)nakuklw/s1ei seu circulari revolutione rerump. ad 1. Ann. Tac. annot. 2. ad cap. 1. Polybius praesertim videndus lib. 6. Notus est locus Ciceronis de Divinat. lib. 2. c. 2. Id ipsum a Platone philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam conversiones rerump. ut eae tum a Principibus tenerentur, tuma populis, aliquando a singulis.

[Note: An vitari humana ope fatales mutationes pos sint?] V. An fatales mutationes humanâ ope vitari, praeverti, declinari possint? Hoc totum pendet a conciliatione fati, cum voluntatis humanae libertate, de qua alibi.

CAP. III. De Vi.

[Note: Vis quotuplex] NUnc de Vi agendum est: quatenus resp. corrumpit, labefactat, evertit. Quam


page 237, image: s253

[Note: 4. Pol. 10.] Lipsius distinxit in apertam et occultam. Illius posuit tres partes; Factionem, Seditionem, Bellum. Huius, duas; Insidias et Proditionem. Illam in alium locum distulit; huic sedem concessit in loco, quem tractavimus.

Accurate partiri cupientibus, vis alia est, maior viribus humanis; alia ab hominibus oritur: Illa fere dici solet vis maior; haec, citra adiectionem Vis appellatur.

[Note: Vis humana maior:] Ad vim maiorem pertinent Fatalia, et quaedam Naturalia. Fatalis interitus est e. g. cum igne caelitus demisso, per miraculum evertuntur 5. Civitates: cum per diluvium deletur Civitas generis humani, pauculis tantum in semen relictis Ita naturae violentia, totas nationes absorpsit terraemotus, inundatio. etc.

[Note: humana] Vis humana est vel externa respectu cuitatis; vel interna.

Utraque, vel aperte, vel occulte admovetur.

[Note: Externa aperta:] Vis externa aperta, vix alio, quam ad bellum et bellicos actus, pertinere potest. Bellum enim, est illa exitiabilis bellua, quae incursat Cinitates, earumque vel firmitatem pestilenti halitu vitiat; vel corpus immani rictu dilaniat.

[Note: occulra.] Vis externa occulta, quando incendiarii, insidiatores, corruptores, vario astu reip. labefactandae aut destruendae adhibentur.

[Note: Interna aperta:] Vis interna aperta est, cum vel unus aut plures, saevitiâ: vel plutes factionibus, vel omnes aut maxima pars concertationibus


page 238, image: s254

civitatem perturbant aut affligunt. Quae mala aliquando etiam misceri solent.

[Note: oceulta.] Vis interna occulta est, quando aliquis aut aliqui, civitatem vel incendiis ac caedibus perdere, vel proditione aliis subii cere, vel insidiis, omnique alio conatu, suae tyrannidi vindicare satagunt. Huius generis ea est conditio, ut plerumque in vim apertam desinat et transeat.

[Note: Effectus vis externae apertae:] Vis externa aperta i.e. bellum et arma civitatem 1. vel minuit viribus, e.g. pagis, vicis, hominibus perditis deletisque. 2. vel evertit, ut quando tota gens exscinditur, quod est quasi supplicium capitale, aut dissipatur, ut amittat rationem corporis. 3. vel mutat formam, ut quando inter leges pacis, alius status civitatis praecipitur. 4. vel simul evertit ac mutat, sive coniungit mutationem cum quadam eversione, ubi forma sive species civitatis interit, corpus autem ipsius civitatis in partem alterius civitatis contribuitur. 5. vel manente corpore et specie; varie inducit vitionsum habitum.

[Note: occultae.] Vis externa occulta, iisdem operibus efficiendis noscitur: viâ tantummodo diversa.

[Note: internae:] Vis intcrna aperta, et occulta, quibus rebus constet, iam dictum est: quomodo autem tendat ad civitatis labefactationem aut eversionem, explicandum restat.

[Note: Tyrannis] Tyrannis vel unius, vel paucorum, vel multitudinis ad hunc finem tendit; vel dum constituitur; vel dum constituta durat aut viget.


page 239, image: s255

Constituitur omnis tyrannis, et firmatur continuaturque malis artibus. Illae malae artes, sive dolo exercentur, sive violentiâ, sive mixtis utrisque.

