10 February 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LXXV.

Propinquabat inter haec pedetentim diei medium: aciesque iam in Monte struebatur a Palatinianis; et inferius, a Ferdinandaeis, formidinum panicarum intactîs: ideoque dudum, et alacrius, unum in corpus armorum, ac virium, contractîs, et Bavaritîs, et Caesarianîs.


page 283, image: s285

Conveniens autem arbitror, prius, quam paucîs acierum formas consigno, referri singularum duces, ac praefectos, et subinde minorum etiam ordinum ductores; cum iis generatim, eorumque numerô, classeque, quos eorum quisque sub signis, aut nutu suo, tenuerit. Unde fiet, ut non solum, collectîs in summam denique partibus, facilius, (equitum praesertim,) calculus prodeat: sed etiam, ut constet; Utrarum eo bello proeliôque partium, in alterutram famae notam, unusquisque fuerit: si bonae, posteris eorum hodie gloriosam: sin dissonae, nemini tamen eorum erubescendam; si facta maiorum ipsi postea virtute correxerunt: ut multi.

Pro partibus igitur Anti - caesarianis fteterunt in armis illo die, nocteque, quae praecesserat, Hungari, Ferdinando rebelles; quorum multitudinis unius, Rackonizii nuper, ac plurium, (opinor,) alibi, supremus ductor, Ioannes (ut alias dictum est) Bornemissa fuit. Horum, aciei praesentis unô-locô, constiterunt turmae decem: adeoque simul equites mille. Locum alium eiusdem aciei. tenuerunt, (donec eum relinquerent,) illius eiusdem gentis, equitum milia sex: omnes


page 284, image: s286

hae turmae, simul consignatae, numerô septuaginta, missu Gaboris, adversus Caesarem; qui se Caesaris tamen ambire iactabat amicitiam, atque foedus. Eundem autem Gaborem, praeter ista septem, quae diximus, alariorum milliae, misisse Palatino, turmas praeterea viginti, tradunt auctores idonei. (221) Qui numerus, universim inspectus, equitatum Hungariae (tunc coniuratae,) produceret in aciem, ad milliae novem. Secundum hos, cquîs merentes, ducebant in proelium, Comes Hollachius, turmas (hoc est, ut alibi de eastrensibus illius temporis vocabulis submonui, centurias,) quinque: Comes Solmensis, turmas quinque: dynasta Kainius, turmas quinque; dynastes Zbubna, turmas quînque: tribunus- Celerum, Streyffius, turmas sex: dynasta Stubnavius, turmas sex. Equitatum ducebant, Bohemicum, Silesiacum, Austriacum, sui quique, sed incomperti mihi, gentiles; vel sequentium ductorum nominibus involuti. Regebant enim equestrem eo die militiam - Anti - Caesarianorum, (quae turmarum erat quinquaginta quatuor) complures, alius aliô, maiore minoreve gradu, turmarum alarumque Praefecti.


page 285, image: s287

Supremus Equitum magister, Christianus Anhaltinus, primô locô genitus Anhaîtino Principi, seniori. Post Anhaltinum, Comes Hollachius, Comes Styrumbus, occisi frater, dynasta Stubenvolius; tribunus, (ut dixi,) Streyffius; dynastes Hofkircherus, Ingelstenius, borseda; quique ceteri, ductabant equestres catervas, numerô Centurias quatuor, et quinquaginta: qui quinquies mille, quadringenrosque, conficiebant. At legiones, ac nempe Peditatum, moderabantur; in acie, Come, Turrianus, Iunior: cum suam interim, et Anhaltinus Senior, legionem teneret intra Saltum stellatum, seorsum. In acie quoque, non minus curabant, ductores legionum, toparcha Klischius; Comes, iterum, Hollachius; Comes Hohenloius; dynasta Caplierus. Horum ducum, illa Legio, quae Turniana dicebatur, tripertita: Caplieri, bipertita, divisaque locîs, erat: unô quippe, quatuor vexillationum; altero locô, totidem erat. Klisihii quoque, vexilla peditum, decem; locîs etiam ipsa disiuncta. quibus accessit, Hollachiana legio: Bohemicorum Ordinum, vexilla quinque: Principis Anhaltini, vexilla septem: Ioannis Ernesti (non Bernardi) Saxonis, Vinariae Ducis,


page 286, image: s288

vexilla totidem; Palatini quoque Friderici, factionis caeruleae cohors praetoriana: regii (velut loquebantur,) corporis, sub Walleshemii ductu, custos. Huius porro, (quem praefecturâ supremâ Turnius Iunior, ac sub eo ceteri, superius nominati, curabant,) Peditatûs cohortes, ferebantur universim trigintae septem. In saltu vero palatii Stellati, supra Montem - Album, (locô, murum circa se continuum, ac firmum, habente,) tamquam sepositîs in castris, Anhaltini senioris erat Legio: summam tunc imperii bellici, vicesque, pro Friderico, gerentis; quem, ductorum - ducem, Pragae, Ratschini regalis arx, et regia coniux, et Palatiniana proles, proeliô procul, attinebant. Huius autem Anti - Caesarianorum exercitûs universi, summam, ii, qui mox capti sunt, vulgo proferebant, viginti quinque millium; in aciem mox se demittere, contra Bavarum et Bucquoium, non veritorum: immo, verius metum, quo fluctuâran: ante, dissimulantium. Etsi non desunt, quibus persuasum fuerit; illi pugnae, numerum acatholicorum, haud paullo grandiorem, interfuisse; suppressum tamen, partim invidiâ laudis Orthodoxorum, quae laus crevisset ex


page 287, image: s289

incremento multitudinis victae: partim, fugâ pudoris, quem subituri Bohemici fuerant; si, tantâ dimicantium instructi copiâ, victoriâ nihilosecius per ignaviam excidissent. Diminuisse proinde suorum, et liberos, et captivos, numerum; quo suam imminuerent ignominiam. (222) quam auctura quoque plurimum suerat ea consideratio; quod in loco Bohemi, sibi multum opportunô, celsioreque, contra Ferdinandaeos, (adversô sibiclivô subeuntes, et iniquo progressu dimicare coactos,) concertâsent.

LXXVI.

At partium Orthodoxarum copiae tunc erant: alterae (sicut saepe memoratum est) Caesarianae; Sacri vero Catholicorum foederis, alterae: quas unam in aciem conflictûs hodierni concordia compegit. Distinctîs nihilô setius ducum, legionum, turmarumque nominibus, ac numerîs, referentur: sub Caesarianorum, et Bavaritorum, disparatô titulô, concursurae Pacis - inimicis.

Fuerunt igitur in acie tunc, Caesarianorum dictâ, quam legatus Caesaris, cCarolus Longvevallius, Bucquoii Comes, administrabat, hi ductores, tribunique, praefectique, turmarum, et cohortium. Preunerus


page 288, image: s290

Austrius: Rudolphus Tieffenbachius, Gavoherius Burgundio; La - Mottaeus, Celta: Comes Torquatus Italus, Croyus, Monte - Cuculaeus, Arcycagae, cum Avendaino; Carolus Spinellus, castrorum praefectus; Quatrius; tribunus Loebelius, et alii, paris ac disparis in exercitu claritudinis. Ex his, Tieffinbachius et Preisnerus, ducebant legionem; singuli suam: ut et, ante ceteros, suam Bucquoius, et Guilielmus Verdugus, legionem. Post quas, incompertîs mihi ducibus, erant, legio Neapolitaena; legioque, Fuggerianae dicta: (nam Fuggerus ipse, quod in loco dixi, cum pedibus animam iam amiserat:) Saxonica, Nassovicaque, (non Mauritianae tamen,) legio. Polonica quoque Cosaccorum multitudo.

Iam autem et catervas recenseamus equitum Caesarianorum: quorum copias, hi praecipui fere ductores regebant. Balthasar Marradas, octo turmas: Croyus, turmas quatuor; Gaucherius, turmas quatuor (qui nocte praeteritâ secum quinque rapuerat, in Hungaros): Loebelius, quatuor: turmas totidem, Meggavius: turmas quinque, Florentinas, alius; cuius in nomen haud incidi nisi Torquatus is fuerit: ut et totidem turmas


page 289, image: s291

alius ducebat, relictas a Tampierio, nuper ad arcem Posonianam ab Hungaricis interemptô. Turmas denique Wallenstenius sex regebat. Omnibus autem his, ac pluribus utique, Carolus praeerat Bucquoius; Caesaris, uti dixi, vice, sub Bavari tamen Ducis auctoritate, fungens.

At in exercitu Sacri Foederis, quantus quidem in aciem tunc, et cum Maximiliano, Bavariae DUCE, processit; hi memorantur duces inferiores, legati, praefecti, tribuni, ductoresque suorum singuli militum, ordinum, et agminum: hae legiones, ac turmae; suîs pleraeque numerîs consignatae. Sulzensis Comitis, et Haslangi Baronis, coniunctae iam locîs, ab istius obitu, geminae legiones; tamquam unae. Legio Lotharingorum, una. Legio Baronis Anholti singillatim, una; trium milium, puta, (velut et aliae pleraeque) peditum; equitatu, sibi congruô, munita. Trium item millium, Rouvillii, Schmittiique legio. Duûm millium, legatimilitaris Barurii peditatus. totidem, Herlebergeri - tribuni pedites.

Equitatum autem in proelium agebant, hi nominatim, et hôc equitum


page 290, image: s292

turmarumque, quem refero, numerô. Quinque turmas legatus castrensis, Ennetenus: quique Lotharinicas, Floreinvillaus. turmas totidem, tribunus Crazius; quadringentorum tamen duntaxat iam inde, quando primum e Franconia Boicam attigit, assiduus ductor. Turmas autem tres ductabat baro Godefridus Pappenhemius; qui cum turmâ geminâ principio venerat e Germania. (223) Turmas sex, dynaste: Harselles; qui cum quinque solîs olim venerat. Turmas itidem sex, tribunus illustris, Benighusins: quas inter turmas, in acie mox equitavit et DUX ipse, Maximilianus: pone se Comitem habens, Bucquoium, dolorum, e vulnere, reliquiîs etiam tum invalidum. (224) Huius etiam ipsius (hoc est, Benighusii) turmae principio venerant, e Bavariae stativis itidem, non plures quinque. Tribuni quoque Pettingeri turmae quatuor. quo postremo tempore, turmae quoque non plures (sed ducentîs insuper succinctae Croatîs) fuerunt illustrissimi iuvenis, ALBERTI, Wart nbergici Comiti. His equitatum adiungamus, incerti numen, tribuni Groenii; tunc equitum praefecti. Cosaccorum autem Polonicorum densum


page 291, image: s293

agmen, quod (ut dixi) Caesarianorum erat; videri poterat, et Bavarorum tunc, et Bucquoianorum, commune: quosvis in casus sepositum, et in equis imperium exspectans, subsidium, E diverso, non dispar, et exercitûs utriusque commodo serviturum, auxilium, trecenti sclopetigeri; sub Roberto, sinul, ae San-Iulianô, ductoribus militantes; eorum opperiebantur arbitria, tempusque iaculandi. Superficies haec, quodammodoque transenna quaedam, Boicarum est copiarum; sicut antecedens illa, Caesarianarum: non ficta, vel excogitata tanto post; sed ab auctoribus fide dignîs ante me tradita: duobus praecipue. quorum alter, (225) scrinia secutus arcaniora sui DUCIS, temere nihil memoriae gestorum inseruit: alter, (226) gestis ipse praesens, rem omnem, tabulis insuper Sadelerianîs sculptam, expressit: quas nos, sicuti vidimus primô statim, a Victoria, temporis semestrî, tales hodieque, saeculi nostratis anno septuagesimô sextô; sic, pendentes passim in ambulaeris aedium, ac bibliothecîs, cernimus, et recognoscimus. Labore non omnî caret, diligens earum inspectio. laboriosior autem, singulorum exacta


page 292, image: s294

collectio, collectorumque discussio, deprehendetur.

