QUae praemitti solent, peti possunt ex Ger. 10. Voss. libello de Philosophia cap. 18.
Addamus huc pauca. Philosophiam practicam sine Activam, Aristoteles plerumque Politices nomine absoluit; ut Ethica civilis doctrinae pars communior et generalior; Oeconomica et Politica, singulariter sic dicta, speciales partes intelligantur. Idem in omni philosophia practica scopus, felicitas civilis, non alia in Ethicis, alia in Politicis, sed eadem spectatur: quae quid sit, et quomodo ad eam pervenire oporteat, in Ethicis universe exponitur; in Politicis, per singulos civitatis partes, idem ostenditur; ut in Oeconomicis, quantum ad familiam attinet.
Philosophiam moralem, vocant Ethicam: quae etiam, Ars vitae, locus de expetendis et fugiendis, locus de electione et fuga, veteribus dicitur. quam quam hae appellationes non raro totam philosophiam practicam significant. Locus de Officiis, eodem pertinet.
Omnia quae in Ethicis docentur et discuntur, petita sunt, tamquam conclusiones ex principiis, naturâ notis, id est, lege naturae, seu
recta ratione. Quo pertinet quaestio de certitudine huius disciplinae, diligenter tractata Horneio Ethic. lib. 2. cap. 2.
In S. quoque literis; quae ad omnem philosophiam practicam, per modum cohortationis, aut characteris tradi possunt, abunde continentur.
In profanis literis, antiquissima Poetarum sors est. Pythagorae, Socratis, Aristotelis labores in hoc genere.
Stoici volunt in parte paraenetica praecellere. neque denegatur ipsis magnificentia sententiarum, et vis cohortandi. de cetero, peccant cavillatione vocabulorum, arrogantia et affectatione perfectionis maioris, quam materia capit; erroribus quibusdam. Lapsus inter iuniores Lipsius in hoc genere.
Studium Ethicum non absoluitur libellis et praeceptis: sed observatione rerum singularium, in historia praesertim, et fabulis sive dramatibus. Ubi et de illo genere fabularum, quale Argenis Barclaii etc.
Quaestio de idoneo auditore Ethicae, ab Aristotele mota, quo spectet, dictum. Alias enim verissimum illud veterum celeusina: Philosophandum Iuveni et Seni; ne quid sanitatem mentis remoretur: quam praesertim philosophia practica promittit. Cic. Tuscul. quaest. lib. 3. cap. 3. et 4. et 5. Valeat ergo illud Poetae:
[Note: Pers. sat. 4.] petite hinc iuvenesque, senesque
Finem animo certum, miserisque viatica canis.
adde Horat. lib. 1 cp. 1. et 2.
Summa autem huius studii philosophandi in eo est, ut felicitatem meditemur. Regula veteris philosophiae est: Quae felicitatem faciunt, meditanda. Quid est enim in vita tantopere quaerendum, quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, quid sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi consilia referenda? quid sequatur natura, ut summum ex rebus expetendis? quid fugiat, ut extremum malorum? Sunt haec [Note: lib. 1. de fin, cap. 4.] verba Ciceronis principio eius operis, quo meditatur, quae felicit atem faciunt.
Quaerimus igitur, quid sit extremum, quid ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale esse debet, ut ad id omnia: eferri oporteat, [Note: 1. de fin 9.] ipsum autem nusquam. Iterum Cicero. Bonorum omnium complexio, summum bonum, Finis, per excellentiam alias dicitur.
An sit talis aliqua felicitas in hac vita mort ali, prima dubitatio est. Ubi et Ethnici agnoverunt, [Note: in Epinomide.] Plato praesertim, absolutam omnibus numeris felicitatem exspectari in hac vita non posse, sed post mortalitatem hanc sperandam. unde iam Christiana disciplina excipit, et veriorem sententiam prosequitur. Intelligi ergo debet felicitas haec intra hoc limites: quantum mortalis vita capit. Sufficit enim talis status, in quo quam optime sit, quantum licet i. e. in quo bonorum necessariorum quam plurimum, malorum quorumuis, quam
minimum adsit, ita ut vita suaviter, tranquille, permanenter degatur; in quantum loci, [Note: Tusc. quaest. lib. 5. cap. 31.] rerum, hominum conditio fert. Ciceronis locus insignis est: Nomen beati longe lateque patet. Nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omnis tempestatis calamitate semper vacet; sed si multo maiore ex parte exstat in vitraque felicitas: sic vita, non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
Vivere itaque omnes beate volunt: sed ad providendum, quod sit, quod beatam vitam efficiat, caligant, [Note: de bita beata cap. 1.] inquit Seneca. cuius tota dissertatio legenda est. Multae fuerunt ac diversae de felicitate assequenda sententiae; non in vulgus tantum, sed etiam inter sapientes; nisi quod horum sententias ad concordiam redigere nonnulli, non frustra forte, contenderunt.
Diversis velis statum felicitatis eundem intellexerunt veteres Philosophi, quando de tranquillit ate animi, securitate animi, immunitate a pavore, bono pacatoque animi statu, imperturbato et tranquillo animi statu, loquuntur.
Quibus autem rebus ad felicitatem istam perveniri possit, sive in quibus rebus posita sit illa felicitas (nam et ita loquuntur) divortia sententiarum deprehendimus; pro diverso animorum apud homines habitu, diversisque, quae inde sequuntur, studiis. Unde Aristoteles diversitatem illam sententiarum, ad tria vitae genera retulit: voluptarium, civile, et contemplativum. hocsensu; ut qui ad
voluptatem omnia referunt, in primo genere collocentur; in secundo, qui vel ad divitias, vel ad honores omnia referunt; in tertio subsistant, qui in contemplatione rerum sublimium et cognitione sapientiae praecipuum felicitatis constituunt. Sed haec ad sententias aberrantes pertinent. possumus aliter procedere, ut vomplectamur veram.
Nimirum cum bona omnia vel sint animi, vel corporis, vel fortunae; aliqui illa, aliqui ista, quidam haec praecipue sibi sectanda duxerunt. Hinc quibus bona animi placent, vel cognitionem (ut in contemplativo genere Aristotelis) vel delectationem, quae felicitatis comes est; vel virtutem pro summo bono amplexi sunt. Qui bona corporis respexerunt, voluptarii illi sunt, ut Aristippus et Cyrenaici. Bona fortunae sola vulgo appeti, non potest negari, sed inter philosophos nemo sine ceteris sibi proposuit. Plerique enim omnia illa tria genera bonorum ad felicitatem requisiverunt; in quibus etiam Aristotelis [Note: lib. 10. epig. 47.] nomen ponitur. pertinet huc Martialis epigramma.
In iudicio porro de felicitate ferendo, vulgus vulgariter solet versari; et fere ea quisque admiratur, quae in alio conspicit, et quibus [Note: lib. 1. serm. sat. 1.] ipse caret. quem locum egregie tractat Horatius. Sicut ex diverso sapiente s regulam sibi ponunt; nihil admirari. quod Stoicorum est. tranquillum scilicet statum animi ita circumloquuntur.
[Note: Horat. 1. Epist. 6.] Nil admirari, prope res est una, Numici,
Solaque quae possit facere, et servare beatum;
inquit Horatius. Sicut alii hanc tranquillitatem animi per otium, et secretam privatamque vitam describunt. Huc enim pertinent illi loci apud Poetas, Horatium de laudibus vitaerusticae, Epod. carm. 2. Virgilium in 2. Georg.
O fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas etc.
[Note: Lips. cent 1. Epist. miscel ep. 8.] addendus est Seneca in Hippolyto de laudibus vitae rusticae.
Fuisse homines, et adhuc esse, qui ita vivant, ut nihil potius, quam voluptates appetant, res ipsa loquitur. Sed quod inter Philosophos, Epicurus eius sententiae auctor ponitur; id iam olim passim a Seneca, qui in epistolis severissimas eius sententias refert, et hodie a pluribus, novissime a Petro Gassendo in philosophia Epicurea abunde est refutatum. Cum enim finem in Indolentia corporis et tranquillitate animi statuit, nihil aliud quam ceteri philosophi dicunt, vult, si explicatio eius audiatur. Hoctamen verum est, eos, qui sectatores se Epicuri haberi voluerunt, sive Epicureos dictos, infamem sententiam de voluptate corporis protulisse.
Infimum porro genus hominum est, et bruti animi, quod hanc sententiam fovet. Voluptas enim pecorum bonum est: Vera
autem, id est, humana felicitas debet esse bonum homini proprium. Pecora natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed multi mort ales dediti ventri atque somno, indocti incultique vit am sicuti peregrinantes transiere. quibus profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. [Note: Catilin. cap. 1. et 2.] quo charactere Sallustius hoc genus hominum notat. Poetae, in sociis Ulyssis exemplum dederunt, de quibus Horatius, Ulyssem diversa [Note: Epist. 1. 2.] secutum laudans, inquit:
Sirenum voces, et Circes pocula nosti,
Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
Vixisset canis immundus, vel amica luto sus.
Est praeterea voluptas res fragilis, caduca, cito transiens. felicitas autem, constans et mansurum quid intelligitur.
Felicitas bonorum est: voluptas saepius in malis reperitur; imo malos facit; cum vera felicitas hominem perficiat et consum~atum reddat.
Sed non est consilium velut in locum communem congerere, quae ad vituperandam voluptatem pertinent. Summatim videas licet, ex oratione Architae Tarentini apud Ciceronem in Catone Maiore cap. 12.
Adeundus etiam Stobaeus sermone 185.
Schema proverbiale huius sententiae ab omnibus ponitur Sardanapallus. vid. Diodor. Siculus lib. 2. Athenaeus lib. 8. c. 4. lib. 12. cap. 12. Dio Chrysostom. orat. 4. deregno, Suidas in voce Sardanapal. Cic. 2. de fin. c. 32. Tuscul. quaest. lib. 5. cap. 35.
