[Note: Transitus] QUid sit Civitas, et unde oriatur, quomodo constituatur, et quid sibi propositum ihabeat, dictum est. Quae doctrina scilicet totius Politicae summam in se comprehendit. Nunc ad singula eorum, quae comprehenduntur, progrediendum est.
Et quoniam ipsa Civitatis anima in imperio est, ut ante posuimus; igitur, quae eo spectant, statim cognoscenda sunt. Agemus ergo hoc libro de Maiestate, et quae iura eius feruntur, Insequenti libro, penes quem maiestas resideat, in diversis civitatis formis, explicabimus: atque ita ad declarationem eorum, quae civitatem instruunt, servant, augent; tum etiam destruunt, corrumpunt, minuunt, procedemus.
[Note: ad declarationem accuratiorem Maiestatis: cuius significationes inquiruntur.] Maiestatis vocabulum, non habet in aliis linguis aliquid simile, sicut recte Casaubonus observat: Graeca quoque, utut copiosissima hic deficit. Vulgares linguae paene omnes retinent Latinam vocem.
Significat autem saepe dignitatem, sed cum
augemento et pondere loquendi, ut maiestas matronalis apud Livium: item maiestas viri apud Eundem: maiestas tribunitia, apud Asconium in argum. orat. pro C. Corn. et similia.
Lipsius, quae in privato auctoritas est, in principe maiestatem definit, eoque nomine explicat 2. polit. 16. et Tholosanus de rep. lib. 8. cap. 3.
Ciceronis eximia sunt loca: in partit. orat. 30. Maiestas, est in imperii, atque in omni populi Romani dignitate. 2. de invent. 17. per dignitatem, amplitudinem, potest atem populi Rom. describit. 2. de orat. 39. Maiestas, est amplitudo ac dignitas civitatis. Auctorlibrorum ad Herenn. II, 12. maiestatem describit per ea, ex quibus civitatis amplitudo constat. additque: quae sunt ea? quae capiunt suffragia populi, et magistratûs consilia. Idem IV, 25. Maiestas reip. est, in qua continetur dignitas et amplitudo civitatis. coniungitur itaque aliquando in descriptione maiestatis, imperium atque dignitas: sicut ex maioribus illis scriptoribus, minores retinuerunt. Ille ipse Cicero, cum explicat veterem formulam, darent magistratus operam, ne quid resp. detrimenti caperet, ita substituit: darent operam, ut imperium populi Romani maiestasque conservaretur, orat. pro Rabirio c. 7. de Manlio idem inquit 1. de fin. 7. quod ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius maiestatis atque imperii.
Constat ergo ex his, etiam Romanis non solam dignitatem, sed et potestatem, imperii, maiestatis vocabulo notari consuevisse. cuius rei consideratio paulo interior in dissertatione de auspicio regio est a nobis proposita.
At Iuniores plerique Maiestatis vocabulo, summam potestatem notant. quae priscis, modo imperium, modo ius imperii, summum rerum arbitrium, summum rerum iudicium, denique hoc ipso vocabulo, potestas dicebatur.
[Note: Describitur.] Ad hanc ergo mentem, Maiestas nihil fuerit aliud, quam summa in civitate potestas, cuius actus alterius voluntatis humanae arbitrio non possunt in irritum recidere. Hanc facultatem moralem gubernandi civitatem vocat Grotius et descriptionem allatam explicat de I. B. I, 3, 6 et 7. Lampadius de constitut. Imper. Rom. per potentiam activam regendae reip. describit maiestatem.
Qui dicunt, maiestatem consequens esse potestatis Imperatoriae, de auctoritate vocem capiunt: quod non omisit monere Gerhard. de magistratu polit. §. 122.
Qui describunt maiestatem, potestate constitutendae et regendae civitatis, ita explicari possunt, ut nihil incommodi habeat, quod dicitur.
Qui maiestatem non nisi cumulo potestatum functionumque, ex quibus aggregetur, describiposse, censent, non cogitant de totius per definitionem, sed totius per partes potentiales, quae vocantur, explicatione.
[Note: amplius declaratur natura maicstatis.] Summa potestas est, quae hoc titulo afficitur, quia aliam non agnoscit superiorem, nisi divinam: summa, quia opus est aliquo summo, a quo cetera omnia pendeant, et ad quod referantur in civitate, sive in imperandi parendique ordine: summa, quia civitatem alias non faceret, sed civitati maiestate sua iam
informatae inseruiret: summa, quia Deus, qui dat, sibi secundam et proximam, id est, inter humana summam facit: summa adhuc clarius, quia Deus, ut civitas sit civitas, aliquam ei potestatem dedit, quam nihil supergrederetur; quae vices Dei cuncta gubernantis in certo coetu referret; quae legis munus, omnem harmoniam concinnantis, vivo quodam praesentissimoque ministerio obiret: summa, quae non impeditur, non susenditur, non iudicatur, ullo humano arbitrio, aut vi cogente, nisi per arma et scelus: summa, quia nihil veneratione sanctius, nihil fastigio in humanis rebus augustius habetur. Dicam simpliciter: supra quam, et contra quam, et sine qua, nihil potest lex aut ius civitatis, quam regit, Est [Note: 3. polit. 6.] enim, ut brevissime et verissime Aristoteles loquitur, in civitate ubique summa potestas.
Pugnant cum hac summitate, ut sic dicam, quaecumque sunt siduciaria, precaria, aliunde dependentia, renocabilia, temporaria, vicaria.
Eadem autem maiestas est, sive in unum collata sit, sive in multis resideat. Ubi enim Civitas, ibi maiestas: quocumque generereip. civitas gubernetur. Quod enim status Aristocratici et Democratici regimini, maiestatis vocabulum non soleat attribui (sicut traditur apud Besold. polit. I, 2, 7. Sinolt Schutz. colleg. I. P. volum. 1. disp. 3. th 4. f.) ad titulorum formulas pertinet, non ad rerum fundamenta. Fit enim, ut maiestatis titulo compelletur etiam ea dignitas, quae non habet adiunctam summam
et absolutam potestatem. sicut ex diverso, qui maiestatem revera habent, vocabulo tamen, quatenus in titulum honoris transiit, non gaudeant.
[Note: Estque in subiecto vel communi vel proprio.] Esse porro maiestatem in Civitate, tamquam in subiecto communi, ita patet, ut quae civitas sit seu resp. maiestatis compos habeatur; et qui maiestatem habent, civitatem repraesentent, adeoque civitas sint, ac ut civitas agant. Quantumcumque enim sit civitatis corpus, si tamen summam in se et sua potestatem vel penes unum constitutam agnoscit, ille Unus civitatis personam sustinebit, illiusque actus, civitati tribuuntur. Proprium autem subiectum est persona vel una vel plures. vid. Grot. de I B. I, 3, 7. Idem Grotius exemplum regii imperii in hunc modum explicat (de I. B. II, 9, 9.) Imperium in rege est ut in capite, in populo manet ut in toto, cuius Pars est caput: atque adeo rege, si electus est, aut regis familiâ exstinctâ, ius imperandi ad populum redit. addit postea necessariam restrictionem: ita imperium esse populi, ut a corpore seu populo non exercendum, sed a capite, intelligatur. Quod si convenire debet cum superiori eius doctrina, ita accipiendum erit: ut Civitas, cum maiestatem in unum proprie et plene contulit, ad ius, quod transtulit, provocare nequeat, quippe non iam suum, nisi potentia, id est, in eventum in translatione expressum, aut designatum. e. g. cum is moritur, cui, citra heredum mentionem, collatum est imperium: vel cum deficit familia, penes quam voluit civitas potestatem suam residere
irrevocabiliter. Habent haec locum etiam in imperiis vi bellica occupatis, victoris scilicet in victos. Non enim vis mera est; sed accedit consensus adeoque voluntas (tales enim actiones, qua vitandi maioris mali causa, aut ad servandam vitam, bona, et alia eius generis, etiam ab invitis fiunt, voluntarias esse, satis Aristoteles in Ethicis declarat) quae per homagium praestitum, ut hodie loquuntur, sive per fidem datam, se ad abstinendum imperio, nihilque de rep. praeter obsequii gloriam petendum, obligavit.
Manet ergo: omni et soli superiorem non recognoscenti, qualis est civitas, sicut hactenus accipimus, sive personam civitatis sustinens, maiestatem tribui oportere. quod latius explicat Arnisaeus de Iure Mai. lib. 1. cap. 2.
[Note: Distinctio vulgaris in maiestatem realem et personalem examinatur] Ceterum id, quod de subiecto communi et proprio diximus, peperit illam vulgarem distinctionem Maiestatis Realis et Personalis: quarum illa Imperii, haec Imperantis, dicitur. Quam distinctionem, qui satis explicaverit, vix unus; qui male usurpaverint et adhibuerint, plurimi reperiuntur. Itaque magnus Theologus Io. Gerbardus (loco de magistratu polit. §. 123.) cum hanc distinctionem ex mente aliorum attulisset, addit: sed cavendumne hac distinctione abutantur seditiosi Regicidae, qui aestimant Reges et Principes impune violari posse absque maiestatis, quae regno proprie inhaeret, violatione. Nimis, crebra ut dixi, abusioin omnium oculis est. sed annotabimus quaedam, in quibus vacillat huius distinctionis explicatio. 1. illud
non satisfacit, quod, cum ordo semper detur cum respectu ad aliquod primum; id autem primum et summum, solum esse debeat atque unicum, duo summa sic constituuntur; hoc quidem praetextu, quod maiestas realis summa sit in ordine fundandi, personalis in ordine regendi. 2. non potest illa diversitas ostendi in civitate Democratica: ibi enim utriusque maiestatis idem esse subiectum fatentur (v. Besold.) 3. fatentur etiam, subiectum maiestatis realis investigatu difficile esse; cum exemplis agitur, difficultas illa nimis se prodit (v. Sinolt. Schutz. Colleg. I. P. volum. 1. disp. 3. th. 5.) 4. quando maiestatem realem in legibus imperii fundamentalibus consistere dicunt, fortissima est instantia apud Schutzium l. c. th. 6. quod mutata forma corrueret. 5. dubitant aliqui, an omnes resp. inprimis dominatus, maiestatem realem habeant. 6. Fatentur tum demum maiestatem realem se exserere, si casus exsistat, qualem supra Grotius attulit. vid. Schutz. l. c. th. 5. C. E. 7, Animadverti etiam, Iuris Publici Scriptores, dum unicam illam hypothesin Imperii Romano-Germanici intuentur, atque Caesari maiestatem personalem, Ordinibus Imperii realem tribuunt, ipsam thesin, de maiestate sc. quasi ad normam illius hypotheseos formatam explicatamque cupere. 8. Definitio maiestatis personalis, quam adferunt, absorbet prorsus illam, quam volunt, maiestatem realem. Est autem vera definitio maiestatis totius, quam illi personali tantum tribuunt in hunc sensum: quod sit summa, et
perpetua, legibusque soluta potestas, competens in res elt personas suae ditionis. intellige, civitatis, cuius est maiestas: sicut ostendit etiam explicatio apud Schutz. l. c. th. 14. A. et seqq. lit. Ubi ergo, tali potestate constituta in civitate, locus est maiestati reali? quae describitur, quod sit summa ipsius Reip. eidemque coaeva ac sub interregnis atque gubernationum alter ationibus persistens status et regiminis sui tum constituendi, tum conservandi tuendique potestas. Si enim personalis maiestas habet summum et absolutum ius in res et personas civitatis; in quibus personis et rebus ergo, residebit maiestas realis, a qua, iuxta illos, dependere personalis maiestas debet? si legibus soluta est personalis maiestas, quomodo realis in legibus praesidium inveniet contra illam? si perpetua est maiestas personalis, ecquando tandem realis illi intercedet, illamque opprimet? 9. Qui hanc distinctionem suo more explicant, plerumque falluntur illis exemplis, quae divisa iura maiestatis habent in una civitate. 10. itemque vocabulis et externo rerum schemate, unde de maiestate non est iudicandum, decipiuntur. 11. Necesse foret, utriusque eandem dare latitudinem. Iam autem iura Maiestatis realis nominantur 1. ius constituendi vel electionis vel successionis modo, Imperantes. 2. ius vel absolute vel sub pactionibus committendi imperantibus imperii. 3. ius disputandi de dominio imperii quoad ius alienationis, et obligationem successorum: ubi ergo cetera iure maiestatis? Haec sunt iuris nomothetici: ut suo loco.
Melius ergo videtur de hac distinctione philosophari Theodorus Graswinckelius, de iure maiestatis cap. 10. et 11. quod nimirum maiestas realis desinat, ut primum transiit in personam: si vero maneat realis, personalem nullam esse, sed eius tantum imaginem quandam, respectu administrationis, et curationis. Ad prius membrum supplendum pertinet ille eventus de quo ante dictum est; si in regno proprie sic dicto, moriatur rex, ubi electio viget; vel deficiat familia, ubi successo in usu est. quin enim tum maiestas ad civitatem redeat, eiusque arbitrio in aliam personam transferri queat, dubio caret. Ad rem totam explicandam addi potest: sicut in regno vere et proprie sic dicto, maiestas realis absorpta est in personalem, nec reuiviscit, nisi casu praedicto; ita, ubi unus iure non plene ac vere regio imperat, sed divisum cum ordinibus civitatis, sive cum civitate imperium habet, ibi maiestatem personalem nullam dari, nisi ex parte, aut ex titulis, maiestatem velis aestimare: quod non est ad scopum huius disputationis. qui enim hactenus de maiestate realis et personali disputant, totam potestatem civitatis gubernandae respicere videntur. In Aristocratia, quin tota potestas summa, sive maiestas penes proceres possit residere, excluso populo, non potest negari: sed iura imperii seu maiestatis saepius dividi solent inter proceres et populum; interdum proceribus administratio, populo ius debetur. Ex quibus facile iudicari potest, ubi maiestas realis
exclusâ personali, aut personalis exclusâ reali locum habeat. sed de exemplis ipsis, alibi erit agendum.
[Note: Potestas summa, seu maiestas quomodo a Deo sit.] Originem maiestatis, sive summae illius potestatis, quae civitati regendae unice est necessaria, iam supra a Deo et ipsa natura repetimus. Nunc igitur, quomodo Deus suam de illa re voluntatem declaraverit, quidque sit iuris divini, ex sacris literis ostendendum est.
[Note: E locis iuris divini proponitur 1. Sam 8.] Prima et maxima quaestio est de iure Regio seu de iure summae potestatis (sive penes unum illa sit, sive penes plures) quod describitur 1. Sam. 8. v. 11. usque ad 19. Quaeritur enim, an illa potestas summa et plenissima in personas, et bona civium de facto tantum et consuetudine imperantium, an de iure accipienda sit? Magnus Gerhardus de magistr. polit. §. 125. argumenta affert in utramque partem. confer Wilhelm. Schickard. de iure regio Hebraeorum. Grot. de I. B. I, 4, 3. ubi praesertim Iun. Brut. cum sociis tangit. Ille enim quaest. 3. vindic. contra tyran. p. 317. de abusu et licentiâ regum, non de iure regio, sermonem esse, occasionemque inde sumptam Hebraeis coercendi regiam potestatem explicat. Si cut autem illud vere monet Brutus, Aulicos abuti illo Samuelis loco: ita nec ipse, nec alii excusari possunt, qui consequentiâ huius loci neglectâ, latam subditis licentiam ostentant, si reges ipsorum iuxta vaticinium huius loci se gerant, id est, ut ipsi explicant, tyrannice. Viderunt et nostra tempora disputationes de hoc loco partim
impias, partim incautiores et immoderatas. Sicut enim iniquus est in ius Regium Miltonius, ita nemo ausit omnia defendete, aut recipere, quae Salmastus in defensione Regia ad locum Samuelis commentatur: cuius praecipuadisputatio (cap. 2.) eo tendit, ut, de iure licentiae seu impunitatis, exaudiendum Samuelem ostendat. Ius autem impunitatis improprie ius dicitur, sicut notum est: inde ergo inferre, legitimum esse, cui impunitas adiuncta est, civiliter loquentium consuetudini vix congruit. sunt autem rationes eorum, qui non de facto tantum, sed de iure etiam sermonem esse, statuunt, fortiores apud Gerhardum.
(In Ps. 51, 6. Tibi soli peccavi, quomodo ab Interpretibus nonnullis huc accommodetur notum est.)
Prou. 16. v. 14. et 15. Indignatio Regis, nuntii mortis: et vir sapiens placabit eam, in hilaritate vultus Regis, vita: et clementia eius, quasi imber serotinus. Non obscure ius vitae et necis, in manu Regis hic ponitur. Cum hoc loco Phil. Melanchthon confert illum alterum Prou. 19, 12: sicut fremitus leonis, ita et Regis ira, et cap. 20. v. 2. sicut rugitus leonis; ita et terror Regis; qui provocat eum, peccat in animam suam. atque hinc deducit: magistratus (nam hac voce Theologi imperantes, et iura imperii notant) esse timendos: non per simulationem, sed vere et ex animo: quia Deus adsit magistratibus, eosque formidari velit, et quia non sinat elabi impunitos eos, qui laedunt maiestatem eorum. Scilicet vult Deus eos formidari, quia gladii in manus eorum traditi terrore potestatem eorum armavit, sicut
Apostolus amplius explicat causam regulae; cui timorem, timorem. ad Rom. 13.