Ceterum, non, ut in acie Coniuratorum. colligi numerus pugnatorum potuit, et publicari; sic adaeque Caesarianorum etiam, Boicorumque, (nisi cui fingendi confidentia sit) ad Summam apicemque redigi potest. Bohemicorum quippe syllabum, captivorum (ut diximus) enuntiatio concors, utcumque confecit. Nos autem, Agminum Catholicorum, tam sub Bucquoio quam sub Bavariae DUCE, legiones ac turmas recensemus, et numeramus, in aciem immissas. capita legionum turmarumque singula, viritim, (e quibus tamen solîs exire calculus incorruptus potest) afferre, neque nunc possumus; nec die proelii quondam potuissemus. Quia, tot per Austriam Bohemiamque, luis, itinerum, velitationum, obsidionumque casibus, imminutae carptaeque, nec postea semper suppletae, cohortes, alae, manipuli; Pragensens ad congressum afferre numerum potuêre ductorum, legionum, turmarumque suarum: capitum autem, tam multîs passim interlapsîs, nomina censumque, nequiverunt. Ut taceam; legionum, etiam integraruns adhuc, et


page 293, image: s295

recentium, iam tum ab exordio, nunc plura recensita, productaque, nunc pauciorae milia, fuisse. Summatim! quod et alibi sum questus; In acie, Nominae quandoque stabant: corpora, iacebant: thyrsumque plurimi, ferrum pauciores, vibrabant. (227) Lubet autem sub haec, aspectu saltem perfunctoriô, partium utrarumque formam, ac figuram Aciei, delibare.

LXXVII.

Bohemorum igitur aciei species eô die, post nentus Stellati palatii, sinistro latere, viam, quae Pragam ferebat, per obliquum secans, in longitudinem extendebat se, superioris et acclivis loci. Partes eius, ut plurimum, non, sicut aliarum, quadrangulae; sed oblongae potius, ac cylindricae; rectîs ad latera lineis; imâ suî constitutione patentes, et apertae: sed in supremo rectilineîs quasi perticîs per transversum, sicuti Caudinarum olim furcarum iuga, contectae. Legionum huic porro, cohortiumque, formae, sese, (quoad eius fieri posset,) alarum ac turmarum attemperabat ordo, standique series. In cornu dextro, statuerat senior Anhaltinus Hungarorum turmas decem. at eorundem, posuerat in cornu


page 294, image: s296

sinistuo, post Zbubnae, postque Kainii turmas, illa sex, de quibus, eorumque numero, dictum superius est, Hungarorum milia. Princeps idem, Anhaltinus inquam, senior, ipsus (quod Comicus Afer olim dixit,) sibi locô cavens, se suasque turmas septem; pone se vero, sinistrum ad latus, turmas totidem Vinarienses, et agmen Palatini praetorianum, post Vivarii Stellati saltum, veluti subsidia ceteri totius exercitûs, locârat: reipsa, periculi sui refugia; sed, in ventos abitura. Copiarum autem utrumque cornu, propugnacuiô munierant geminô. propugnacula vero, balistîs modi - maioris bellicîs, iîsque teunîs utrobique, sirmârant. Munimentum tertium, in cornu laevô, ternîs itidem cannî, tormentariîs in nostros saeviturum, inchoârant: sed, Bavari DUCIS sestinatione praeventi, non consummârant: Evangelicae Turris illius inconsummatae fatô castigati, nec ideo tamen emendati. (228) Qualem igitur adumbravi, talis acatholicorum fuit Aciei compositio; naturam utique montani loci, potius, quam industriae militaris usitatam, in ordinandis copiis, consuetudinem secuta. nec immerito: cum in bello plerumque


page 295, image: s297

potior utilitatis sit habenda, quam eleganttaeratio.

Caesarianorum autem, et Sacri- foederis, coniunctorum, Aciei quadrava fere figur, suit. Sitûs, ac seriei dispositio, compositissima: quaeque Maximiliani prudentiam, Bucquoii peritiam, Tillii, tritam experimentîs operam, egregie referret. Sic autem exercitus uterque sese, velut unum in corpus, contraxerant: ut nominum interim, ac partium cornuumque, sua cuique constarens discrimina; suae divisae functiones. A pago, de quo dictum in superioribus aliquoties est, qui, passibus vix quingentis distans, Montis- Albi paene radices contingit, viae militaris, Pragam ferens, planitiem subiectam, (quam nostrorum copiae complêrant,) et ipsam fecabat mediam: et Montis - Albiclivum ita pariter, incurvatô nonnihil ad laevam flexu, scandebat; ut partem extremam aciei sinistrae Bohemorum perrumperet. Ad huius iam ergo, quam descripsi, viae latus dextrum, caesarianus stabat in armis exercitus: et id, Aciei Catholicorum Cornu dextrum erat. Ad latus autem eiusdem viae laevum, Bavarita stantes copico,


page 296, image: s298

Cornu sinistrum constituebant. Via, Cornua duo, quoad concurri proeliô coeptum est, limite mediô, sed utrimque perviô, patulôque, dispescebat. Neque tamen Cornibus his, quae dixi, maioribus, ac primariis, sua singulis cornua deerant peculiaria; quodammodoque particularia, cum turmis alîsque suîs. Cornu dextri regimen, vicesque suas, Bucquoius, vulnere praepeditus ipse, quo minus ubique praesens adesset, ac mandata daret, Rudolpho commiserat Tieffenbachio. Sinistri curam vicariam Ioanni Tillio, DUX Maximilianus: medius ipfe, delectis sibi turmis, interfuturus, ad dispiciendas singularum partium necessitudines, ac labores, in aestu dimicationis. Binas porro legiones robore, numerôque praestantes, ante signum proelii datum, hinc caesarianus, inde Bavaritus, legatus supremus, excerptas e suis uterque quasi visceribus - aciei, statuerunt in fronte cornuum, adversus hostem; in Montem eluctaturas, ac certaminis initium, manu consertâ, facturas. Haec autem quaetuor peditum agmina, firmîs et expeditîs equitum alîs ad latera, ductores succinxerant: quo confidentius in hostem ruerent, custodiâ quaeque suâ


page 297, image: s299

vallata. Cominus congressuris, ista multum erant collatura praesidii: cum, post haec agmina quatuor, strenue secuturae legiones, Martem antecedentium, et iuvarent, et accenderent. Quo vero nec eminus minus terroris, et cladis, adversariis inferrent: ante legiones, ac pro fronte cornuum, exercitûs tam Boiarici, quam Bucquoiani, locîs opportunîs ternîs, et universim adeo, sex scrobibus diversîs, balistarum directores, ubique bina, situ sibimet inter se propinqua, tormenta militaria defixerant: in adversum collem, et aciem, assiduo tonatura; quin et prius, quam lacesserentur, impetum factura.

Cornu porro dextri mediam aciem, (Neapolitanae legionis tria milia peditum,) suae pariter alariorum utrimque catervae, muniebant. In eodem cornu, Tieffenbachius, et Preunerus, suîs cum legionariis, in principiis statim, viam versus; propius autem viam, octo Marradaeae turmae, constiterant. In Cornu laevô, quod Bavaritorum erat, Benighusianae, (velut indicatum superius est,) turmae lectissimae circum Maximilianum DUCEM, in equis et armis erant. ad quorum latus dextrum, cum turmis suîs Pappenhemius; ad


page 298, image: s300

sinistrum, Harsellaeae turmae. Sinistri quoque cornu latus dexterius, post principia, cum alariis suis, tribunus Crazius obtinebat. Idem ipsum cornu, Bavari DUCIS vices obiens, Tillius sursum, deorsum, laterumque tenus, perequitabat. Ex hoc demum eodem cornu, studiô certaminis incitati, praefectus equitum Groenius, cum turmîs sius, et Robertus, ac San-Iulianaeus, centuriones, cum tribus sclopetigerorum centuriis, evaserant in Montis-Albi latus dextrum: et, obliquâ stationis serie, Bohemicorum itidem dextro cornu cernebantur infestîs armîs imminere: pugnae com~ittendae signum opperientes. (229) At, ex eodem hôc aciei cornu sinistrô, quod Boiorum universum erat, ad eum, de quo dictum saepius est, ponticulum, tenebat in statione turmas suas, et Croatas praeterea ducentos, Comes Wartenbergius: miscere pugnam et ipse iam olim avidus; et, cum Pettingerianis, exspectatione signi suspensus. Et hi, cis rivum adhuc: ultra rivum autem, extremô laevi cornu limite, Cosacci Sarmatici: non dissimilî dimicationis cupiditate paene se dirumpentes.

Sed, super Aciei formâ, partibusque,


page 299, image: s301

satis haec. gliscit autem nunc animus, ad ipsam aliquando pugnam accedere; novancularum, eô die, grandium, et innumerabilium, inevitabilem, ac mortiferam, aciem: a Cosaccis praesertim Ungarorum capitibus, et ab cquitatu Franconicô Bohemicis alis, praeparatam.

LXXVIII.

