[Note: De Civitate et Rep. variorum scriptorum instituta expendun tur et conciliantur.] QUid in Politicis tradatur, ipsum nomen, quod a Civitate deductum est, satis ostendit: putamusque nimis otiose et scholastice lites agitari, scriptoribus se invicem reprehendentibus, quod vel Civitatem hi, vel Rem publ. illi, ut argumentum doctrinae civilis nominant. Sicut enim alterum vocabulum, de materia; alterum de forma, docendi causa accipi, nihil vetat: ita totum hic quaeri, non partem, abunde certum est. Neque existimari debet, Aristorelem, cum scientiam
viri civilis bene instituenda beneque administranda civitate definivit, rude aliquod corpus civitatis, nullo animatum spiritu intellexisse; sed vel inprimis rationem habuisse illius ordinis, sine quo nec civitas dici meretur, nec res publ. cogitari potest. Ex dinerso nimis quam clarum es,t cum veteres, et eorum imitatione quidam iuniores, omnem hanc tractationem (pragmatei/an) de Republ. inscribunt: et corpus societatis civilis, et eius corporis ordinationem indicari. Cuius quaestionis occasione, statim et quasi in limine monendum est, splendore civilis disciplinae indignum esse, umbraticas captiunculas vocum, et verborum cavillationes sectari: praesertim, ubi de Scriptorum mente constat.
Qui Aristotelem intelligunt, non ignorant, [Note: De origine civilis societatis Aristotelis sententia Polit. I, 1. et 2.] initio gravissimi operis, hanc eius de Civitate sive civili societate sententiam consignatam extare: Homini naturâ inesse appetitum societatis; non ut aliis plerisque animantibus, sed excellentem: neque cuiuscumque societatis; sed rationi, quâ praecellit homo, convenientis, id est, bene compositae rebusque necessariis instructae. Quia enim solus, [Note: Cie. de Offic. I, 16.] ex animantibus, iustum ab iniusto, utile a noxio discernere, idque discrimen oratione explicare potest; igitur ad defectum mutuae indigentiae, quam natur a machinata est, collatis sociorum viribus officiisque explendum, modumque societati, quae humana sit ac civilis, non belluina et rudis, imponendum, legibus ac iure, adeove certo imper andi parendique ordine opus esse animadvertit. Id in singulis socteratibus, etiam primis ac minoribus, usque ad eam,
quae omnium princeps est, et Civitas dicitur, obtinere consentaneum est. Videmus ergo coniungi naturam appetentem, ndigentiam invitantem, rationem ordinantem: ut evadat civitas instructa copiis, formata iure, non ad vivendum modo, sed ad bene vivendum. Omnia, inquam, haec sunt naturalia ex mente Arictotelis: appetitus civilis societatis, ordo societatis, iura et imperium civitatis, qua talis.
(Dictum hac occasione, quomodo ex S literis et Theologia, origo societatis civilis proponenda sit: et quomodo Christiani explicare debeant vocem naturae, quando cum philo sophis loquuntur.)
[Note: Reliquorum Gentilium in hoc philosophandi genere ertores:] Ethnicorum multis, duobus fere modis contingit in hoc philosophandi genere a vero elabi. Sunt enim, qui indigentiam et necessitatem solam, origini civitatum demonstrandae adhibent: quasi primi homines, ferino ritu, sine iure, sine more victiantes, ipso talis vitae damno taedioque compulsi, ad civilem societatem se traduci passisint. Legi digna sunt quae de incondita et belluina primorum hominum vita Diodorus Siculus habet libr. 1. unde pleraque transcripsit in praeparationem evangelicam Eusebius lib. 1. c. 7. Neque disconveniunt, Vitruvio annotata lib. 2. c. 1. Lucretius quoque libro V. sui operis, fuse de primis hominibus; qui
Volgivago vitam tractabant more ferarum:
Nec commune bonum poter ant spectare, neque ullis
Moribus inter se scibant, neque legibus uti.
donecauctores vitae melioris exstitere, pitamque priorem
Commutare novis monstrabant rebus.
Talia apud Poetas passim. Eveneruntautem sententiae istae non unis de causis, neque uno consilio usurpatae sunt. Primum enim ignorantia primaevae antiquitatis, solis scilicet literis sacris traditae hîc apparet; deinde barbaries paucarum quarundam gentium, in quadam a)narxi/a, erte incondita societate, quae civilis dici non mereatur, viventium describitur. Ita [Note: de bell. Cat. c. 6.] Sallustius Aborigines designat genus hominum agreste, sine legibus, sinae imperio, liberum atque solutum: [Note: cap. 18.] Et in lugurtha, priscos Getulos ac Libyas; qui asperi incultique, neque moribus, neque lege aut imperio cuiusquam regebuntur, vagi, palantes. In his natura consuetudine, aut hebetudine impeditur, quo minus societatem, quam tamen interim affectant, ad rationis humanitatem componant. Est et tertio, consilium id philosophantium, cum fingunt veluti per hypothesin, imaginem vitae, quando abesset intellectus civilis societatis, et custodia eius societatis intellectui humano conveniens, notitiaque honestatis ac utilitatis instructa: ut beneficium eorum, qui naturam secuti, civitatum rudimenta, ipsasque civitates condiderunt, amplius reddatur ac illustrius, necessitasque talis instituti commendetur. Animadvertas non obscure propositum id suisse Ciceroni, in memorabili dissertatione de invent. I, 2. Idem scilicet voluerunt, quasi quis cum [Note: lib 1. ad vers. Colot.] Colote Epicureo apud Plutarchum diceret: si quis
leges et ordinem civilis societatis tolleret, futurum ut vitam viveremus ferarum, et qui alium haberet obvium, ipsum tantum non devoraret. Licet enim natura ad participandum alium ab alio, communicandumque inter omnes, civiles nos fecerit: tantam tamen esse corruptelam malae consuetudinis novimus; ut ab ea tamquam igniculi exstinguantur a natura dati, exorianturque et confirmentur vitia contraria, nisi disciplina et imperio in ordinem redigatur humana societas.
Unde intelligitur, quid sentiendum sit, quando alii Ethnicorum, ratione prorsus diversa, primis hominibus tribuunt vitam compositam, societatisque civilis custodia spontanea, absque parendi necessitate et imperandi potestate praecellentem. [Note: III. A. 26.] Notus est Taciti locus: Vetusissimi moratalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere, eoque sine poena ac coercitionibus agebant. et quae sequuntur. Seneca quoque supra verum extollit antiquos mortales, quique ex his [Note: Epist. 90.] geniti erant, quod naturam incorrupti secuti sint, eandemque habuerint et ducem et legem. De inscitia primorum temporum in Ethnicis, iam diximus. quidquid interim in his boni verique est, comparationem potius temporum, quam descirptionem antiquitatis habere, putandum est. Ita plerique desuis civibus ac populis conqueruntur, ex prisca probitate et boni moris sinceritate degeneratum esse. Scilicethae vices semper voluuntur, et in orbem [Note: Exordie Histor.] redeunt. Livius antiquos mores virosque Romanorum, paulatim labente disciplina
obsolevisse, et pro bonis exemplis, libidinem pereundi perdendique omnia, successisse ostendit. Florus, antiqua rei Romanorum tempora vocat Sancta: posterioribus annis cruentam foeditatem exprobrat. Et in omnium ore est [Note: lib. 3. carm. od. 6.] Horatii carmen:
Aetas parentum peior avis, tulit
Nos nequiores; mox daturos
Progeniem vitiosiorem.
Ita quando Poetae de aureo Saturni saeculo fabulantur,
quod vindice nullo
[Note: O vid metam 1, 3.] Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebat:
doctrinam periodicam, ex Platonis schola proditam, respiciunt; quasi perpetua rerum vicissitudine, se invicem exciperent, saeculum, to\ h(remoniko\n, quasi dicas imperatorium aut rectorium; to\ )epiqumhtiko\n, in quo concupiscentia seu cupido habendi dominaretur; to\ qumiko\n, quod vi et impetu iracundiae, magnisque ac heroicis motibus administraretur. Primum illud, est aurea aetas sub Divino imperio: reliqua, Fortunae et Daemonum arbitrio subiciunt, atque ut laboriosiora, ita infeliciora [Note: V. Heins. in Hesiod. e)/rga kai\ h(me/ras2.] credunt. Egitegregie de hacre Virgilius in Ecloga IV. Pollionis nomine inscripta. simplicissima explicatio est: Auream et bene composit am facilemque vitam esse, quotiens homines omnia reponunt in divina providentia: Quotiens autem suam cupiditatem, ducem sequuntur: suisque viribus, suo impetu omnia confici posse decernunt, deterius difficiliusque vivi. Ex quo apparet, Poeticam fabulam, si recte exponatur, ad originem
civitatum, proprie non spectare. Nam quantum ad illam materiam attinet, etiamsi concedatur, paucos forte et singulari heroicoque ingenio praeditos, sponteac solo naturae ducturegi potuisse: de multitudine certe id affirmare autsuspicari saltem, non est prudentis. Aristoteles non oblitus est monere, cum lib. 10. Eth. Nicomach. cap. 9. ita loquitur: Multitudo non apta (seu nata) est, pudore, sed metu regi: neque abstinere rebus malis, propter turpitudinem, sed propterpoenas.
[Note: Fundamentum civilis Prudentiae ex sententia veterum] Sicut autem, usus rectae rationis in constituenda regendaque civitate, non minus circa honestatem, quam circa utilitatem versatur: ita constans fuit Aristotelis, Platonis, et optimi cuiusque veterum sententia; utilitatem ab honestate non esse divellendam: seu, nihil utile habendum, nisi quod idem honestum esset: adeoque (ut semel complectamur) nihil sociale ac civile, aut vitâ prudentiâ que sociali ac civili dignum esse, nisi quod ab honestate profectum, ad utilitatem singulorum ac universorum [Note: de LL. I, 12. et de off. II, 3.] contenderet. Recte enim Socrates apud Ciceronem, exsecrari eum solebat, qui primus utilitatem anatura seiunxisset. id enim querebatur [Note: lib. 3. pleraque parte] capur esse exitiorum omnium. Qua de re ille ipse, quem laudavi, Cicero in officiis accurate et copiose disputat. Valetque haecratio non in civitate tantum, sed in minoribus etiam et primis societatibus, quatenus scilicet naturae rationalis proles sunt. Merebatur hoc, tamquam dogma praecipuum, hoc loco diligentius commendari, non dissimulata laude lusti
Lipsii, qui ceteris, omnem civilis vitae rationem, honestate et virtute, tamquam fundamento construxit. Honestate autem, id quod iustum aequum esse natura dictitat, contineri, etiam ante dictum est. Qui hanc rationem, de Civitate philosophandi deserunt, calliditatem potius quam prudentiam sectantur.
(De mixtura honestorum et utilium, Tacito laudatâ (Agric. 8.) in exercit. Plinianis egimus; eritque locus infra.)
Sed nos, cum Principe Philosophorum, antequam de Civitate agamus, ad illas societates praevertemur, ex quibus denique Civitas oritur.
[Note: Domestica societas e tribus: v. omnin. Cir. .1. off. 17.] DOmus ex iis est. Facit autem partes domesticae societatis tres Aristoteles (Polit. I, 3. et 8.) Coniugalem, Patriam, et Herilem Societatem. de quarum singulis agit. Inseruire autem domesticae societati, ait, artem acquirendi. de qua itidem hac occasione eximie tractat, Polit. I, 4. 5. 6. 7.
[Note: quarum prima coniugalis scilicct] Coniugum prima est societas: de qua nunc agendum. Aliter eam Philosophi describunt; aliter Theologi Christiani, qui aliqua Ethnicis ignorata addunt. Iuris s. legum civilium conditores formulis constringunt ex usu temporis et Reip. ornant ritibus connubia; in quo genere maxima industria Iuris Romani elucescit. Nullam e tribus disciplinam potest
negligere, qui societatem coniugalem, ex usu hodiernae Reip. cognitam habere cupit.
[Note: describitur.] Descriptionem Philosophia hanc suggerit, quod Coniugium seu societas coniugalis sit legitima et indissolubilis unius viri et unius feminae coniunctio, divinitus, ad liberorum procreationem, et mutui auxilii ergo instituta.
Theologia addit comparationem et similitudinem desponsationis Christi cum Ecclesia; tum custodiam castimoniae sive vitationem scortationis; qui finis ex labe corruptionis humanae naturae accessit.
[Note: a natura repetitur.] Originem huius societatis, a natura repetit Philosophus: non eo sensu, sicut cetera quoque animalia, sibi simile generare concupiscunt; sed a dictato rectae rationis, sive appetitu ordinatiore, et intelligentia mutui subsidii: quatenus scilicet homo intelligit, quomodo a Divino Numine, viri feminaeque natura ad communionem mutuam facta sit: iuxta locum notabilem 1. Oeconom. 3.
[Note: ad remp. accommodatur.] Interesse autem Civitatis et Reip. ut haec societas, ab ipso Deo instituta (quod Christiani iam melius intelligunt) recte se habeat, seu bene contrahatur, bene colatur, tum cognatio partis cum toto, adeoque res ipsa satis evincit; tum omnium Legislatorum in formanda civitate occupatorum, perpetua cura ostendit: Quae omissa, remp. funditus trahit. ut vera [Note: 3. Carno. 6.] omnino ac prudens sit Horatii de Civitatis Romanae depravatione observatio:
Fecunda culpae saecula, nuptias
Primum inquinavere, et genus et domos:
Hoc fonte derivata clades,
In patriam populuxque fluxit.
[Note: Acceditur ad efficientia coniugii.] Meminisse debemus, Prudentiam civilem nos tractare: cuius munia semper eo pertinent, ut, quid liceat, deceat, oporteat; tum, quid conducat, aut minus noceat facere, spectemus. Tenebimus hanc viam per singulas partes: ac primo, quibus rebus effici coniugalis societas debeat, considerabimus.
[Note: ubi occurrit consensus iungendorum;] Postquam ergo a Deo, matrimonii omnis legitimi auctore, discesserimus, ante omnia nobis occurrit, ut, qui coniugalem societatem conteahunt, libere et deliberato consilio id faciant: si enim usquam, certe in matrimonio libertas necessaria est. Consentiant ergo oportet, sive disertis verbis, sive ita ut intelligi consensus possit, tumii, qui matrimonio iungi debent; tum ii, quorum in potestate sunt; ut parentes, quique loco parentum sunt.
[Note: Itemque Parentum.] Nam horum quoque consensum requiri verum est, iurenaturae (quod Iustinianus Imperator asserit: et rationibus probat Gerhadus de Coniug. §. 64. licet Grotius de I.B.II, 5. 10. ad officii regulam, et reverentiam liberis praeceptam potius, quam ad iuris dictamen referre malit) Iure divino (inculcante et institutionem matrimonii et auctoritatem parentum in coniugiis vel institutis vel impeditis, imo etiam circa vota liberorum) denique iure civili; quod quidem matris consensum non ita stricte requirit: nisi quod nonnulli Doctores etiam hunc postulant. Circa ordinom
consentitur: in conflictu, patris consensum antehaberi; tum, matris voluntatem praeferri tutori; et si qua eius generis huc pertinent. Neque deest temperamentum a prudentiâ, voluntates parentum ad aequum et bonum revocante, vitia ipsorum coercente, dolorem mitigante, veniae rationes, si subnascuntur, ostendente; neque facile rescissionem contractorum matrimoniorum approbante. Huc consistoria Ecclesiastica, huc civilis iudex, consilia et auctoritatem adhibent.
[Note: Consensum vitiant, Error] Abesse ergo debet Error. non quidem nominis quod Canonistae tradunt; nisi secum trahat errorem corporis sive personae: nam is impedit matrimonium et sponsalia facit irrita. Error quoque circa bona fortunae non impedit sacrum vinculum. e.g. circa divitias (nisi tamen accesserit dolus) circa nobilitatem (nisi tamen lege civili seu provinciali, aliter constitutum sit) circa statum sernitutis, quae hodie nulla est fere inter Christianos: olim tamen lege Rom. non erat connubium libero cum serva etc. circa statum peregrinitatis: a civili enim lege, non a natura est illa exceptio, quâ utitur ille apud [Note: ??? bene fic. IV, 35.] Senecam: promisi tibi filiam in matrimonium: postea peregrinus apparuisti: non est mihi cum externo connubium. Haec enim vera sunt matrimonia, licet lex civilis possit et licentiam eorum adstringere, et effectus quosdam impedire. Neque circa animibona error admissus contrahentes a nexu liberat, sed exprobratione imprudentiae suggillat. Nimis autem liberales sunt Iuris Canonici doctores, qui etiam
virginitatis ementitae dolum condonant: non adsentientibus Theologis et ICtis aliis; nisi quod suspicionibus minime indulgendum, experimentis vulgo iactatis non fidendum, mature suum ius urgendum, aut, post conniventiam, tacendum; alia que eius modi consilia suggerunt: in re certa autem, iure suo cedere nolentibus importuni non sunt.
