10 February 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

C.

Iam itaque, si continuus hic, et longaevus, rerum in Pace tenor incederet; PRAGA trigemina, non saxea sibi marmoreave, sed, modô quodam, Una quaepiam poterat AUREA videri ROMA; super Leonem Album (344) pandente, tutelae simul ac Maiestatis alas, Aquilâ coronatâ. Foris, colonorum multa milia (345), rerum tranquilliorum, reditûsque, tracta dulcedine; rura sua, municipiaque, repetebant. Intus autem, in Parva praesertim PRAGA, (quae ceterarum prior ad obsequium reverterat,) Civium intelligentiores, quibus mala rebelionis acciderant aerumnosiora, per Rathschini iam vicos, Machabaeana Simonis tempora sibi repraesentabant; ab Antiochis respirantia. Sedebant, Orthodoxae potissimum partis et religionis, Seniores, tam Ecclesiastici, quam Sacrorum exsortes, in vestibulis, aut hibernaculis; pars autem, et pro foribus ac portis, in plateis, a iugos clivi regalis-arcis,


page 414, image: s416

usque deorsum ad collis Petrozîm principium, ac portas Montis-Sionis; quo titulô Strahofiense coenobium, amplum et inclitum, honorârat dudum Antiqua Pragensium pietas: ex quo tempore, Uladislao I. regente Bohemiam Henricus, Olomuzensis Episcopus, reversus Ierosolymîs, Pragam secum attulerat, ichnographicam sitûs Sionaei descriptionem; cum situ Petrozinaei iugi mirifice congruentem. (346)

Ut autem ad propositum rei, quam narrare sum ingressus, redeam: Sicut, sub Simone Machabaeo, duce gentis ac summô Sacerdote, Ierosolymitae quondam; sic, Simone Brosiô, sacrae basilicae Praepositô, DUCEque Bavariae, praeside-rerum-vicariô, belli, per aliquot dies, laxamentum suis praebente, Pragenses animum diffundebant: ac, praesente, cupideque per otium auscultante, praesidiariô milite, rariora quaeque de Bohemia, Pragâ, Moldâ fluviô, Ratschini regiô templô, monstrîsque rerum et eventuum, in illo Rathschini-collis, et Albi-Montis, tractu, referebant. Et alii quidem, sicut populus Machabaeicus, (347) de bonis terrae tractabant: uti cives, et agrorum cultores. Aln, de


page 415, image: s417

bonis caeli, de vita spiritûs, de rebus sacrîs: uti Clerus, Canonici, pastores animarum; in suo quisque sensu (velut divinus Paulus loquitur,) abundans, (348) et disertus.

CI.

Hîc, (ut nonnulla speciminis gratiâ producam,) diversitorum aliquis, qui, iunior olim, litteris operam dans, ad usque limina Dialectieae; postea vero, spinetîs absterritus Entium-Rationis, et Aequipollentium, a Signis logicis transierat ad hederam vini venalis, et coniugium; Variorum, inquit, variîs suî locîs, ac tractibus, germinum proventuumque, ferax, et opulens est, nostra Bohemia. Triticô, Launae campi commendantur: vinearum simulacrîs, Leitomericii colles vitiferi: lupulorum botrîs, in zythum, (349) Sazensis ager; flore potûs Cerealis, Rackonizium; flore ferri, Tachovii, Silvaeque Bohemicae connexae, vicinia; ferrariîs (350) ipsîs, Beravia: ferrariarum effectu gladiîsque, Prahalizium: argentariîs, Crumlovia, Budevvizium, Kuttenberga: iuglandibus, et avellanîs, Commotavium (351): salutiferis aquîs, Thermae Caeolinae: margaritîs fluvialibus, Ottava: gemmîs, amethystô, calaî, carbunculô, sparsim montes, et fissurae


page 416, image: s418

rupium: Croci demum praestantis, aromatumque diversorum plantîs, quaquaversum Bohemiae dives humus. Haec, antiquitus tradita nobis, etiam nunc in flore fructuque sunt. Sed praestantissimum germinum omnium, (absit verbis his invidia!) nostra gens, et Annus hic, vidit accepitque, manu Maximiliani satum, in Albo Monte: victoriae nempe PALMAM. Vivat, ac perennet!

CII.

HAEC Bohemô dicente; Boicus e praesidio-Ratschini miles, laude DUCIS sui tanto magis captus, quanto veriorem agnoscebat, et Orbi testatiorem; O, mi diversitor! (ait:) quis nobis, post aetates aliquot, et Palmarum eius generis, et Satorum eiusmodi DUCUM, nemus plenum, et durabile, largiatur? Maximilianaeum id nominaremus: et sub illius umbra, sine metu, quiesceremus. Simulque manu prehensum, sui Principis encomiasten istum, ducit, unô quopiam alterôve de Clericis subsequente, per militares scalas, in editissima moenium, et arcis Ratschini: quâ parte, Solem. Orientem-aestivum versus, pons Moldae desinens in Septentrionis plagam, oculis, una cum Urbe-Vetere, subici posset. Cumque


page 417, image: s419

constitissent et in conspectu pleramque Pragam haberent: Hîc nunc narra nobis, (inquit,) ceu diuturnus iam hospes, advenis; et incola, peregrinis. Moles aedium illa, quae fini pontis Moldaei non multum abiuncta visitur, portaeque Veteris Urbis interius imminet, dicere potes, quaenam, et quorum, et unde sit? Renidet enim inprimis, et cognitionem sui mereri, fronte statim primâ tenus, videtur. Cui Bohemus; Ante biennium (ait,) et quinque fere menses, Templum erat, et Collegium Clericorum, religiosis votîs obstrictorum; docentium litteras, ac bonos mores: instar Athenet cuiuspiam, iuventuti Bohemicae patentis, semper, et intenti. Dederam (addit) et ego quondam litteris illic operam; quamdiu vitae meae rationes id tulerunt. Tenebatur autem locus hic, ab usque Ferdinandi (Primi, nominis huius, Bohemiae Regis) temporibus, ab hominibus, ac professoribus, Societatis IESV. Sed his novissime, triginta Directorum mandatô per vim eiectis; a Friderico tandem introducti, doctores successêre, rabulaeque, Calviniani. qui mihi tamen, per hos aliquot dies, declamare desîsse; vasa vero


page 418, image: s420

conclamare colligereque, coepisse, visi sunt. Adeo nunc illic alta solitudo, locusque desertus, deprehenditur. Credas, a Palatino profugo, spes exteras; a Palatinianis autem verbi-Ministris, eius fugae vestigia, spectari prensarique. Seminarium igitur, hoc ingens aedificium, istôc demum annô fieri coepit, Errorum, et errores docentium, Genevaeorum; quod antehac, ab annis retro, sexaginta quatuor circiter, (352) domicilium fuerat Societatis-IESV-Clementinum; a tutela dictum, et memoriâ sacrâ, divi Clementis, Romani tam Civis, quam Pontificis; et ab Angelis, in mari Ponticae-Chersonesi, monimentô marmoreô sepulti. Ceterum is idem locus, eiusdem Martyris insignitus titulô, coenobiam antiquitus fuerat Ordinis, in Ecclesia florentissimi; per scholas, ac templa, mundum erudientis. Huic, quinquenniô fere, post Patriarcham eius caelô receptum, et corpore tenus Bononiae tumulatum, Polonus nobilis, Czestaus nomine, (qui frater fuit germanus, admirabilis illius aquarum-Wandali viatoris, Hyacinthi,) sedem posuerat asceticam, satis amplam, spatiosam, ac vitae subsidiîs convenienter instructam: quippe,


page 419, image: s421

quam opibus suîs promoverit, etiam Przemyslaus Ottocarus 1. Bohemiam regens, annô circiter millesimô, ducentesimô, vigesimo sextô. Tantus autem illius splendor Sacrae domûs, ac coetûs, fuit, ad annum usque millesimum quadringentesimum Servatoris, ac tempora Wenceslai-Pigri, regis: ut centum nonnumquam, et quinquaginta, sustentandis incolis census annui suffecerint: cum tamen sesquisaeculô post, plures uno, (Prioris partes obtinente,) duobusque solîs fratribus, nec habitarent ibi, nec alerentur. Infrequentiae vero causam, culpamque, nec sustinuit ascetarum ulla defectio, vel transfugium; nec domesticae procurandae rei socordia; sed illorum temporum, bonis omnibus infesta, saevities, et impietas, Hussitarum: monasteriorum, et sacrarum aedium, exscidium. Erat quippe, (sicuti saepenumero meum, inquit, historiarum et eloquentiae Professorem, referentem audiebam,) erat Pragae nostrae funestus partus, Bohemus quidam; Hieronymus nomine: cognominis vero genuini suppressor, (pro quo, Pragensem sese nominabat,) praestabat magis, quam sonabat, quod erat: ab omni nempe retro maiorum


page 420, image: s422

stirpe, PISCIS-PUTRIDUS cognominatus. Eae voces duae compositae, Teutonibus praesertim, nudâ suî pronuntiatione, Piscem quidem tabefactum et foeientem notabat: translatione vero paroemicâ, Mendaciloquum, et fumos inamarum vendentem. (353) Breviter! utur arriperes, et explicares; Germanorum (quos ille mirum in modum oderat) agrestibus, et turbae vulgari, nomen eius, et cognomen, pronuntiata dialectô rusticanâ, (354) contemptum simul, ac risum, suscitabant. Et hic tamen, tam vilis aliquousque, nominum tenus, rudi plebeculae; postmodo nihilosecius, id, quod in Adelphis Terentianus dixit Senecio, (355) paulatim primum plebem fecit SVAM: deinde vero, tantumnon pleramque fere, cultricem-agri Bohemiam, et multam quoque Nobilitatis partem: hîs, quae dicam, initiîs.

Profectus in Angliam Hieronymus hic Putri-piscis, dum Oxanii litteris altioribus operam dat, in Ioannis Wuleffi damnatos ab Ecclesia libros, et Assertiones, incidit, ac se demersit. Assertionum autem illarum eas, quae DE REALIBUS erant UNIVERSALIBUS, quadraginta quinque


page 421, image: s423

minimum Articulîs comprehensas, secum asportavit, ex Anglia, suam in Bohemiam, annô millesimô quadringentesimô, reversus. Articulos (quos appellabant) Wicleffaeos illos, elegantî descriptos charactere litterarum, tradidit, et impressit animo, tum aliorum passim, in tribus Pragarum urbibus; tum novissime, Ioannis etiam Hussi, diu licet, ac saepius, primo reluctantis: ad extremum tamen, manus dantis. non minus autem demum, et Ioanni cuidam Przibrae, persuasit idem capitis sui putidi virus: adeoque duobus, sub idem fere tempus, nominis unius, eiusdemque, civibus: viris, antehac, in Universitate Pragensi, scientiâ simul, et auctoritate, claris. Ac Przibra quidem, agnitâ demum haeresum illarum foveâ, resiliit: ex impostoris Hieronymi discipulo, factus acerrimus ilius oppugnator. Ioannes autem Hussus, in deteriora. semper proficiens; et privatos intra parietes, et de publicis auditoriorum templorumque cathedris, Wicleffi doctrinam, unanimî, cum Hieronymo, conatu, laudibus in caelum extollere pergebant. Unde populus auditor, invicem utrumque ferebant in nubes: quo Constantiae


page 422, image: s424

postmodum, ad lacum Acronianum, erant evolaturi. tunc plebem, ac multitudines, capiebant, et, ab ore suspensas suô, tenebant; quia volentia plebi, displicentia vero Sacerdotio, magistratibusque, crepitabant. (356) QUIS autem non placet, qui dicit, quod unicuique placet?

At non aeternum horum fuit istud contionale regnum. Evocatus Constantiam, a Concilii Patribus conscriptis, Hussus; decretô Sigismundi Caesaris, ut Haeresiarcha, combustione suî poenas dedit. Piscem-Putridum, eodem delatum, et paria merito metuentem; horror, ac fuga candentium prunarum, Constantiâ retrahebant Pragam. Sed eo priusquam accederet; Bernaviae, Superioris Palatinatûs oppidô, Bohemicam ad Silvam, in convivio quodam, (encaeniorum, opinor,) coetui Sacerdotum immixtum, ac disputantem: clanculum nonnemo, tamquam haereseos sibi suspectum, magistratui detulit. Eum igitur inveniens, opprimensque, Praefectus oppidi; primum ignotum, et se nomenque suum dissimulantem, statim autem ex Hussi mentione tutelâque suspectiorem, eo demum redigit hominem; ut Hieronymum se Pragensem fateatur, Wicleffi discipulum;


page 423, image: s425

Hussi magistrum; utriusque manifestum propugnatorem. Hunc, cognitîs hîs, Praefectus, quem dixi, vir infigniter orthodoxus, et Domûs-DEI Zelô flagrans, catenîs oneratum, in plaustrum inicit: ac Bernaviâ Constantiam transmittit. ubi causa Pragensis huius, exustione nebulonis, clarius est illustrata. (357) Quô porro nunc redeam ad id, (inquit diversitor,) quod narrare coeperam: hic ipse Putri-piscis, Luciferi ruentis imitatus malitiam; facibus errorum suorum late sparsîs, universam accenderat Bohemiam nostram: perque manus traditîs Ioanni Ziscae titionibus, templa, monasticasque colonias evastavit innumeras: in his, et Divi Clementis sedem istam; a multitudine tam ingenti religiosissimorum incolarum, ad ternionem, ut dixi, redactam. Sed austerius egerunt istô cum locô Calviniani praesentis anni: qui Clementinianorum ibi, reliquêre nec Unum. Quodque rigidius est: audio quidem, sub nuperae Victoriae Mont-albanae vesperam, non defuisse, qui, Pragensium Clementinorum extorrium nomine, (peregrinus licet ipse,) pandi sibi Clementinum istud Atheneon, una cum templo, iuberet: pulsisque novissimis suis


page 424, image: s426

possessoribus cedi reddique Sedem eam, postularet. Sed a Puritanis, illius heredii subsessoribus, irrisum repulsumque, ferunt; desistere coactum illâ repetundarum Actione: quod illis esset, Unus homo, nullus homo.

CIII.