Talia sunt: iura et leges, quibus se tyrannia alligarunt, opprimere, vi pro iure uti; iudiciorum acerbitate, civitatem vastare; disciplinae corrigendae specie, aut securitatis publicae muniendae praetextu, innocentes aut claros viros circumvenire etc.

[Note: Tumultus] Tumultus vocatur, repentinus ille motus a multitudine excitatus, metu, aut consternatione, aut indignatione, sine altiore proposito mutandi status, aut res novandi.

Causa vel perpetua, vel temporaria. Temporariam modo exempli ergo declaravimus. Perpetua est; ingenium ferocioris populi, aut laxior vivendi ratio, nec adstricta bene compositae vinculo cruitatis disciplina.

Exempla in Historiis passim obvia.

Remedia constant vel vi militari, eaque aut ostensa, aut adhibitâ; vel auctoritate et consiliis. Eum in usum, praeter ceteras utilitates, arma civitati semper in promptu esse debere alibi diximus.

[Note: Factio] Factio, quando inter familias aut partes quasdam civitatis, ducatum praebentibus, nonnullis dissidia exercentur, praesertim in administranda rep. aut circa religionem, aut honores, aut commoda. Lips. 6. 3. Liu. 9, 26. Dictator quaestion. habendae de factionibus creatus.


page 240, image: s256

[Note: Seditio] Tumultus facile in seditionem transit. Itaque vocabula etiam prisca, recentique loquendi consuetudine, haud raro invicem permutantur.

Accurate tamen loquendo; Seditio est motus populi, vim minantis aut facientis, mutandi regiminis ergo, vel quoad personas, vel quoad formulam reip.

[Note: Causa seditionis perpetua.] Causa perpetua itidem est ingenium multitudinis, secundum magis et minus, pro nationis, morisque ac disciplinae, diversitate. Ita apud Polonos et Hungaros perpetua sunt, quae alibi rariora.

[Note: Temporaria] Causa temporaria vel est a potestate magistratus popularis nimia (via. quae Cicero disserit de Seditiositate Tribunorum plebis Rom. 3. de ll. c. 8. et 9.) vel a sensu, aut metu, aut opinione iniuriae aut damni. Huc enim redeunt, quae apud Aristotelem 5. Pol. c. 2. et 3. disputantur. Quibus autem modis fiat, ut sentiant aut opinentur aut metuant iniuria se damnoque affici, qui seditionem movent, rectius postea tractabitur, cum de vitiis agetur. adhuc enim de vi agitur.

[Note: Exempla] Exemplorum plena est omnis historia, tum civilium, tum militarium seditionum. vid. Liu. alib. 2. per seq. Tacit. 1. A. 16. et seq. etc.

[Note: Remedia.] Remediorum primo observanda sunt discrimina. Alia enim sunt violenta (honestiori vocabulo fortiora, strenua etc.) alia moderatiora, mollia etc. 2. mixtura utriusque generis. 3. o)ikonomi/a sive dispensatio per


page 241, image: s257

momenta temporum, per occasiones eventuum, per gradus effectuum.

[Note: Annotatio.] Quae de gradibus et progressu ipsius seditionis erudite disputantur a Lisp. 6. Pol. 4. ad naturam et ingenium seditionis pertinent. Diximus etiam de ea re ad 1. A. Tac. 16. et seq. Pertinet huc oratio brevis, sed copiosae philosophiae descriptio Virgil. 1. Aen.

Bellorum Civilium largam quidem segetem omnis aetas, omnis historia suppeditat. Ex iis tamen, qui descripserunt, nemo superat diligentiam Dionis, Appiani, Plutarchi in Vitis, Ciceronis in Epistolis ad Atticum, Taciti in Libris Historiarum; qui Romanorum bella Civilia descripserunt. E recentioribus Acta publica Hortlederi et Lundorpii in Germanicis; Thuanus in Gallicis; Mereranus et alii, in Belgicis, observandi studioso lectori, hoc argumentum probe explanabunt.

CAP. IV De Vitiis Civitatem infirmantibus etc.

[Note: Vitiarempubl. destruentia sunt:] SEquitur ut de Vitiis agatur, quae Civitatem infirmant, corrumpunt destruunt. Quae philosophia liis, ut arbitror, nititur regulis. I. Sicut omnes virtutes, una tamen porius quam alia, conservant, firmant, amplificantque civitatem: ita omnia vitia, unum tamen altero magis, efficiunt


page 242, image: s258

contrarium. II. Potissimum id praestant, Imprudentia, Iniustitia, Ignavia, Intemperantia. III. Aliter tamen, apud subditos, seu in subditis; aliter apud Imperantes: Aliter in Monarchia, aliter in reliquis formis.

