[Note: De Formis Rerump. hoc libro agendum.] POstquam de Maiestate et eius iuribus actum est, consequitur, ut de Rerump. formis agatur: universe primo, deinde singillatim. Cui tractationi hic liber destinabitur.
Non repetemus nunc ea, quae de Formis Rerump. egimus ad locum poluqru/llhton Tacit. 4. A. 33, 1. in Notitia Reip.
[Note: quas Aristoreles memorat ac definit.] Aristoteles de hac materia incipit agere lib. 3. Pol. c. 6. et 7. Illo dividit formasreip. (cuius definitionem lib. 1. attulimus) in rectas et declinantes: hoc utriusque generis numerum et definitiones ponit.
[Note: Rectae unde aestimentur.] Quando de rectis tractatur, prolixe commendari solet boni publici cura, non nisi virtutis auspicio obtinendi (v. Arnis. relect. polit. lib. 2. cap. sect. 3. et Lips. 2. pol. c. 6. et seqq.) Distin. rect. et optima.
[Note: Divisio formarum unde petenda.] In distinctione formarum, multa scholastice disputantur, unde petenda sit divisio rerump. Licet enim, de summa potestate ambigi nequeat, quod penes eam sit radix quaerenda divisionis: quomodo id fieri tamen debeat, non ita in aperto est. Late Arnis. relect. polit. lib. 2. c. 1. sect. 4.
[Note: Numero senario adicienda septima species mixtae formae:] De numero trium formarum rectarum, quibus totidem declinantes et parekbatikai\ opponuntur, satis inter veteres ac iuniores convenit, quamquam vocabulis alii aliter interdum utantur.
De sola quae ex simplicibus formis componitur, et mixta appellatur, disputatio est: An talis formadetur? Erudite et fuse de hoc argumento Arnisaeus egit relect. polit. lib. 2. cap. 6. sect. 1. caute ramen legendus 1. quia argumenta a Physica mixtione desumpta ita tractavit, ut involuant potius hanc materiam quam expediant. 2. Quia in exemplis
historicis, aliquando penitioris cognitionis deliquium passus est. Illud bene factum ab eo, quod modum administrandi a forma accurate distinguendum in hac disputatione, monuit.
Pendet haec quaestio, a divisione maiestatis in partes subiectivas, de qua lib. 2. cap. 2. principio egimus; auctoresque laudavimus, cordatc et ad usum vitae accommodate in eo argumento versatos.
[Note: Praerogativa, cui debeatur formae.] Quaestio de praestantia, seu quae ex sormis rerump. optima, quibus observationibus et cautionibus expediri debeat, ad locum Taciti ante laudatum, satis ostendimus. Nunc illud tantum notamus, vix unquam hanc disputationem ad liquidum perduci; dum maximi etiam viri, amore et reverentiâ reip. in qua vivunt, alium ei Statum praeferre verentur.
(Dictum hac occasione de Ariftotele, Platone, Grotio.)
Add. Bodin. 6. de Rep. 4.
[Note: De regno disputatio in tricatur a multis] DE Regno agentibus, seu de Monarchia (quae vox latior est) praecipua difficultas occurrit in definiendis distinguendisque speciebus. Cetera facile explicantur. Causam [Note: Arist. lib. 3. pol. cap. 5. et 10. et seqq.] dubitandi disputandique Aristoteles dedit, cum Regnum unius im perium, ad utilitatem et facilitatem parentium directum; Tyrannidem, unius imperiu, ad utilitatem imperantis, describeret: species regni non satis
explicate traderet: et differentias regni ac tyrannidis subtilius, quam in usu vitae conducit, [Note: 2. de rep. 2. et 3.] constitueret. Hinc contra Aristotelem Bodino aliisque disputandi occasio nata: ceteris Philosophum defendentibus, sicut, ne [Note: Relect. polit. lib. 2. cap. 2. sect. 15.] de pluribus dicam, ex Arnisaeo patet.
In his ergo disputationibus, quin multa dicantur, quae rem parum expediunt, non dubitabit, qui cum iudicio legerit.
[Note: Distinctio regnorum planior.] Omnium optime et ad usum accommodatissime Tacitus distinxit 12. A. 11, 2. et 1. Hist. 16, 7. in Regnum civile et Regnum herile; quorum illud, ut in liberos; hoc ut in servos exercetur.
[Note: An herile regnum statim pro tyrannide habendum?] Quo posito, id tantum dubitatur. sitne omne Imperium herile Regnum, pro tyrannide et vitioso statu habendum, cum praesertim Aristoteles dicat, parekba/s1ewn proprium csse, siresp. non primario ad parentium bonum administretur. Contra quam sententiam (Althusio defensam confusaneo illo et fortikw=| disputandi genere, quo Reges omnes pro magistratibus habet c. 9. et 24.) H. Conring. de subiecto summae pot est at is, et Grotius de I. B. 1, 3, 8. notabiliter disputarunt. Cordata sunt verba Philippi Melanchthonis, in epitoma Phil. mor. p. 249. sciendum est, dissimiles esse formas regnorum; et alibi alios esse gradus libert atis. Approbat autem Deus omnes formas imperiorum rationi et naturae consent aneas. Videnda omnino eiusdem annot atio in 3. Polit. Aristot. p. 280. ubi quaestio movetur: quam regni speciem approbet Deus?
