[Note: De causis conservantibus et destruentibus Resp. nunc agendum.] VIdimus quae civitatem constituant, tum in iis, quae faciunt ut sit civitas; tum in iis, quae faciunt ut talis sit, id est, tali formâ. Non alienum nunc erit de iis rebus agere, quibus civitas vel conservatur, firmatur, augetur; vel infitmatur, diminuitur, destruitur.
[Note: Partitio materiae.] Aristoteles initio 5. Polit. ita partiutur hanc materiam: agendum ex quibus rebus et quot et qualibus Resp. mutentur: quique sint interitus singularum Rerump. et ex quibus in quas maxime mut entur: praeterea quae sint salutes et communiter omnium et seorsum singularum: praeterea, per quae Resp. quaeque maxime conseruetur. In quibus verbis praeclare illud monet, duos esse huius disputationis veluti fontes; si primum in genere agatur, de iis, quae Remp. iunant, firmant, servant, amplificant; aut vicissim laedunt, infirmant, minuunt, destruunt: deinde specialiter: quid huic aut illi Reip. utile noxiumue sit. Quod posterius membrum scilicet ita extendendum est, ut non tantum e. g. notet, quid Monarchiae, Aristocratiae, et c. prosit, ob
situe. led etiam quid huic Monarchiae, quid illi Monarchiae, et sic deinceps. Occurrit enim in una quaque Reip. forma non una dinersitas, quae huius argumenti rationes non sinit semper unas esse.
Ad omnem reip. formam servandam, invandamque [Note: Lib. 4. polit] quae pertinent, Lipsius in vim et virtutem tribuit: sub quibus titulis multa complexus est. Nos ad tria capita revocabimus, quidquid huius generis est, ut dicamus: Omnes Resp. stare, formari, augeri, Fortutia, Viribus sive Potentiâ, et Virtute.
[Note: Fortuna Rerump. servatrix et amplificatrix] FOrtuna nobis erit, Divinae Providentiae circa Res publicas cura et dispositio, quae ut homines, ita Resp. facit crescere, florere, concidere, resurgere. Vellei. 1, 7. adde Orat. de Hist. Vellei.
[Note: Sensu Christianos] In sacris literis illustria sunt monumenta huius curae, in iis, quae de conservatione et incrementis Reip. Hebraeorum in propheticis scriptis traduntur; de quibus alias. Nunc Psaim: tantum 46. 87. 127. laudabimus. In Patribus, Augustinus saepius hoc agit. vide praesertim de Ciu. D. lib. 5. Ubi etiam a Stoica necessitate, quam plerique Ethnicorum
Scriptorum, in hanc materiam inferunt, liberat fatalem rerum contextum.
[Note: Exclusis erroneis sententiis.] Sicnt autem Stoici in eo excesserunt, quod necessitatis fatalis, nescio quem rigorem, confingerent: ita vicinum etrorem fonerunt, qui feto Astrologico Res publicas regi crederent. Epicurei autem, fatum sive Divinam Providentiam, plane ab hoc negotio exclusam esse voluerunt. Adu ersus quae eximie erudita sunt, quae disputat Gassendus in Physiologico opere, quod Deus curam rerum humanarum gerat; tum in Philosophia morali de Libertate, Fortunae et Fato; itemque rursus in Physiologia, de Praesginific ationibus Siderum. adde not. ad Vell. 1, 8. 4. Diligens est etiam in hoc argumento Richterus in axiomatibus.
[Note: translata in rem praesentem haec philosophia.] Verae autem huius loci philosophiae, usus et praxis ita intelligetur, ut quidquid ad rerump. tutelam, salutem, amplificationem pertinere, peculiatibus deinceps nominibus docetur, id omne et a divino munere procedere, divino auxilio pronen ire seu valere, et divino moderamine dirigi credamus.
[Note: Dilatis viribus sive opobus necessariis, ???e Potenti: agentum.] VIres et Potentiam duabus rebus contineri, palam est: si et rerum necessariarum utiliumque abundantia adsit, et non desit facultas tuendi sua, aut etiam acquirendi aliena. De priori genere, alio libro singuillatim declarandum, quae res ad civitatis a)uta/rkeian
requirantur, sive quibus copiis civilis vitae abundantia definiatur.
[Note: Ciceronis distinctioncm sequendo.] Dividit ad hunc modum etiam Cicero 2. de invent. 56. illas res, quibus incolumitatem ac libertasem retinent civitates, ab iis, quae iam quiddam magis amplum et minus necessarium conficiunt; sive, quibus non illud solum consicitur, ut salvae et incolumes, verum etiam, ut amplaatque potentes sint civitates. Et prior quidem illa pars, cuassis consernantibus; posterior, augentibus debetur: utraque autem, et incolumitas et potentia hic tractari posset, nisi certas ob causas, peculiarem in locum enumerationem ac descriptionem rerums ad incolumitatem facientium, reservaremus.
[Note: Partes Potentiae indagando.] De illa igitur, quae proprie potentia dicitur, hic agendum. Cui Cicero tres partes assignat, Urbium exornationem et amplitudinem, quandam excellentem pecuniaemagnitudinem, amicitiarum ac societatum multitudinem. Unde apparet, Potentiam niti vel Domesticis praesidiis, vel Excernis. Domestica clarius retuleris ad Virorum, Locorum, Pecuniae, Armorum, robur atque copiam. Externa, in foederibus et societatibus consistunt. De singulis actum plenius in Dissert. de Potentia Civitatum.
[Note: De Arms.] ADdimus Arma, quae subintellecta Ciceroni, vel ex definitione Potentiae, quam
subiungit, licet animadvertere. Nec male huc [Note: in princip. e. 10.] respicit Machiavellus, quando de Viribus ac Potentia Principis, ita indicari vult, an tantum virorum, ac pecuniarum habeat, ut suis ac domesticis opibus, exercitum possit parare, ac alere, quem cuicumque hosti ausit opponere: Qui enim hac facultate destituitur, potens nullo modo dici poterit, quippe qui semper alieno praesidio se tueri cogatur.