Horae pomeridiani temporis prima (230) non multo post e turribus erat insonatura: cum, prior audiri sonitus et clangor proelii coeptus, longe lateque circumiectum omne solum, et elementa, concussit. A DUCE BAVARIAE pugnae tessera, voce clarâ, per exercitum omnem missa, SANCTA MARIA! militum aures; deinde, per respondentium voces ingeminata, quodammodoque per manus tradita, sensu tenerô Maximiliani mentem, ac religiosissimi cuiusque pectus, implevit: ut SANCTAM MARIAM omnia resonarent. Accendebat vocum animorumque studia, cunctorum propositum oculis, vexillum pariter, et Insigne DUCIS Bavari praetorianum; e quopicta coloribus, et aurô radians, Virginis-Matris effigies refulgebat: tamquam quodammodo praesens, et e sublimi renidens,


page 300, image: s302

adstaret ipsa Virginum Virgo, Regina Caeli; Patrona, Maximiliano cunctis e milibus electa, fidissimaque provinciarum cius tutela. Nec praeteritum est, hôc tantô rerum momentô, Verdugaeum illud, (de quo dictum superius est,) cum flagrante nuper cuspide suâ, vexillum; quin ante primam statim aciem cornu dextri praeferretur: (231) ut, quod sibi, palam omnibus, arserat, id nunc, commodô boni communis, omnes inflammaret. Praestabat insuper, easdem ad rationes pertinentem, eodem tempore, religiosam operam suam, sicut alii castrenses mystae, suô quisque modô, sic eximie, P. Dominicus Carmelita, superius memoratus nobis; auctoritate vitae sanctioris, et potentiâ diviniloqui sermonis efficax: dum, manu prae se gerens CHRISTI, pendentis in Cruce, simulacrum, aciei primae milites cohortatur: et [(printer); sic: cohortatur et] , nunc ad hos, mox ad illos, oculîs et cloquentiâ, conversus; in hunc, similemve modum-alium, pugnaturos incitat; alacres extollit; haesitabundos animat, et universis Victoriam ex Alto promittit. Alta proinde scandere, superareque Montem, castorum quidem hostilium, sed Albi, tam nominis, quam calculi, ne


page 301, image: s303

dubitarent. Pro comperto tenerent, stare sedum certaminis aequitatem; causa sanctimoniam; DEUM, dominum exercituum; Cuius sint bella, paces, victoriae. Stare secum, exempla Maiorum, maxime biblica, sinceraque veteris Ecclesiae classica. Sic in hostem, ardua tenentem Amorrhaeorum, Chananaeorum, Horraeorum loca, tetendisse; sic movisse bella, veterem Israelem: (232) et vicisse. Sic adversus urbes barbaras Hattarum, Bethelaeorum, Azoritatum, in iugis montium sitas, bellâsse Iosuam: et superâsse. Sic in Philistaeorum stationem, alta, iuxta Machmas, propugnacula custodientem, eluctatos esse, manibus ac pedibus reptantes, Ionatham, et armigerum illius: ac stragem fecisse, saeculis memorabilem. (233) Ita Ioabum, contra caecorum et claudorum omnta vaticinia, Sionis montis excelsum tentâsse verticem; occupâsse iugum; arceque potitum, eiecisse propugnatores Iebusaeos: introdtsxisse regem, avunculum suum. (234) Hos ergo tales, et altos, sequerentur et ipsi, magnîs et passibus et animis. Victuros esse, (siqui vitam forte super his impensuri forent) victrsros hîc tamen, in hominum memoria: postea vero, Beatorum in Gloria; si Iudae Machabei


page 302, image: s304

more, morteque, defungerentur. Sic Rolandum Comitem, sic Oliverium Principem, sic viginti milia militum, cum eis, a Saracenocum quinquagintae milibus, ad Pompeiopolim Hispanicam, pro sana Religionis tutela caesos; Aeternitati gloriosae consecratos, florere: selectîs in conditorits, (235) ad perpetuum imitationis calcar, et stimulum, quiescentes. Quae taliae tamen, se bellatorum auribus nequaquam ingerere, per superstitiosum paris eventûs omen: tamquam et ipsis, eô die, numeri praegrandis clades immineat. Immo vero, parsurum multitudini suorum DEUM, in infligenda virgâ ferreâ; si priores inciperent ipsi parcere provocationi vindictae: desinerentque, per nefas eam. et letiferas noxas, promereri. Custodire DEUM animas servientium gloriae Nominis sui; sive pace, sive bellô. Nec a serviti sui consortibus abesse procul, ope precum suarum, Caeli-cives et incolas; praesertim, piô gemitts vocatos in partem operamque certaminis. Hovum, id est, Caelestium Omnium, octiduanana memoriam, (quae commodum, illoipsô tum die, coronidem in Ecclesia solitam caperet,) praeterert nec in castris, et acte, debere. Totâ porro Bohemiâ, cantari partim, a nonnullis


page 303, image: s305

autem (ac merito) defleri, scelestam Calvinisequorum imptetatem; quâ, sub anni proxime praecedentis exitum, impulsore nefariô Scultetô, caelestem curiam universam, et ipsum adeo Sanctum-Sanctorum, (236) in arcis regiae Pragensis augustissimâ basilicâ, tractârint; deiectione simulacrorum, vastatione lipsanorum, conculcatione sepulchrorum, combustione contusinoeque sacrorum ossium, et crantorum. (237) Cum irent igitur in proelium; meminissent, ire se, non magis adversus alieni solii, quam contra gloriae-Sanctorum, raptores. Vadreent; et in sceptrum soliumque reponerent Ferdinandum; in veterem splendorem, Divos Vitum, ac Wenceslaum; in piam suî memoriam, et auctoritatem, OMNES-SANCTOS. Pugnaturos pro milite Caelites, suffragiô suô; si pro Caelitibus miles orthodoxus, suô gladiô.

LXXIX.

Talia disserentem, et alia plura dissertaturum, Dominicum Aragonium, (Eliae, primi Carmelicolarum, egregium successorem,) inhibuit, auditum intercipiens, repetita vocibus altissimîs, Bavarita tessera, SANCTA MARIA! nec minus interrupit, acer ducum hortatus; Incurre, miles! Simul autem, eodem punctô temporis, tubarum ex


page 304, image: s306

omni parte clangor; tympanorum tumultus; tormentorum currilium tonitrua; sclopetorum innumerabilium fragor; tot millium ungulîs, ac pedibus, pulsata terra; tot equorum hinnitu, virorumque fremitu, dissonus aer; tot populorum clamosus, adversus montem, incursus, et impetus. mons ipse, Sinaiticî montis imitamentô quodam, deorsum iactîs falmmîs collucens: vallis, et infimae montis, sursum invicem regestîs ignibus relucentia: balistarum explosiones ex alto, continuae; nec e campis, sursum versus, et reciprocae, numerô parciore. Tum caligo, permixta flammarum, e tormentis bellicis, fumô; spisaeque simillima nebulae, fuliginea nubes, e catapultis, et cannis aeneis: tum grando quaedam,ac tempestas, missilium e sclopis glandium, et sphaerarum.

Primus hic, quem retuli, certaminis ingressus; principium ascensûs in montem fuit; facilis his quidem, et theatrici spectaculi similis, Fridericianis labor: difficilis contra, luctantibus in ardua, Ferdinandaeis. Adhaec autem, et propter assidua balistarum, (adversum se tonantium e dorso montis,) fulmina, formidabilis. quae tormenta bellica, terna,


page 305, image: s307

dextrô sinistrôque castrorum latere collocata, saevire prius in subiecta non desierunt, quam nitri copia, globorumque grandiorum apparatus, destituerent Anhaltinianos. DEO tamen protegente nostros, Sagittae parvulorum factae sunt, ab hostibus intentatae, plagae; (238) pleraeque sine noxa supervolantes capita, partim eorum, qui parvulos semetipsos effecerant, inclinatione profundâ corporum, ad primum flammae, balistis applicari coeptae, conspectum: (239) partim illorum, qui La-Mottaei, (de quo dictum ante iam est,) amplexi consilium, impetu per acclivia pronô, sed celerrimô, subterfugêre pilarum ardentium tempestatem; in cunctantes tantum, et novissimos, desinentem. At, nec in hos quidem ulla memorabilis edita clades ost, (240) ab illa militiae volante peste, quodammodoque militum, ceteroquin inevitabilî, decimatione.

Licuerat igitur aliquousque Bohemis, intra vallum, ac munitiones suas, esse quiescentibus similiores, quam proeliantibus; opportunitate loci superioris; et utcumque tumulîs, adversus irruptionem, clausis. licuerat, ob difficultatem progressûs, quo peditatus, et


page 306, image: s308

equitatus hostium, sursum connitebantur, eiaculatione contentis, in reliquum ferias agere. Sed, dum propinquare demum nostros sentiunt, ac geminîs a partibus affectari castra sua conspiciunt; tum enimvero sese totas in vires ipsi quoque colligunt: portîs castrorum erumpunt: maximum exercitus uterque clamorem tollit. districtîs utrimque gladiîs, intentatîs in os adversum hastîs, ac lanceîs, infestîs signîs, armîs et animîs, ab antesignanis, ac primis ordinibus, concurritur. Post hos, aliîs quoque succedentibus, ac primorum lassitudinem excipientibus, cominus ubique pugnatur, et acriter: nostrîs occupare locum et rem superiorem, hostibus e diverso, nostros deicere monte, vitâ, speque victoriae, connitentibus. Sauciare, sternere, neci dare, passim alteros alteri. fugere nostrorum nemo: nec ullius adversariorum fugientis tergum cernere. corpora, cruore iuxta sudoreque fluere, cum armis: virorum et equorum labor anhelus. illorum omnia, (simul autem et terra,) sanguine madentia, non sine cadaverum interiectu. cum inter haec caedendi finem nemo faceret: ac summatim, congressae videri


page 307, image: s309

possent, acies geminae, caussâ dispares, pares animîs, et viribus: futurorum ancipites, et aliquamdiu, vincere miles uterque dignus; vinci, neuter. Isque proelii status, tamquam in staterae momento, perstitit ad horae dimidium: cum, inter haec, diphthera magni Tonantis, quorsum esset inclinatura, motu nullo se proderet: cum penderet, in animis imperitorum [(printer); sic: imperitotum] , praesagii Carmelitici fides, tamquam sub se ipsa laborans: cum utique suspiriô, plusquam unô, religiosissimus Bavariae DUX, Deum, victoriae sponsorem, suae promissionis commonefacreet: cum eodem denique temporis, atque rerum, articulô Pragae pii multi, per templa vero Bavariae, perque Congregationes Parthenias, sub directione Patrum Societatis constitutas, caelo Sodalitia, supplicarent; uti Maximiliano DUCI volens, propitium, adesset, ubicumque tunc locorum is esset. Quidnam hîs omnibus tunc, ad rei summam, effectum est? Multum, per omnem modum! cum tamen videretur minus nihilô; quin potius, in contrarium, ac peius, Omnia casura censeri possent. DEUS, uti ter Optimus, ita totidem quoque titulîs Maximus, qui novit tempus et horam


page 308, image: s310

Opportum subsidii; succursurus tum demum, cum humanitus spes auxilii decollâsset, permissu suo tale quoddam his tragicis scenis immisit internodium: ut inde laetior exiret Actuum summa.

Visi sunt Anhaltino Principi, Iuniori, (de locis superioribus omnia facile conspicanti,) quaedam dextri-cornu-Ferdinandaeorum cohortes, ac turmae, (Bucquoianus hae miles erant,) aliquanto Bavaritîs liberius et solutius (quippe, vicariô sub ductore,) paullatim agere; proptereaque sibi fieri ceterîs opportuniores, quorum e clade decerptâ gloriâ, magis ipse latiusque nobilitaretur. Horrebat Maximilianum, ac Tillium. non magnopere Tieffenbachium, et Preunerum, praestantissimos licet tribunorum, formidabat. Ex his, (aiebat circumstantibus,) ex his, relictô cornu Bavaritô, nobis ipsis nomen suscitemus, inclitum; generique nostro, de superatîs iis, tropaeae statuamus. Agite, qui viri vultis, et audetis, esse; mecum irruite! Simul omnes in mediam nos aciem immitamus!

LXXX.