Cum dixisset haec Pragensis ille civis, Rathschini collis habitator: adiecit; Clementiam hanc, omnes alios exterminandi; se vero solos, etiam contribulibus sibi Sectis, anteferendi, Iesuitas demum orbe quoque totô, (si possent,) eiciundi; tamquam spiritum quendam hereditarium Scultetus, eiusque socii, sortiti sunt a Ioanne suo Calvinô. quem, ut alibi, sic et apud nos Pragae, regnum obtinere laborârunt monarchicum, in choro, (quod aiunt,) et forô: regnum legum, gregum, et doctrinae, supra potentiam Ioannis Wicleffi, Ioannis Hussi, Ioannis Przibrae, (priusquam iste resipisceret,) et Ioannis illius Apostatae monachi; qui Ziskiana sub tempora saeviit in aedes sacras, et aras (q): seditiosorum dux et incentor famosissimus. ut, inter tot adeo, cognomines animarum pastores, inter natos mulierum, (si sic loqui blasphemis concessum est,) non surrexisse maior crederetur, Ioanne


page 425, image: s427

Calvinô. Quae cum diceret hic; e duobus, illis Clericis, quos una cum hospite militeque venisse dixeram in speculam moenium, PETRUS nomine, Celtîs oriundus, sed Pragae, per aliquot iam annos, ministerii curaeque Sacrorum caussâ, moratus; ad Boicum conversus militem: Hoc est, inquit, quod antiquô vulgo diverbiô circumfertur; Homini frequenter hominem immane quantum, non dissidere modo, sed et praestare (358): quodque spectat huc, eodem quandoque nomine. Demus igitur, tot Ioannes, quot iste modô nominavit, et quibus addere fortasse plures potuisset, offundere tenebras huic urbi conatos esse. Per alios tamen, appellationis eiusdem, itidemque classis Ecclesiasticae, viros, e diverso multum inclaruit, et urbs haec, et universa dioecesis. Prodeat in exemplum, qui iam pridem processit in publicam bonorum admirationem, Ioannes, nominis huius ille Tertius Pragensium archiepiscopus, cognomentô Lohelius; e Praesule Praemonstratensi Strahofiensis coenobii, pertractus ad tiaram ecclesiae nostrae metropolitanae, cuius in vicinia stamus. Hic ab Directoribus, abhinc bienniô, quod, eorum


page 426, image: s428

molitionibus obsistens, Viennam secessisset, exul declaratus, et proscriptus; nunc ita denuo correcîs, ac comparatîs, Bohemiae rebus, haud ita multo post, et Pragam reviset suam; et ab hac, (uti seniô malîsque fractae vires eius minari perhibentur,) digressurus iterum, ac brevi, patriam habere caelum incipiet. (359) Vir, dum adhuc in vivis est, scientiîs et humanîs expolitus, et divinîs instructissimus: quaeque corona laudum est illius, vitae morumque singularî spectabilis innocentiâ: Divique Norberti, patriarchae sui, specimen successionis exquisitum, et Strahofiensium viva Gloria: Ioannes, aio, Lohelius. Quid autem et de Canonicorum huius basilicae, (qui proximi sunt Archiepiscoporum suorum praeconiis,) Collegiô venerandô dicam? Coetus hic, Sacerdotii Clerique metropolitani, coaevus ipsi iam olim divo Wenceslao DUCI, Martyri, conditori templi; Ferdinandi Primi Caesaris, ad Paulum Quartum pontificem maximum datâ, plenâ commendationis, epistolâ, laudibus in omnia posterorum saecula mittitur: dum et praesides eius, et Canonici, VIRI celebrantur, semper in Orthocdoxos retinendâ defendendâque


page 427, image: s429

Religione, summae, tum integritatis, tum constantiae: dum item, per Illos, ait, stetisse, quod Catholica religio, quodque Romanae Sedis observantia, non fuerit elim inata Regnô, nec penitses exstincta. (360) Quae laus, inter cetera, patuit ex eo quoque; quod conatibus, ac suarummes etiam opum viribus supremîs, Societatis IESII stabilitatem-sedis promôrint, et perfecerint. (361) In summam! Sacerdotium istud Cathedrale, passim omnibus suîs, ad illud missîs, epistolîs, idem Imperator a fronte statim affari solebat, ut DEO, Religioni Catholicae, Sibique, Regi suo, semper fideles, devotos, dilectos. Quod si vero, praeteritîs iîs, qui transcursu duntaxat, et universim, praedicantur e Canonico collegio, transire quis gaudeat ad particularia quorundam, caque magis aliquantô conspicuorum, nomina; quot, rogo, vel hôc uno Ioannis vocabulô decoros, tenebrionibus Wicleffo, vel Husso, vel Calvino, per cumulum opponet? In charta, (fateor,) ac sinu, descriptos reverentiae caussâ, Petrus ego, circumfero; quos, sinu nunc depromptos, e charta recito: qui sub Ioanne primo, sub Ioanne secundo, Pragensibus Archiepiscopîs, ad


page 428, image: s430

Sbinkonem usque, ceterîs nominatiores, in Albo nostro Canonici supersunt. In iis sunt, Ioannes Litomisslensis, Ioannes Krabiczaeus, Ioannes Landstenius; Ianouwiczius Kolowrataeus, Ioannes et ipse, sicut et, De-Praga dictus, et Misaeus, et Malessiczius, et Niemczizius: Ioannes omnes: iique viri, pars ortu generis, pars eruditione praesignes, et usu rerum. Sed prae reliquis omnibus incliti duo: nec adhuc tamen nominati. quorum alter, Ioannes fuit Eccius, seu, contractione nominis, Ioann-eccius vulgo dictus; (362) alter autem, Ioannes Nepomucenus. Horum ambo, vixerunt, et vivere desierunt, sub furioso pariter, et ingloriô, Bohemorum rege. Wenceslaus is erat, ordine nominis istius, Quartus.

Hic, patrem habens Carolum Quartum, Caesarem iuxta, Bohemiaeque regem inclitum, Aureae (quam vocant) bullae conditorem; et sacrarum reliquiarum religiosissimum orbe toto collectorem: fratrem autem germanum, Sigismundum; eum, qui postmodum imperavit. Editus in lucem est, non Pragae, sed Norimbergae sicut auctor est Volckmannus, Elogio quintô, Carolo-Ferdinandaeae Pragensium Universitatis. Quod


page 429, image: s431

equidem accidisse rear: parentibus illic, Comitiorum-Imperii caussâ, tunc agentibus.

Ac Wenceslaus quidem, natu multo maior fratre, morum autem dispar, ac variabilior; patri, sub annum Salutis humanae millesimum tercentesimum septuagesimum octavum, vitâ functo, proxime successit: maturitate vero morum, longissime cessit. Primîs enim susceptae dominationis annis, paternis (veluti tradit, ac loquitur, illustris aevi nostri scriptor,) utcumque vestigiis insistens; procedentibus dein temporibus, ab aequo bonôque varie deflexit. Inter quae prave gesta, non postremum fuit: quod annô Christi millesimô, trecentesimô, nonagesimô tertiô, circa decimum nonum Aprilis diem, facinus ausus est; adversus illum, quem superius nominavi, Ioanneccium. Hic, Universitatis Pragensis Doctor-Canonum, metropolitanae basilicae membrum Canonicum, et Archiepiscopi Ioannis II. proepiscopus, nec non Offieii pastorialis eius partes obiens: Albertum quendam, (quem sibi religiosi Cladrubienses suffragiîs legitimîs caput legerant,) viâ iuris ordinariâ rite lectum declarârat Abbatem; et, ut talem, ab omnibus suis


page 430, image: s432

recipiendum, confirmârat. Id autem, studiô defendendorum Ecclesiae iurium, (quibus profani, vulgo, manus miscere non debent,) egerat Ioanneccius; consensu Regis vel non praetentatô, vel non impetratô. Quam ob causam, mandatô regis tyrannicô, vir egregius, et secundarius pontifex, abripitur aedibus suîs; et, e Ratschino tractus ad Moldavam, illô, quem hinc cernitis, locô, (digito vero monstrabat locum Petrus,) manibus colligatîs ac pedibus, de pontis crepidine praeceps agitur in amnem: et perit. Nec contentus istâ rex immanitate; missos, sub haec, ab Archiepiscopo Canonicos duos, nobilissimos, interrogatum, Quonam iure, DEI sacerdotem, et aeque, quam se, Pontificem; quônam crimine tantô convictum, letô tam indignô tollendum curâsset? abripi continuo, tametsi fori non sui, tunc autem et legatos, iussit; perindeque, ceu reos, ac paris supplicii dedecore puniendos, in carcerem teterrimum retrudi. Sed non impune fuit; haec scelera talia, vel mandâsse, vel mandanti non reclamâsse. Statim in foribus peccatum aderat, insontem Abelem necanti, Caino. (363) nec ultio praeteriit, irruentem in Sacerdotes


page 431, image: s433

dominicos, Doegum, vel irrui praecipientem Saulem. (364) Incubuerunt in suum Uterque ferrum et ipsi; siqua Rabbinis fides. (365) Ne montana quidem Gelboae loca maledictum effugêre Davidicum, quantumvis surda, vel inanima (366): nec undae Nili, cruentam suî putrefactionem; parvulos Hebraeos, in iis demersos, ulciscentem. (367) Iniquitatem igitur et Moldavae fluminis, Innocentem suffocantis, ulta paullo post et bohemiae totius aquarum pernioiabilis eluvio; confessionem expressit Procopio quoque Lupacio, scriptori Sectario; Ioanneccii necis-immeritae restagnationem eam fuisse vindicem: (368) et Aquam aquîs castigatam.

Verum enimvero, si delictum hoc undae quoque, quomodolibet, fuit, et non potius Regis, totum quantum: meruerat Molda, vel hanc, vel aliam; quadam parte graviorem, mulctam, iam tum ante decennium: ex quo Ioannem quendam alium, dignitate quidem Sacrati verticis Ioanneccio cedentem; famâ vero virtutum, et prodigiorum, longe gentium excelsiorem, hausit. Iuvat, hunc ex altiore nonnihilô repetere.

CIV.

Quo tempore, Neronis, adhuc


page 432, image: s434

inculpatioris, primum illud decantatiffimum Quinquennium explevîsse sibi visus est, a morte patris aditâ gubernatione rerum, Wenceslaus hic, de quo iam olim loquor, Quartus, Carolô Quartô natus: circa Christi tandem annum millesimum, trecentesimum, octogesimum tertium, dissimillimus sensum antecedenti se, coepit in varia sensuum oblectamenta diffundi; ludendo prodige, faltando iuveniliter, vivendo genialiter. Cum eo degebat, in dissimillimo moribus matrimoniô, Ioanna regina; pia, proba, dotibus animi, sexum decentibus, excultissima. cui proinde viri dedecora, de loco tam conspicuo tanto probrosiora, non poterant non displicere: sed amoris maritalis (ut opus erat) salvîs interea per omnia foederibus, et integritate. Monitricis tamen, in arcano, semotîsque sermonum arbitrîs, non omittens partes; frequenter Regi placidîs Regina verbîs ingerebat: Respiceret se, suique culminis auctoritaetem, quae, delicta quoque tenuia, popularibus oculis amplificaret: quanto magis, grandia dilataret in immensum? Regum et reginarum esse; primum, imperare sibimetipsis: deinde, sibi-commissis. Ita vixisse patrem


page 433, image: s435

eius, socerum suum: Ita, maiorum eius complures, et Boleslaum Pium, et cognominem marito, (Bohemiae sidus,) divum Wenceslaum DUCEM. sequeretur, si Boleslaô moveretur, Pium: si Wencelaô, Ducem ad recta. Wenceslaum veterem exueret; novum totum, emendatus, indueret. E deside, (qualem malevoli criminarentur,) impigrum se regni curarum ostenderet.

Moverant haec, aliaque talia Salutis-monita, praesertim audita saepius, et quanto veraciora, tanto mordaciora, Wwenceslai stomachum. Fremens intra se, frendensque cum spumis, interrogabat crebro serpsum, mutiens; Ecquid solus, inter Reges ac Duces Bohemos, et inter Imperatore, Romanos, (nam utrumque decus hoc capitis gestârat,) probrosus Wenceslaus Quartus esset? An non, in ordine, Bohemis praesidentium, et Boleslaum traeduci Saevum? et Spitihnevum, et Primyslaum Ottacarum I. Ioannem Lucenburgensem, aliquosque morum varios, ac minus tunc probatos? An non, inter Imperantes, nec Arnulphum, nec Othonem III. nec Barbarossam, nec Henricum V. aut Fridericum II. suîs plane caruisse naevîs? Et horum tamen


page 434, image: s436

ducum, regum, Caesarum, nemini suam uxorem quottidianam recitâsse Satyram. Quid, quod nec uxores omnes esse necesse sit Elisabetas, uti Zachariae coniugem; Iustas, sine querelae caussîs, et ineulpatas? nec omnes reginas, credibile fiat, Adelheydas, Machtildas, Chunigundas, inveniri? nec omnes Ioannas, verisimile sit, Christi fuisse discipnlas, ut Chusae coniugem: aut, ut Susannas duas, aut Abigailem, et Iuditham, incontaminatas? MULIEREM, sine fuco; mercem esse, sine fide.

Quid multa? Saepius haec, et similia, sibi dicendo, nec se Wenceslaus exuit vitiîs: nec uxorem credidit, esse posse non aliqua tenus vitiatam. quod in ea siquâ via, vel indiciô, reperturus esset ipse: tum enimvero tempus et causam fore, molestae sibi monitricis, seu ferrô, seu veneô, vivîs expellendae. Nam eo iam usque suspiciones iniustissimae processerant; ut in occidendi voluntatem evaderent iniustiorem. Nôrat porro, Ioannam, (uti matronam, conscientiae nitidae studiosissimam, decebat) ad sacrum Paenitentiae tribunal, certumque, sibi delectum, animae Iudicem, diebus statîs, accedere. nec dubitabat, quin, haud ante multo


page 435, image: s437

praeterlapsîs Paschae sollemnibus, idem ipsum exactius solitô praestitisset.

Hîs Wenceslaus occasionum invitatus illecebrîs, consilium arripit (ut quam parcissime reprehendam) stolidum: quodque Regum, ne barbaricorum quidem ulli, rear, unquam in mentem venisse: discendi, penetrandique Conscientiam uxoris-Imperatricis e Sacerdote, delictorum eius Iudice. IOANNES is erat: Ordinum gradu, presbyter: dignitate, Canonicus templi regii, quod in arce Ratschini videmus: patriâ, cognomentôque, Nepomucenus; illo nimirum oppidô Bohemorum ortus: scientiarum profectu, Pragensis Universitatis Magister: reginae praeterea Ioannae sumptuum, in egentes, quaestor, et dispensator: eius animi demum arcanorum cognitor; et, in dicasterio Sacrae Confessionis, arbiter. Vir, etiam extra titulos hos omnes, ornatissimus Seipsô; virtutibusque conspicuus: et, a DEI nominatim TIMORE, scriptoribus commendatus. Timor autem DEI perfectus, cuius unquam hominis irae favorive, nefas gratificaretur ullum?