[Note: Dolus;] Abesse deinde in omni matrimonio contrahendo dolus debet: qui non tantum LL. civilibus contractum irritum reddit, sed iuri quoque et aequitati naturali repugnat, facultatemque iudicandi in hoc negotio prorsus intervertit.
[Note: Ebrietas;] Ebrietas quoque, si gravior fuerit, nec actio post discussas mentis nebulas, a sobrio firmitatem acceperit, consensum vitiat. Si quis tamen compertus est adsumpsisse ebrietatis larvam saepius, et subdole ad eludendas matrimonii pollicitatione feminas, indicem experiri dignus est severiorem, quique nec sibi nec matrimoniis illudi patiatur.
[Note: Fatuitas et Furor;] Fatuis quoque et Furiosis (si quidem et isti vere tales sint ac plene; et si nulla lucida sui furoris intervalla habeant) facultas contrahendi matrimonii non competit: tum defectu consensus (neque enim iudicio uti integro possunt) tum, quia tales personae non sint idonea matrimonii materia. Qua occasione, [Note: Loc. de Coniug. § 228.] gravi consilio Gerhardus eos reprehendit, qui moriones matrimonio coniungunt. 2. Furiosis licite pharmaca restinguendae libidini destinata adhiberi putat. 3. Prohibendas in
Christiana rep. personas, sanae mentis, quae furiosis iungi volunt, pronuntiat.
[Note: Minae; iustus metus; vis s. violenta coactio.] Neque illis consensus verus, et plena voluntatis libertas competit, qui minis, metu, vi ad contrahendum matrimonium adiguntur. sicut enim priora iudicii integritati; ita haec voluntatis libertati, ut dictum est, intercedunt. Lex est enim non scripta tantum, sed nata, ut per vim metumque gesta ne sint rata. ap. Senecam [Note: Controu. IV, 26.] Patrem: ubi simul tractatur, quae vis sit; deinde, si in re vis et necessitas sit, an illa tamen rescindantur, quae per vim et necessitatem gesta sunt, si vis et necessitas a paciscente adhibita non est? Nam in hac quoque materia, iustus metus verusque, isque ab homine illatus contrahenti, non a fatali quodam casu, quaeritur. Igitur huc pertinent illa: Vis est et necessitas, ubi velim nolim, succumbendum est. Et: Non est vis, ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed ratio. Et: Non est admovere vim, aliquid cum certa conditione promittere.
Cernitur autem vis maxime in Raptu; quando femina, nolens sive volens, e custodia suorum eripitur, libidinis caussâ. Cum hac etiamsi matrimonium postea ineatur, irritum erit, si rapta aut parentes eius voluerint. Quamquam plerumque hodie poena, quae capitalis iure Iustinianeo constituta est, dirimit, quod male coeperat coniungi. Apud Senecam Patrem Lex exstat: Rapta raptoris mortem, aut in dotatas nuptias optet. Controu. I, 5. III, 23. Exc. VII, 8. Et alia: Raptor nisi suum, et raptae patrem intra trigesimum diem exoraverit, pereat. Controu. II, 11.
Exc. II, 3. Iusta hinc belli causa, adversus eos, qui iudicio non possunt conveniri, plerisque visa: quamquam prudentius aliquando omitti debuerunt bella. vid. quae apud Herodotum habentur lib. 1. pr. Raptum tamen Sabinarum a Romulo factum (quem Augustinus de C. D. II, 17. iniuriam vocat) quomodo excuset Grotius, vide de I. B. II, 2. 21. verba Augustini ista sunt: Nam si inique Sabini facerent negare postulatas, quanto fuit iniquius, raperenon datas? Aliquo enim fortasse iure belli, iniuste negatas, iuste victor auferret. Nullo autem iure Pacis, non datas rapuit, et iniustum bellum cum earum parentibus, inste succensentibus gessit.
Sicut autem recte constitutum est, ut feminae in eligendo matrimonio alienum potius, quam suum arbitrium sequerentur (pudori enim muliebri convenientius hoc fuerit) ita Parentes et Tutores admoneri debent, ne hoc iure suo vel nimis rigide utantur, obtrudendo inconsultis feminis maritos, quod asperum et immite habetur; vel suis utilitatibus, lucris, consiliis, veluti victimas consecrent, miserarum sponsarum nuptias. Raro enim felicia sunt eiusmodi matrimonia: Quamquam in Principum Regumque familiis nihil frequentius. Ibi enim plerumque ratio Status (ut hodie loquuntur) Iunonis et Lucinae auspicia supplet: taedasque nonnumquam lugubres potius quam nuptiales accendit. Vidit saeculum ab hoc proximum, grande exemplum in pace Polonica, quam Sigismundus cum Moscho fecerat, inter alias hac conditione, ut
Catharina filia sua, Sigisinundi Augusti soror, Moscho nuberet. At illa tale aspernata matrimonium, Iohanni Duci Finlandiae, postea Sueciae Regi, collocata est: unde bellum a Moscho Suecis illatum, quod Iohannes III. et Stephanus Polonus debellarunt. Gregor. Tholosan. [Note: anne 1582.] de Rep. XI, 108. ex panegyrivo Erici Faletz. v. omnino Thuan. 1568. lib. 43. p. 526.
[Note: De consensu sponsalitio] Multo magis hoc accidit in consensu sponsalitio, ubi plus fibi parentes, quam in nuptiali permittunt: quamquam revera non proficere debent sponsadia in nuptias, nisi personae iungendae consenserint. Itaque in immaturis impuberum desponsationibus, tempus legitimi consensus exspectandum, ut convalescant. Periculum talium sponsaliorum diligenter ostendit Arnisaeus comment ario politico de iure connubiorum cap. 2. §. 9. et seqq. unde nota Augusti severitas, in hoc negotio, memorata Svertonio Aug. 34. Dioni lib. 54. explicata Lipsio ad 3. Annal. Tac. Ceterum de sponsalibus diligenter egêre, Cypraeus de Spons. et Gerhardus de coniug. Nobis enim non est opus, his immorari, cum ex ipsa de matrimonio tractatione pleraque satis diiudicentur. Potius ergo accedemus ad considerationem [Note: Transitus ad materiam coniugti, sc. personas, quarum spectatur numerus binarius;] Personarum, quae matrimonio coniungi debent ac possunt.
Marem ac feminam, non autem unius sexus personas matrimonio iungi, ex iis, quae ab initio dicta sunt, clarum est. De uno autem mare, deque una femina, hoc capi debet. Iure Divino res clara ex Gen. 1, 24. Matth. 19, 4. I. Cor. 7, 2. ubi duo in earnem unam iuguntur: nec in N. T.
ubi de coniugio sermo est, unquam plurium mentio fit. Nec de iure civili dubitatio superest. Philosophorum quoque praecipui damnarunt [Note: exclusa polygamia.] Polygamiam, id dst, unius viri cum pluribus mulieribus coniugium, nam multorum virorum cum una femina matrimoni exempla, vix invenias in consuetudinem perducta: [Note: de script. Eutop. 20.] nisi quod Aeneas Syluius veterum Lituanorum nobilibus feminis hanc consuetudinem tribuit, quasi licuerit illis matrimonii adiutores suis maritis adsciscere. Hanc barbariem pridem exstinctam, non sunt qui hodie usurpent. Atillam alteram polygamiam, plerisque olim [Note: Tac. Germ. 58.] gentibus, (exceptis Germanis) usitatam, nec hodie omittunt Muhammedistae, et barbarorum [Note: de I. B. et P. II, 5. 3.] multi in Americano orbe. Quare Grotius iuri naturae non adversari hanc polygamiam statuit, scholasticos eâ in re secutus. Sed verius est, corruptae rationi sive depravationi luminis naturalis, illam gentium consuetudinem tribuendam: nisi quis verbo conetur fallere, et ius naturae arctioribus, quam fas est, includere limitibus. Congessit non indiligenter, quae ad hunclocum pertinent, Annisaeus de iure connub. cap. 4. sect. 2. et. 3.
Id tamen, quod Grotium, anteque ipsum alios in hanc lententiam induxit, est Polygamiae Patrum in Veteri Testamento. Hanc dum in oculis habet, repetit Rabbinorum et Bernhardi Ochini argumenta Grotius, ac in N. demum Testamento non ex primaevo iure, sive ex eo, quod simpliciter iustum bonumque esset, sed ex eo, quod melius iustiusque videretur, quaesitam
novae legislationi materiam, quâ Polygamia prohiberetur, asserit: cum debuisset meminisse eius, qnod copiose Isiodorus Pelusiota demonstrat, o(/ti kaino/thta dogma/twn ou)demi/an tw| no/mw| kai\ toi=s2 profh/tais2 o( tou= *qeou= ui(o\s2 e)peis1hgagen. quod Filius Dei nullam omnino novitatem dogmatum legi et prophetis superinduxit. Lib. 1. Epist. 107. De Hebraeorum sententia fuse actum Seldeno in Uxore Hebraica, etde I. N. et G. iuxta disciplinam Hebraeorum, lib. 5. cap. 6. Ardna sane de Patribus V. T. quaestio: in qua explananda, aliqui ad dispensationem divinam, coniectura tamen magis, quam argumentis ducta, confugiunt; [Note: Gerh. V. It. Meisn, in phil. sobr.] alii naevum et peccatum in illa Polygamia agnoscunt, toleratum Deo, non probatum; quae sententia, quia regulam in iudicando ordinariam sequitur, carpi non potest. Nonnulli denique, ut in re scitu decisuque non plane necessaria, malunt se eruditae ignorantiae symbolotueri, Non liquet.
(Dictum de Luthero defenso circa licentiam Polygamiae.)
Sicut autem polygamia nonrationi tantum matrimonii repugnat, sed severis etiam hodie poenis coercetur: (id quod circa pellices quoque et concubinas observatur) ita soluto matrimonio per mortem, aut etiam sententiâ iudicis, quantum ad partem innocentem attinet, iterari matrimonium potest, et ad altera pacta transiri. Habent sane secundae nuptiae suos osores extra et intra Ecclesiam. Apud Germanos veteres nonnullae
[Note: Germ. 19.] civitate,s laudante illud institutum Tacito, non permittebant secundas nuptias: in quibus civitatibus tantum virgines nubebant, et cum spe votoque uxoris semel transigebatur. Sic unum accipiunt maritum (hunccolorem addit Historicus) quo modo unum corpus, unamque vitam, nec ulla cogitatio ultra, nec longior cupiditas, ne tamquam maritum, sed tamquam matrimonium ament. E Patribus Tertulliani liber de monogamia notus est: ne de Hieronymo, secundis nuptiis valde iniquo, aliisque dicam. Hinc Conciliorum aliqui Canones, et Pontificiorum quorundam disputationes durius audent pronuntiare. Nam de Haereticis nonnullis, non est mirum. sed clara sunt loca iuris divini Rom. 752, 1. Cor. 7, 9. et 39. 1. Tim. 5, 14. addantur Deut. 25. 5. Ezeih. 44, 22. Matth. 22, 29. Ioh. 4, 18.
[Note: Conditio et qualitas respectu corporis et aetatis;] Definit autem partim naturalis ratio, partim Lex, qui mares quibus feminis iungi possint. Si enim nativitas, aut infortunium inhabiles fecit ad consuetudinem coniugalem, suam solitudinem ferant oportet, neque nuptias affectent, aut affectare sinantur. Aetas quoque iusta requiritur, quam pubertate; pubertatem autem in puellis anno aetatis 12. in maribus 14. definit ius Iustinianeum, multis non probantibus. (v. Arnisaeus de iure connub. cap. 2. sect. 3.) Merito certe male audiunt nuptiae adolescentiorum, sive ipsos coniuges spectemus, sive Reip. utilitatem, cui societas coniugalis inseruire debet. Digna est quae legatur Platonis dissertatio lib. IV. de LL. et lib. VI. ubi mares ab anno aetatis 25. aut 30. usque
ad 35. matrimoniis contrahendis destinat. Neque [Note: Pol VII, 16.] iuniorum nuptiis favet Aristoteles, qui annum idoneae aetatis adsignat feminis 18. Viris 37. quasi tempus pleni vigoris in utroque sexu: eaque de re leges ferri vult; ut et de vitandis matrimoniis nimium inaequalibus ratione aetatis. e. g. si vetulae iuvenibus, aut decrepiti senes puellis iungantur. quae, ut prohiberi hodie semper nequeunt, ita dissuadentur semper a prudentibus, ipsoque eventu illaetabili [Note: )/*erg. II, 69. etc.] coatrguunutr. Hesiodus virum, cum uxorem ducturus est, neque multum infra neque multum supra triginta annos vult processisse. feminae autem quin to demum post initium pubertatis anno, permittit nubere: ratione usus, utapparet, qua Plato et Aristoteles. Cur in Hispania defecerit copia hominum, inter alias causas, immaturitatem nuptiarum Historici memorant. (vid. Mernla in Hispan.) ne dicam de aliis calamitatibus, quibus proiectissimum ad libidinem populum Deus publice ultus est.
[Note: resp: status.] Quae statum spectant personarum, in causis matrimonii, fere iuris civilis inventa sunt, e.g. de seruis et liberis, de peregrinis, de Senatoribus, de tutoribus et curatoribus. Iure enim divino et naturali, nihil prohibet (seruitute praesertim inter Christianos sublata) diversae conditionis personas iungi. Quin ipsum ius civile laxavit libertatem, cum nobiblibus permisit ignobiles uxores ducere, citra praeiudicium liberorum ex tali coniugio natorum, tum in aliis honoribus, tum in feudis (nisi tamen pacto speciali aliter
convenerit) sicut post alios docent Sinolt. Schutz in Colleg. I. P. part. 1. disp. 9. th. 2. et 8. et Theodorus Reinking. deregim. saec. et eccl. lib. 1. classe 5. cap. 11. §. 23. et 24. Cur autem diversa sit ratio nobilis feminae ignobili viro nubentis, eaque ratione nobilitatem amittentis, exiuris in coniugio communicatione, eiusque forma seu ordine, oriri patet; sicut post dicetur. Iure Canonico Clericis seu Ecclesiasticis personis interdicitur matrimonio; qui error satis est a nostris refutatus. Exstat etiam integer commentarius G. Calixti de Coniugio Clericorum.
[Note: resp. religionis.] Quantum ad diversam religionem attinet, Theologi nostri aegre, et paucis casibus, permittunt, tale matrimonium contrahi; sed contractum non dirimunt. Pontificii etiam contracta matrimonia rescindunt. contra quos disputantem, cautelasque in hoc negotio definientem videre est Gerhardum de coni. §. 387. et seqq.
[Note: resp. propinquitatis, exceptis primis inter Adami liberos.] Maxima consideratio est ratione propinquitatis, id est cognationis affinitatisque. Non quidem hie cognatio spiritualis inter susceptorem e. g. et personam e baptismo susceptam, eiusque parentes et susceptoris filios, sicut Pontificii statuunt, impedimentum creare matrimonio poetest (v. Gerb. de cont. § 365. et 374. ubi etiam de legali agnatione per adoptionem disputat) sed consanguinitas et adfinitas attenditur. ubi, quantum attinet ad ius divinum, sedes huius materiae habetur Levit. XVIII. Quae autem habentur ibi definitiones de gradibus prohibitis, etiam sunt iuris naturalis,
quod Theologi, et res ipsa, satis oftendunt. Hebraeorum hae de re sententiam nemo accuratius exsequitur Seldeno de I. N. et G. libro V. Quae a Grotio (de I. B. II, 5, 12.) et aliis, ab animantibus brutis petuntur declarationes, et imagines sive invitamenta naturalis iuris, idem [Note: I, 5.] Seldenus erudite impugnat. Graduum supput atio alia est iure Canonico (quam plerumque hodie Consistoria sequuntur, licet auctoritatem et propostita aulae Papalis interim dedignentur. v. Gerh §. 253.) alia iure civili, cuius regulas multi tradunt, summatim etiam Dn. Biccius in Aur. Sect. 1. §. 15. et seqq. Fit etiam, ut ius civile, seu provinciale aliquibus in locis peculiariter prohibeat gradum non prohibitum de cetero. De qualibus quaestionibus, totiusque argumenti nodis, videantur, qui in hanc curam proprie ingenium intenderunt.
[Note: Forma coniugalis soeietatis;] Nobis enim ad ipsa coniunctionis illius legitimae et indissolubilis iura, vimque matrimonii praecipuam progrediendum est. Arctissima est haec et indissolubilis societas; cum colligatione mutua ac perpetua, ad benevolentiam et amorem, ad omnium rerum communicationem; non sine ordine tamen: quem Deus instituit, natura amat, virtus perficit.