Dicentem haec, turmasque suae legionis novem, una cum peditatu, sibi suetô, rapientem; celeriter sequuntur, et


page 309, image: s311

Turntus Iunior, et, mille ductor equitum, Ioannes Bubna (241) senior, ac ceterorum promptissimus quisque cataphractorum. Primus, cum suis, Anhaltinus, per devexa montis in Caesarianos, more procellae, nubibus expulsae; tum, ceteri, conglomeratîs agminibus, irruunt: Tieffenbachium proturbant: Verdugum eminus infestant: Preunerum, urgent, circumsistunt, capiunt. hôc abductô, clamorem exsultabundi tollunt: omnes omnium partium oculos in se convertunt. Bucquoianas, et alas et legiones, suis alîs ac legionibus, in arctum alibi cogunt; alibi disiciunt, ac locô movent: ubique caedunt, profligant: et, ad summam! ita bellant, in medio Caesarianorum, tamquam acie tota soli regnantes. ut proinde iam non in lance fortunae sedere Mars immotus, sicut antea, videri posset; sed rebellium agminum, adversus cornu dextrum, sors pugnae manifcste superior esset. Et apparebat, nec ipsos Bucquoianos id diffiteri: cum, captô ducum unô, primorum ordinum ductoribus interfectîs, legatôque superstite rem inclinatam frustra verbîs sustentare conante, palam Tieffenbachiana legio fluctuare; Preuneriana


page 310, image: s312

diffluere; miles, hinc illinc dilapsus, signa deserere, conspicerentur.

Ea cum fallere Bavariae DUCEM, (tametsi cornu sinistri mediîs in milibus agentem, nontique succedentem,) non possent: ubi procul obequitantem agmina Tillium suum conspexit (242), ad se vocato; Vides, inquit, in quanto discrimine sociorum res, Tilli, sint? Quod opis praestamus illis, id nobis praestiterimus. UNI bono communi militamus utrique nos: uni Caesari: supraque Caesarem, Uni DEO. Cratztus, en! tribunus noster, illic, in eactremo cornû-nostri latere dextro, campum non habet; in quo, spectatam ad Rackontzium nuper, virtutem suam exserat. at illic, in Anhaltinianis, inveniet. Vade: mitte: proelietur, ac vincat!

In quae verba, celeritate Tillius incredibilî Cratzium statione suâ devocat. pernicitate verô paene fulmineâ, Cratzius, cum centurtis quinque promptissimorum equitum emicans, in cornu Caesarianorum transvolat: Anhaltinum quaerit; inventum adoritur. huic insistit, hunc premit, in hunc unum (quod exserte signateque Tillius mandârat) vim furoris, et impetum dimicationis, omnem


page 311, image: s313

effundit. in ceteris, haerent, ac laborant, ceteri; sed in Anhaltino Cratztus; aut mortem ex eo sibi destinans, aut victoriae gloriam. (243) Haec autem quam maximê tunc agentem Cartzium, eodem temporis vestigiô, curante Tilliô, celeriter assecutae Liehtensteniana, Baurianaque, legiones; dum capitum hostilium messem Cratziani faciunt, ipsae spicilegium, non paenitendum, efficiunt: strage Bohemicorum, obstinatius sibi resistentium, memorandâ. Confestim itaque respirare Catholicae Bellonae fortuna visa. colligere se Tieffenbachtani. dilapsi modo Preunertani, sub signa se recipere: restitui passim res, et acies. Simul autem, pugnantibus associare se Verdugaei, La-Mottaeani, Marradiani, quique Caesarianorum ceteri, maturant: sociam opem praestantes. Ibi tum, captus ante, Preunerus, recipitur a nostris; liber, et, e captivo, redimentis-se commilito, iam effectus. Ibi, Cratziô non absistente cum suis ab Anhaltino, validius, quam unquam antehac, res geritur: atrocissimôque recrudescente certamine, plagîs aliquot (etsi non letiferîs) affectus ipse princeps, Anhaltinus; in equo nutat aliquousque. sed denique,


page 312, image: s314

linquentibus animum corporis viribus, in terram ex equo (pariter et ipso suffossô, ruenteque,) defluit. Qui circum illum, custodes corporis, armorumque comites; sternuntur: equitatus omnis, et legio, Iunioris Anhaltini, pars interit ibidem; pars, dissipata fugâ, praeter oculos suorum, alius alio, longe pedibus, et iumentîs, aufertur. Anhaltinus, ad extremum, equô, sicut dictum est, delapsus; ne, morientes inter, ac mortuos, semianimis ipse quoque, totusque, disperiret; sollertiâ cautum est, ac celeritate, Guilielmi Verdugi, saepius iam memorati militum chiliarchae. qui mox, ad primum ex equo ruentis aspectum, accurrens; eum, ut Captivum suum, salutavit; iacentem erexit; abduxit: cum cura secum habuit, et medicorum ope persanavit. Huius nos curae beneficiô, Commentariolum Anhaltini castrensem, spoliorum vice, nacti sumus: ac postquam bellum istud iam esse desiit (si tamen unquam dessit) belli saltem, ab illo Principe scripti, sed ab nobis transscripti, diaria retinere, contestarique, non desinimus. Reliquit hanc suî praedam, manum, inquam, Anhaltinianam, Bavaritis librorum forulis,


page 313, image: s315

Illustris hic Iuvenis, ense maior, quam stylô; sed stylô, quam ensibus, Innocentior. Foverat enim eousque causam, quam victor Cratzti gladius ei monstravit, Iniustam.

Sed ab Anhaltino Iuniore nunc, ad eum ipsum revertor Cratzium, Heroem, (siquis eius ultima, cum his primis conferre gestis, incipiat) numquam Germaniae sine suspirîis nominandum. Usquadeo quippe discessit tandem a Se ipso! Tunc autem, in eo Montis, inquam, Albi conflictu, Virtus et dextra Cratztana, cunctorum iudiciô mortalium, principium fuit illius, eâ luce, Victoriae Ferdinandaeae, stragisque Palaetiniaenae.

Nam, ut primum, deletâ Principis Anhaltini legione, Turnii quoque Iunioris, ac Bubnae senioris, legiones, ordinem et signa deserere, circumspectare diffugia, secumque trahere parem in desperationem agmina Bohemorum pleraque, coeperunt: ibi confestim, eadem haec formido, tangere pervadereque non distulit, tamquam tabes quaepiam, Ungarorum quoque, devotam victimae, stationem: cuius mox ruina, totius reliqui traxit exercitûs ruinam. Rei vero gestae series, fuit ista, quam exsequor.


page 314, image: s316

LXXXI.

Venerant (ut e superius hucusque recensitîs intelligi potuit,) in castra Coniuratae-Bohemiae, mensibus anni praesentis vernîs et aestivîs, Ungarorum universim facile novem milia; Bethlenii Gaboris, ac Caesari rebellium Ordinum, missu: mortales, ut plurimum, sicut Regi suo, sic et Ecclesiae verae, discordes. Horum partem magnam, nocte, quae proelium Albi-montanum antecessit, Gaucherianus interceperat, ac delêrat, gladius: partem, ad Rackonizii nuper latus, cis Unhosstium oppidum, implexa silva, Neapolitani cataphracti, Cratzianaeque turmae, diminuerant. In aciem, ordinesque, dies ipse proelii, supra dorsum Montis- Albi, digesserat, in dextro quidem Bohemorum cornu, mille minimum equites; in extremo vero sinistrô, sexies mille. Quibus omnibus supervenit, Rackonizianîs demum e stativis, praetorianîs stipatus catervîs, Ioannes quoque Bornemissa; totius equitatûs (ut alibi subindicatum est) Hungarici ductui supremo praeesse iussus. Hunc illustrissimus, orthodoxae Bohemiae, scriptor, Thomas Ioannes Pessina, Czechorodius, (244) refert, Illustri quidem in Hungaria natum locô, sed inefficacis virum


page 315, image: s317

animi: quem (super inhumanam Haslangi Baronis in custodia detentionem) praeterea rumor, isque tenax, infamârit, proditi per nefas suîmet-exercitûs; tamquam, ab eo potissimum ad Moltaviae ripas, et alveum, e fuga deductum esse, suspicio fuisset: ubi mox varie (sicut dicetur) interiret.

Hic talis igitur, qualem, una cum duce suô, modo descripsimus, Hungarorum tot millium, equitatus, tam carus nuper, ac pretiosus Friderico, qui pontem ei fabricandu a ad Koenigsalam locârat, ut in loco retulimus: huius hodie pontificis sui, regisque temporarii, repente spem omnem, ac stipendiorum operaepretium, perfide destituit. Ut primum enim, superioribus e locis, observari coeptum est; quidnam inter Cratzium inferius, et Anhaltinum Iuniorem, gereretur: quam serio, saeveque, cruenteque, manus miscerentur, pedes vacillarent, acies nutaret; equi, virique, partes in omnes spargerentur: ilicet Hungarorum alae, nondum etiam tum nocturni pavoris, et antemeridianae consternationis illius, reliquiîs exsolutae, liberaeque; cogitare de fuga, fugaeque tramitibus, et ipsae coeperunt: eô maxime ductae metûs


page 316, image: s318

impulsu; quod, Anhaltinô, Turniô, Bubnâque, profligatîs a Cratzto, proximum eius furoris impetum, sursum in se versum iri, nequaquam dubitarent. Ceterum, quo minus ilico tunc in pedes effunderentur; unicus adhuc, saercinarum eos, et praedâ differtorum onerum, amor retinebat: quippe, quorum moles, ac pondera, fugientium agilitatem depressura forent. De praeda porrô, quam congestam tunc Hungari secum trahere solerent; constat inter omnes. at, undenam raptam haberent; haud perinde constat. A Cosaccis dispoliatis, abstractam, auctor Celticus, audacter dicit. (245) sed Cosacci, spoliatos se, negant. nec Hungaris se praedae fuisse, sed Hungaros sibi; demonstrant, ex illius diei pomeridinanis Actîs. Rapuerint igitur alicunde, collegerintque, iam ante diem illum, viritim, aut agminatim, manubias illas Hungari; secumque circumvectantes eas, illarum possessionis desideriô, paullulum primo substiterint, a fugae concordis instituto retardati. Sed id differendae dilapsionis consilium, diuturnae morae non fuit. Conspicatus namque Maximilanus Liechtenstenius, qui dexterae


page 317, image: s319

Caesarianorum alae praeerat; hinc Croatas, illinc Cosaccos suos, male-feriatorum praebere speciem (quod, Iniussos pugnare, disciplinae militaris esse, non opinarentur:) eminus Hungaros eis ostendit, lancinandos, ac monte deturbandos. Dictô citius utrique paruerunt imperio: perque collis obliquum grassari coeperunt in Ungaros; tamquam fame stimulatarum tigridum agmen, in leporarium apertum. Cosaccos simul ac Hungari conspexêre, (nam Croatas aliquanto minus horrebant) ilicet, omnî discessûs aut remansionis depositâ dubitatione, nec tamen sarcinarum abiectâ curâ; subditîs equo quisque stimulîs in fugam effunduntur: et, ante se, postque terga, vectantes spoliorum onera (quo validius utique trahebant, insectantem se, Sarmaticum praedonem) una simul omnes, infimi, summi; milites, tribuni; signiferi, turmarumque ductores; et equi, virique, cum ipso ductorum duce, Bornemissâ, viam ad saelutem arripiunt: quae trementibus una sola videbatur, extra Cosaccorum acinacem, et Croatarum ictum, consistere. Nec profecêre quidquam, (apud attonitos, ac fugae semel certos,) vicini legionum alarumque


page 318, image: s320

Bohemicarum commilitones. non inhibuerunt accursu suô, dehortatione, precibus, aut increpitatione, defectionisque propositâ turpitudine, tribunorum eiusdem-coniurationis proximi tunc statione, signîsque, Stubenvollius et Hoffkirchius. Aures enim Hungari tunc, non in capite sanîsque consiliîs, sed in equorum ungulis, et tutelâ spoliorum, habebant.