Ecclesiastes 8, 2. et seq. Ego, inquit, os Regis observo, et praecepta iuramenti Dei. Nefestines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo, quia omne, quod voluerit, faciet, et sermo illius potestate plenus est: nec dicere ei quisquam potest: quare ita facis? Quibus verbis etiam sine interpretum auctoritate intelligitur potestas a)nupe/uqunos seu a nemine homine dependens, neminis hominis arbitrio iudicioque subiecta; tum ius vitae et necis: quorum utroque saepe solent omnia maiestatis iura, seu pa=n to\ kra/tos e)zous1i/as2 a)rxikh=s2 omnis potestas imperii, comprehendi atque significari.
Daniel Propheta cap. 2. cum v. 2. praemississet, Deum transferre regna atque constituere, adeoque regibus imperantibusque potestatem et iura imperii dare: postea, ne quid dubitationis supersit, iura maiestatis seu summae potestatis a solo Deo pendentis, illustri descriptione exsequitur v. 36. 37. 38.
Posset etiam ex historia Iosephi argumentum peti, quando Rex Pharao Iosephum vices suas implere iubet, seu Pro-Regem constituit: ubi inter alia, ista plenissimae potestatis significatrix formula adhibetur, Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem, in omni terra Aegypti. Genes. 41, 44. Sed ad testimonia Novi Foederis accedemus: si prius admonuerimus, quae de regibus dicuntur, non alio quam maiestatis seu supremae potestatis respectu dici. Haec enim,
tamquam excellentior imperii species, nunc a nobis adhibetur, ad significandum, quod ex vi potestatis summae non tantum reges, sed qui par regibus ius obtinent, seu civitates populique liberi possint.
In N. igitur T. Matth. 20, 25. notus est locus: scitis, quia principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt, potestatem exercent inter eos. confer Luc. 22, 25. ubi de vocabulis katakurie/uein et katezous1i/acein quin veram potestatem et summam notent, non potest idoneis rationibus negari.
Matth. 22, 21: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari. ubi tributum nominatum, et oboedientia fidesque universe praecipitur Iudaeis, Romanâ vi subactis.
Omnium autem illustrissimus est locus rom. 13. quod caput, Christianorum Politicam non sine ratione, nominat Philippus Melanchthon. Ibi enim imperantium potestas, adeoque maiestas a Deo esse traditur; Dei vicaria, et ministra nominatur: obsequio et honore et timore propitianda commendatur: iura maiestatis uno alterove exemplo declarantur; mentio enim fit tou= a)nupeuqu/nou; iuris vitae et necis, (quo etiam ius belli continetur) iuris tributorum et vectigalium; violatoribus maiestatis, non humana tantum, sed divina vindicta indicitur.
Locus 1. Petri 20 13. et 14. subiecti estote omni humanae creaturae, propter Deum: sive Regi, quasi praecellenti; sive ducibus, tamquam ab eo missis, ad vindictam malefactorum, laudem verô bonorum.
omni potestati divinitus inter homines et ab hominibus constitutae parendum praecipit. 2. dividit potestatem in summam, seu ind ependentem; et subordinatam, qualis est omnium magistratuum, curatorum etc. 3. divinam voluntatem, ut praecepti huius causam adfert. 4. finem omnis imperii designat. id quod plenioribus verbis etiam facit Paulus 1. Tim. 2, 2.
Solet etiam ex Epist. Iudae. v. 8. huc adferri: ubi inter maxima Pseudo-apostolorum scelera ponitur, dominationem spernere, et maiestates blasphemare. quamquam varias explicationes recipit ille locus. vid. Gerhard. de Magistr. Polit. §. 77.
Constat ergo, ut civitas sit civitas, finemque suum consequatur, institutum a Deo ordinem imperandi parendique, in quo ex ipsa Dei voluntate, et naturalis rationis dictamine aliquid summum sit ac a nemine dependens, neminis arbitrio subiectum, nisi solius Dei; quae est maiestas seu potestas summa civilis, modo in persona, modô in tota rep. residens, prout forma civitatis constituitur.
Hanc rem, in humanis, ut summam, ita sanctissimam, varie videmus temerari et labefactari a Pontificibus Romanis, eorumque asseclis. 1. Pontifex praetendit potestatem in omnes Principes, Reges, Resp. sive, a se dependere ait Caesarem, Reges, Principes. vid. Gerh. de magistr. polit. §. 82. Magnae super hac re quaestiones, lites, pugnae saepius agitatae. Laudanus hic Goldasti liber, qui in unum opus, titulo Monarchiae S. Romani Imperii, in scriptum,
collegit plurimorum Theologorum, ICtorum, Politicorum scripta. videatur controversia ista in Gallia agitata anno huius saeculi 15. et 25. et 26. apud Gramondum lib. 1. et 15. adde Thuan. an. superioris saeculi 61. lib. 28. p. 50.
(Dictum hac occasione de astutia Contzenii 7. polit. 6, 2.)
2. Clericos omnes liberant eximuntque ab obsequio potestati civili debito. vid. Gerhard. de Mag. polit. §. 440. et seq. et confess. Catholic. lib. 2. part. 2. artic. 6. cap. 5. Arnis. peculiari comment ario de subiectione et exemptione Clericorum. 3. alia seditiosa dogmata, de violando regib. sacramento, de occidendis regibus, et simila spargunt praesertim Iesuitae. vid. praeter hist. ante cit. controversias postremas Iesuitarum cum doctoribus Sorbonicis Parisiis agitatas, typisque excusas.
Depravant etiam non parum hanc de maiestate doctrinam, qui, praetextu finis, quem civitas optima sibi proponit, meras perfectiones in ore habent, communisque omnium boni causa ex aequo omnes civitates unice constitui ratiocinantes, a populo et propter populum omnia imperia ita statuunt, ut maiestas, seu summa civilis potestas, semper penes populum maneat, ab eo semper et in quocumque regiminis genere dependeat, neque magis quam vitâ, com~unicari aut in alium transire possit. In hanc sententiam aliquos animus arrogans, indomitus, Stoico rigore libertatem sibi fingens et pingens abduxit: Alios, oppressionis metus, aut tyrannidis, eo
evibravit, ut potestatem civilem bene constitutam negarent, nisi populo subiceretur: nonnulli, periculosae sane sapientiae auctores, eo veluti terriculamento, Reges, ne in tyrannidem elaberentur, retentare moliti sunt. Praecellunt in his nominibus Hotomanni Franco-Gallia; et de iure Regni Gallici; Buchanani didscepsis de iure regni; et Brutus ille; sive Mornaeus latet sub isto nomine (ut Grotius in apologetico adversus Rivetum autumat) sive potius H. Languetus; titulo sane specioso, quasi Vindiciae contra tyrannos pararentur. sed qui hos viros stimuli in hanc philosophiam egerint, non est obscurum. Itaque plus nocuit Althusii Politica, quae ista commenta et portenta opinionum auctoritate artis donavit, ut mirandum prorsus et dolendum sit, illud opus iuventuti commendari in ulla Academia Augustanam Confessionem profitente, cui hoc proprium est et esse debet, quod hanc philosophiam incorruptam alias servat.
(Dictum, quid de Reformatis Grotius in Apologetico adversus Rivetum, et Iacobus Magnae Britanniae Rex in *dw/rw|bas1ilikw=| de Puritanis monuerint.)
De cetero opposuerunt se tam foedo dogmati Albericus Gentilis, de vi in Principem semper iniusta: Arnisaeus de Auctoritate Principum in populum semper inviolabili: cuius libri cap. 1. praecipuos patronos perniciosae doctrinae amplius recenset. Grotius de I. B. I, 3, 8. et seq. Item I, 4, 5, et 6. H. Conringius, de subiecto summae potestatis; cum quibus iungenda est Guil. Barclaii doctrina adversus monarchomachos.
[Note: Fundamenta respondendi ad s1ofi/s1mata aliorum.] Nos ad noscendas illorum gigantum captiones, pauca hic notabimus. 1. Quomodo scripturis abutantur clarum est, deum opponuntea, quae opponi non debent; vim verborum enervant, scopum non attendunt, textus et exempla clarissima, dissimulant aut detorquent. 2. Arerum externarum schemate ius imperii arguunt, neque etiam modum gubernandi statum, ab ipso statu distinguunt, quod tamen faciendum esse, omnis et philosophia et experientia clamat. 3. Adeoque exemplis alienissimis decipiunt suos discipulos. 4. Experientia docuit in hunc diem, fautores huius doctrinae esse inimicos non tyrannorum aut tyrannidis; sed regum regnique universe; itaque nemo regum dari potest, quin, iuxta ipsorum sententiam, sit tyrannus. 5. Quae res directe ad perturbandam humani orbis quietem pertinet. 6. Neque aliud tamen agit, quam ut sub specioso et in vulgus favorabili libertatis popularis nomine, veram ex arbitrio suo tyrannidem formet; cuius propositi documenta non longe sunt petenda.
[Note: Cautiones ad iudicium de hac controversia informandum.] Igitur Grotius bene monuit, cavendum in hac disputatione de summa potestate, 1. ne decipiamur ambiguo nominis sono, aut rerum externarum specie, de I. B. I, 3, 10. 2. distinguendum, an de re, an de modo habendi quaeratur. §. 11. 12. 13. etc. 3. promissiones imperantium etiam iuratas, non tollere summum ius seu potestatem imperandi. §. 16. 4. summum imperium diudi posse; non tamen
semper pro diviso habendum, ubi quaedam simulacra eius rei se offerunt §. 17. et seqq. Quae, quia ab ipso benetractata sunt, inderepetenda duxerim.
[Note: Mai estatis a)nupeuqu/nw| continetur, legibus solutum esse: id quonsodo intelligendum.] Ea autem quae hactenus diximus de summa potestate, quod sit a)nupe/uqunos, nullis legum vinculis adstricta, sive absoluta, ut alias loquimur, non inerudite demonstrat Arnisaeus de Iure Maiest. lib. 1. cap. 3. toto. Quantum alias attinet ad quaestionem, an Princeps aut Rex legibus sit solutus? recte idem Arnisaeus monet, determinandum ante omnia esse, an ille Princeps [Note: v. Gerhard. de mag. polit. §. 265. et 266.] aut Rex plena maiestate utatur? Vidit hoc, neque tamen expedivit, vir magnus Iacobus Gothofredus in Ulpiano suo: in hac enim oratione l. 31. D. de LL. explicat de Principe Romano; bene et recte. sed cum primo posuisset, non omnem Principatum de pambas1ile/a| accipi debere, in qua Princeps omnino legibus solutus esset; et iam exspectare deberet Lector, an Principatus Romanus pambas1iliko\s2 esset; ille declinata hac assertione (quantum ad directam respondendi viam attinet) oblique ostendere volle videtur, non esse: sed tamen denique addit, distinguendum inter summum Principis Romani in administranda rep arbitrium; seu potest atem a)utokratorikh\n ei et in eum translatam; tum privilegium Augustum, seu solutam Legibus maiestatem: tamquam res diversas. (pag. 40.) Quamquam autem nemo non videt, hoc privilegium Augustum, ut vocatur, in potestate a)utokratorikh=| necessario contineri: non est tamen de cetero repudianda viri summi
industria, quando nouâ quâdam sollertiâ ostendit, de quibus legibus Ulpianus loquatur, cum Principem iis solutum pronuntiat. Prolixâ autem querelâ, aut distinctione forte non est opus. si enim attendas eos, qui de hoc argumento scripserunt, qui Principes etiam plenissima maiestate praeditos, solueret lege divina, lege naturae, lege gentium, (quatenus plurium est, et naturali aequitate nititur) nemo est repertus, nisi fortassse pra/zin aulicam, veteratoribus nonnullis usitatam, velis adducere. Verum id pros1dio/nus1on est. De positivis quaeri, res ipsa loquitur: adferenturque nonnullahuc pertinentia, cum de potestate legislatoria agetur. Quod autem attinetad impunitatem etiam male factorum, nihil definit aut absoluit Gothofredus, cum tamen vel manifestissime illa potestate, ei et in eum translatâ contineatur: si enim cogi potest, superior non est: pugnat enim cum inferioris naturâ, ut cogere possit superiorem; sicutsuperioris naturam tollit, qui dicit eum cogi posse. Ubi quivis videt sermonem esse, de coactione propria, non metaphoricâ, qualem hic nonnulli adferunt. De lege Regia, quae non minimum ad huius controversiae enodationem facit, infra suôlocô. Quod ad Dionis commemorationem lib. 53. attinet, Gothofredus nescio quid argutatur, nec totum textum exprimit.
Qui ergo hac in re dicunt, quod lex divina, quod ratio dicit, non probant propterea abusum potestatis summae, seu tyrannidem.
Ipsa potestas summa et independens, sacra est Deo et Reip. qui eâ abutuntur, reddituri sunt rationem Deo. Abutuntur autem, non tantum, qui ex ea nihil praeterlicentiam et facinora optant ac docent: sed etiam, qui eam alteri arbitrio iudicioque, quam divino subiciunt. Annon totus quoque populus abutitur summa civili potestate? nihil frequentius certe in Democratiis. si ergo interroges illos populares philosophos, a quo sit iudicandus populus peccator, seutota illa civitas, imperio inique et foede usa? respondebunt certe a solo Deo. quidni ergo eadem ratio valeat in iis imperiis, ubi potestas a populo uni et in unum, aut paucos translata est? quo genere argumentandi iam olim Aristoteles tales homines arguebat, 3. polit. 1. fine.
[Note: Quaestiones quaedam hinc enatae tanguntur.] Ceterum ex iis, quae hactenus de maiestate disputata sunt, facile est plerasque dubitationes explicare. Atque ea quidem, quae Grotius erudite annotavit et expedivit, locis supra citatis, non repetimus. nisi quod monemus, non probari, quae ille de Dictatore habet de I. B. I, 3, 11. magis enim videntur probanda Bodini argumenta 1. de rep. 8. p. 125. et seq. cum praesertim etiam respiciendum sit ad populi propositum, et conditionatam ad certum tempus certaque negotia voluntatem.
An et quatenus iuramenta Principum impediant vel non im pediant to\ a)utezou/s1ion seuliberam potestatem, quosque effectus pariant, a Grotio diligenter inquisitum. cui addendus Graswinckelius de iure maiest. simulque
notetur, nihil pronuntiari posse, nisi formula iuramenti praecise spectata. Itaque Bodinus non sine ratione, cum recitasset formulam iuramenti, quo se Dux Andium Henricus, Polonis obligaverat, cum Rex eorum renuntiatus esset, subicit: Haec formula non regiam maiestatem, sed Principis, id est, in Rep. Primi, conditionem sapit. 1. de Rep. 8.
Nullam plane difficultatem habet, quando non minus absurde quaeritur, quam dilute disputatur; an solus Imperator Romanus maiestatem habeat? vid. Arnis. de Iur. Maiest. lib. 1. cap. 2. Limn. de I. P. 2, 8. per tot. Grot. de I. B. 2, 22, 13. Iac. Gothodofr. ad l. a)zi/ws1is2 9. D. ad L. Rhod. de iact. de potestate eius interim peculiaris quaestio est, et in alium locum reservanda.
De iis, qui inae quali foedere obligantur, itemque de Vasallis et tributariis, an maiestatis possint esse compotes, praeter Arnisaeum et alios, etiam Grotius egit de I. B. I, 3, 21. et 22. et 23. Quantum ad quaestionem consiliiattinet, nobilis est inprimis illa disputatio; an consultum sit, potentes Reges aut Principes vasallos asciscere? agitata in nuperis Comitiis Osnabrugensibus, cum de Alsatia Gallis tradendâ deliberaretur.
Referri huc solet et illa quaestio, an successor in Rep. eodem scilicet statu manente, obligetur actis placitisque praedecessoris sui? et si hoc ita sit, an nihililli pereat de maiestate, quae suae spontis, ut hactenus vidimus, et libera esse solet? Prolixe tractat hoc
argumentum Arnisaeus de Iur. Mai. lib. 1. cap. 7. et brevius Grotius de I. B. I, 3, 7. II, 7, 27. et praesertim II, 14, 10. et seqq. In hac quaestione plerumque confunditur id, quod est iuris, et id, quod est consilii. Iura quoque et leges a ceteris factis solent distingui: et quod praedecessorum in eodem Reip. Statu auctoritas successoribus curae sit ac esse debeat, evidenti publicâque utilitate suadetur. Add. Dissert. nostram: de eo quod civit as egit.
