[Note: De variis tradendi Politica modis.] Qui civilis prudentiae institutionem editis in publicum monumentis professi sunt, e tribus viis aliquam institêre, vel duas, vel omnes denique ad unum finem corrivatas adhibuêre. Sunt, inquam, Decreta, sunt Praecepta, sunt Exempla; quibus docetur disciturque, quicquid est huius philosophiae. Illa in universum, et quasi in summam, vitae civilis modum describunt: ista cuique personae propria sunt, et ad singulos porriguntur: haec et usum et specimen utriusque disciplinae exhibent. Ita Veterum multi partiebantur: a quorum mente non abludunt, qui duas tantum vias ponunt, Praecepta et Exempla: sub Praeceptis Decreta quoque complexi ac dogmata. Atque haec loquendi ratio hodie fere usitatior est. Miscentur autem ista, et temperantur, pro amplissima scribendi libertate, ut cuique placuit.
[Note: Origo praeceptorum et decretorum ab usu rectae ra tionis in ingenio practico repetitur.] Decretorum Praeceptorumque origo, vel a priori, ut scholae loqui amant, repetitur; vel a posteriori: quasi quis priore illo modo causam; hoc posteriore, effectum respiceret
indagaretque. Ibi occurrit usus rectae rationis in ingenio practico: hic, ipsa exempla actionum, nos vel de veritate vel de profunditate dogmatum admonent erudiuntque. Ita omnino sensit [Note: 4. A. 33.] Tacitus, cum dixit: pauci prudentia, honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis discernunt; plures aliorum eventis docentur. quasi quis plenius diceret: [Note: V. Tholos. de Rep 1, 3, 12. et seqq.] Est quidem facultas discernendi ea, quae vel ob honestatem utilitatemque petenda, vel ob turpitudinem et detrimentum vitanda sunt, natura nobis insita; sed paucis nec nisi sapientiae studio subactis ingeniis contingit, naturam in omnibus ducem sequi, eiusque dictatu gubernari: in plerisque enim non sufficiunt illa semina, illi igniculi, quos ad prudentiam duces natura insevit: dum res parum sc. firma, pravitate consuetudinum, opinionum vanitate detorquetur, aut falsâ specie, sub qua saepe latitant bona ac mala, decipitur; [Note: Cic. de Off. I, 10. III, 4.] aut variabilitate negotiorum ac mutabili formâ distrahitur; aut praeconcepta aliqua sententia occaecatur; vel dissidio rerum, quae nisi concordes coniunctaeque sint, nullae sunt (honestatem dico et utilitatem) abripitur. Hi ergo, postquam idoneum rationis usum corrupere, non alia facilius, quam exemplorum in obvia aestimatione positorum disciplinâ profecerint.
[Note: Argumentum civilis prudentiae summatim indicatum.] Monet nos ille Taciti locus, ut civilis prudentiae argumentum, sine eius argumenti amplitudinem attingamus. Nam, si ex mente veterum loqui debemus, duo sunt quibus universa prudentia ci vilis continetur, primum
honestorum et turpium; deinde utilium et noxiorum distinctio electioque.
[Note: Eius contextus et necessitudo connexionis.] Quamquam autem utilitatis quaestionem nonnulli prudentiae civili ita propriam fecerint, ut H. Grotius in prolegomenis de Iure Belli et Pacis Bodinum reprehendat, Aristotelem laudet, quod hic in politicis nihil admiscuerit quaestioni utilitatis; ille, insuper de iure inquisiverit, non absurdis tamen nituntui rationibus, qui politicam institutionem satis perfectam et ad usum civilis vitae expeditam negant, nisi utilium declarationi ratio honestorum, consilio ius, actioni decus adiciatur. Sicut enim imperiti est, ista confundere; ita prudenter miscentur, quae non nisi mutua ope et indiscretâ unitate in sui operis efficaciam convalescunt.
(Quid ad exemplum Aristotelis responderi possit, declaratum est inter disserendum. 2 quid Honesti nomine hîc veniat, et quam late pateat)
Quae sententia, sicut suo se robore tuetur, ita nobis insuper commendari debet experimentis saeculi, infeliciter ab hac philosophia degeneris. Ex quo enim Machiavellus utilitatis quaestionem unice attendendam politico proposuit, negligentius cogitatum est de honestatis et iuris cura: invaluitque exitiabilis error, quasi ad prudentiam parum pertineret, honestum respicere. Coepit etiam vaga, de rebus civilibus philosophandi sive potius sophisticandi ratio, quae in hunc diem rerum publicarum vitalia exedit et labefactat.
Quamquam non novum hoc morbi genus, a Machiavello [Note: Propositum huius tractationis.] reductum potius, quam inventum. Nobis ergo consilium non confundendi lubidine, sed coniungendi necessitate, non impetu erroris, sed proposito disciplinae, in omni deinceps materia, non tantum, quid ex usu sit, sed etiam, quid boni moris rectitudo, quid ius et aequitas postulet, exponere; adeoque iurisprudentiam illam universalem, et rectae rationis dictamen circa discrimen honestorum et turpium, iustorum et iniquorum (opus vere philosophicum, quod nemo eruditus negaverit) cum regulis prudentiae exemplisque sociare. Ut enim quidque, ad genium ipsius vitae actionumque accommodatius est, eo magis civili prudentiae consentaneum haberi debet.