Nec Hungarus itaque fugere, nec fugientis in scapulis haerere, Cosaccus, desinebant: ne tum quidem, quando, per obliqua, devexaque, montis-albi, propinquam in vallem deruentes, poneque pagum, cui Motelae nomen, praetervolantes; sive iam suâ, sive Bornemissae quoque sponte, ductuque, discrimen supremum impetu totô sectati sunt: finemque properandi, ruendi, pereundique ferrô Sarmaticô, non fecerunt; prius quam finem suî faceret vallis, in Moltaviae sinistram ripam sese consumens. Ibi vero, supremae cladis effugiô, nisi desperatissimô, non inventô; superstitum Hungarorum multitudo permagna sese Cosaccis instantibus, sub oneribus concidendos praebuêre. Ceterorum, qui tranando, transequitandoque,


page 319, image: s321

vincere fluvium tentârunt, deprimentibus corpora rapinîs, alvei plerique violentiâ sunt hausti. (246) Fuit ergo Sepulchrum tot, seu centuriarum, seu millium, in terris, nullum: in aquis, instabile, qualeque fugitivorum esse decuit. Ipsi denique, suffocati gurgitibus, in hominum hodie memoria, nullô sunt nomine: quid mirum igitur; si nullô quoque numerô sint?

LXXXII.

Inter haec porro, tam ingentî profugorum multitudine deiectus animô, residuus Palatinianorum equitatus; de commilitonum et ipse mox imitandâ, fugâ potius, quam de turpitudinis eluendâ maculâ, cogitare non dissimulanter coepit: et, exempli pravitate, dum, hac illac labans, sese versat in omnes partes, paullatim et legionum aciem tentare cernebatur, ac trahere. Quod primum, in vicino constitutos, post Stellatum vivarium, Anhaltinum seniorem, (ut in Aciei dispositione diximus,) Turniumque Comitem, itidem seniorem, non latuit. E subsidiis proinde suîs, ob idipsum, denique prodeuntes; ne Bohemicîs copiîs universus mox Albus-mons, aut nudaretur, aut rubefieret, quantâ possent curâ, prohibebant.


page 320, image: s322

Aeque parum ea Bohemorum fluctuatio fefellit, aliquanto licet remotiore locô, cum Benighusianâ legione, constitutos, Bavariae DUCEM, et Bucquoium Comttem. Qui, semel acie confusis, et sociorum aufugiô territis, instandum rati; plenîs suorum agminibus, ac totîs legionum alarumque copiîs, in suprema montis evadi, castra lacessi, valla transscendi, munitiones capi, diripi, proruique, iusserunt: et, vivariô iuxta, vitâque, REBELLIONEM extrudi, clarâ concordique denuntiatione praeceperunt.

Nihil unquam consensu maiore miles accepit; aut, acceptum imperiô, factîs expedicit. Enituntur in altum, equi, viri, signa, turmae, legiones. Tubarum sonitu, bombardarum explosionibus, clamore bellatorum consonô, gladiorum ictibus, ac sarissarum obiectu, Bohemi, qui castra tenuerant, et iuga montis, adversus subeuntes nihil proficiunt. Tenentur, virtute nostrorum, Palatiniana castra: subruuntur munimenta: diripiuntur tentoria. Captiva trahuntur, cum mortariis aliquot aeneîs, tormenta maioris e metallo molis, decem: quorum tria Caesarianis; septem, Bavaritis obtingunt. Capta porro


page 321, image: s323

castra, raptataque tormenta castrensia, conspicatus miles Firdericianus, tum demum in destinata fugae studia palam erumpit; paucîs, (ut post dicam), demptiîs.

Omnium primum, quod superfuit equitatûs; id, a laeva Stellati palatii, ruebat in viam, quae ferebat ad portam Pragae Mont-Albanam. His, ad latera tantisper adhuc stantes, mox tamen et ipsi vel comitaturi, vel agmen clausuri, Turnius et Anhaltinus; Si fugitis, (inclamabant;) Braendisit vos et fuga colligite. restituemus illic aciem. Est autem Brandisium, ut alio dixi locô, milliarî tertiô Pragâ distans locus. Sed silicet, E proelio fugtentem virum (quod adagiô Graecô fertur,) lyrae streptitus non remoratur. Audiebant praecepta ducum, omnes: exsequebatur nemo. clam quoque corruptoribus his suis, non pauci fortasse regerebant illud priscum: DUX, sine milite, caput est, sine corpore. denique, Ducum ad imperta, timor animi non est auritus.

Pergebant ergo volitare, quo sui quemque ventus arbitrii ferebat, ac vehebat. At vero peditum interim longe miserrima fuit plerorumque conditio. Destituti


page 322, image: s324

subsidiô laterum equestrî, multumque iam antea numerô suorum accisi, proeliô tandem ipsi quoque, non pedetentim excedere, nec pudibunde; sed professâ, pars Pragam petere, recipiendi fuî caussâ. longe maxima vero multitudo, viam ad nemus Stellatum, (ubi ductorum, tribunorum, ac primorum ordinum militiae, numerus densus sese conglobârat, suffugii cassâ,) complebat. qui tamen ante, quam illô reciperentur, a Caesarianis ac Bavaritis, antrorsum et retrorsum conclusi, necnon in medio passim intercepti, nullô discrimine gregatim trucidabantur: et iter omne, quam late longeque pandebatur ad Stellam, suî strage cooperiebant. (247) Ibi, lanienae bellicae tetrum vastumque spectaculum. proiecta supinô colle certaminis instrumenta; gladii, lanceae, conti cuspidati, catapultae, sclopi, trunca membra, strata consisaque corpora: subtusque sanguine copiosô madens, ac per declivia natans, humus. Hic illius hostium peditatûs, paene totius, fuit exitus: mors, et interitus; cuius tamen plerique stipendia nondum acceperant.

LXXXIII.

At hâc adversariorum


page 323, image: s325

clade non contenti Ferdinandaei; pugnae succesum urgent. Ad viridarium Stellatum progressu factô, foris pugna recrudescit; atrox. pugnae, respondet hostium nova clades; et ingens. (248) Potitur maiorum militarium machinarum reliquiîs, Laurentius, Dux Medicaeus: alius item (et ibidem) vexillô Friderici Palatini praetorianô, cuius inscriptio, DIVERTI NESCIO; sphaerae simul caelestis adiunctam picturam, et Palatini firmam, in retinemdis Bohemiae gubernaculîs, mentem explicabat. Mox autem et in vivarium ipsum, et ad Stellatum praetorium, a nostris irruptione factâ; capitur, ac dedititium, adempâ libertate, fit, quidquid Belli-Primorum acatholicorum eo, tamquam in asylum, refugerat. Ibique primum numerus initus, et recensita nomina sunt, Palatinianorum; post Anhaltinum Iuniorem, tum in acie, tum ad Stellam, iuris alieni factorum. In his, praeter Anhaltinum, saepe memoratum, reperti captivi sunt; Dux Saxo-Vinariensis; Comes Styrumbus; Rhengravius, Comes-silvestris (249): Comes Klischius, senior: tribuni, centuriones, ordinum ductores, aliquammulti: cum


page 324, image: s326

inferioris notae militibus iis, qui paullo post captivis accesserunt; facile quingentos superantibus. Quorum omnium in censum cur venire tunc nequierint, Mansfeldius nothus, ac tribunus Hermannus Francus; Anhaltinus item senior, Turnius senior, et Hohenloius, Comites: obstitit, quod duorum priorum alter Pilsnae, circa Taborem alter, occupati; proelio ne quidem interfuerint: posteriores vero tres, inclinatâ iam, ac desperari coeptâ, pugnae fortunâ, pariter inclinari, spemque proicere, coeperint: ac tandem, cum Brandisium, (ut dictum est,) equitibus fugaeterminum, ac receptum, indixisent, Pragam ipsi celeritate magnâ sese proripuerint. quo locô, quid mox eis cum Palatino negotii fuerit; perinde mox, referetur, utprimum Montem prius Album a reliquiis proelii repurgaverimus.

Inter haec enim, nullam, ne tunc quidem, capiente contumaciâ quietem; adhuc pugnabatur in dorsô montis. Praeceps in fugam, ferrum, fluvium, Hungarus abierat: eiectus monte, ceterus equistatus: prosligata passim, ac deleta, pedestris acies: ab occidione, quam Cratzius faciebat, Anhaltinô


page 325, image: s327

captô, sese Turniani, Bubnaeique, divellerant; et alibi, quod inquietarent, quaerebant. nondum tamen Turnius iunior otium respiciebat, aut deditionem. Is cum Henrico, Comite Klischiô, Moravicisque praesertim cohortibus, haud invalidîs, locô, non multum a palatio Stellato recedent, proeliari totîs etiam tunc viribus perseverabat: nec inde, nisi vel superior manu, vel amissâ fortiter animâ, recessurus videbatur. Indigna, res ea, Bavariae DUCI, nec ferenda Bucquoio Comiti, visa: de victoria, sibi raptâ, Ferdinandaeis autem indubitatâ, novam ab hoste victoriam aliam, ac tropaeum, audere sperari. Cohortibus igitur Moravicis, nostri Duces suas immittunt cohortes; Vectoriae-gustu iamiam inescatas. Nova cooritur, et atrox, nec ea brevis, pugna: ductoribus Bohemicîs, incitamenti suorum caussâ, remotîs tantisper equîs, in pedestrî Marte, legionario militi commilitium suum ostentantibus. Sed, Virtuti cessit ad extremum obstinatio. Fusîs, protritîs, ac caesîs, magno numerô Moravicîs Turnianîs, Bohemicîsque Klischianîs, fortitudine Ferdinaendaeorum; multitudo cetera, pars profligatur: pars, ab Alberto


page 326, image: s328

Waldsteinio, ductore cataphractorum, capta, nostrorum castris inducitur. (250) Ita finitum eius montis, ac temporis, omne proelium: quod, Actorum tam fertile, cum solidum implevisse videri posset mensis hiberni diem; Unius, nec amplius, Horae fuit: sed, sicut in Achazi regis turrî quondam (251), vel Iosuae ducis caelô, (252) divinum habentis directorem. Sane, sicut humani corporis omnia, nec pauca, viscera, suîs cum spiris, iliumque voluminibus, unâ, (nec eâ semper amplâ,) videmus alvô composita iacere; quae tamen eadem ipsa, diffusa, separataque vasîs, situm triplô fere capaciorem requirerent: ita, gesta modîs, instrumentîsque, enitus alioquin humanîs, et magnô rerum circuitu, spatiôve temporum, indigere visa; manus operaque caelestis adiutrix, secundissimi quandoque successûs involucrô longe breviore consum~at. MAGNA semper DEI manus est: sed in iis seipsâ quodammodo maior, in quibus magnorum compendiariam (253) facit. Hîc, DEI Manus, hominis vero ministerium, fuit. Vicit, non tam gladius, quam Causa; causa vero, DEI: pronuntiante sic, ipso Ducum DUCE, Maximilianô. (254)


page 327, image: s329

LXXXIV.