[Note: De feminis sceptri capacibus.] An etiam feminae sint capaces sceptri, in thesi otiose disputatur, et quotiens convitia in sexum adduntur, impie: in hypothesi, ex legibus et moribus gentium iudicatur: sicut apud Gallos Lex Salica est, de qua vid. Limn. I. P. II, 2, 24. et seqq.
(Male tamen sub Feminis afflictam esse Galliam, hac occasione dictum.)
[Note: De modis regni capiendi.] Modus capessendi Regnum, vel Electio, vel Successio. utra melior disputatur?
(Dictum de Lipsii tractatione 2. polit. 4. Barclai. Argen. bib. 1. Annot. ad 1. Histor. Tac. 15. pag. 33. et seqq. Arnis. relect. pelit. lib. 2. c. 2. sect. 4. etc.)
Sunt et alii modi, de quibus Augustinus Niphus de peritia regnandi lib. 1.
[Note: Electionis negotium.] In Electionis negotio pernoscendo, multum confert historia Comitiorum Germanicorum Electione Impp. Polonicorum, in Rege constituendo. Conclavia Pontisicum Romanorum.
[Note: successio.] In successione, pleraque quaestio in iure et lege succedendi versatur. notabiliter tractata Grotio de I. B. 2, 7.
[Note: Virtus Regia.] De virtute Regia, et animo Regio ideo non opus est generaliter agere, quia virtutes ad imperandum idoneae et validae omnibus formis rerump. sunt communes. Nisi quod quiddam specialioris notae ex hacaut illa forma induunt. de qualibus characterismis historia prudenter scripta.
[Note: Prudentia Regia.] Prudentiae tamen Monarchicae regulas in conservando et firmando regno, in moderando administrandoque, partim tradidit Aristoteles lib. 5. pol. c. 11.
(De quo dictum.)
Partim alii, qui diviserunt, in rectas, obliquas; manifestas, occultas. Adeundus Forstnerus not. ad Tac. 12. A. P. 179. et seqq.
Dedimus alibi breviarium artium Monarchicarum: quae saepe tales sunt, ut bonis malisque Principibus in usu sint; saepe malo proposito, hono schemate usurpantur. Vid. si lubet, quae annotavimus etiam ad 1. A. 6. de arcanis domus etc.
[Note: Tractatio de Tyrannide quibus membris absoluatur.] REgno opponitur Tyrannis seu Imperium unius, ad explendam animi libidinem per fas et nefas tendens:
Occurrunt hic 1. Tyrannidis notitia: 2. distinctio. 3. opera seu specimina. 4. remedia.
[Note: Descriptio et notitia Tyrannidis.] Non esse semper fatile pronuntiare de Tyranno, experientia docet. Politici has observationes seu cautiones ponunt: primo, non esse statim tyrannum qui remp. segniter tractat: secundo, non quaevis vitia privata tyrannum arguere: tertio, non statim tyrannum esse qui tyr annica agat, sed qui tyrannice agat. sed ista quidem facile definiuntur: maxima hodie difficultas in iure Regnorum discernendo consistit, quale sit e. g. in Anglia, in Gallia.
(Dictum de nupero exemplo R. A. an tyrannidis merito accusetur. Salmas. def. Reg.
Ibi enim statim et de plano pronuntiant multi: Qui potest atis suae limites egreditur, tyrannus est. Atque licet maioris loco, hoc concedatur (quod tamen sine cautela non est faciendum) minoris probatio plerumque non minimas ambages habet; per quas fit, ut ad conclusionem cunctanter et aegre veniendum sit.
(Dictum de tyrannide Pontificia in tyrannis declarandis.)
Ut autem in ceteris omnibus, ita hic ambiguus vocabuli usus, quo nonnulli liberius, alii astrictius; aliqui proprie, quidam populariter utuntur, nemini debet imponere.
[Note: Distinctio.] Distinctio, ut Tyrannorum alius usurpator potestatis alienae; alius vexator et oppressor reip. habeatur; alius denique titulo et exercitio tyrannidis infametur. Late Arnisaeus relect. polit. lib. 2. c. 3. sect. 6. Est et illa Ciceroni probata distinctio in Pisistr atismum et Phalarismum: unde et mixtum genus nascitur.
[Note: Notae Tyrannidis seu flagitia tyrannidis.] Notae ac specimina tyrannidis recensentur ab Aristotele 5. pol. 11. quae diligenter explicat Piccartus et describunt plerique; inter eos Bartolus in tr. de tyrannide; ut incautius videatur agere Anti-Machiavellus praefatione lib. 3. quod ipsius Bartoli inventioni et auctoritati ista tribuit.