[Note: Quomodo alii securius loquantur de civilis doctrinae institutione. in Legato cap. 15.] Quae res effecit, ut multi, dummodo quottidianum vitae usum respexisse viderentur, de prudentia civili populariter potius quam accurate loquerentur. Ita, cum Carolus Paschalius egregium de his studiis nomen meritus, scripsit; Civilem scientiam tribus rebus censeri; cognitione iuris, peritia historiarum, eloquentia: omnes intelligunt, eloquentiam ut instrumentum civilis viri valde necessarium huc conduci, cognitionem iuris vel ut partem nominari (si de iure civili sermo sit, quam prudentiam ad iudiciariam referunt Interpretes Arictotelis ad 6. Ethic. 8.) vel ut affinem disciplinam propinquaque necessitudine coniunctam. neque minus ex ante dictis patet, quomodo illa universalis iurisprudentia, de iure belli et
pacis, ut Cicero vocat, sive de iure naturae et gentium, sicut iunior schola loquitur, huc pertineat. Historiarum autem peritia, quam sit propria huic studio, alibi declaratur: exstatque de legenda ad hunc usum historia, illustris dissertatio Casauboni, Polybio praefixa, tum initio commentarii in librum 1. Polyb. seorsum impressi: ne de veterum Historiarum praefationibus dicam, a Lipsio non indiligenter laudatis. Princeps Historiae commendatio, quod experientiam parit; sive experientiae vera aestimatione aequatur. Experiendo autem discere, potentissimum discendi genus est. quod non male historiae aptaveris: quia facilius, quid imitandum et quid vitandum sit, docemur exemplo, [Note: Contreu. IV, 25. cui a Theologia praesidium parandum.] ut hoc verbis Senecae Patris dicam.
Non desunt, qui civilem prudentiam a Politico Christiano in rep. Christianâ apte exerceri non posle statuunt, nisi a Theologia subinde aliquid praesidii mutuetur. recte; dummodo absit confusio, quae imperitis loco philosophiae est. Non traditur equidem in S. literis nova doctrina civilis: sed ea, quam recta ratio, quae ipsa vox et lex Dei in mentibus est, indicavit, ita explicatur, et ad negotia memorabilia adhibetur, ut nesciri ista sine incommodo nequeant ab erudito Politico.
(Dictum hac occasione de Augustino et opere de C. D.)
Haec, atque id genus alia non intempestive monentur, cum deStudio civilis prudentiae tractatio instituitur. confusioni autem
omnis praecidenda occasio est: quam non vitant, qui omnia in cumulum, ceu indigestam molem coniciunt.
[Note: Lydius lapis huius institutionis, usus et praxis vitae.] Neque idoneos satis prudentiae civilis magistros dixeris, qui disciplinam vitae natam, meris artificialibus formulis texnologoume/nois2 concludunt; scholaeque aptiorem, quam rei publ concinnant: practica denique modo nimis theoretico pertractant; magis saepe dediti subtilibus circa decreta quaestionibus, quam actionum civilium formis ac usibus: quodne veteres quidem vitarûnt semkper. Illustris est locus Ciceronis: Nam veteres verbo-tenus, acute [Note: de LL. III, 6.] illi quidem, sednon ad hunc usum popularem atque cinilem de rep. disserebant. Ab hac familia magis ista manarunt, Platone Principe: post Aristoteles illustravit omnem hunc civilem in disputando locum; Heraclidesque Ponticus profectus ab eodem Platone, Theophrastus veroinsiturus ab Aristotele, abundavit, ut scitis, in eo genere rerum; ab eodemque Aristotele doctus Dicaearc hus, huic rationi studieque non defuit. Post a Theophrasto Phaleraeus ille Deinetrius, mirabiliter doctrinam ex umbraculis eruditorum otioque, non modo in solem atque puluerem, sed in ipsum discrimen aciemque produxit. Addi possunt, quae sequuntur. ex quibus intelligitur duplex Politica tradendi modus; alter umbraticus et scholis aptior; alter serius, gravis, solidus, splendidus, vitae et negoriis accommodatus. Qui iudicio valent, non pauca ad hoc discrimen spectzntia observaverint in Epistolis Senecae 94. et 95. ubi de dogmatibus et praeceptis disputatur;
simulque supervacaneum studium seu periergi/a Stoicorum circa civilem scientiam notatur.
(Dictum hac occasione de systematibus et tabulis technologicis: de quaestionariis: de disputatoribus: de discursuum scriptoribus.)
Quomodo autem ex vario genere auctorum scriptorumque disciplina civilis prudentiae haurienda sit; quomodo antiquitas cum genio saeculi nostri comparanda aut concilianda: quomodo vitae denique potius, quam scholae aptanda studia sint; in re praesenti, et singularum tractatione materiarum rectius noscetur.
[Note: Monita praemittuntur.] Nunc duo tantum monemus: primum, ut amplitudinem civilis doctrinae serio aestimemus; deninde ut pignus et specimen profectus fideli destinatione nobis constituamus. In illa parte solatium: in hac regulam commendamus. Solatium verba Ciceronis nobis exhibent, cum, quae Oratorinecessaria, exsecutus, [Note: de Orat. III, 23.] ita subdit: Ista discuntur facile si et sumas, quantum opussit, et habeas qui docere fideliter poss it, et [Note: Ep. 33.] scias etiam ipse discere. Regulam profectus Senecae exsequitur: Aliud est meminisse, aliud scire. Meminisse, estrem commissam memoriae custodire: at contra scire, est et suafacere quaeque, nec ab exemplari pendere, et toties ad magistrum respicere.