Fridericus, inter haec, Palatinus, fortunae suae, non dicam, melioris (quid enim in alieno, fugacîque, potest esse boni?) sed radiosioris, rotam ad exitum decurrere, subodorabatur magis; quam ad punctum, et summam, intelligebat. Hunc, Principem alioqui (velut alibi quoque, saepeque, dixi) naturae bonîs, et indole, commendabilem si pseudopropheta Scultetus, ac pseudoplites Camerarius, corruptores eius, procul abfuissent: in recenti potentiae dilabentis ignominiâ, varie rumor maledicus, per ora vulgi mendacis, circumegit. Invitatum illius diei diluculô, quo dimicandum mox esset, ab uno quopiam belli ducum; Venires in Stellatum nemus: et spectaret aprorum venatum; aprugnae prandiô frueretur; et, siquid eius generis dicteriorum aliud, in Bavarum, aut Bucquoium, torqueri cum scurrilitate posset. Illum, renidente laetum vultu, prandere paullo post orsum; et vino se, iocisque, dare: nuntiatâ veor, sub horam a meridie secundam, strage suorum, exsiliisse sedilî pallidum; exhaustôque (nugae nugarum!) fundô-tenus, poculô: de cetero, crystallum illam in subiectam regiae fossam


page 328, image: s330

praecipitâsse, cum hoc acroamate; Qui casus est huius vitri, sit idem et regni nostri! Quis e Phrygia fabulator, inaniora finxisset, in Imperii Romani Septemvirum? Ulterius tamen, audaciâ commentorum, progressus est Scriptor exterus (255): quando, Decretorium, inquit, erat illi (Friderico) Pragense proelium. Quis credat? quo tempore conserebantur pro Friderico manus, Pragae ludicrîs exercitum, et tripudiîs, inter feminas. Poterat conscriptor horum repetere, reddereque sibi, suas illas voces: QUIS CREDAT? In hunc usque profecto diem, Qui crederet, inventus est (quem equidem sciam,) nemo. Nec mirum. Prudentes quippe nôrunt, Ab hominibus-nauci vulgo Calamitatibus insultari; fractamque semel, et stratam, Fortunam, omne post se dedecus trahere: sic, ut, superante modum aerumnarum confluge, tamquam enormium utique scelerum manifestô suppliciô; quidvis in quemvis afflictum valeat, ad illius famae lacerationem. cum interim, ex aequo ponderatîs eventuum originibus, in Oculis DEI, non ideo Malus quis sit, quia Miser: sed Miser, quia Malus. Repurgatam itaque figmentîs,


page 329, image: s331

rerum-narrationem, ex amussi veritatis, et non e rumorum perfluente situlâ, tradamus. quae se sic habet.

Ante biduum, e castris-ad-Unhosstium, reversus Pragam Palatinus, agebat in Regia, cum Elisabeta coniuge; procul utcumque proeliîs, sicut auctores ei fuerant, qui regni capessendi quondam suasores. Ibi, quidnam Bacchanalium, inter suorum, aeque sollicitorum, turbam sedentariam, (uxoris paullatim vicinô puerperiô,) quidnam gaudiorum agitaret; in horas ipse singulas exspectatione suspensus eorum, quae sibi, Pragaeque, superimpenderent, inamoenorum Funeralium? Me coniectore; iudiceve; pro barbitis tunc, vocibusque symphoniacis; in arcis regiae culminibus, eô proelii die, bubo funestus, Elisae (256) partier, et Aenea, ferale carmen duxit: ac, pro commentitiis illis gynaecei choreîs, fulserunt ex Albo monte frequentes ignes; mugiêre balistarum tonitrua; Ratschinique de vertice, lamentantes ululavêre Nymphae. (257) Breviter! Proelii dies erat ille; non tripudii: Fridericusque, vel parte, quâ prospectus e Regia Montem-album versus patet, foras mittens oculos, et aures; vel,


page 330, image: s332

post crebros tormentorum bellicorum bombos, alium ex alio vocum tumultum hauriens; demum autem, et fugam ad se versum fieri, sentiens: properabat exterritus. ac, vix leviter, inque speciem, armatus, comitatu perexiguô, decurrit arce: viam Straehofium versus (qui sacer locus, Albi-Montis excursui desinenti, suo limite paene contiguus est, sicut alibi diximus,) intendit. Pervenerat iam in vicum Pohorzelicensem, qui vicus est ante Portam Strahofiensem: cum, obvios habens, quos a Monte proeliôque tempestive recessisse memoravi, Principem Anhaltinum seniorem, Comitem Hobenloium, et Comitem Turnium, patrem: (258) verbîs trepidîs, Quônam res summa locô sita sit? interrogat. Malô! (respondent:) et Anhaltinus, in Regiam secum reducto, fingillatim exponit Acta certaminis: Captism filium suum; captos Duces, et Comites; fugam auxiliorum Hungaricorum; profligatum equitatum ceterum; deletas legiones; rapta signa; direpta castra; currilesque machinas abstractas. Ad summam! totô volitare Monte victores, Bavarum, ac Bucquoium; Caesarianos, et Foederatos pontificios. Quae, ceteraque talia,


page 331, image: s333

cum diceret dux Anhaltinus, ac duo Comites; animô Fridericus haud paullo, quam ante, perturbatiore, cum illis in arcem redit: deliberare, quod facto nunc opus, iubet; instantibusque tot adversis, consilium ac remedium, emeditari. Pavorem, et maestitiam, e fama malae pugnae collectam, et auctam, uxoris quoque penetralibus, et gynaeconitidi, nuntius infortunatus infert. Ibi, maeror alternus, et humentes oculi; reciprocique lugentium matronarum, ac Dominae, questus, de laevo rerum, e laetis exordiis, exitu: su1oque quopiam modô, quod de confuso Babylonis planctu divinus Isaias pronuntiavit, In aedibus arcis regiae, sibimet inter se respondebant ululae tristes; et plangebant Sirenes, in delubris voluptatis. (259)

LXXXV.

DUM autem in his istae, proceres vero suîs in consiliîs, sunt: Turnius interea, filius, quem in acie cum Henrico, Comite Klischianô, Moravicâque legione, perstitisse ceterîs pertinacius, ac diutius, diximus; deprehensô demum, invitô se Marte, Minervâque, dimicare, Deumque suarum partium, non inter deos esse montium, (260) quos Syri sibi fingebant: experiri


page 332, image: s334

voluit, Vallesne saltem, aut campos, rebus suis aequiores esset habiturus? Quocirca, resumptô, quem removerat prius, equô, Klischiôque cum Moravis relictô; cum eorum, quos circum se superesse proelio cernebat, equitum quantulâcumque manu, se, cum illis, a copiis infaustis avellit: monti fugaeque terga dat, ac, siquos interea de via, profugos itidem, nancisci posset, aggregat suis: et, viritim ita confirmatam, suorum manum ad regiam rapit urbem. Quod autem ei dubium non esset, quin Victores-montis, iidem et urbis quoque victoriam essent affetaturi: Strahafium recta tendit. eius coenobii magnifici nosocomîum, (pacatîs alioqui rebus satis amplum,) militibus, ac iumentîs, implet, et arctat: causam interserens, Urbis, Strahofio propinquam, portam; quam se profitebatur, adversus irrupturas hostium copias, tutaturum. In eo tamen conatu non persevêrat: sed, conspectîs haud multo post, eminus, nostrorum turmîs ac legionibus, a monte Pragam versus signa ferentibus, propositum mutat. in montem Ratschinum, et arcem regiam, die iam obscurari coeptô, se subducit.


page 333, image: s335

At, nec ibi mox pedem stationemque figens, excubantes pro Regiae portîs, et partim arci praesidio relictas, cohortes duas, abducit: ac, de clivo descendens in depressiora, cum eis Urbem-veterem, per custodiae tutelaeque causam, petit. Atque sic paullatim, ne mox ad digna meritîs suîs antra Tulliana, (261) retrahatur; Pragae, sicut pater eius, evanescit. (262) Re tamen verâ, quem Pragam versus moveri videbat hostem Turnius-minor; id ludibrium oculorum non fuit: sed expleta, (plusquam exspectabatur,) exitu rerum, proelii decursio.

LXXXVI.

DUX quippe Maximilianus (eadem vero Bucquoio quoque mens,) eam, quae statim in se resideret; nec plusultra tenderet, non Victoriam ratus, sed victoriae gustum, ac libamen; fructum eius potissimum, (in usu positum, ac pssessione,) pronuntiavit, eâdemadhuc esse luce persequendum. Id cum nemini non probaretur, nec iîs quidem demptîs, qui caede se continuâ per diem, ac diluculi velitationibus, antelucanîsque pugnîs, delassârant; indicitur iter Pragam: ac, dum relatorum ex acie signorum hostilium numerus initur,


page 334, image: s336

(quorum, ad centum, equestria iuxta, pedestriaque, reperta vexilla sunt;) instruitur, inter haec, agminis, et progressûs, ordo. tantaque properantium fuit legionum quoque, nec alarum tantum, alacritas: ut, cum ingruente vesperâ, pariter cohortes quoque nostrae, proxime moenia tendere, stativaque capere, priusquam noctesceret, conspicerentur. Advenerat autem, et ANIMA iam CASTROUM, MAXIMILIANUS DUX; extra Pragae, sollicite clausae, muros, sub tabernaculo noctem proximam acturus. Hora vespertina quarta procedebat in quintam, lucernis (uti Novembrî mense) vicinam. Et pars Pragae, quam exercitus noster, paene coronâ circumventam, urgebat, Urbs erat, cui Minori-Pragae, seu Parvo-Lateri, nomen: sicut ad annum huius Saeculi decimum octavum adnotavi; dum Pragam universim sub conspectum do. Porro, proxime portam Urbis-Minoris, (cui portae, nomen oppidulum, urbi connexum, Augezdum Bohemis, Neissa vero Germanis, dederat, ut Augezdana, vel Neissana, diceretur,) ad eum, inquam, urbis aditum, verum tunc adhuc obseratum, Maximiliani castra


page 335, image: s337

porrigebantur. Ea tum Porta repente, propinquô noctis crepusculô, panditur ab oppidanis. Adest, e Pragae Capitolio, missu Friderici, suasu verô triumvirorum, (de quibus dixi,) procerum consultantium, legatio; cuius, qui primas obibat partes, caduceator, ad Maximilianum perductus, in habitum ad verba supplicis compositus; Et antehac (ait) aliquoties litteris internuntisque missîs, et novissime per Schlammersdorffium, oratorem suum, agere conatum esse Palatinum Electorem, regem suum, propinqui sanguinis fiduciâ, de componendâ pace, ponendîsque demum armîs, ac mentium divortiîs. Nunc vero, quoniam lubrica rerum vicissitudo Bavariae DUCI personam Victoris, Friderico contra, Supplicis atque Victi necessitudinem imposuerit: magnopere contendere rogareque Palatinum, ultimo capiendo rerum suarum consilio; viginti saltem quatuor horarum inducias, indulgeri sibi. Respiceret DUX moderatissimus, si minus, stirpis nexum, at certe tamen, Casuum humanorum rotam; quae sursum deorsum alternaretur, et alternaret.