Magna est turba hunc errorem errantium et divitias unice sectantium.
[Note: Horat. lib 2. sermon. sat. 3.] omnis enim res,
Virtus, fama, decus, divina, humanaque pulchris
Divitiis parent: quas qui construxerit, ille
Clarus erit, fortis, iustus, sapiens etiam, et rex
Et quicquid volet.
Ita scilicet corrupti mores depravatique sunt admiratione divitiarum. Cic. 2. de offic. 20. Adde Stobaei serm. 234.
Divitiae autem vel naturales sunt; vel artificiales, [Note: 1. polit. 6. 1. de fin. 13.] apud Aristotelem. De utrisque Cicero: Ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabiles et terminatas habet. inanium autem cupiditatum nec modus ullus, nec finis inveniri potest.
In neutris autem felicitas collocari potest. quamvis interim, comparandi causa, et ut ab insano amore habendi homines deterreant, Philosophi saepe beatum dicunt, qui naturalibus divitiis contentus paruo vivere gaudet. quo sensu etiam Poeta:
[Note: Horat. lib. 1. Epistol. 10.] licet sub paupere tecto
Reges, et regum, vitâ praecurrere amicos.
Addenda est Satyra 6. lib. 2. serm. Et Anacharsidis Epistola apud Ciceronem Tuscul. 5, 32.
Nihil aliud interim sunt naturales divitiae, quam instrumentum vitae agendae comparatum, non autem finis hominis. multo
minus artificiales, quae primo ad naturales referuntur, deinde ulterius.
Utraeque corpori plus inseruiunt, quam animo.
In summis divitiis miseria locum habet, quae felicitatem excludit. Quod in fabulis Midas significat
[Note: Quid. metam. lib. 11.fab. 3.] diuseque, miserque.
Saepe non sine malis artibus parantur divitiae,
Nec raro evanescunt cito, ut fiat, quod Poeta dixit:
Irus et est subito, qui modo Croesus erat.
Divitiae etiam corrumpunt animos non modo singulorum, sed plurimum toti rei publicae nocent, cum nimium amantur. quam rem tum alias saepe, tum duabus orationibus de rep. ordinanda ostendit Sallustius.
Licet tamen et bene uti divitiis: neque sapiens, id est felicitatis studiosus eas abiciet, si obvenerint. De qua re memorabilis est dissertatio Senecae de vita beata cap. 21. 22. 23. Sunt enim Divitiae ex earum rerum genere, quibus bene et male licet uti. vid. Stobaei serm. 229. et 231. sed et reliqua, quae de divitiis dici poslsunt, magna cura congessit, serm. 228. 230. 231. 232. 292. 237.
Huius quoque rei nimia cupiditate laborant humanae mentes: vitio, quod primum innasitur, ultimum exuitur.
Honoris vocabulo comprehendi solet: Nobilitas; Dignitas ac civilis potentia; Fama et gloria nominis.
Sed in his rebus quî posset consistere felicitas, cum partim alienaesint; partim non in potestate hominis; inprimis autem caducae, fragiles, subiectae fortunae; neque tam propter se, quam propter opinionem virtutis expetantur?
Nobilitate nimium fidentes et gloriantes passim derident Satyrici, Iuvenalis inprimis, et Philosophi, inter quos Seneca saepissime eos exagitat. Vide in utramque partem apud Stobaeum serm. 217. 218. 220. et lege insignem Hieronymi Osorii commentarium de Nobilitate.
Pericula et miserias magnarum dignitatum Seneca passim exsequitur. Quo maiora dignitatis fastigia; eo plus periculi. quem locum etiam Politici tractant. vid. Lips. polit. lib. 2. cap. 15. et lib. 4. cap. 6.
Utriusque, et potentiae et famae sive gloriae nominis immensa cupido in Alexandro, corrupit omnem eius magnitudinem. vid. grave iudicium Curtii 4, 7, 29. et 30. Ipse Alexander fassus est morbum animi sui lib. 9. cap. 6. in oratione. Commendari hic debent egregia opera lacobi Typotii de Fama, et Hieronymi Osorii de gloria.
Aristoteles hic exemplum posuit de
contemplatione Ideae bonorum, in qua Plato felicitatem quaesiverit. Sed cum sententia de Ideis Platonicis parum sit ad liquidum deducta, ponatur potius eourm opinio, qui omnibus aliis negotiis abducti immori studiis optant; neque aliud expetendum magis credunt, quam scientiam rerum sublimium et eximiarum. [Note: 1. offic. 6. e. 21 26. 43. ete.] Quos arguit Cicero, cum dicit: Sapientiae studio a rebus gerendis abduci, contra officium est. virtutis enim laus omnis in actione consistit.
Quare et Stoici hic a laudato tantopere otio sapientis, quaedam tempora excipiunt; de qua re ex professo Seneca in fragm. de otio sapientis: et Epicurus, licet neget Sapientem ad Remp. accessurum, aut Principatum gesturum, addit tamen exceptionem, quam viderat necessariam, nisi quid intervenerit, id est, nisi idonea causa eum huc vocaverit. non ingeret se, sed neque subducet omnino.
Cautiones tamen quaedam hic adhibendae; ut recte iudicetur, de raro hoc genere hominum.
Vera denique sententia de Felicitate est, quod ea in perpetua actione virtutis consistat. Licet enim alii aliter efferrent Philosophi, idem tamen senserunt. Stoicis, secundum naturam vivere, nihil aliud est, quam constanter et uno tenore facere, quae virtus dictat. Soli scilicet virtuti conveniunt illa, quibus summum bonum describi solet: quae diligenter
attendit Lipsius lib. 1. polit. c. 1. ubi non aliter de virtute agit.
[Note: Acad. quaest. 1, 6.] Omnis illa antiqua philosophia, inquit Cicero, sensit, in una virtute esse positam beatam vit am: nec tamen beatissimam, nisi adiungerentur et corporis et alia bona, ad virtutis usum idonea.
Felix igitur est, qui virtutis perfectae perfecto munere functus est, ut sententiam Aristotelis [Note: Tuscul. 1. 45.] iterum effert Cicero.
Comparatur autem haec felicitas primum quidem auspicio divino, quod et Aristoteles agnovit; deinde industria humana, et crebro agendo, atque adeo consuetudine, cuius maxima vis est: estque bonum venerabile potius, quam laudabile.
Vita perfecta, de qua Philosophus loquitur, peperit illam quaestionem de sententiae Solonis veritate; secundum quem scilicet
[Note: Ouid. metamorph. 3. fab. 2.] ultima semper
Exspectanda dies homini est: dicique beatus
Ante obitum nemo supremaque funera debet.
describente historiam Herodoto libro 1. et repetente Cicerone Tuscul. 1. cap. 47. Sicut autem Solon ad rtundendam insolentiam, et ostendendam terum humanarum fragilitatem, recte ita dixit: ita dubitandum non est, quin etiam vivus possit beatus dici, sicut Aristoteles copiose ostendit.
agere solent de homine, ut est capax huius felicitatis: explicantque partes animi et
facultates: tractant de intellectu, voluntate, libero arbitrio, effectibus. Quae quia in Physicis et de Anima, copiosius exsecutus erat Philosophus, in philosophia morali paucis attingit: neque ultra quam opus est.
Ostendit ergosic: quod pars alia animae sit ratione praedita; alia rationis expers. Rationis expers subdividi potest, ut alia sit omnino rationis expers, quae dicitur anima vegetans, a qua proficiscitur nutritio et augmentatio, homini non cum brutis modo sed etiam cum plantis communis: alia non quidem habens rationem, cum qua saepe pugnat, sed idonea tamen rationi parere, atque adeo quodammodo de ratione participans, quae dicitur appetitus sensuum. Sequestrata ergo parte prorsus rationis experte, cui nihil hic loci, remanent pars rationalis per essentiam; in qua sunt Virtutes dianoeticae sive intellectivae; et pars rationalis per participationem, in qua sunt virtutes morales. [Note: lib. 1. Eth. c. 13.] Haec summa totius tractationis Aristotelicae, quam Horneius veluti commentario diffudit Ethic. lib. 2. toto.
[Note: Tuscul. q. 2, 21.] Cicero ita repetit: Est enim animus in partes tributus duas: quarum altera est rationis particeps, altera expers. cum igitur praecipitur, ut nobismetipsis imperemus, hoc praecipitur, ut ratio coerceat temeritatem. adde totum, et seq. caput.
Ante omnia hic inquirendum: quid Virtus sit; quam varie descripserunt. Cicero:
[Note: 2. de invent. 53.] Virtus est animi habitus, naturae modo, rationi consentaneus. Alibi: Virtus est nihil aliud quam in se [Note: 1. de ll. 8. I. de ll. 16. 4. Tuscul. 14.] perfecta, et ad summum perducta natura. Rursus: est enim virtus perfecta ratio. Alibi: Virtus est affectio animi constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se, sua sponte, separata etiam utilitate, laudabilis. ex ea proficiseuntur honestae voluntates, sententiae, actiones, omnisque recta ratio. quamquam ipsa virtus brevissime [Note: in Brut. cap. 40.] recta ratio dici potest. Alibi: Omnis virtus, ut vetus Academia dicit, est mediocritas.
Atque haec est sententia Aristotelica, quae virtutem definit habitum cum electione, consistentem [Note: 2. Eth. 6.] in mediocritate, ad nos relata, ratione definitum, ut vir prudens definiverit. Quamquam enim virtus ob praestantiam, summum aliquid sit, medium tamen aliquid ex conditione naturae recte dicitur. Horatius expressit illo celebri carmine:
[Note: lib. 1. serm. sat. 10] Est modus in rebus; sunt certidenique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Et alibi exemplis ostendit, quod
[Note: lib. 1. ep. 18.] Virtus est medium vitiorum, et utrinque reductum.