(Dictum de illo Auctore.)
Septalius quoque in libr. Ital. de ratione Status, pleraque explicavit.
(Dictum de hoc etiam scriptorc et Scripto.)
Addendus est Lipsius 6. Pol. 5. Tacitus inter praecipuos.
[Note: De remediis.] De remediis ardua quaestio, tractata Theologis, ICtis, Politicis. vid. Gerhardus de Magistr. Pclit. § 485. An Tyranno resistere, eiusque iugum vi armata subditi excutere possint? Guil. Barclai. contra Monarchomachos, ubi respondetur etiam argumentis Bruti, Rossaei et aliorum. Hortlederus tom. 2. lib. 2. de causis belli Germ. Bodinus 2. de rep. 5. Accurate Grotius de I. B. I, 4.
[Note: Aristocratia.] DE Aristocr atia, quae nunc sequitur, alibi egimus. Definitio eius ex Arist. 3. pol. 7. non tam repetitur, quam colligitur a Cellario. estque tota huius materiae tractatio nuspiam coniunctim apud Philosophum tradita, sed passim dispersa. vid. Arnis. relect. pol. lib. 2. cap. 4. sect. 1. et Conringius de gradibus oligarchiae, de formanda oligarchia et formata. In nomine non est argutandum. Qui Optimates semper volunt intelligi optimos virtute homines, non recordantur historias et tempora. Id sane intendit quaelibet civitas, ut optimus aut optimi quique praesint. sed in humanis magna est imperfectio, quâ prohibemur
optimum semper finem indipisci. Experientia docuit, plerumque genus in Aristocratiis spectari consuevisse. Cicero in Orat. pro sextio multa de Optimatibus disserit; sed ita, ut officium eorum et virtutem, non statum describat. Incautius tamen hac in re loquitur Bodinus 2. de rep. 6.
Exempla Aristocratiae, quae Bodinus ibi ponit, examine opus habent. Quod Imperium Germanicum Aristocratiam putat, refutatum est iam ab aliis. De Heluetiis quoque, quae disserit, non produnt notitiam interiorem illius status. Venetorum exemplum hodie est incomparabile. Aliter id tamen, quam sentiebat, descripsit Contarenus.
[Note: Ingenia Optimatium etc.] Ingenium huius Status, et Optimatium proposita, consilia, artes, al ibi exposuimus, adhibita praesertim Livii auctoritate, qui in hoc argumento est incomparabilis. Ceteris quos ibi laudavimus, adde Bonfadium.
[Note: Oligarchia.] ILlis recte intellectis, facile erit iudicare de Oligarchia, quae plerumque Aristocratiae, ut rectae formae vitiosa opponitur; quando nimirum Pauci Remp. non ad civium, sed suam utilitatem administrant.
[Note: cum Aristocratia contenditur.] Sicut nimirum in Aristocratia Auctorit as praecipue sed civilis, quaeritur; ita in oligarchia eminentia inciulis spectatur. Ibi, virtus et
fama et egregiae artes, loco praesidii sunt: hic, potentia, et opes, et vis iniusta regnum obtinent: Ibi, legum et patrii moris, sancta auctoritas: hic, libido dominandi, cetera opprimit aut obscurat. Ibi, concordia magistratuum, pro muro est: hic, loco civilis concordiae, factio obtinet. Aristocratia, aliquando Tyrannidem corrigit: Oligarchia, tyrannide deterior, plerumque tyrannide, tamquam extremoremedio, rarius monarchia civili emendatur.
[Note: Eius declaratio unde petenda.] Si auctores et interpretes huius phil osophiae quaeris, primum eosdem dabo, qui in diss. Polit. de Aristocratia laudati sunt. deinde Sallust. praesertim in Catilina c. 20. Theophr asti char act. peri\ th=s2 o)litarxi/as2. Thucyd. Xenophont. historia Grae. Historiam bell. Civilium. Rom. apud Dionem, Appianum, Plut arc hum etc. ubi per multa tentamenta oligarchica, ad abruptam oligarchiae speciem i. e. triumuiratum Iul. Caesaris, pompeii, Crassi, et postea, Octavii, Antonii, Lepidi, perventum est. Arist. 4. pol. 5. et 6. 5. polit. 3. 6. 8. 6. pol. 6. Plato de Rep. 8.
[Note: Democratia.] TErtia ex simplicibus formis est Democratia; cuius explicationem Aristoteles dispersit in plura capita lib. 3. et 4. Pol.
(Dictum de nomine Politiae et Democratiae.)
[Note: describitur.] Est ergo Politia seu Democratia, quando
multi i. e. populus, sive omnes indivisim Imperium habent, singillatim autem sumpti parentium vicem subeunt; et in reip. administratione communem utilitatem respiciunt.