[Note: Imprudentia] Imprudentiam fere in Imperantibus, quique iis consulunt, spectare fas est. sicut prudentia propria Imperantium virtus est. Imprudentia Civitati noxia, vel est Naturae, vel Morum. Natura enim quidam tam sunt hebetes, stupidi, absurdi, aut speculationibus potius, quam ullis agendis rebus apti, ut ad Civitatis negotia vel iudicanda vel tractanda caecutiant. Exempla olim et hodie non desunt. Claudius, Vitellius etc. Rom. Principes.

Imprudentia quae moribus tribuitur, vel imperitiâstatus constat; vel imperitiâ actionis.

Imperitia status ita capi debet, quatenus illi, qui Civitatis felicitatem curare debent, interiori illa et accurata suae reip. cognitione, sine qua nihil recte in publicis geri potest, destituuntur. e. g. Quis putet Appios plerosque, quales a Livio describuntur, satis intellexisse, vel Aristocraticas, vel mixtae ex Aristocratia et Democratia reip. rationes? Galbam et postea Nervam parum intellexisse, quid esser regnare, non absurde opinantur, qui dicunt. Ex hoc fundamento philosophatur Crispus apud Tacit. 1. A. 6. et, quamquam in mimo Asinius Gallus, cap. 12.

Pertinet ad Imperitiam Status, etiam illa imprudentia, quando momenta et gradus, in ipso


page 243, image: s259

statu, non recte iudic antur, discernunturque, vel dum fiunt, vel dum facta sunt. Non enim tam constanter et aequaliter se res humanae habent, ut forma Civitatis eodem semper gradu, iisdem momentis, aestimanda et pensanda sit. Monarchia e. g. modo arctius astringit, modo lenius sua vincula. neque eadem ratione consultatur, viviturque illo et isto tempore.

Imprudentia, quae ad actiones refertur, ita intelligitur, quando abest 1. com~unis dexteritas actiones civiles obeundi. 2. sollertia totam vim actionum et partes, iudicandi, sive expedito iudicio complectendi. 3. temperandi moderandique actiones ex re et usu praesenti, sive ex variis subnascentibus momentis, iuxta omnes denique, ut vocant, circumstantias, subtilitas. Qui in primo genere deficit, aeque ineptus est, ad civitatis felicitatem curandam, ac, qui ingenio hebeti, absurdo, denique mere speculativo utitur. Duo posteriora plerumque se comitantur; possuntque etiam in eo reperiri hi defectus, in quo primus defectus non invenitur. itaque minus apparent; donec eventus de noxa testetur. Ad quam iudicandam saepe solis prudentium oculis prospectus patet.

Exserit se Imprudentia, tum in consultando, i. e. in iudicando de singulis civitatis negotiis, honestaque a deterioribus, utilia a noxi is discernendo; tum, in administrando, sive in exsequendis quae diiudicata sunt et consultata.


page 244, image: s260

Noxa imprudentiae, ut ante dictum est, a capite quidem, id est, ab imperantibus praecipue diffunditur: Sed prudentia actionis sive administrationis reip. indiget adiutoribus idoneis et ministris. Nam alias etiam praecipua Principis aut Optimatum, Imperantium denique, prudentia, imprudentium actorum opera corrumpi, et ad Civitatem damnis afficiendam, degenerare potest.

In hunc locum pertînent, exempla totius historiae antiquae et veteris bene explicata, et ad hanc philosophiam examinata. Ut, si quis sibi sumat demonstranda, quae in Rep. turbanda imprudenter, et quomodo, et quo effectu acta sint, in iis, quae describit Appianus, Plutarchus, Dio, Ciceronis Epistolae et Philippicae, de bellis Civilibus, sic in recentiore historia.

[Note: Iniustitia] Iniustitia hic spectatur, vel quatenus Imperantibus et parentibus communis est: vitium scilicet vere incivile et insociabile, sicut iustitia unice civilem societatem continet: vel quatenus alterutris propria intelligitur.