Medium est virtus, inter duo extrema, sive vitia: quorum ab uno longius, quam ab alio abest.
Illa extrema, vitia sunt. Est enim virtutis [Note: 4. Tuscul. 15.] contraria vitiositas, inquit Cicero. Sic enim malo, quam malitiam appellare, quam Graeci kaki/an appellant. nam malitia certi cuiusdam vitii nomen est: vitiositas, omnium.
Impugnata est haec Aristotelis sententia et
olim et hodie. videatur Grotius in prolegom. ad lus belli et Paeis. Sed non levia sunt, quae pro Aristotele dici possunt.
Explicata virtutis natura, Aristoteles agit de principiis humanarum actionum: ponitque quatuor; Spontaneum, electionem, Consultationem, Voluntatem. Quia enim a virtute profectum non censetur, quod vel forte, vel non sponte, vel ab invitis, et sine electione fit: opus est, paulo accuratius ista intelligere. Sicut et in malis actionibus plurimum differunt, quae deliberato consilio, et quae per imprudentiam fiunt.
SPONTANEUM solet duobus modis tractari: explicatione rei ipsius, sive naturae spontanei; et declaratione oppositi, id est Inviti.
Spontaneum est quod a scientibus fit, accedente appetitus sensitivi inclinatione. Etiam rationalis i.e. voluntatis; sed de illa seorsum postea agetur.
Scientia quae est principium actionum humanarum, conscientia proprie vocatur, quae praecipiendo et suadendo; vetando et dissuadendo actionibus humanis intervenit. estque vel recta, vel probabilis, vel erronea. Addunt alii, dubiam, et scrupulosam: quatenus haesitatio etiam interdum dicitur iudicium intellectus.
De conscientia egerunt abunde Theologi, Scholastici, et Philosophi. Paucis Horneius lib. 3. eth. c. 4.
Lipsius lib. 1. polit. c. 5. praeclare ostendit; in omni vita civili conscientiae dictamen utramque paginam facere. Addatur Stobaei sermo 24.
Sed Spontanei natura amplius intelligitur ex opposito: nempe ex Invito.
Invitum est duplex: per violentiam, et per ignor antiam.
Invitum per violentiam est, cuius causa est plane externa, cum subiectum, quod videtur agere, nihil confert ad actionem proprie loquendo. Viderunt non antiqua tantum saecula in persecutionibus Christianorum illam saevitiam, quae diducto per vim ore, idolothyta infulciebant, eaque postea instrumentis quibusdam per gulam detrudebant tortores: sed hoc ipso saeculo, in Silesia a sacrificulis manu militari armatis Aug. Conf. hominibus hostiae ad eundem modum obtrusae sunt, ut viderentur religionem mutasse.
Est autem violentum aliud revera tale, quod iam descripsimus, aliud apparet tale, nec est.
Hinc disputatio de actionibus mixtis, quas aliqui vocant, quae vera aestimatione sunt spontaneae et voluntariae. quod vere Aristoteles iudicat. Usitatissimum exemplum est de mercibus, in tempestate, servandae navis [Note: 5, 6, 3.] causa eiectis. Curtius ita effert: Gubernator, ubi naufragium timet, iactura, quicquid servari potest, redimit. In bello, partem provinciarum cedit victori, qui metuit, ne totum regnum
amittat. Non libenter quidem huc descenditur, sed quia tamen ad vitandum maius malum hoc eligitur, spontanea est actio, non invita. malum enim, quod obtutu maioris mali eligitur, exuit naturam mali morali aestimatione, et incipit naturam boni habere. Talis est deliberatio: Libertas an pax placeat, ap. Tacitum 4. H. 67. et Grotium I. B. 2, 24, 6.
Pertinent huc sententiae vere philosophicae [Note: lib. IV. controu. 26.] apud M. Senecam Rhetorem: Non est vis, ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sedratio. Et: Non est admovere vim, aliquid cum certa conditione promittere. siqua vis est, a te tibi adhibita est.
Maximus huius philosophiae usus est, ubi de vi actio est. ibi enim quaeritur: An in re vis [Note: lib. IV. controu. 28.] sit. vide exemplum nobile ap. M. Senecam, ubi etiam vis iniuriosa a salutari distinguitur. Tumetiam, quando agitur de vi metuque gestis: itemque de damno dato, ubi multum valet, to\ e(/konta h)\ a)/konta, i. e. volentem aut invitum fecisse, ut notat Libanius declamat. 27.
Diximus de Invito per violentiam vel vero, vel apparente.
Aliud est invitum per ignorantiam: quod fit ob ignorantiam, ita tamen, ut eum qui fecit, illius [Note: 3. Eth. 1.] postea paeniteat, describente Aristotele.
Hîc ergo de ignorantia fuse agunt Theologi, Scholastici et Morales, subtiliterque partiuntur, 1. quod abignor ante quidem fit, sed non ob ignorantiam; 2. quod ob ignor antiam fit, paenitentia consequente factum; 3. quod ob ignor antiam fit, paenitentia non consequente factum. Aliam item
dicunt ignorantiam vincibilem, aliam invincibilem.
Maximum habet usum haec philosophia, ubi de aestimatione delictorum agitur: quae Aristoteli sunt trium generum; plena iniuria, infortunium, et media culpa. Bene explicata haec vide a Grotio I. B. 3, 11, 4. et 2, 21, 5. Add. M. senec. Excerpt. Controu. 3, 6. Liban. loc. commun. contra homicid.
Iurisconsultorum distinctio est, in ignorantiam iuris et facti. ubi philosophicae istae distinctiones iterum tamen locum habent.
Ipsa autem nominarem indicant. Est enim ignorantia iuris, cum quis ignorat ius suum, sive finem suae actionis; sive, quid in actione sit honestum, iustum, utile, aut his contrarium.
Ignorantia facti, est cum ignoratur, quid contigerit: sive quando circumstantiae ignorantur, in quibus cum praecipua actionis vis consistat, agens tamen providere non potuit. Illa universalis, haec particularis dicitur.
Illa (ignnorantia iuris) cum plerumque sit affectata, actionem non reddit invitam, nec excusat agentem. quod in iure naturali manifestum est. videatur tamen limitatio Grotii I. B. 2, 20, 43. Nec in iure civili, quod omnes scire debent, res se aliter habet: nisi quod ignorantia aliqua sine culpa interdum esse potest (grot. I. B, 2, 23, 13.) neque peraeque semper nocet; quam quam prodesse, vix dici possit, si accurate velimus loqui.
Haec (ignorantia facit) actionem reddit
invitam et excusat, si caret dolo, non est culpa nostra acquisita, habet coniunctam paenitentiam.
Quomodo iura civilia de utraque ignorantia iuris et facti decernant, aurea est dissertatio Cuiacii observationum lib. 5. cap. 39.
Ex principiis humanarum actionum secundum dicitur ELECTIO sive Proaeresis, nempe earum rerum, quae in nostra potestate sunt ex consultatione profecta appetitio.
Unde coniungendum videmus Tertium, CONSULTATIONEM, qua intellectus agit, ut in electione, voluntas. Deliberatur autem itidem, de rebus quae possunt aliter atque aliter evenire; magisque de mediis quam de finibus.
Quartum principium actionum humanarum est VOLUNTAS sive ipse actus volendi. nam potentia volendi ad superiorem tractationem pertinet. Voluntas autem est finium.
Velle autem dicitur non tantum, qui ipse quid facit, sed etiam qui approbat, iubet, consentit, laudat, partioipat, non impedit, receptat facientem. In Scholis versus sunt de voluntaria actione:
Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus
Participans, mutus, non obstans, non manifestans.
Egregie hanc philosophiam explicat Grotius I. B. 2, 17, usque ad 12. in materia damni dati. et 2, 21, 1. et seqq. in materia de poenarum communicatione.
Ex his ergo apparet, quae magis, quae
minus voluntaria sint. Maxime voluntaria sunt, quae homo facit, nullo errore seductus, nulla animi perturbatione impulsus (quamquam et ista voluntaria esse constat) quod saepius sibi proposuit, et diu animo volutavit, quod saepius repetiit, magisque sibi in ea re placuit. Minus voluntaria esse, quae diverso modo se habent, per se intelligitur.
Disputari hic contra Platonem solet, qui statuerit (in Protagora et alibi) neminem volentem malum esse. quamquam alii commodius explicare nituntur.
Virtutes inter se connexas esse, atque cohaerentes, omnis fere Veterum philosophia decernit. alii tamen aliter efferunt. Quidam nullam virtutem sine prudentia dicunt esse, adeoque cum ea advenire omnes pronuntiant: alii in iustitia omnes virtutes inesse dicunt: alii in pietate. quae sententia posterior [Note: Praeparat. Euangel. lib. 8. cap. 8.] Eusebio placuit. Est Ciceronis locus celebris de hac connexione lib. 2. de natura Deorum cap. 61: Haec contuens animus, accedit ad cognitionem deorum, ex qua oritur pietas: cui coniuncta iustitia est, reliquaeque virtutes, e quibus vita beata exsistit. [Note: in aurea Pythagoreorum carmina.] Cui consentit Hierocles, quod omnium virtutum dux sit pietas.
Ad divisionem Virtutis quod attinet, praetermissis iis, qui unius virtutis diversa tantum nomina statuebant, plerique quatuor virtutes (principes scilicet, quibus aliae essent
subiectae aut inclusae) numerarunt: Prudentiam, Fortitudinem, Iustitiam, Temperantiam. Platonem ita sensisse non ex Diogene tantum [Note: lib. 4. et 6.] Laertio constat, sed et ex libris de republica. Neque Stoici aliter: Imo ipse Aristoteles hunc numerum laudat lib. 7. Politicor. cap. 1. Cicero in officiis retinuit quasi communem Philosophorum sententiam lib. 1. cap. 5. et saepius. Sed et 2. de inventione 53. Scriptor ad Herenn. lib. 3. cap. 2. Liber Sap. 8. v. 7. Neque Thomas et alii Scholastici omiserunt hanc sententiam variis explicationibus adornare.