In hunc locum referuntur, quae in descriptione Imperiorum et Statuum mundi occurrunt, de Armorum modo, appatatu, dispositione. Quae diligenter interse conferenda, et indicanda sunt: ut obseruetur, respondeatne magnitudini Imperii aut Status atmorum copia? quomodo miles alatur et sustentetur? quomodo respectu limitum, hostium, accolatum, omnia sint disposita?
Lipsius (4. pol. 7.) Arma partitur in Milites et Munimenta. Milites rursum facit Custodes, et Exercitum Ordinarium. Nostro proposito commodius erit, ita partiri: ut Armis tribuamus Viros, Apparatum sive Instrumentum Militare, et Munimenta.
Viros militares, ab officio et usu licebit distinguere [Note: Custodes.] in Custodes et Satellites; Milites Ordinarios acperpetues, subsidiarias copias sive cives more militiae exercitos.
De Custodibus et Saetellitibus, praecipuae cautiones et consilia ad Statum Monarchicum pertinent, de quibus abunde annot. 2. ad 1. A. Tac. cap. 7.
[Note: Ordinarii Milites.] Circa Milites Ordinarios, praecipue
disputationis est, quomodo alantur, ac habeantur, sine ingenti incommodo cinium. Id enim si fiat, incivile est; et herilibus Imperiis, quam civilibus convenientius. sicut in dominatione Ottomannica videmus.
Estque haec res in primis ardua: neque illis ipsis militiae artificibus Romanis dispositu ita facilis, quin semper querelis locus fuerit. Cum enim duo sint bella, quibus hominum vita infestatur (sicut eleganter disserit Libanius oratione adversus ingredientes) unum quod armis ferroque constat contra extraneos; alterum internum, quod in pace etiam mutuis maleficiis geritur: absurdum fuerit, illud huius causam facere et formentum. Habemus imaginem huius mali in Oratione Libanii de Patrociniis Vicorum. Adde Iac. Gothofred. disc. Histor. ad L. Quisquis. cap. 10. et 13. Quibus autem remediis, occurri huic malo debeat, vide erudite deliberantem Barclaium 4. Argenid. ubi tota materia, de habendo commode et utiliter, milite ordinario tractatur.
[Note: Subsidiarii milites.] De subsidiario milite, sive civibus more militiae exercendis, Lipsius egit 5. pol. 11. Nulla hodie poene est Civitas, quin tale propositum prae se ferat: sed satis somnolente ista res administratur, propter has causas, ut arbitror: quia qui nimis ad auda ciam militarem imbuuntur, ferociores et ad civilis obsequii modestiam, imptomptiores fieri solent. Deinde, quia ex militaribus civium studiis, civilibus opisiciis, et negotiationibus, aliisque rebus
quoddam impedimentum metuitur. Igitur in Germania fere, non amplius temporis huic rei tribuitur, quam quod ludo et remissioni convenit. Pertinet huc mos vulgaris, sclopos ad destinatum scopum explodendi, propositis praemiis et institutis certaminibus. sunt etiam huius loci constitutiones Imperii Germanici, de exercendis in armis subditis. R. A. zu Augspurg, de anno 1555. adde R. A. de anno 1564. Addantur Consilia de bello Turcico, in Anti-Turcico Reusneri: itemque Georg. Obrechti; inter secreta Politica.
[Note: Apparatus militaris quibus constet.] Ad apparatum militarem armorum, sive instrumentum militare, perinet tota Armamentariorum instructio: quae hodie constat, copia telorum, munimentorum corporis, tormentario apparatu, ornatu equestri, instrumentis ad faciendam opus, variis machinis, puluere pyrio. Nam annonam in alium locum reservamus.
In omnibus hisce spectatur copia, pro modo civitatis, habilitas ad usum, respectu temporis, inventio ad certos casus, dispositio.
[Note: Tela] Tela praecipui generis sunt hodie gladii, sclopi, hastae. Nam quae antiquioris et rarioris formae tela in armamentariis asservantur, pompae et ostentationi, non usui militari seruiunt. Estque haec pars armamentarii extraordinaria. In sclopis hodie observandum, ut idoneis opificibus utamur; ne plus nostris, quam hosti noceant.
Pertinent huc Heronis Belopoetica, et Mersenni de Ballistica et Acontismologia.
Munimenta corporis, sunt loricae varii generis,
laminae ferreae, galeae, scuta, de quibus vid. Stevvechius ad Vegetium. variant ista, ut et cetera, temporum, locorum, nationumque ingenio et inventis. vid. Laurentius Mellietus in discurs. militaribus et Politicis ad Tac. disc. 4.
Tormenta, ut et bora bardae reliquae, recentioris sunt inventi. His praecipua vis hodiernorum bellorum constat; ut frustra sint Scipio Amiratus et Mellietus ille, quem dixi, antiquorum tormenta (de quibus praesertim Lipsius in Poliorceticis agit) eandem vim habuisse disserentes. Longe melius Laonicus Chalcondylas lib. 5 et alibi sentit. In his spectatur 1. Modus vel in proeliis, vel in oppugnatione aut defensione urbium. 2. Apparatus idoneus, eiusque integrandi et reficiendi cura. 3. Dispositio et libratio.
Huc referimus statim ceteras machinas igniarias, pyriumque puluerem (in quo et ipso bene conficiendo et caute servando maxima cura) totamque militarem Pyrotechniam. de qua vid. Vannochius Birgungucius. Pulueris pyrii quanta vis sit, in cuniculis praesertim apparet, invento Francisci Georgii Senensis, cuius discipulus Petrus Navarrus Cantaber, apud alios inventi gloriam tulit. vid. Guicciard. 6. Hist. et Vossius Theologia Gentil. 2, 63. Pertinet huc etiam Besoldi lib. de Bombardis et Typographia. Itemque Meieri de veris Germaniae inventis.