Communis Imperantibus et parentibus, id est, omnibus civibus, iniustitia in duabus praecipue rebus cernitur. I. quando pervertitur ordo officiorum iustitiae consentaneus. In ipsa enim communitate (quod recte Cicero notat 1. offic. 45.) sunt gradus officiorum; ex quibus quid cuique praestat, int elligi possit: ut prima, Diis immortalibus; secunda, patriae; tertia, parentibus; deinceps gradatim reliquis debeantur. Ita si privatis nominibus studetur ante publica et


page 245, image: s261

prae publicis; si divinarum rerum non ea, quae illis debetur, aestimatio fit, disciplina civitatis, et subinde fortuna vitiatur et corrumpitur. II.In violanda rerum contractarum fide. Sicut enim iterum bene hoc a Cic. positum est (2. off. 24.) quod nulla res vehementius remp. contineat quam fides: Ita fide violata, dissoluitur facile resp. Ingens ea domi forisque noxa. Domi enim concussa fides seditiones excitat: sicut historia Romana ostendit, quotienscumque de agrariis legibus, et novis tabulis actum est. Eoris infamia paratur civitati, odium, et saepe ob contractus non servatos, bellum.

Imperantium iniustitia partim ad vim spectat, iam supra notatam: partim sine vi considerari potest; referturque utraque ad fontem Ambitionis et Auaritiae, vel in occupando, vel in mutando, vel in administrando Imperio. Ad haec fundamenta commode pertinet, quidquid est sophismatum, artium, arcanorum dominationis tyrannicae. Enumerantur talia apud Aristotelem l. 5. Pol 10. et 11. et Clapmar. de Arcan. Rerump. Si quis partiri et disponere velit, non poterit meliorem methodum sequi, quam per iura maiestatis e. g. iniustitia in legibus ferendis, in iudiciis, in bellis suscipiendis gerendisgque, ac eminente dominio exercendo etc.

Iniustitia parentium vel ad detrectanda civilia munia, velad iniuriam Status, vel ad iniuriam et contumeliam personarum


page 246, image: s262

imperantim; vel ad iniuriam civium (quae in inaequalitate consistit) pertiner.

Noxa iniustitiae, saepe ab initio non satis obsetruatur, dum latet sub praetextu et praescriptione iustitiae; et abeventuum ad se invicem consecutione pendet.

[Note: Ignavia] Ignavia, comprehendit 1. animum mollem in consultando. 2. inertiam in agendo. Resp. enim generosis consiliis, nec Paro fortibus armis opus habet.

Cerniturque vel in negotiis pacis, vel in militia.

Ignavia pacis in eo est, quando effectus et profectus disciplinae civilis, actionumque nec curatur, nec urgetur.

Ignavia belli in apparandis, sumendis, tractandis inefficialiter armis, versatur.

Ignaviae plerumque assidet impiudentia et intemperantia.

Noxa praesens, in historia omni et vita. Ita ignavos Asiaticos populos facile Alexander, antea autem Sardanpalum Arbactus vicit. Quare quibusdam inter artes fuit, ad ignaviam traducere, quibus seruitus parabatur. vid. Iustin. 1, 7, 12. Tac. 4. Hist. 64.

Exstant passim querelae prudentum, ex eo calamitatem et inreritum Civitati ominantium, si a generosis consiliis et strenuo actu cessari viderent.

Intemperantia se prodit:

[Note: Intemperantia] 1. In profusis sumptibus, mensae, vestium, supellectilis, aedificiorum, spectaculorum etc.


page 247, image: s263

Tac. 3. A. 52. 54. 55. Liu. 34, 1. usque ad 9. Sallust. Catil. 12. et 13. 1t. Orat. de Rep. Ord. Seneca in epistolis passim.

2. In libidinibus, petulantiis,lasciviis. Quas in Romanis exagitant, noxamque ostendunt, praeter Senecam et Sallust. Poetae Satyrici, Horatius, Iuvenalis, Persius.

Noxam ad detrimenta reip. pertinentem, ostendunt iidem; tum, magnis casibus exemplisque Tragici.

Hac occasione tractantur varrae quaestiones. e. g. de lupanaribus tolerandis aut vetandis. vid. Gerhard. l. de Coniug. etc. De LL. Vestiariis, sumptuariis etc.

CAP. V. De Effectu vitiorum intermedio ad corrupt. civit. etc.