Aristoteles tamen, quamquam non repudiaret hanc sententiam, non institit presse; sed neque numerum virtutum definivit, sed hoc tantum dixit: singulis explicatis, numerum planum fore. Statimque incepit de Fortitudine agere.
Quoniam autem in illa distinctione Aristotelis, qua virtutes alias morales, alias intellectuales, sive dianoeticas fecit; multum boni inest: non erit absurdum, eius tractationem sequi, et inter morales virtutes primam ponere Fortitudinem.
[Note: 2. de invent. 54.] Fortitudinem Cicero describit, quod sit considerata periculorum susceptio, et laborum perpessio. Ubi addit: partes eius sunt: magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. Aristoteli est mediocritas inter ignaviam (ita enim Latini vocant illam timiditatem) et audaciam constituta: quae versatur circa ardua (aggressu scilicet perpessuque) et terribilia i.e. in quibus metus
et fiducia locum habet, in quantum eanon exsuperant humanam constantiam; inprimis circa mortem bellicam.
Quo autem minus voluntarium aliquid estin hac virtute, eo minus fortitudini deputatur. Unde ii, qui premii et honoris causa, aut metu ignominiae fortiter se gerunt; aut sola assuetudine periculorum pericula contemnunt; aut affectu aliquo concitati, nihil metuunt; aut fiducia successuum priorum elati ferociunt; aut periculi magnitudinem non intelligunt, fortes accurate loquendo non habentur ab Aristotele.
Non tamen sola mors huc pertinet, quamquam eam praecipue Aristoteles nominet; sed dolor, ignominia, orbitas, paupertas, carcer, exsilium, et similia, quae aut futura metum, aut praesentia molestiam, eamque non levem creant, viros forti superanda obiciuntur.
Sed quae in bello gestasunt, splendidiora videntur, magisque in oculos incurrunt. [Note: 1. de offic. 18.] Unde Cicero: In laudibus, quae magno animo et fortiter, excellenterque gesta sunt, ea nescio quomodo quasi pleniore ore laudamus. Hinc Rhetorum campus de Marathone, Salamine, Plataeis, Leuctris. etc.
In primis autem honestas proposita esse viro forti debet. Unde nec iustitia nec prudentia vacare potest vera fortitudo. Non iustitia: Ea enim animi elatio quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia vacat, pugnatque non pro salute commuvi, sed pro suis commodis, in vitio est. inquit Cicero. adde quae sequuntur 1. offic. 19.
Non prudentia abesse debet; quia temeritas esset, non fortitudo, cui non subest ratio. videatur Senecae epist. 85.
Est tamen modus hic notandus. Verissimum [Note: lib. 4. sap. 58] enim est illud Livii: nulla virtute superari humanarum virium modum.
Hinc de Celtis veteribus, Aristoteles quaestionem movet, qui nec terraemotum, nec similia formidabant: et de iis dubitatur, qui spectra non metuunt, quod de Democrito Abderita, Lucianus in Philopseude memorat. et de Athenodoro Plinius Epistol. lib. 7. ep. 27. Est tamen hic non omnis fortitudini locus denegandus. Neque constantia animi meretur commendari in Bruto, cui malus genius apparuerit ap. Plutarchum in vita Solet hic et illa quaestio agitari, de a)utoxeiri/a|, sive de homicidio in se. Qui ethnicorum hoc probabant, certis tantum casibus suam sententiam accommodabant, sicut videre est ex Quintiliani declam. 4; et falsa hypothesi nitebantur: quasi homo esset membrorum et vitae suae dominus. Alias nota est lex: Homicida in se, insepultus abiciatur. apud M. Senec. in Excerpt. controu. lib. 8. controu. 4. adde Grotium I. B. 2. 19, 5.
Inter exempla Heroicae fortitudinis, Alexander apud Curtium suam virtutem his notis signat: liber atione gentium seruitute oppressarum (3, 10, 5. add. 6, 3, 17.) quo nomine Hercules ab antiquis laudatur ap. Grotium, I. B. 2, 20, 40 depulsione iniuriae a civibus et sociis (4, 1, 13.) honestate damnorum (quot cicatrices,
totidem corporis decora (4, 16, 6.) pacis proposito (6, 3, 5.) gloriâ mortis (3, 8, 21.) immortalitate gloriae (lib. 9. cap. 6. n. 18. etc.) Quamquam si accuratius examinanda ista sunt, saepe temeritas mixta videbitur virtuti, confessione ipsius Historici: cum esset praesto ubique fortuna, temerit as quoque in gloriam cesserat. 3, 6, 18. In qua tamen quaestione, sicut non repudianda est quaedam exceptio de singularitate Heroicorum exemplorum: ita multa sine controversia audacter facta Alexandri possunt memorari.
Hannibal quoque inter exempla Herociae [Note: lib. 21, cap. 4.] fortitudinis affertur: quem Livius ita describit: Plurimum audaciae (sic in bonam partem) ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula. Sed exempla quidem passim ex historia repetenda, et Valerio Maximo, ubi totum caput de fortitudine.
Sententiae memorabiles de fortitudie, ab audacia distinguenda, occurrunt apud Curtium lib. 5. cap. 9. n. 6. et 7: Fortium virorum est, magis mortem contemnere, quam odisse vitam. Virtus nihil inexpertum omittit. Itaque ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire, satis est. Et lib. 9. c. 6. n. 14: nihil indigntus est, quam consumi fortitudinem, ubi non possit ostendi.
Extrema fortitudinis, sive vitia ei opposita sunt, Audacia et Ignavia.
Audacia nihil metuit; ignavia nimis metuit.
Audacia graviter describitur apud Curtium lib. 4. cap. 14. n. 13. 18. 19. Adde Lips. 5. polit. cap. 15.
et nota: quod interdum sit audacia, quae non videtur esse, ut supra patuit exemplo Alexandri; interdum videatur audacia quae non est. huc pertinet illud Taciti exemplum I. A. 38. praesidium ab audacia mutuantis. et Alexandri ap. Curt. 10, 2, 30. Nota amplius: temerariorum diversa esse genera, dum quidam praemiis periculorum in audaciam ruunt; quidam non tam praemiis periculorum, quam ipsis periculis laeti deprehenduntur, ut est ap. Tac. 2. Hist. 86.
Ignavos describit Curtius, qui pluris qualemcumque vitam honesta morte aestimant. 5, 8, 6. Add. Sallust. Catilin. c. 58.
Videndus Stobaeus serm. 101. et 168. et 169. Et notandum, quod Aristoteles non sine causa huic virtuti primorem locum assignavit: quia in tutela virtutis bellicae omnia cetera latent, sicut Cicero praeclare ostendit in oratione pro Muraena.
Revera enim in opere Ethice, quod vix patiuntur vulgo sibi persuaderi, omnia ad rem publicam Aristoteles retulit: adeoque eum ordinem servavit virtutum, quem res publica postulat. Unde etiam
Quam cum fortitudine eo, quo diximus, nexu iungit Philosophus 7. Polit. 15.
Quo vocabulo latius uti solet Cicero, sicut ex lib. 1. off. constat. Nos cum Aristotele ita hic sentiemus, ut continentiam tamen, quam
ipse semivirtutem existimat, in partem huius virtutis serio vocemus. Potest et verecundia huc acciri, optimo iure.
Temperantiam versari circa voluptates, quae gustu et tactu, sed inprimis tactu (qui et in cibo potuque vel ex eius voto spectatur, qui collum grivis optabat) percipiuntur.
Temperantia constat ex praetermittendis voluptatibus corporis, inquit Cicero de Natura Deor. lib. 3. c. 15. Et 5. de Fin. 23: Temper antia in praetermittendis voluptatibus cernitur. Plenius 2. de invent. 54: Temper antia est rationis in libidinem atque in aloios non rectos impetus animi, firma et moderata dominatio. Eius partes sunt: continentia, clementia, modestia. Sed de clementia quidem et modestia, alia est tractatio. Continentiam autem huc vocavimus, quam Cicero ibi describit: Continentia est, per quam cupiditas, consilii gubernatione regitur. Quamquam haec descriptio latius patere videtur. nos enim continentiam ex usu Latine loquentium in materia huius virtutis (Temperantiae) ut designata est, acciprimus. Adhuc plenius in partitionibus orator. c. 22: Quae vero moderandis cupidit atibus, regendisque animi motibus laudatur, eius est munus in agendo: cui temperantiae nomen est. Temperantia autem in suas itidem res, et in communes distributa est, duobusque modis in rebus commodis discernitur: et ea quae absunt, non expetendo: et ab iis, quae in potestate sunt, abstinendo. Quae omnia philosophiae Aristotelicae probe consonant.
Virtutem hanc cum verecundia coniungit [Note: 3. offic. 34.] idem Cicero, quando adolescentibus eam
commendat. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est, exercendaque in labore, patientiaque et animi et corporis; ut eorum et in bellicis et civilibus officiis vigeat industria. atque etiam cum relaxare animes, et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae.
Ubi notandum ex tribus remediis adversus intemperantiam, quae et praesidia, sive auxilia temperantiae possunt vocari, unum hic laudari; nempe occupationem liberalem et industriam: alterum est, exquisita sobrietas; tertium, ipsaresistendi et vincendi assuetudo.