[Note: ex qua oritur imperium maris in uxorem.] Praestantior est maris natura. itaque ei imperium datum est in uxorem omni iure: sed imperium civile, non herile aut tyrannicum. Agnovit ipse Aristoteles, barbarum esse, si nihil [Note: Civile scilicet] discriminis constituatur, inter servum et uxorem. Civilitas huius imperii, non excludit honorem, ab Apostolo quoque
commendatum (1. Petr. 3, 7.) honorem, qualem amor et moderatio gignit; honorem, quem uxoris obsequia quodammodo merentur. Uxori enim sufficit obsequii gloria; ex mente Panegyristae (Plin. Paneg. 83.) imo ex mente Apostoli (1. Petr. 3, 1.) Non tamen impedit hoc obsequium, quo minus in partem consiliorum vocetur de re familiari. an etiam in publicae rei conscientiam [Note: Dio 56. adde Limn. I. P. 2. 14, 4. et seqq. Arnis. de iure onnul cap. 7. sect. 4.] admittenda uxor a Principe? Fecit non inutiliter Augustus sagacissimam uxorem nactus: sed ea re invidiam sibi, invidiam Liviae sae creavit. Uxor privatum nomen est. Miseri sunt, qui disquirunt an uxorem verberare liceat? miseri, inquam, si causam habent disquirendi. Ridiculi ex diverso, qui eo delapsi sunt, ut inquirent, an maritus etiam ad hoc teneatur, ut uxorem vocet Dominam (vid. [Note: adde Bodin de rep. 1, 3.] Limn. de I. P. 4, 6, 65.) quod tituli blandimentum ab amatoribus natum, recte notat Simplicius ad Epictetum Neque abnuerim catoniana severitate alicubi opus esse, ut in sua quisque matrefamilias ius et maiest atem viri retineat, sicut [Note: XXXIV. 2.] apud Livium in suadenda lege Oppia disseritur. Ceterum imperio in uxorem non~ intercedit parentum auctoritas. (v. arnis. et Bodin. de Rep. 1, 3.) Quin etiam in vota uxoris extendebatur, et iuramenta Num. 30, 7. et seqq. (v. Grot. [Note: et repressa nimia potestate.] de I. B. 2, 13, 20.) Lex Romilia etiam vitae necisque potestate manum mariti armavit in uxorem ap. Dionys. Halic. II. praesertim in causa adulterii (v. Senecam Patrem Controu. 4, 24. Exc. 9, 1.) id quod Romanis commune cum Graecis fuit. de Gallis Caesar lib. 6. de bello Gall. c. 19. Viri
in uxores, sicut in liberos, vitae necisque potestatem habent. De Longobardis idem ex Baldo, Bodinus refert. sed haec severitas merito est a Christianis legislatoribus repressa: ut et divortiorum et repudiorum licentia.
[Note: ac divor tiotrum licentia.] Licebat apud Athenienses uxorem repudiare, si causa iudicibus probata esset: veteres Romani nullam causam adferebant in repudianda uxore quae displicuerat: (quam licentiam reductam vellet Bodinus de Rep. 1, 3.) sed restricta est facultas repudiorum, etiam ante postremam legislatorum moderationem. Hinc est apud Quintilianum (instit. orat. VII, 4.) actio iniusti repudii, sub qua lege, controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, et defendentis accusatio. Apud Hebraeos quoque magna temerariorum divortiorum [Note: de I. B. II.] licentia: quorum sententiam sequitur Grotius, et cum Rabbinis putat Lege Mosaica id concessum fuisse. additque in N. T. demum, nova Christi lege inhibitionem factam. sed quam male id sequatur, ex disputatione Christi cum Pharisaeis, et praesertim ex loco Mosaico Deut. 24, v. 1. et seqq. erudite et accurate ostendit Buxtorffius in dissert. de Sponsalibus et divortiis, part. 2. p. 107. et seqq. confert Malach. 2, 16. locum itidem Buxtorffio explicatum. Sedes huius quaestionis in S. literis est Matth. 5. et 19. item 1. Cor. 7, 10. er seqq. vib videndi Theologi commentatores, quorum plerique statuunt, divortii unicam causam iure divino constitui, adulterium: si quaeratur scilicet de divortio a parte innocente iusta ex causa faciendo, non
de desertione seu divortio a parte nocente temerarie et iniuste facto, de quo pronuntiat Apostolus; neque etiam de separatione eorum, inter quos numquam fuit verum et ratum matrimonium. Disputant etiam, an magistratui oivili liceat alias causas addere? quod negat Gerhardus de coniug. §. 605. et seqq. et e Politicis Arnisaeusde iur. connub. cap. 6. sect. 10. modum etiam divortiorum apud certum iudicem e. g. civiles magistratus et ecclesiasticas personas, faciendorum describunt. Longe ab hac quaestione factorum licentia sequestranda est. Exstat in formulis Marculfi Monachilib. 2. c. 30. libellus repudii: ex quo intelligitur illo tempore, id est, saeculo post C. N. VII. per Gallias inter ipso Christianos in vus fuisse, consensu coniugum facta divortia, quod, cum olim licuisset: L. si constante. 9. Cod. derepuiis, atque etiam bona gratia matrimonium dissolui potuisse tradat Hermogenianus in l. 62. D. de donat. inter vir. et uxor. tamen, id evangelio adversum, conciliorum decretis reprobatum, et a Iustiniano quoque Nou. 117. Hieronymus Bignonius annotat. Quamquam, inquam, hoc factum sit, invaluerat tamen antiqua licentia, sicut formula Marculfi ostendit. Confer alium libellum repudii, in Formulis veteribus secundum legem Romanam, in eodem opere. In eo etiam saepe peccatum est, quod matrimonia ob praetextum aut suspicionem adulterii soluta sunt: praesertim apud Principes. Licet enim verissimum sit, si recte accommodetur [Note: Paneg. 83. ]illud Plinii, quod multis illustribus dedecori
fuit, aut inconsultius uxor assumpta, aut retenta patientius: in tanti tamen momenti negotio nihil ex suspicione statuendum. cuius reum agit historia Carolum III. cogn. Crassum, qui Richardam seu Richardim uxorem repudiavit. (v. Reginon. lib. 2. ad A. 887. et fragmentum Anonymi quod Alberti Argentinensis Chronico praefixum est.) Magnam ex diverso infamiam subiere, ex turpi patientia Claudius, qui Messallinam; et Antoninus, qui Faustinam, adulteras non dubias pertulere. Tyrannicum et sceleratum Neronis cum Octavia divortium, variis criminibus in innoxiam structum; neque aliam ob causam, quam ut pellicis Poppaeae amore Princeps potiretur, patratum. vide Tacitum 14. A. 60. et seqq. et confer factum Lotharii Regis, uxorem Thietbergam seu Thiebirgam, ut Waldradam pellicem sibi matrimonio iungeret, repudiantis, apud Othonem Frising. lib. 6. cap. 3. quo loco praeteriri non debet Pontificum quorundam Romanorum impudentia: qui, sicut alias divortia, etiam ex iusta, id est, adulterii causa licita esse negarunt; ita, dispensationibus, quas vocant, Apostolicis, etiam iniqua et temeraria probarunt. si quaeras quo consilio? respondendum est: eodem, quo incestas et inutiles nuptias interdum concesserunt. nempe, ut dominationis suae infinitam libertatem, quando iure non poterant, seruiendo potentium cupiditatibus, sancirent atque stabilirent.
[Note: Fides coniugalis.] Quod autem de unica legitimi divortii causa, adulterio scilicet, dictum est, revocare
nobis in mentem debet sanctitatem fidei coniugalis a neutro coniugum violandam: tum adulterii turpitudinem, severis apud plerasque gentes poenis damnatam: adeo ut maritus (imo et alius) adulterum aut adulteram, aut utrumque impune poslet occidere. Nota Lex ap. Senecam controu 1, 4. Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpusinterficiat, sine fraude sit. Et altera: Liceat adulterium in matre et silio vindicare. Hodie in Germania multis in locis poena adulterii est capitalis: suadentque Theologi, ut in omnibus rebusp. id obseruetur. Ceterum de re tota videatur Arnisaeus de iur. connub. cap. 5 sect. 8.
[Note: mutua in corpus potestas.] Mutua in corpus potestas, inter coniuges, disertis scripturae verbis sancitur 1. Cor. 7, 3. et 4. et 5. observatis scilicet regulis temperantiae bonique moris, quas non Lex Divina modo praescribit, sed philosophia sanior diligenter inculcat. Quod Canonistae, nuptiarum sive necessitudinis nuptialis vix ulllam rationem habent, nisi corporum mutua coniunctio accesserit, idque multarum gentium moribus [Note: de Rep. I, 3.] probatum dicit Bodinus; ad quosdam effectus consuetudine aut instituto civili accommodatum intelligi debet. vim autem ipsam matrimonii, animorum mutua obligatio explere potest. ut ad usum potius matrimonii [Note: Communicatio rerum externarum s. communitas omnium rerum.] copula coniugalis pertineat.
Nascitur porro ex hoc tam arcto vinculo, consortiumrerum secundarum adversarumque (Tac. 3. A. 34, 8.) Assumitur enim coniunx prosperis dubiisque [Note: Tac. 12. A. 515.] socia. Id quod iure divino ac naturali, ex
superioribus ultro sequitur. Iure civili aequissimum esse Bodinus ait, ut uxor conditionem, patriam, familiam, domicilium, originem denique mariti sequatur. Ac de facultatibus quidem et bonis, praeter ea, quae iure Romano constituta sunt, quod feminis non sine ratione favet, aliqua etiam speciali civitatum ac locorum lege sanciri, satis constat. Occasione honorum et dignitatum, quas a maritis participant feminae, disputatum est, an etiam Augusta, cui Imperator dicitur tribuisse omnia privilegia, quae ipse habet, fuerit legibus soluta? Negantium sententiam, tum expressa iuris auctoritas, tum rationes validae tuentur. (vid. Sinolt. Schutz. Colleg. I. P. volum. 1. disp. 3. th. 32. Limnae. I. P. 2, 14.) Non favet affirmanti sententiae locus Taciti 2. A. 34, 3. Adde Iac. Gothofr, in Oratione, cui titulus, Ulpianus, Clapmar. Arcan. 1, 12.
[Note: Finis matrimonii duplex: sobolis procreatio,] Propeandum est ad finem matrimonii; qui ex ipsa rerum natura duplex: sobolis proereatio, et mutuum auxilium. Ex ipsa matrimonii institutione et natura haec dixi repetenda esse. Licetenim vitatio scortationis tertius finis accesserit, id tamen ad naturam corruptam pertinere, qualis post lapsum Protoplastorum est, satis intelligitur: neque convenerit, nude hunc spectari, sine iis, quos praediximus.
Procreatio liberorum, seruit reip. in qua id spectandum est, ut semper suc crescant cives, qui Deo, in Ecclesia; Patriae, in publicis muneribus, ac oneribus, sibi mutuo in convicutu, [Note: et mutuum auxilium.] amicitia, necessitatibus operam dent.
Mutuum auxilium in matrimonio late patet.
uxori Principis omnem rei domesticae curam [Note: 12. A. 5, 4.] tribuit ille apud Tacitum: Gravissimos Principis labores, quis orbem terraecapessas, egere adminiculis, ut domestica cura vacuus, in commune consulat. Mox nominatim intimas uxori cogitationes, et pravos liberos tradi asserit. Sed nimirum mariti hoc opus esse debet, qui itaimbuit, ita instituit; ut de Principe itidem Romano, aequalis Taciti [Note: Paneg. 83.] Plinius observat. Non erit certe, ut bona uxor, otio acdelitiis, labores mariti onerare potius, quam sublevare velit. Sed nec marito decorum erit, si asperitate nimia, seruilem in modeum, sexum et valetudienem uxoris gravare sustineat. Antiqui, neque civilis moris est, quod bellorum quoque operibus et oneribus non liberabatur imbellis sexus apud Germanos veteres. Tac. Germ. 7 et 8. ubi Cl. Berneggeri quaestiones vid. Ita Zavecum in Libya feminae, viris e curru proeliantibus, aurigarum officia praestabant apud Herodotum in Melpomene c. 193. Absurda quoque ap. eundem (in Euterpe c. 35.) Aegyptiorum consuetudo refertur, qui feminis virilia, viris muliebria munia partiebantur. Apud Attigovautanos in Nova Francia Americae, feminarum iniquissima conditio est: nam non tantum agros colunt, et ligna congerunt, et messem cogunt, omniaque domestica munia obeunt; verum etiam maritos ad bellum egredientes comitantur et necessaria omnia mularum instar baiulant. 10. Laet. desc. Ind. Occid. 2, 13. Idem sit apud Cannanes in Perunia ap. Laet. lib. 10. c. 10.
[Note: Repungnant matrimonio commu nio Platonica uxorum et liberorum;] Plane autem evertunt rationem legitimi matrimonii 1. Communio Platonica uxorum et liberorum. 2. caelibatus impurus et callidus.
De Platonica illa confusione verius, quam communione, actum Aristoteli (2. Pol. 1, et 2.) atque exinde certatim obiectus error Platoni â Theologis ac Philosophis veteribus. Neque defuerunt aliqui, qui Platonem excusatum irent. horum duo potissima argumenta annotavit Petrus Gassendus in philos. moral. pag. 1463. et 1464. scilicet quod Plato ipse (lib. de rep. 5.) fateatur, talem remp. fingi potius quam dari; deinde, quod (lib. 4. 6. 7. de ll.) ferat bonas leges de matrimonio, iuree dotium, divortio, educatione liberorum etc. sublata penitus illa communione Unde nonnemo existimat, Platonem voluisse uxores et liberos communes, non confusione libidinis, sed caritate. Nos, in medium relinquentes illam quaestionem, hoc putamus ab initio definiri oportere, quid de illo Socratio Platonis zntntikw=| seu ratione disquirendi (de qua multa per hypothesin adferuntur neque explicantur) sentiendum sit.
[Note: Caelibatus.] Caelibatus, qui ab hominibus dono continentiae praeditis, liberâ voluntate colitur, neque matrimonio, neque S. literis adversatur: quamquam hyperbolicis laudibus in contemptum coniugii non sit evehendus, quod Hieronymo et Ambrosio familiare. quibus Augustini moderatio opponenda. Pontificii enim inconulte arrepta illa elogia, in tyrannidem verterunt.
Impure autem et callide agunt, qui, molestias matrimonii subterfugientes, interim vagis libidinibus operantur: ideoque severam coercitionem poenamque merentur. Augusti in hac re diliges cura (ap. Tacit. 3. A. 35.) et oratio in caelibes gravissima (Dion. 56. non longe a princ.) nde peti suadeam, quae huc pertinent.
Alterius et specialisoris quaestionis est, quod Epicurus (apud Diog. Leart.) ait: sapientem (studio scilicet intentius philosophandi incensum) non ducturum uxorem, non gener aturum liberos, nisi circumstantia quapiam exigente. de quo vid. Gassend. Phil moral. p. 1204. et seq. Transtulit Heinsius hancquaestionem â seriis ad iocos, in Epistola faceta ad Primerium, an et qualis erudito sit ducenda uxor?