[Note: Transitus ad iura maiestatis.] QUantum ad maiestatis naturam attinet, vel explicavimus, vel ostendimus auctores explicationis, quae sufficere potest. Nunc ad iura maiestatis digrediendum est.
[Note: Quid sint?]A nonnullis vocantur ea partes maiestatis potentiales (vid. Grot. de I. B. I, 3, 17.) ab aliis effecta maiestatis. conciliat utrumque loquendi genus sinolt. Schutz Colleg. I. P. vol. 1. disp. 3. th. 19.
[Note: Quomodo distinguantur?] Plerique hodie distinguunt in iura maiestatis maitora et minora: eaque varie explicant. de qua tamen distinctione sunt, qui non magnifice sentiant, tamquam veteribus ignota, neque necessaria: cum praesertim multiplicanda valde sint iura maiestatis, si per totam obiecti, seu materiae circa quam, amplitudinem [Note: Grot. de I. B. II, 5. 23.] eundo, quae maioribus rebus minora sunt, singulistitulis designentur. Neque enim est ulla actio hominis externa, quae non ad civilem
societatem aut per se spectet, aut ex circumstantiis spectare possit, adeoque illi iuri subiecta sit, quod consociatio civilis dat corpori in partes i. e. summae potestati: sed veteres multa complectebantur iure nomoqeoi/as2 seu legum ferendarum. illae enim de omnibus rebus praecipere possunt: non autem singulas materias legum, quasi separata maiestatis iura designabant.
[Note: an in diversis subiectis (propriis scilicet, exsistentiae) esse possit maiestas?] Non minimi etiam momenti est quaestio, an maiest as possit dividi in partes subiectivas, sive, an iura maiest atis partitim, id est, hoc ius penes illum, aliud penes hunc aut hos residere possit? Fieri id posse, post alios, bene ostendit tueturque Grotius de I. B. I, 3, 12. Itemque Iacobus Lampadius de Rep. Romano-Germ. part. 1. th. 60. et 61. Non admitti ergo potest, quod dicunt, subiectum maiestatis seu sumae potestatis est vel unus, vel pauci, vel populus: quo praecipue argumento impugnatur mixta reip. forma de qua infra (vid. Gassend. phil. moral. p. 1466.) addendum enim erat: vel partim populus, partim pauci seu partim unus, partim pauci etc.
[Note: Quot sint iura maiestatis?] Quibus in hoc transitu annotatis, enumeratio iurium maiestatis instituenda est; quae apud Scriptores varieindagatur. Nobis commodissime videntur in hoc argumento versari Lampadius de Rep. R. G. part. 1. §. 15. et seqq. dividendo obiectum maiestatis in res sacras et profanas; profanas in civiles et bellicas: tum Grot. de I. B. I, 3, 6. qui veterum partitione allata, ita procedit:
Maiestas regit civitatem aut
Perse, versando vel circa
Universalia: condendo, toll endove leges vel circa
Sacra:
Profana:
Singularia: eaque vel
Directe publica: quae sunt vel
Actiones:
Pacis:
Belli:
Foederum:
Res:
Dominium eminens:
Vectigalia:
Alia.
Privata, sed ad publicum ordinata s. controversias dirimendas in ludiciis:
Per alterum: expediendo negotia vel per
Magistratus:
Curatores:
Legatos: alios. etc.
Arnisaeo de I. M. lib. 2. c. 1. §. 9. placet ad tria revocare; quibus tamen postea duo addit. Illa sunt Ius belli, Ius legum ferendarum, Ius magistratuum creandorum: Haec, Ius ordinandi religionem, et cudendimonetam. Ad Ius belli refert Ius foederum faciendorum, itemque Ius Legatorum mittendorum atque recipiendorum. Id quod compendia partiendi loquendique sectantibus facile indulgeri potest: sed accurate loquendo,
legati non tantum in causa militari mittuntur. Nam de foederibus, quae saepe negotiandi caussâ, aliisque nominibus non militaribus ineuntur, nolo dicere.
De loco Samuelis, ubi iura maiestatis aliqua enarrantur, supra dictum est.
[Note: An commil nicari queant iura maiestatis] An communicari iura maiestatis possint, fuse, utinam non confuse, disputatur. (vid. Arnisae. de I. M. lib. 2. cap. 2.) Revocatis autem huc iis, quae ante indicata sunt, de dinisione maiestatis in partes subiectivas, res ita videtur desirienda; cum maiestas pro subiecto essentiae civitatem habeat, una et indivisa intelligitur esse, neque communicabilis alteri civitati: amitteretur enim et periret, quidquid communicaretur aut divideretur, i.e. non maneret maiestas, quod esse debet. At in eadem civitate, id est, in uno eodemque subiecto essentiae, subiectum exsistentiae dinersum esse posse, ut quaedam iura maiestatis penes unum, quaedam penes plures sint, Auctores antelaudati ostendunt. Sed hoc ad formam civitatis referendum est, quae exinde mixta fit et appellatur. Sicut autem clarum est, ad Imperium et imperantes illam descriptionem pertinere: Ita cum subditorum sive parentium natura pugnat, si iura maiestatis illis communicari dicuntur. Itaque cum communicatione iurium maiestatis, adeoque cum assumptione ad societatem imperandi in eadem civitate, non debent confundi, quae indulgentur privilegia et beneficia, salvo semper ipso imperii iure intelligenda. Haec et partem
tantummodo civitatis exiguam spectant, et a maiestate civitatis dependent, eiusque scopo inseruire coguntur. Quod autem maiestatis est, independens sit, necesse est. Nam de Magistratibus et Curatoribus, ea quae mandata aut commissa sunt a maiestate, agentibus, res aperta est. Quantuscumque sit vel in obiecto actionis, vel in mandatis et formula, splendor; nihil proprium, nihil summum, nihil denique tale est, quod ministerii modum, et parendi mensuram transcendat. Quae in hac quaestione, de Imperio Romano-Germanico, iuribusque maiestatis cum statibus com~unicatis adferuntur, tum demum in expedito erunt, si de forma magnae illius Reip. suo loco disquisitum fuerit.
[Note: Ius legum ferendarum maiestate contineri et Theologia dictat;] INter Iura maiestatis primum nobis occurrit, iuslegum ferendarum actollendarum.
Id enim maiestate continetur, sive Theologiam consulamus, sive Philosophiam audiamus interpretem. Quia enim Deus imperantibus dedit potestatem imperandi, atque eâdem operâ, cives oboediendi necessitate obligavit: satis patet, nomoqetikh\n potestatem, imperio contineri: quod divinitus committitur imperantibus Rom. 13. et alibi, sicut ante demonstratum est. Hincetiam in sacris,
regnare et iustitiam decernere coniungi, Gerhardus monet (de Magistr. Polit §. 219.) Prou. 8, 15. Esai. 33, 2. Idem qui alias adfert rationes, a fine, sc. bono publico, quod Deus imperantibus commisit; ergo etiam nomoqes1i/an ceu instrumentum boni illius procurandi commissum intelligi: a requisitis nomoqes1i/as2, prudentiâ scilicet dirigente, et vi cogente, quibus imperantes Deus instruxit: ab exemplis, ubi leges imperantium, etiam extra Politiam Mosaicam probantur, utque illis pareatur, iubetur. Unde monemur, von modi in thesi hoc firmum esse, sed etiam in illa hypothesi, qua contra fanaticos ostendendum est, licere imperantibus, praeter leges Mosaicas, etiam novas alias ferre.
[Note: et recta ratio.] Dictum est aliquotiens hactenus, formam civitatis essentialem esse in ordine imperandi parendique, sive in imperio; imperium autem sine iubendi potestate intelligi nequit. Ex iussione ergo legis origo repetitur, quae nil aliud est, quam summae potestatis iussum: et quidem ad finem civitatis relatum. is enim obtineri nequit, nisi iubere aut vetare summae potestati liceret, quae vel ad constituendam bene civitatem, vel ad regendam pertinent.
Primum hoc itaque et praecipuum caput maiestatis esto: Legem universis et singulis civibus dare posse, libere, id est, sine necessario superiorum, aut aequalium, aut inferiorum consensu, quod recte Bodinus monet explicatque de Rep. I, 10.
Atque ista poterant sufficere hocloco, ubi
nimirum de iuribus maiestatis definiendis sermo est Sed quia usus apud plerosque Politicos obtinuit, ut ex Ethicis, seu communi civilis doctrinae parte huc repetantur, quae de origine legum et iuris, de discrimine, de requisitis ac vitiis, traduntur: itaque nobis etiam hac via, compendio tamen incedendum est; ut Legislatoris non potestas modo, sed virtus et officium demonstretur.
[Note: Legis et Iuris homonymia.] Legis et iuris vocabula promiscue usurpari in Theologorum, ICtorum et Philosophorum scholis, omnibus notum est. nisi quod prisci Prudentes Romani (notante Iac. Gothofredo in Ulpiano) caute stricteque loquentes legis appellatione notabant ea tantum proprie, quae posititii iuris essent, quaeque a populo Principeve constituta, denique quae ex communi tantumreip. sponsione [Note: phil. moral. p. 1552.] atque ex scripto iura essent. Gassendus quoque monet: aliam proprie legem, quam civilem, non esse. ubi tamen ratio, quam adfert, (quod lex sit s1unqh/kh seu pactio civitatis apud veteres) caute accipienda est: Demosthenes enim et Aristoteles, quibus potissimum auctoribus utitur, legem civilem in Democratia, eiusque ferendae modum, respexerunt. Pactio autem proprie dicta non est in omni lege, e.g. in regno. Rex legem etiam invitis fert: nisi quod in omnis civitatis constitutione, se velle parere legibus quas tulerit summa potestas, ut ante dictum est. sed consensus vocabulum, pactione latius patet.
Non improbanda de cetero est opera, quam [Note: p. 1551.] Gassendus posuit in enodanda homonymia
Iuris. qua etiam occasione longe doctius Ulpianeam Iuris distinctionem, et naturalis descriptionem explicavit atque excusavit, quam illi, qui importunitate mera conanturrumpere nodum, quem ratione non possunt solure: exagitati et improbati etiam Seldeno de I. N. et Gent. lib. 1. cap. 4. vel ex notissimo certissimoque [Note: de Nat. Deor. II, 62] illo principio, quod Cicero in hunc sensum extulit: Soliratione utentes, iure et lege vivunt. Sed et Grotius significationes iuris studuit explorare de I. B. I., 1, 3 et seqq. Ne de aliis dicam, praesertim Scholasticis, qui in operosis suis commentariis de Iustitia et Iure satis copiose hoc agunt. Adi etiam, si vis, Contzenium referentem complures, qui dell. scripserunt: polit. lib. 5. cap. 1. §. 4.
[Note: Lex aeterna.] Attendatur ergo primo Aeterna Lex; quae nihil est aliud, quam concep0tus rei gubernandae ad providentiam Dei pertinens. sicut enim illa dirigit res omnes convenienter cum cuique rei, tum suae ipsius bonitati, in fines et praecipue ultimum; ita eadem, quatenus intelligitur ita dirigere, ut cuique necessitatem sive obligationem quandam cuiusque naturae congruam imponat, Lex aeterna vocatur. Per necessitatem impositam res irrationales; rationales vero libere, i. e. saluâ potentiâ obsequendi vel refragandi, diriguntur. Itaque etiam illae improprie, hae proprie obligantur: ad illas Lex aeterna strictam propriamque rationem legis non obtinet: ad has omnino obtinet. quae omnia, ex Theologis Scholasticis et Moralibus latius explicantem vid.
Calixtum Theol. morali p. 46. etc. Viderunt hoc Ethnici, et satis luculente interdum philosophati sunt: nisi quod suam ipsi philosophiam in altioribus istis rerum omnium principiis et originibus vel obscurarunt, vel corruperunt. Quae Cicero in hoc argumento eximia habet, ex Pythagoricis et Platonicis hausta sunt. sicut pronum est intelligere, si quis vel ea repetat, quae omnium clarissime gravissimeque in Pythag. carmina Hierocles scripsit. dhmiourgiko\n no/mon at que dhmiourgikou\s2 no/mous2 vocat: quasi diceres legem opificem seu leges opifices vel architectonicas. His, ait, omnia discrimen et ordinem accepisse in primo rerum conditu. Appellat etiam immut abilem DEI et architectonicam [Note: p. 29.] operationem, tandemque legem, inquit, in superioribus declaravimus perpetuam DEI, eodemque modo se habentem operationem; quae semper et immut abiliter omnia ad esse suum ducit ac ordinat.
[Note: Lex naturalis.] Ex lege aeterna resplender sive exprimitur Lex naturalis, quae quasi promulgatio ext legis aeternae. Eo ipso enim homini illa promulgatur, quod divinitus naturam intelligentem accepit, per quam cognoscere et diiudicare possit, quae sunt honesta et humanae dignitati consentanea; tum, quae turpia et indecora. (v. Calixt. l. 6.) Connascitur autem hoc lumen et naturale rationis dictamen, non actu, sed potentiâ, proximâ tamen; quae scilicet, ut primum ratio se vindicare et excercere in cipit, in actum prodit: applicaturque ad opera particularia, per dictamen conscientiae. Necessitudinem aeternae legis et naturalis legis Cicero tum alibi
tum 2. d. ll. 4. ita exprimit: Principem legem illam et ultimam, mentem esse omnia ratione aut cogentis aut vetantis Dei; ex qua illa lex, quam Dii humano generi dederunt, recte sit laudata. Est enim (ita pergit) ratio mensque sapientis, ad iubendum et deterrendum idonea.
Quatenus autem haec lex natura lis refertur ad naturam rationalem per se consideratam, communiter solet appellari iusnaturale: quatenus autem refertur ad naturam rationalem in civili societate et rep. constitutam, Ius Gentium vocatur.
Comprehendit Lex naturalis tum prima et universalia principia practica, tum conclusiones ex illis deductas. Primum practicum principium est: Bona facienda esse, mala non esse facienda. Videri omnino dignus est Gassendus, qui ( phil. moral. p. 1555. et seq.) capita generalia et prima huius iuris colligit explicatque.
Atque illa quidem non possunt deleri ex hominis mente: quando autem, per coniequentias ad minus universalia descenditur, sieri potest, ut prava educatione aut consuetudine, ea quae iuris naturae sunt, obscurentur ac obliterentur. sicut in praefatione harum institutionum attigimus.
Legem naturalem, (inquit Gerhardus de Mag. Polit. §. 217. cuius verba certas ob causas adferre lubet) Deus protoplastis primitus perfectam implantavit: eiusdemque reliquias adhuc mediante nativitate ex parentibus, animis hominium inserit. Idem §. 262. Lex natur alis immediate a Deo creatroe primorum hominum cordibus fuit inscripta,
eademque adhuc hodie, mediante carn ali propagatione, posterorum cordibus a Deo interius inscribitur. Ibidem: Lex naturae est rivulus quidam ex fonte legis aeternae, quaein Deo est, deductus, ac divinae illius lucis sapientiae scilicet et iustitiae in Deo quidam radius. Ibid. Lex naturae immota est, immutabilis ac perpetua. It. omnibus natura nota: Estque ius naturae pars divini iuris, quod ad c. 2. Ep. ad Rom. demonstrat Phil. Melanchthon. It. in Epitom. phil. moral. p. 248. ius naturae esse divinam sententiam.
De modo indagandi iuris naturalis, eximie disputat Seldenus de I. N. et Grot. lib. 1. ad cap.
[Note: Lex Moralis.] Ceterum, quia dictum est, illam nturalem notitiam obscurari posse et solere, igitur Deus, ut humanae vel tarditati vel pravitati consuleret, simulque omnem contumacibus excusationem praecideret, peculiari denuo promulgatione legem naturae inculcavit, Decalogoque, quae actiones ex se et ratione obiecti naturam rationalem achumanam decerent, quae dedecerent, comprehendit. Atque haec est Lex moralis, iuxta tenorem aeternae legis, in lege naturali relucentis ac expressae, conclusiones legis naturalis certis et necessariis consequentiis innixas comprehendens. excepto tertio praecepto, quo caeremonia sabbati, adeoque lex positiva, continuetur. Qua de reampsius Theologiagunt.
[Note: Lex Positiva.] Positiva autem Lex dicitur, quae ex principiis universalibns non deducitur, sed in qua ab illis principiis ad particularia descenditur
adeo, ut consequentiae necessitas vel evidentia non appareat, arbitrio scilicet statuentis nixa, id est eius, qui potestate nomoqetikh=| est instructus.
Cumque leges Positivae aliae sint Divinae, aliae Humanae: de illis Theologi agunt; de his nunc porro edissertandum est; si prius indicaverimus, qui veterum, et quomodo Ius Legemque distinxerint.