[Note: defenditur.] Qui hanc formam rectis annumerari debere negant, infirmo utuntur argumento, de quo vide Prccart. ad 4. Polit. Aristotelis cap. 8. quamquam fatendum est, Aristotelem satis obscure illo loco egisse, causamque dubitandi aliis praebuisse, contra quam alii veterum fecerunt.
[Note: Ius maioris partis.] Ratio administrandi remp. Democraticam, nititur iure maioris partis. de quo egregie disputat Grotius Apologetico c. 8. It. I. B. II, 5, 17. et seqq.
(Dictum de disputationib, in hac materia oriri solitis.)
Huc ergo adhibentur Comitia.
(Commendata historia Rom. Comitiorum; per aetatum mutationumque variarum vices.)
[Note: Libertas.] Scopus est communis utilitas, sed per libertatem ac in libertate obtinenda. unde libertatis vocabulo ipsa Democratia laudatur. Consistit autem Libertas in aequando omnium iure.
[Note: Lex. Virtus et Prudentia Democratica.] Huic scopo obtinendo, prudentiam Democraticam, et virtutem Democraticam sive pupularitatem (non quae Principi inter artificia imonarchica commendatur, aed quae statui Democratico tractando est intenta) alibi commendavimus et explicavimus. utramque moderatur Lex, norma omnis regiminis Democratici.
[Note: Cautio in hoc argumento observanda.] Tenendum hic est 1. Male facere eos
(faciunt autem multi) qui democratias rectas a vitiosis non satis distinguunt; et, quae his conveniunt, illis quoque attribuunt. 2. adeoque, qui omnes indefinite Democratias damnant. 3. Cogitationibus quibusdam suis magis, quam experientiae attendunt. Haec enim ostendit, nullas hodie dari Democratias, quales illi fingunt, i. e. pure et mere pupulares absque ullo temperamento Aristocratico, aut mixtura. Atque hoc monuisse videtur iam suo tempore Aristoteles loco cit ato.
[Note: Proprie huc pertinet Isocratis )*areiopaghtiko\s2.] (Dictum, an fuerit unquam, aut esse possit talis Status, qui nihil nisi Democraticum habeat etiam in administranda rep.)
[Note: Ochlocratia] POpuli regimen vitiosum, quod ad libidinem multitudinis, in qua utilieatem sui status ipsi constituunt, refertur, modo Democratia dicitur, modo Ochlocratia; quae vox interdum ita viurpatur, ut deteriorem populi partem praevalentem notet.
[Note: Summatim designatur.] Summa est; si multitudo affectu potius, et impetu animi, quam ratione ducitur; neque ad decus et commodum publicum respicit, sed suae libidini satis factum cupit; ex hac regula leges, et comitia moderatur: libertatem contentiose exercet, licenter, praefracte, superbe: inimica omni temperamento.
[Note: Demagogica Calliditas et Importunitas. Facta Democratica distinguuntur.] In tali multitudine plurimum possunt
Demagogi, quorum Callidit as et importunit as, prudentiae ac virtuti Democraticae, opponitur.
[Note: Facta Democratica distinguuntur.] Multa finnt, tum in Democratia recta, tum in vitiosa, quae eadem videntut. Qualia apud Aristotelemdiligenter distingui debent. Ita Reges quoque et tyranni multa faciunt eadem, sed non eodem modo aestimanda; cum diverso proposito, diversisque consilii rationibus gubernentur.
[Note: Exempla et Scriptores.] Ceterum de omnibus rebus Democraticis, in utramque partem, exemplum singulare est Athenarum civitas: et inter Scriptores earum rerum, Ihucydides ac Demosthenes praecellunt.
Dictum de Livio, Cicerone, aliis.)
[Note: Exitus Democratiae vitiosae.] Democratia vitiosa occasionem dat oligarchiae, quae iterum per monarchiam convertitur: sicut de illa a)nakuklw/s1ei rerump. Polybius lib. 6. disserit.
[Note: Digressio de Statu Imperii Rom. Germ.] NOn intempestiunm fuerit, occasione eorum, quae deformis Rerump. disputata sunt, digredi ad exemplum Amperii Romano Germanici, et quâ formâ regiminis utatur, inquirere, sive potius ad ea, quae aliis inquisita sunt, non inutiliter aliquid annotare.
Ante omnia fatendum est quaestionem difficilem et pene periculosam esse 1. quia
quidquid de mixtis formis disputatur, operosius est et obscurius, 2. quia modus administrandi Statum, ab ipso Statu, ubi in rem praesentem ventum est, non ubique expedite dignoseitur. 3. Quia in has disputationes, auctoritates tantum intertrimenti invexertunt, ut rationibus le audeant opponere, sive illarum claritati, umbram interponere. 4. Quia, si usquam in iure publico, certe in hoc argumento, studia partium dominantur; et ex studiis, artificia, schemata, inventa disputantium. 5. periculum offensionis vix satis vitatur. 6. genius quoque saeculi in solido fluctuantis, metuitur.