[Note: Summapru dentiae coningalis.] Summa prudentiae circa hoc negotium universe subici debet. Cum matrimonium ex eo genere rerum sit, quibus bene aut male, feliciter aut secus uti homo potest, Deux ante omnia exorandus est, ut auspicium et tesseram prosperi eventus suo numine largiatut: cum praesertim humana sollertia non possint omnia satis provideri, caveri, deliberari. Deinde, nihil temere, aut impetu agendum est. prima honestatis in eligendavitae socia, ac virtutis ratio habeatur; ne divitiae, forma, nobilitas, [Note: Tac. Agr. 6, 1.] (quae in lucro sunt, si accedant) noxia sint, si non recte neque ordine affectentur. Hanc eligendi prudentiam exci pit amor sanctus, stabilis, serius, mutuum amorem mereri dignus et potens. Hic facibus
nuptialibus lumen et decus sufficit: hunc fovente aluntque Gratiae humanitatis atque comitatis. quam non tollit, sed temperat gravitas maritalis et auctoritas imperii. Ita sentiet uxor, se non potuisse in virum meliorem atque commodiorem incidere: neque pravo consilio aut affectu ad insolentiam se abduci patietur. amabit, etiam ut maritum: venerabitur, ut rectorem: utroque nomine sibi donatum divinitus, conciliatum bono omine, coniunctum sacratis legibus. Gaudebit a viro doceri, quae grata ipsius ingenio, quaeutilia domui, quae decora sibi. Ita levamentum laboris ab uxore maritus, praesidium suae infirmitatis a marito uxor mutuabitur. Magna et rara laus, quam [Note: Agr. 6. 2.] Tacitus de Agricolae matrimonio annotat: Vixerunt, inquit, mira concordiâ, per mutuam caritatem, et invicem se anteponendo. Fructus ille mutuae caritatis: dum quodam quasi certamine, uterque suam utilitatem alterius utilitati posthabere; alter alterum testimoniis et pignoribus officiorum studet praevenire. uxor suos affectus, ex mariti affecti bus temperabit: ut quasi speculum sit, in quo resplendeant mores mariti. Hilaris erit sine lascivia; verecunda sine morositate; humana et comis sine assentatione Optimus virtutis coniugalis interpres, [Note: 1. Cor 7. 34.] uxoris studium in eo versari scripsit, ut placeat viro; non viris. ita enim placere alter coniux alteri debet, ne displiceat Deo: magis autem placebit Deo, quae religione matrimonii mota, ut uni et suo placeat, vel omnibus [Note: Controu. 2.] cupiet displicere. Matrona, inquit Seneca.
ferat iacentes in terram oculos: adversus officiosum salut atorem inhumana potius, quam inverecunda sit. etiam in necessariam resalut andi vicem multo rubore confusae. Prodeat in tantum ornata, ne immunda sit: optimum probae ornamentum rata, pulchros mores et caritatem. Neque tamen maritus nimis morosus sit in exigendis omnibus omnium virtutum numeris. si fidem et pudorem seruet (quae prima dos est) si familiam curet, in aliis censura rigidiore non [Note: 1. A. 33, 5.] utendum. Voluit hoc Tacitus monere, cum Germanici Caesaris uxorem Agrippinam ita describit: ipsa Agrippina paullo commotior; nisi quod castitate, et mariti amore, quamvis indomitum animum, in bonum vertebat. Recte. quis enim non indulgeat quibusdam in commodis moribus uxoris, si praecipua virtus salva sit? Quotusquisque denique ex maritis, omnes boni moris numeros implet? atqui hoc magis virum decebat: cuius exempla vorem emendareaut depravare solent. Stultum virum, [Note: lib. 1. cap. 8. et seqq.] qualem describit Herodotus Candaulem, nihil attinet erudire. Et quid faciemus eo, qui malam mulierem nactus est? Vaeilli! neque verbum amplius addimus. Hoc unum dixisse sufficiat: essent haud dubie multa matrimonia feliciora, si magis pie, magis prudenter contraherentur et haberentur.
[Note: Annotatio nonnullorum scriptiorum.] Quantum autem ad hanc virtutem et prudentiam coniugalem attinet, egregia sunt, quae antiqui tradiderunt: Plutarchus in praeceptis coniugalibus (nam Aristoteles etiam cum non nominatur, intelligitur. vid. praesertim. 1. oecon.
4.) Stobaeus in locis communibus de Nuptiis et Uxore. Theognis in sententiis. addatur Ioannis Pediasimi po/qos seu desiderium. Poetae quoque Cominici et Tragici, Graeci ac Latini, in hoc argumento diligentes sunt. Inter iuniores, Albertus de Eybe dere uxoria, et Antonius Bonfinius, de pudicitia coniugali, celebrantur.
Totam de coniugio philosophiam tradidere Theologi, ICtorum, Philosophi, ut ab initio dictum est: sed in Pontificiis Canonistae in iure divino interpretando, supplendo, addam, et negligendo, audaciores: Scholastici, nonumquam improbe curiosi, nec sine scandalo; sicut es Sanchzii lib. 9. de matrim. apparet. Ex quibus vitiis, quin aliquid irrepat in eorum libros ICtorum, qui his auctoribus niti consuerunt, nemo negaverit.
Intolerabile est quod convitia, satyrae, calumniae, non in flagitia modo coniugatorum (in libidines, adulteria, luxum, quae non immerito flagellantur) sed in ipsum matrimonium, ac praesertim, in sexum femineum, passim vibrari videas: sicut, ex diverso, non desunt ineptiae otiosorum aut effeminatorum hominum, ordinem naturae impugnantium, virisque mulieres praeferentium. Quae omnia absunt ab animo sobrio, casto, gravi, prudente: qualem negotia matrimonii, ut tractentur utiliter, requirunt.
Nos, praetereos, qui laudati sunt, paucos adiciemus, quorum diligentia in hoc argumento eminet. Praeter Lutheri libr. de matrim. Bidembachius de causis matrimonialibus; Beza de
repudiis et divortiis; Albericus Gentilis, et Tiraquellus de nuptiis egerunt. Nam Theologi commentatores, tum dogmatici seu Theologiae Positivae tractatores, ad loca sollennia S. Scr. et in articulo de coniugio, plurimi nominari possent.
(De IC. comment. consiliis, respons.)
Si quis huius loci seriem studiosius partiri amat, posset seorsum nomoqeoi/as2 seu legislationes veterum recentiumque circa hanc materiam, colligere e. g. capita legis Papiae Poppaeae, quae in ordinem redegit Iac. Gothofredus; et disquisivit Lipsius ad 3. A. Tac. 25. Leg. Iuliam de adulteriis, in quam exstat memorabilis comment arius Barnabae Brissonii [leges enim Platonis 4. et 6. de ll. supra nominatae sunt.]
Possent etiam seorsum annotari varii ritus, in sponsalibus, nuptiis, divortiis adhibiti apud varias gentes. Quo pertinet Brissonii liber de rit. nupt. ne de Rosino et Alexandro Neapolit ano dicam. Exstat etiam disputatio Dn. Dillherri deritu nuptiarum seu myrtus venerea: quae est in tomo I. XXV. Exstant et plurima, in Scriptoribus Antiquit atum, Lectionum, Observationum etc Adde Historias praesertim in matrimoniis Regum Principumque. [qua occasione commendabantur le Theatre a' honneur, et le Ceremonial de France.]
[Note: Exempla ingenio styloque exercen do idonea.] Eorum, qui studia sua numquam otiosa volunt, industria utiliter occupari potest in istius modi fere circa hanc materiam, ingenii stilique exercitationibus.
I. Sit scribendum specimen Legum de societate coniugali, vel sine prooemio ac ratione, vel cum proemio. (de quo discrimine egregius locus est in Platonis 4. de LL. non procul a sine.)
II. Sit suadendum aut dissuadendum matrimonium aliquod, non in thesi (ut cum vidua, cum peregrina, cum diversae religioni addicta) sed, quod utilius est, in hypothesi, matrimonium Ludovici XIII. Gall. R. cum Anna Hispaniarum infante; et invicem Philippi IV. Hispan. R. cum Elizabetha Gall. R. sorore. ubi praesertim Principum Gallorum confoederatorum scriptura et Condaeilibellus, materiam iudicandi, et disserendi suggerit apud Gramond. lib. 1. Hist. Nobiles exstantetiam deliberationes de matrimonio Henrici VII. Angl. R. ap. Fr. Bacon. de Verulamio.
III. Sit gratulandum de sponsalibus aut matrimonio: hic exstat oratio Anonymi ap. Freher. tom. 2. rerum Germ. p. 15. et seqq. quae Alfonso Lusit aniae Regigratulatur de sponsalibus Leonoraefiliae eius cum Friderico III. Caesare. Adde fap. eundem p. 222. et seqq. orationem Ioannis Mayni ad Maximilianum R. Rom in. nuptiis eius.
[Note: Societas paterna,] LIberorum quaerendorum ergo coniugalem societatem contrahi, dictum est. Hinc ergo Parentum et Liberorum altera societas oritur: quam, a digniori persona, pateikn\n seu patriam Aristoteles, inter alia nomina, appellavit. [Note: describitur:] Est autem haec, Societas inaequalis inter parentes et liberos, mutuis officiis et iuribus ad familiae utilit atem et civilem honestatem definita.
[Note: eius tractatio dividitur.] Simplicissima et optima, de hac societate agendi ratio est, si 1. agatur de Parentum officiis, et iure. 2. de liberorum officiis et iure.
[Note: Inter Pare~ntum officia primum generatio;] Primum Parentum officium est, cura in generando adhibita: de qua Plutarchus in praec. coniug. et de lib. educ. Plato de LL. 6. Aristot. 7. Polit. 16. Curiosam nonnullorum circa siderum posuuram superstitionem merito et salse ridet Barclaius Argen. lib. 2. Matris praesertim gravidae, quoad corpus, quoad animum, quoad diaetam, quae sint officia, studiose praecipitur. Aureum est, si paganismi errorem demas, Aristotelis praeceptum loco dicto: Legislatorempraecipere debere, ut feminae, dum sunt gravidae, singulis diebus templa adeant, diisque qui gener ationi praeesse creduntur, sacra faciant. Addit, hoc eo etiam profecturum esse, ut corpus motu vegetetur. Quod nos, ut in secundis et accessoriis ponendum reputantes, ad Deum et matrimonii et
fecunditatis coniugalis auctorem, legem talem referimus: Pontificiorumque quorundam supersitiosa magis, quam pia praecepta, gravidis dari solita, ad paganorum periergi/an relegamus. Eximie alias meretur commendari in cura circa generationem et primam educationem infantum describenda, Scaevolae Sammarthani Paedotrophia.
Ceterum, naturae defectum, quod ad liberos procreandos attinet, supplevit lex civilis, adoptione et arrogatione. vid. Gell. V, 19.
[Note: 2. nutritio; 1. Polit. 7.] Sucedit generationi nutritio. A natura recte hoc deducit Aristoteles: cui proprium est, non generare tantum, sed et victum necessarium praeberegenerato: cum quod superest post generationem, alimentum generato praestet. ut in mulieribus lac: maxime idoneum alimentum. Ut omnino peccent, quae emptis nutricibus potius infantes lactandos tradunt, nisi valetudine adactae hoc faciant. Gravissima est Dissertatio Favorini Philosophi, quâ suasit nobili feminae, ut liberos, quos peperisset, non nutricum adhibit arum, sed suo sibi lacte aleret. apud Gell. XII, 1. Quid apud eundem de cibo somnoque puerorum impuberum [Note: IV, 19.] tradatur, operae pretium est videre. Alimentorum autem nomine quid intelligatur, quousque ea liberis debeantur, tum naturali aestimatione, tum legis latione civili, late tractatum est ab Arnisaeo Relectionis politicae lib. 1. cap. 4 sect. 4. Hinc etiam deducitur hereditas, quam liberi ut sibi debitam exspectant: tum, quae de legitima, disputantur. Sed de hereditate quidem dici poterit, cum de iure
liberorum agetur: exhereditatio autem, quae hac occasione tractari solet, ad potestatem sive ius patrium resernari potest. vide interim Crot. de I. B. II, 4, 4. Nutritioni autem repugnat Expositio infantum. in qua indulgentiores fuerunt e paganis plurimi (vid. Aristot. 7. Polit. 16. et Dionys. Halicar. 2.) legendus omnino Tholosanus de Rep. XVI. 3, 6. et seqq. et XV, 1, 16.
[Note: 3. Institutio]. Tertium Parentum officium, est institutio Liberorum. Quae ab ipsa sermonis recte formandi disciplina inchoatur: eaque continet, quibus mores, studia, artes, vitae sustentationi et honestati, tum societati civili utiles traduntur discunturque. Illa partienda sunt aetatis vicibus, comparanda ordine, gubernanda ingenio educantium ac docentium. Loco exempli, quantum ad domesticam educationem attinet, commendari potest disciplina Romanorum, descripta Fabio Quintiliano, dial. deorat. c. 28. et 29. Anplacet, Bonnaeum adire, dediscentia? Sed, quae in civitate conveniat doceri et disci, itemque de scholis et palaestris, tum de institutione Principum, et similibus, suoloco docebitur. Nuncsatis habebimus, admonuisse Parentes, ut curam educationis serio et constanter suscipiant, nulli operae, nulli sumptui parcentes: si quidem familiae suae honestam successionem, civitatis ac patriae utilitatem (cui non nos modo, sed nostros praestare debemus) praecipue autem auctoritatem Dei, insitis naturae, ac sancitis legum stimulis ad munia Parentum stimulatis, amant atque reverentur. Prudenterse gerant, aliorumque
etiam consilio utantur, ubi suum non satis expediunt, in destinandis liberis ad certum genus vitae: diligenti habita ratione indolis, corporis, aliarumque rerum. Nec male praecipiunt, [Note: Cassend. phil. mor. p. 1457.] qui suadent Parentibus: ut sua cum liberis consilia mature communicent, ut norint, quî res suae sehabeant, aut habiturae sint deinceps; ne si parentem mors praeoccupet, illi rerum suarum ignari supersint, ac impares, non sine damno, negotiis domûs sustinendis relinquantur. Eget tamen haec res cautelâ, ne quid temere, ne quid intempestive fiat, quod in liberorum et domus detrimentum redundet. Non enim amici modo sunt parentes liberorum; sed rectores etiam.
[Note: Iura Parentum Imperium in liberos;] Est enim Parentibus attributum in liberos imperium, ac potestas naturâ, lege divina, lege civili. Utrique, inquam, Parenti; quamquam si contendunt inter se imperia, Pater praefertur; [Note: 1. Polit. 8.] cuius regium imperium Aristoteles nominat. Quomodo haec potestas ex mero iure natureae interpretanda sit, per vices aetatis liberorum, [Note: Grot I. B. II, 5, 7.] aggressus est ostendere Grotius de I. B. II, 5, 2, et seqq. Lege civili non unius gentis, olim etiam in vitam liberorum ius concessum parentibus. Hinc ut passim obvios iuris Iustinianei textus praeteream, illa interrogatio apud M. Sen. Excerpt. Controu. III, 3: Quomodo fieripotest, ut tibi potestas vitae necisque aut in fratrem sit, aut in filium non sit? sed mitigavit illum rigorem dies, et consuetudo humanior, praesertim sub Imperatoribus, qui illam acerbitatem damnarunt; et in pietate, non in atrocit ate
patriam potestatem consistere debere, definiverunt. Iure divino parentibus potestas erat etiam in vota liberorum, quamdiu pars erant domus paternae. Num XX, 4. et seqq. An etiam in vitam? [Note: de Rep. I, 4.] Ita putat Bodinus: ex Deut. XXXI, 18. et seqq. Unde tamen potius contrarium sequitur, nempe praeter coercitionem modicam, Parentibus nil licere in liberos: quin potius a magistratu coercendos capitali supplicio, si meruerunt, non a patre. Exstat etiam temperamentum imperii Patrii memorabile in N. T. Coloss. III, 21. Incautus ergo est Bodinus, cum optat reduci illam antiquam severitatem quarundam gentium: propter impietatem liberorum et ingratum erga Parentes animum: non enim esse metuendum, ne Patres illa potestate abutantur, propter stimulum naturalem amoris, acrem scilicet in Parentum pectoribus. [Note: Tac. I. A. 55.] Sed praeterquam, quod, quae apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud infensos sunt: etiam Reip. rationibus repugnat, si poenarum capitalium potestas aliunde, quam ab imperantibus dependet. Rectius igitur sentient, qui suaserint, auctoritatem Parentum, et oboedientiam liberorum, bonis legibus et subtutela summae potestatis sanciri atque stabiliri.
[Note: Auctoritas Parentum.] Dum de potestate parentum sermo est, satis patet auctoritatem subintelligi: quamquam alias differt a potestate, quod hac legitime soluta, illa perpetua est. Nullum enim est tempus, quo exspirare debeat parentum apud liberos auctoritas. Etiam si filii summo
magistratu praediti sint, imo regno praesint. Nota est Regis Salomonis, maternam auctoritatem multo cultu agnoscentis, historia I. Reg. II, 19. In conspectu matris sedere, nisi ipsa iusserit, ne Reges quidem Persarum solebant; sicut colligas ex sermone Alexandri apud Curtium V, 2, 22.
[Note: Quomodo patria potestas soluatur.] Recte: quantum ad auctoritatem: nam potestas Parentis tollitur magistratu ac publico filii munere: et quodammodo etiam auctoritas, quod ad ipsas publicas functiones attinet: quibus nulla privata nomina possunt [Note: Gid. Dissert. Tauri apud Gell. 2, 2.] aut debent intercedere. Hinc impotentiam matris Liviae, non Tiberius modo, sed Resp. gravabatur apud Tac. I. A. 4, 5. 4. A. 57, 4. 5. A. I, 5. Agrippinam autem Neronis matrem, Principatus muneribus se immiscentem, primo [Note: Tac. A. XIII. 5, 3. A. XIV. I. 5.] arte deludunt interiores aulici. deinde apertius cupiunt infringi potentiam eius, incautius tamen, et parum memores, immanem Neronis animum freno potius, quam calcaribus indigere, ad exuenda matris imperia: quae nefarius homo denique parricidio dissoluit.
(Dictum de Cardani et Clapmarii imprudenti facilitate.)
Ludovicus XIII. exilio matris suam auctoritatem in regno stabilire contendit. vide. Gramondus lib. 2. p. 163. et seqq.
Soluitur et morte, Patria potestas: aliisque modis, de quibus ICti. vid. Dn. Bicc. Aur. sect. 1. th. 26. et 27.