Distribui vulgo solet haec virtus his partibus; Abstinentia cibi, sobrietate potus (quantum ad gustum) tum castitate, et pudicitia, qnantum ad tactum. Sed sobrietas omnino etiam abstinentiam complectitur: quae vox vel late usurpatur, sicut ipsa temperantia; vel angustius de eo qui alienis abstinet, nec avarus est, aut ex alieno ditari cupit. In priori genere loquendi notus est locus Horatii: abstinuit venere et vino; In posteriore, inprimis titulus Valerii Maximi lib. 4. c. 3. de abstinentia et continentia. Tacitus cum integritate coniungit in Agricola cap. 9. Pudicitia quoque non semper a castitate distinguitur. Pars pudicitiae, seorsum acceptae, est verecundia; sive apud nonnullos, idem cum pudicitia. Cernitur autem non in omni modo actione, sed in gestu, in vultu, in verbis; in quibus pudorem removerunt et Cynici veteres, et hodierni petulantiae ac lasciviae magistri. Meliore
utendum est doctore Cicerone, cuius gravissima est doctrina lib. 1. offic. cap. 35. De rubore, vide disputationem Senecae ep. 11.
[Note: ep. 88.] Idem Seneca Temperantiae officia ita designat: Temperantia voluptatibus imperat: alias odit, atque abigit; alias dispensat, et ad sanum modum redigit, nec unquam ad illas propter ipsas venit. Scit optimum esse modum cupitorum, non quantum velis, sed quantum debeas, sumere.
Temperantiae dignitas et vilitas inde etiam illustratur, quando voluptatum turpitudo et noxa ostenditur. de qua re supra.
Conservatirix autem est Temperantia, bonae valetudinis, ingenii et prudentiae; et in civitate boni ordinis, disciplinae, publicae honestatis, fortitudinis etc.
Sicut Intemperantia publice privatimque noxia est. Animo per libidines corrupto nihil honestum [Note: ll. Annal. 37] inest, inquit Tacitus. hinc Principes contemptibuiles fiunt, quod ostendit Lipsius 4. Polit. c. 12: hinc civitas tota corruptioni obnoxia ad interitum tendit, sicut Sallustius passim inculcat. Romae censura adversus libidines, et gulae vitia instituta. de qua Lips. 4. Polit. 11. Hoc loco quidam etiam adversus magistros artis coquinariae, varia gulae incitamenta excogitantes declamant.
Atque hoc unum est vitium, quod temperantiae opponitur. Alterum autem, cui nomen non invenit, sed finxit Aristoteles, ita describitur a Cicerone in partitionibus: quod sit immanitas quaedam in aspernandis omnibus etiam
necessariis et honestis voluptatibus. Sed vix occurrit. unde Aristoteli controversia mota.
Alexandri temperantiam, antequam degenerasset, [Note: lib. 10. cap. 5.] describit Curtius: modus immodicarum voluptatum; veneris intra naturale desiderium [Note: lib. 5. cap. 7.] usus, nec ulla nisi ex permisso voluptas. Et alibi, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam laudat. Sed iamiam, ut ibidem describitur, ad intemperantiam desciverat. vide amplius id notantem Historicum lib. 8. cap. 4. n. 24. 25. Non inter postremas exitii causas Alexandro intemperantia fuit.
In sacris Heroica castitas Iosephi celebratur, quam commendat amplius Philo de vita Iosephi. Sed non est consilium locos communes scribere, quod ab aliis factum. Stobaei huc pertinent sermones 37. et 84. de Temperantia, 38. de intemperantia,, 87. de gula; 74. de luxuria; 122. de verecundia; add. 124. et 125.
Summa philosophiae Aristolelicae est: Liberalitatem esse virtutem, quae modo et ratione utatur in dandis accipiendisque pecuniis, praecipue tamen dandis; nec pecuniis tantum, sed quoruncumque pretium numo metiri homines solent: dando scilicet, quibus, quantum, quomodo, oportet: non de alieno, sed de suo: honestatis causa.
Beneficentia etiam vocatur haec virtus: cuius [Note: 2. offic. 15.] ratio, secundum Ciceronem, est duplex: nam aut opera benigne fit indigentibus, aut pecunia. quae duae rationes in sequentibus etiam comparantur notabiliter.
Tractavit de hac virtute concisius sed notabiliter Cicero Idem 1. offic. 14. ubi praesertim etiam tres cautiones ponit. 1. Ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et ceteris. 2. Ne benignitas maior sit, quam facultas. 3. Ut beneficium non sine delectu tribuatur. Qua occasione, elegantissima instituitur disputatio de ordine et discrimine eorum, quibus bene faciendum est.
Longe autem copiosius, et ad exemplar accuratae philosophiae tractavit hoc argumentum Seneca integro opere VII librorum de Beneficiis.
Atque huius loci est etiam nobilissima quaestio, de grato animo, sive, ut vulgo loquuntur, de gratitudine. Ubi primo occurrit grati animi laudatio 2. ingrati reprehensio. 3. de poena ingratorum. Et, an sit aliqua actio adversus ingratum? Cuius disputationis duae sunt partes 1. an legibus prodita sit aliqua actio adversus ingratos? Quod omnino negandum non est. apud Macedonas enim erat actio adversus ingratos. Et apud M. Senec. Controu. IV, 24. haud dubie ex lege quae extabat: Ingratisit actio. addendus est Quintilianus declam. 333. 2. An debeat prodi actio adversus ingratum, de qua re Seneca 3. de benef. 6, 7. etc. et Grotius I. B. 2, 20, 20.
Sicut autem Cicero hanc virtutem fecit partem iustitiae (dum ratiocinatores bonos vult esse beneficiorum, ubi, quando, quomodo collocari debeant; sive quantum sit cuique tribuendum) ita humanitas et elegantia rem
totam gubernant; omniumque beneficiorum non condimentum modo, sed complementum sunt.
Alexandri M. liberalitas laudata Curtio 10, 5, 28.
Vitia Liberalitati opposita, sunt Prodigentia et Auaritia.
Prodigentia seu profusio modum excedit in largiendo. perdere hic sciet, donare nesciet, est [Note: 1. H. 30.] apud Tacitum. Sunt autem prodigi alii 1. vanitate ingenii ad ostentationem proclivis 2. alii calliditate. quo etiam pertinent largitiones inescandis hominibus, quibus ambitiosi utuntur, ut ad honores et potentiam perveniant. Privatim sibi nocet prodigus: publice, civitati. Nam si ambitione exhauriunt aerarium Principes, per scelera supplere student, sicut in mala causa bene pronuntiavit Tiberius [Note: 2. A. 38.] apud Tacitum. Dubiae aestimationis factum vide ap. Curt. 8, 12, 16. et 17.
Auaritiam et avaros, qui nec dant, quibus aut quomodo debent, et accipiunt, unde et quantum non debent accipere, multis nominibus Graecis notavit Aristoteles, parcos vocans, tenaces, illiberales, sordidos, turpis lucri cupidos, parvas impensas magni aestimare solitos, deceptores, depilatores. Privatim quam sordida et aerumnosa sit avaritia, Plaurus descripsit in Auluaria, sub persona Euclionis: publice, noxam eius insigni declaratione ostendit Sallustius passim, tum in orationibus de rep. ord.
Magnificentiam tribus fere modis apud Veteres dici, comperimus. Primo enim amplitudinem notat: hinc res amplae atque magnifuae saepe iunguntur. Deinde idem notat, quod [Note: 2. de invent. c. 54.] magnitudo animi: unde a Cicerone describitur: quod sit rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione agitatio atque administratio. Facit ibi quidem partem Fortitudinis; sed eo sensu, quo Veteres sub fortitudine magnanimitatem comprehendunt. Tertia significatio ad Virtutem hanc Aristotelis pertinet, qua Magnificentia est, quae sumptibus magnis et in magna re collocandis decorum servat.
Hic reprehendunt Aristotelem nonnulli, quod ex una virtute duas fecerit, liberalitatem scilicet et magnificentiam, sed ipse discrimen assignat: 1. quod liberalitas in mediocribus fere impensis; magnificentia in magnis, unde et nomen habet, spectetur. 2. quod liberalitas quodammodo etiam in accipiendo; magnificentia tantum in faciendis sumptibus versetur. 3. quia omnis magnificus, liberalis; sed non invicem, omnis liberalis magnificus dici possit. 4. quia liberalis in alios tantum; magnificus in se quoque et suos dici possit.
Scientiam ergo Magnifici eo fine terminat Philosophus, ut opera sint sumptibus digna; et sumptus operibus respondeat. Opera intellige necessaria, utilia, diuturna, in primis
publica (quamquam privata non excludantur) non ostentationis aut ambitionis gratia facta, sed honestatis amore et rei publicae, veraeque gloriae. Unde viris, dignitate, potentia, opibus, pollentibus convenit haec virtus: id est, magnorum hominum est, non humilium.
Magnificentiae illustria monumenta Historia Romana in Caesaribus memorat. Urbs ipsa Roma magnifico ornatu, Augusti opus ap. Tacitum. 1. A. 9. Suetonius inprimis diligenter memorat in uniuscuiusque Principis vita opera publica. quod et alii fecerunt postea. Constantini M. magnificentia in templis, et ornatu templorum: apud Scriptores historiae Ecclesiasticae. Xenodochia, Nosocomia, Orphanotrophia huius generis sunt.
Alia ad deliniendam plebem tatum pertinent, ut spectacula, ludi, viscerationes, congiaria, donativa, de quibus gravissima est tractatio Ciceronis 2. offic. cap. 16. et seqq.
Facilis autem lapsus a recta ratione sumptuum [Note: 3. A. 55.] in luxum. Apud Tacitum legas: Dites olim familiae nobilium, aut claritudine insignes, studio magnisicentiae prolabebantur. in luxnm sc.