Adiungi statim possunt Machinae et instrumenta varia, variis belli usibus seruientia. vid. Mersenni Mechanica. Leonardi Fortii de re militari, variisque instrumentis bellicis. Erycii Puteani,
de tormento trisphaerio. Iac. Bessoni theatrum instrumentorum et machinarum. Levini Hulsii instrum. mechanica. Tum quae recentiores, noti Scriptores, edidere.
Ad armaturam equestrem referimus omnia, quibus equi militares instrui possint, ephippia, frena, scopos minores etc. Qualia etiam attingit 10. Melch. Maderus in Equestribus. Vid. Herm. Hugonis egregium opus de Militia Equestri.
Navalis militia iisdem fere armis utitur, sicut terrestris: tormentisque maioribus praesertim pleraque gerit. ut huc nihil novi pertineat, nisi in Imperio maritimo, idoneis locis stationes navium et navalia, portus, ipsae naves numero et varietate idonea, armamenta navalia de quibus Scriptores rerum navalium alibi consignandi.
Recensent armamentaria potissima Arnisaeus de I. M. 2, 5, 7. Limnaeus I. P. 4, 8, 210. et seqq. ubi etiam de armamentario Veneto refert, non neminis sententiam quasi 500000. hominibus armandis sufficeret, intolerabili hyberbola. Longe veriora vide memorantem Ducem Rohanaeumen son voyage.
[Note: Manimenta.] Munimenta quod attinet, arces, turres, propugnacula, castella intelligi, palam est. De his 1. est quaestio: an et ubi exstrui debeant? vide disputationes Machiavelli in Principe cap. 20. et Barclaium in Argenide lib. 3. Romani in limitibus custodiendis admirabiles. Drusus per Rheni ripam quinquaginta amplius castella direxit. Flor. 4, 12, 26. Quo etiam coloniae militares pertinent. 2. quomodo, quâ firmitate, quâ
formâ, quâ arte sint exstruenda. e. g. exstant opera, Alberti Dureri, de urbibus, arcibus, castellisque condendis. Caroli Theti de muniendis arcibus. Hieronymi Magii de eadem re. 3. quomodo i. e. qua cura, dispositione, instructu debeant haberi.
[Note: Viris instructa esse civiras debet] ACtum est de armis, quatenus Potentiae pars sunt. Agendum nunc est de Viris, non sicut modo factum est, quatenus militant, sed quatenus Virorum copia cuvitati in omnem a)utarkei/as2 constitutendae, et felicitatis perficiendae habitum inseruit.
Virorum hominumque copia, non solum numero hic intelligenda est, sed varietate, ad civitatis usus scilicet relata. Unde quis ita partiri potest hunc locum, ut 1. collectionem. 2. discrimina. 3. modum seu proportionem. 4. dispositionem et ordinem, intueatur.
[Note: quod praestant: Collectio cuius 1. momentum in fortuna] Collectio, primum momentum in Fortuna et Fata repositum habet. omnino enim Deus, aliquas civitates aliquando amplificat, et copiosas facit; aliquas aliquando diminui patitur, aut augeri non patitur. id quod ab eo pendet, quod supra de causis potentiae communiter dictum est.
[Note: 2. Fecunditas] Secundum momentum in naturali fecunditate quaerendum est. Aliae enim gentes facile augentur, aliquae minus fecundae sunt. Itaque
[Note: Legibus iuvanda:] Tertio, Legibus quoque curanda et ordinanda est naturae ad propagandum genus facultas. sicut supra de societate coniugali dictum est.
[Note: Artes alliciendi homines] Quartum praesidium, invitamenta complectitur, sine artes alliciendi homines, atque undique congregandi. Quae vel bonae sunt, vel malae. an et mixtas adicimus? Quas alii necessarias, alii dubias vocant. Tales sint in Asylo Romuli. de quo vid. August. de C. D. 1, 34. et raptus Sabinarum, de quo Idem C. D. 2, 17. Euocationes celebrium hominum, in quorum gratiam confluxuri videntur multi alii.
[Note: malis reiectis] Malarum artium (quaesine controversia tales sunt) specimina; quando, contra pacta confinalia, clanculum pelliciuntur, per emissarios ac promissores, certi alicuius populi Cives, et veluti subducuntur de corpore alterius civitatis. Quando, barbaro more, per latrocinia, veluti venatione abducuntur homines: quod Turcis familiare.
[Note: commendantur bonae] Bonae artes variae sunt; praecipue Commerciorum omnis generis copia et commodit as facilit asque, privilegiis et immunitatibus indultis procurata: Rerum necessariarum, adeoque victus parabilis facilitas; Scholae et disciplinae variarum artium; splendor et paratus aulae; et quae sunt eius generis alia.
[Note: Discrimina porro attendenda in viris] Discrimina virorum hominumque ita hic attenduntur; quatenus nullum genus eius varietatis abest, qua sufficientia beatitudini civitatis destinata expletur. Ne unquam desint sc. qui. sacra curent, qui militent, qui agros colant, qui opificia omnis generis
tractent, qui scientiis et artibus excellant. Turcarum olim hac in re defectus, et Scitharum, Tartarorum, Septentrionalium aliorum populorum.
[Note: itemque Modus] Modus tamen hic quoque attenditur: ne multitudo exuberet supra vires regionis, aut, si omnino exuberet, quemadmodum demigrationibus, coloniisque ad modum reducatur: ver sacrum huius loci est; de quo Liu. XXXIV, 43. et not. Bernegg. ad Iustin. XXIV, 4, 1. c. Altera pars proportionis sive modi, in eo consistit; ne unum quidem genus hominum abundet; aliud nimis deficiat. sicut in Turcia, milites proportionem ceterae multitudinis excedunt. Alicubi multitudo Legistarum, proportionem ceterorum studiorum, supergreditur. Alicubi, non citra malum publicum, nimis multi sunt, qui artes tractant ludicras, aut deliciis tantum destinatas etc.