Huic Maximilianus reposuit, haec fere; nec verbosius. Nos quoque sortis humanae


page 336, image: s338

volubilitatem Principi tiso, iam olim, ac saepius, inculcavimus: et, ad cautiora magis, quam splendidiora sectanda, viginti quatuor, non horas, sed menses, ei praefiximus: ab ipso iam biennio, conatuum tutiorum illi suasores esse, non intermittentes. Frisstra fuimus, utrimque. Ne nihil illi tamen, vel sero, demiis: en! quantum hodie temporis, ad noctis medium, superest, id Palatino largimur, ad consultationes, ac decernendorum sanitatem; Horas octo: sed in has leges; ut Bohemiam interim, provincias adnexas, ac seipsism, actutum Caesaris, pleneque, reddat: desinat esse velle, dicive, Bohemiae Rex. Ante duodecimam nocturnam evolutam horam, eiuret! (2) Horum quidquid neglexerie: id, non in armorum ei suspendium, sed novum in proelium, exito! Fortunae rotam, DEUS auriga moderetur!

In haec abrupta, dimissus Orator, cum collegis; Bavari DUCIS mentem exponit Palatino. Cui, cum Induciae, veluti respirationis quaedam intercapedo, probarentur; octo tamen horarum angiportus, et multo magis, Conditionum appendix, displicebant. In veterem ergo circulum, perplexae


page 337, image: s339

Friderici res, ac meditata, relabebantur. DIVERTI NESCIUS, (ut in labaro suo profitebatur;) idem ipse tamen, nec MANERE nôrat. Fugere placebat, ac per regna dispalari: quod afflictis sollemne, spei quidpiam, ex ipsa meliorum desperatione, procusuris; sed Aurum, (quod aiunt,) e plumbi Mercurio.

Cum idem igitur, quod Friderico tunc, sedisset uxoris etiam, et intimi cuiusque familiarium, animo, Vertere solum, et alias alibi quaerere Bohemias: indicitur primum omnium, in eandem adhuc noctis viciniam, e sede regiae domûs emigratio. Convasatur; et, ut quodque, ceterîs pretiosius, occurrit animo, vel oculis: in arcas, et sarcinas, contruditur. iubenturque denique, Machiavellastrô suggerente, Regni-Bohemorum Insignia, Corona, sceptrum, Pomum aureum, Cruce supra conspicuum, cum ense regis, Bohemorum Martyris, e sacrario Wenceslaeo deprompta, fugientem e Ratschino Regiam comitari: ne nihil sacrae Processionis, in illo per urbes incessu, compareret. Descensum est igitur, ingruentibus iam tenebrîs, e clivo regiae sedis, per ambitum ac strata


page 338, image: s340

Minoris Pragae, pontem versus, inter faces ac lumina: tum, per pontem, secundum vetustissima pendentis in Cruce Servatoris, et Matris-Virginis, ac Ioannis, ex aere Simulacra: quibus, per pontem antehac ovans Impietas, blasphemum inspuerat convitium. A ponte porro, miseranda pompa Veterem transiens in Urbem, haud procul Clementinîs Societatis aedibus, deflexit ad latus: ac domum ingresa, quam Saxonicam vocant, diversorium illic nocturnum cum familia, Ratschinô tutius, accepit. Hoc enim profugis hospitium, nemo; Ratschinum Palatino, reges et gentes, invidebant.

LXXXVII.

DUM autem haec in Regia geruntur, et, sub haec, in Urbe quoque vetere: MAXIMILIANUS, ignarus adhuc, et ambiguus, eorum, quae Palatinus decresiset; ne per suorum, aut Caesarianorum, quemquam Horarum octo, promissae Palatinianis, induciae violarentur, (etiam ab ignaris,) pronuntiari per castra iussit; idemque, per Bucquoium etiam, edicendum curavit; Nequid eô noctis adversus Urbem uspiam, aut contra partium adversariarum quemquam, inimicum gereretur. Quies


page 339, image: s341

armorum immota, (nisi contrariîs prior armîs lacessita,) diluculum exspectaret. Factumque, quod imperatum erat, ab universis oboedienter. Totum interea plerorumque negotium, id erat potius; ut, sub cura corporum necessariâ, nec non, post refectas fomentîs vires, sermone misericordi, pugnae praeteritae consortes inter sese recolerent: Siqui capti, si caesi, si sauciati graviter, non comparerent? Repertique (numerô tamen, posterîs demum diebus clariore redditô,) proeliô sublati, ducenti circiter, et quinquaeginta: vulnerati, plures aliquanto, sed clementius. (263) gravioribus tamen, inter hos ipsos, affecti plagîs, vix plures centum. quibus Comitem Wahlium adnumerat, Flori sui principiô, Pastorius: quippe, brachiô tunc alterutrô decussô, sicut eum vidimus, imminutum. (264)

In acie porro caesorum, ceterîs clarius innotuerunt, e nostris, Baro Peterssemius, hospitiorum castrensium mensor; (265) illius eiusdem diei, duellô mane victor, (ut in loco diximus,) vespere vero, mortis-victima. Praeterea, Ferdinandus Helfridus, Comes Meggavius; mille, sub sebellantium,


page 340, image: s342

ductor: Comes Rechbergius: Carattaeus Neapolitanus, equitum magister. Unus item, et alter tertiusve, Gallicae nobiblitatis insignioris. Exstinctis insuper adnumeratus erat, aliquousque, Pappenhemius quoque, Comes. Is denique tamen, ante noctis profundum, in castra Bavarita relatus est, vivus etiamnum, ac spirans: aegre licet animam trahens; sub manu custodiâque Caesariani, nescio cuius, Equitis. Refert, huius herois, (tantum non ab inferis revocati,) casum cognosci.

LXXXVIII.

Godefridus igitur Henricus, natus e Marechallis (quos appellant) hereditariis Pappenhemiîs, Landgraviîs Stulingensibus, dynastîs Hovaeîs; patre Vitô Papenhemiô, matre Mariâ Salome, Preysingiâ, plusquam quinquen~iô maior-natu sorore suâ, Maria Gertrude: quae, postmodo Ioannis Alberti, Comitis Oetingani, coniux et vidua, religionis Catholicae, suîs in clientibus propagandae, studiosissima; degit in vivis etiam nunc, dum haec condimus, annô saeculi nostri septuagesimô sextô; Godefridus, inquam, is, in quo describendô versamur, cum aetatis ageret annum fere vicesimum


page 341, image: s343

quartum, duxit uxorem e Bohemorum dynastarum antiquissima prosapiâ, Ioannis Novohradskyi Colovuradaei filiam, Annam Ludomillam: quam in matrimonio concordi tenuit annîs novem. unde filius ei susceptus, Wolfgangus Adamus; quem annus postmodum aetatis undetrigesimus, in certamine singulari, de medio sustulit.

Ceterum Godefridus, Wolfgangi, quem dicebam, Adami pater, filiô nondum plane bimulô, venit ad Boiariae DUCEM, Maximilianum, in Bohemos iamiam moturum; ducentorum ductor cataphractorum. cum his, secutus est DUCEM fortissimum, ad Pragam usque, per varia fortitudinis exercitatae specimina: quorum unum eximium, nec tamen postremum, exhibuit in proelio Montis-Albi. Nam, in medium sese certaminis ardorem immittens, ac dextro laevoque latere, prorsum et retrorsum, hostes Numinis, ac Caesaris, impetens; ipseque non segnius invicem, ab illis impetitus: equô denique deiectus est. Ibi, pluribus concisus, compunctus, laceratusque plagîs; confusîsque propterea vultûs quoque lineamentîs, quo minus agnosci posset: inter cadavera


page 342, image: s344

coacervata iacebat; paullulum tamen adhuc spirans. Notavit motum corporis tenuem, eo fortuito veniens, eques e Caesarianis. Observârant eundem, ea tendentes, Croatae quidam; et, hostem esse rati, iamiam adequitabant, semianimem plenae neci daturi. Sed praevenit Caesarianus, et acinaci Dalmatarum intercessit; in equum suum Pappenhemiô levatô. Comitatus est, moribundo simillimum: proculque rabidorum oculîs, ac ferrô, subductum, in locum tutiorem avexit: tandemque (velut dicere coeperam,) suorum contuberniis illatum, Maximiliani signis restituit. Chirurgi vero paullatim, et viribus cum, ac sanitati, reddiderunt. Dignus fuerat ille, quisquis is tandem, et cuiuscumque nominis, fuerit Caesarianus: qui Servatoris, aut pii certe Samaritani, cognomen, (conservati tanti viri pretium,) referret; in multa saecula famae-praeconiô duraturum. Sed ipse semet, Pappenhemianae salutis talis auctor, eô sostrô (266) iudicavit indignum: quando, cum servato semincce mercedem avectionis pactus, aureos mille Ferdinandaeos; manum et operam subductioni ericlitantis non prius admovit, quam semimortuîs alter


page 343, image: s345

vocibus sponderet. Maluit hic sordidus, instigante Mammonâ; sibi paullo post ab uno solvi, quam, in omne futurum tempus ab Imperio Romanô totô deberi: cuius Imperii decori, gloriaeque, tutelaeque, posthac, duodecim ipsos annos, militaturus, succursurus, et acie demum Luzensî semet immolaturus, Pappenhemius esset. (267) id, quod hilaris hic tandem, et exsultans, (cognitâ Sueci regis morte praeviâ,) praestitisse sertur; usu iam, et exercitatione diuturnâ, praecompositus ad necessitatem supremam. Pro Caesare, tot annîs quatidie praemoriebatur Godefridus heros, eo promptius: quo, pro vindiciis Caesaris, animosius semel, in Albomonte, iam animam agere coeperat; atque, funus esse, didicerat. Sed nos in viam, a digressu, redeamus.

LXXXIX.

Iam interea promime medium noctis cursum erat, dies ille, tot tantarumque rerum (ut sic dicam) pancraticus; (268) Novembris, inquam, idemque Venerationis Divorum-Omnium, Octavus: qui dies simul, (ut dictum et alibi plusquam semel est,) Dominicus illius anni vigesimus secundus erat, a Pentecoste: cuius sub Sacrificio


page 344, image: s346

legi, cantarive, ritus ac mos est, Evangelicam, de reddendis Caesari, quae Caesaris sunt, historiam. id quod, (uti rem merito memorabilem, et eventu tunc insignitam ominosô,) non praetereundum silentiô, ne Manimilianus quidem DUX, in suis ad Paulum V. Pontificem litteris, existimavit. Qua vero tenus, et, quo potissimum impulsore, progressûque, ius et locum suum obitnuerit ea, CHRISTI verbîs imperata, RESTITUTIO: sequentia declarabunt.