[Note: II, 13.] Auctor librorum ad Herennium Ius constare dicit his partibus, Naturâ, Lege, Consuetudine, Iudicato, aequo et bono, pacto. Aristoteles 1. Rhetor. 13. facit Legem, aliam propriam, aliam communem. Propriam vocat, quae singulos specat, per se consideratos: Estque vel scripta, vel non scripta. Communis Lex est secundum naturam: est enim illud, quod omnes iudicant naturâ communiter iustum, aut iniustum, etiamsi nulla communio ad innicem, aut pactio, intercederet. Ita apud Sophoclem Antigone ait, ius esse, Polynicem interemptum sepelire, quod naturâ id iustum esset. Atque hoc non hodie et heri, sed semper valet, sive vim suam obtinet. Et quae sequuntur.
[Note: Descriptiones legis variae.] Descriptiones quoque legis variae exstant apud veteres. apud Ciceronem (2. de N. D. 31. et alibi) Lex, est recti praeceptio, pravique depulsio. Digna omnino sunt, quae legantur Platonis filos1ofou/mena de descriptione legis in Minoe: ubi per gradus incedit, et primo inquit, an to\ nomico/menon seu consuetudo, Lex sit: deinde addit do/gma po/lews2 decretum civitatis: tertio adiungit tou= o)/ntos e)zeu/rhs1in eius quod vere est (i. e. legis sempiternae seu naturalis) inventionem: quarto
addit politika\ s1uggra/mmata civiles constitutiones: denique to\ o)rqo\n, seu id quod rectum est, ad complendam descriptionem adiungit. Phavorinus ex veteribus in suum Lexicon descripsit illas definitiones legis: no/mos, lo/gos, prostaktiko\s2 tw=n prakte/wn te kai\ poihte/wn. Lex est oratio, praecipiens quae agenda et facienda sint. Item: no/mos )esti\ bas1ilikh\ dia)tazis2 (h)\ pro/stagma bas1ile/ws2) diorqwtikh\ panto\s2 e(kous1i/ou kai\ a)kous1i/ou plhmme/lhmatos. Lex est dispositio Regia (seu praeceptum Regis) quae corrigit omne delictum, sive a prolentibus, sive ab invitis commissum. Iterum: lo/gos prosta/sswn a dei=, kai\ a)pagore/uwn a(\ mh\ dei=. Lex est oratio, praecipiens, quae oporter fieri; et vetans, quae non decet fieri. Aristoteles prooemio Rhetor. ad Alexandr. kai\ ga\ o( no/mos )esti\n, w(s2 a(plw=s2 ei)pei=n, lo/gos w(ris1me/nos kaq) o(mologi/an koinh\n pole/ws2, mhnu/wn w(s2 dei= pra/ttein e(/kasta. Lex, simpliciter loquendo seu semel definiendo, est or atio constitut a consensu communi civitatis, indicans quomodo debeant singula fieri, seu quomodo debeamus singula facere. Quae descriptio Legem positivam spectat. Alibi addit du/namin a)nagkastikh\n vim cogendi. 10. Eth. cap ult. Scholasticorum definitionibus recensendis occupatur Contzenius 5. polit. 2. e quibus Thomae definitionem multi probant: Lex est ordinatio rationis, ad bonum commune ab eo, qui curam communitatis habet, promulgata. Videatur omnino etiam Horneius in Ethicis.
An definitioni inserenda sit mentio iusti, rectique, disputatur. Plato, et eum secutus Cicero (2. de ll. 5.) nullam esse legem hoc nomine
dignam, nisi quae iusta, rectaque sit, contendunt. vocem legis, ut apparet, in praecipuo et excellenti significatu sumentes. Alii legem distingunnt in iustam et iniustam. sicut nec de Reip. essentia sit, rectam esse; cum et corruptae dentur: et ad reip. conditionem etiam leges se habeant.
[Note: Legis requisita.] Requisita Legis alias Isidorus (in orig. 2, 10.) ita expressit: Erit Lex honesta, iusta, possibilis secundum naturam et patriae consuetudinem, loco temporique conveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque ne aliquid pr obscurit atem in captionem contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilit ate conscripta. Fridericus Imperator apud Radevicum lib. 2. c. 3. ita complectitur: Sive ergo nostrum ius, sius vestrum in scriptum regigatur, in eius constitutione considerandum est, ut sit honestum, iustum, possibile, necessarium, utile, loco temporique conveniens. De quibus singillatim aliquid erit dicendum. A Gerhardo (de Magistr. Polit. §. 221.) contrahuntur ita, ut materiam legis faciat 1. iusta et honesta. 2. possibilia. 3. Reip. salat aria et utilia. 4. iniversalia, et futura: quae quidem duo distincta sunt.
[Note: Lex iusta sit ac honesta.] Quod dictum est legem positivam honestam et iustam esse debere, ad ipsam formam internam legis spectat, quae in congruentia cum iure naturali, cum dictamine rectae rationis et principiis practicis ponitur. (vid. Gerh. de Magistr. Polit. §. 260.) Ius autem naturale ex congruentia cum Lege Divina, cuius pars est, aestimari, ex superioribus repeti debet. Praecipiuntur
autem lege positiva interdum ea ipsa, quae sunt iuris naturalis, eodemque modo. Tale est praeceptum de non occidendo, naturale scilicet, sed positiva quoque lege constitutum. Hinc nonnulli dicunt legem vel esse naturalem seu communem, vel propriam seu civilem; vel naturalem et civilem simul; propter novam scilicet ad animos humanos applicationem et sanctionem. Plerumque autem lex positiva, legi naturae aliquid addit. vel determinando specialem actionis conditionem seu modum; vel ex illa generali iuris naturae regula (quae bono publico conducere iubet, quidquid statuitur) actiones exigendo prohibendove, quas, ut tales, lex naturae non attingit. Manifestum interim est, lege humanâ positiuâ nihil prohiberi posse, quod lege divina, sive naturali, sive positiuâ, mandatur: neque mandari, quod vetatur. In desuetudinem autem deducta lex naturalis vel divina, in usum revocari lege humana potest; et determinari ad certum tempus et locum, quae tantum quoad substantiam divinitus mandata erant. Item quae nulla lege divina attinguntur, nec ex se vel honesta vel turpia sunt, adeoque indifferentia, lege humana vel praecipi, vel prohiberi queunt, si ex occasione et re praesenti ad bonum publicum seu omittendo seu faciendo referri possunt.
Sed, ut sunt res humanae, non una imperfectio in legibus Rerump. etiam hac in parte deprehensa est: dum permittuntur, aut statuuntur ea, quae ad legem naturae relata ac
divinam, probari non possunt: aut plane iniqua sunt. unde iniustas quoque leges dari, supra dictum est: adde et imperfectas, quae ad internae iustitiae examen non possunt laudari. Referenda huc sunt, quae Grotius habet de I. B. III, 10, 1. et 2. adde not. Atque hic, veluti in locum communem conduci possunt exempla Legum iniustarum, imperfectarum, ambiguarum, e.g. iniqua Lex Macedonum apud Curt. VI, 11, 20. Illa Rom. duodecim tabularum, de debitoris corpore inter creditores dinidendo. apud Quintil. instit. orat. III, 8. an et L. Quisquis 5. C. ad L. Iul. Maiestatis. ea parte, qua poenam in liberos nocentium porrigit? Ita videtur sentire Grotius de I. B. II, 21, 13. contrarium autem Iac. Gothofredus tuetur in nobili commentario ad illam legem. Idem Grotius exemplo Scti Silaniani (quod tuetur Cassius ap. Tac. 14. An. 43. et seq.) leges Romanas in multis duriores, quam Christiana lenitas patiatur, vult ostendere, de I. B. I, 2. 9. (notandum hic, tales disputationes de aequitate, aut iniquitate legum, utilem habere exercitationem inter proficientes. Ita cap 9. Gellius de Lege Solonis disputat. lib. 2. c. 12. Ita hodie de lege disputatur, quae fures suspendio punit etc.) Adde Danaeum Polit. Christ. 5, 1. et 2. Canonistae, et ex eorum mente Contzenius lib. 5, Polit. cap. 3. §. 4. catalogum ponunt legum civilium Rom. iniustarum; in cuius fine tamen addit Contzenius: verum multo plures esse iniquas in omni rerum genere facile esset ostendere: et harum quaedam excusari videntur. Ipsis Canonistis ex confessione Pontificiorum
Scriptorum monstrari posse, quod in iure Canonico reperiantur legi divinae et naturali contraria et obscura et sibi invicem repugnantia, videas licet in Gerhardi Confessione Catholica l. 1. part. 2. c. 14.
[Note: Lex Reip. utilis sit.] Ad finem legis spectat, quod legem reip. salutarem utilemque, adeoque ob publicum bonum ferri debere, dictum est. Itaque facile intelligitur, quid sentiendum sit de illis legibus, quas causa adipiscendi illicitos honores, aut pellendi claros viros, aliaque ob prava, per vim latas esse, Tacitus memorat 3. An. 27, 3. Ratiocinatio autem utilitatis huius, simplicissima quidem est, quae exipso civitatis fine, id est, ex Felicitate, et Beatitudine petitur. Eius enim descriptio est loco regulae, qua utilitas legis definitur. Sed potest tamen fieri, ut ex rebus circumstantibus, ambigua fiat aestimatio. Ita apud Thuanum (lib. 41 p. 460. et 461.) a Rege Galliae anno 1564. constitutio facta est iuxta utilis et aequa: sicut Historicus iudicat. sed quia tamen, instante Ioan. Monlucio Episcopo Valentino facta erat, adeoque gratiae potius unius viri, quam publicae utilitati data videbatur, itaque ceterae curiae (excepta Parisiensi) id edictum, ut ambitiosum reiecerunt. Interdum in Legislatoribus animadvertitur vitium, si partem utilitatis publicae praecipuam putant, quae non est praecipua, aut interpretantur prolixius, quam par est. Notat hoc propositum in Henrico VII. Baconus de Verulamio, quod nimis studuerit pecuniis corrogandis. Pertinet huc etiam, quod de eo in hanc sententiam
tradit: ut interdum leges suas, ad praerogativae suae iura trahebat et prope troquebat: ita rursus per vices, praerogativam suam, ad Legum aequalitatem et moderationem consulto demittebat: Qui locus propterea allatus est, ut ostenderet, Legislatores monarchicos eorumque magistros partem publicae utilitatis emper facere, praerogativam monarchae; sive, in describenda utilitate et felicitate civitatis, intime innectere, praerogativam Principis, in cuius maiestate, salutis publicae tutelam, in hoc quidem genere regiminis, contineri dicunt. Incidunt etiam tempora, quibus leges accommodandae sunt, ubi legum ratio unica est, in temporis circumstantia: quae alio tempore non esset eadem. Hincest, quod Graeci id genus Legum posititiarum, e(urh/mata bi/ou kai\ xro/nou dicunt, seu inventa vitae ac temporis, id est, quae praesentis status ac temporis conditio, ususque et emergentes varii casus vitae postulant. Quae omnia in utilitate legum examinanda attendi debent. Illud quoque non omittendum, utilem censeri legem, quae in commune prodest: vere Cato apud Linium XXXIV, 3. Nulla Lex satis commoda omnibus est: id modo quaeritur, si maiori parti et in summam prodest.
[Note: Lex sit possibilis.] Quod dictum est, possibiles esse leges debere, non de absoluta possibilitate accipi debet (ea enim praesupponenda potius, quam inculcanda est) sed de respectu humanae conditionis; praesertim quod ad leges poenales attinet. verissimum autem est illud Taciti: flagitia sine modo sunt; suppliciis ac remediis Principis
[Note: de I. B. I. 4, 7] moderatio temperat: 3. A. 50, 2. bene Grotius; Ferri leges ab hominibus solent ac debent cum sensu humanae imbecillitatis. Quae observatio etiam interpretationi legum seruit: censendi enim sunt legislatores, quam minimum voluisse recedere a naturali aequitate.
[Note: Lex futura respicit. 3. A. 69. 2.] De futuris legem ferri, ante dictum est. Quod enim apud Tacit. dicitur, leges in facta constitui; quia futura in incertosint: id ad poenas legibus constitutas pertinet: itaque mox in vicem explicationis sequitur: sic a maioribus institutum, ut, si anteissent delicta, poenae sequerentur. [Note: lib. 19. p. 591] Memorabilis est narratio Thuani de lege pia et honestati publicae consentanea, quâ clandestina matrimonia prohibentur: sed quia huius legis suasor fuit Momorantius, privata ratione inductus, dum verebatur, ne filius amatam nobilem, sed imparis nobilitatis puellam duceret; itaque ambitiosum id edictum a plerisque vocatum fuit; eo, quod Momorantii caussâ additum est, ut, quando legi Dei consentanea esset haec lex, in praeteritum quoque valeret, modo copula non intervenisset. Cum alioquin ceterae Constitutiones, quae a Principibus fiunt, tantum dent formam futuris negotiis.
[Note: Lex universalia praecipit.] Quod dictum est, Leges circa universalia occupari, id revocat nos ad disputationem de Privilegiis. Privilegia sunt, quae priu??? irrogantur: [Note: De Privilegiis.] vel in favorem, vel in odium. Haec lege XII. tabularum prohibita sunt: Privilegia ne irroganto. Explicat breviter et bene Cicero 3. dell. 19. Maiores nostri in privatos homines leges ferri noluerunt: id est enim privilegium: quo quid
est iniustius? cum legis haec vis sit, scitum et iussum esse in omnes. unde et in iure civili Ulpianus repetiit: Iura non in singulas personas, sed generaliter constitui. Perisit tamen idem ius civile, ob favorem personae reive, ob utilitatem (intellige publicam) et necessitatem. vid. Iacob. Gothofr. fragm. XII. Tab. annot. ad Tab. 9. tum in Commentar. ad regulas iuris, 68. 141. 162. In antiquis Demosthenes contra Timocratem consulendus. Legi XII. Tab. consonat illud Tacit. 3. A. 27,5. quando corruptae reip. hoc quoque signum ponit; quod iam non modo in commune, sed in singulos homines latae sint quaestiones. In causa Mariae Scotae apud Camdenum, ut agi posset vehementius, nova lex maiestatis, in Reginam Mariam lata est. Ceterum privilegiorum vocabulo, fere beneficia hodie, et in favorem indulta significari solent.
(Quamquam alias distingui beneficia et privilegia, recte notat Bodinus 5. de rep. 4.)
Unde Scriptores Iuris Publici, cum de privilegiis agunt, eo referunt Ius Nobilitandi et Dignitates conferendi; Ius civitatis condendae; Ius Salvoguardiae, seu absolutae et plenae securitatis; Ius et veniam aetatis; Ius famae (in famam et honorem restituendi) Ius Iudaeos recipiendi; Ius induciarum moratoriarum; Ius spurios legitimandi; dispensandi, seu remittendi poenas capitales. vid. Sinolt. Schutz. Colleg. I. P. vol. 1. disp. 3. th. 21.
Comprehendi autem potestate legislatoria, etiam privilegia, tum res ipsa loquitur, tum ita ostendi potest, si attendamus quae postea dicentur. Legis ferendae vocabulo, etiam
tollendae legis potestatem contineri; qui autem tollere potest legem, quin possit limitare, derogare, excipere a lege, dubio caret. Et quid aliud est privilegium, quam exceptio a lege? unde ius singulare dicitur. quamquam distingui soleant interdum Ius singulare et privilegium: notante Iac. Gothofredo l. ante cit.
Aliud est quaerere, de prudentia in privilegiis indulgendis sequenda: quae res saepe ancipitem deliberationem habet. sint exemplo privilegia magna civitatibus concedenda; quae Imperatores in Germania, sollerti consilio indulsêre, ut Episcopis, nimia affectantibus, subtraherentur nervi potentiae. Observare licebit aliqua eius generis, etiam in amplissimis immunitatibus, quae Nobilium Ordini concessae sunt. Dum enim formidatur principum potentia, inter artes ponitur, quidquid eam minuit. Interim cavendum, ne frequentia nimis, ne temere, ne in praeiudicium concedentis, privilegia concedantur. Unde Principum beneficiis et privilegiis clausula addi solet: Quod sine mea, aut alterius fraude [Note: de rep. 9.] fiat: quam laudat Bodinus, et inesse censet, etiamsi omissa fuerit.
[Note: Lex sit perspicua. an et brevis?] Ad externam legis formam facit, quando praecipitur, ut perspicua sit, ut brevis sit (est enim aliquando brevitas perspicuitatis pars) unde etiam praesumptio est semper de perspicuitate legis; quando ita ratiocinamur: Legislatori neque ingenium, neque operam, neque facultatem ullam defuisse, quo minus posset aperte perscribere id, quod cogitaret. Consuêsse eos, qui leges scribant,
exceptionibus uti: apud Ciceron. 2. de invent. 45. et 46. laudatur lex, quae ita diligenter perscripta sit, ita cautum unaquaque de re, ita quod oportuerit, exceptum, ut minime conveniat, quicquam in tam diligenti scriptura praeteritum arbitrari. Ubi tenenda tamen haec circa ipsas exceptiones exceptio: neminem posse omnes res per scripturam amplecti, sed eum commodissime scribere, qui curet, ut quaedam ex quibusdam intelligantur. 2. de invent. 50. Itemque: Non omnia scriptis, sed quaedam, quae perspicua sunt, tacitis exceptionibus caveri. cap. 47.