[Note: et dispositio] Dispositio et Ordo multitudinis, ex confusa et indigesta mole, corporis rationem efficit: si describantur omnes per discrimina patrimonii, dignitatis, aetatis, artium, officiorum; adeoque referantur in censum, digerantur in classes, curiis atque collegiis distribuantur; quod Romae Seruius Tullius fecit. vid. Flor. lib. 1. cap. 6. et Dionys. Halicarn. lib. 4. Haec pars nisi diligenter curetur, facile fit, quod de convenarum multitudine auguratur Alcibiades apud Thucyd. lib. 6.
[Note: Locum Civitati] SEquitur, ut videamus, quomodo potentia Locis iuvetur. Locorum considerationem hic partim offert Natura; partim construit Ars; partim concinnat Prudentia.
[Note: offert natura] Naturae debet Civitas, si habeat fines undique limitibus montium, fluminum, marium munitos. Licet enim aliquando, etiam hoc modo discretis, connexum odium reperiatur (Tac. 1. H. 65.) facultas tamen nocendi haud perinde obvia iis, qui montibus aut fluminibus separantur (Tac. Germ. 1.) Nam haec separandis gentibus natura pro terminis constituit. Plin. 36, 1.
In locis ergo Natura nobis primo commendat fines, si civitas limitibus arcifiniis custodiatur: deinde, facilitatem commeandi, agendi, communicandique, sive in commune conferendi, quae ad copias et ubertatem civitatis pertinent: cum enim, quaecumque homines arant, navigant, aedificant, in terra gerantur, non minima ex loco praesidia exspectari par est. tertio, opes nativas, si agri frugibus, pascua pabulo, flumina et maria piscibus, luci lignis, viscera terrae, metallis seracia sint: quarto, amplitudinem, non nimis diffusam, neque interiectu alienorum locorum intercisam.
Commeandi et communicandi facilitas, fluminibus praesertim et maribus iuvatur:
unde non aliis pronior ad potentiam via, quam maritimis gentibus. Quod exemplis Cretensium, Phaenicum, aliorumque patet; de quibus Thomae rivii Historia Navalis, et Morisoti Orbis Maritimus agunt. Tyri potentiam etiam Propheta describit Ezech. 27. Hinc Romani, cum simul et semel vellent Carthaginis potentiam destruere, a mari Carthaginenses submoverunt.
Opes locorum nativae, etiam in S. literis, inter instrumenta potentiae, divinitus concedi solitae, referuntur. Igitur lusus est Machiavelli, non semel ingenium ita ostentantis, quando sterilia loca praefert, et augendis civium opibus aptiora iudicat. Licet enim non negetur, industria naturam aliquando superari ac suppleri: itemque inopiam non leve ad copiam parandam incitamentum: praeterquam tamen, quod id non sit in re, sed accidat aliunde, etiam historia nos docet, saepius imaginem virtutis et industriae, quam veram virtutem illis gentibus opes parâsse; dum bellis ut latrociniis utuntur, nullumque scelus autumant, ad quod inopiâ se impelli obtendunt.
Amplitudo locorum, amplitudini civitatis sc. respondens, si adsit, potentiae aliquod momentum adicit: si non adsit, Artis et Prudentiae ingenio, ut angustiae, amplitudini aequiparari queant, efficitur.
[Note: Construit Ars:] Artis enim non minima vis, in Locis, potentiae accommodandis. Ars, inquam, sterilitatem et inopiam locorum, variis commentis
sublevat: commeandi et communicandi facultatem promovet: adificat domos, vicos, oppida, locis opportunis, salubribus, amoenis. Testem vocemus Germaniam nostram, quae Tacito olim dicta, informis terris, aspera caelo, tristis cultu aspectuque (Germ. 2.) at hodie fertilitate, cultu, splendore, cum florentissimis Europae provinciis certare potest, nisi quatenus diuturni belli clades, vastitatem induxerunt. Videmus hodieque exscindi silvas, conseri colles, fluminum cursus coniungi, derivarique.
Urbium exornationem et amplitudinem, supra Cicero exempli ergo posuit, cum vellet ostendere, Locum quoque habere aliquod ad potentiam momentum. Quo praesertim pertinet Regiarum Urbium, sive earum unde in omnia regimen, ornatus. Capita, Metropoles, Urbes Urbium vocantur.
(Dictum est aliquid in Annotat. ad Tac. 1. Ann. 9.) In universum, quin commoditas, splendor, amplitudo Urbium alliciat incolas, et locoupletet, non est dubium. Hi nervi suo quisque privatim robore valentes, corpus civitatis publice firmant ac movent.
Tu tamen praeterea observabis, ut locis maxime idoneis, sicut dicere coepimus, exstruantur urbes; ut ad se commode respiciant in vicem ac pertingant: ut semel bene aedificatae, taedium incolis demant, desideriumque aliquid novandi in aedificiis excutiant. Quamquam pro re et tempore, necessitas saepe in consilio est. Non potuit Roma primum, nisi lateritia surgere:
donec aucta imperii magnitudine, marmorea facta est.
Notentque rerump. moderatores verum verbum: studium et propositum exornandi Urbes amplificandique, saepe non promovet potentiam sed impedit: quando alienis temporibus exercetur, et sumptus aliis usibus ac necessitatibus, publice privatimque debitos, intervertit. Qui enim de potentiae fastigio vult cogitare, antequam fundamenta eiusdem constituit, praeposteri consilii poenam in civitatem attrahit.
[Note: Concinnat prudentia.] Igitur Arti et Naturae, subsidio comparavimus Prudentiam. Cuius proprium munus; Locorum intervalla, opes, ornamenta metiri modulo reip. munire provisu, connectere subsidiis. Quod quale sit, nullo fortasse melius exemplo doceri potest, quam Augusti illius, de quo diximus ad Tac. 1. An. 9. ubi magnificis titulis commemorantur: mari oceano et amnibus longinquis septum Imperium; legiones, provinciae, classes, cuncta inter se connexa: urbs ipsa magnifico ornatu.