Prima difficultas, quomodo expediti debeat; dictum est cap. 1. huius libri.
In 2. ut et in tota hac tractatione, requiritur non vulgaris, sed interior, et cum iudicio practico coniuncta, politices cognitio.
In 3. Auctorum dignitas reverenter tractanda, auctoritas veritati postferenda.
In 4. Multa et sollerti observatione opus est. studiisque partium opponetur non indecore, amor patriae, legumque fundamentalium. sed et voto obsequii aulici, religio conscientiae citra reprehensionem intercessrit.
5. Offensionis periculum, modestia tractationis, et cautelis philosophandi mitigabitur.
6. Genium saeculi, maiorum memoria, et superioris praesertim saeculi exempla, in solido locare poterunt.
A nonnullis ita formatur, Qualis Imperii nostrisit Status, an simplex, hoc est Monarchicus, vel Aristocraticus, an mixtus ex utroque? Ita Limn. I. P. I, 10. et Arumaeus disc. de I. P. tom. 1. diss. 1. Alii ita quaerunt: An status Imperii Romani, adhuc hodie, sicut fuit olim, sit Monarchicus et Regius? It. An status Imperii Rom. hodierni sit pure Monarchicus? Ita Reinking. de reg. saec. et Eccl. lib. 1. class. 2. cap. 2. n. 1. et Witzendorfius: Bodinus ita fere tractat hanc quaestionem, ut inquirat: an Imp. nostrum sit Aristocraticum? 2. derep. 6.
Id in aperto esse putamus, quo simplicius constituatur quaestio, eo rectius explicationem processuram. Itaque, qui adiungunt comparationem antiquiorum temporum, obscurant rem, cum Reinkingio. Cuius assecla Witzendorfius fatendum habuit conclus. 1. Imperii Romani hodierni administrationem, non aestimandam esse, ex administratione Imperatorum priorum saeculoruim, sed ex constitutionibus et actionibus hodiernis. Et quando quidem in bene constituendo statu quaestionis, omnino temporis facienda est mentio: rursus obscuritarem parit, si hodiernum tempus indefinite nominemus; praecise enim constituendus est terminus a quo. De antiquis quippe Imperatoribus loqui, et de temporibus, ante Auream Bullam, partim absurdum est, partim alienum. Illud quoque apparet, membra
quaestionis esse facienda: An forma sive Status Imperii Romano-Germanici inde a temporibus Aur. Bullae sit, ac ex lege fundamentaeli esse debear simplex, adeoque vel Monarchicus sive Regius: vel Aristocraticus: tum, an sit Mixtus, adeoque praecise ex Monarchia et Aristocratia mixtus. sumptis vocabulis proprie et accurate, sine mixtura popularium locutionum.
[Note: Reinking. 1, 2. 2, 247.] De his omnino aliquid monendum est. Nescio enim, quid sibi velint, qui iactant, se hanc quaestionem decidere ex sacris literis, ex Iure Canonico, ex Iure Civili. 1. enim certum est in sacris literis nobis non explicari hanc quaestionem, in terminis, quos constituimus. Quaeque inde adferuntur, longe petita sunt, vocabulorumque homonymia, tamquam velo, in voluuntur. 2. De iure Canonico alias dictum est: et miror, si Augustanae Confessioni addictus Politicus, multum in eo reponat; cum praesertim pleraque, quae inde adferuntur, terminos quaestionis et temporis limites, quos circumposuimus, non ingrediantur. 3. Ius Iustinianeum, non potuit determinare Statum, suis temporibus posteriorem: multo minus praeiudicate potest A. B. et reliquis fundamentalibus postea constitutislegibus. Cumque haec sit ardua Iuris Publici quaestio, tenenda est regula plerisque probata, etiam Limnaeo tradita I. P. I, 3.
Ut ergo distincte noscatur, quomodo
incedendum, sciendum. 1. Maiorem propositionem semper hic ex Politicu desumendam. e.g. Fundamentale et indubium hic est axioma politicum: Formam Imperii accidentalem aestimandam ex subiecto exsistentiae maiestatis seu summae patestatis. hunc in modum: Ubicumque summae potestas seu Maiestas cum suis partibus sive iuribus est penes unum, ibi est Monarchia. Et invicem: Ubi summa potestas et iura summi Imperii non sunt penes unum, ibi non est Monarchia, proprie scilicet loquendo, quod hic oportet fieri. Iterum: Ubi iura maiestatis, partim sunt penes unum, partim penes plures, ibi est mixtus status, ac (deinde procedendo) mixtura ex Monarchia et Aristocraeria. In ipsa mixtura (quamquam forte non est semper consultum eo usque disputando descendere) si plura et potior aiura maiestatis sunt penes paucos, praevalet Aristocratia.