[Note: Abdicatio et ex heredatio.] Iure patrio continebatur olim ius abdicandi liberos. sed abdicationi in desuetudinem
adductae (vide de ea Sen. Controu. I, I. et II, 9.) successit sola exhoaeredatio: quae et ipsa apud antiquos in usu. Cumque exheredatio, genus poenae sit, neque nisi titulo poenali fieri possit, satis clarum est, ex iure civili hodie pendere totum hoc negotium: cum omnis poenarum exigendarum ratio (si de maioribus poenis sermo est) publicae utilitatis causa, ad summam potestatem referatur; illiusque civili constitutione dispensetur. Qui omnes exheredandi causas ad ingratitudinem referunt, figurâ interpretandi potius, quam deriniendi perspicuitate utuntur. (vid. Arnisae. relect. polit. lib. I. cap. 4. sect. 4.) Non occurritautem hodie facile casus, qui lege descriptus non sit: quae parentibus licentiam exheredandi non laxat, sed restringit. Qui ad naturalem aequitatem malunt respicere hic, usurpant illud M. Senecae Controu. II, 9. Et quod iure fit, verum est: et quod sine iure quoque rationem habet, recte fit: sie modo ratio sit idonea, quaeque prudenti viro possit approbari.
Quoniam autem exheredatio privato parentum iure continetur, non abs re dubitatum est, possit ne ad publicas causas porrigi e. g. an filius a patre ita possit exheredari, ne in regnum succedat? vid. Grot. de I. B. II, 7, 25.
(Dictum de ratione Aristotelis 8. Eth. Ult. quae coloris potius, quam veri argumenti nomine censenda est.)
[Note: De Liberorum officiis quorum I. Gratus animus seu studium referendae gratiae.] Sequitur, ut de Liberorum tum officiotum iure agatur. Inter officia Liberorum primum ponitur gratus animus, seu studium referen,
daegratiae. Seneca de benef IV, 19. ad Epicurum: Deum vis videri colere, non aliter quam parentem: grato, ut opinor, animo. Huius gratitudinis inprimis elegans exstat declaratio apud Hieroclem in aurca Pythag. carm. qui ab ipsa natura hoc officium, cum ceteris Philosophis deducens eleganter vocat, ad explendum quod natura imperat officium, pro virili parte amore operamque conferre. *to\n th=s2 fu/s1ews2 a)podido/nai e)/ranon. Interea, quibus par gratianequit referri, Parentum beneficia [Note: Eth. VIII, 1.] Aristoteles ponit. Seneca disputat: an aliquando liberi maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint? 3. de benef 29. et seqq.
(Dictum, quid in utramque partem sentiendum sit.)
Hoc gratiae referendae officio continetur nominatim etiam mutuam alimentorum et sustentationis vicem parentibus exhibere. to\ an)tipelargei=n. Hebraei lege divina id contineri (4to sc. praecepto decalogi) contendebant, ut cibum et potum parenti subministret filius, ut et vestitum: ex eo scilicet, quod patris est seu ex bonis paternis: quidbus si careret, cogendus erat silius, si ipsi bona essent, ut utrumque aleret parentem, in quantum posset: derogavit tamen huic sancto officio, iurique divino respondenti, glossa Pharisaica, in quam invehitur Christus Marc. VII, II. Matth. XV, 5. (vid. Selden. de I. N. VII, 2. [Note: Laert. in Solon.] Dillherridisp. tom 2. disp. 3. q. 5.) Solonis lege, qui non alerent parentes, infamia notati. Neque Romanis deest Lex apud Senecam Controu. I, 1. et 7. it III, 4. Ltberi parentes alant, aut vinciantur. Hierocles pecuniarum promptissimam
suppedit ationem xrnma/twn xorhgi/an w(s2 ma/lista proqumota/thn parentibus deberi asserit.
[Note: 2. Honor.] Alterum in Parentes officium, quo libert obligantur, honore et reverentia constat. Et honoris quidem vocabulo decalogus etiam gratum animum, de quo praecessit, et obsequium, de quo sequetur, comprehendit: sicut et Pythagoreum carmen, honora parentes, tou/ste gonei=s2 ti/ma, eodem sententiarum complexu fecundum est. Ad hunc honorem et reverentiam etiam pertinet timor ille quem Aristoteles liberis tribuit. 1. oecon. ult. Hebraei ita describunt: ut ex reverentia filius non stet in loco patris, seu locumei assuetum stando occuper, nec in loco ei assueto sedeat, ne sententiae eius refragetur, nec eam refutet, nec eum nomine suo appellet sive superstitem sive mortuum, sed ad hunc modum loquatur, Abba seu pater Dominus meus. It. Non dicendum erat ei; Abbatransgrederis verba legis: sed dicendum erat ei, scriptum est in lege sic vel sic, idque perinde ac si ea de re consuleret. (vid. Selden. de I. N. 2, 2.) Bonis auctoribus pietas dicitur hic affectus in parentes: quae etiam vultu laedi potest.
Hinc illa iure civili constituta: ne filius in ius vocare possit parentem sine venia. de quo Arnisaeus relect. polit. lib. 1. cap. 4. sect. 5. §. 29. ne eaedem causae sufficiant ad exheredationem Parentum, quibus exheredantur liberi (Idem §. 9.) Et quae similia praecipiuntur.
[Note: 3. Obsequium.] Tertium filiorum munus in obsequio et oboedientia consistit. Filii (inquit Apostolus Coloss. III, 20.) obedite parentibus per omnia: scilicet avae non repugnant divinae voluntati et iuri atque
honestati. Eximiasunt, quae in hunc Iocum disserunt, Hierocles, Gellius II, 7. Hugo Grotius de I. B. II, 26, 3. et seq.
Cum ergo constet, gratitudinem, reverentiam, oboedientiam summam deberi parentibus; satis intelligitur, quantum in vitiis contrariis turpitudinis sit. Sicutenim officia liberorum ius divinum peculiari et emphatica praemiorum pollicitatione sancivit: Exod. XX, 12. Ephes. VI, 1. et seqq. ita horribilis poena denuntiatur, filiis immorigeris, contumacibus, illusoribus, Prou. XXX, 17. Syrac. III, 11. et 13. tum in exemplo chami Gen. IX, 25. Hinc etiam humanarum severitas legum in delicta liberorum. Apud M. Sen. Excerpt. Contr. IX, 4. Lex: Qui patrempulsaverit, manus ei praecidantur. Romanorum in parricidas severitas nota est, de qua Cicero in oratione pro Sex. Rosc. Amerino, graviter.
[Note: V. et. Tac. 3. Hist. 25 adde Cie. 3. off.] (Dictum quid Bodinus, quid alii statuant, in causa filii adversus patrem perduellem insurgentis. Item: an mater adultera a filio iussu patris licite occidatur?)
[Note: Iura Liberorum.] Inter iura Liberorum est successioin bona parentum, seu hereditas ad quam liberi iure naturae, divino, civili vocantur (nisi delicto exciderint vel suo, vel parentum, ut in crimine maiestatis, vid. Grot. de I. B. II, 21, 13. et 16.) Ius divinum tum alibi tum Gal. IV, 1. II. Cor. XII, 14. proponitur. Iure naturae haecsuccessio liberorum in primore gradu constituitur: quatenus parentes liberis alimenta debent; adeoque praefertur successioni Parentum in bona
liberorum, quae tamen ipsa quoque ex natura fluit: Atque hucpertinet locus, de successionibus ab intestato. (vid. Grot. II, 7, 3. et seqq.) vel autem in successione aequalia debentur aequalibus.
(Dictum de memorabili lege apud Sen. Controu. VI, 3. maior frater dividat patrimonium, minor eligat.)
vel inaequalitas constituitur, tum ratione sexus, tum ratione ordinis nascendi, unde Ius primogeniturae; praesertim in Principathibus, quod quum publicum est, fuse qpud Iuris Publici scriptores tractatur. Grot. 2, 7. Reinhing. lib. 1. class. 4. cap. 17. Sinolt. Schutz. I. P. colleg. tom. 1. disp. 7. th. 10. et seqq. Limnaeus I. P. 4, 8, 112. et seqq.
[Note: V. Grot II, 5. 29 et 2, 8. 18.] Quod ad statum libertatis attinet, partus sequitur conditionem matris iure civili: In aliis autem, quod ad liberos ex nuptiis iure civili iustis procreatos attinet, partus sequitur conditionem patris, inprimis in iuribus civitatis, familiae, item in dignitatibus. (Arnis. relect. polit. lib. 1. cap. 5. sect. 10. §. 4. et seqq. add. Aur. Dn. Bicciisect. 1. th. 6.)
[Note: storgh\mutus inter Parentes et liberos.] Nituntur autem et officia et iura parentum liberorumque, mutuo illo piet atis natur alis affectu, quem natura animis omnium insevit; et cuius quaedam imitamenta in brutis quoque observare licet. Si ferae partus suos diligunt, (inquit Cicero de orator. II, 40.) qua nos in liberos indulgentia esse debemus? Liberi post Patriae caritatem, in qua et parentes sunt, naturali stimulo ad amandos parentes concitantur,
itidem a ciconiis sumpto exemplo: dequo naturae consulti passim. Triclinius ad Sophoclis Electram instanter: pa/ntwn tw=n nomi/mwn kai\ dikai/wn tou=q) e\n krei=tton kai\ me/giston para\ pa/ntwn a)nakhru/ttetai, fronti/da poiei=sqai patro/s2. o(/ qeo\s2 a)podexetai, kai\ eus1ebe\s2 logi/cetai. Inter omnia quae iure et legibus praecipiuniur, optimum maximumque habetur ab omnibus, curam agere Parentis. Quod et Deo gratum est, et pium reputatur. Secundum naturam est, ut nos amemus, ipsi: quidni ergo naturale sit amare eos, qui nos produxerunt seu qui effecerunt, ut nos amare possimus? secundum naturam est, ut quis amantem redamet: quidni ergo amandi sint parentes, quorum maximus in liberos amor est? Hinc deducit Aristoteles (Eth. IX, 2.) et Hierocles (ad Carm. Pyth.) debere liberos pulchrius ducere, si suis parentibus quam si bisimet opitulentur. Fit tamen, ut parentum in liberos amor longe sit ardentior, quam liberorum in parentes. qua de re, obvia passim apud Scriptores mentio: et, supra philosophorum disputationes, efficax experientiae testimonium.
[Note: Vices Parentum qui gerant.] Loquimur hactenus de Parentibus et Liberis proprie sic dictis. quod si Parentes defecerint, ad avum et aviam, id officium, ea necessitudo spectabit, non natura tantum, sed lege. (vid. Grot. I. B. II, 7, 6.) ex regula caritatis; si haec quoque nomina desint, ad proximas cuiusque necessitudines: aut Tutores, quos praesertim in locum parentum subrogat primum quidem ipsa naturalis ratio; deinde sub certa formula ius civile. de qua re ICti agunt.
[Note: Annotatio.] Qui locis communibus dant operam, Stobaeum rursus adeant, et Valer. Max. V, 4. Item Comicos Tragicosque. e. g. in Terentii Adelphis multa Poetae arte Demea et Mitio, Patres diverso plane ingenio, virique sui nominis, ille ut nimium durus, hic ut iusto lenior descrbuntur. apud Senecam, Hippolytus, pii filii, Oedipus, impii; piae matris Andromache, impiae Medes specimen gerit. e Theologis Commentatores hoc egere in crebra loca et exempla S. Scripturae, de officio parentum et liberorum. Scholastici, cum de institia et iure agunt, hunc quoque locum tractant. e ICtis, praeter commentatores et Systematicos, Aerodius de patrio iure scripsit. Berlichius, de iure novercarum. Enenckelius de privilegiis Parentum et liberorum.
[Note: Seruitute opus habet domestica societas:] CEterum ut domus bene atque commode administretur, Servorum opera requiritur. neque enim paterfamilias in omnia sufficit: neque decorum fuerit, aut humanum, uxori omnia seruilia opera imponere. liberorum, propter moras aetatis pualatim adolescentis, tarda ministeria, neque in ampliore domo satis idonea aut sufficientia. Iumentorum quoque adminiculo, quae Servorum loco apud pauperes erant, non possunt omnia geri. Sane quorum tenuis fortuna, et
res accisae sunt, quomodo possunt, non quomodo volunt, sicut necesse, non sicut commodum est, rem domesticam administrant. Sed nobis agendum est de Domestica Societate non pessime constituta.
[Note: Sed quali?] Constat ergo, famulares operas, et servorum adminicula requiri. sed qualis seruitus tum domi optanda, tum in Rep. instituenda sit, in disquisitionem venit.
Aristoteles duo servorum genera facit, et copiose [Note: Distinctiones servorum.] de illis disputat (in Polit. praesertim lib. 1. c. 3. et 4.) Quosdam enim natura servos nasci, quosdam lebe fieri ait.
[Note: para/dozon stocium: omnes sapientes liberos, omnes stultos servos Cicero parad. 5.] De seruitute naturali duo quaeri merentur: 1. an vera sit Aristotelis, et qui eum sequuntur Sententia Philosophorum, dari aliquam seruitutem secundum naturam; an potius ICti audiendi sint, qui seruitutem contra naturam asseruerunt? Post Arnisaeum, qui fuse ista disputat (relect. polit. lib. 1. cap. 3. sect. 3.) vide Dan. Heinsii eruditam ad Richterum ICtum epistolam, orationibus eius subiunctam. 2. an recte statuat Aristoteles, in naturaservos i. e. barbaros licite bellum sumi ex hac ipsa causa, quod tales sint? de quo vid. Grot. de I. B. II, 20, 40. et II, 22, 12. Adam. Contzen. Polit. lib. 10. cap. 8. §. 2.
Lege serui sunt Aristoteli, e. g. qui bello capti, libertatem perdunt, aut venundati a victoribus. Clarius Lege Servos vocabimus, quicumque non respectu naturalis aptitudivis ad seruiendum, sed ex facto humano inftitutoque in seruitutem venerunt; siveipsi se vendiderint, sive ab aliis libertate exuti sint;
quod solet fieri bello, et poena. Quorum nihil, si modus et ratio adhibeatur, plane iniquum est. vid. Grot. de I. B. II, 5. 27. et 32. et lib. 3. cap. 7.
Alii explicant seruitutem vel ut est iuris divini (vid. Sclden. de I. N. lib. 6. cap. 7. et 8.) vel ut est iuris gentium, vel ut est iuris civilis: de quo ICti.
[Note: de Rep. I, 5.] Bodinus quinque genera servorum facit. 1. Servos natos, ex seruis autserva. 2. captos bello, 3. servos poenae. 4. qui se manciparunt aut vendiderunt. 5. qui ab aliis, a latronibus aut piratis venditi bona fide ab emptoribus possidentur. Hi omnes sunt lege Serui, si Aristotelica phrasi loquimur.
[Note: Seruitus veterum abrogata.] Servorum autem miserrima apud veteres conditio erat: insque impunitatis (quod improprie ius dicitur) domino in infinitum concedebatur, cum tamen iustitia interna ius vitae ac necis non posset dominis competere. vid. Grot. de I. B. II, 5. 28. Itaque inspectione curaque magistratuum paulatim mitigatum et ad aequitatem naturalem reductum (de qua iterum Grot. lib. 3. cap. 14.) Sub Christianis Imperatoribus, denique saeculo (ut Bodinus putat) post C. N. tertiodecimo plane evanuit. An ex usu Reip. sit, talem seruitutem vigere, contrarias disputationes operae pretium est videre apud Bodin. 1. derep. 5. et Ad. Contzenium polit. lib. 8. cap. 15. §. 2.
(Dictum hac occasione de Senatusconsulto Silaniano ad loc. Tac. 14. A. 42. et seqq.
[Note: quatenus tamen utiliter hodieque cogno scatur.] Historiam servorum, ad intelligendos Scriptores Veteres, utile fuerit ex Ausonio Popma de operis servorum: et ex Laurentio Pignorio, cuius eximius de seruis commentarius exstat, repetere.
Tum autem, quae Philosophi disputant, de temperamento praesertim iuris herilis, (quod in suorigore acceptum iam olim summa iniuria habebatur) cum pondere et incremento applicationis transferri possunt ad hotliernos servos seu famulos, qui in plerisque communione iuris cum dominis coniunguntur. Quam enim pulchra sunt, quae Seneca praecipit, Epist. 47. lib. 3. de benef. a cap. 17. usque ad 30? Adde quomodo se Augustus erga servos gesserit apud Suet. Aug. 67.
[Note: Simulacra antiquae seruitutis.] Praeter simulacra autem priscae seruitutis, (in asscriptitiis glebae, hominibus propriis, et quos Galli manus mortuas vocant; imperfecte servos dixeris) apud cultiores gentes, et Christianos populos nihil antiquae seruitutis fuperest, ut diximus.
[Note: Societas herilis describitur;] Societas ergo herilis nihil est aliud hodie, quam societ as inaequalis inter dominos et famulos, ad utilit atem praecipue dominorum, pactione operarum et mercedis, constituta.