Unicum est, quod hic adici debet in prudentia Locorum amplificatrice: quando scilicet Legibus latis, cives ad ea imbuit, quae locorum genio sunt aptissima, e.g. maritimis locis, ad studium navigandi, et negotiandi; fertilibus ad agriculturam; sterilibus ad nona laborum inventa, etc.
[Note: Pecunia civitari necessaria.] DE domesticis potentiae praesidiis, superest Pecunia, scilicet non modo ad necessarias erogationes, sed ad quosvis casus, ususue parata.
Quantus sit pecuniae usus, ad bellum gerendum, hac occasione Lipsius monuit 4. Pol. 9, 48. et seqq. Item 5, 6, 6. etc. Non tantum scilicet ad expensas belli ordinarias. sed etiam ad conciliandos homines, et vincendos sine armis. Quo genere Philippus Macedo celebratur, de quo Poeta:
[Note: Horat. 3. Carm. Od. 14.] diffidit urbium
Portat Vir Macedo, et subruit aemulos
Reges muneribus: muneranavium
Saevos illaqueat duces.
Sed et extra bellum, magnae praesertim Civitates, pecunia, sibi varia hominum genera opportunis in locis et gentibus adiungunt, conducunt et mittunt, qui apud vicinos, apud longinquos vel speculentur, vel tractent, quae in rem sint: subveniunt sociorum, aut civitatum ad quendam communis propositi scopum tendentium desideriis: Advenas et Legatos munifice habent: praemiorum magnitudine, ingenia et artes alliciunt foventque: splendore rerum suarum, exteris se faciunt venerabiles.
[Note: quibus modis paretur.] Paratur autem pecunia, Fodinis Metallicis; Rerum domi nascentium, aut manu factarum exportatione; Bello.
Metallis colligendis et eruendis, natura viam ostendit: neque vulgari tamen arte et peritiâ opus est, in re metallica tractanda. Pertinent huc Georgii Fabricii, Georg. Agricolae, Andreae Caesalpini de re metallica, scripta; item Chronicon Metallicum Albini: Tum Historia super hoc argumento, ex annalibus omnium gentium colligenda.
[Note: de hac vid. Bochardum.] Effodiuntur autem domi, aut abunde advehuntur metalla; sicut ex insula Ophyra Salomon, ex Indiis Hispani, non sine malis artibus hi quidem, petierunt.
Nec terra tantum metallifera est, sed flumina quoque aurifera reperias. Etiam in Germania; ut Rhenus, et alii fluvii, de quibus Aeneas syluius in Germania sua c. 29.
Iam rerum domi nascentium, et manufactarum exportatio et venditio, pecunia incolas ditat. Sed haec ad mercaturam pertinent, de qua alibi.
Bello, et ex devictarum gentium spoliis, immensos pecuniarum aceruos, gentes bellicosas et victrices collegisse, satis constat. sed hic modus cumulandae pecuniae, si iustitia bello absit, male audit.
Et quaestio est non expedita, an optari aut affectari debeat? Quia 1. non est ut iniustitia omnis a bello et bellorum spoliis sequestretur: atque sunt quasi satales scoriae auro collecto immixtae, et nobilitatem eius, ut
ita dicam, vitiaturae. 2. Quia odium et invidia, has opes sequitur; quibus fit, ut sua spolia repetere, aliae gentes cupiant, ubi primum occasio et facultas venit. Atque hoc sere fatum pessum dedit felices aliorum populorum praedones. In recentiore Historia grave iudicium est, de rebus Gallicis, Petri Puteani, descriptum Rigaltio in vita eius: conferendum cum iudicio Flor. 3, 12, 6.
[Note: et ad remp. aptetur.] Facilius enim quaeruntur opes in cumulum, quam ad potentiam Reip. aptantur; de quo hic quaestio est.
Nisi enim iniustitia in quaerendo, luxuria in utendo absit, plus nocebit pecunia, fietque, quod Romae factum: ubi illae victis ereptae opes atque divitiae afflixêre saeculi mores; mersamque vitiis suis, quasi sentina, remp. pessum dedere. Flor. 3, 12, 7. confer ceteras historias; videbis saepe (cum Sallustio orat. 2. de Rep. ord.) qui reges, quae civitates et nationes per opulentiam magna imperia amiserint, quae per virtatem inopes ceperant.
In fine huius tractationis, notandum, non agi hic de pecunia, quatenus instrumentum, permutandis rebus necessarium est, sive quatenus ordinarium et necessarium in civitate usum habet; sed quatenus amplitudo et copia eius, ad civitatis potentiam valet.
[Note: Foedera civiratis potentiam] ACtum est de Domesticis Potentiae Praesidiis:
sequuntur Externa, praesertim Foedera et Societates.
Penes quem sit potestas faciendorum Foederum, supra lib. 2. c. 8. dictum est, annotatis etiam potioribus huius argumenti momentis, et Scriptoribus.
Hic ea tantum persequenda sunt, quae potentiam spectant.
Talia foedera, si quis dixerit, vel ad Famam, vel ad Pompam potentiae, vel ad usum et effectum Potentiae, contrahi; non absurde existimaverit.
Utrique generi communia sunt: 1. ut licita credantur foedera, et honesta. aliter enim nec foedera putabuntur: sed conspirationes. 2. ut tuta sint. 3. ut utilitatis vel vim, vel speciem habeant probabilem.
Ineuntur autem vera illa Foedera vel constituendae potentiae ergo; vel augendae et amplificandae.
[Note: Constituunt] Qui non sunt potentes satis, adversus aemulos vicinos inimicos, foedus plurium ambiunt sanciuntque: sicut ab initio civitates Belgarum, adversus Hispanum; Heluetiorum, adversus Austriacos, foederatae sunt.
Huius generis foedera, quo longius arcessuntur, eo plus periculi habent: et vix, nisi arctissimis et intimis nexibus consolidata valescunt.