Est enim luxus vitium, quo sumptus in res indignas aut viles proiciuntur; inanis voluptatis, aut ineptae ostentationis gratia, Sicut in histriones, gladiatores, aurigandi artifices, hodie in venationes, comessationes etc. plenae sunt historiae Principum, non luxu modo, sed portentoso luxu.
In republica, quantum noceat, omnis aevi exempla docent. Vide nobilem consultationem de luxu coercendo in Taciti 3. A. 52. usque ad 56. Quamquam id politicae potius considerationis est.
Alterum vitium, quod Magnificentiae opponitur, est, cum in res magnas sumptus nec abunde nec decore impenditur, aut lucrum ex rebus inhonestis aut indecoris captatur. ut; vectigal urinarium, chrysargyron etc.
Pertinent huc sermones Stobaei, de liberalitate 51: de prodigalitate 73. et 74: de parcis et illiberalibus 78. et 79: de avaritia 53, 54, 55. et 230.
Haec virtus, numquam fere nisi obscurius aut confusius tractari solita, incomparabiliter ab Aristotele describitur. Ceteri partem fortitudinis faciunt: sed Aristoteles in omni virtute magno animo locum relinquit.
Quoniam autem prcpositae erant virtutes, circa pecuniam recte versantes; Magnanimitati et Modestiae deinceps id officium tribuit Philosophus, ut Honores moderentur. Ad praecipuum scilicet respexit. nam magni animi officia latius patent; inprimisque etiam despicientiam rerum externarum complectuntur. Unde Stoici, quando locum hunc tractant, suum illud, nihil admirari, tantopere extollunt.
Unde Magnanimus cum revera magnis rebus dignus sit, non est detrectator sui, sed se
magnis dignum credit: in quibus honoris praecipua aestimatio est. Circa honorem ergo et probra inprimis cerni creditur animi magnitudo. Quamquam in omnium reliquarum virtutum materia praestare studet, qui magno animo est.
Honores scilicet eximios, ut praemium virtutis, a bonis bene delatos amat: spernit minutos, aut undecumque, aut quacumque ex causa delatos: longeque differt ab inanis gloriae captatoribus. Solus enim magnanimus intelligit naturam et iter verae gloriae: a quo plurimi aberrant. Magnanimo is demum videtur amplissimus, qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. verbis Ciceronis ex orat. pro Sex. Rosc. Amer. c. 30.
Ignominiam autem, qua multi franguntur, non aestimat opinione hominum, sed, quam non meruit, spernit.
Sicut autem honorificum non credit laudari, nisi a laudato: ita calumniis parum movetur. [Huius loci sunt quaestiones de panegyricis.]
In periculis adeundis rationem dignitatis suae habet: et cum Alexandro M. dicit. apud [Note: 8, 14, 14;] Curtium: tandem par animo meo periculum video.
In temperantiâ, permissis quoque et honestis voluptatibus abstinet, quotiens dignitatis et magnarum rerum cura ei graviora suadet.
In liberalitate, beneficium longe lubentius
in alium confert, quam ipse ab alio accipit: remunerari gaudet alios abunde; ut sibi potius debeant, quam ipse aliis: aegre prensat autrogat: opes honestate non lucro metitur.
In iustitia, nihil tanti aestimat, ob quod velit ab ea discedere.
In man suetudine, pulcherrimum victoriae genus existimat, se ipsum vicisse, iniurias contemnere, earum memoriam non retinere, neque vindictae cupidum esse.
Circa veritatis studium, Catonis mos ei pro regula est, qui apud Sallustium, esse quam videri [Note: Catil. 54.] bonus malebat. Liberi oris, et qui Ulysseas astutias cum Achille Homerico odio habeat. Honestius putat offendere, quam odisse, cum Agricola [Note: cap. 22.] Taciti.
In urbanitate, cum Pompeio verecundi oris est: neque suae gravitatis dememinit.
In reliqua vita, inprimis utramque fortunam ferre novit:
[Note: Horat. Carm. lib. 2. od. 10.] Sperat infestis, metuit secundis
Alteram sortem bene praeparatum
Pectus.
creditque sibi praecipi, quod sequitur:
Rebus angustis animosus atque
[Note: Add. Cic. 1. offic. 26.] Fortis appare: sapienter idem
Contrahes vento nimium secundo
Turgida vela.
Magnanima fuit Sysigambis cum dixit: et [Note: Curt. 3, 12, 25.] praeteritae fortunae fastigium capio, et praesentis iugum pati possum. Adde Pori magnanimitatem apud Curtium 8, 14, 43.
Inter magnos magnum se praebet;
reliquis humanum et aequum; ne quem contem nere videatur.
De se non multum, nec saepe loquitur ne vel detrectator sui, vel laudator videatur. Sed nec de aliis multus illi sermo: quos nec laudare temere, vec vituperare sustinet. Minime autem omnia statim admiratur, aut adulatur.
Cautio illum et cunctatio in actionibus gubernant: magisque ei, exemplo Suetonii paulini, cauta consilia cum ratione, quam prospera ex casu placent ap. Tacitum, 2. Hist. 25, 3.
Incessus ei et sermo gravis. vid. Lips. 2. Polit. 15.
Omne decus huius virtutis ita in animo est, utexterna illa non mereantur aestimationem, nisi consilio animi interiore gubernentur. Si autem de ulla virtute dici potest, quod nulli perfecta contingat, de hac utique dici potest, virtutum rarissimâ.
Vitium, quod excedit, est elatio, sive inflatus animus. de quo Cicero 1. offic. 15: Fortis animus et magnus, in hemine non perfecto feruentior plerumque [Note: 1. offic. 19.] est. Et: Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et niagnitudine animi, facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitus. et quae sequuntur. Fastus Alexandri, in affectata divinitate huc pertinet. et quae de superbia regia dicuntur. vid. Lips. 4. polit. 6.
Vitium, quod deficit, est pusillus abiectusque animus. de quo exaudiendum est illud Taciti 4. A. 38: contemptu famae, contemni virtutes.
Videndum tamen, ne modestia Heroica (quam ad magnitudinem animi merito
retuleris) speciem huius vitii occupet. Theologis Humilitas dicitur.
Antiqui latius hac voce usi sunt, sicut vel ex Cicerone constat. Hic autem notat eam virtutem, quae circa modicos honores versatur, et a Magnanimitate differt, ut liberalitas a Magnificentia.
Quamquam autem Aristoteles, eo fine metiatur bas virtutes, quod qui magna meretur, aut parva, ex se mereri putet, sibique de se credat, tamen potius inde aestimandae sunt, quod modestus quidem, utcumque magna meritus, de se magnifice tamen non sentiat, neque omnem honorem quem meretur exigat, sed humanae imbecillitatis memor, non fidat opinione sua de meritis suis; neque ambiat honorem, etiam meritum, quin potius meruisse, honorem reputet; magnanimus autem potius patrare magna concupiscat, quam mereri se magna iudicet. pertinetque [Note: 4, 1, 18.] huc locus Curtianus: vos quidem macti virtute estote, qui primi intellexistis, quanto maius esset, regnum fastidire, quam accipere. dum Hephaestio scilicet miratur magnitudinem animi spernentis, quod alii per ignes ferrumquepeterent.
Est autem Modestia publice privatimque [Note: 15. A. 2.] et decora et utilis: vereque apud Tacitum dicitur: modestiae famaneque summis mortalium spernenda est, et a diis aestimatur. Estque praecipue in animo: sed spectatur in toto corpotis habitu, in oratione, gestuque, pro conditione aetatis, personae etc.
Utraque autem virtus tum recte intelligetur; si quae de Honore et Gloriâ philosophia tradit, recte cognita fuerint.
Vitium oppositum est, Ambitio, honoris affectatrix, supra quam decet et fas est: privatim odiosa, publice noxia. sicut praesertim Sallustius in causis corruptae reip. hanc ponit Catil. 10. et seq. et Seneca passim persequitur ambitiosos.
Alterum vitium, quod in honorum contemptu cernitur, vel ad dissolutos homines pertinet, teste Cicerone, vel ambitionis genus est, quotiens simulatur honorum contemptus. Vera quoque modestia, aliquando iniquam aestimationem subit, ut in illo Horatii:
[Note: lib. 1. ep. 18.] plerumque modestus
Occupat obscuri speciem.
Ira familiare hominibus malum, moderamine opus habet. unde quae virtus ei moderatur, Mansuetudo dicitur, seu lenitas; in Principibus clementia; in Scholis Theologicis misericordia. Quae nec Philosophis antiquis ignota vox fuit: male repudiata a Stoicis, quos etiam Grotius arguit I. B. 2, 20, 21. Explicationem tamen eruditam promittunt nonnulli; ad conciliandos cum Peripateticis Stoicos.
Ipse Aristoteles non segniter hic impugnatur cum definit mansuetudinem, quae ob quas res, et adver sum quos, quemadniodum, quo tempore, et quamdiis decet, irascitur. Ut enim ira est affectus
animi, negari nequit, quin optabilius sit, plane eliminare iram, nec virtuti bene congruentem, et minime necessariam. neque enim vel ad propulsandam iniuriam, neque ad punienda delicta ira opus est. imo, quo longius abest ira, eo melius ista omnia conficiuntur. Sed nimirum, quia nec odisse malos, necirasci improbis, non possunt viri boni, si communem moris humani habitum spectamus, concedendum Aristoteli est, ut populariter in tali argumentoloquatur. Quae etiam defensio a)orghs1i/an eius, seu vacuum ab omni ira animum, tueri quodammodo potest.
Vitium huic virtuti oppositum, iracundiam, diligenter, et ita exsequitur Philosophus, ut iracundorum diversa faciat genera, eaque Graecis vocabulis apte exprimat. 1. eorum, qui ad iram proni et irritabiles sunt. 2. eorum qui praecipites prorsus in iram feruntur, quos cerebrosos videmus dici. 3. eorum, qui amari sunt et retinentes irarum. 4. eorum qui implacabiliter ad ultionem spectant, quos saevos vocamus. Postremum genus omnium deterrimum: inde gradus vitiositatis retro numeraveris.