Dies erat Maii mensis secundus; post Caroli IV. tempora Pragensibus coeptus esse


page 436, image: s438

venerabilis, et anniversariâ memoriâ notabilis, DIVO quoque Sigismundo, regi Burgundivonum, ac Martyri: cuius natalem alioqui Calendîs ipsîs, cetera veneratur Ecolesia. (369) Vocat ad se Rex Ioannem Nepomucenum, Canonicum, clanculum: et cum eo, procul arbitrîs primum, agit, ac colloquitur. Quae verba fuerint Nepomuceni; missum in annales est, ac diaria. Referemus ea, qualia tradita reperîmus a prioribus. Regis autem sermonem, e verisimilitudine petemus. Habebat hic, suîs in moribus, aut habere videbatur, multis malis mixta nonnulla quoque bona; praesertim, factu facilia, simulatu vero faciliora: qualia multi saepe vanitatis-amatores, et dealbati foricarum parietes, prae se tulerunt. In his, bonorum simulacris, erat: aliquod, ornandi metropolitani templi, studium: donationum, templo factarum, approbationes; ac, per sigilla, robur adiectum. Aedificator quoque Sacrorum esse Wencelsaus affectabat; quorum interea, contrariîs actibus, destructor erat. Neque nihil loqui, proferreque, divinîs e paginis, aut contionibus. nôrat. Videtur igitur, Iudaeos (quorum in urbe


page 437, image: s439

nostra separatim multa milia semper fere sunt) imitatus, qui Caeco, lumini restituto, per vim extorquere reprehensionem Servatoris nostri conabantur, hisce, vel horum affinibus sententiîs, Ioannem hunc invasisse; DEI magni specabilis Sacerdos! edissere mihi, quae sciscitor; ut Regi tuo, cliens; ut Caesari, (qui Lex est in terris animata,) (370) fidus administer. Da gloriam DEO! nos scimus, quod loquimur. Mulier ista, coniux nostra; propalam, integra morum; in abdito, contaminata peccatîs est. Sed convinci, redargui, corrigique, (nisi tê, scelerum eius consciô, scelera retegente,) non potest. Servabis animam illius; si sordes cius animae nobis aperies. Id igitur, uti nunc extemplo facias, ut Rex, iubemus; ut Caesar, imperamus.

Cohorruit in haec mandata, tam impia, Sacerdos sanctissimus: et, coactus e vestigio respondere, non distulit, quod aequum erat, reponere, verbîs, quae religiose conditor Actorum, Hageccius, ad annum millesimum, trecentesimum, octogesimum tertium, quô gesta sunt haec, adnumeravit. Serenissime rex, inquit, ac Domine! (Caesaris vocabulum


page 438, image: s440

praetermisit: Quia nihil minus, quam Imperabat, in ordinem postea redactus;) Scelera primum, ac Sordes-animae Reginae Ioannae, quarum est iniecta mentio, nullas ego novi. Quae vero ceterorum, pro Sacra Confessione deposita sunt in aures meas; in cranium ego cerebrumque tam alte demisi numquam: ut eorum ullam retineam memoriam. Deinde, si vel maxime recordarer eorum; obliviscerer omnî curâ: quodque scirem, nescirem: aeternâ firmus silentiô; nequo vel minimô nictis syllabâve, resignarem, quae, Confessionis arcanae princeps institistor, DEUS-HOMO, maiestatis suae gemmâ signavit: clave Davidicâ claudens, quod nemo foret aperturus. Quid volumus, rex? Sigilli-Confessionis prohibemur, ego quidem, obligatione capitalî; penesque DEUM, et Homines, inexcusabilî: Maiestas autem Vestra, venerabundô metu; ne sciscitationibus suîs signaculum illud concutiat, et laxari cogat. Addo: Neminem magis dedecere conatum perrumpendi mentium, in foro DEI, scrinia; quam Reges: quorum abscondita sacramenta qui protrahit in apricum; an non, e mente Legum, apricô dignus est, ubi pendeat? Et arcana Conscientiae, Regis-Regum CHRISTI


page 439, image: s441

tablinîs erepta, divulgare Sacerdos ausurus; quae spe, Tartari funes ac rudentes effugiet? (371)

Haec dicentem Virum sanctum, interfatus Wenceslaus, vocibus barbarîs increpat: et, Non, ut tu vis, (inquit,) sed, uti nos, ita fiet; continoque, vocatîs satellitibus, in foedissimam, ac subterraneam, detrudi custodiam, Nepomucenum iubet: horum omnium ignarâ Reginâ. Perstat tamen Ioannes, etiam illic, in sententia, propositôque taciturnitatis; ut debebat: et, quantum rex facinus suum celabat reginam; tantum, et multo pressius, reginae conscientiam Sacerdos celat regem; ac tuetur Innocentiae famam. Ubi, nihil exprimi loci squalore, vinculîsque, Sacrilegus exactor videt: carnificem Wenceslaus accersiri iubet, quem, pro sua levitate scurrili, Suum appellare Compatrem (372) solebat. Ei, negotium tyrannus dat, Ioannis, sicut Eleemosynarii sanctimoniae, sic et Silentiarii vestigiis insistentis, per tormenta, quaestionesque, discruciandi. Postquam autem nec membrorum laceratio rumpere generosi vocem herois potest: innocentissimum conscientiae regiae tutorem, rex parricida, colligatîs constrictum manibus, e Ratschino,


page 440, image: s442

noctis intempestae tenebrîs, rapiendum dat ad Moldavae profluentem: ac, de ponte praecipitatum, aquis praefocandum; eô, quem hinc aspicitis eminus, (ac demonstrabat simul hunc quoque manu Clericus,) amnis tractu.

Ne tum quidem adhuc istorum quidquam guarum erat reginae Ioannae, de venerandi sibi Ioannis interitu, tam indignô: quem, quam profundô flumine, tam altô silentiô rex, et conscii necis satellites, sepelîsse sibi videbantur: idque maxime, olam Reginâ. Sed haec virago, sicut alias quoque multam in noctem, sic et tunc per omnes dies illos, vacare precibus in illo conclavi solita, quod ex arcis parte, nobis vicinâ, pontis fluminisque conspectum exhibet; sensim, ac per gradus temporis, in notitiam gestae rei pervenit. Etenim, tum illâ confestim, qua demersus Nepomucenus erat, tum duabus, proxime subsecutîs, noctibus continuîs, multa claraque, super demersionis locum, in amne lumina conspexit; veluti supernatantia quaedam, et propitia tempestatibus, Sidera. Viderunt eadem, ex aedibus urbicis, orae fluminis imminentibus, alii quoque


page 441, image: s443

Pragensium: nec sciebant, quid id esset spectaculi; quidve portenderet? Verum, qui Divi Clementis tumulum olim, in Pontico situm marî, recedentibus introrsum fluctibus, ac nudatô fundô, populo Chersonnesi retexit: idem ipse DEUS, post haec, Moldavae dispescens et extenuans undas, arefecit eousquo fluminis alveum; ut, ubi sepultum a submergentibus sacratum Ioannis Corpus esset, palam ab accurrentibus, et formam oris recognoscentibus, e ponte lapideo deprehenderetur. Ibi tum demum, emanantibus necis indiciîs, nec a satellitibus satis clam habitâ caussâ, commoveri super indignitate rei, tota Praga coepit; et arx, quanta Reginae-partium erat. Iamque res exitum spectare videbatur, turbîs haud quaquam cariturum. Sed rax impius, secundae statim noctis prodigiosîs, sibi narratîs, luminibus illîs exsternatus, sibique digna factîs permetuens; castra moverat: et, relictâ domi reginâ, Zebracum (373) se subduxerat. At, eô compertô, regeque per absentiam nihil iam remoraturô, Reginae primum piâ curâ, dein autem, et suopte mentium instinctu, templi metropolitani Praesides, atque Canonicum omne


page 442, image: s444

Collegium, et quod in arce, Pragaeque triurbio, Cleri fuit; una cum urbium populis, extractum amne venerandum Ioannis corpus, impositumque conspicuo feretro, funere manificô, per sinuosum Urbis-Minoris spatium, et Ratschini clivum, deduxêre; non iam, ut Cadaver promiscuae mortalitatis, sed, ut plane Martyris indubitabilis: ut, qui pro Iustitiâ carcerem, tormenta, mortem, expertus, Regni caelestis, ipso sponsore CHRISTO, iam utique possessionem adîsset. (374) Vox haec muliitudinum erat, hodieque non cessat esse; Beatum, et Sanctum, vociferantium, DEI, veritatisque testem, ac Martyrem, Ioannem Nepomucenum: clamante (quis ambigat?) teneras inter lacrimas, Ioannâ quoque Reginâ, SE, licet insciam, corporeae Mortis fuisse causam illi, qui sibi Vitae Spiritalis omnis praesidium fuisset. Hunc, Sigilli-Sacrosancti victimam occubuisse. Summatim! In hoc demum Christi milite, DEI proximique flagrâsse, tantam, quantam aquae multae non potuissent exstinguere, Charitatem: nec obrutam flumina relinquere. (375)

Humatus est autem, in eodem ipso, cuius fuerat mysta-Canonicus, Divorum


page 443, image: s445

Viti Wenceslaique Martyrum regiô templô; non sine magno multorum, praesertimque pauperum, sensu pietatis: ante virginis, DEI-Matris, aram. Ioannes, inquam, (ut saepe repetam eum) Nepomucenus: inter eminentes aedis illius Primates, haud ille quidem Antistes primus; nec Metropolitanae Praepositus; neque Decanus, aut Archidiaconus, aut Scholasticus (quos Praelatos vulgo solos, et omnes, nominant) sed officiô spectabilis, dum viveret, omnium ipsi prae ceteris, sicut arduô, sic honorificentissimo: quippe, Secretorum alienae conscientiae Custos invictus, et Incomparabilis. Beatum, ut dixi, Praga Bohemiaque praedicat universa, quanta cum Catholicis sentit: et voces populi, vox videtur approbare DEI; subscribens ei, iam tum a recenti morte, nec in diem hodiernum usque subscribere desinens, inusitatîs alioqui, multîsque, prodigiîs. Et ad tumulum accurrunt vulgo, mortales etiam ii; qui publicam pro gestis, aut gerendîs, infamiam formidant. Veniant, utinam! veniant huc eodem, et Sacerdotes omnes, et Confessionum arbitri; qui metuunt in seipsis Os lubricum! (k) Hîc Sigillum discant Arcanorum


page 444, image: s446

omnium Arcani: clavô trabalî fixum incorruptorum Sigalionum. (376)

CV.

Ex his, quae narrata sunt (adiungit petrus, assentiente Clerico quoque, Petri comite, cui nomen Hermolao,) manifestum satis est; Antiquitus iam, Bohemiae decus, et lumen, habitam fuisse Pragam: ornamentum Pragae, Divi Viti regiam Aedem: aedis, et arcis, lucentia Candelabra, Canonicos: Canonicorum stellam coruscam, Ioannem hunc Nepomucenum; et Ioannis splendorem, eiusdem ad tumulum crebra prodigiorum phaenomena. Quod eximium Sacerdotit Praegaei iubar, cum exstinguere Wenceslaus sacrilegus conatus esset Aquîs; auxit, et illustravit invitus, insolitîs super amnem lucernîs, et ad sepulchrum aliîs super alia miraculorum astrîs. Ipse, rex posthaec inglorius; Imperator, exauctoratus; vitae residuô curriculô, saepe, (si non et assidue,) miser; paucis miserabilis: bis ab adversariis captus: in carcere septimanîs quadraginta maceratus (377): annôque demum millesimô quadringentesimô decimô nonô sideratione sublatus apoplecticâ, postridie diei, quo Virginis DEI-parentis in caelum Assumptio


page 445, image: s447

recolebatur. (378) Vir, inconstans quidem animi; sicutique vidimus, piorum subinde carnifex, et homicida: sed ad extremum, ne per nefas et halitum finiret, finem malefactis, (utique per paenitudinem, imitamentô Manassis, Iudaeae regis, et Boleslai Saevi, Bohemiae Ducis,) imponens. Certo namque cadaver eius, non, ut a DEO percussi proiectique, sed, ut in gratiam recepti, tractatum; mausoleô Regum, in basilio regalis arcis sitorum, exclusum non est. Funerati sunt, in una pariter, eademque, Sacrorum sede, Nepomucenus interfectus, et Wenceslaus interfector: nec istum, uti Drahomiram, (Bohemorum et ipsam rectricem, nec minus piorum insectatricem,) terra dehiscens hausit. In quae Petri verba, miles Boicus, e moenibus castellanis, ad Ratschini clivum, ac descensum, comite milite quodam aliô, se sensim comparans, ut ad vigiliarum praefectum reverteretur: De Drahomirae, quam nominatis (inquit) exitu eragoediâque, per castra nuper saepe ventilatâ, quid sentiatis breviter, FABULA sit, an HISTORIA? cupio discere; dum in descensu, quantumque, vacat.


page 446, image: s448

FABULAM aliquis (inquit Hermolaus,) suspicari potest: rem, tot mortalium, ac saeculorum, ore famosam, et contestatam? Apage! Sed, sunt utique, mortalium quidam, in quibus, hac aetate mundi novissimâ, ne Filius quidem Hominis, et DEI, reperturus sit Fidem: eamque saepe nec Humanam, nedum Divinam, ac theologicam. quibus, sicuti Servator hominum exprobravit illi quondam Galilaeo dynastae, (Nisi signa viderent, ac prodigia, non credituros,) (379) ita nunc, incredulitate deterioribus, haec insuper ingeri verba queant: Ne Signis quidem, et prodigiis, fidem habituros; nisi prius, demonstratione locorum, expressione nominum, vestigiîsque rerum gestarum superstitibus, in rem praesentem, pedibus indagantibus, oculîs inspectantibus, manibusque contrectantibus, fuisset ventum. Plus dicam. Quidam (et e Calvinianis maxime Puris-putîs) ne Sensuum quidem organis, et vigori, veritatis auctoritatem tribuunt: nisi diffidentiae credendi suae prius poenas, (quod stultissimum Fidei genus est,) capiant: nisi suppliciorum in seipsis experimenta deplorent. Cuiusmodi classis Incredulorum


page 447, image: s449

hominum, fuerunt, sub anni, proxime superioris, exitum, Aulae Fridericianae quidam, utriusque sexûs, asseclae: quibus persuaderi nequitum erat, Beatae memoriae, Ioannis Nepomuceni, tumulo contemptum illatum, aut insultationem, irreverentiamque, praestitam, nemini sic inpune cedere; quin confestim eam, et adhuc ante lucis illius plenum occubitum, luere se deprehendat: aut lnisse, lamentetur. Id quod, inter ceteros, expertus Anglus est, nobili pueritiae Friderici Palatini moderandae praefectus: quem tertiô circiter, ante Natalitium-CHRISTI-cultum, die, sepulchro Ioannis comremptim insilientem, vis altior, et momentô, prostravit. cuius primo pedes, post paullum autem, corpus universum ardor invasit intolerabilis: per diei reliquum, depastus est; et sub vesperam demum, blasphemas inter voces, et assiduos ob cruciatum eiulatus, extinxit. Sensit vindictae partem, et is; qui facinoris partem, Angli suasu iussuque, sibi vendicârat, Saxo faber: ausus ferramentîs suîs initium facere demoliendorum eiusdem tumuli clathrorum, quibus locum illum antiquitas incluserat, et circumsepserat; nequis vel


page 448, image: s450

ignarus, et imprudens, calcatione fortuitâ, sepulchrum id, religione sacrum, irreverentius haberet. Specimen item ultionis, sed longe probrosissimum, ipsâ Nati Servatoris nostri sollemnitate, de se, deque tergo suo, pelleque, praebuit, aulae Palatinianae, quam vocabant, Magistra; Calvini discipula dicacissima. quae, cum ore maledicentissimô, cadaver Ioannis, ceu MAGI, refodiendum pronuntiâsset, ac flammîs absumendum; in ipso mox egressu de templo, sub portae limine, potentissimô correpta procellae turbine, penitusque supra caput levatîs a dorso, convolutîsque, vestibus, monstrum furiarum Tartari postîcum exhibuit: donec, oppositu suorummet corporum velatam, in Arcem pedisequae pertraxerunt; omnî confusione prius, postea vero vix denuo tandem camisiâ, coopertam. (380) Hi deinceps, horumque similes, contaminatîs pedibus, ac linguîs, domi secum una relictîs; prodigiosum Nepomucem tumulum Intactum, et veneratione fideque dignum esse, passi sunt. Veniamus vatem nunc, et ad Drahomiram.