Cetera, quae nexu minus arcto, remotius quaeruntur, plerumque oneribus aut insidiis externorum foederatorum intuta sunt. Unde qui amant libertatem, Foedus Patrocinii et Clientelae, Tributorum, et eius generis valde extimescunt.
[Note: Augentque.]Foedera augendae potentiae, ineuntur pro opportunitate situs, pro respectu politico, ad alios Status Principesque; praesertim vero ex communis alicuius utilitatis, certâ destinataque aestimatione. Fixum enim esse debet, omnibus Pragmaticis hominibus, nullum foedus esse firmum, nisi quod communis utilitatis vinculo colligatum est.
Hinc etiam satius est, certum tempus foederi definire, quam perpetuum facere. Exceptis foederibus, inter eos contractis, quorum rationes publicae, et utilitates, perpetuo nexu cohaerent, vel ob vicinitatem, vel communem aliquam causam, ac inseparabile negotium.
Sed nec illud arctissimi foederis genus, quo eosdem amicos et inimicos habere foederati debent, saepe iniri potest: nisi inter eos, qui arctissimis communium utilitatum vinculis, iisque perpetuis, colligantur. Si autem omnino ineatur tale foedus cum exteris, certi temporis modus utiliter definietur.
Tartarorum, Moscovitarum, Turcorum foedera cum exteris mercenaria, et vix unquam satis fida sunt.
[Note: De secretis articulis foederum.] Sicut autem in foederibus, ad splendorem Potentiae pertinentibus, multa speciose evulgantur, et ad metum tertii cuiusdam adornantur: Ita ex diverso, in veris et solidis foederibus, haud raro aliqua artificiose occultantur. Secretos articulos vulgo vocant: quos ab aliis, quam qui foedus iniuêre, sciri nihil attinet.
[Note: Annotatio.] Commendari hic merentur Tabulae et Conditiones variorum foederum, quae in Excerptis Legationum, post Polybii historiam, exhibentur.
Periculosi et infelicis clientelaris foederis exemplum ex historia sequioris aevi Bodinus affert, de Rep. lib. 5. c. 6. cum Sigismundus Augustus, Poloniae Rex, Livonos in clientelam receptos, contrario foedere cum Moscovitis pacto, plane deseruit, et ut ipse iudicat, potius prodidit immanissimo hosti. Videatur etiam Orichovius in Annalibus, quibus eius Regis imperium describit.
[Note: Virtutis vis in regenda civitate.] INter ea, quibus omnis Civitas firmatur, servatur, augetur, tertio loco Virtutem posuimus.
Sicut enim in constituenda civitate, primum et potissimum auspicium virtus facit: ita, regenda eadem, quidquid virtute vacuum est, alienum a fine proposito et infirmum putari debet.
[Note: quid huc pertineat.] In hunc locum ergo tota virtutis explicatio convenit, qualem Aristoteles in Ethicis Nicomachicis praecipuê, tradidit. Falluntur enim, ut alias dictum est, qui putant, Aristoteli propositum fuisse, hominem privatum,
non civem ibi informare. Quod si quis sub nobilibus exemplis, ad civiles usus propius accommodatam, cupit hanc doctrinam cognoscere, Ciceronis Officia, incomparabili praestantiâ celebrari merentur. Lipsius quoque I. et II. libris Pol. egregie hanc viam trivit. nisi quod pauca quaedam, Regno propria, neque civitati cuivis communia insperguntur.
Virtus hic intelligitur tam moralis, quam intellectualis. Illam nomine generis, Lipsius, Virtutem; hanc, Prudentiam appellavit. Quamquam et Prudentia hic considerari possit ut Virtus moralis, monente Gassendo in Phil. Mor.
[Note: tractandi de hac re modus distinguitur.] De utraque agitur, vel contractius, et summatim, vel explicatius et per partes.
Virtutem Cicero summatim distribuit in Iustitiam, Fortitudinem, Temperantiam. vid. libell. memor. Eth.
Quando hodie summatim volumus loqui, servandis firmandisque civitatibus requirimus Religionem sive potius Pietatem, Iustitiam, et Fortitudinem.
Quando accuratius agendum est, nullam esse dicimus virtutem, quin servandis augendisque civit atibus, aliquid adiumenti adferat.
Sed haec facile vel enumerantur, vel describuntur. Illud plus interioris philosophiae habet, ut uniuscuiusque virtutis munia, in ipsa actione, sive ad singularia applicatione, seorsum ac singillatim perdiscantur.
Verum de his alias.
(Hac occasione dictum de controversia adversus Machiavellum, et libris quibusdam ad specialiorem virtutum intelligentiam facientibus. Paschal. character. Virt. et Vit. Barcl. Icon. Anim. Argen. Histor. Poet. Epicis et Tragicis.)
[Note: Prudentiae munus in doctrina civili:] DE prudentia quoque, quae omnes virtutes moderatur, rectius in singulis argumentis perspicitur. Sane per totum civilis doctrinae corpus, id agitur, ut, quomodo in singulis rebus prudenter sit versandum civili viro, cognoscatur.
Repetemus tamen aliqua de hacre. Et quomodo quidem veteres ad quottidianam vitae consuetudinem, orationem accommodando, Prudentiam partiti sint, alibi explicavimus.
Vocabuium Prudentiae, saepe veteribus idem cum Sapientia notat, nec videtur discernere Cicero 1. Offic. c. 5. et 6. nisi quod in fine libri, respicit ad distinctionem Aristotelicam 6. Eth. 7. traditam.
[Note: Annotatio.] Aristotelis de Prudentia tractationem, quae fere totum lib. 6. occupat, egregie ex veteribus Eustratius, e iunioribus Gassendus explicavit in Phil. Moral.