Quae omnia sumi debent praecise. e.g. 1. citra confusionem temperamenti et miturae. illud enim modum administrandi respicit; haec iura maiestatis seu Statum ipsum spectat. 2. citta confusionem vocabulorum. 3. citra confusionem principiorum in agendo; aliud enim est ex iure summae potestatis agere; aliud, delegata potestate uti. 4. citra confusionem mixtionis physicae, et eius, quae in moralibus locum habet. Id quod nimis Scholastice sit a nonnullis. Atque hic praesupponitur illa quaestio (de qua supra) an omnino detur mixta reip. forma aut dari possit?
II. Minor propositio desumitur ex Fundamentalibus Imperii Constitutionibus sive
Legibus i. e. Aurea Bulla, Capitulationibus Caesareis, Recessibus Imperii et Pragmaticis sanctionibus. In quibus, quidquid in dubium vocatum est, id postremis constitutionibus, praesertim etiam Instrumento Pacis, vel decisum est, vel declaratum. Quod si constanter hanc viam institerimus, non est, unde falli metuamus. Illi autem, quid aliud quam volunt falli, qui sub titulo consuetudinis et Praxeos, unum alterumue factum exoseulantur? Proponemus illis hominibus s1ke/mma politiko\n, et interrogabimus, an, et quando, et quomodo Praxis aliquid a formula fundamentalium Legum diversum, introduxerit? cumque nomoqes1i/an allegare non possint, priori contrariam aut adversam praescriptionem, ex silenrio probent necesse est. Id autem est tw=n a)dunatwn. adee quâvis occasione, iis, quae contra formulam Status minus legaliter coeperunt fieri, cordate, diserte; nonnumquam etiam vehementer, contradictum est.
Si quis haec attendat, facile eritei iudicare, quo iure hactenus Reinkingium et alios, Limnaeus oppognaverit; et quomodo se illi defenderint. In eo tamen non probari potest Limnaeus, quod studio disputandi, extra oleas processit, et illam distinctionem, inter Statum, [Note: Arist. 4. pol. 5 6. pol. 4.] et modum gubernandi Statum, verissimam, et veriori sententiae nihil minus quam obfuturam, reiecit lib. 1. de I. P. 10, 24. etiam in Addendis.
Sed veniendum est in rem praesentem; ut considerentur quaedam, in utramque partem disputata. Et, quoniam Reinkingius inter eos, qui pure Monarchicum Statum hadie in Imperio obtinere statuunt, princeps numeratur; aliquid ad argumenta eius annotabimus.
I. Argument. (lib. 1. class. 2. cap. 2. §. 54.) Quicumque habet summam et legibus solutam potestatem, in cives et subditos, ille habet maiestatem seu iura maiestatis solus. Atqui Imp. Rom. habet talem potestatem: vi legis Regiae numquam revocatae, aut revocabilis. E.
Nihil dicemus de maiori propositione, ad quam alias pertinet distinctio inter privilegium Augustum, et potestatem a)u poxratorikhn, tractata Iac. Gothofredo in Ulpiane. Quia enim de L. Regia minor loquitur, miror tam secure dici: non potuisse eam revocari aut abrogari.
Recte enim vidit et monuit Limnaeus in prolegom. ad Capitul. Caesar. sect. 8. §. 7. et seqq. ante omnia probandum fuisse, an Lex Regia Romanorum apud Germanos, unquam in usu fuerit, aut recepta sit? Id quod numquam probari potest. Nugantur ergo, qui tam secure huic fundamento innituntur, quod numquam constitutum est, nec constitui potest. unde porro notandum, comparationem potius et similitudinem, quam historiam spectare cos, qui hodie Capitul. Caesaream, Legem
Regiam vocant, de qua Carpzovius tractatu peculiari: et quidem in illa ipsa comparatione, Lex Regia, non proprietate vocabuli, aut adaequata similitudine metienda est, sed locutione minus accuratâ. De abrogatione ergo legis Regiae, frustra hic quaeritur: atque etiam si quaeri posset, imperite tamen diceretur, non potuisse eam unquam sine scelere abrogati. id quod historiae et politices gnaris aliunde constat.
Id potius est agendum, ut videamus, quid Lex Regia Romanorum et Capitulationes Caesarum Germ. discrepent? Lex Regia Rom. Principi dabat absolutam et liberam potestatem pambas1ilikh\n, sicut tum ex Pomponii verbis, tum ex fragmentis ab Onuphrio. (Commentario in fast. temp. Vespas.) relatis, clarum est. Capitulatio Caesarum Germ. absolutae potestati contraria est. vid. Limn. prolegom. ad Capit. Caesar. fect. 8. §. 3. vi legis Regiae, rata erant, quaecumque Imperator agebat, sive, Lex Regia removebat omne impedimentum iuris et facti, quo Imperatoris actus potuisset in irritum cadere. At vero Capitulatio, ita adstringit Imperatorem, ut actus nullus sit, quo Capitulationis limites transgreditur. vid. Limn. prolegom. ad Capitul. Caes. sect. 10. §. 5. vi Legis Regiae Imp. Romanus erat anupeuqunos: Vi Capitulationis, Imperator rationem reddero tenetur. Imo de solio deponi posse, forte non satis caure (ut alibi ostendimus) disputatipse Reinking. lib. 1. class. 2. cap. 2. §. 189. Incaute igitur ad L. Regiam provocant: qui si obtinere
cupiunt, evertant Capitulationes Caesareas, necesse est. Id, quoniam directe nemo audert, indecorum est, obliquis attibus grassari. Qui autem putant, se posse Capitulationem, ad formam Legis Regiae interpretari, aut alteram cum altera stare posse, illos miro quodammodo sapere oportet. Confundent enim omnem philosophiam, et vocabula artis, non ex arte interpretabuntur. An Capitulatio vinciat maiestatem, quod hic quaeritur, insta patebit.