CVI.

Haec (pergit inter lentum descensum Hermolaus) Bohemâ sata gente,


page 449, image: s451

talem, qualem percurro, suî, Bohemicum ad culmen, ingressum habuit. Borzivogius, qui Primus et nominis, et gentis - Bohemiae - Ducum, Christiana sacra suscepit, subiectisque sibi populis suscipienda tradidit, octingentesimô sexagesimô, circiter, annô: Ludmillam sub haec duxerat; lectissimam, et Christo deditissimam, viraginem, Slaviboris, Comitis Melniczensis, ac Lidoslavae, filiam: Hausseckei dynastae soroem. quae familia paulaatim universa, Borzivogii DUCIS, ac Ludmilla, tracta religiosissimîs exemplîs, e Catochumenis transierat ad neophyterum coetum; cum alia nobilium ac populi multitudine, non exiguâ. Post aliquanto, Borzivogio Duci nati sunt, e Ludmillae coniugio, silii, Spitihnevus, et Wratislaus: quibus is, studiô sanctae solitudinis, cum uxore, sponte cedens, ac secedens; Principatum, assensu gentis, Spitihnevo priori, dein, hôc celeriter exstinctô, minori natu Wratislao, tradidit: iîs legibus, ut Christi quoque legem inter populos, sibi commissos, propagarent. Huic studio dum velificatur, optimus ceteroqui, Wratislaus; spe, quosvis Christo lucrifaciendi, tum et alienae virtutis fallacî fiduciâ,


page 450, image: s452

longius aliquanto provectus: animum adicere coepit ad nuptias virginis cuiusdam, quantum alioqui generis claritudine conspicuae, tantum, ex opposito, deorum fictilium cultu famosae, cum omni ceterâ propinquitate. DRAHOMIRAE nomen fuit, Brezoslavi, dynastae Luticensis, filiae; Drugoslavvi vero sorori.

Wratislai porro cognito consilio, reclamare primum Borzivogius, et Ludmilla, parentes: postea vero, promittente, se CHRISTO daturam nomend, astutâ sponsâ, pariter annuere; bonamque mentem nurui, fausta vero cuncta filio, precari. Sub quae, nuptiae fiunt, ipso Principatûs annô primô. Nascuntur ex his Borzivogianae domûs heredes: annô quidem Servatoris, post nongentesimum, octavô, Wenceslaus, a Divo Methudio, Graeci - ritûs Episcopô Catholico, sacrô lustratus baptismô. Deinde, sub anni nongentesimi noni decursum, frater Wenceslai, Boleslaus: et soror utriusque, Prezibislava, quocumque demum, ante, vel post fratres, annô. non enim id adeo signate missum in annalia monimenta, reperîmus.

Ceterum Drahomira, seu numquam ex


page 451, image: s453

animo pollicita transitum ad sacra Christiana; seu muliebrî postea levitate mentem priorem retractans, ac damnans: ubi se videt, non proli tantum, sed et successioni Principatûs, conceptibus suis habilem, et adprobatam: instanti promissorum exactioni marito, Wratislao, tardas iam, et dissimulantes aures, dare. Methudii vero quottidianis exhortamentis aperte, perque contemptum, refragari. quin etiam demum, die quodam, cum intentius urgeretur, superbe palamque profiteri, Patriis, ac maternis a Dis, se nullis unquam rerum eventîs, recessuram: idque, conceptô verbîs disertis vatô, confirmare.

Magnum ea res animo Wratislai, sed serum, dolorem inussit: acerbiorem vero, cultu DEI-veri flagrantioribus, soceris. (381) sed Borzivogius quidem, Wratislai pater, haud ita multo post, annô nongentesimô decimô, morte sanctâ, septuaginta quinque natus annos, decedit. Quô sepultô, Ludmilla, solitudinis domesticae taedia sanctiore solatura convictu, Wenceslaum nepotem, bimulum, filii locô posthac educandum, a parentibus petit: et, Drahomirae quoque nullîs


page 452, image: s454

(ut tum apparebat) ingratiîs impetratum, in arce Tetini primum, suscipit educandum; institutore pariter secum Paulô quodam, moribus, et sacrorum scientiâ, probatissimô Sacerdote: qui simul et conscientiam Ludmillae regebat; uti Borzivogii quoque nuper regendam susceperat. His Wenceslaus pueritiae magistrîs usus, in disciplina morum adolevit, ad usque Sanctimonis tandem apicem: in litteris autem, donec in oppidum Budeccium (eâ tempestate, doctore iuventutis Nicenô presbyterô, commune Bohemiae gymnasium,) ad altiores comprehendendas scientias, mitteretur ab avia. Wratislaus, inter haec, ut filii pii pius ipse pater, ac Ludmillae, matris religiosissimae religiosus filius, relictâ suis deliriis uxore Drahomira, (quam cernebat, ac gemebat, in interitum sempiternum, irrevocabilî pertinaciâ, festinare) facris templorum - aliquot aedificationibus, parentum suorum, Borzivogii Ducis, ac Ludmilla, tractus exemplîs, operam dare: perque Pragam urbem, et fuburbanas arces, pagos, oppida, CHRISTI religionem omnî studiô propagare. nullum denique, boni iuxta, strenuiqe, Principis officium, ut Ezechias


page 453, image: s455

quidam, aut Iosaphatus, et Iosias redivivus, praetermittere: quo minus rerum caelestium doctrinam apud subditos sibi populos, et per se ipsum, et per Sacerdotes, circumferret. Sed laborum huius Principis, pro Domo DEI, supremaeque potestatis, finis idem, qui vitae quoque, fuit: annô Christi nongentesimô vigesimô sextô, Februarii decimô tertiô die, mortalitatem explentis.

Huius obitu, primum; deinde vero, praecipitiô quoque suffragiorum, apud proceres, (in fubstituenda rerum administrâ,) propter immaturam adhuc gubernaculis puerorum aetatem, Athalia (382.) nova regimen suscepit Bohemicum; et Praae Curiam, ut sententiarum directrix, intravit, tenuit, sub iugum misit: impia DRAHOMIRA.

Vulgo MULIER, locô, viris debitô, iura dans, aut imprudens est; aut Crudelis. (383) Fuit, et expressit utrumque, moribus suîs Drahomira: stolide deos colens, et homines cruente carnificans. Inchoans itaque (dum nimiô suae superstitionis oestrô furit,) saevitiam suam ab exagitatione sacrorum nostrorum; caedes passim imperat, et edit: piorum templa demolitur: eorum Sacerdotes, partim


page 454, image: s456

palam eicit, partim clam necandos curat. Quoscumque Christiani nominis, a marito, soceroque, gubernaculis, aut consiliis, admotos reperit; eos detusbat, et gradu movet: idololatras eis sufficit. in his, velut Praetorem urbis, Palhogum quendam, barbarum; Christiani cruoris. insatiabilem sanguisugam, et tigrim. Templa, quae supererant, et scholas Christianae pueritiae, decretîs asperîs claudit. Eôdem turbine decretorum, et exercitationes Religionis publicas tollit: deos Slavorum patrios adorari publicitus, et solos, et ab universîs, imperat. imperata, Diocletianaeîs, et minîs urget, et poenîs exsequitur. Christianum, palam obambulantem, interfici, cedit impune cuivis. hinc caedibus omnia promiscue replentur.

CVII.

Eô porro tempore, quo vel inprimis ea saevitiae fervebat tempestas, Wenceslaus, natu iam septendecennis, Budeceii, (cuius supra feci mentionem,) agebat; disciplinis intentus gravioribus. Ludmilla vero, Tetini versabatur; arce, sibi dotalî: pone quam, et oppidum, nominis eiusdem, situm; nonnullis et Theyna postea dici, breviatione vocabuli, coeptum est. Ad


page 455, image: s457

Tetînum porro, templum superioribus annîs Ludmilla, memoriae Divae Catharinae Virginis, ab Angelis in monte Sinaaeo sepultae, cum coemeterio pariter, exstruxerat: ut et, inter arcem, et oppidum, eodem ipso tempore, maritus Ludmillae, Dux Borzivogius, templum aliud, Divi Michaelis Archangeli titulô, posuerat. Ad haec, et id genus alia loca, pietatis quasi gymnasia, commeare Ludmilla frequentissime solita; nec non, eodem trahere clientium suorum multitudinem gestiens: pressum iugô suae nurûs, ac tyrannide paganâ vexatum, piorum gregem DEO-COELI commendabat: multumque flensinter haec, et gemens, Drabomiram, et emissarios eius, nequaquam latebat; etsi, Pragâ longius remota, sibi solitariô videretur in recessu vitam agere: nec in oculos et iram nurûs multum incurrere. Venit ad cam igitur, die quodam, solandi caussâ, Budecciô Wenceslaus; et ab hac deinde, (sine dubiô consciâ, probanteque,) recta Pragam: stipantibus Weneeslaum, ei fidiorum, ministeriîs armatîs; et fortissimô quôque Christianae nobilitatis, ex arcibus et municipiis finitimîs: ultro convolantibus. Erat


page 456, image: s458

Wenceslaus annos tunc natus (ut dixi) septendecim. quem, simul ac conspexêre Pragenses, incessu, formâ, comitatuque principalî, conspicuum, ac dignum: taediô praesentium, accensîs omnium in novum et mitiorem Exarchum studiîs, salutare Ducem ac Principem suum Venicum, et Christiani coeperunt, et Christianorum hostes. At ille, Matris, quantumvis exsecrandae, reverentiam tamen adhuc ante suum ius, et commodum, ponens; inferioresque pondere - gubernationis annos suos causatus: in praesens convenirs Matrem, satis habuit; et gestu verbîsque, demissione plenissimîs, adstante suorum illustrî coronâ, Christiani nominis et sanguinis infestationem deprecari. Cui Drahomira, (facere quidvis, et dissimulare factum, adaeque fallax,) in alios retortâ crudelitatis culpâ, mollissime, praeter exspectationem omnium, respondens; Ex voto filii se facturam omniae, promisit. E vestigio quoque, promissorum partem luculentam, repraesentare satagens; die mox insequente, reclucdi templa, siqua Pragae supererant; aperiri litterarios ludos; revocari Sacerdotes; in arcem denique, quodcumque tunc armorum


page 457, image: s459

urbe totâ reperiretur, oboedientissime comportari, iubet. Dicta, facta; recta, correctaque, visa sunt omnia.

Sed, posteaquam metus abscessit praesentiae filii, (Budeccium reversi,) successitque metui, potentior eô, rabies Ideolomaniae, Drahomirae sensibus innata: celerius, quam quisquam ratus esset, bene - decreta, mulier, in deteriora vertit. Reputansque cum animo suo, quamdiu Christianae religionis ve. ramentum aliquod in Bohemia superforet; aut filius, natu maior, ac socrus, fulcra Christianorum: nec se, neque deos suos, ac deas, tranquillâ sede gavisuros; ab eo die, perniciem, obstantium cogisationibus suis capitum, volutare secum dies noctesque coepit. Saevitiam itaque priorem non modo resumit, sed auget etiam, ac plurimum intendit: nullâque mutatae tam subito lenitatis verecundiâ ducta, mulier impudens; Christianis adempta nuper arma, retinet: sua vero, deorum - cultoribus restituit: inermes armatis trucidandos obicit: caedem fieri, sacrorum aeque, profanorumque Christi cultorum, praecipit.

Decesserat porro, iam antehac, deorum


page 458, image: s460

et ipse cultor, Brezoslaus, Drahomirae pater: cui Sepulchrum, pro dignitate natalium, et cdynastae fortunîs, erexerant sui, Lutszii. Locus is erat, inter Egram, ac Rakonizium; in Boream aliquanto reclinior: oppidum, arx, et sedes, regulorum stirpis illius. Eâ tempestate rerum illic, et in tractu finitimo, potiebatur, Drugoslavvus; Drahomirae frater. Ad hunc Drahomira tunc Pragâ venit: inde, Patris ad conditoriu. super eo, necromantarum ritu, victimas caedit. Votum, insuper, ac palam, concipit; iam non, uti quondam, Numquam se Christo nomen daturam; sed, eô longe scelestius; Christianum omne nomen, ac sacrum, adeo se, per solum omne Bohemicum, eradicaturam; ut inharentem iis ritibus, et cultui, ne filium quidem e suis ullum, toleratura sit. Id illa, per cineres patris, et deorum suorum omne caelum, ac regnum, iurans; sicut etiamnum patriis bustis instabat, ad suorum adstantem turbam se circumagendo; Christianos, inquit, excisuram me, iuravi semel. Id iusiurandum siquando repetivero; Christianos per Bohemiam cenetis paucos: tertio vero iuraturâ mê, nec unum. Qua tam gloriabundâ


page 459, image: s461

vaticinii vanitate Drahomira, pariter et rabiem sui sexûs expressit, caedium inexplebilem: et pseudoprophetidos stoliditatem, quâ crederet; Cuius in manibus esset gladius, in eiusdem et decretorum esse successum.

CVIII.