Quaestionem, an sit Prudentia? Sextus Empiricus (advers. mathemat. lib. 10.) fuse tractavit; negantem contra Dogmaticos sententiam
tuens: non erit difficile, dissoluere eius argumenta: e.g. cum vulgo, etiam a Philosophis, dicitur, Prudentiam esse artem vitae; vocabulum Artis arripit; eiusque descriptionem. Item: cum Prudentia in bonorum et malorum delectu consistat; dicit, diversis Philosophorum sectis non eadem bona, eadem mala haberi, adeoque nullam horum scientiam dari. Omnia enim bona et mala esse non re, sed opinione hominum etc.
[Note: Efficientia virtutis,] CEterum, singularem considerationem meretur Virtutis efficientia, ex qua consequitur confirmatio, conservatio, amplificatio Reip.
[Note: actiones imperantium et parentium reddit] Efficientia Virtutis eo tendit, ut actiones imperantium et parentium efficaces sint, et decorae. Tum enim conservari, amplificari, confirmari Resp. dicitur, cum imperantes parentesque, efficaciter et decore suas partes obeunt.
[Note: Efficaces:] Efficax censetur actio, quae habitu animi idoneo et instrumento sufficienti ad fines, tum particularem, qui et certi alicuius operis acnegotii confectio; tum universalem, qui est Reip. utilitas, contendit.
[Note: Decorae.] Decoram actionem dicimus hoc loco; quae eosdem ad fines, ordinem et modum et speciem adhibet.
In Efficacia actionis, facultatem et vires agentis; in decoro actionis, dexteritatem agendi spectamus. Si enim haec non abesse possunt in actionibus quibuscumque, quae manu et corpore perficiuntur: quanto magis ad actiones pertinebunt, quae proprie civiles sunt.
Ut ergo actio civium (i. e. Imperantium et Parentium) sit civilis, efficaciâ et decoro actionis opus est. Ut efficax et decora sit, virtus efficit. Ad quam virtutis efficaciam, consequitur effectus conservationis, confirmationis, amplificationis Reip. non sine effectu quodam intermedio, de quo mox dicetur.
[Note: Efficientiae gradus.] Habet autem ista efficientia virtutis suos gradus, et quandam varietatem, pro conditione agentis, pro circumstantiis negotii et determinatione finium in maius minusue facta.
Ipsa etiam Virtus, quamvis omnis huc pertineat, una tamen magis ad hanc actionem; itemque ad unam actionem plures, ad aliam pauciores virtutes concurrunt sua efficientia.
Efficacia item et decorum actionis, universe quidem in civibus, qui sunt cives, sive imperent sive pareant, spectatur: seorsum tamen alia est ratio huius considerationis in Imperante, alia in parente, quatenus his nominibus distinguuntur.
In Imperantibus efficientia virtutis maiore quodam paratu, copia, artificio ad efficaciam et decus actionis concurrit; in parentibus praeter dexteritatem agendi, fiddes et ars obsequendi, rem absoluunt.
[Note: Effectus intermedius communis] Unde, effectu intermedio etiam, discrimen quoddam notabitur, paulo post. Nunc enim effectus intermedius, communis omnibus civibus, signandus est: nimirum, Domi, concordia et amor sive benevolentia mutua et civilis; Foris, universae Reip. auctoritas; et in eam Benevolentia. Cic. 2. Off. 8.
[Note: proprius Imperantibus:] Effectus intermedius, proprius Imperantibus, est Auctoritas apud cives, tum benevolentia civium specialiter spectata. Proprius parentibus, gloria obsequii.
Ubi rursus efficientia virtutis, aliter auctoritati, aliter benevolentiae parandae seruit.
Aliteritem in hac reip. forma; aliter in illa: nec eodem modo hoc tempore, conditione, statu reip. sicut ubi ista diversimode se habent. Confer locum Arist. 5. pol. 9. Rursus aliquid diversitatis cernitur, si virtutis efficientiam, et effectus intermedios consideres, prout incolumitatem, sirmitatem, amplitudinem Reip. pariunt, tum si spectes, prout eandem aliquid detrimenti passam restituunt. Tum enim remediorum instar sunt, quae priori genere ordinariam vim primario opere explicant.
[Note: Benevolentia:] Verum, cum ut iam dictum est, conservatio, connrmatio, amplificatio Reip.
obtineri nequeat, nisi eadem operâ Benevolentia hominum, et apud eos auctoritas domi forisque Reip. concilietur, hinc nonnulli, et [Note: lib. 4. c. et 9.] cum iis Lipsius, inter causas iuvantes firmantesque imperia, Benevolentiam et Auctoritatem ponunt: ut Virtutes, Lipsius nominat; liberiori sermonis genere, nec absque figura; cum ea, quibus utraque paratur, virtutis actiones artificiaque sint. In ipsa quoque tractatione, argumentis specialibus sub certos titulos redigendis seruit potius, quam contextae philosophiae: atque hinc quae in cap. 9. de potentia habet, medlius referentur partim ad vim iuvantem, sive vires roburque, partim ad alia loca. Insunt etiam aliqua, quae unius imperio, non autem ceteris Rebusp. conveniunt. Quod ei pro ratione instituti faciendum fuit. Illud bene factum est, quod ordinariis, extraordinaria; thesi, hypotheses; manifestis arcana coniunxit. In quibus subinde aliqua sunt, quae in naturalirerum consecutione, aliam sedem nanciscuntur, huc singulari consilio Scriptoris translata.
Ceterum, in Benevolentia quaeri ante omnia solet, sitne Benevolentia Imperantibus et Imperio utilis? Ita enim formanda fuerit quaestio, cum de mutua civium inter se benevolentia nemo dubitare possit. Negavit inter Iuniores, Machiavellus: secutus antiquos tyrannidis magistros, praefractos homines et superbos, qui metu plus valere Resp. autumant. Melioris philosophiae auctor sequendus est Cicero 2. Off. 7. Proxima quaestio
est, quâ re paretur Benevolentia? Hic si quis exactius partiri velit, non debebit negligere causas a vulgi observatione remotiores, quibus multa tamen efficacia est. Tales sunt: Deus et Natura; hoc sensu: Deus, rationibus et modis hominum scientiae parum obviis, huic civitati alias reddit benevolas: itemque hunc aut hos imperantes, foris domique facit diligi. Factum, imo videmus singulari consilio Dei, ut unus aut plures huius Reip. cines, aliam Remp. amore prosequerentur. Quae o)ikonomi/a divina, usus finesque habet varios et reconditos Sic in naturis quoque et ingeniis hominum, ut singulorum, ita per totas civitates, est aliquid, quod nationem nationi, locum loco, civitatem civitati; aut civitati, cives quosdam alterius civitatis conciliet.