[Note: Vitiorum] AD infirmationem, corruptionem, de structionem Civitatis, vitia perveniunt, non sine effectu intermedio.

[Note: Effectus intermedius] Qui vel spectatur, ut est omnibus civibus communis, vel Ut est imperantibus aut parentibus proprius.

[Note: Communis] Effectus intermedius, omnibus civibus communis, est 1. neglectio scopi sive finis civitatis. i. e. quando in rep. ita vivitur, tamquam sinon esset resp. 2. negbectio aut violatio ordinis ad hunc scopum ducentis.

[Note: Imperantibus proprius] Imperantibus proprium, Lips. facit odium et contemptum, de quo lib. 4. Pol. c. 11. et 12. Ubi,


page 248, image: s264

more suo argumenta quaedam huc trahit, alias aliis in locis tractanda.

[Note: Parentibus proprius.] Parentibus proprius est, obsequii imperitia et ignavia.

CAP. VI. De Remediis Rerum publ. corruptioni opponendis.

[Note: Corruptioni rerum publ. opponenda cum iudicio] IN iudicio der reip. corruptione aut diminutione ferendo, ratiocinanda sunt probe 1. tentamenta, pretludia, pretparationes. 2. gradus corruptionis, noxet, pericula. 3. temporis praeteriti, instantium, imminentium, specimina, habit us, omina et signa, 4. idque in singulis civit atis partibus.

[Note: Remedia quorum 1. Genera notand:] Hoc facto ad Remedia transeundum. Quorum considerantur 1. Genera. Alia enim sunt strenua et pretsentanea, alia tarda et moras trahentia. Quaedam lenia, mollia, placida: Quaedam aspera, dura, fortia. His in pauca, illis in multa: his in istam; aliis in aliam partem civitatis ac negotiorum salutaris vis inest. In nonnullis, aperta; in aliis, occulta est efficacia etc.

[Note: 2. Usus] 2. Usus, qui singulari et exercitatâ prudentiâ opus habet, et industria sive dexteritate agendi applicandique. Nisi enim accurate iudicaveris, de natura cuiusque remedii, nisi effi caciae momenta et seriem praevideris, haud felicem in medendo operam sumes.


page 249, image: s265

[Note: 3. Tempus] 3. Tempus, seu potius tempestivitas: prodest ab initio, quod nocet in medio; aut invicem. Prodest ex occasione, et emergenti, ut [Note: a ???]sic dicam, symptomate, quod ordinario rerum morbique habitu non prodest etc.

[Note: Annotatio] Videantur omnino, exempli caussâ, et ut praxis huius philosophiae Sallust. Orat. derep. ordinand. sive, ex corrupto statu post bella civilia in meliorem referenda et restituenda. Item Iul. Pflug. Orat. (1560. scripta) de Ordi nanda Rep Germaniae. Ubi praesertim examinari merentur, quae de iure Caesareo disserit, an morbo reip. an tempori aptum remedium, et aliis praeferendum sit. Iunaret etiam examinare, Ostermanni Palladium Pacis exulantis: in quo multa prudentiae eius, de qua hic agimus deliquia. It. Hippolit. a Lapide.

Propter comparationes crebras, a re medica petitas, videatur Canonhier in Aphorism. Polit.

Atque haec est quasi generalis tractatio, de Remediis. Specialia in re praesenti spectantur e. g. Quomodo medendum Monarchiae corruptae; quomodo Oligarchiae; quomodo Ochlocratiae, aut mixtarum formarum vitiis etc.

Colligendae sunt praesertim observationes et regulae ad omnem de remediis philosophiam pertinentes, ex historia in primis. quae omnia referuntur 1. vel ad Notitiam morbi, ubi e. g. mature initia orientis morbi observanda; parva non negligenda,


page 250, image: s266

consequentiae rerum et eventuum speculandae etc. 2. vel ad iudicium practicum, de morbi indole, fatis que e. g. quo velit modo, tractari morbus; ubi cautam, ubi audacem manum requirat; etc. 3. vel ad effectum remediorum observandum, sufflaminandum, promovendum, etc.

Legendae hic praesertim descriptiones mutationum, reformationum, emendationum in Rebusp. ut Florentinae in Principatum etc. vide omnino memorabilem locum Aristotelis 2. Pol. 8. de medicina a)to/pw| kai\ ou) politikh=|. Liu. 23, 5.