Reversa, sub haec, Pragam, interpolatam itineribus immanitatem, ac DEI contemptum, integrat, et addensat. Sacerdotium, iterum iterumque proscriptum, expellit: ac partem eius, clandestinîs passim latrociniîs exstinctam, ad paucos redigit. Ad Divi Clementis, satis non habet, aedis obserari portam; nisi pariter obstruendam cementô curaret, et lapidum compage. Palhogo suo, quem urbis (uti dixi) praeturâ coornârat, Christianismi totius mandat extirpationem armatam. Idololatras omnes omni genere telorum exorant, adversum nostros. His, e contrariô, non desunt, qua clam, quaque propalam, commodato submissîs certaminum instrumentîs, Comitum, Pragae finitimorum, illustres monnullae, iam antehac initiatae Christo, familiae: cuiusmodi, Bssovaeorum, Kolovurataeorum, Kolodegiorum, Rziczanaeorum. Iamque multo minus, quam unquam cuiquam antehac Christiano,


page 460, image: s462

concesum esse coeperat, in publico conspici. deprehensi, necabantur: Arx ipsa Drahomirae, palatinaque cenacula, sanguine natabant. ac ne per domos quidem privatas, et intra parietum arcana, solatii caussâ, congregari piis, asylum erat, et impune: quo minus armîs oppugnarentur. Cuius proin rigoris occasione, die quodam, e domibus undequaque concursum in urbis (quae Vetus hodie, Maiorque, dicitur) medium forum est. dimicatum inter Christianos, ac Drahomiraeos, acerrime, strage denique plusquam Quingentorum; sed Idololatrarum numerosiore. Saucius autem eadem illâ pugna, (corculum Drahomirae,) Palhogus, domumque suam refugiens; in ipsô penatum suorum vestibulo conciditur. Furit, intellectâ re, Drahomira, multo, quam ad patris, aut matris funus, insanius, et implacabilius. et tunc demum, Furiarum visa fuit Quarta facta, Drahomira: quamque ne contribules quidem Dirae iam porro ferre possent. Vindicandae neci Palhogi sui, mulier, amens irâ, templa Divorum compluria delenda flammîs, partim curat; partimque non prohibet, aut improbat. in iis, aedes erat Teynensis, et Divi


page 461, image: s463

Ioannis, Christi Praecursoris; et ipius adeo Georgii Martyris, quae corpus ac tumulum habuerat mariti Wratislai. postremo, caedem quoque mandat, et Sabbatô quodam patrat, nurus exsecrabilis, innocentissimae socrûs suae, Luduiillae: quam per scelestos satellites, Thomam, ac Gumonem, velô sacri capitis eius cervicibus circumplexô, strangulandam in Sacrario, curavit: idque, propter Christianam ab ea rem, ac religionem, omnî semper ubique studiô promotam. Corpus porro, neci datae, Principis istius, Tetini sepulchretô non alio, quam omnibus communî, contegendum dat, aut permittit: Heroidis, inquam, Ludmillae; quae tamen, cum Duce marito, Bohemiam aliquando rexisset. Sed, quam viraginem, DEI pariter, hominumque contemptrix Mezentiana, Drahomira, morticinis vulgi miscuerat; eam DEUS plebi funerum brevi, monumentô praesigniorî, miraculîsque, nequaquam gregalibus, eximiam fecit. Refossam enim, bienniô post, Ludmillam, et a Paulo, conscientiae quondam illius arbitrô, penitus incorruptam repertam; super haec autem, et incomparabilis cuiusdam odoris suavitate circumfusam:


page 462, image: s464

devehendam Tetinô Pragam Wenceslaus nepos cutârat; ac multitudini promiscuae, geminîs in templis, spectandam exposuerat. Inter ea vero templa, fuit alterutrum, Apostoli Matthaei memoriae dicatum: cuius et inferius, haud multo post, occasio memorandi recurret. Multos porro sacri corporis illius spectaculum, ac caeleste quiddam halans odor, a deorum impio cultu raduxit, per eos dies, ad Christi sacra capesenda. Datum, super haec, divinitus et hoc honori Ludmillae wartyris: ut ea, quam ipsa biennî sepulturâ sacrârat, et imbuerat, humus; post illam ereptam sibi, nullum exinde cadaver, ne tenerrimi quidem Infantuli, reciperet: infossaque (velut mos habet) interdiu, Corpora, de noctibus eiecta, diluculô supra tumulos reperirentur, insepulta. donec, pro recens mortuis, recens quoque sepulchretum aliud, ad Divae Catharinae, Tetini conderetur.

Ceterum, quanto sublimius Ludmillae defunctae gloriam divina manus evexit: tanto Drahomiram profundius, et viventem adhuc deiecit; et postea moriemem oppressit.

CIX.

Rexerat ea, bienniô fere, (nec ultra,) Bohemiam; ab obitu Wratislai


page 463, image: s465

mariti. Sed, Amône biennî (384) quovis, sceleratior; et Athaliâ sexennî regnatrix intolerabilior, effecta: procerum iuxta, multitudinisque, cultûs utriusque, consensu, retruditur in ordinem. cogentibus autem, e diverso, Christianîs aeque, deorumque fectatoribus, gubernacula Wenceslaus suscipit, sub annum Salutis nongentesimum, vigesimum octavum ineuntem. Eum ergo Principatum, titulô, non Regis, (uti poterat,) sed Ducis, sub scuto protectoris DEI, praesidiô vero, plurimum ipsi faventium, primum, Henrici I. dein et Othonis I. Romanorum Imperatorum, iuvenis innocentissimus, integerrimusque, tractat et obtinet, annîs posthac undecim. Quo toto tempore, nihilosccius Drahomiram nec secessu contenta, nec Stochaviâ, dotalî suâ sede, neque suîs in arcem Boleslaviam excursibus, ad filium, natu minorem, Boleslaum, minime gentium vero, privatae sortis curîs, ac negotiîs: pergebat, Pragae potissimum, et alibi, miscere multa; di is suis deabusque rursus erigendis: et terris, Inferisque, caelo miscendis. Semper interim intenta, Wenceslao quoque, post Ludmillam, e vivis tollendo; modîs, et


page 464, image: s466

occasionibus omnium generum, insidiabatur ei; Religionis, et virtutum illius, odiô. Dixisses; Sicut Achabum quondam, Samariten regem, ita novam hanc Bohemiae Iezabelem, ad male faciendum bonis, fuisse venundatam. Omnia Wenceslaus, ab ingressu statim Principatûs, et Sacra restituere coeperat; et sacratas-DEO, divisque sedes, reparare. revocare Sacerdotes; reducere pios iuventutis institutores; Christo, quidquid usquam adhuc esset in errore, (tamquam Apostolus ipse quoque, DEIque legatione fungens,) conciliare: matrem Drahomiram, complurium firmô decretô, dudum neci destinatam, pietate filii, constanter protegere. Nihil e diverso, Drahomirae furor, quod adversaretur Wenceslao, Superosque laederet, praetermittere. Boleslaum filium intime corrumpendum, (nec irritô conatu,) sibi sumere; fortasse conssciâ quoque plerorumque nuru Brezenâ. (Nuptiis enim, ipsâ sine dubio conciliatrice sponsae socru, matre suâ, se Boleslaus illigârat.) Die quodam, ut non modo, matris vice, novercam Wenceslao, sed et Medeam se venenariam praeberet; potionem apparârat, in lagena: quam et hauriendam ei porrexerat,


page 465, image: s467

cicutâ Socraticâ mistam. Simul autem versuta dipsas (v) familiarius solitô, sese dans filio; summam per hypocrisin, avidam ostendebat se, Symboli, Christianique totius instituti, discendi: siquis ipsam accurate doceret. Ab illo vero vase divinitus Wenceslao, ne biberet, neve dictis fideret, retractô; matrem quoque, ne tam prava tentaret, serio, sed seorsum, admonente: satis habuit, effrons mulier, impraesentiarum aliquantum erubescere: necem autem cogitatam, necisque modum mutatum, in futurum differre. Nec destituit voluntatem nequam, opportuna sceleri, facultas: uti neque sua partium utrimque factio; quae Wenceslao, versicolor et inconstantior; Drahomirae, maior, audacior, scelerumque manifestior. Fratrum etenim aulae, sicuti sedibus, ita studiis animorum, erant divisae. Cum Boleslao, Boleslavia sua, municipium, arx, ditionis tractus; et Drahomira mater, et utique Brezena coniux, et, teterrimi cuiusque facinoris aggressores ac duces, Hinevusa, Styrsa, ceteraque satellitii monstra, praecipueque Boleslai, fratris in necem, mala mens, erant. Apud Wenceslaum, Pragae, sua probitas, et innocentia. soror


page 466, image: s468

item, (quod exitus docuit,) Precibislava; famulorum fidissimus Podivînus, eius cubiculo praefectus: sacerdos item, Hostivodus. de ceteris, quid pronuntiaret veritatis amica vox? Inimicos hominis, fuisse domessticos, etiam illius. Nam his quoque, sicut Boleslao, displicebat paullatim, nimius (uti loquebantur) in Wenceslao, DEI virtutumque, cultus; a professione Principis alienus: fuga deliciarum, ac pompae: deses armorum quies, et curia; nequaquam Romae - veteris Hostilia, sed Endymionaea, dormientis in classica cienda, Pragae. nisi, quod tamen iîs studiîs omnibus, quae traducebantur in DUCE Wenceslao, pax ab exteris armis, Salusque ppulorum, interim amplius, quam ab ullo Principum antegressorum, promoverentur. His addebatur tamen, a Criminantibus Wenceslaum; Caesarum quoque, Germanorumque Principum, et viciniae, cultus; longe, quam dignationi Bohemorum expediret, intentior atque reverentior. Proferebantur hae, Wenceslai, soliô depellendi, fratrisque, depulso fratri substituendi, quaesitae pictaeque; Drahomirianis autem, obviae, certae, iam olim infixae, Causae: CHRISTUS, inquam, in


page 467, image: s469

Wenceslao scelestis invisus; et e diverso diis, et impietati, Wenceslaus infensus. Hic unus, prae ceteris universis, stimulus processerat in Drahomirae curis, ad filium usque vitâ quoque, per filium alterum, extrudendum. Dieam illa tantummodo circumspiciebat, furori tempestivum. Isque visus denum est, ad votum oblatus.

CX.

Pepererat, sub autumnum ineuntem anni nongentesimi tricesimi noni, Brezena, Drahomirae nurus, Boleslaviae. qui locus, tertiô milliarî Pragâ distans, laevam adiacens ripam Albis amnis, infra fluminis huius eiusdem, et Gitzerae, confluentes, amoenô solô, ferarumque gregibus olim refertô, visebatur: Eaque praetoriana sedes, (progressu temporum aliâ recentiore, nominis eiusdem, alibi constructâ,) Boleslaviaeveteris appellationem accepit. Illic ergo nato recens filio, Boleslaus, Ducis frater, tametsi Drahomira matris consiliis illigatus, Christianae tamen sacra, (foris praesertim,) utcumque retinens, baptismum indixerat, in diem Septembris vigesimum septimum: qui, divorum Cosmae Daminanique memoriae sacer, uti nunc est, ita iam tum erat. quorum


page 468, image: s470

eorundem venerationis, municipii quoque Boleslaviani templum stabat dedicatum. Hîc, a coniuratis in caput Wenceslai, non tam regenerandus aquâ - Salutis infans, quam interficiendus latrociniô Wenceslaus DUX, animo proponebatur. Haec male faciendi facultas, et hoc extremi conatûs compendium, non debebant manus effugere Bohemicae Iezabelis. Huius impulsu, Boleslai blanditiîs evocatur Pragâ Wenceslaus Boleslaviam; cum omni, sibi carorum, Coronâ. Finem aliquando tandem, modumve, ponerent inutilium in diversa discessionum: componerent litigia factionum, filius, atque mater: germanus, cum germano: castrum suburbanum, urbanâ cum arce; Praga, cum Boleslaviâ. Natô stirpi borzivogiorum Herede, stirps omnis in sommune lataretur. Veniret Wenceslaus; et Boleslai domum ipse quoque, pars caputque convivarum, exhilararet.

In haec invitamenta, tam prolixa, consurgens Wenceslaus; creditur, Angelorum, ac DEI praemonitu, futura praedidicisse. Nihilosecius tamen, dissuadente licet, etiam Podevinô, perstat in coepto: nec instantium insciens, nec sine mentis interim, per sacram


page 469, image: s471

Synaxin, animatione, viam, per quam rediturus non esset, ingressus. Venit, cum suis: excipitur, quam unquam alias, liberalius; a matre quoque, solitô blandius, ac verbosius. Expitur infans: nomen accipit Samodruhi. quod ei tamen postridie statim, mutatione rerum, ipse pater in Strachykquam erat conversurus: id est, Terroris epulum. Exsonat interim omnium vocibus, et gratulatione, convivium: protrahiturque, multam in noctem, a factione Drahomirae. Wenceslaus solus (ut piis mos) DEO, quam ullis deliciis, profundius immersus; deque cena recta tendens ad assignatum sibi cubile: vespertinis ibi precibus operam, quieti somnoque vix quidquam, dat. Boleslai poro iussu, (matre non desinente, cunctabundum incitare,) serô noctis, barbari quidam, et ad homicidia venales, Slavones, in facinus armati, conclavis illius, quo sese Dux receperat, fores aditumque moliebantur. Verum, ter irrumpere contentione maximâ conati; totidem repulsibus contrariîs, incognitarum ex alto virium, arcentur: et, horrore tremulô, sideratis similes, vacillantes, ac suîmet incerti, per avia caecaque palatii loca


page 470, image: s472

sparguntur. Admoniti vero, Principem Boleslaum, cum Drabomira matre, sessitantem in interioribus arcis penetralibus, imperati negotii successum exitumque cupide praestolari; responderunt internuntiis Slavones: Principis se manu ferrôque posse velleque cadere: Principis autem ad imperium, occidere se non posse, nec velle, Ducem Wenceslaum: quem scirent, ac sentirent, divinitus defensari.