[Note: et per munia domini ac serui declaratur.] Debet autem dominus seruis 1. alienta et mercedem. 2. defensionem et tutelam. 3. humanitatem et caritatem: Servus domino, 1. fidem. 2. obsequium. 3. reverentiam seu timorem: ita ut obsequio, labores et industria; reverentiae officio, patientia herilis imperii ingeniique, contineantur. quae omnia
iure divino et Sobriae philosophiae placitis, comprehendi, manifestum est.
[Note: Prudentiae herilis summa.] Prudentiae herilis munia sunt: servos bene eligere; iis operas prudenter et pro cuius que facultate, partiri: disciplina nec laxa, nec nimis adstricta eos regere: promissa illis praemia exsoluere; necessitates et incommoda eorum non negligere; adeoque non metu tantum, sed amore herilis imperii illos imbuere.
[Note: Annotatio.] De famulis studiosorum videatur Limnaeus I. P. VIII, 10, 10. De officio famulorum universe scripsit Gilbertus Cognatus et Io. Dinckelius.
Posset haectota materia tractari, conductis quae in antiquitate historica habentur, et politice examinatis, hoc titulo: Helotes. vel: Penestia thessalica. vide multis Arist. 2. polit. 7.
[Note: Domus seu familia quibus rebus contituatur?] DIctum est ante ex Aristotele, Domesticam Societatem seu domum aut familiam constare ex tribus societatibus primis; coniugali, paterna, herili: quibus iam expositis, satis constat, quid sit familia sive domus: ad quam tres minimum personae, et duae societates praecipue, coniugalis et herilis requiruntur. Praeter hominem autem ad constituendam domum etiam res possessa sive possessio requiritur: unde pecoris mentio (quamquam et serui in possessionis parte habiti Antiquis) et cuiusdam quasi domestici instrumenti in illa
ipsa rudi simplicitate, quam describunt Auctores; et a qua ad illam personarum copiam ac varietatem, quam in opulentorum aut Principum domibus observare licet, perventum est. Ut autem integritas domus, suos gradus, sua incrementa habet: ita invenias domos aliquas sine uxore, aliquas sine liberis, aliquas sine seruis famulisque, sine propria possessione nullas: quamvis id iactent monachorum instituta et coenobiorum amplexi. Scilicet una domus magis accedit ad perfectionem domesticae societatis, alia magis inde [Note: Sub uno capite seu patrefamilias.] recedit. Manet interim, quod respectu omnium et personarum et rerum, is qui praeest familiae sit vel Maritus, vel Pater, vel Herus, vel Possessor sive Dominus.
[Note: Cuius prudentia possessoria sum matim notatur:] Cuius (Patrisfamilias) quae sint officia, in superioribus attigimus: nisi quod de prudentia possessoria, atque adeo de iure possessorio seu dominiorerum nihil dictum est. Adici ergo forte debuerint aliqua in gratiam Aristotelis, qui hac occasione (ut supra expressimus) kthtikh\n et xrhmatistikh\n, sive rationem acquirendi possidendique non perfunctorie exsecutus, ostendit: hanc scientiam patrifamilias, qui aut habere possessionem, ac necessaria, aut parare debet, plurimum inseruire; tum quantum attinet ad naturales acquirendi modos (quos limitibus indigentiae et necesstatis metitur) et ad eos qui a natura recedunt, cupiditatique et voluptati ut plurimum seruiunt. Atque hic attigit variae venationis genera (ad quam olim latrocinium et
militia etiam referebatur) piscationem, Aucupium, Agriculturam: itemque Cauponatione, Permutationem (ne hanc quidem unius generis) Mercaturam, Usuram.
Neque sane alienum fuerit, hoc loco: Patremfamilias admoneri, ut provide diligenterque familiae necessaria procuret: ut impensarum modum, redituum modo metiatur: ut omnem rem familiarem ipse norit, suaque cura (de aliena industria numquam satis securus) complectatur: ut non parta tantum tueatur, sed pro re nata, citra avaritiae studium sciat rem familiarem augere. Sed quia haec in ea civilis scientiae parte, quae oeconomica dicitur, amplius tractantur; quamquam Bodinus Aristotelem et Xenophontem hoc nomine reprehendit 1. de rep. 2.] et infra suis locis attingenda erunt, quatenus ratio acquirendi non domui tantum sed etiam reip. inseruit; itaque nunc tantum de Origine Dominii pauca annotabimus.
[Note: Et de origine possessionis sive dominii quaedam annotantur.] H. Grotius (II, 2, 2.) in explananda dominii origine non semel labitur. 1. enim in historia fallitur, quasi ullum unquam tempus fuerit, post lapsum Protoplastorum, quo omnium rerum communio vigeret. 2. neque possibilis est talis communio ex magna simplicitate, et eximia caritate. Nihil enim tale post lapsum cogitari posse, experientia docet. 3. Fallunt ergo exempla de Americae populis, de Essenis, de primis Christianis. Apud quos omnes non defuit dominium et proprietas, sed partim confusa nec bene ordinata dominii
ratio obtinuit: partim imago communionis, non communio (quatenus scilicet proprietas excluditur) observata est. E. g. quam sit absurdus, qui propter ea, qua familiares in una familia communiter participant, nullum esse in familia dominium inferat? de qua re Theologi amplius agunt, cum asceticorum hodiernorum ineptias rident, quando nihil a se possideri, nulla dominii iura aut discrimina observari iactant: id quod nimis facile eis credidit Grotius. Sicut et hypotheses gentilium (ex Tac. 3. A. 26, 1. Virg. Georg. I. etc.) falsas, et ex ignorantia primaevi temporis natas in caute pro veris arripuit.
(De qua re amplius dictum.)
4. Iam quod de antiquorum hominum vita, de cibosponte nato, de antris loco aedium, de nuditate corporum, de vestitu incondito memorat, si de genere humano accipiantur, a)nistorhs1i/a mera est; si de paucis barbaris, et incultis gentibus, qualibus numquam orbis caruit, aut caret, aliena sunt ab argumento quod tractavit: in quo iuris rationem habet aut probationem, non unius alteriusque populi inconditus mos, sed plurium et cultiorum gentium, i. e. recte utentium ratione, instituta consuetudinem faciunt. 5. Denique quod ait, Universalis iuris usum, vice proprietatis fuisse, et, quod quisquesic arripuerit, id ei eripere alterum nisi per iniuriam non potuisse: satis clare proprietatem occupantibus constituit, communionemque omnimodam, et talem, quae proprietatem excludit, nec fuisse, nec esse potuisse, ostendit.
(De nuditate Protoplastorum quam dilute loquatur, dictum.)
Quia enim ex primaevo iure naturae nihil est meum potius quam tuum, ut vulgo concipitur (et vice versa) hinc fieret, ut omnia essent omnium, nihilque ita unius haberetur, quin alius idem praeripere, suo iure scilicet utens, posset: hinc et iniuriae perpetuae et rixae emergerent. Ob eam ergo rem ab initio statim secundum naturam fuit, ut quisque haberet aliquid proprium ac suum, in quod alteri ius non esset. Aliter enim incolumitas socialis vitae [vid. quae contra communionem bonorum Platon. disputat Bodinus 1. derep. 2.] quam natura tuetur, inter continuas lites nulla fuisset. Atque haec origo Dominii, sicut rectae rationi consentanea est, ita historiae sacrae profanaeque, primisque rerum originibus congruit.
(Dictum, quomodo distinctio dominiorum sit Iuris Divini.
[Note: Familia et domus quatenus idem:] Quatenus autem Domus est societas, ex herili et nuptiali potissimum composita (quamquam et patria accdat ad integritatem) sub unius capitis, [Note: Aristot. 1. polit. 1.] quasi regio imperio quottidiani usus caussâ, in stituta, rebusque necessariis sc. ad quottidianum illum usum instructa: non differt familia a domo, sed plane idem significat; sive de maioribus Principum, sive de minoribus privatorum familiis, sermo [Note: Aliter quomodo familia usurpetur.] sit.
Alia est significatio Familiae, de qua Sextus Pompeius ait: ita vocari privatum hominum [Note: Vid. l. 1 95. §. 1. D. de V. S.] paucorum coetum, qui liberis hominibus
constet, quorum dux et princeps generis Pater vel Mater familiae, vocari consueverit. Sic excluduntur serui et famuli.
Atque ita hodie fere loquimur de Principum familiis, et aliorum, quatenus ex uno stipite progrediuntur. Et quando quidem una vivunt, atque ab uno illo originis Principe reguntur, familia manet arctius sic dicta, et a Genere sive Gente distinguitur. Gens enim eodem Sexto Pompeio auctore, pluribus familiis constat: quando scilicet multitudo hominum ex una stirpe in plures familias propagatur: saepe tamen Familiam pro Gente usurpari videas.
[Note: Pacta illustrium familiarum.] Habent autem illustres familiae quaedam inter se pacta, varia in variis gentibus, circa successiones praesertim: sic pacto confraternitatis, quod vocant, inter illustres quasdam Germaniae familias convenit, ut altera stirpe exstinctâ, ad alteram ditiones illius, et bona perveniant. vid. Limn. I. P. lib. 4. cap. 8. Sinolt Schutz. Colleg. I. P. tom.1. disp. 6. th. 29. universe de pactis illustrium familiarum nobilem tractatum edidit Betsius.
[Note: Pagus ceu colonia domus. Pol. I, 1.] A Domo ita progreditur Aristoteles ad Civitatem, ut Pagum seu Vicum interponat, et ex pluribus familiis componat: hac quoque differentiâ adiecta, quod domus sit koinwni/a ei)s2 pa=s1an h(me/ran s1unesthkui=a societ as quottidianum in usum institut a; Pagus autem (kw/mh) xrh/s1ews2 e(/neken mh\ e)fhme/re usus non quottidiani gratia.
Latini Scriptores pagum modo pro civitate et gente, modo pro regione, item pro parte
regionis, pro viciniâ seu vicinitate accipiunt. Distinguuntur et urbes civitatesque vicatim: sed ibi de urbe constituta, vox exauditur: hic rudimenta civitatis constituendae, per gradus definiuntur.
In Iure Romano Vici non unius generis sunt, sicut ex Codicis Theodosiani constitutionibus de Patrociniis vicorum, et Libanii oratione, de Patrociniis intelligitur. Vel enim ad unum dominum spectabant, e. g. virum illustrem; qui Minores Vici possunt appellari; si cum iis comparentur, qui plurium dominorum erant, Vici Maiores, qui et Metrocomia docuntur; Vici Principes, Vici publici. (vid. Iacob. Gothofr. ad orat. Liban. notae.)
[Note: Transitus ad Civitatem.] PErvenimus iam a primis illis societatibus, unde domus construebatur, per coloniam domus, ad Civitatem, quam prius intendit [Note: Pol. I, 2.] natura, secundum Aristotelem, licet posterius producat; sicut totum natura prius censetur suis partibus, licet non nisi partibus constitutis totum conficiatur.
[Note: Eius vocabulum:] Et Civitatis quidem vocabulo varia utuntur. Potissimum tamen, vel totam gentem seu populum, civili scilicet vinculo seu iuris communione cohaerentem notat (sicut dicimus civitas Heluetiorum etc.) vel urbis certae spatio comprehensam civium multitudinem: vel ius civitatis: vel denique iure civitatis
unius seu Reip. unius freuntes, citra respectum loci aut domicilii, aut nationis.
[Note: Descriptio ap. veteres varia.] Cicero notanter: omnis populus, qui est coetus talis multitudinis; qualem exposui, civitas est: et [Note: De Rep. I.] omnis civitas, quae est constitutio populi, res publ. Qualem autem multitudinem intelligat, alibi [Note: de Rep. III.] exposuit: Populus est non omnis coetus multitudinis, sed coetus iuris consensu, et utilit atis communione sociatus. Praecesserat autem: Res publ. est res populi, populus autem etc. Congruit locus alter [Note: cap. 3.] in Somnio Scipionis: Concilia, coetusque hominum iure sociati, quae civitates appellantur. Hanc societatem seu concordiam iuris et utilitatis vinculo [Note: de Ciu. Dei I, 15.] colligatam intellexit Augustinus, cum aliud civitatem non esse ait, quam concordem hominum multitudinem. Et lib. 15. cap. 8. Civit as nihil aliud est, quam hominum multitudo, aliquo societatis vinculo colligata. Haec est, inquam, illa concordia, quam Cicero, harmoniae vocabulo interpretatur. In Platonicis definitionibus, po/lis2 seu civitas describitur o)/ikhtis2 plh/qous2 an)qrw/pwn koinoi=s2 do\gmas1i xrwme/nwn habitatio multitudinis hominum communi iureseu communibus decretis utentium: sive plh=qos an)qrw/pwn u(po\ no/mon to\n a)uto\n o)/ntwn multitudo hominum, qui sub una lege sunt. politei/a autem seu Res publica describitur koinwni/a plh/qous2 an)qrw/pwn, a)uta/rkhs2 pro\s2 eudaimoni/an communio multitudinis hominum, sibi sufficiens ad felicit atem: seu koinwni/a plh/qous2 e)/nnomos communio seu societas multitudinis leg descripta.
[Note: Ad descriptiones illas annotatio.] Ita ferê veteres plerique, modo, ut apparet, concisius et simplicius, modo plenius de
civitate et Rep. loquuntur. Quorum descriptiones, scholasticis contentionibus vellicandas, non putamus: propter legem disciplinae politicae ab initio a nobis commendatam. adde loc. Gell. I, 25.
Patetautem ex his, distingui quidem Civitatem et Remp. po/lin et politei/an, ut civitas ipsum coetum iuris fruendi causa sociatum, res publ. illius coetus odinem legibus descriptum, notet: quae in scholis materiae et formae, vocabelis distinguuntur. Illud interim certum manet, vix unquam de civitate sermonem suscipi, quin de roto cogitetur, neque de populo tantum, sed populi civili constitutione simul agatur. Consideretur ipsius Aristotelis exemplum, qui civem, ut mox dicetur, magistratus et iudiciorum participatione, descripsit: id est, nominibus Rei publ. debitis. Quae res satis ostendit, non satis prudenter civilia praecepta tractare, qui in examinandis aliorum descriptioonibus, ita versantur, ut tandem non possint non incidere in id, quod in aliis reprehendunt.
[Note: Aristo relicae descriptiones Oecon I, 1.] Ceterum non abludit a dictis, Aristoteles: cui civitas modo definitur o)ikiw=n plh=qos kai\ xw/ras2 kai\ kthma/twn a)/utarkes2 pro\s2 to\ euch=|n familiarum seu domuum tum regionis et possessionum seu opum [Note: Pol. l. 2.] copia per se sufficiens ad bene vivendum. modo h( e)k pleio/nwn kwmw=n koinwni/a te/leios, h)/dh pa/s1hs2 e)/xous1a pe/ras2 th=s2 a)utarkei/as2, w(s2 e)/pos ei)pei=n: ginome/nh me/n ou)=n tou= ch=|n e(/neken, ou)=s1a de\ tou= e)=u ch=|n. communitas epluribus vicis perfecta, quae iam ad culmen abundantiae rerum necessariarum evecta, se ipsâ
contenta esse potest: instituta quidem vivendi causa, [Note: Pol. III. 1.] sed exsistens tamen bene vivendi ergo. modo, politw=n plh=qos i(nako\n pro\s2 a)uta/rkeian cwh=s2, w(s2 a(plw=s2 ei)pei=n. Civium multitudo, cui ad necessarios vitae usus nihil desit, summatim loquendo. conferenda est duplex descriptio civitatis lib. 7. polit. 8.
(Dictum cur plures ex Aristotele descriptiones allatae.)
[Note: Causae efficientes civitatem.] De origine autem civit atis seu civilis societatis, capite primo, satis actum est. A natura enim, adeoque a Deo principia rei inter homines pulcherrimae deduximus. Quod, sicut Theologia abunde interpretatur, ita ne gentilis quidem Philosophia dubitavit. Celebris est locus Cic. in Somnio Scipionis cap. 3. Nihil est illi Principi Deo, qui omnem hunc mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius, quam concilia coetuque hominum, iure sociati, quae civitates appellantur. Adde Contzen. 1. polit. 5. et seqq.
Ut vero consociatio ista composite feliciterque fiat, Politici opus est, sive Oratorem, sive Legislatorem, sive Philosophum et Sapientem, quae nomina Auctores huic negotio subinde accommodant, appellare libeat. Politicae prudentiae esse, non tantum bene administrare civitatem, sed bene constituere, Oecon. lib. 1. c. 1. Aristoteles dixit: et lib. 3. polit. c. 1. tou= de\ politikou= kai\ tou= nomoqe/tou pa/s1an o(rw=men th\n paragmatei/an ou)=s1an peri\ po/lin. Omnem operam Politici et Legislatoris videmus circa civitatem occupari. sc. non minus constituendam, quam constitutam. Apud Cic. I. de oratore 19. cum Menedemus diceret, esse
quandam prudentiam quae versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum et regendarum rerum public arum: Carne ades omnes partes illius ipsim prudentiae petendas esse a philosophia docebat: neque ea quae staturerentur in rep. de diis immort alibus, de disciplina iuventutis, de iustitia, de patientia, de temperantia, de modo rerum omnium, ceteraque sine quibus civitates aut esse, aut bene moratae esse non possent, alibi inveniri. scilicet, tamquam in propria sede. Inter Heroica opera, et beneficia, quorum usus in genus humanum redundat, civitats constitutae passim memorantur.