Obscuritatem Legum, Francis. Baconus de Verulamio serm. fidel. 61. aphor. 52. a quatuor rebus originem ducere ait, vel ab accumulatione legum nimia, praesertim admixtis obsoletis: vel a de. scriptione eorum ambigua, aut minus perspicua et dilucida: vel a modis enucleandi iuris neglectis aut non bene institutis: vel denique contradictione et vacillatione iudiciorum. In quibus partibus, una tantum est, quae legem ipsam attinet, scilicet, scriptura obscura aut ambigua. Cetera aliunde accidunt. ut multitudo legum, a Legislatoribus; sinistra enucleatio, ab interpretibus: quibus hactenus accenseri etiam Iudices dissentientes aut vacillantes possunt: nisi quod res iudicatae ipsis Legibus denique annumerantur.
De obscuritate aut perspicuitate legis ipsius, diligenter egerunt Rhetores antiqui in genere causarum forensium: quatenus vel in verbis, vel in materia dubitatio locum habere potest.
Neque parum illustrant hunc locum, quae de interpretatione legum, tum alii scripserunt, tum Grotius de I. B. II, 16. Qui enim bonum interpretem vult agere, omnes fontes causasque vel perspicuitatis vel obscuritatis sciat enucleetque, necesse est. Quid in Iuris Romani interpretibus desideret Iacobus Gothofredus, erudite ostendit in praefationibus ad Animadvers. Iuris Civilis et ad L. Quisquis C. ad L. Iul. Mai.
In rebus iudicatis, primum ea noscenda sunt, quae Rhetores antiqui de auctoritate, tum in se, tum comparata, disserunt. Cetera eximie complexus est, in praefatione ad Decreta, Aerodius. De his memorabilis est cautela, quam Bodinus suggerit lib. 6. cap. ult. p. 1183.
De multitudine legum, illustre est Taciti testimonium 3. A. 25. cum fatetur, ut antehac flagitiis, ita tempore Tiberii legibus laboratum esse; [Note: Bodin. ibid.] eaque occasione disserit de principiis iuris, et quibus modis ad illam multitudinem infinitam et varietatem legum perventum sit; corruptissimaeque [Note: c. 27.] Reip. partum acindicium denique plurimas leges ponit. sed nimirum id fatum fuit Romanae iurisprudentiae, in qua ad habiliorm Reip. usum concinnanda numquam inde defuit, quod laboraretur.
(De quibus rebus ferendae sint II. Danaeus proposito indice alphabetico docuit. Plato non vult de omnibus rebus II. ferri. laudante Bodin, l. 6. c. Ult. p. 1183.)
Sicut autem nimia multitudo civitati onerosa est: ita nimia quoque paucitas non parva
habet incommoda. Cum enim Legislatoria potestas ad amplitudinem ipsius Imperii pateat (a quo scilicet personae, res, actiones omnes pendent) itaque leges ad omnes civitatis partes debent porrigi. verum quia humana prudentia non potest omnia complecti atque definire, ac subinde emergunt novi casus, pro remedio est, ratiocinatio ex similibus, aut exemplis, aut responsis Prudentum seu placitis Curiarum. Apud Scriptorem ad Herenn. I, 13. in causa Malleoli: Hinc certa lex in rem nulla affertur, et tamen multae afferuntur, e quibus ratiocinatio nascitur, quare potuerit, aut non potuerit iure testamentum facere.
Perspicuitatis partem aliquando in brevitate esse, ante diximus: Eadem tamen brevitas, interdum fit causa obscuritatis. Hinc Baconus (aphor. 65.) descriptionem legum obscuram oriri ait, aut ex loquacitate ac verbositate earum; aut rursus exbrevitate nimia; aut ex prologo legis, cum corpore ipso legis pugnante. Hinc Iuris Romani interpretes in conciliando rubro cum nigro laborant.
Brevitate igitur obscura repudiata, est etiam clara et illustris brevitas, quam in lege exigit Senecaepist. 94. Legem brevem esse oportet, quo facilius ab imperitis teneatur: velut divinitus emissa vox sit. Iubeat, non disputet. Hactenus bene, sed quod addit, disputationem habet. Nihil mihi frigidius videtur, nihil ineptius, quam lex cum prologo. Mone, dic, quid me velis fecisse: non disco, sed pareo. Et ante dixerat: In hac re dissentio a Posidonio: non probo, quod Platonis legibus
adiecta principia sunt. Prologum legis hic vocat, non, sicut modo Baconus, titulum seu rubricam legis: sed prooi/mion seu suasionem legis; seu eam partem quae non tam praecipit, quam praecipiendi rationes causasque exponit suadetque. Valde tamen probabiliter usum eiusmodi proimi/wn Legislatori com~endat Plato, de Rep. l. 4. extremo. Quin ipse Seneca fatetur, quod leges quoque proficiant ad bonos mores, utique si non tantum imperent, sed doceant. Itaque hodie consensu gentium plerarumque videmus usurpari haec prooemia in novis legibus ferendis, aut veteribus corrigendis. Quinimo ipsa lex divina positiva, nobilissima scilicet et sapientissima, suis prooemiis non caret.
[Note: Partes Legis.] Quae in lege requiri et reprehendi soleant, ex his quae dicta sunt, apparet. Illud adiciendum est: partes legis duas esse necessarias: praeceptionem, seu inssionem, s. constitutionem (qua interdicta quoque continentur) et sanctionem: tertia, praefatio seu prologus etiam omitti salva lege potest. Constitutio est id, quod lex iubet aut vetat: Sanctio poenas violatoribus legis decernit; inestque omni legi, qua lex est, etiamsi verbis disertis non exprimatur. Unde supra diximus: Aristotelem legi du/namin a)nagkastikh\n seu vim cogentem tribuere. Et Seneca ep. 94. Quid aliud sunt leges, quam minis mixta praecepta? Itaque in ipso ferendarum legum iure hoc continetur. Leges enim ferre, nihil est aliud, quam necessitate faciendi omittendive res in legem deductas, cives obligare. Qui effectus
nisi sequatur, legis nomen potius, quam vis, manebit.
[Note: De legibus specialiter sic dictis.] De diversis Legum appellationibus, e.g. in iure civili, de plebiscitis; Senatus consultis; constitutionibus Principium; iure praetorio; responsis prudentum, nihil attinet verba facere. (videri interim [Note: De variis legum appellationibus et distinctionibus.] possunt Antonius Augustinus in erudite Commentario de LL. et SCtis, et ICti passim) Quantum enim ad naturam Legis attinet, si semel vigorem legis adeptae sunt, nihil interest, quomodo appellentur. Ab Auctorum conditione, a modo item ac occasionibus ferendi desumuntur illa nomina: suntque alibi alia. id quod ex historiis rerump. repetendum est. Neque cetera aliquid difficultatis habent, quando lex vel scripta vel non scripta; affirmans, negans; universalis, particularis; aliisque distinctionibus denotatur.
Postquam ergo ea sunt allata, quae naturam et vim legis possunt ostendere, facile est, de Legislatoris officio et virtutibus iudicare. Quamquam [Note: Summa hu ius iuris ferendarum legum.] huc potius pertinet, de iure potestateque Legislatoris agere. Id quod iam ab initio fecimus, cum inter iura Maiestatis et partes retulimus legum ferendarum potestatem; adeoque et tollendarum, limitandarum, authentice interpretandarum, aliove modo mutandarum. Haec omnia enim insunt potestati legislatoriae, cuius est constituere ea, quae publicae felicitati obtinendae conducunt. Etsi ergo crebra mutatio legum fugienda sit, neque sine magna ratione discedendum abiis, quae semel placuerunt (facit enim hoc ad
auctoritatem et firmitatem Imperii) si tamen usus, qui corrector legum dicitur apud Livium XLV, 32. aliquid tale postulet; utendum est potestate, quam diximus. Perite apud Tacitum (3. A. 34, 6.) Valerius Messalinus: placuisse quondam Oppias leges, sic temporibus reip. postulantibus: remissum aliquid postea, et mitigatum, quia expediret.
[Note: Attingitur quaestio de Lege Fundamentali.] Fert autem leges summa potestas, tum de toto Reip. statu, sive describit formam reip. quae civitati regendae tenenda atque colenda sit: tum de personis, rebus, actionibus civium. Hinc est, quod omnem regiminis civilis formulam componere, civitati Statum dare, opus nomoqetiko\n apud veteres passim celebratur. Atque haec formula, tamquam Lex Fundamentalis a ceteris distingui posset. Sed hodie aliter utuntur Legum Fundamentalium et non Fundamentalium vocabulis: satisque vage in hoc philosophantur. Aliqui, Legem Fundamentalem dicunt; quae (ita Reinking. dereg. Sec. et Eccl. lib. 2. Class. 2. c. 6. §. 3. et 4.) imperantibus imperandi modum praescribit: Non Fundamentalem, quaefubditis praescribit, quid agendum. Alii Legem Regni (nam hanc cum Fundamentali eandem faciunt) putant esse, in veter atam quandam consuetudinem, vel tacit am legem, decursu temporis hominum mentibus inscriptam, secundum quam Reges sceptracapessere, et Reip. praeesse tenentur, nisi, quaeiam diu certa fuerunt, non sine reip. perturbatione evertere velint. Ita Arnisaeus de Iur. Maiest. lib. 1. c. 2. §. 11. An et quatenus Rex aut Princeps obstrictus sit, aut solutus his
legibus, exformula regni seu principatus, adeoque ex iis, quae de Maiestate personali et reali dicta sunt, facile iudicatur. Legislator quidem qua talis, i.e. maiestatis compos, has quoque mutare potest, si de iure quaeritur. quamquam in consilii quaestione prudentiores sunt, qui caute agendum, neque periculosam fortunae aleam tentandam censent.
[Note: De Legislatoris officio et virtutibus ex mente veterum disseritur.] Quantum porro ad Legislatoris officium attinet ac virtutes, veteres uno Prudentiae vocabulo omnia includebant. Huius prudentiae legislatoriae partes varie possunt et solent explicari. Cum enim prudentiae civilis ea pars, quae nomoqetikh\ sine legislatoria dicitur, sit a)rxitektonikh\ i.e. talis, quae principem locum tenet tamquam arbitra rerum varie dirigendarum et dispensandarum; iuxta Aristotelem 6. Eth. Nicom. 8. igitur vis eius singillatim nosci debet. Qui brevius agunt, Iustitiam ponunt et Prudentiam; quarum illa honestatem et aequitatem; haec utilitatem legum Legislatori suppeditet. Ad quae duo nimirum, etiam ceterae legis dotes referri possunt. Illud quidem certum est, ex natura et virtute legis recte intellecta, tecte et facile aestimari officium legislatoris. Ita, cum Aristoteles 7. polit. 14. Legislatoris officium examinat, virtutes legis; ut Lydium lapidem adhibet. Est, inquit, haec lex (sc. Laconum de bellistudiis praeferendis, tamquam ad potentiam civitatis facientibus) nec politica, nec utilis, nec vera. Igitur multis eleganter disputat, quid in ferendis legibus spectari debeat: praecipue quidem ut cives bonos, adeoque civitatem
beatam faciat, sive eas leges ferat, quae ad finem optimae vitae quadrant. Atque ut hunc finem adipiscatur, spectandum, quae ad rationalem animaepartem, quae item ad partem ratione destitutam, sed obediretamen rationi aptam pertineant: ut illa potius, tamquam meliora, haec in secundis constituantur, Considerari insuper debere, quae in vita agendasunt, cuius sint differentiae; necessaria scilicet, honesta et utilia; in quibus honesta semper praeferenda sint. Cumque honestas omnium virtutum nexu contextuque ad civitatis felicitatem pertineat, Graecorum nonnullos legislatores aberrasse, qui nec finem optimum civitatis satis propositum sibi in ferendis legibus habucrint, neque omnes virtutes legibus suis complexi sint, sed ad eas pleraque retulerint, quae utiles putantur, quales sunt bellicae, sive ad victoriam pertinentes. Haec Aristoteles bene et solide philosophatur.
Ex quibus apparet, quod in ante dictis non semel fuit suggestum, finem Legislatori esse propositum debere, civitatis felicitatem. sive enim Legislatorem accurate accipimus, de eo qui maiestatem habet, satis constat qui imperii et imperantis scopus esse debeat: sive consultorem imperii et Imperantis seu adiutores sum~ae potestatis, ex demandato scil. officio, aut oblata decore opera, Legislatoris nomine dignamur, nemo viri civilis, aut prudentis, aut consiliarii nomen tueri potest, nisi ipsum imperantis scopum pro regula et norma omnium suorum consiliorum, suggestionum, operum habeat. In illa porro civitatis felicitate ratiocinanda, primum semper honestati locum debere, id quoque non obscurum est.
Studebit ergo Legumlator, ut cives bonos reddat ac iustos. Iustitiae autem vocabulo, pagani saepe omnes virtutes comprehendunt: sicut apud Christianos pietatis vocabulo, omnis boni moris probaeque actionis laudes concluduntur. Ita Eusebius Praepar. Euangel. VIII, 8. nomoqes1i/an Mosaicam hoc nomine laudat, quod religionis partes, omnes ceteras virtutes fecerit, non contra. Religio enim et pietas apud paganos iustitiae pars est. Iamblichus in vita Pythagorae, Pythagoram sum~um et praecipuum Legislatorem facit, quippe qui kata\ pollh=s2 e)ntoi/as2 kai\ e)kisth/mhs2 politikh=s2 nomoqetei=n e)pexei/ris1e, multa sollertia et scientia civili leges ferre instituit. lib. 1. cap. 30. Discipulosque Pythagorae optimos Legislatores fuisse commemorat, Charondam, Zaleucum, Timaratum, Theaetetum, Helicaonem, Aristocratem, Phytium, Zamolxin, et alios: atque hinc ex magna Graecia, adeoque ex Italia in Graeciam leges scriptas pervenisse. De Zaleuco et Charonda, et Posidonio Seneca etiam testatur ep. 90. Hi non in foro, non in consultorum atrio, sedin Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae, et per Italiam Graeciae ponerent. Cum autem Pythagoras suam philosophiam ex Hebraeorum fontibus hauserit, vel ex hoc extrinsecus arcessito testimonio intelligi potest, quanti sit Legislatoribus omnibus facienda Lex Mosaica. Quod vero idem, quem [Note: lib. 2. c. 10.] modo laudavi, Iamblichus, ex mente Pythagorae contendit: Bonos legislatores physicae, et rei medicae, Gymnasticae peritos esse debere, cum optimasit Lex, quae secundum natur amfertur: illud
ad studia subsidiaria, et adiumenta Legislatotis referendum est, non ad ipsam disciplinam nomoqetikh\n. Manet interim, quod leges ferre sit opus vere philosophicum. in philosophia autem, quae sit rerum contexta series, et quanta doctrinarum necessitudo, aliunde constat. vid. Dan. Heinsii praef. Aristarch. suo praefixam.
[Note: Virtus Legislatoris ab opere nomothetico distinguitur.] Si quis simplicissime velit agere, distinguet virtutem Legislatoris, et opus Legislatoris, Virtus in hoc consistit, ut velit et possit bonas leges ferre. Ut velit, amor iustitiae, et amor reip. faciet. Amor Iustitiae formam legibus dabit et rectitudinem: amor reip. ad finem Legislatoris, leges diriget, civitatique utiles faciet ac salutares. Ut autem possit bonas leges ferre, ingenium practicum profunda civilis prudentia, aliarumque subsidia artium, efficient.
Opus Legislatoris in hoc consistit, ut legem prudenter excogitet, diligenter et bene perscribat, tum publice promulget. Quod postremum (nam de prioribus satis dictum est) omnino etiam requiritur. Neque enim obligat lex naturaliter, nisi abeo tempore, quo promulgata est. Malus ergo Legislator Caligula fuit, qui vectigalia indixit, neque proposuit. Itaque; cum per ignorantiam scripturae multa commissa fierent, tandem flagitante populo Rom. proposuit quidem legem; sed et minutissimis literis, et angustissimoloco; uti ne cui describere liceret. Suet. Calig. 41.
[Note: Annotatio.] In hunc tamquam locum communem pertinent illa examina Legislatorum veterum. qualia Aristoteles, praesertim lib. 2. toto polit. proponit: tum disputationes Platonicae de LL. Denique
Historiae Legislationum particularium; praesertim quibus suasoriae ac dissuasoriae dissertationes innexaesunt. Ita apud Livium de Lege Oppia in utramque partem disceptatur, principio libri XXXIV. Alibi de aliis. Inter recentiores Thuanus diligenter explicat nomoqes1i/as2 varias: nemo autem exquisitius Franc. Bacono de Verulamio in Historia Henrici VII. Suasorias Libanii, a Iacob. Gothofredo editas, ante laudavimus.