Alteri vitio, in defectur, ut idoneum nomen, ita fere exempla desunt. Si periram hunc locum describimus. Sin descriptio mutatur, omnino a Philosophi sententia disceditur.
Praeclare de hoc toto argumento tractavit Seneca, opere de irâ; et de clementia; cuius fragmenta habemus.
Misericordiae Alexandri nobile exemplum ponit Curtius 4, 10, 20. et seqq. et 5, 5, 8.
Iram eius saepe notat Historicus 3, 12, 19. 4, 4, 17. 4, 6, 29. 8, 1, 43. etc. 10, 1, 39.
Memorabilis distinctio occurrit apud Suetonium in Claudio c. 38: Irae atque iracundiae conscius sibi, utrumque excusavit edicto, distinxitque: pollicitus, alteram quidem brevem et innoxiam, alteram non iniustam fore. Adde Ciceronis explicationem Tuscul. 4, 12.
Ciceronis praeceptio insignis est 1. offic. 25. Et adde disputationem de ira, Tuscul. 4, 19. usque ad 30.
Sequuntur virtutes quae ab Aristotel dicuntur Homileticae, i. e. ad convictionem et consuetudinem cottidianam vitae pertinentes. Quorum una id spectat, ut sincere et citra simulationem omnia gerantur: duae, iucundam et gratam reddere consuetudinem hominum inter se et familiarem usum, student.
In posterioribus his una est Humanitas, quae a modo convivendi, Facilitas; a parte, Affabilitas; a persona et officio, Civilitas ac Popularitas; ab elegantia et arte, Comitas dicitur.
Quam Aristoteles hoc fine terminat, ut neminem offendere velit vir humanus, sed potius placere omnibus et obsequi, in quantum honestatis ratio, et eorum, cum quibus versamur, utilitas postulat. Neque enim vir vere humanus, probabit ea, quae honeste probari non possunt: aut verebitur amice admonere homines de iis, quae indecora aut
noxia videt futura iis, cum quibus agit. Inprimis autem, mores, ingenia, conditionem et fortunam hominum probe diiudicabit, ne plus minusue faciat aut dicat. nec praesentis tantum, sed futuri quoque temporis rationes probe subductas habebit.
Humanitatis elegantissima specimina in Alexandro proposuit Curtius 3, 12, 6. etc. 5, 2, 18. usque ad fin. cap. 6, 5, 3. etc.
Vitium, quod excedit, in eo est, si quis in omnibus placere alteri studet: idque vel suopte ingenio fecerit, ut Micio in Adelphis Terentii eius rei imaginem praebet; vel lucri studio; quales sunt adulatores, ut Gnato in Eunucho, Phormio in fabula cognomine apud Terentium. Character talis hominis superest in Theophrasto. Pertinet huc aureus libellus Plutarchi, de discrimine adulatoris et amici.
Crebrum in aula malum: unde adulatio ap. Curt. 8, 5. 6. dicitur perpetuum malum regum, quorum opes saepius assentatio, quam hostis evertit.
Regnant illic artificia adulandi, sub specie obsequiorum. videatur Cleonis oratio ap. Curt. 8, 5, 10. etc.
Ex altera parte morositas, difficultas, contumacia est, quando quis omnibus adversari studet, neque curat, an et quem offendat. Talis Demea Terentianus in Adelphis. In aula Clitus hoc nomine peccavit apud Curtium 8, 1. 29. etc.
In consuetudine vitae multum quoque laudatur Veritas sive candor, cum quis ut in vita, ita in oratione veritati studet, nihil fingens in gratiam aliorum, aut lucri causa, semper sibi constans, sua praesertim minime exaggerans.
[Note: c. 3. e. 15.] De Epaminonda Corn. Nepos: adeo veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur. de Attico: Mendacium neque dicebat, neque pati poterat. et quae sequuntur.
Repugnat enim huic virtuti mendacium, de quo multae magnaeque sunt disputationes Theologorum et Philosophorum. Non parum etiam in hac re sudavit Grotius I. B. 3, 1.
Dividitur autem mendacium in duas vitii species: Arrogantiam, et Dissimulationem.
Arrogantia, sive, ostentatio, iactantia est, qua quis maiora, quam sunt, videri vult sua: sicut in Eunucho Terentii, Thraso, Plauti, Miles gloriosus ostendit.
Dissimulatio est, qua quis occultat et extenuat ea quae adsunt, vel ut gloriam inde consequatur (huc pertinent Artes Accismi) vel ut fallat homines. Superest character talis hominis Et hicus apud Theophrastum.
Quia in vita curarum et remissionum tempora distincta sunt, etiam laxamentis aliquam virtutem tribuit Aristoteles, quam vocavit Urbanit atem, quae dicendis et audiendis iocis
honestis, ac liberalibus modum et rationem praefiniret.
[Note: 1. offic. 29.] Cicero summatim praeclare designat: Neque ita generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti esse videamur: sed ad severitatem potius, et quaedam studia graviora atque maiora. Ludo autem et ioco uti illi quidem litet: sed sicut somno, et quietibus ceteris, tum cum gravibus seriisque satissecerimus. Ipsumque genus iocandi non profusum, nec immodestum, sedingenuum et facetum esse debet. addenda sunt, quae sequuntur.
Est ergo scientia quaedam iocandi; neque in obvio posita huius argumenti notitia. Adeatur Ciceronis egregia tractatio de ridiculo 2. de oratore 59. et seq. Quintil. Institut. Orator. 6,3. Dan. heinsius in dissertatione Terentio praemissa.
Excedunt modum Scurrae, risum captantes inepte et inhoneste; immodiceque in cachinnos effusi, totique ludicri.
Sicut ex altera parte homines rustici et inficeti vocantur, qui nec iocari ipsi ullo modo, [Note: Tib. 21.] nec iocantes ferre possunt. De Tiberio Suetonius: Augustum palam nec dissimulanter morum eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores hilarioresque sermones superveniente eo abrumperet.
Iustitiam esse aliquam generalem, aliquam specialem, plerique veterum agnoverunt; quamvis non eodem modo explicarent. Aristoteles Iustitiam universalem, idem cum
virtute perfecta et plene sumpta statuit: nisi quod ad alterum referri iustitiam dicas, cum virtus, ut est in homine aut viro bono, considerari possit.
Iustitia autem particularis est huius loci. [Note: l. 10. ff. de iust. et iur.] de qua licet Aristoteles toto libro quinto Ethicorum egerit, definitionem tamen nullam attulit. Valde probatur etiam Philosophis Iurisconsultorum definitio: quod sit constans et perpetua volunt as suum cuique tribuendi. ut et habitus et actio volendi intelligatur. Ex Aristotele talem concinnant descriptionem, quod Institia sit virtus, qua, tam in rerum distributione, quam commut atione et contr actibus, omnibusque rebus, in quibus iniuria cuiquam fieri pot est, homo ita se gerit, ut nec de externis bonis, pecunia, honoribus, aliis, plus sibi vindicet et minus alteri relinquat; nec de malis, oneribus et poenis minus sibi, et alteri plus, quam par est.
Medii ratio hic alia est, quam in ceteris virtutibus. Utrumque enim extremorum (plus scilicet et minus) est in una eademque actione. Estque hic non tantum medium rationis, sed etiam rei. Unum igitur nomen opponitur iniustitia.
Est autem duplex Iustitia: distributiva et commutativa; quarum haec reddit id, quod est simpliciter debitum; illa, quod est quodammodo debitum. vid. Grot. I. B. 1, 1, 8.
Iustitia distributiva, quae praemiis oneribusque distribuendis aequalitatem observat, habita ratione et personarum et rerum.
Unde hic proportio Geometrica obtinet.
Non enim omnes accipiunt idem simpliciter, sed idem proportione, seu secundum quid. Maximo enim cuique plurimum debetur. Cic. 1. offic. 15. Et in onerosis, validiori plus oneris imponendum est. Ad hanc ergo iustitiae speciem pertinent ea tantum, quae debentur cuique de communibus bonis, aut imponuntur, ut publicum et commune onus. cetera ad commutativam pertinent.
Illud nihil interest, utrum aestimatio fiat simpliciter, ut in optima reip. forma; an ex hypothesi et ratione status. Unde fit, ut non eodem modo haec fiant in Aristocratia, et oligarchia. etc.
Apparet hinc, beneficia, stipendia, et similia, non esse huius iustitiae, sed commutativae, tamquam genus compensationis et mercedis. Meritum enim in iustitia distributiva nihil est aliud, quam dignitas, sive persona, et locus, quem inter cives obtinet. Sicut in commutatiuâ, meritum in re spectatur, cui premium aut poena convenit. Quare cum in commutativa iustitia tantum quis accipiat, quantum meretur: in distributiva non attenditur, quid quisque ipse impenderit, sed quid in comparatione alterius accipiat.
Iustitia commutativa est, quae in commutatione rerum et contractibus eam servat aequalitatem, ut quisque suum consequatur. Pertinent enim huc res omnes, in quas iuris aliquid est alicui, alio quam publico nomine.
Commutationes autem et contractus late hic sumuntur, ut non tantum veros
contractus et quasi contractus, sed omnes obligationes comprehendant, tam quae ex delictis, quam quae ex quasi delictis originem trahunt.
Commutationes dividit Philosophus in voluntarias etinuoluntarias: quorum illae sunt, ubi utrinque est animus commutandi aut contrahendi; hae, ubi commutatio fit una parte invita, ut in furto.
Involuntariae commutationes ex mente Thomae hae sunt:
Laeditur aliquis vel in
Re idque vel
Occulte, ut furto
Manifesto, ut rapina.