[Note: Materia Civitatis, Cives;] Constat autem Civitas ex Civibus, de quorum descriptione Aristoteles prolixe disputat 3. pol. 1. et 2. Neque tamen ita defungitur hoc officio, ut nihil difficultatis relinquat. Illud [Note: quorum definitio indagatur;] certum est Civem definiendum esse communione iuris, quocivitas utitur. Illud ius non beneficia tantum, sed et onera comprehendit: quae utilitatis nomen et rationem induunt, quando ad societatis civilis seu consociationis finem referuntur: Porro, neque hoc neque illud genus iuris, quod civem facit, cogitari aut intelligi potest, citra respectum legis, quae civitatem describit ac continet. sicut in corporehumano, nullum membrum, vel officium vel beneficium in toto sibi assignatum obire acadipisci potest, nisi animâ et spiritu efficiatur, ut sit quod esse debet. Itaque licet Subditus a Cive distingui possit (vid. Arnis. relect. polit. lib. 1. cap. 5. sect. 5. §. 4.) non insectandi tamen sunt, qui in definiendo cive, legis ac imperii mentionem faciunt, adeoque ordinis
illius, qui civitatis corpori pro anima est. non enim statim sequitur, toties variandam descriptionem civis, quoties forma civitatis variatur. Quamquam id, ad mentem Aristotelis nihil esset absurdum. Qui, certe Civem, et ipse fatetur, non alium, quam popularis reip. definivit, participatione magistratuum et iudiciorum: adeoque exemplum potius civis, si dicendum quod res est, quam definitionem posuit. Fuit enim aliquid adferendum, quo omnes omnino cives definirentur: quod non post esse aliud, quam participatio iuris in ea civitate, cuius civis est aliquis: sive illapopulari, sive regali, sive alio imperio contineatur: iuxta cuiusque civitatis descriptionem et formulam seu legem, quâ constituitur, quâque civibus sua iura definiuntur.
[Note: Varietas ostenditur.] Ceterum, quia illa formula in civitatibus singulis, et olim et hodie, varia fuit: id melius iam ab Aristotele monitum est, civem secundum magis et minus dici: neque ad omnes in una civitate aequaliter omnia, multo minus ad omnes diversae civitatis, accommodari posse, quae de singulis civium iuribus dicuntur. de quibus scilicet alii plura, alia pauciora, tum minora, omnes tamen aliqua (et praesertim quantum ad imperium attinet civitatis, quod qui non agnoscit civis non est) participant.
Ita Aristoteles, pueros et servos emeritos, seu civilibus muneribus iam solutos, imperfectos Cives vocat: de exulibus quoque et ignominia notatis quaestionem movet. Cuius generis plura collegit Bodinus de Rep. I, 6.
[Note: Exemplo Romanae Civitatis.] Alii Romanae Civitatis maxime exemplo utuntur: ubi plenum ius Civitatis, eius scilicet, qui optimo iure civis esset, definiebatur, domicilio, tribu, honorum communione seu petendorum honorum facultate. Alia Municipiorum iura; alia Coloniarum: alia Latinitatis: alia Provinciarum; alia Praefecturarum. de quibus praecipuus est, qui egit Carolus Sigonius in nobili opere, de antiquo iure civium Romanorum, et adiunctis opusculis. De libertis et libertinis disputat Arnisaeus relect. polit. lib. 1. c. 5. sect. 9. §. 14. et seqq. [Note: de Rep. I, 6.] Hanc varietatem civium respiciens Bodinus non praeter rem affirmat: nusquam gentium ullam esse aut ante a fuisse civit at em seu Remp. quantumvis popularem, seu veram, seu hominum opinione fictam, in qua cives omnes omnino iure civitatis exaequarentur.
(Dictum, quomodo acipiendum, cum ones cives aequalitate iuris apud Auctores describuntur.)
Sicut, ex diverso, verissimum manet, nullum dari aut fingi posse civem, qui non iuribus suae civitatis (secundum magis et minus) gaudeat atque obligetur. Nam quantum ad Honorarios cives attinet, illi nomine, non re tales sunt.
[Note: An Civis aliquis duarum civitatum possit esse?] Simul etiam apparet, cur, proprie loquendo, nemo possit duarum civitatum civis esse, de qua re prolixe Arnisaeus relect. polit. lib. 1. c. 5. sect. 7. tota. si nimirum loquamur de Cive pleno, et accurate sic dicto: Deinde, nisi inter foederatos, socios, amicos, aliosue populos aliter lege statutum sit. Ita: Duarum civit atum civis esse, Romano iure civili nemo potest (inquit Cicero pro
Balbo c. 11.) non esse huius civit atis (addit) civis, qui se alii dicarit, potest. confer eundem pro Caecin. 34. Apud alios concessum erat. Itaque (ait iterum Ciceropro Balbo c. 12.) in Graecis civit atibus videmus, Athenius Rhodios, Lacedaemonios, ceteros undique adscribi, multarumque esse eosdem homines civit atum. Hoc more nitebantur iidem Athenienses, cum Atticum civem facere studerent, (apud Cornel. Nepot. Attic. c. 3.) quo tamen beneficio ille uti noluit, satis scilicet peritus Romani iuris, gnatus que amit ti civit atem Romanam aliâ ascitâ. Peritus enim (inquit Cicero pro Balbo 12.) nostri iuris ac moris nemo unquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam civitatem se dicavit. Scilicet Romani utebantur hac ratione, [Note: Cap. XIII.] sicut iterum docemur a Cicerone: Dissimilitudo enim civitatum, variet atem iuris habeat, necesse est.
(Declarata est haec ratio ex descriptionibus civitatis ante allatis: quas non infirmant quae a nonnullis disputantur apud Arnisae. rel. pol. lib. c. 5. sect. 3. §. 4.)
Foederati autem populi iraesertim foedere inaequali, facile patiebantur suos cives Romana civitate donari, nisi foedere id exceptum esset. de qualibus exemplis Cicero consulendus oratione pro Balbo c. 14. At Romani maiestatis suae custodiendae studio, nolebant suis civibus alibi quam domi, beneficiorum quaerendorum occasionem esse, cum praesertim munus Romanae civitatis, inter amplissima et utilissima nomine cuperent praecellere (digna sunt legi, quae in selectis antiquit atibus annotavit Brissonius I, 13.) dareque beneficia,
quam accipere magnificentius ducerent.
[Note: Quibus mo dis civitas obtineatur;] Fiunt autem cives, non loco aut domicilio: potest enim fieri, ut civis huius civitatis sit, qui alibi habitat; aut, ut civis non sit, qui in hac civitate habitat, qui inquilinus dicitur; itemque serui qui in civitate sunt, cives tamen non erant: aut, ut versetur quidem ad tempus in civitate, domicilium tamen non habens, ut peregrini: neque communione fori, aut cuiuscumque iuris: potest enim aliquid tale ex pacto inter foederatos fieri, ut Aristoteles recte [Note: Polit. III, 1.] monet: sed 1. nativitate. 2. olim etiam manumissione. 3. cooptatione in civitatem, seu donatione civitatis. Nam adoptionis in hanc rem usus cuanuit.
In nativitate quidem alicubi uterque parentum civis requirebatur: sed hodie ubique patris conditionem sequuntur liberi legitimi.
In manumissione, quae sit libertorum seu potius fuerit conditio, iuris civilis interpretes tractant, et Arnisaeus loco praecedente pagnina laudato.
In allectione, et donatione civitatis, quae prudentia locum habeat, nemo melius exposuerit Cicerone orat. pro Balbo c. 13. et Claudio Imperatore apud Iacitum 11. A. 24. Tangit etiam Maecenas in oratione sua apud Dionem lib. 52. Adhibenda tamen moderatio, quam in Augusto audat Suetonius Aug. 40. ne fiat, quod metuit Aristoteles 5. polit. 3.
(Explicatus ille locus est.)
Claudii autem speciosam orationem, facti intemperantia dedecuisse visa est, notante
Satyra (Sen. in a)pokolokuntw/s1ei) Pertinet huc disceptatio de causis belli socialis apud Vellei. 2, 15.
Sicut autem peregrinos a civibus differre manifestum est; ita usurpantes civitatem, sive gerentes se pro civibus, qui non sunt cives, graviter coercitos constat. Ille ipse peregrinorum cooptator Claudius, Civitatem Romanam usurpantes, securi percussit. apud Sueton. Cl. 25. Idem peregrinae conditionis homines vetuit usurpare Romana nomina, duntaxat gentilitia. Moris enim fuit (ut illa Suetonii verba Asconius Pedianus in prooenm. in Verr. nobis interpretetur) ut cm aliquis civis Romanus ostendendus esset, significaretur aut a praenomine suo, aut a cognomine, aut a cognatione, aut a tribu, in qua censeretur, aut a cuiria, aut a censu, ut si erat Senator Equesue Romanus. Habitos praeterea peregrinos subinde deteriore conditione, quam cives, nihil mirum est. sed quod Romae difficili annonae remedio plane expulsi sunt urbe ab Augusto (Sueton. Aug. 42.) durius est, notante etiam Ambrosio in Officiis: quod testamenti faciendi licentia illis denegata est, itidem merito apud cultiores populos exolevit, laudante Grotio de I. B. II, 6, 14. nisi quod Turca, et qui ad eam barbariem propius accedunt, fiscum unicum peregrinorum heredem faciunt; perinde ut in Gallia, fatante Bodino 1. de rep. 6. in qua tamen peregrinis hoc datum ait, ut si extra Galliam moriantur, testamentum condere ac filios in Gallia susceptos ab Uxore, quae moeo civis sit, heredes scribere possint: quod C. Papii tribuni plebis lege plane prohibiti sunt urbe (vid. Dion. lib. 37. et
Anton. Augustin. de Legib. et SCtis) meriot iudicat male factum Cicero 3. de offic. 11.
(Plura de peregrinis vid. apud Bodin. l. c.)
[Note: quibus modis mutetur.] Veniendum est adius mut andae civit atis: de quo vel universe quaeritur; vel cuiusque civitatis lege definitur. Prioris generis est quaestio; an civibus de civitare abscedere liceat, veniâ non impetrata? non indiligenter tractata Grotio de I. B. II, 5, 24. Huic affine est: quid in eum, qui invita civitate abest, liceat? de quo prolexe Arnisaeus rel. polit. lib. 1. cap. 5. sect. 8. add. Bodin. 1, 6.
De Romano iure diligenter agit Cicero oratione pro Balbo; quae, non praeterrationem, nobis in hoc argumento saepius laudanda est. Primum illud ponit, iuris esse Romani, ne quis invitus civitate mutetur; neve in civitate maneat invitus. haec enim esse firmissima fundamenta libertatis civium, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum, (cap. 11. et 13.) Deinde ius mutandae civitatis definit 1. exilio (non simpliciter, sed tum denique, cum is, qui profugit, receptus est in exilium, h. e. in aliam civitatem, sicut ipse Cicero alibi explicat orat. pro Caecin. 34.) 2. postliminio (v. Grot. de I. B. III, 9, 3.) 3. reiectione civitatis. Ita habet oratio pro Balbo c. 12. de deditis nec receptis vid. Cic. orat. pro Caecin. c. 33. et 34. et Grotius de I. B. II, 21. 4. sed ista, quibus legib. apud singulas civitates definiantur, ex historia colligendum est, eo fere instituto, quod Bodinus tum hoc in argumento, tum alias, non indiligenter tenet.
Dictum est, qua re incipiat, aut desinat esse Civis. Adiciendum erat, de diversis Civium
ordiordinibus, quatenus gradu et officio, seu dignitate conditionis et utilitate operis distinguuntur. sed quia Finis Civitatis ista discrimina parit: de eo prius agendum. Erit enim locus, cum, natura civitatis perspecta, paulatim ad singula devenietur, sine quibus civitates esse non possunt.
[Note: Forma Civitatis: resp. stricte sic dicta, seu ordo imperandi parendique; Polit. III, 4.] Nunc de Forma Civitatis explicandum est. Quae non alia est, quam Resp. specialiter sie dicta; seu ordo imperandi parendique seu concisius, imperium. Graece Aristoteles politei/an vocat, describitque ordinem civitatis circa magistratuum potestatem, eo, quod summa potestas vicariâ magistratuum potestate pleraque administret. Utut autem magistratuum auctoritas in oculos abunde incurrat, non aliunde tamen administratio civitatis adeoque Resp. aestimari debet quam a sum~a potestate: quam to\ ku)rion Philosophus vocat.
[Note: hic merito considerari debet.] Satis scio, Aristotelica civitatis definitione, formam non contineri: sed seorsum eam considerari. sed quia nec finis ille, quem civitati dedit, sine Rep. ullo modo obtineri: neque adeo civitas sine hac sua anima bene concipi potest: itaque iam ante dixi, civitatem ordinatam, id est, totam a nobis hic spectari. cuius definitio, postea subicietur.
In primis autem operae pretium fuerit, reip. seu illius ordinis, qui civitatem animat, adeoque imperii primordia paulo diligentius speculari.
[Note: origo imperii altius repetita.] Monuimus supra, si ex primaevo quodam iure nullum dominium, nulla proprietas sit,
sive, si nihil Tuum potius quam Meum sit, et vice versa, sed quilibet in omnia sibi ius esse praetendat, futuram fuisse vitam ferinam potius quam humanam, et quasi perpetuo bello, inter contentiones et rixas, infestam confusamque. Quod quia rationi naturali adversatur, quae ad societatem ducit, adeoque ad concordiam pacemque, sine qua societas nulla est: necesse fuit, ut societas constitueretur, unum quemque de iure illo suo, quod hypothesis rerum communium modo praetendebat, cedere, donec dominiorum iuriumque distinctio emergerat. quam ad rem opus erat consensu seu conspiratione singulorum. Hactenus supra explicaviumus ex mente erhnicorum. nunc pergendum est. Finge ergo omnes consensiisse, se velle naturae leges ad colendam societatem conservare; finge, pactum quoque in eam rem factum esse: nondum securitati singulorum, aut firmitati concordiae civilis consultum est, quamdiu nihil est, quod violatores naturae et pacti vindicet ac vi coerceat. Ut enim iustitia fiat a singulis, legesque naturae sponte obseruentur, nemo suspicari potest, qui depranatam hominum naturam intelligit. Opus ergo fuit vi cogente seu potestate coercente, in va resideret publica et communis iustitia, tamquam custos et vindex iuris cuiusque singulorum: cui se propterea singulos sub. iecisse apparet, ut societatis maiore ac communi bono, et suo quisque iure perfruerentur; viverentque adeo et securius et affluentius: libertatemque illam ferinam tot periculis
obnoxiam ac prorsus insociabilem, cum vera libertate, quae sine potestate cogente seu imperio esse nequit, commutarent. itaque multitudinis potestati, singulos, qui in societatem coiverunt, sive corporis arbitrio partes se subiecisse, consentaneum est. Habent enim omnes consociationes (ut recte Grotius de I. B. II, 5, 17.) hoc commune, quod in iis rebus, ob quas consociatio quaeque instituta est, universitas, et eius pars maior nomine universitatis obligat singulos, qui sunt in societate. Ab hoc iure maioris partis (de quo non tantum hoc loc. Grotius, sed etiam in Apologetico suo eleganter egit) omnis imperandi parendique ratio profluxit; sed, quia non omnibus satis commodum visum fuerit, ad aliquod negotium expediendum aut decernendum, totam multitudinem congregari, et vel singillatim, vel per tribus sententiam dicere: igitur fieri potuit, et factum esse apparet, ut ipsa multitudo, hanc suam potestatem vel uni, vel paucis traderet, iisque obediret. Sicut autem antea, qui se coetui aggregaverant, in se ac sua, potestatem, quatenus societatis conservatio et commune bonum postularet, universitati seu maiori parti, resignasse, intelligendi sunt: ita, qui homini vel hominibus ex causa dictâ se subiecerunt, aut expresse pormisisse, aut ex natura negotii tacite se obligasse putari debent, secuturos se id, quod hi, quibus delata potstas est, statuissent. Ita societas, ac in societate imperium constit vi coepit, interdum eo appetitu naturali beatioris vitae, de quo dictum est: interdum
vi ac dolo, potestatem in corpus civitatis, unus aut plures arripuêre. Quem modum (violentum scilicet) Bodinus cum aliis nonnullis, ut solum, non rectê agnoscit. Sola enim non sunt, quae frequentia, non tamen perpetua sunt.