Qui scri bendo exerceri cupiunt, nobilem illam digressionem Taciti de LL. 3. A. a cap. 25. usque ad 29. possent annotatione seu consideratione politica prosequi, iuxta ea, quae annotata sunt. 2. Legislationem aliquam particularem sibi interpretandam aut examinandam sumere. cuius rei specimen dedit Cicero, libris de Legibus. 3. Platonis Minoem, in formam scribendi civilem, citra dialogis1mou\s2, redigere. 4. Ex Zaleuci prooemio Legum, (quod exstat apud Stobaeum serm. 145.) dissertationem politicam adornare, de officio Legislatoris: sive illud prooemium e)pikri/s1ei politikh=| perpetuâ prosequi. 5. Si quis Philonis studiosus esset, operae pretium foret, ex eius nomotheticis (e. g. de Decalogo, item de ll. specialibus, quibus addi posset vita Mosis) vel de natura legum, vel de Legislatoris officio, in summam, studio scilicet erudite imitandi contrahere, quae fusius dispersa sunt. 6. Suasoriam alicuius legis scribere, exemplo Libanii ante laudati. ut, si quis scriberet suasoriam Legis Quisquis 5. C. ad L. Iul. M. alius autem dissuasor exsisteret. Ita in aliis, novae quoque historiae, legibus. Qua
de causa omnino adeundus Quintilianus instit. orat. lib. 2. cap. 4. parte posteriore. 7. Ciceronis orationes prolege Manilia; vel de lege agraria, exemplum illustre praebent, tum huius scriptionis, de qua dictum; tum u(poqetikh=s2 e)pista/s1ews2, sive definitae, specialisque observationis in examinandis legibus tenendae.
POstquam de iure maiestatis nomothetico actum est, quod per omne civitatis corpus late pate~re diximus; non alienum erit, [Note: De iure maiestatis circa sacra.] nunc subiungere, de iure maiestatis circa sacra, sive quid maiestas possit circa sacra. Cum praesertim in partitione ante allata positum sit, leges ferri vel circa sacra, vel circa profana.
Ardua haec materies, et disputationibus [Note: Cuius difficilis et a multis tractatae materiae,] obnoxia, sicut fatetur Lampadius de Constitut. Imp. Rom. part. 1. §. 16. ubi partite et docte in obiectum potestatis civilis circa sacra inquirit; rationem autem et modum statuendi non attingit. Grotii exstat Commentarius posthumus de Imperio summarum potestatum circa sacra; in quo, ut omnes omnia probent, fieri nequit: in dirigenda tamen huius loci philosophia, quin usum habeat nonnullum, vix est, ut negari possit. Tractavit etiam, e Reformatis, hanc quaestionem Nicol. Vedelius libro, cui titulum fecit, de Episcopatu Constantini Magni. in quo
proposito plerosque suorum adversos habuit; oppugnatusque est, a Gulielmo Apollonio, qui iussu publico scripsit librum, cui index: Ius Maiestatis circa sacra.
(Dictum hac occasione, de illa disputatione.)
Pontificios non attinet nominare, qui omnia haec maiestati adimunt. Igitur Nostri laudem o)rqodozi/as2 in hoc argumento, merito sibi obtinendam ducunt.
[Note: Post praemissas quasdam distinctiones terminorum,] In obiecto autem potestatis civilis circa sacra inquirendo, tum natura potestatis civilis, tum scopus integer bene considerari debent: Imperium quoque circa sacra, a functione sacra: Ius denique ipsum, a modoiuris exhibendi seu exercendi diligenter distingui debent. Actus in super Imperii, quatenus huc pertinent, in suas species distingui, utile fuerit; sicut e.g. Grotius seorsum consideravit Legislationem circa sacra, Iurisdictionem circa sacra, et speciem innominatam.
[Note: summa ex Gerhardo proponitur.] Summatim Gerhardus noster (quem, cur saepius et libentius laudemus, satis putamus intelligi) ita egit Loco de Magist. Polit. a §. 165. ad 213. ut, postquam imperantis officio scopoque contineri religionis curam probasset, duas postea huius iuris munerisque partes faciat: 1. Recti cultus conservationem, et 2. collapsi corruptive restitutionem. In recto cultu conservando, potestati civili permittit commendatque 1. Ministrorum idoneorum constitutionem, non sine cautione, de adhibendo Ecclesiae iudicio in vocatione Ministorum. Atque ad hoc caput refert, Scholas, sustentationem Ministrorum, ordinem
inter eos instituendum, tum et remotionem flagitiosorum Ministrorum, repetita cautione, de qua in vocatione dictum. 2. Legum Ecclesiasticarum promulgationem de externo cultus divini exercitio, additis cautionibus, ne tales sint leges, quae cum officio Ministrorum pugnant, ne quid temere aut sine matura deliberatione mutetur, ne sine consilio Ministerii Ecclesiastici leges ferantur. 3. Bonorum Ecclesiasticorum legitimam dispensationem. 4. Ecclesiae inspectionem, quo visitationes refert, et Synodorum convocationem. In recto cultu, si collapsus, est instaurando, ponit 1. inquisitionem in errantes, praesertim haereticos et seductores.
(Dictum de modo inquirendi.)
2. Coercitionem eorum. 3. Idololatrici cultus abolitionem. Ex utroque capite, conservandae sc. et instaurandae religionis, quaestiones fluunt variae: de quibus Gerhardus istas proponit, quas cum brevi annotatione attingemus. 1. An subditi ad fidem cogendi? quod, contra Pontificios affirmantes, negatur. Permissa tamen licentia compellendi ad conversionis media, sc. ad audiendum verbum orthodoxe praedicatum; et prohibendi falsae religionis publicum exercitium, nisi necessitas aliud suadeat. Recentissima est huius quaestionis tractatio, in literis Protestantiumintercession alibus, pro Evangelicis oppressis in provinciis Caes. hereditariis, in Comit. Ratisb. 1653. 2. an plures religiones in una rep. tolerandae? Rigorem Pontificiorum hac in re moderandum, melior prudentia dictat: cum id, quod optimum est, non semper possit sperari ac obtineri: distinguenda etiam singulorum
privatim diversa, citra turbas, sentientium, tolerantia ab exercitii publici concessione. sicut et tranquillus reip. status a perturbato discerni debet. Religionis itidem diversitas a blasphemiis publicis multum differt. Aliud quoque est tolerare diverlas religiones, aliud approbare. Unde nec Syncretismus locum habet, sed pax et concordia publica. Quid autem im perantes ipsi hac in re possint, diligenter spectandum: absolutam enim potestatem nonnullis adimunt leges Imperii fundamentales, in quas iuratum est; nonnullis partitio Imperii, cum eius pars penes Proceres residet. Denique Vet. Testamenti institutum et exempla in hoc genere lenivit Novum Testamentum, mitiori disciplina commendata.
(Dictum de Lipsio, qui varium se in hac quaestione praebuit. Item de Thuani praefatione in opus totum, quae eximte huc pertinet.)
3. An Pacific atio Religion. Passaviensis probanda? Quod affirmatur contra nonnullos (absit enim ut omnes hoc sentiant) Pontificios negantes: et statim subiungitur: 4. An Pacificatio illa sublata sit per Concilium Tridentinums Quod negatur.
(Omnino adeundus est de utraque quaestione Limnaeus I. P. 1. 13. cum Additionibus. Conferenda etiam, quae de Pace Monasteriensi disputata, sive potius contra cam vibrata sunt.)
5. An fides haereticis, et diversae religionis hominibus data, sit servanda? Id quod adversum Pontificios affirmatur.
(Limnaei addit. ad l. c. videri digna sunt, quae de vocabulo Haeretici annotantur, ut et apud ipsum Cerhard. loc. de Minist. Eccles §. 370. tum opuscula contraria, de pace nupera.)
6. An Imperantes possint iur amentum religionis a subditis, praesertim in officio publico constitutis, exigere? Quos facile contra nonnullos negantes, defenditur. 7. An vicinorum, ob verae religionis professionem, ab ordinario Principe pressorum, curam aliquam Imperaentes alii gerere debeant? Affirmativa cautelis munitur.
(Pertinent huc quae disputantur apud Grotium de causis belli pro aliis sis scipiendi, de I. B. 2, 25. praesertim §. 8.
Ad haec, quae loco de Magistr. Polit. a Gerhardo traduntur, referenda etiam sunt, quae tradit idem, de Iure Episcopali: iteque de iure Patronatus, in loco de minister. Eccles. § 108. usque ad 115. cum quaestionibus huc pertinentibus § 117. item de remotione Ministrorum §. 174. de potestate Eclesiastica §. 191. et seqq. Denique summa huc redit, ut in hoc iure maiestatis administrando, et *kais1aropapi/a, et *papokais1ari/a vitetur. Quorum illud vitium, omnia civili potestati; hoc, omnia Ecclesiasticae potestati arrogat. videndi post Gerhardum, Meisneri tractatus de Regimine Ecclesiastico: Anisaeus de I. M. 2, 6. cit ati a Besoldo 1. Polit. 3. Contra Pontificios in hoc argumento multa etiam discputavit M. Antonius de Dominis. caute tamen legendus.
[Note: Iurisdictio, s. iuris reddendi potestas; quae et ius iudiciorum dicitur.] ETiamsi autem prudenter omnia omnia constituat maiestas, quaereip. utilitati inseruiunt, inanis tamen erit omnium legum tenor (inquit Lamp ad. de constit. Imp. R. G. part. 1. §. 44.) niside genere facti positae singularibus applicentur; et quod cuique potentia competit, id actu seu effectu tribuatur. Unde reddendi iuris nata potestas, quae factis singulis in specie statuta accommodet. Adde Gerhard. de Magistr. Polit. §. 270.
[Note: Homonymia vocabuli.] Quando ergo hoc ius maiestatis, Iurisdictio dicitur, notandum hanc vocem latius sumi, quatenus maiestatis potestas per omnia rerum genera, in quibus ius statutum reddi oportet, diffunditur, atque criminalia non minus, quam civilia sepctat. Alias autem criminalium potestatem, hoc vocabulo non solere notari, ex usu hodierno constat. vide Homonymiam huius vocis diligenter explicatam a D. Biccio in Aureis, tum ex principiis iuris civilis (sect. 5. §. 36 et seqq.) tum ex usu hodierno et more loquendi Doctorum §. 46. et seqq.
[Note: subiectum distinguitur.] Haec ergo potestas administrandae institiae, formaliter et primo est in maiestate, sive penes unum, sive penes plures sit maiestas: per participationem est in magistrati bus, de quibus postea. (vid. Lampad. part. 3. c. 15. §. 2. et seqq.)
Quando autem dicitur Iurisdictionem
primo et formaliter penes maiestatem esse, satis intelligitur, a maiestate ipsa non posse appellari, sive provocari; ad maiestatem autem, tamquam ad fontem omnis iurisdictionis, ab omnibus magistratibus, provocari posse, id quod ius extremae provoc ationis vocant, et a maiestate inseparabile demonstrant. videatur Arnisaeus de I. M. lib. 2. c. 4.
Quomodo iurisdictio maiestati iure divino competat; partim ex iis, quae ante de iuribus maiestatis in universum sunt dicta; partim ex iis, quae Gerhardus contra Ana-baptistas disputat (de Magist. Polit. §. 271. et seqq.) satis liquet. adde Grot. de I. B. I, 2. 7. De iure humano et philosophia, res itidem clara est.
[Note: Partes Iurisdictionis.] Partes Iurisdictionis sunttres. 1. Sine enim negotium civile sit, sive criminale, ante omnia factum, de quo disceptatur, cognoscendum est: Haec est congnitio: Iure civili, notio et quaestio facti. 2. De facto cognito ius statuendum est. haec est Iurisdictio propriissime sic dicta. 3. Statuti iuris exsecutione opus est. Haec, Imperium seu extremum in iurisdictione vocatur. Alii duobus membris vim iurisdictionis explicant, explicativo et exsecutivo; ad illud referentes causa rum non modo cognitionem, sed et iudicationem. vid Reinking. de Regim. sec. lib. 2. class. 2. cap. 17. §. 4. et seqq. Idem Reinkl. g. explicat, quid hic mixtum et merum Imperium (qua Imperii voce, exsecutio scilicet in essentialibus iurisdictionis partibus notatur) significet, iuxta vulgarem opinionem. Quam erudite examinat Lampad l. c. §. 48. Addenda
sunt omnino, quae Iacob. Gothofredus annotat comment. in reg. iur. 70.
[Note: Et obiectorum spccies.] Sicut autem tres sunt iurisdictionis partes, ita etiam species obiecti diversae; summatim loquendo. itaque hoc sensu res, in quibus reddendi iuris potestas vertitur, vel sunt civiles, vel criminales, vel Ecclesiasticae.
[Note: Quae omnia cum ad maiestatem pertineant, ab ca libere et varie mandantur.] Ad maiestatem ergo pertinet tot a iurisdictio, sive distinguamus eam per partes illas essentiales; sive per species obiectorum. Quoniam autem habentes maiestatem non ubique aut semper per se possunt eam administrare, itaque aliis committunt iur isdictionem, vel iure inagistratus, vel lege beneficiove speciali: idque rursum vel per omnes, vel per quasdam iur is dictionis parres, itemque vel in hac aut his, vel in alia aut aliis obiectorum speciebus: prout supremae potestati visum fuerit.
Haec fundamenti loco probe scienda sunt in hac materia, ut ad omnes disputationes agitari solitas erudiamur. Quamquam autem cognitio, et iurisdictio propriissime sic dicta, ut et iurisdictioac merum Imperium, ita arcte cohaereant, ut omnium iudiciorum quasi formam constituant; poterimus tamen de unaquaque parte iur is dictionis totius quaedam annotare.
[Note: De Cognitione.] In congoscendo igitur 1. non omittenda est necessitas cognitionis. i. e. neminem damnandum aut puniendum, nisi auditum. Hinc apud Tacit. 13. A. 20, 5. regula communis; cuicumque defensionem tribuendam. 1, H. 6, 2. qui inauditi atque indefensi perierant, tamquam
innocentes periisse videntur. 2. Diligentia cognitionis, ut satis audiantur partes; ne quid inquirendae veritatis negligatur. Pertinet huc sollertia Salomonis I. Reg. 3. quae res multo labore et patientiâ constat. 3. Albesse tamen debet nimia asperit as atque callidit as. Huius exemplum est in cognitione Tiberii apud Tacit. 2. A. 30, 5. Illius varia sunt genera, tum fovendo et immittendo ni misque audiendo delatores; tum tormentis, sive quaestione per tormenta, abutendo; tum per rigorem immobilem, omnes circumstantias ad lenitatem et humanitatem ducentes, negligendo. Qua in re, qui ex mandato cognoscunt, plerumque formulâ mandati se tuentur; debebant tamen meminisse, nullis mandatis humanitatem ipsam tolli. Atque a dhanc partem iurisdictionis, de quaestione facti, referenda est tota de accusando et defendendo materia; adeoque, quidquid de probationibus tam inartificialibus, quam artificialibus tradi solet; ne scilicet, qui cognoscit, fallatur. summa non alibi exactius apud veteres tradita est, quam a Quintiliano lib. 5. in stit. orat. Quantum autem sit periculum in his rebus discernendis, vel ex historia Philotae apud Curitum lib. 6. apparere potest. Illi interim quaesitores, qui infra maiestatem cognoscunt, praescriptis fere legibus ac iu diciorum form ulis alligantur. Maiestas ipsa liberius hoc agit; et in crimine manifesto ac flagranti omittit nonnumquam cognitionem. Id quod tamen caute fieri debet: neque cum Clapmario inter proba exempla retulerim,
Parmenionis inauditi supplicium. In hunc locum quaestiones variae congeruntur. e. g. an probationes innocentiae per duella, per sortes, per ferrum ignitum, per aquam, sint admittendae? quae rudioribus saeculis non sine superstitione recepta. In inquisitione praesertim in veneficas, multa in usu sunt, quae superstitione plena, a iudice Christiano abesse debent. Qualia vid. apud Tholosanum de rep. lib. 13. cap. 30. §. 5. Idem sentiendum, de signis homicidam arguentibus in occisi corpore. vid. Besold. in Thesaur. Pract. voc. Bahrrecht. sed infinitum fuerit, d singula huius generis descendere.