II. Argument. Reinking. inde petit, ex communi opinione, quia ab omnibus regibus et populis sidelibus et infidelibus pro Monarcha habeatur Caesar. Responder Limmaeus I. P. lib. 1. cap. 10. § 47. Nec simpliciter verum hoc esse, et testium externorum imperitiam, nihil praeiudicare veritati. Adde, quod hodie non ignotum est, quid exteri de Imp. Germaniei potestate sentiant, possentque huc veluti in locum communem, plurima eiusmodi iudicia congregari.
III Argumentum: Imperaetor summus est, quta nullius Imperio tenetur, quia cives universos et singulos coercere potest, quia ei omnes tenentur rationem reddere. Primum membrum obscure ponitur. vel enim de parte vel de toto sermo est. sic in mixto reip. statu, qui partem maiestatis seu quaedam iura maiestatis habet, nullius Imperio tenetur, quantum ad illam partem. Non tamen simpliciter Summus, aut Monarcha dici potest, Deinde, si ab Imperatore ad Imperium appellari potest (quod
prolixe probat Limm. I. P. II, 9, 107. et seqq.) non potest dici, quod nullius Imperio teneatur. Secundum membrum argumenti, itidem obseurum est. vel enim suo nomine universos et singulos coercere potest Imperator, vel Imperii nomine; vel in omnibus, vel in quibusdam; vel ex pacto, vel simpliciter. Quae nisi explicentur, parum firma erit conclusio, Ad tertium membrum respondet Limnaeus I. P. II, 10, 49.
IV Argumentum: Qui omnibus et singulis, ex plenitudine potestatis imperat, ille verus est Monarcha. Minor ex Recessibus Imp. probatur. Respond. quantum attinet ad vocabulum, plenitudo potestatis, vid. quae Limnaeus ex Vasquio notat Prolegom. ad Capitul. Caes. sect. 8. §. 6. Deinde nota, textus ex Recessibus Imp. citatos a Reinking. determinare porestatis huius subiectum et fontem; Imperium Imperatori coniungendo, et propter Imperium Imperatori potestatem tribuendo, sive nomine Imperii. Tertio nec absolute dici potest, omnibus et singulis i.e. universo Imperio et omnibus eius civibus, ubique et semper, et per omnia imperare Imepratorem. si enim hoc ita se haberet, ad Imperium non posset appellari, nec Imperio teneretur rationem reddere, nec Ordinum Imperii consensu opus haberetin praecipuis negotiis.
U Argumentum. Quia Imperator est Ordinum Imperii et Procerum Clementissimus Dominus ad hoc latis respondit Limnaeus. Probatio ex Euangelista petitur crude, neque erudite,
Cum nec concludere ita liceat, et verbo Clementiae aut euerges1ias2, nulla potestas imperantis, sed virtus imperantium notetur.
VI Argumentum. Quia Caesariomnes et singuli, oboedientiam et subiectionem, tamquam Domino et summo Magistratui, debent, subiectissimosque se vocant. Resp. vel hoc de eo accipiendum est, quod debetur Imperatori, nomine Imperii: non simpliciter, sed in quantum Imperium, aliqua suo nomine per Imperatorem, vult expediri. vel omnes et singuli ambigue iterum usurpantur. si enim hoc verbo exandias omnes Imperii proceres collective, falsum est. Fuisset autem ad constituendam vetam Monarchiam omnino necessarium.
VII Argumentum. Quia omnes Principes et Status Praestant Imperatori homagium, non tantum fidelitatis, sed etiam subiectionis. Bene responsum est a Limnaeo I. P. I, 10. f. Notentur verba formulae ab ipso Reinkingio probata.
VIII. Quomodo a VII. satis distinguatut, vix intelligi potest. Rursus enim de subiectione, quam Status Caesari debent, agitur. Neque nova responsione opus habet.
Sicut autem in his valde consuse, et imbelli manu agit Reinkingius, ita non magis valide responder ad argumenta melioris sententiae.