Quibus Drahomira cognitîs, ad Boleslaum versa; Si nunc hominem (clamat) dimittis, et tam praeclaram caedis occasionem avolare sinis; non ego mater tua, non tu natus eris Drahomirae. Cui Boleslaus, et ipse vinô, largius haustô, solutior ad nefas, ac praeterea, tamquam contemptae iussionis suae sensu, stomachosior, altâ voce; Non, ut illi volunt, exclamat: sed egomet ipse, manu meapte, ministeriô succinctus geminô, promptiore, victimam hanc aggrediar. Simul autem, clare conceptîs verbîs, Uti sic sibi, sic suis fortunis, hâc, nec aliâ conditione, felicuter omnia suscederent, matre coram, iurat; Per se non staturum, quo minus Wenceslaus Pragam suam postremum iam viderit: ac dici postere decursum lenum visurus non su.


page 471, image: s473

Secundum quae, vocatîs ad se Styrsâ (de quo dictum superius est) et Hinevusâ, cum armis: ipse, cum Drahomira, pervigiles sedent; caedis consilia, novique mox Principatûs gubernacula, communibus operîs tractanda, volutantes. Nec omittunt, inter haec, per emissarios, Wenceslaus ubi sit, quid verum agat, explorare. Nec ipse vero Wenceslaus, tunc in somno profundior, quam in DEO, iaculîsque precum, erat: qui mos quietum illius. Sed, ubi plerumque noctis processit, et vigilia iam tertia cursum suum tenebat; surgens stratô Wenceslaus, ut aedem sacram fratrum duorum Arabum, (dequibus dixi superius,) Martyrum, viseret, precibus alioqui pfalmisque matutinis pandi suetam: posteaquam e cubiculi custode, didicit, clausam; domô non egressus, precibus ad DEUM fundendis, tenebrarum tempus exegit. Ad aurorae demum exortum, nihil differendum, tum saltem, ratus, quod eum Numini coniunctiorem redderet, (in Eucharistiae saltem sacrô repositoriô,) venit ad templi portam; quae clausa tamen, etiam tum, perstabat. Illic igitur, in ipso forium limine demissus in genus, coniunctîs


page 472, image: s474

manuum plamîs, DEO se desideriîs intensissimîs commendabat. cum, ecce, Boleslaus (quem, egrediens arce Wenceslaus, haud quaquam fefellerat,) a tergo superveniens supplicanti, pedum sonitum adeo supprimere nequit; quo minus a Duce fratre, retrospiciente, notaretur. Assurgit in celeriter: ac, per crepusculi malignam quamvis lucem, tamen agnitum; Ave matutinô - quam humanissimô, salutat: nec resalutatur. pro convivio pridiano, gratias singulares agit: et verba, gratiis inimica, recipit; Enimvero, pro terrae fructibus, et epulîs, Ego tibi iam dapes, (inquit Boleslaus, vooce trucî,) subterraneas etiam apparabo. simulque, districtô feriens gladiô, bis Wenceslaum sauciat: ictu primô, cranii particulam absecans; alterô, partem auris. Tertium, idque certioris ad letum viae, vulnus adivecturus, homicida; semetipsum exhorrescens, humi sternitur: et gladium ante pedes abicit, caedentis, ac caesi. Quem tamen, sic abiectum et cruentum, levans ensem, mansuetissimus Dux, placidâque dextrâ vibrans; Heu, mi frater, inquit: nescis, quam male, vulnerando fratrem, agas? In haec, tam plena moderationis verba,


page 473, image: s475

nemo dubitâsset, quin caedis inchoator, suômet terrore iam elumbis, et ob eius vehementiam ad terram allisus, praeter haec autem et in dextra Ducis conspectô gladiô nudô, cohorrescere, tantum-non in lapidem debuerit: ut adeo, si non admiratione virtutis tantae, certe quidem metu mortis, tam ferociae suae veniam rogaturus fuerit; quam repercussionis talionem deprecaturus.

Horum autem neutrum egit Boleslaus implacabilis: sed, e diverso, mala mens in proposito, frater invisus in oculis instigatrix mater in auribus, iusiurandum interfectionis in memoria, praepotuerunt; uti coepta perficere, (circumspectîs identidem telîs, et obviô quovis ferramentô,) tum quoque vel maxime tentare deprehenderetur. Quod ubi sensit Wenceslaus: ne, trementi prae rabie, reponendae vindictae vel tenuissimam suspicionem, aut metum, praeberet, in manibus instrumentô vindictae retentô: suum Boleslao gladium reddens; En, inquit, quod tuum est! de cetero, Voluntas quoque tua, sit in manibus tuis1 cumque dictô, nullô pavoris editô signô, repetere templi protam incipit. At ille ferox, punctô temporis


page 474, image: s476

surgens in necem fratris, et irruens in averfum; pergentis dorsum ense transverberat. Clamorem autem simul percussor tollit. conclamant, in abdito praeparati dominicis mandatis, Styrsa sicarius, et Hinevusa, facinorum collega. Vox horum, ac tumultus, una ceterum etiam in arce satellitium excitat; cuius pars Boleslao, pars altera Wenceslao famulans, suo quisque domino commodaturus operam, praesto sunt: alii, vigiles, ac praemoniti: ceterorum, pars magna semisomnes; et arma tamen pro Wenceslao parantes.

Ac Wenceslaum quidem, aversô (velut dixi) corpore transfossum, et ad templi tamen vestibulum correptando perlatum, impii duo, quos nominavi, latrones opprimunt utrimque deintegro. Sic, genibus nixum, et alterâ manu metallinum portae manubrium, orbiculatae formae, complexum, ingemkinatîs alternô feriendi certamine plagîs, ac vulneribus, contrucîdant. Exceptae morientis supremae voces sunt, antiquissimae pietatis venerabilia monimenta; Tibi, Christo DEUS: tibi, Virgo, DEI mater, aegoneno hunc meum commendo! respicite me, luctantem! In haec, occubuit.


page 475, image: s477

CXI.

Peractâ caede; quodcumque ministrorum DUCIS repertum in armis, est; iugulatur. Inermes ceteri, paventesque, fugâ salutem propinquîs in silvis quaerunt. famulorum vero fidissimus, Podivinus, odiô fancti Ducis, ac religionis, e quercu suspenditur: et, quisquis occiso quondam carus, aut fidus fuerat, affligitur. Templo, cuius in limine ceciderat, sacrum cadaver infertur. In luctu precibislava soror est; Wenceslai fratris desectam auriculam, (etsi prodigiose demum repertam,) incassum diu quaerens, et, integritati ceteri corporis deesse, conquerens. In maerore, nece Ducis compertâ, Praga pleraque, maximeque Christi cultores, sunt. In gaudiô, ne Boleslaus quidem, cum suis: sed, facinore patratô, lymphatis omnes, ac Panicô terrore vecordibus, similes: plumbei, trementes, et extra se, laniatu conscientiae, constituti.

Drahomira sola, (proh, DEI patientiam incomparabilem!) malorum omnium princeps, et inventrix, et opifex, in Orgiis natans: diem eum festum agitabat sola: redeuntemque, fratris a caede, Boleslaum, salvere iubens; laudibus et gratulatione


page 476, image: s478

Semideum facit, et ad deos suos ob generositatem extollit. Cui Boleslaus; Hostibus, ait, nostris, mater, ita laetari contingat! DI tui, iuxta, Deusque Christianorum, diem hesternum eradicent ex omnibus fastis! quem nos (ô nefas!) puero natalem, fratri Duci fecimus mortualem. Pereat, quod nos omnsperdidit, EPULUM illud TERRIFICUM Convivium-formidinum (385): nostris, Strachycqua. quo proinde nomine posterîs temporibus, et hacchanal illud nostrum, et infans ipse, pro Samodruho, vocetur. Id Boleslai dictum, decretumque, ratum fixumque mansit: et puero (sicut diximus) Strachycquae nomen haesit.

At nihil hîs mota Drahomira, sed, ut mulier effrons, os tergens, relictô domi suae Boleslaô; cum armatis, eodem adhuc die, priusquam noctesceret, Pragam intrat: arcem Wissehradensem occupat: se, demonstrat, in solium esse repositam. perîsse, DIs et hominibus inutilem, Wenceslaum. Veteribus antiquatîs, omnia posthac innovatum iri Curiarum edicta. Continuoque, capi Sacerdotes urbe totâ iubet. in captos, vincula, carceres, plagas, mandat: in plerosque deinque, ferrum,


page 477, image: s479

secures, longam e fame mortem, aut vivorum e vicinae rupis altitudine deiectionem, in profluentem subiectum. Horum exitio paullo post addit et alios, Christi cultores, cleri non participes; eosque praecipue, quos sciret, apud Wenceslaum nuper gratiâ valuisse. quos omnes, ubicumque repertos, aut in manum incidentes, femina scelestissima satellitubus suis obicit clam, palam, vi, dolô, iugulandos.

Quae quidem universa, prolatîsque truculentiora, flagitia; mulieris impotentis non poruerunt longaevam facere potentiam. Ibat in seditionem, et arma, vulgus: et ipsi quoque stomachabantur, deorum alioqui Drahomiraeorum cultores. Assentiebantur tumultuantibus, Optimates. nec diu firmum rebus labantibus praesidium fore videbatur, submissus, ad vices Ducis sustinendas, a Boleslao praetor extraordinarius, Divislaus: qui praeterita Wenceslaeae caedis acta querulis excusaret; in temulentum furorem aulae, culpam homicidii detorquendo: necisque Principalis expiationem, a Boleslao praestandam, plenissime Sacerdotum arbitrio submittendo. Minus enim haec interim, quam sperabatur,


page 478, image: s480

proficiebant: quamdiu praesertim ante multitudinis oculos, et in arce-potentiae, Drahomira versaretur. Ipsa compescenda, modis novîs, et rigidis, erat. Per internuntios itaque Boleslaus tandem conventam matrem, hortatur acriter; Exagitationis Christianorum aliquando finem faciat: nisi certissimum, iam nunc, in excidium, adaeque Principatum, et Borzivogiorum stirpem, adhaec autem, et Bohemicum omne nomen, praecipitare festinaret. Ipse Boleslaus interim, et per se, modîs ac viîs omnibus, Christianorum promovere Sacra, resque, fortunasque: tum et per Divislaum, pro-praetore Pragensibus impositum, urbis turbata iura recomponere. matris denique violentiam contrariîs institutîs ubique coercere; neque monitis illius, ut antehac, aures dare. Quibus proinde rerum inexspectatîs voncversionibus irritata ferox Drahomira; relicturam se Wissehradum, omneque Pragae solum, denuuntiat. Iter Stochoviam indicit; dotalem suam, de qua dictum alio locô saepius est, arcem. Lutitzium, iner haec, sedem Drugoslai fratris, petituram se, minatur: super patris tumulum illic Sacrificia, libamenta, victimas, DIs suis; illic,


page 479, image: s481

exsecrationes veteres, in omnem Christianorum gentem, ac ritum, integraturam; novas in Boleslaum superadiecturas: cui, gravius om,nibus, irasci pergebat, et cui, tertiô quoque verbô, devotionibus omnibus, iam non, ut mater filio, sed, ut cani mortuo, Megaera (386) maledicebat: quippe, qui maternam insantam, iam ne collatrando quidem, quidquam adiutaret. Nemine vero, sic furentem, retinere laborante; praeceps animi femina continuo discedit: in quadriga tamen ipsâ, necdum exsecrationum satura, cumque Cerbero suo, (cuius ad rictum properabat,) spumans; et, cum Ecclesiae veteris exagitatore quodam, adhuc spirans minarum, ac caedis, in omne IESU Nazareni nomen et regnum.

CXII.

Contigit autem, eam appropinquare, non Damasco, sicut Saulum illum; sed loco, quem nunc, digitîs in eum intentîs, commonstrabo vobis (inquit, ad militem Boium, eiusque comitem commilitonem, vultu versus, Hermolaus sacerdos: qui commodum ad Ratschini tunc descensum inchoandum pervenerat): si, finem tamen audire sermonis mei, sustinetis.


page 480, image: s482

Cum autem omnes, quotquot simul ibant, Omnino, clamarent, avide se totum audituros: pergeret, ac monstraret! Hermolaus porro, quod restabat, oratione persecutus;

Per Pragae transversum (inquit) tractum, Drahomira, sicut dixi, curru vectabatur; nullâ, ne pedisequarum quidem, assidente, Satetzium versus: ut inde Lutitzium pergeret. Iamque Hradczanum (quem vos Boii, Germaniaque cetera, Ratschinum pronuntatis, per quem et nos, ecce, nunc ambulamus,) tenebat; et, strepente curru, persultare coeperat vicum Pohorzeleczensem, (387) eum, inquam, ipsum, in quo Fridericus Palatinus nuper, referentibus suîs, adversae pugnae nuntium accepit. pervenerat ad hunc, en! locum, e cuius regione latereque tunc oppositum stabat, Apostoli Matihaei memoriae sacratum, templum illud ipsum, in quo depositum antehac divae Ludamillae corpus miranda fuerat operatum, (id digitô signabat Hermolaus: et domus illic hodie conspicitur, Aurei-globi nomen, insigniaque, gerens.) In eo tunc (inquit) templo, sub eum ipsum temporis articulum sacris operante, Graecs quidem ordinis, sed per omnia tamen


page 481, image: s483

Orthodoxô, mystâ; (388) ventum fuerat ad incruentae victimae, sollemnem Catholicis, elevationem. Eius vero signum concussione nolae dabatur; aere Campanô iam tum Bohemis Christianis usitatô. Drahomiram porro, vehebat auriga, velocitatis artisque gragiâ mulieri delectus, ac probatus: verumtamen, Christi cultor eximius. Hic ergo talis cum esset; auditô caelestis Hostiae levatae signô, considerans, e tantâ viciniâ brevissimum fore transcursum in locum sacrum; adorandi CHRISTI caussâ, relictîs omnibus, iumentô desilit: scuticam, secundum equos deponit: currit; intrat aedem; in genua se deicit: adorat, quem reliqua populi praesentis multitudo simul adorabat, gemens, supplicans, pectoraque tundens. Id ilicet, e statione currûs, et aurigae secessu, Drahomira deprehendens; simul autem, et antea iam, per viam universam cogitationis cuiusque pessimae plena, redundansque, prorumpit in furorem, et clamores, adeo vesanos et sonoros: ut iîs viciniam omnmem, ac templum quoque, repleret. Maledicere vecturae suae, tam tardae: devovere Diris quadrigarium: detestari templa, sacrificia,


page 482, image: s484

flamines, et instituta, Christianorum; et ipsius (quis ambigat?) ex obliquo saltem, CHRISTI.