(Dictum de Thoma Hobbes, (qui elementa de cive scripsit.) It. quomodo hoc genus Philosophandi ex Theologia perficiendum et emendandum sit.)
[Note: Imperantium et patentium necessitudo.] Ad hunc modum igitur constituta civitate, imperium tamquam potentia actina, in aliquid agat, necesse est: nempe in eos, qui parent, seu quibus obsequii gloria et utilitas et necessitas, ex ipsa socialis necessitudinis, quomodocumque constitutae, natura convenit. Hinc nata apud iuniores, subditorum appellatio, qui imper antibus responderent. Veteres enim Civis voce contenti erant: eâque modo latius, ut Imperantes Parentesque comprehenderet; modo adstrictius de parendi conditione utebantur: idque ex appositis aut orationisserie volebant intelligi.
Imperium quoque sive summam potestatem [Note: Maiestas,] coeperunt Maiestatis vocabulo insignire, quod priscis dignitatem fere notabat frequentius, quam potestatem. Hinc iura Maiestatis, quae veteribus iura imperii: sicut postea amplius declarabitur.
[Note: non uno modo habetur et dispensatur:] Cum autem Aristoteles monuit, ordinem Civitatis respectu magistratuum, sed praesertim respectu summae potestatis definiri oportere: nihil potius voluisse putandus est, quam summa
potestate, accurate et proprie loquendo, remp. describi; sed illius actionem non uno modo, veluti Spiritum, in corpus civitatis dispensari: plerumque autem magistratuum opera indigere, qui vices summae potestatis referant. e quibus magistratibus, si qui ipsa summae potestatis iura participent, non iam proprie magistratus sunt (nisi quod Graeca vox a)rxh/ latius valere potest, quam latina) sed imperantes seu imperii et maiestatis socii. Qua de re infra latius erit dicendum. Igitur illa distinctio subditorum [Note: quid de subditorum differentia, qua talium, sentiendum:] in privatos tantum, et non tantum privatos, vulgaris est, non accurata: nam consules, praetores, etc. (his enim exemplis subditos non ut tantum privatos describunt) magistratus, adeoque privati sunt: respectu summae potestatis, cuius unius intuitu accurate agendo et subditus et privatus intelligitur. Forte, nec mediati ac immediati subditi in una civitate, nisi populariter loquamur, designari debent. qui enim magistratui paret, non magistratûs, sed imperantis imperium in magistratu reveretur. Nam quae exempla de Imperio Romano Germanico afferuntur, quomodo explicanda sint, suo loco dicitur. Qui sponte subditos, a coacte subditis distinguunt, nihil dicunt, quod ad subditos, qua tales attineat. Multo minus nobilitas et ignobilitas, in subdito, qua tali, discrimen constituunt. Iam peregrini, et incolae, quamdiu in civitate morantur naturaliter plane eodem modo subditi sunt, quo indigenae, licet non eodem modo cives sint: si cum recenrioribus illa distinctione utendum iudicamus.
Sin civis uno vocabulo rem expedire placet, aeque illi civili imperio obligantur (quamdiu in civitate agunt) non aeque civili beneficio fruuntur. Dico, naturaliter: nam instituta et pacta varie rem possunt immutare. Meliori ratione nituntur, quae de civibus non plenis (e. g. ubi respectu bonorum tantummodo huius civitatis civis alteri obligatur) et de Vasallis adferuntur. sunt enim Vasalli, qui perfecte simul subditi sunt: alii, non item. Denique quod de civium varietate supra dictum est, id quodammodo de subditis etiam dici potest: quorum alii astrictius parent; alii laxius et maiore libertatis vinbra reguntur: pro formula imperii ac regiminis. sicut suo loco amplius declara bitur: eademque opera id, quod in maiestate ac imperio divinum est, e Theologia designabitur: civiumque ac subditorum officia proponentur.
[Note: Finis civitatis beata vita: 3. polit. 4.] Sequitur Finis Civit atis, quem Aristoteles exprimit, cum civitates demonstrat constitutas esse bene vivendi caussâ; quamquam hîc propositum vitae socialis ac civilis non consistat, sed beatam praesertim vitam spectet. eudaimoni/an, euprazi/an, eupragi/an, seu Felicitatem vocat idem Philosophus. Sicut enim et domum et vicum usus cuiusdam tum quottidiani, tum ulterioris gratiâ constituit: ita civitas, talem usum civibus promittit, qui ad beate commodeque vivendum sufficiat, seu ad beatam in civitate vitam perficiendam pertineat. Felicitatem autem illam, qui recte ad mentem Aristotelis cupiet cognoscere, ei ante omnia ad Ethica
eiusdem redeundum est: ubi non privatum hominem, ut multi putant, sed ad civitatem instruxit; felicitatemque non aliam, quam, quae universitati civium non minus conveniret, quam singulis, tractavit. Hinc est, quod toties in Politicis repetit civitatem et singulos, eodem modo felicitate, et eâdem uti potirique. videantur notabilia loca 3. polit. 4. 4. polit. 11. 7. polit. 2. et 3. et 13. Hinc est etiam, quod felicitas civitatis non minus honestate, quam usu et commoditate sive sufficientia rerum necessariarum definitur a philosopho, aestimaturque.
[Note: quem Plato ex civitatis origo complementoque deducit ostenditque.] Hic finis ergo obtineri non posset intelligitur, nisi et personae et res ad civitatem constituendam atque administrandam se recte habeant. Quo factum est, ut hanc (notandum de methodo sermonem esse, non de materia totius tractationis) methodum Plato sibi proposuerit observandam, quae non potest non laudari. Primo enim, quibus et qualibus personis opus sit; deinde, quibus copiis rerum; denique, quo in rerum hominumque communione ordine; qua dispositione ac lege ad necessitates et utilitates vitae socialis explendas, id est, ad bene beateque vivendum. Ostendit nimirum, in praecipuo et maxime necessario usu poni debere, victûs seu alimentorum comparationem, sine quibus ne vivi quidem potest: deinde, locum et habitationem requirit: tertio loco, vestitum et alia necessaria eius generis constituit. ad has parandas res, artificiis et opificiis, seu
artificibus et opificibus opus et, tum foris (quo mercatores pertinent) tum domi: ut agat unusquisque, ad quae natura aptior est ac propensior. neque unus ad multa, sed potius ad certum genus operum applicet animum; omnia. que ad Reip. totiusque civitatis usum conferat: cui rei forum et nummus inseruiunt, beneque ordinata in vendendo emendoque commerciorum ratio. neque enim quidquam feliciter institui gerique potest, sine bona dispositione ac ordine: quem iustitia praescriptis legibus describit, seu maiestas legislatrix constituit. Haec fere Plato lib. II. de rep. consentanea iis, quae alibi tradunt, tum ipse, tum alii veterum.
[Note: Constat ille commoditate t honestate vivendi.] Nam et ex Aristotelis mente felicitas civitatis, seu beata vita, ut ante dictum est, honestate et commoditate vivendi definitur: ita ut commoditas seu utilitas civitatis, personarum, rerum, actionum, eam requirat copiam, quam sibi ipsa sufficiat, vitaeque necessitatibus et opportunitatibus satisfaciat; honestas autem agendi utendique, per omnia normam adhibeat, beataeque vitae modum virtutis regula metiatur. Consequitur haec civitas, praesertim imperii et Reip. auspicio: sine quo confusio rerum hominumque, et actionum, non beatam reddit socitetatem civilem, sed infelicem planeque dissociabilem. Graecorum [Note: Epist. ad Attic. lib. I. ep. II.] mentem diserte expressit Cicero, quando imperantes iubet ad verum Civitatis finem respicere, qui est beata civium vita, ut opibus firma, copiis locuples, gloriâ ampla, virtute honesta sit,
sive ut beata et honesta civit as sit, sicut brevius effert.
[Note: Lips. I. polit. I. Danaeus polit. l. 2. cap. 5.] (Unde intelligi datur, quid sentiendum de illa quaestione; an civis bonus et Vir bonus differant? de qua Arist. 3. polit. c. 3. melius tamen infra definietur.)
[Note: nisi quod nonnumquam aberratur.] At que hic quidem finis omni civitati propositus esse debet. Sed sicut in singulis hominibus fit, ut felicitatem suam errore saepius quam veritate aestiment; et alii quidem voluptuarii a)polaustiko\i in voluptate corporis; alii in divitiis (genus sc. quaestuarium, xrhmatistiko\n) alii, in honoribus (qui civiles politiko\i haberi volunt) tamquam in supremo fine acquiescant. nam genus qewrhtiko\n, cur minus in considerationem veniat, apparet: (Aristot. Eth. Nicom. I, 5.) Ita multae civitates, vel ab initio statim, vel postea aberrant aut degenerant a vera felicitate, eamque in opibus, in honore et gloria, in voluptatum affluentia tantum quaerunt. Fit illud, tum singulorum vitio civium, tum praesertim formâ civitatis non legitime constitutâ, aut in pravum demutatâ. Imo, quamvis perfectissima civitas communem omnium felicitatem intendat: multae sunt civitates, quae tantum ad imperantis commodum referuntur. videndum ergo ne cum Althusio hoc principio quis abutatur. Unde [Note: Polit. III, 1.] Aristoteles Reip. nomen non de laudabili modo forma civitatis, sed etiam de viti usurpari monuit. Plane ut civitatis (suâ sc. republicâ instructae, ut nos hactenus accipimus) vocabulo accidit.
[Note: manet tamen civitas, etsi iniusta agat:] Non enim desinite esse civitas, quae iniusta agit, quia manet id, cuius caussâ coivit civitas, iuris fruendi caussâ scilicet, licet delicta intercedant. vid. Grot. de I. B. II, 3, 2. Quapropter non recte videntur dicere, qui Turcarum imperium, civitatem aut remp. esse negant. [Note: v. Cic. paradox. 4.] (vid. Ad. Contzen. polit. 103, 4) Tyrannidem esse, facilius dici posset, et per argumenta, quae afferunt, probari: sed Tyrannis non tollit omnem civitatem, sed iustum civitatis regimen destruit.
[Note: exceptis latronibus.] Aliter sentiendum de coetu latronum et piratarum, qui civitas non sunt, nisi tandem fiant civitas. de qua re alibi. vid. Grot. l. c. De Philippi Macedonis ponhropo/lei seu malorum [Note: Arnisae relect polit. lib. 2. cap. 1. sect. 2. §. 16.] civitate, frustra puto ex Suida exemplum huc adferri. quin enim illa civitas sub Philippi imperio fuerit, nulla est dubitandi ratio. Civitas autem hic non dicitur nobis, nisi quae imperium proprium habet.
[Note: quando desinat esse civitas?] Deduxit nos hiclocus ad illam quaestionem, ab Aristotele motam, nec satis explicatam (3. polit. 1. et 2.) quando eadem sit dicenda civitas, aut quando desinat esse civitas? item, quando civitas censenda sit aliquid egisse? quae quaestio a priori pendet. vid. Arnisae. relect. polit. lib. 1. cap. 5. sect. 3 et 4. cuius §. 5. et 6. ou)k o)rqopodei=.
(Aristotelis exemplis, quid respondendum, dictum.)
Egit diligenter hac de re Grotius de I. B. 2, 9. per tot. Ubi tamen §. 11. de imperio Romano, ea ponit, quae defendi non possunt, sicut in tempore declarabitur. Plura diximus in Dissertatione, de eo, quod civitas egit.
[Note: Describitur plenius,] Ex his omnibus clarum est, quid sit civitas, nimirum societas hominum perfecta, rebus necessariis instructa, certoque imperandi acparendi ordine constituta, adbene beatque vivendum.
[Note: et ab urbe distinguitur.] Aliud ergo est Urbs, aoiud Civitas: quamquam hodie plerumque illa confunduntur, et consuetudine pro unis habentur. cum tamen Urbs ad locum praecipue pertineat, Civitas ad societatem et coetum. Urbs enim ab eadem origine, unde et Orbis. Urbare enim sive orbare, est circulo circumscribere. Gallis est cerner, quasi circinare. Ita Iosephus Scaliger in etymologiis Varronianis.
Ambitus enim urbis, aratro designabatur in orbem: sicut Seruius ad 4. Aen. notat: sive polentâ, ut apud Macedones, referente Curtio IV, 8, 6.
Qui hoc discrimen inter Urbem et Civitatem explicant, plerique afferunt exemplum Romanorum, qui cum promisissent Carthaginensibus, salvam eorum civitatem fore et iura, postea emigrare iussis civibus, excisaque urbe, civitatem non in tectis et moenibus, sed in civibus esse, causati sunt. sicut auctor est Appiaus in Libycis. sicut autem verum est, civitates non domibus et tectis et congestu lapidum [Note: Tacitus Grbis Gocab. pro civitate Gtitur.] stare (Tac. 1. Hist. 84, 7. Iustin. 2, 12, 14. Liu. 9, 4. Thucyd. 7. Aristot. polit. 3, 1.) ita nimis faciles Romanae cavillationi aures praebent, qui excusant factum. vid. Arnis. relect. polit. lib. 1. cap. 5. sect. 2. Melioris et gravioris philosophiae auctorem se praebet Grotius de I. B. II, 16, 15.
Antiquissima sane in Latina lingua fuit.
permutatio horum vocabulorum Urbis, Civitatis, Rei publ. Quis enim fere Republicâ ita utitur, ut hodie solent, pro forma tantum civitatis, exclusâ materiâ? Certe Res publica Romana, non imperium modo, sed civitatem quoque Romanorum notat. Civitates autem pro Urbibus poni, non heri demum aut hodie usitatum; sicut vicissim, Urbes pro civitatibus poni videas. Civitas ergô, modô totum corpus imperii notat, sine magnum illud sit sine paruum; sive pluribus sive paucioribus constet urbibus; atque hoc sensu nos hactenus loquimur: modo Urbem significat, sive moenibus inclusam, sive moenibus carentem. Quo fit, ut qui subtiles videri volunt in distinguendo, tamen non caveant sibi satis a confusione. Exemplum memorabile demus, quaestionem de magnitudine Civitatis: quam non potuit tractare [Note: De magnitudine urbis et civitatis.] Arnisaeus (relect. polit. lib. 1. c. 5. sect. 6.) quin confunderet urbes et imperia, seu civitates excellenter sic dictas. itaque modo de consilio Augusti, ald coercendum intra terminos imperium spectante, modo de Babylone i. e. de urbe non de civitate agit. In quam quaestionem quia obiter incidimus, summatim dicendum est: Modum et in Civitatibus et in Urbibus optimum esse: illum autem modum non ubique eodem pacto aestimandum; et in civitatibus praecipue, non tam numero hominum aut spatiis locorum magnitudinem metiendam, sed facultate et viribus verorum civium ceteraque potentia et sufficientia rerum omnium: a)utarkei/a|: temporis quoque, in optanda magnitudine civitatis, non minimam rationem
habendam esse. qualia pleraque Aristoteli observata 7. Pol. 4. Quantum ad urbes sive civitates loco definitas attinet, praeter ea, quae ex dictis huc faciunt, pericula nimiae magnitudinis, exemplo Lutetiae Parisiorum inculcat Carthol. Gramondus hist. lib. 2. p. 127. et 128. edit. Amstelodam. Quid in Anglia statutum sit circa Londini nimium excrescentis magnitudinem, videas licet apud Thuanum fine lib. 70.
[Note: Et quae alia, hic tractari soleant.] Possent in hunc locum conduci etiam reliqua, quae ad Urbes pertinent: quatenus sunt aut fiunt vel situ opportunae, vel copia rerum abundantes, vel aedificiis commodae, vel robore munitae, vel gloriâ amplae: estque inprimis incundum intueri in illud divinae providentiae theatrum; ubi aliae urbes modo ex cineribus et ruderibus nascuntur; modo e nobili quasi propagine proseminantur; aliae adolescunt, aliae senescunt, minuuntur, languent, moriuntur; in quibus omnibus miscentur ratio, consilium, fortuna. si tamen hocagendum sit, non deerit locus in sequentibus. Commendamus interim Historiam nobiliorum urbium, cum observatione politica conducendam: sicut e. g. de initiis urbium coepit facere Machiavellus disput. de rep. lib. 1. cap. 1. de incrementis urbium et augmentis Boterus: ex quo descripsit Althusius cap. 5. §. 70. et seqq. de urbibus Germanicis, Cl. Hermannus Conringius, praemittendus iis, quae de urbibus Imperii Germanici tradidere Scriptores Iuris Publici, Limnaeus I. P. VII, I. Reinking. 1, 4, 20. Sinolt Schutz. Colleg I. P. volum. 1. disp. 8. th. 21. et seqq.
Bodinus hac occasione de Patrocinio et Clientela disputat, ut ostendat nimirum, quid cliens a cive differat (1. de rep. 7.) sed nos utilem materiam in alium locum differemus.