Persona vel
Ipsa in se, vel ratione
Incolumitatis vel
Occulte, ut in caede dolo facta, venificio, percussione fraudulenta
Manifesto, ut in caede violenta, verberibus, carcere, mutilatione.
Dignitatis vel
Occulte, ut falso testimonio, detractione
Manifesto, falsa accusatione, convitio
In persona coniuncta, ut adulterio, seductione liberorum, serui etc.
Commutationes voluntariae sunt, quando
Obligat quis
Rei suae vel
Dominium, vendendo, deponendo, oppignerando.
Usum, idque vel
Gratis vel in
Rebus quae fructificant, ut est ususfructus
Ceteris quae restiruuntur vel
Eaedem numero, ut commodata
Eaedem specie, ut in mutuo.
Pretio, ubi locatio, conductio.
Se ipsum pro alio ad satisfaciendum ut est fideiussio.
Porro illa extrema, inter quaeversatur iustitia commutativa, plus et minus, etiam damni et lucri nomine ab Aristotele vocantur, latius scilicet acceptis vocabulis: et lucrum sit plus boni et minus mali; damnum, plus mali et minus boni.
Servat autem iustitia commutativa proportionem Arithmeticam, si audimus Aristotelem: qua aequalitas ex rerum ipsarum conditione aestimatur. Contra sentit Grotius I. B. 1, 1, 8.
Gliscit haec quaestio in argumento de poenis: in quibus cum etiam videatur ratio
haberi personarum, e. g. nobilium et ignobilium, liberorum et servorum, igitur proportio Geometrica a nonnullis hic statuitur, ab aliis ad iustitiam distributivam poenae referuntur. quod eodem scilicet redit.
Sed veterum sententia tutior est, adstructa etiam Arnisaeo polit. 1, 8. dum modo natura utriusque institiae, distributivae et commutativae recte explicetur. Poenae enim non sunt aliquid quod distribui possit 1. quia nihil distribuitur, nisi quod commune est. 2. Quicquid distribuitur, id confertur aut imponitur toti, quia pars civitatis est. At nemo punitur, quia civis est. 3. In distributione omnibus portio cedit: in poenis numquam. 4. Si Geometrica proportio in poenis valeret, tum nobilis severius, servus mitius puniendus esset, quia maiori maius, minori minus convenit secundum illam in distributione praemiorum et onerum. 5. In distributione etiam iusta fieri potest, ut aliquis minus consequatur, quam meritus est. Sed poenae pro merito irrogantur. 6. Manet proportio Arithmetica, etiam cum nobiles mitius puniri dicuntur (in criminibus ex imbecillitate humana profectis) quam alii: vel enim minus peccaverunt, ubi idem quod alii peccasse videntur; vel poena quae mitior videtur, illis aeque gravis est. Persona enim hic per accidens spectatur.
Alias, sepositâ hypothesi, de qua supra, etiam Grotius statuit, poenas pertinere ad iustitiam commutativam, quam ipse expletricem vocat. I. B. 2, 20, 2.
Quamquam autem plerum que iustitia commutativa versetur inter partes reip. tamen potest interdum etiam inter rem publicam et partem eius esse, ut cum civitas emit a cive aliquid, aut stipendia paciscitur singulis.
Pythagorei statuerunt talionem idem esse quodius, quos refutat Aristoteles. Sed distinguenda est Talio sinipliciter accepta, qua simpliciter quis idem patitur, quod fecit; et proportionalis, qua patitur, quod ei respondet, quod fecit. Prior neque in distributiva, neque in commutativa locum habet: posterior in commutativa adhiberi potest. Vide exemplum et fundamentum huius distinctionis apud Gellium 20, 1.
Hinc de aestimatione rerum quaestio: et de instrumento permutationum, numo, de cuius inventione Aristoteles lib. 1. polit. 6. ubi Interpretes videndi. Addatur dissertatio egregia Iacobi Lampadii, subiuncta libello de constitutione Imperii Germanici.
[Note: 1. 7. ibid.] De iustitia Cicero in officiis multa eximia habet: quod in iustitia sit virtutis splendor maximus: quod per eam societ as hominum inter ipsos, et vitae quasi communitas contineatur. quod munera eius duo sint: primum, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria; deinde ut communibus ut atur pro [Note: 2. 11.] communibus, privatis ut suis. Postea. Atque iis etiam, qui vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendisque negotiis implicantur, iustitia adrem gerendam necessaria est. cuius tamta vis est etc. Examinat memorabiles quaestiones in iustitia commutativa lib. 3. off. 12. 13. et seqq.
De iustitia Principis in praemiis et poenis Politici praecipiunt.
Huc pertinet etiam tractatio de Aequitate, qua iuris rigor temperatur, aut ius scriptum, ubi propter generalitatem deficit, corrigitur, suppletur. Aequum et bonum saepe vocant. Vide omnino laudem Sulpitii apud Ciceronem Philipp. 9. c. 5.
Absque aequitate saepe habeat locum illud: Summum ius. summa iniuria. Laudandus Grotius, qui primus ius belli vere temperavit aequitate.
Est autem hic locus profundus, sicut ostendere conati sumus in Calculo Minervae.
Neque adversari putanda est aequitas iustitiae: sed potius congruere.
Quoniam virtus omnis est in mediocritate, illa autem definiturprudentiâ (prudentis enim viri iudicium hîc optavit Aristoteles) itaque post virtutes morales etiam de Prudentia agendum fuit. cuius natura ut melius intelligeretur, [Note: lib. 6. Eth.] Philosophus etiam de ceteris habitibus mentis agit.
Tales habitus sive virtutes dianoeticas posuit quinque: Scientiam, Sapientiam, Intelligentiam sive Intellectum, Artem, Prudentiam. Do prioribus suffecerit pauca attigisse; de ultima enim potissimum hic solliciti esle debemus.
Scientia est ille habitus mentis, quo demonstramus aliquid ex necessariis principiis.
idque ope syllogismi Apodictici, sive Demonstrativi. Haec cum locum habeat in rebus necessariis et aeternis, continet Physicam, Metaphysicam, et Mathesin.
At Intellectus sive Mens (Philosophus enim cum non haberet idoneum nomen, Intellectus commune vocabulum huc accommodavit) est habitus, quo ipsa principia cognoscimus. Quae sunt vel Theoretica, vel Practica: eaque naturâ nota.
Sapientia et principia et conclusiones complectitur: altissimoque et architectonico loco a Philosopho collocatur.
Atque hi tres habitus circa res necessarias et aeternas versantur. Reliqui duo circa res contingentes.
Res porro contingentes aliae effici dicuntur, ut a sutore calceus, a Logico Syllogismus; aliae agi, quae pertinent ad vitam recte agendam, sive quae rationem honesti et inhonesti habent, in quibus versatur Prudentia, sicut in prioribus Ars.
Haec est virtus, quae bona a malis, utilia a noxiis discernit, expetenda ac fugienda praescribit, vitamque totam moderatur Versatur maxime circa singularia; sed tamen etiam in generali quadam vitae ratione ita instituenda cernitur, ut specialiter actiones omnes sibi consonent, et ad finem beatae vitae communi quodam ductu proficiant.
Munera sive actus prudentiae (quidam partes vocant) sunt 1. Bene consultare. quando media inquiruntur, et coniciuntur, et discutiuntur ad finem conducentia; e quibus expensis eligi possit, quid optimum factu. 2. Intelligere et iudicium ferre atque adeo decernere, praemissa consultatione quid opus sit. 3. In mitiorem partem aut tractabiliorem iudicium inclinare. Alii addunt exsecutionem, quae rectius ad alias virtutes refertur. Ad consultationem pertinet sollertia et sagacitas: ad iudicium docilitas et memoria facit: ad decernendum, providentia, circumspectio, cautio. Alii iudicium de praesentibus, divinationem de futuris, memoriam de praeteritis Prudentiae partes faciunt. Cicero 2. de invent. 53.
Prudentiam alii faciunt privatam, qua quis sibi, et communem, qua et aliis consulit. Privatae regulas et munera faciunt: 1. deligere vitae genus. 2. in eo vitae genere omnes actiones ad virtutis normam ex praescripto rationis componere. quo pertinet illud, nihil temere aggredi. 3. Res expendere. 4. modum agendi in promptu habere. 5. tempus et occasionem captare. 6. instare negotio. 7. a virtutis recto tramite non discedere. Cic. 1. offic. 32. etc.
De Prudentia Oeconomica peculiarie est tractatio, quae tamen ad Politicaem doctrinam revocari potest.
Prudentia militaris itidem ad Politicam.
Legislatoria Prudentia, et Iudiciaria, et Deliberativa, licet hic possent tractari, tamen in Politicis istud fiet.
Prudentiae opposita sunt ex una parte, calliditas et versutia, ex altera parte stultitia et imprudentia.
Egit posthaec Aristoteles de Heroica virtute et continentia. sed quia Virtus Heroica nihil aliud est, quam virtus unaquaeque in summo fastigio; sicut feritas est vitium immane et belluinum; et continentia ad temperantiam supra relata fuit, nihil opus est addere.
Amicita non est quidem virtus, sed virtuti similis. quamquam a nonnullis ad iustitiam refertur. Ad vitam certe agendam inprimis necessaria.
Est triplex; vel honesta, vel utilis, vel iucunda. Equibus sola prior, vera amicitia est.
Constat amicitia vera aequalitate, quam si non invenit, facit.
Removere autem se studet amicitia, a morosis et contentiosis; tum a blandis et adulatoriis moribus.
Sed abunde omnia praestitit, quae huc pertinent, Cicero in Laelio, sive in Dialogo de amicitia.
Tota interim haec de moribus disciplina, vitae, non scholae, discenda est, re non verbis exercenda, sicut abunde disputat Seneca ep.106. et 108.