Dum in his est, et esse, sclelesta, pergit: non eam, uti Saulum, subito circumfulsit de caelo lux; nec attonuit ex alto vox, Drahomira, Drahomira! quid me persequeris? prosternens eam celeriter, ut celerius eam etigeret. Non ita. nec merebatur illa, vel capax erat, aut flexilis: sed, medias inter exsecrationes, in occursum illius omnî diabolorum ascendente regnô, discedens in partes, quaquaversum hians, terra, devoravit punctô temporis et mulierem, et equos, et quadrigam. Scuticam solam, excussam in viae latus, in latere viae reliquit. Protinus autem in se rediens humus, non ita spisse tamen coivit; ut auribus viventium occluderet eorum, quae fiebant inferius apud morientes, sensum. Audiri mox coeptae voces horrendae, telluris e voragine, male coalitâ, vociferantium, eiulantiumque: mistô quoque, seu fremitu, seu, luctantium secumipsis, equorum forore. dubium interim, An non et Drahomirae pereuntis blasphemae, cum apostatâ Iuliano, fauces eructârint illud, Vicisti, Galilaee, vicisti! Duravit autem haec,


page 483, image: s485

quam memoravi, belluarum humanave mista (sic liceat loqui) cacophonia, tunc quoque; cum, finitô Sacrificiô, supervenientes, Sacerdos, populus, ac magna Ratschini reliqui pars, et aurigam invenirent, non tam receptâ scuticâ, quam evitatâ pernicie, laetantem: et eiulatûs adhuc reliquias haurirent. Quorum, tantae tragoediae testium, dum quidam simpliciores, terrae nimiam in Ratschino gracilitatem incusarent, utpote, quae mulieris unius, in curru sedentis, et, quaternionis equorum, ac pilenti pondus, ferre nequiisset; divinorum prudentior, idem ipse Sacerdos, astans; O, mei (clamat) caves, et popule! desinite, ruinae peccatum, ab hominihus, in iumenta, vel currum, aut infirmitatem telluris, traicere. Sedisset (fingamus) sedisset ista Iezabel, vel sola, sine rheda quoque, sine quadrupedibus, ac terrâ substratâ, secum ipsa, super se ipsam: sedissent autem una, super caput et gremium illius, omnia mulieris istins sclera: genitivus nempe deorum, hos est, diabolorum, cultus; obstinatio superstitionum; perfidia promissorum; iuramenta patrandorum scelerum: nocromantica sacrificiorum impietas; afflicti vitiîs illius, pii soceri;


page 484, image: s486

depravati mores filii minoris; mores contra maioris, exagitati; sublata violente Ludmilla socrus; vexatum, eiectum, vapulans, occissum, ubique Sacerdotium; praedae necique datum, omne Christianum germen: occisus denique, filiorum maior, et pottor; universaque dehine, et antea quoque, virtus, religio, pietas, Bohemiae melioris spes, ac res, oppressa; proscriptus autem et una, DEUS verus, et Christus IESUS, Servator hominum. Numquid non, ista, tot, ac tantorum, malorum congeries, in unius sinu Drahomirae pertinaciter sedentium, ita degravabat substratam ei terram: ut, si Ratschinum hoc nostrum, vel Tarpeia fuisset rupes, aut Marpesiae petrae firmitas; subsesurum tamen fuerit, et sedentem una Drahomiram, ad infera loca detracturum? Haec, et horum alia fimilia complura, (clamat divinus Paulus) haec sunt, QUAE MERGUNT HOMINES IN INTERITUM. (389) Sunt, e censurâ Davidis, (390) iniquitates, aupergredientes caput: et, sicut onus grave, gravantes. Sunt hi, quos Isaias nominat, (391) fasciculi deprimentes; et colligationes Impietatis. Iam videant igitur, post haec, adeo formidabilia; Quid agant, in magnis


page 485, image: s487

praesertim fastigus, indomitae, cupidinumque suarum infranes, feminae-regnatrices! Intonuit repente de caelo Dominus; et altissimus e throno misit vocem suam, sicut illi Babylonidi Furiae: Cadat! cadat! ruat! descendat in profundum, quasi lapis, et plumbum! Tantum ei date tormentum, et luctum; quantum hîc in deliciis, et animae suae cupidinibus, fuit. (392)

Sapienter haec ille tunc Sacerdos (inquit ulterius Hermolaus) ac verissime, disseruit. Vera sunt ista; gestaque, circa Salutis annum nongentesimum, tricesimum nonum: (393) mole scelerum Impiam obruente. SUIS enim quisque sarcinîs Operum, si bona sunt, elevamur; si mala, deprimimur. Laudabilia fuêre Wenceslai, Ludmillae, Podivini, gesta; quorum, a nece, corpora reperta sunt, multo post, etiam tum incorrupta. Flagitiosissima contra, Drahomira: cuius idicirco, Caro iuxta, spiritusque, descenderunt in Corruptionem Aeternam. LOCUS DESCENSIONIS ad gremium Terrae, tamquam SCALARUM AD TARTARA, redditus, atque dictus est, EXSECRABILIS: sepimentîique primum, (et aliquousque, ligneîs,)


page 486, image: s488

circumclusus; ne sues saltem, quod in omnibus terrae purgamentis, id et in DRAHOMIRAE SEPULCRO, quaererent: et inventum olfactu duce, reforderent; IMMUNDITIAE lutum, ac LATRINAM. Processu demum temporis, columnâ substitutâ saxeâ, Drahomiraei Sedes haec Interitûs, eô situ, quo cernitis monstrante me, notari, posterisque commonstrari, coepit. Epitaphium, cum sputo, quod quisque maluerit, id inscribito. Mihi, de Drahomira, Christi, symbolique Christiam contemptrice, probaretur, (sensu tamen aliô, sanôque, Calvinumque, de Christo, limhum Patrum lustrauten, nihil adiuturô,) superinspergi voces istas: HEIC DRAHOMIRA, DESCENDIT AD INFEROS. Hunc quidem certe Iezabelis istius ad Acheronta descensui, crediderunt, rerum altiorum intelligentes, Omnes. Multos quoque, de superstitibus Idolorum cultoribus, terror, horribilis huius praecipitii, permovit; ad fidem gestis his, et hinc, ad nomen Christo, dandum. in quibus, vel primus fuit, Drahomirae frater ipse, Drugoslaus, Lutitzensium tunc, postea vero, Satizensium quoque, satrapes: ex animo factus,


page 487, image: s489

et constanter esse perseverans, Christi cultor Orthodoxus. Cuius, (ut avunculi,) sectatus vestigia, Boleslaus nepos, coeptam paenitudinis semitam decurrere tanto contentius, omnî vitâ reliquâ, perrexit: feliciore, quam mater tunc, ardore fervens.

In haec verba, digrediens a comitibus, suas ad aedes, ac valedicens, Hermolaus; Ita videtis, inquit, singulîs hîs, per seriem, ac personas, et loca, nominaque, temporaque, percensitîs, de Drahomira, nec pulvisculum esse fabulae: sicque gestîs per ordinem istîs, nec dubitandum de verô mulieris sub terras raptu: nec, tantîs interitûs illius cognitîs caussîs, vel mirandum ulli, vel miseraudum. LEGE Iustitiae, suus cuique Neroni maturescit exitus. (394).

CXIII.

Ceterum, quae de Praga memorabilibus quibusdam, (non enim Omnibus, eo quod illa numerum vincerent,) per rospiramen hucusque militare, prolata sunt, et excubiis Boiaricis ostensa narrataque; puta, de Clementinae sedis aedisque vestitate: de Sectariorum ducibus, Hieronymô Putri-Pisce, sub cognomento Pragensis; Hussiô, monachôque Ioanne, transfugâ; de Wenceslao,


page 488, image: s490

rege probroso; de Ioanne Nepomuceno generosô; deque Drahomirâ, bonis omnibus exsecrabilî: per Digressionem ea dicta sint, libertate, quâ non solus, in novem Musarum libris historicîs, usus Herodotus est, scriptor Graecus; et Achilles Tatius, Heliodorusque Thessalicus, in suis historiarum mimis, ipsi quoque Graeci: sed Laetinorum etiam, in Philaenis fratribus, Sallustius; in comparandîs inter sese vicissim, Alexandro Scipioneque; nec non in panoplia Romanâ, Titus Livius; in Iudaicis rebus, late describendis, Tacitus: in aliis alii. Non illi quidem, per Interlocutores (fateor), verum suapte quisque, (sicut loquimur,) Minervâ; nec alii personatum os suum commodantes. Sed certe, nec in hoc proponendi genere, prorsus ab historia recedimus; aut ad poeticam, narrata-connectendi, libertatem deflectimus. Nec enim ista solum, quae recensita sunt, verissima sunt: verum et per incolas Bohemicae-Tripolis, haec, et alia talia complura, narrari solere, cupidis novorum exteris; docet hodiernorum quoque morum quottidianus sensus: et dictat affabilis-PRAGAE cultissima civilitas. Nos, hîs abruptîs,


page 489, image: s491

ad Maximilianum denuo, Fridericumque, revertimur: illum, Bavariae DUCEM, in sua mox rediturum; istum, Rheni Palatinum, et Imperii Septemvirum, e Bohemia relictâ, terras, adhuc incertiores sibi, quaesiturum.

CXIV.

Et Bavariae quidem DUX. ad diem Novembris decimum quintum, auditîs, ac responsô, per superficiem incedente, passtîs et remissîs, Oratoribus duobus Anglicanîs: praetoriano suo contubernio, curribusque, reditum in Boicam, et itineris apparatum, indixit. Locô suô, moderandum interea, (quoad secus Caesar mandaret,) Bohemiam, alii relicturus: eiusdem e voluntate commisit eam Caerolo, Principi Liechtenstenio: legiones autem, et equitatum, legato castrorum suorum supremo, Ioaenni Tillio. (395) Primum igitur, eodem die, qui dies, (uti dixi) Novembris-Gregoriani decimus quintus erat, adeoque commissi super Montem-Album certaminis Octavus; MAXIMILIANUS Victor, uti DEO gratus ac dilectus in omnibus, ita quoque gratias reponere beneficiis eius, per omnia, semperque, memor: Eueharisticam institutit


page 490, image: s492

Sacrificii publici sollemnitatem, per modulos organaque symphoniaca celebratam: pro magnificentissimô Causae Melioris triumphô; soliusque DEI munere, necessitatibus Ecclesiae collatâ, VICTORIA: non, ut quidam tradit, (396) In Pragensis arcis Summo templô, quod Divis Omnibus sacrum est; (quippe, quod tituli-decus soli conveniat basilicae divi Viti metropolitanae:) sed, in vicina, quam vocant, Regiam-capellam-Collegiatam-Omnium-Sanctorum, aede. Nam arcis Summum templum ipsum, nisi, quod ad horae trientem, reponendis denuo regni Bohemorum ornamentis aureis, reseratum patuerat; mox clausum rursus, perstiterat clausum: ac Sacrificiorum expers; quod, sub anni sequentis Februarium, a suî profanâ contaminatione, religionum iura recuperaret. Posterô porro die, currus, impedimenta vehentes, exire Pragâ, militarî vallati praesidiô, coeperunt; ac, Bavariam versus, agmen exercitumque reliquum, mox subsecuturum, antecedere. quorum tamen umotum, pernicior omnibus rotîs, ac cisiîs, fama, nuntia laetorum, Monachium, et Austrum versus, per plana, perque montes et silvas, antevolabat.


page 491, image: s493

CXV.

At Fridericus, e contrario, Septentrionis et Euro-Aquilonis obliquas plagas, cum obliquiore longe fortunâ, petens; quartîs circiter stativîs, (utpote fugiens,) Glatzium pervenerat: Comitatum, et urbem, in confinibus Bohemiae Silesiaeque constitutam; et ortûs aestivi latus Aquilonare spectantem. Ibi, quod, a primo quidem e Praga recessu, volvere meditabundus haud destiterat, oculis tamen nunc clarius subiectum, et experimentîs hauriri coeptum, agnoscebat, seipsô suî magistrô; NULLAM secundis rebus constantiam, NULLUM adversis receptum, in humanis esse. Palatinum, e comitatu procerum, haud infrequentissimo, primus omnium discessu suo reliquit; qui Bohemicorum omnium, facile primus e Palatino Regem eum iuserat, ac salutârat: Comes senior Turrianus. Is tunc, Glatziô deflectens in Moraviam, et e Moravia post haec in Hungariam transiens; causam itinerum suorum afferebat, confirmationem partium, et metum instabilitatis Moravorum, ac Bethlenii Transsylvani: quos, in foedere se, dicebat, retenturum. (397) Quam equidem causam, caruisse fucô, non


page 492, image: s494

dubitaverim: quippe, qui compertum habeam; Turrianum hunc ipsum, post decimum tertium dehinc annum, et, quod excurrit, (quando, Bernardô, Vinariensi Duce praesente, mandanteque, Ratisbona nos eiciebamur,) in partibus adhuc, et in stativis Anti-Caesarianîs, perstitisse. (398) Nihilosecius tamen, (ut suspicax Omnis est calamitas,) a discessu Glatziensi statim, haud desinebat Fridericus insimulare litterîs, tamquam cogitati transfugii reum, Turrianum. Desertum se, tantumque non prodito similem relictum, ab eo. Caesaris prensandae gratiae, subornatum, ipsius artibus et calliditate, filium Turrianum, proelio superstitem; qui studia partium desereret. Instigatam uxorem, quae Ferdinando Viennae flens ad pedes accideret; pro filiik pro mariti salute: quaeque pariter, eâdem operâ, Friderici regnum, et oboedientiam, eiuraret; et alios exemplô traheret. Hanccine demum sibi repositam esse gratiam? (399) quamvis sane, beneficium tam improsperum, uter utri culpabilius debuerit; in ancipiti sit.

Verum, isthaec in Turnium Seniorem litteraria spicula, Palatini manu contorta, si vel maxime valuissent; ac, non cor


page 493, image: s495

magis et sensum hominis, quam veri punctum, tetigissent: a Friderico tamen tunc haud gravius desertor unus, quam universa migrationis eius, et (si verum quaerimus) fugae, Fortuna fuerat accusanda: quae Principem hunc, nullo non loco statuit; et constitutum, mox nullibi non, denuo destituit. ut mihi sane, sub id omne tempus, Palatinôpulsô nemo, per omnem fuerit Europam visus arumnosior.