E. G. Quando Limnaeus l. c. Arnisaeus Relect. Polit. lib. 2. cap. 6. sect. 5. et alii dicunt: Ferendarum in Imperio LL. potestas, non est penes Imperatorem, sed penes Ordines; stcut Constitutiones
Imperii et praxis Comitiorum monstrant: Respondet Reinking. (II, 2, 109) non pertinere ad essentiam Maiestatis, leges concernentes universum statum reip. pro lubitu ferre. si accurate agendum esset, nescio, quid sibi velit, illud, pro lubitu. si enim to\ a)utezzou/s1ion explicat, bene. sed clarius potuisset fieri: neque enim caeca lubido in legislatore, sed prudens ratio, seu nixa ratione potestas, praesumitur. Illa potestas cur non est de essentia Maiestatis? Ecce, Leges ferre est Ius maiestatis, contestatissima veteris ac iunioris philosophiae veritate. Iura maiestatis, quin essentiales maiestatis partes sint (quamquam alii potentiales vocant) sive essentiam maiestatis constituant; non potest negari. Nam, quae de exemplis eorum Principum adferuntur, qui in legibus ferendis consilia aliorum adhibuerunt, ut inde conficiatur, leges in Imperio Rom. consilio et consensu Procerum ferri, qua re non absorbeatur maiestas: tantisper a)pros1dio/nus1a sunt, donec ostendatur, Status Imperii in ferendis II. se tantum habere, ut consiliarios et Senatum. pridem alii ostenderunt, inique eos ad hunc modum comparari: itemque Status esse auctores legum, una cum Imperatore, ad Status pertinere etiam abtogationem legum. (vid. Arnis. Relect. pol. 2, 6, 5, 82, et 84. It. 75. et 78.) confer in ipso Reinking. 2, 2, 5, 36. et 37. Illud quoque non satis ad scopum facit, quando Reinking. dicit, non absorberi maiestatem, consensu et suffragio statuum probatam. 1. enim non de tota maiestate hic sermo est, sed de hoc inre maiestatis. 2. etiamsi
de consensu hic loqui liceret, non confundendus erat consensus libere requisitus, cum eo, qui necessario requiritur, et sine quo legislator nihil potest agere. Quod ex iure convocationis Comitiorum (de quo tamen abunde responsum alias est) et ex iure proponendi Caesaeri reservato, infertur immorum in Imperio praedominantis Monarchiae fundamentum (ex Bertramo de Comitiis membr. 5. §. 65.) nulla philosophia politica nititur, et facile refutari potest exemplis in contrarium valentibus. Iam quod dicitur, leges in Comitiis, non Statuum, sed Imperatoris solius auctoritate, promulgari et sanciri, indeque praecipuum robur et auctoritatem legibus conciliari, satis infirmatur per ea, quae tradit Betraemus de Comit. membr. 5. §. 74. Quod de Fiscaeli Caesareo additum est, quale sit, per se apparet.
Quando Limnaeus et alii, melioris sententiae fautotes, dicunt, Ius belli non esse penes Caesarem, sed penes Ordines Imperii: Resp. Reinking. 1. petendo principium nimis manifesto. negando penes Ordines esse illam potestatem, quia ius belli, maiestati soli competat, adeoque Caesari relictum sit, quae retulisse. est refutasse.
(Dictum hac occasione, de Gailio frustra citato.) 2. iterum Ordines tantum Consiliarios facit, et Parlamentis Galliae et Angliae comparat. quod qui concoquere potest, valde firmo stomacho indiget. An ridiculum insuper est, quod de Regno Polonico addit? certe ita proditur aperte causa, quam tuendam suscepetat. Witeendorsius et alii praeclare se
expediunt, ad Legem Regiam antiquorum Imperatorum provocantes. De qua re ante dictum est.
Atque ita fere, in ceteris Iuribus maiestatis, illi procedunt. Quid attinet enim, per singula ite? Illud hic notari velim, non carere artisicio propositum Reinkingii; cum Bodinum praecipue sibi refutandum sumit, verbosoque discursu se diffundit citra necessitatem; Bodinus enim rerum Imperii imperitus, miscnit aliena, etiam falsa. Quibus reiectis, nondum vicit, qui hoc agit. Alia enim sunt, quae fortius expediri debebant.
Iam, quando de mixto Statu agitur, tum vero Witzendorfius (conclus. 3.) ma/la fortikw=s2: 1. Mixtionem ad administrationem Imperii, non ad Statum referendam. 2. veram mixtionem adapparenti distinguendam. 3. veram mixtionem ita definiri, quâ tres Rerump. formae ita permiscentur, ut incertum relinquatur, quo nomine resp. illa denominari debeat. Atqui talem non dari.
(Dictum de his qualia sint.)
His observatis nihil poterit obseurum esse in hac quaestione: Praecipue autem huc referri debet, quaestio de Imperatoris potestate, e.g. apud Limn. I. P. II, 9. itemque de potentia, libertate, et Iuribus Statuum Imperii 4, 8.
Erudite et diligenter, in hac quaestione versatus est Lampadius in Rep. Romano Germ. cuius praesertim ad monitio part. 3. cap. 14. §. 27. et 28. notari debet.