Causa Benevolentiae apertior est Virtus. intellige omnem, ita tamen, ut ex virtutibus plus efficientiae huc conferant, quae sunt leniores, et magis, ut sic dieam, sociales, communitatique hominum aptae. Quo sensu recte Cicero 1. de Off. 17. Quamquam omnis virtus nos ad se alliciat, faciatque ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videtur: tamen Iustitia et Liberalitas idmaxime efficit. vid. etiam 2. Off. 9. Addi potest Comitas, Mansuetudo, Modestia, cum similibus virtutibus, seu quae pertinent ad mansuetudinem veram ac facilitatem, ut Cicero loquitur. Quae omnia suis non modo regulis, sed inventis et artificiis constant.
Huc accedunt, sie de hominibus loquimur,
Species virtutibus similes, ut Tacitus vocat, 15. A. 8. tum fortuita et externa, etiam in rebus inanimis. Sicut in alio quoque genere observamus, et mox in auctoritate cernemus;
[Note: Auctoritas] Quae cum Benevolentia fere cohaeret; hoc sensu: Ubi auctoritas adest civitati, inde non abest Benevolentia. Quae sententia in vicem commeare potest, sed non aequaliter, in hunc modum; Auctoritate praeditus semper diligitur, sive quem complectitur hominum caritas, interdum quidem eodem actu admirandus habetur, interdum admiratio seu auctoritas, abesse potest salva caritate. Alia enim est earum virtutum indoles, quae benevolentiam; alia earum, quae auctoritatem conciliant, proximâ et propriâ efficientiâ. Auctoritas etiam maius quiddam et altius dicit, aptaque est, sub se comprehendere benevolentiae parandae vim; a qua, si quis ordine velit proficere, ad auctoritatem scilicet ascendendum est.
Ceterum, utriusque necessitudinem veteres studiose inculcant. Ita Cicero 2. Off. 8. disserit, quomodo posumus facilime eam, quam volumus, adipisci, cum honore et fide caritatem. [Note: l. 3. c. 6.] Et Curtius hanc philosophiam secutus ostendit, quibus vel ingenii dotibus, vel animi artibus Alexander effecerit, ut pariter carus ac venerandus esset.
Atque, ut ad necessitudinis illius modum redeamus, Cicero benevolentiam auctoritatis partem sacere, non dubitat, cum (2. Off. 9.) perfectam gloriam, tribus ex rebus constare dicit:
si diligit multitudo: si fidem habet: si cum admiratione quadam honore dignos putat. Sumitur alias gloria apud ipsum Ciceronem et alios, de fama et laude meritorum virtutis: quo sensu vel est pars auctoritatis, si populariter cum quibusdam loquendum esset; vel effectus, ad auctoritatem, quam virtus efficit, intermedius. Quales effectus intermedii, etiam causis accenseri solent. In quam sententiam recte illud est a Cicerone positum: ipsa fama et opinione virtutum, etiam benevolentiam genetari. At eo loco, quem produximus, gloriam pro auctoritate accipi, ipsa tractatio docet.
Ex tribus autem illis partibus, secunda et tertia proprie auctoritatis sunt, quatenus a Benevolentia distinguitur. Quod si enim summatim agendum est, auctoritas omnino adesse ei creditur, cui fidem habent homines, et quem admirantur.
Fidem porro Iustitia et Prudentia comparari, hoc modo disserit Cicoro, quatenus Iustitia voluntatem; prudentia facultatem aliis bene consulendi, sive aliorum res iuvandi, habere intelligitur
Admiratio atio excellentia quadam virtutis et singulari praestantia et amplitudine parari dicitur. Haec, inquam, summatim, et w(etu/tw|.
Magis partite, quamquam alio consilio, et declarandae rhetoricae argumentationis gratiâ, quae ab auctoritate sumitur, ita philosophatur [Note: cap. 19.] in Topicis. Auctoritatem aut natura, aut tempus adsert. Naturae auctoritas in
virture, inest maxime. In tempore autem multa sunt, quae afferunt auctoritatem; ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio etiam nonnumquam rerum fortuitarum. His, si Deum, cuius maxima et prima vis est, tum admirabilis pronidentiae dispositio, in auctoritate singulis et civitatibus constituenda, adiunxeris, necessitatem detraxeris, pleraque omnia habebis, quae auctoritatem faciunt. Figura tamen in verbis notanda est. Quod enim Cicero hic naturam et tempus vocat; illi, qui ad docendi perspicuitatem vocabula accommodant, dicerent causam per se efficientem; et causam ex eo, quod rebus accidit, efficientem.
Verissimum autem est, quod Cicero monet 2. Off. 12. gloria et quaerenda et collocanda ratione est. Ratione, id est, prudentiâ, consilio, ad reip. statum et tempora, finesque vel perpetuos, vel temporarios, congruente.
Pars eius rationis est, simulacra a veris distinguere; quorum in his solida efficacia, in illis fragile subsidium est: tenere ordinem rerum, ne in primis ponantur, quae secundo, aut infra secundum locum valere debent. Qualia exempla tractantur a Cicerone diligenter; ut de eloquentia forensi, de magnificentia spectaculorum et munerum. Ubi verba (2. Off. 17.) probe notanda: Tot aratio talium largitionum, genere, vitiosa est; temporibus, necessaria; et tum ipsa et ad facultates accommodanda, et mediocrit ate moder anda est.