[Note: De Iurisdictione propriissime dicta.] In iurisdictione, sive in statuendo iure, iustitiam iudici diligenter praecipiunt sacrae literae: locis a Gerhardo laudatis de magistr. polit. §. 282. Licet enim iustitia se exserat in omni parte iurisdictionis; in statuendo tamen iure, praecipue eius vis cernitur. Est autem iuste iudicare, ita ius statuere, ut 1. regula iurisdicendi sit Lex Divina, tum naturalis, tum positiva. (iis modis, sicut alibi explicatur) tum legesreip. a quibus praesertim iudices inferiores non possunt recedere. 2. ut aequabiliter ius dicatur, id est, secundum merita causae, ut in foro loquuntur, sine gratia et odio, aliisque animi perturbationibus. Duae hic sunt primario quaestiones de aequitate: quam Aristoteles 1. Rhet. 13. describit, to\ para\ to\n gegramme/non no/mon di/kaion. quod praeter legem scriptam iustum est; et copiose explicat. Quaeritur autem I. an aequum et bonum sit pars iurisdictionis propriissime dictae, semperque in iure dicundo adhiberi debeat?
ubi non cavillandum est in vocabulis. vel enim supplet sive continuat id membrum, de norma iurisdicendi, i. e. lege, de qua modo dictum est: vel peculiari membro, ut luculentior sit doctrina, commendatur aequitas. Necessitatem utique aequitatis signanter deducit Aristoteles l. c. partim ex ignorantia legislatoris; qui sua scientia non potest omnia complecti; partim ex generalitate legis, quae non potest singula definire; partim ex discrimine delictorum, quae cum ex causis et circumstantiis suis plurimum differant, non possunt a iudice iisdem poenis digna iudicari. videndus omnino Grotius de I. B. III, 11. 3. et 4. Item II, 20, 26. et seqq. Spectatur autem aequitas (quod bene notandum) 1. in cognitione; cum in quaestionefacti, si obscuritas inest, humaniorem partem sequimur. 2. in ipsis legibus et edictis aequitate temperatis. 3. in co, quando lex tollitur, sive aequitati cedit lex ipsa; quae aequitas extrinseca potest appellari. ubi satis intelligitur hanc maiestati soli reservatam esse. (vid. Grot. de I. B. II, 20, 24.) 4. est intrinseca aequitas i. e. iuris scripti et aperti temperamentum et supplementum. De qua vid omnino Iaec. Gothofr ed. in Reg. Iuris l. 85. §. 2. et l. 90. vide etiam Gerhardum in loc. de magistr. polit. §. 290. An iudex semper debeat iudicare secundum leges? Quaeritur hic etiam II. An iudex secundum acta et probata, an vero secundum corscientiam iudicare debeat? de quo fuse Gerhard. l. c. §. 291. adde Cl. Biccii Aurea sect. 5. th. 153. in not. Pro amico an et quid liceat? eximia est disputatio apud
Gell. I, 3. Adde factum Augusti apud Sueton. in Aug. cap. 56.
[Note: De Exsecutione.] Potestas exsequendi, quod iure statutum est, Imperium appellatur. Quod si coniunctum est, cum facultate statuendi iuris, mixtum dicitur; si absque illa facultate consideratur, merum est. Quamquam postea usus obtinuit, ut merum Imperium criminalibus rebus accommodaretur (de qua re erudite Lampad. de Constit. Imp. R. G. part. 3. cap. 15. §. 35.) Diceretur etiam gladii potestas, synecdochice, ut Lampadius atutumat, sive potius a symbolo, ut Iac. Gothofred. declarat.
In hunc locum concurrit tractatio de praemiis et poenis: de qua materia agunt Theologi, IC ti, Philosophi: Gerh. (in loc. de mag. pol. a §. 293 usque ad §. 314.) I. ostendit contra Anabaptistas et Photinianos, ex lege Divina scripta, et non scripta; tum ex Patrum scriptis, imper antes habere potestatem, tum poen as irrogandi mitiores, tum capitales. Hinc veluti poris1matikw=s2 colligit 1. ministros publicos suppliciorum nullâ in famiâ iuris labor are, nec a coetu Christianorum excludendos esse. 2. Capitalia supplicia, non semper et ubique remitti, poenas tamen certis casibus mitigari posse. Deinde Canones proponit, de suppliciis capitalibus, quod rara esse debeant; quod numquam ex meris praesumptionibus irroganda; quod sententia et exsecutiones numquam praecipit andae; quod non delectari debeant Imperantes poenarum irrogatione; quod non sqeviendum in cadavera punitorum. II. Circa modum irrogandorum suppliciorum 1. quaerit de sortition is in poenis irrogandis usu. 2. de
proportione Arithmetica et Geometrica in poenis irrogandis. III. Ad obiecta suppliciorum progressus, disputat 1. de poena adulteri capit ali: 2. admodum prolixe agit, de poena hoereticorum, et contra Pontificios, et nonnullos e Caluinianis, ostendit eam non esse debere capitalem, ex scriptura, ex rationibus, ex testimonio veteris Ecclesiae, ex testim. ipsorum adversariorum; refutatis, quae in contrarium adseruntur. addenda est Iusti Meieri quaestio capitalis de puniendis haereticis.
Grotius diligenter de poenis egit 2. de I. B. 20, et 21. hoc ordine, ut 1. natur am et originem poenaram declararet. 2. de finibus poenarum dissereret, 3. de obiecto poenar. sive qui actus sint punibiles explicaret. 4. de taxatione meriti ad poenam. 5. de bello ad poenam. 6. Donec denique ad communicationem poenarum, capite e nominatis altero tractatam, procederet.
Poenarum species plerumque ex Isidoro ita recensentur: damnum, vincula, verbera, talio, ignominia, exilium, seruitus, mors. Quomodo ICti partiantur, summatim est videre in Cl. Biccii Aureis sect. 5. th. 192. usque; ad finem libri. Iidem de singulis agunt fuse: adeoque de omni poenalium iudiciorum argumento.
Iudiciorum enim potestatem a iurisdicendi potestate non distinguimus, cum de iuribus maiestatis sermo est. Neque veteres id faceresolebant. Licet alias non ignoremus, quomodo vel notiones vocabulorum, vel actus quidam distingui possint; sicut praesertim iuris civilis soriptores, ius dicere et
iudicare aliquando pro differentibus habent. (vid. Cl. Biccii Aurca sect. 5. th. 88. lit. aa.) cum autem, hoc quidem loco, de ipsa tantum potestate dicendi iuris, quatenus scilicet summae potestatis pars est, agendum sit: si quis tamen totam materiam velit partiri, ad haec potissimum capita respiciendum fuerit. 1. enim occurrunt essentialia iurisdictionis et iudiciorum; de quibus hactenus actum est. 2. Ea, quae ad processum, ut loquuntur, et formulam ac sollennitates iudiciorum spectant: ubi praesertim ambages fori, et advocatorum artes, praemiaque, cum sunilibus in disquisitionem veniunt. e. g. refer huc duas orationes senatorias apud Tacitum 11. A. 6. et 7. Querelam et consultationem de labe fori apud Barclai. in Argenide lib. 3. Bodin. de rep. lib. 6. cap. ult. 3. Historia iudiciorum, rei totius praxin, et varietatem, debet ostendere. e. g. de iure Areopagitico Ioh. Meursius in Areopago; de iudiciis Atheniensium, Car. Sigonius: Historiam fori Romani Polletus scripsit. Ita pleraque, quae de iurisdictione tum Imperii Germanici universe sumpti; tum singulorum ordinum, disputantur, explicatione historica nituntur, et receptis moribus. sicut videre est apud Reinkingium lib. 2. class. 2. cap. 17. per tot. Adde de Camera Imperiali, de iudicio Rothvvilensi, de Aulico Imper aroris iudicio, Austregis, Limm. I. P. lib. 2. a cap. 2. per seq. Sinolt. Schutz. I. P. vol. 2. disp. 2. et seq. Ex illis autem, quae de potestate et officio ius dicentium seu iudicum traduntur, sponte postea emergunt, ut in aliis quoque materiis fieri amat, quae de virtute et
prudentia iuris dicendi seu iudiciaria, passim habentur. Aristoteles in Ethicis (adde explicationis causa Hornei. in Eth.) hunc locum persecutus est. Exstat et Philonis elegans de Iudice libellus, quamquam mutilus: ex iunioribus, Eycii Puteani. Adde Stobaei Eclog. serm. 155. et 156 Ex fabulari historia Aeacus huc pertinet, et Radamantus. Oratorum autem, qui forenses orationes scripsere, maximus hic usus est: illi enim subinde iudicem suae prudentiae, aequitatis, iustitiae; humanitatis et aliarum virtutum admonent. Ex omnibus nominabimus Ciceronis orationes forenses, Senecae declamationes; et Quintiliani; Demosthenem, Aesihinem, Lysiam.
[Note: Ius magistratuum constituendorum quid sit?] IN materia de iure dicundo, facile intellectum est, multis iurisdictionem iure magistratus competere: ac plerosque iudices, quos constituit summa potestas, esse magistratus. Hinc ex parte iam constat, Ius magist ratuum credandorum, mut andorum, abrogandorun (ut statim complectar) esse inter iura maiest at is. Ius, inquam, magistr atuum constituendorum et destituendorum ita est in maiestate, ut, quaecumque magistratibus datur potestas, ea maiestatis sit, a maiestate pendeat, ad eius
arbitrium quiescat, propria auctoritate sumi nequeat aut exerceri: Qua dere hauctenus recte Arnisaeus de I. M. lib. 2. cap. 4. §. 2. 10. et seqq. sed quod extremam provocationem et creationem magistratuum in unum cogit, in eo partem respexit, non totum. sunt enim et alii magistratus, praeter cos, qui iure dicundo occupantur. Magistratus, cum dicimus a maiestate constitui, intelligi omnes, i. e. maiores et minores, licet minores interdum a maioribus, aut a civibus constitui videantur; sicut et aliquando summa potestas sive maiestas, ordinibus, civibus, aut certo generi hominum tribuit Ius, creandi etiam maiores magistratus. sed ista ad modum constituendi pertinent; unde et Electionem nonnulli malunt dicere, quam constitutionem. Aliud itaque est: constituere suavi, sua auctoritate, sua potestate, adeoque proprie et independenter; aliud constituere (si hanc vocem placet retinere hic quoque) auctorit ate concessâ, opera vicariâ ac dem andatâ. Quamquam, ne id quidem semper tale est, quale videtur. saepe enim fophismate politico, imago tantum ac simulacrum electionis ac potestatis vicariae, non res ipsa conceditur; sicut de Principum Romanorum arte, et alii saepe ostendunt, et clare Tacitus 1. A. 15. Quae omnia qui non accurate distinxerit, ei philosophia huius loci numquam in expedito erit.
[Note: Vocabuli Magistratus. Homon.] Homonymia magistratuum non est obscura. Latinis veteribus magistratus semper sunt; ii quibus sub maiestate et a maiestate certa imperia sunt commissa. Iuniores,
praesertim Theologorum consuetudinem secuti, pro Imperantibus in universum sumunt, et vel maxime pro iis, qui maiestatem habent. Ita, de Magistratu Politico agentes, quidquid est Imperii in rep. et praesertim summum intelligunt. Nobis prior illa significatio tantum proposita est.
[Note: Aristotelis in bac materia, et Bodini tractatio.] Egit autem de magistratibus, si de ullo capite sui operis, valde accurate Aristoteles 4. polit. 15. Quem summatim interpretatur Cellarius polit. II, 9. Illud notandum est, pleramque Aristotelis tractationem ad liberas Resp. respicere, earumque fere consuetudinem explicare. e recentioribus, multum diligentiae adhibuit huic argumento Bodinus, quando lib. 3. c. 1. agit de Senatu; cap. 2. de Officialibus et Curatoribus: quatuor autem sequentibus capitibus de magistratibus, eorumque iure, ordine, officiis. Quae tamen legenda sunt non sine cautione, de qua saepius dictum.
Aristoteles ita partitur, ut 1. post definitionem 2. agat, de speciebus et numero magistratuum. 3. de tempore magistratus gerendi. 4. de subiectis magistratuum, seu ex quibus legendi sint magistratus. 5. de causa efficiente, seu a quibus constituantur magistratus. 6. de modo creandi seu constituendi magistratus. E quibus tria posteriora membra una voce complectitur, kata/stas1in tw=n a)rxw=n seu constitutionem magistratuum appellans.
[Note: Ad definitionem annotatio.] Quando definitione comprehendit ius `deliberandi de quibusdam, iudicandi, et maxime imperandi; satis apparet, non recte agere eos,
qui Senatum et Consiliarios ubique a magistratu separant. Res enim ipsa docet, et Senatum, et Consiliarios, aliquando magistratus esse: aliquando non esse. Neque accurate videntur distinguere, qui ita distinguunt: Senator de omnibus reip. negotiis et semper deliberat; magistr atus de nonnullis, et aliquando. saepe enim Senatus, eo ipso, quod Senatus est, iura magistratus habet, seu iure magistratus et deliberat et imperat. De cetero definitionem Aristotelicam satis commodo explicat, et diligenter vindicat Piccartus, in comment. ad l. c.
Interim accurate in eo fecit Philosophus, quod a magistratibus proprie dictis, ceteros, praefectos, curatores, ministros (e)kista/ tas2, e)pimelita\s2, u(phre/tas2) discernit. quamquam neque in Graeca, neque in aliis linguis, cavillatione verborum utendum est: quae saepe permutantur. Plane est eximium illud: Curationum (e)pimeleiw=n) alias esse civiles; alias, oeconomicas; alias administras, u(phretika\s2, quasi diceret ministeriales. In quae genera, tribui posse, quidquid est officiorum, ac ministeriorum in civitate, non est dubium. Itaque non deesiet occasio, hic agendi, de ceteris illis praefecturis, curationibus, ac variis ministeriis, praeter magistratus. Non tantum de iis, quae nominatim exprimit Philosophus (e. g. de Sacerdotibus, de Legatis, de Consiliariis, de annonae praefectis etc.) sed de omni illa varietate, quae in historiis et rebusp. occurrit. Nos praecipua officiorum in alium
locum reservantes, nunc veluti farraginem huius materiae, exemplo praesertim Romani Imperii suppeditamus, commendatis insequentibus libris. Egerunt enim de officiis et ministeriis variis, Iul. Caesar Bulengerus, in vasto opere de Imperio et Imperatore Romano. Pancirollius in Notitiam Imperii. Iac. Gutherius de officiis Domus Augustae. Gretserus in Codinum. Henr. Valesius in Ammian. Marcellinum.
De tempore magistratus gerendi, vel perpetuo vel annuo, pleni eorum libri, qui quaestiones scripserunt, Iunii et aliorum Bodinus fuse (Dictum in ipsa exlicationc.) De iis qui ad magistratum idonei sunt, sive qui adhibendi, aut secus, itidem plana est facilisque explicatio. occurrit ibi quaestio, de hominibus novis, designat a in Notis ad Vellei. 2, 128. de arte circa dignos inveniendos vid. Machiavell. dissert. de rep. lib. 1. c. 48.
Ad modum, etiam iuxta morem antiquorum, Comitia pertinent, (De quibus hac occasione aliquid dictum.) debetque hic vapulare illa nundinatio et mercatura magistratuum, Gallis usitata. in quam erudite invehitur Bodinus de Rep. l. 5. c. 4.
De Speciebus Magistratuum, historia praesertim, sicut indicavimus, erudire potest. ut et de modo potestatis; ubi vide Machiu. disput. de rep. lib. 1. cap. 50.
(Dictum de histor. magistr. Rom.)
In primis omnia hic accommodanda sunt, ad formam reip. ac statum, quod praeclate ab
Aristotele monetur: qui hanc materiam non vult erudite intelligi tantummodo in qe/s1ei. sed vel maxime applicari prudenter in u(poqe/s1ei. Quo respexit etiam Thlosanus, cum lib. 4. polit. cap. 5. agit de magistratibus in Rep. vel Principatu, satis copiose.
Sicut autem satis animadverti potest, de magistratibus proprie hic agi: ita ceteros curatores, atque ut hodie vocant, officiales ministrosque civitatis hactenus non excludi decet, quod corum quoque constitutio et destitutio ad maiestatem pertinet; licet, quantum ad minores functiones, per alios saepe eligantur, atque reiciantur. Imo qui maiestatis habendae agendaeque periti sunt, vel maxime dant operam, ne in hoc genere praeter arbitrium suum aliquid fiat.
De Legatis seorsum, certum est notumque, proprie dictos Legatos neque mitti, nisi ab habentibus maiestatem; neque, nisi ad habentes maiestatem. Alii enim laxe et populariter, non ex merito id nominis gerunt. v. not. ad Vell. II, 7, 2 ac de iure quidem res clara est. Quantum autem consilii politici et prudentiae, in hac quaestione sit, ostenderunt Grorius I. B. II, 18. Albericus Gentilis; Carolus Paschalius; Kirchnerus; Fridericus de Marselaer. Grotius quidem etiam de toto legationum iure egit. De sanctimonia Legatorum aliquid annotavimus in Dissert. de Auspicio Regio cap. 2. §. 14.
(De his dictum, qui materiam de legationibus ad ius referunt.)
In primis autem profuerit, ipsas legatorum occupationes et tractationes nosse. Quo fine legendae sunt Legationes philippi Canaii, Literae Ossati, Legatio Rhaetica Paschalii, etc.
[Note: Ius belli et pacis.] COnsequens est, ut agamus de Iure belli et pacis. quod et ipsum maiestati vel maxime competit.