Iam Primum omnium, familiam secum vehebat, ac trahebat; una cum agmine profugorum e Bohemia, Procerum quidem, sed ad restituendam rem, fortunasque convulsas, peraeque sibi tunc inutilium; ac si cum Turnio secessissent et ipsi. perinde prorsus; ut, si nauclerus quispiam, cursu suô vi tempestatis excussus, aut ad scopulum afflictus, trieremem educere conetur, fractam, laceram, quassatam: et hanc talem, amissîs armamentîs, detersîs ad saxa remîs, et subrutô malô, velis inhabilem; appelere laboret, ad oram littoris, quaquaversum recedentis, et importuosi: vectoribus ac nautîs, frigore, nauseâ, morbâ, perditîs: remigiô denique, per omnia lamentabilî. Quâ spe, quis


page 494, image: s496

hîc, nisi prorsus ipsa desperatio, navigaret? Ad hanc formam, Palatinus nunc, Glaziô Bohemiâque semet eiciens; cum coetu, gravante magis, quam relevante miserias ipsius, Silesiam, et alia, seu iurata sibi, seu foedere ceteroqui sociata, loca, regnaque, sectabatur. quorum omnium, sive, quae peteret nova, sive, quae rleiquisset antiqua, scriptum in aditu primo, portâque, videbatur illud Elisae Sidoniae; NUSQUAM TUTA FIDES! (400)

In paucis ille tempestatibus, amiserat, aut post propediem amissurus erat, ex avîtis, et domi suae post se relictîs: amiserat, aio, citius unius anni circumactu, Spinolâ capiente subigenteque, pone Nicrum ac Rhenum, OPPIDA, PLUSQUAM QUINQUAGINTA. (401) Foris autem nuperrime Bohemiam; quam, esse Suam, rebatur. Calvini-regnum asseclis eius, ac Sculiteto, clausum Pragae, potentiâ Victoris, erat. Tribunus Francus, qui pro Friderico Tabore clangebat; ne classicum ad arma deduceret, ab obsesore milite refrenabatur. Mansfeldius (non ille Saxonicus, et Caesarianus, sed spurius, et alioquin aliter


page 495, image: s497

aegre distinguendus in cognomine,) colligebat ille quidem proelii Mont-albam profugas reliquias: verum, ad rei summam adhuc nihil; ad latrocinia vero, palabunde tantum ac sparsim, valituras. Germania proceres, (quales sese nominabant,) Correspondentes, in hiberna se recipiebant: ac, fornaculis ipsi, foculisque suis, appliciti; de rerum Palatini frigore, iam minimô minus sollicitabantur: Vnionem, quam appellârant, suam, totam et ipsam paullo post dissuturi. Legati duo Britannici, pro sui Regis genero, verba serentes apud Saxonem, ac Bavarum; verba vicissim, et pacis mentionem, suâ culpâ sterilem, metebant. Angli quoque, Batavique, super flumina considentes; de Palatini collapsis rebus erigendîs agitabant, sed, quantum in oculis eorum aquae, tantum e manibus, deliberationum illarum effecta, dilabebantur. E Silesiis, spei quiddam allucebat. Vratislaviam igitur Fridericus, cum uxore, liberîs, familiâ ceterâ, comitumque Bohemicorum catervâ, venit. Et quidem, exitum paullatim annus spectabat: non inveniebat interim exitum, intricata Coniuratorum causa. Consilia quottidie Vratislaviae,


page 496, image: s498

per coetus; in Curia, Comitia provinciarum; alibi, res aliae tectius, agitabantur. Eo locorum, monita Saxonicus Elector, ac litteras, mittebat; ut resipiscerent: minas autem, et terrores; si non recantarent. Ad haec; Uteraque Lusatia, tractim quidem, sed tota demum, Caesaris adrepsit obsequio. Moravos, ut idem agerent, exemplô suô, litterîs, internuntiîs, hortabantur fidissimi quique regi suo, Bohemi: reverterentur ad eum, quem legitimum monstrâsset Victoria: desererent vicissim illum, a quo fugiente deserti priores essent. In haec monita, statim ad se, mentemque meliorem, redeunt; Iglavia, Trevvizium, Znama. captae, manus dant, Olomuzium, et Prina. Moravia reliqua, Carolô Tserotinô, (Moravorum omnium, in partibus Caesaris, stabilissimô,) Viennae reconciliationis partes suscipiente, vela sensim eodem vertebat. Nutare vero pariter et Silesia, (clam primo, nec tamen non subodorante rem Palatinô;) post paullo vero, manifestius et palam, incipiebat; dum, universîs in Comitiis, pro reductione tamen Friderici, decernit nihil.

His ille manu tactîs, et, ut indubitatâ


page 497, image: s499

re, deprehensîs; vasa Decembrî colligit: uxoremque primum omnium, (quippe, partui vicinam,) Berlinum Brandeburgicum, protinus et ipse secuturus, praemittit. Dynastis, e Bohemia se secutis, tristis tristibus, valedicit: eosque sacramentô, sibi nuncupatô, (quoniam ita temporum ventus, et varietas, suaderent,) ultro solvit; ac dimittit. Post vicesimum autem secundum Decembris diem, Silesiorum nullô retinente discedentis impetum, discedit ipse quoque: pollicitus, haud adeo multo post, Bethlenio, (si non et his,) cum viginti millium exercicut celeriter reversurum se; provinciasque sibi constabiliturum. (402) Abit hinc, ad Elisabetam uxorem, Berlinum. Verum, nec isthîc inventâ stabilitate rerum, aut loci: transit ad Christianum, Daniae regem, nominis eius quartum; Segebergae tunc agentem, oppidô, Travum amnem adiacente: quod Lubeccâ milliari quartô distabat. Rogatîs illic a rege, sed pro rei magnitudine nondum tunc exoratîs, auxiliîs (403); abit: unaque secum, rebus irritîs relictîs, trahit, ad nova quaerenda remedia, quos attraxerat ad Danum, Saxoniae Regulos nonnullos; Electori Saxonico non obnoxios. Nullius autem illorum, ad


page 498, image: s500

opitulandum, adhuc maturâ, vel mente, vel potentiâ; gratisque circumlatâ, per omnem Aquilonem reliquum, spei suae repulsâ, quin et novâ praeterea volante per Imperium, in cum, ac participes eius, profscriptione; despondere tum demum, aliquanto, quam antehac, profundius, animum incepit. et utique, sibimet ipsi quoque videbatur in illud Danielis praesagum incidise fulmen: Ex hominibus eicient te. donec eum Batavia demum excepit, advenam; duodecenne maceravit exilinum; Moguntiae febris ardens extinxit; tempore, menseque, semper, ad formidanda Friderico, tragicque, fatalî: Novembrî nempe. cuius luce quartâ, lubricum regnum inierat: octavâ postmodum, infaustâ pugnâ manibus elapsum, amiserat: adultô mense, tandem et ipse penitus ese desierat: (404) detsmo nonô Novembris, anni tricesimi secundi, sublatur.

Ista, (Postremîs exceptîs,) im annum praesentem pleraque referenda, cum iis tamen pauculis, quae spectant in annos seriores, connectenda duximus: ut simul, ac semel, sub unum velut aspectum caderet id, quod initiô dicere coeperamus: Friderious Palatinum, e felicissimo (Qualis ese


page 499, image: s501

potuerat,) repente factum esse, sub unius compendio, qua tempris, qua nominis, Infortunatissimum: alienis miserum; suis autem. et miserandum. (405)

Quapropter, haec, et alia talia, lacryraeâsse videri potuit, fletu praesagô, discedens olim Haidelbergâ Pragam Fridericus: ut in loco dictum est.

At vero, quam dispar, e contrario, Maximiliani, Bavariae DUCIS, Pragâ discessus in suam denuo Boicam? Illius alterius, quem dixi, collapsam fortunam, tamquam fulmine proscriptionis afflatam, quocumque fere gentium accederet, aversabantur homines; et ii, quos relinquebat, et illi, quibus se committebat. Maximilianum, e diverso, multum inviti, saneque lacrimantes, ii dimittebant a se, quorum ab oculis orîsque recedebat: et obviîs ulnîs, apertîsque brachiîs, hi plaudentes excipiebant, ad quos, et per quorum fines, revertebatur. Ut herôem, caelô sibi demissum, amplectebatur, et suspiciebant. DISPARIBUS ne mpe meritis, dispares occurrebant frontes: et, AMABILEM qui se praestiterat, is amabatur.

CXVI.

Iam Novembris decimus


page 500, image: s502

septimus illuxerat: cum Maximilianus DUX, Pragâ movens, suae - Monachium - reversionis initium, suopte quoque recessu, fecit. primîsque castrîs Miskam ventum est, in Austrum sitam, ad sinistram Multaviae fluminis regionem; ac Pragâ tertiô miliarî distantem. Incedebat autem agmine, sollerter instructô; certaminique iuxta, (si sic res ferret,) ac profectioni, praepratô: peditatui circumsusîs ad latera, munimenti cassâ, turmîs. Ad dextram enim viae, qua pergendum erat, Mansfeldianis, Pilsnam tenentibus; ad sinistram, Taboraeis (sicunde fortassis obsidionem perrumperent) praesecanda facultas insidiarum erat. In hunc eundem modum, stativîs alterîs, sed itinere contentiore, Miskâ processum est Preschibranam (406); supra Mariaethâlam, ad rivum, qui, Platnae lacu defluens, in Multaviam erumpit, constitutam. Tertiîs castrîs Preschibranâ, magnis itineribus, Grunenbergam, in Zephyronori latus positam arcem, et quintô milliarî semotam, attigerunt: diversorium, iam antehac occupatum, et usu biduanô tritum. Stativis quartîs, viâ brevî, Grunebergâ Glattoviam tenuerunt; a primoribus


page 501, image: s503

illius oppidi gratulatione DUCI, ceu Utctori, perquam submisse factâ, prolixîs studiîs excepti. stativa quinta, summô diluculô moveri coepta sunt: quibus, Glattoviâ profecti, secundum KlenovviZium, silvam intrârunt Bohemicam: eâque, labore nusquam intermisso, (Tantus sols natalis amor!) per aequa saltuum, et iniqua, superatâ; reliquerunt omnem a tergô Bohemiam: ante noctem autem Neokirchium intrârunt, Boiaricae ditionis municipium: Regeni fluminis origini vicinum. Ex hoc demum loco Maximilianus, praesidii caussâ tractum e Bohemia secum, et eousque retentum, bis mille iaculatorum peditum, ac mille ducentorum equitum, (407) comitatum; Herlebergiô deducente, remittens Pragam, ad relictas illic sub Tillio copias: ipse, de cetero, cum expeditis peditum, et cum equitatûs flore, sequentibus tardius impedimentîs, Neokirchiô Monachium, magnîs itineribus properare perseveravit

Cum porro sit, qui tradat; Eum in urbem, Boicae principem, ad exeuntem Novembrem intrâsse, mille quingentîs, copiâ rerum differtîs, curribus, ac plaeustrîs, stipatum (408): si


page 502, image: s504

veritati consentanee narrarentur ista; mirandum minus futurum erat, si, rigente tunc magis magisque caelâ, conglaciarsque coeptâ terrâ, sex milia rotarum, per raucas viarum nivalium orbitas stridentia, non modo grues, et anseres Strymonios, omnibus ex agris profligâssent: sed, ad agminis praetereuntis spectaculum, oculîs hauriendum, omnem undequaque mortalitatem excivissent: effusius, (uti reor,) et confertius; quam olim, ad intuendos Hasdrubalis oppressores, Neronianos mslites, in Apuliam revertentes, anni tempore floridiore, concurrens Italia prosilîsse ferebatur. (409)

Sed ego, (sicuti confido,) de redeunte suam in Bavariam, eius DUCE, certiora tradam, ac moderatiora.

Praecucurrerat iam in omnem Germaniam orthodoxam, latius autem, ac citatius, in utramque Boicam, Maximiliani propinquantis fama laetissima. Nec dcerant, qua transiturus esset, castella, municipia, Conventus, et oppida: quae publicam in gratulationem splendide sese, cumque pompâ, compararent. Et Saules quidem, rex Chanaanitidis, e caede revertens, et excidiis,


page 503, image: s505

Amalecitarum: id genus gratulationum scenicarum usqueadeo non refugerat; ut, non-obtrusas a populis, excogitaret ipse sibi frondentes in Carmels iugis, ac nemoribus, itinerum ac transituum portas, arcusque, triumphorum praecones. (410) Sed, ab his talibus longe refugiens, omnemque DEO SOLI ter maximo deberi gloriam sentiens, Maximilianus ant. Saules; praevolantibus ad loca Boiorum, tale quid molientium, edictîs, conatus eorum difflabat: aut, studiosâ praefestinatione meditata superobruens, eludebat.

Quocirca, progressu simplicissimô, posteaquam Neokirchium, die Novembris vigesimô secundô, tantum non antelucanus, reliquit: reliquum itineris e subsylvanis Bohemiae confiniis, ad planiora, Danubium versus, et hinc, per Isarae cisamnana loca, faciens; Landishutum, (urbem arcemque, sibi natalem,) pervenit. Ibi, primum omnium excipitur, a profectis in occursum eius, coniuge, fratreque. Frater, fuit Albertus, Bavariae Dux; Landgravii Leichtenbergici gener. Cxor Maximiliani Ducis, Elisabeta; Caroli, Lotharingiae Barrique Ducis, filia. cuius, e conspecto receptoque maritô, (praesertim salvô


page 504, image: s506

victoreque,) tanto fuit inexplicabilior laetitia: quanto, per tot eousque menses, incertior extirerat, ex adversis subinde rumoribus, illius incolumitas; et quanto fuerat huius intentior, pro viri salute, precum, in momenta paene singula, sollicitudo. Progressus autem, post haec, nullâ tractâ Landishuti morâ, DUX, superiores in oras; Erdingae (quod oppidum ad Semptam rivum est, emporium frumentarium,) a patre salutatur, Gulielmo V. Bavariae Duce; qui duodeseptuagenarius, honorando filii carissimi reditui, Monachiô se, diebus, illîs, emoverat, in amplexum illius descendens: et illud Iacobi patriarchae, conspectô Iosepho filiô subsultantis, totô visus itinere volvere, posteaque mutuos inter amplexus effundere: IAM LAETUS MORIAR (id, quod et sextô post annô religiosissime fecit,) QUIA VIDI FACIEM TUAM; multîs aliquamdiu casuum vicissitudinibus involutam, subtactamque nobis: nunc autem, et denuo praesentem, ac superstitem mihi, futuram. (411)

Postquam autem et Monachium tandem, Novembris vicesimô quinto die, divae Catharinae Virgini-Maryri dicatô,


page 505, image: s507

vesperascente sensim caelô, DUX intrare coepit: iam dudum civitas omnis, et plateae latissimae, concursu populorum, omnibus e municipiîs, et pagis, et oppidis, repletae: domuum item editiora loca, valvae, fenestrae, tabernaeque, prospectantium turbîs confertae; laetantium congratulantiqumque vocibus personabant. Quibus tamen Maximilianus posthabitîs; ad Aedem urbis primariam, Caeli-Reginae sacram, recta pergens: Monaeum ibi quoddam, quasi novum, totumque pium, reperit: DUCEM, suorum exemplar, exspectans. Invenit, inquam, ad Divae Virginis, populi religiosioris densam Multitudinem; Sacrorum Ordinum familias; Sacerdortium urbis potissimum; Sex, in Infulis, monasteriorum-Antistites; Frisinganae dioeceseos Episcopum, Vitum Adamum: choraulas; et, omnî symphoniâ piâ modulantes, organoedos. Hi psallebant: praesule Ecclesiarum, faustissima quaeque precabantur illi, cuius virtute palma fuisset ex hoste reportata. gratiae sollemnes agebantur ei, Cuius est totum, quod est Optimum; (412) victoria, reditus gloriosus, et Ecclesiae commune gaudium: Excelso nempe DEO. Porro,


page 506, image: s508

precantibus omnibus, et Numini gratulantibus, DUX precabatur ardentius: gratias referebat prolixius: oblitusque quodammodo, reverti suam in regiam, ac fastigii principalis aulam; in oculis univerfae multitudinis, annorum ipse tunc Quadraginta septena heros (413), innocente quovis adolescentulô submissius in genua prostratus, illo totô supplicationis Actu; nullô penitus iactantiae signô sensuqua sese gerebat, multôque minus efferebat: memor nempe, caelestî munere se quidem, domitâ rebeilione, partes implevisse LEONIS; sed GALEATI: vanitatem eristati, numquam appetîsse. Quô factô, tanto MAXIMILIANUS triumphabat excelsius, quanto demissius ipse nolebat. Sequitur enim GLORIA, suî fugam.