[Note: ab homonymia liberatur.] Non autem hic nobis notant ista verba idem, quod apud Cicer. orat. pro Balbo. c. 6. et Grotium, qui sui operis titulum inde desumpsit: sed potestatem belli et pacis.
[Note: describitur.] Hoc sensu potestas belli suscipiendi gerendique, tum pacem faciendi seu paciscendi, non competit nisi maiestati sive maiestatem habentibus: qualemcumque interim speciem habeant, quae vel per commissionem, ut hodie loquuntur; vel per temperamentum; vel per simulacrum, in hoc genere administrantur.
Qua de re interim illi quoque non negligenter egerunt, qui ius belli et pacis illo altero sensu (quando id notat, quod in bellis gerendis finiendisque iuri consentit aut disconvenit) tractant. praesertim Grotius.
Coniunximus hic bellum et pacem. Quamvis alias distincte tractari ius belli, et ius pacis possit. Ita veteres fere. vid. Tac. 13. A. 49.
Annotabimus tamen seorsum alique de
[Note: Ius belli maicstati comptere probatur.] utroque. Ac in iure belli quidem seu armorum (armandiae dicunt barbari) duo sunt, quae tractationem huius materiae constituunt, si ostendatur; Cui competat hoc ius? et quid in se comprehendat?
De primo dictum est: neque probatio longe petenda. Quia enim maiestatis est non domi tantum pacem inter cives conservare, eoque prohibere iniurias, iudicare lites, omniaque turbamenta tranquillitatis civilis, sine qua civitas beata esse nequit, e medio tollere; sed etiam ab omni vi externa cives defendere: itaque satis apparet, neque iniurias demi aut vindicari aliquando posse, nisi bello adversum eos, qui nullum iudicem agnoscunt; neque pacem inviolatam perdurare, nisi bello interdum redimatur ac stabiliatur. Fluit ergo ex ipsis iuris naturae dictatis hae potestas, vim iniustam vi iusta depellendi, tegendi armis patriam, defendendi aras focosque. Neque iure divino superest dubitatio.
(Dictum hac occasione, de regiminis Theocratici bellis: ut de loco 1. Sam. 8. v. 5. et 6. et 20.)
Adde Gerhard. de Magistr. Polit. §. 368. et 369. et 394. ut loca scriptorum atque consensum huc accumulemus, non est necessarium in re passim obvia.
[Note: Ius belli quid in se comprehendat?] Comprehendit autem Ius belli, quidquid ad armatam reip. tutelam pertinet. e. g. Exercitum conscribere, delectum habere, arma comparare, in hostem movere, praedas
agere, confligere, atque illa, sine quibus militia geri non potest, stipendia constituere, poenas et praemia militibus tribuere, sive totam belli disciplianam regere, quaeque; alia hinc dependent. v. Tac. 6. 3. Custodia quoque armat a publica vel Principis, vel civitatis huc pertinet: in qua vim et speciem Imperii, Scriptores constituunt. Id ius maioribus ministris ac magistratibus permitti aliquando vides; sed tum precarium est. Iure belli comprehenditur etiam ius muniendi. Illustris locus est ap. Tacit. 5. H. 12. Torneamentorum quoque ius, quatenus virtuti militari exercitandae destinatum est, huc referunt. v. Limnaeus I. P. VI, 5.
[Note: Quaest. ad 1. membr. pertinentes: explicatio unde petenda.] Ad primum membrum pertinent variae quaestiones, vel generatim et communiter loquendo, vel seorsum de hac aut illa civitate. Ita e. g. communiter disputatur, an magistratibus liceat arma expedire, aut subditis? vel contra vim externam, vel contra eos, qui summam potestatem in civitate habent, sed ea abuti videntur?
(Res, post Gerhardum, qui ante omnes consulendus est, diligenter tractata Grotio de I. B. I, 3, 4. et 5. lt. 1, 4. per tot.)
Seorsum autem apud Iuris Publici Scriptores inquiritur, quid de Iure belli competat Imperatori? quid Principibus et Ordinibus Imperii seu coniunctim seu singulis? item, an contra ipsum Imperatorem?
[Note: It. in 2. Inembro.] In secundo membro, eadem quaestionum distinctio locum habet; simulque observandum venit, ne quaestio iuris cum quaestione
consilii confundatur. videantur Limnaeus de I. P. 4, 8. Schutz. vol. 2. Colleg. I. P. disp. 10. Reinking. de reg. S. et Eccl. 2, 3, 1.
[Note: Quid alias huc conducatur.] Quae ab alis huc conducuntur, tum de iustis iniustisue aut dubiis belli causis, tum de modo et tota ratione bellandi, effectuque armorum et militiae: de iis sciendum est, quod proprie ad alium locum pertineant, si velimus partite hoc argumentum exsequi. Atque de illo quidem capite (quod propius huc spectat) satis diligenter Grotius egit: de hoc Lipsii (pol. lib. 5.) egregia designatio est, quam diffundere conatii sunt Chokier in thes Polit. et Gabr. Naudaeus in Synt agmate de studio militari; cum Scriptoribus rei militaris alibi nominandis.
[Note: De Iure pacis seorsum quaedam annotantur.] Ius pacis faciendae penes eosdem esse, penes quos ius belli est, ex superioribus pater. Qui nomine pacis, etiam inducias comprehendunt, populariter agunt. Accurate enim loquendo, illae ad statum belli pertinent, notante Grotio de I. B. III, 21, 1. et seqq. Annotavimus aliqua de pace, annot at. V. ad cap. 10. lib. 1. Iac. add. Dissert. de Amnestia. Schutz. Colleg. I. P. vol. 2. disp. 12. Quiexempla quaerunt specialia, in quaestione iuris legant, quae de pace religionis et novissima Osnabrugensi, multis opusculis disputata sunt. Quaestio consilii, ab auctoribus militaribus partim tractatur; partim ad alium Politicae institutionis locum pertinet, ubi de cura et studio Pacis disseritur. Quo etiam retuleris eius generis scripturam, quâ Frid. de Marselaer
utitur, quando in Legato suo ostendit: Quibus rationibus Pax, quibus item Bellum suaderi soleat?
[Note: Ius Foederum unde peti debeat ostenditur.] IUs Foederum faciendorum Arnisaeus partem facit iuris belli. Sed quia aliis quoque nominibus foedera ineuntur, seorsum quoque tractari potest.
[Note: Superest de natura conventionis et pactionis.] Bene de hac materia meritus est Grotius de I. B. II, 15. cum 1. tractar discrimen inter foedus et sponsionem (sine quo non recte intelligi potest, quomodo Ius Foederum Maiestati competat) 2. Foederum divisiones exsequitur. 3. de Foederibus cum profanis gentibus disputat. [Cui disputationi adde, quae contra foedera Gallorum cum Turcis, Patricius Armacanus in Marte Gallico: et pro iisdem Auctor Vindiciarum Martis Gallici, disceptaverunt: et si tanti est, annot. nostr. in c. 2. lib. 2. Hist. Tac.] 4. de conservandis foederibus, sive de eorum duratione et cessatione agit. Quibus 5. adde, quae capite sequenti, de interpret atione Foederum habentur. De sponsionibus: 1. ad quid teneatur sponsor. 2. an sponsio obliget summam potestatem ex notitia, et silentio.
Disputatio de Foederibus bellicis, faciendis aut non faciendis, quaestionem a)diafori/as2 seu ut vulgo appellant, Neutralit at is involuit, tractatam a Iunioribus saepe, praesertim
pececuliari opusculo a Neumeiero, quod seorsum editum, et actis publicis Lundorpianis insertum est. Add. diss. nostram, cui titul. fecimus: Quies in turbis.
Scripsit alias praecipue de hac materia Waremundus ab Ehrenberg. Scriptores Iuris Publici saepe et a nobis hactenus nominatim laudati, suo more de Foederibus Imperii, et Imperatoris Romani Universalbibus quae vocant, tum de Particularibus, Statuum inter se aut cum exteris, praesertim de Foedere Smalcaldico fuse disputant.
(Dictum aliquid hac occasione. de Instrum. Pacis definitione, circa hanc quaestionem.)
Observationes quasdam et exempla quaedam, ablibi attulimus atque consideravimus. Posset, qui exerceri cupit, ex Iul. Caes. lib. 1. de Bello Ciu. c. 34. et seqq. instituere deliberationem ex parte Massiliensium, Caesaris ne, an Pompeii, an neutrius partes essent sequendae?
[Note: Dominium Eminens.] QUi inter iura Maiestatis minora referunt, Dominium Eminens, et Vectigalium Tributorumque ius, quin vulgariter loquantur, resque maximas, et in quibus singularis splendor maiestatis fulget, minores parum apte appellitent, nemini potest esse dubium. Itaaqe iam supra indicavimus, quod causam non videmus, magnifice de illa distinctione sentiendi.
De Eminenti Dominio pauca annotabimus, quae multis expediendis poterunt inseruire.
I. Frustra a Feldeno, et aliis, de nomine Dominii controversiam moveri, pro quo volunt Imperium substituere. Ita enim etiam Theologi, ICti et Poltici in hac materia passim loquuntur.
II. Definitione Dominii Eminentis recte constitutâ, facileiudicari, quid de variis quaestionibus, vel sequestrandis, vel explicandis fieri oporteat. Optime et clarissime Grotius delcribit de I. B. I, 1, 6, et explicat II, 14, 7. addatur Bodinus de rep. I, 9. n. 103. et quae nos ad loc. Grot. cit. I, 1, 6. annotavimus.
III. Disputationem de bonis regni alienandis, aut imminuendis, confusius hic tractari; quae expediri facile poterat, si de modo habendi regnum, adeoque de formula Imperii constet: et subiectum exsistentiae maiestatis satis cognitum sit. Rursum praeclare fundamenta huius loci constituit Grotius de I. B. II, 6. et III, 10, 5.
(Videndi Theologi, Gerhardus in l. de Magistr. Polit. et Commentatores ad 1. Reg. 21. de Vinea Nabothi.)
IV. Vix accurate in hac quaestione distinguuntur, quae ad materiam de vectigalibus et tributis pertinent, et quae ad Eminens Dominium proprie spectant. Hinc intricari quodam~odo necesse plerumque tractationem.
Cuius rei exemplum licet etiam videre in Arnis. cap. 1. lib. 3. de iure Maiestatis.
V. Ex necessitatis allegatione, propterea interdum difficilius se nonnulli expediunt, quia in ratiocinando necessitatis articulo, adeoque definiendo necessitatis casu, non ita pronum est, pronuntiare.
Habuerunt nobile talis disputationis exemplum consultationes Osnabrugenses, de Alsatia Gallis concedenda, ita de satisfactione Suedica.
(Dictum aliquid de momentis huius quaestionis.)
MAteria de Vectigalibus, et Tributis (ut [Note: Materiae de Tributis et Vectigalibus partitro.] veteres loquuntur) sive de collectis et contributionibus (ut hodie amant loqui) itidem in Iuribus Maiestatis tractatur; potestque illis fere capitibus includi: 1. Quomodo hoc ius, et quo nomine competat Maiestati, sive Maiestatem habentibus. 2. Quid in se comprehendat. 3. Ad quas personas et ad quas res porrigi debeat auf possit. 4. Modus sive Quantum, unde definiri debeat. 5. Administratio in exigendo qualis esse debeat, 6. Administratio in dispensando, quae iure requiratur, aut consilio commendetur. 7. Quae s1ofi/s1mata seu arcana in hoc argumentum concurrant. 8. Quae totius aerarii, in rep. oeconomia. Non opus erat de singulis aliquid dicere, cum praesertim haec materia multis magnisque voluminibus tractata sit, quae in omnium manu versantur. Quis enim non
vidit Obrechti secreta Politica, Hermannum Latherum de Censu, Klockium de contributionibus, Fausti Aerarium, etc? ne de Politicorum Systematum et Iuris Publici Scriptoribus aliquid dicam.
[Note: Ad singula membra annotatio.] 1. Competit hoc ius maiestati, ob erogationes nomine publico faciendas. In omni enim reip. forma, pecunia publica conficiatur necesse est, inquit Maecenas apud Dionem lib. 52. Exempli loco ibi ponitur defensio reip. sive armorum necessitas: sicut etiam apud Tacit. 4. H. 14, 2. Accedunt stipendia ipsis imperantibus debita. Mensura horum omnium est ex necessitatibus reip. petenda: sed extendit eam summa prudentiae ratio etiam ad largitiones. vid. Tac. 13. A. 50. et 51. adde Schutz. Colleg. I. P. vol. 2. disp. 11. th. 1. ubi etiam dde iure divino.
2. Quid in se comprehendat hoc ius, vid. apud Arnis. de I. M. lib. 3. c. 7. § 1. 4. 8. Bodin. de rep. 6, 2. vectigalia, tributa, exactiones, veteribus dicuntur: suntque vel ordinaria, vel extraordinaria: vel ad aerarium totius reip. vel ad fiscum Principis spectantia. Operaerusticae, et quae sunt eius generis, ad affinia potius pertinent.
3. In hoc membro duo praecipue in considerationem veniunt 1. de exemptione et privilegiis clericorum aliarumque personarum. de illis egit Arnisaeus de exemptione Cler. cap. 4. de ceterorum immunitatibus, scriptores I. P. passim. Althus. polit. c. 15. 2. de obiecto quaeri praesertim solet, quibus ex rebus tributa exigi
debeant aut possint. ubi vid. quae notavimus ad Herodian. 2, 4.
4. Iterum vid. notata ad Herodian.
5. De hoc Lips. vid. 4. polit. 11, 76 et seqq.
6. Iterum Lipsium vid. 4. polit. 11, 93. et seqq.
7. Pertinet huc aerarium sanctius apud Liu. 27, 10. et Iul. Caesar. bell. Civil. 1, 14. subsidia regni apud Tac. 12. A. 7. Instar omnium exemblorum possunt esse s1ofi/s1mata Henrici VII. Angliae Regis apud Baconum. Arcana tyrannica, eo spectant, ut expilati subiecti im belles fiant.
8. De oeconomia aerarii Obrechtus consulendus. et exempla variorum regnorum.
[Note: Quae praeterea a nonnullis iura maiestatis ponantur.] AD iura maiestatis referri multa alia solent. De quibus suffecerit, quae sequuntur annotâsse.
Et quomoso quidem Ius monetae, proprie ad ius nomotheticum referri debeat, in lectionibus Politicis aliis, satis dictum est: Laudatis etiam scriptoribus, quibus omnino addatur Goldasti Catholicon rei numariae.
Idem sentiendum de Mensuris et Ponderibus, de Nundinis, de Lingua. Quae omnia legibus determinantur. itaque veteres peculiaria iura maiestatis non numerarûnt. Quantum attinet ad ius viarum, fluminum, portuum, met allorum, bonorum derelictorum, thesauri,
venationis, haec omnia ad stipendia imperantium et reditus publicos pertinent, et partim ad rem tributariam, partim ad legis lationem et conventiones reip. referuntur. videndus omnino Grotius de I. B. II, 8, 5, et 6, et 7. Arnisaeus de I. M. III, 4, et 5.
[Note: De Iudiciis Maiestatis.] POstquam ergo naturam Maiestatis et partes consideravimus, reliquum est, ut de Lege et crimine Maiestatis, aliqua subiciantur.
Quamquam id iam alibi a nobis factum est, in lectionibus Polticis. Petitis ergo inde, quae annotata sunt, supplementi loco, sequentia ponimus.
1. Iuverit nobiles historias iudiciorum maiestatis particulatim considerare. Quod in historia Philotae alibi fecimus.
2. Inquiri utiliter potest: utrum de maiestatis crimine melius accusati, an defensi sint, quorum causae ponuntur apud Sen. in controu. lib. 4. contr. 25. It. 5. 33. et 34.
3. Quamquam in causis maiestatis, plerique omnes consiliarii et adiutores Principum, tutuissimum regno publice, sibi priutim existimant, districtius philosophari: non debent tamen oblivisci, cautionibus, quam acrioribus iudiciis aliquando plus consuli utilitati regnorum. sicut in exemplo
suppliciorum Hornani et Egmontii Comit. ex historia Belgica demonstrari solet.
4. Praecipuu, momentum est, in ipsius Principis prudentia et moderatione, si resptalem nacta sit. Ille enim semper cavebit, ne suae personae magis, quam salutis publicae rationem videatur habere. Licet enim in monarchia, vere sic dictâ, verissime dicatur salus publica in Principis salute contineri, non tamen desinit in Principe omnis respectus personalis, ut sic dicam. Unde prudentissimi Principes Augustus, Tiberius, alii frequenter distinxerunt, quid in remp. quid in se commissum, dici deberet.
5. Quomodo in monarchiis, quomodo in Aristocratiis, itemque Democratiis tractari soleant haec iudicia, breviter expositum est in ipsa lectione.
6. De loco coniecturae, de loco definitionis, itemque de culpa silentii, alibi actum est.