Nunc, sicut ab Albo-Monte, priusquam hic hoste prorsus vacaret, Bavariae DUX discedere, nefas duxit: ita nos, Victoriaemontanae diem, nisi narrationum quarundam figmentîs erroribusque defecatum, claudere detrectemus. PURA sinceraque potius, quam dictu speciosa, rerum-memoria sit. PERIT enim cito, quidquid laudis e falso surgit: et, quod supra verum augetur, ipsô mediô rumoris incrementô decressic. Scribe, quisquis es, gesta; non ventosa, sed simplicia: ne fidem alioqui, nec in manifeste veris, invenias. Indignatur aliquoties antiquitati Scriptorum Tit. Livius, ac, secum ipse fremens et frendens, admiratur; in Pugnis ac proeliis, in Numero


page 345, image: s347

caesorum, aut captivorum, inter sese tantopere discorare variareve, Q. Fabium Pictorem, L. Cincium Alimentum, Q. Valerium Antitem, Lucium Colium, et alios. quod in quibusdam tamen eorum, a tanta retro gestorum carie, seniôque, scribentibus, quid habuit moris insolentis? Ecce! nostraemet, quam vivimus, ac scribimus, aetatis compositores, quorum pars tunc vivebat, quando pro causa Caesaris multi moriebantur; pars etiam viderat, ac familiariter nôrat, haud paucos, in acie tropaea sibi, vel animam, ponentes: quam, inter narrationes rerum actarum, interdum nihilosecius in diversum abeunt? Adeo res, (uti merito, super hîs ipsis, Czechorodius exclamat) quantumvis recentis memoriae, tamen est in dubio. (269) Sic Gramondus, Tolosanus praeses; Expletos ait, eô die, Bohemô sanguine Caesarianos; donec ira deficeret, et dies. (270) cum re tamen verâ, (quod a nobis hucusque recensitae monstrant,) et prius pugna, quam ira, defecorit: et prius ira, quam dies. Pugnatum die totô, Bellus in Laurea, prodit; cum, A matutino tempore, memorat, dimicatum, ad quintam usque vespertinam (271): quae


page 346, image: s348

Novembris-procurrentis hora sera, secum iam noctem trahit. Nostrorum (puta, Catholicarum partium,) occubuisse tunc septem milia, Bellus idem, qui paullo supra, pronuntiat (272): ubi totam occisorum congeriem, convolvere breviorem in censum, summa ducentorum, et quinquaginta, potuisset. Istô, minus aliquanto, sed peccavit tamen in numerando, Ioannes Cluverus, Danus: dum nostrorum, asserit, duo milia cecidisse. quem ad numerum tamen, ne vulnerati quidem, ac casi, simul collecti, perventuri fuerant. Par, immo vero, maior est aliquanto, circa caesos e Fridericianis, numerandi disparitas. Vix caesa Bohemicorum septem milia: vix Capta duo milia, Gramondus prodit (273): in captivis, utique parte triplâ largior in nos, quam nobismetipsis nos simus; quippe, Quingentis (uti vidimus) contenti. Bohemicorum, a nostris Octo milia caesae tradit, Danus historicus (274): qui tamen idem, Hungaros etiam solos, seorsum computatos, ad novem milia (2755) perducit; quos omnes, praedâ graves, ait, in pedes coniecisse se. quî minus, et in interitum? cum, extra minimam eorum turbam, qui,


page 347, image: s349

transnatando, Moltaviae dextram ripam tenuerunt, ceteros omnes, aut gurgites amnis, aut Cosaccorum gladius, absumpserit. Liberalior, Everhardus Wassenbergius: Caesorum, ait, ac submersorum hostium summam, decem millium numerum excessisse. (276) Novem, ut maxime, milia, concedit Adolphus Brachelius, (277) interisse ferrô, vel aqua. Restrictior, ac mediam merito viam ingressus, Thomas Ioannes Czechorodius; (278) Sex milia tamen, aut circiter, interiisse ferrô, vel aquâ, pro comperto, credit, affirmari posse. Sane quidem, a minuentibus interfectorum numerum, in suî tutelam, ceu scutum adamantinum, opponitur exaggeratoribus, ipsiusmet Maximiliani, Boiorum DUCIS, auctoritas; ad Paulum V. Pontificem Pragâ scribentis Romam: Eo caesorum numerum excrevisse, die decretorii certaminis illius; ut interfectorum Quatuor milia numerarentur, cum a parte Catholicorum vix ultra ducentos numerarentur. Ungarorum porro rebellium multîs iam ante prostratîs, ceteros, ut fugâ se servarent, in Moldam flumen praecipites îsse, tranaturos. sed eorum mille cireiter in aquis interiisse. (279) Maximiliani sunt haec, ad Romanum


page 348, image: s350

Pontificem, verba; non alienâ, sed ipsiusmet, et degantî (qualem prorsus habuit) manu, data scriptaque. quibus is Fridericiaenorum cladem universim ad Quinque millium congeriem perducit: primo quidem, pro modestia, sibi suetâ. (Magna quippe, gloriosaque, patrabat libentius, quam praedicabat.) Deinde, candoris ac veritatis studiô, praesertim in magnificis-sibi referendîs, malebat infra se, suaque gesta, descendere Maximilianus; quam, vel transversâ lineolâ supra certum extolli: satis, et abunde, magnus, ipsâ decorum suorum extenuatione. Sed interim, si, sepositâ maximi DUCIS illâ mentis morisque demissione, rem potius ipsam expendamus: fatendum est, cum quartô mox, a parta victoria, die Romam DUX scripserit; inter tantam curarum turbam, quantam mox referemus, vacuum illi spatium obtingere nequivisse, quô numeri caesorum-hostium certitudinem erueret: quam plerumque succedens dici dies, ac mensi mensis, in apertum denique protrahit, et velut obsignat. sicut, hôc ipso tandem in calculô, stratorum ad Pragam adversariorum, evenit. Annô namque vertente, sub ipsis magni victoris


page 349, image: s351

oculis, in eius urbe principie, sciente, nec falsitatis arguente, rerum gestarum auctore, vulgatum typîs est: Invaluisse de casorum hostium summâ sontentiam; In acie, locôque certaminis, nec non, ad latera montis, ac per vias passim, ad Sex milia deleta fuisse. (280) Neque tamen his adhuc Hungaros hic scriptor accenset: utpote, quorum plures, quam mille, gyrô terroris, turbationis, et gurgitum, circinatos, in undis invenisse mortem, inferius demum, et utcumque longe post, subiungat. (281) Quô fit, ut omnes hi, tum in aquis exstincti, tum in sicco, facile Septem millium, sic quoque, cumulum conficiant. Unde proinde, non sonantius, quam veracius, exiturum ad posterorum memoriam sit, illud, quod, eundem ad Pontificem, DUX Maximilianus ibidem scribens, memorat: Dispersos, fugatos, fusos, casos hostes, ad internecionem. nec usquequaque videri debeat hyperbolicum, aut immodicum, quod, hâc ipsâ de pugna disserens, excursu styli perquam honorificô, Gramendus Celtes pronuntiavit: Pugnatum utrimque strenue. certe quidem, acriorem fuisse concursum, quam cadem. quamquam Victoriam Illustrem:


page 350, image: s352

quamquam Germaniae decretoriam, bellô, quod Ingens fuit. (282) Quid multîs? Non ante, partam fuisse Victoriam illustriorem. (283) Ista, Gramondus.

Nihil igitur, prostratorum hostium milia quatuor, aut quinque sola, DUX, primô statim a re gestâ quatriduô professus, luminibus suis apud ullos, rerum intelligentes, offecit.

Ad magnam quippe, loquendamque saeculis, Victoriam, non interest; Quam ingens edita strages, sed, quam grandis acta, peractaque, Causa sit? Non refert, Quam multi tibi procubuerint; sed, quantô numerô, vel quales, adhuc contra te stent? Hi si pauci sint, qui se moveant; multos sustulisti: tametsi vel Unum unus prostraveris, Terrore tuî. Non ibimus hîc ad fabulas, et Herculem; ad unius Antaei, Geryonisve ruinam, famosius triumphantem; quam de sexaginta milibus pygmaeorum, Myrmidonumque; post eorum aliquot calce pedis protritos, in fugam ac ventos dissipatîs. In historia, caelestem sortitâ fidem, Percussit rex Saul, mille: David autem, regni candidatus, decem milia: (284) si non, rigidô


page 351, image: s353

numerantium censu, mulierum certe tympanistriarum musicô consensu: nec tamen (si rerum medullam inspiciamus,) per omnia temerariô, vel improbandô. Fuderat enim sane rex Saules, antehac, Ammonitarum complura milia; sed omnia fugacia, ventosa, vinci parata: reveraque mox victa sic; ut non relinquerentur in eis duo pariter. (285) Fudit et David, ac decollavit, Philistaeum Goliathum, unum unus: sed unum, quo stratô, mortuôque conspectô, fugêre Philistaeorum omnia milia. (286) fudit eum, sed unus, in cuius capite saluteque tunc stabant, Virorum tribûs Iudae triginta milia; virorum autem Israelis-reliqui, milia trecenta (287): quae, non adeo multo post, recturus David erat. Exclamâsses super hoc: Quantum est instar in hoc? (288)

Quo redeamus igitur illuc, unde digressum considerationis huius orsi sumus: Quot rebellium milia deleta tunc a Ferdinandaeis ad Montem-Album fuerint? Quid tricamur, in re, quam melius plerumque sensus populi, quam ulla Pythagorae mensa, redigit ad calculum? Magnam efficit victoriam, magnus victor. maiorem; ubi victor simul, ac victus, magni.


page 352, image: s354

Bavarum DUCEM, famâ iam ante grandem, ostendit grandiorem, unius proelii perculsus ictu, splendidus antehac, Elector: et elisa, cum iugulo totius exspectationis sectariae, tot capitum inclitorum coniurata potentia: quae percussa, contrita, dissipata, fulvi Leonis ad rugitum unum, et ad unguis leonini furorem horarium, evanuit ita, sub unam vesperam; quasi numquam omnino fuisset? Quod si finguntur haec, et vera non sunt: age, Quis igitur, rebus ad Montem transactîs, et fortunâ suburbanâ collapsâ, quis sollicitudinem vertit, ad Urbis saltem tutelam? quis, ad firmandas sufficientî robore sedis arcisque regiae vigilias? Quis, inde dilapso Palatino publicum ad hospitium, in reliquum noctis, vel unicus apparitor, excubiarum praestitit obsequium, ei; quem ante pridiani Solis occasum, adorârat adhuc, ut REGEM? Quis, ei retinendo, reducendo, vindicando, vel foris dilapsas e proelio reliquias, vel intus, tribus ex urbebus, copias recentes colligendo, curam distrinxit? Ex iis ipsis, qui, fractâ proelii sortunâ, Brandisium sese recipere, denuoque colligi, primis a ducibus iussi fuerant, quis


page 353, image: s355

auscultavit? aut auscultans, paruit? aut oboediens, operae pretium retulit? quando, siquis e centum vel unus, aut e mille geminus, eo se contulisset, non modo commilitonem ibi nullum, sed nec eorum quemquam, qui convenire iusserant, invenirent. duces ipsi, conquisitoresque, simul cum stipendio, diffugerant. Eorum autem ipsorum, qui cum Turriano iuniore Pragae viscera milites insederant; si praesidii potius illic, quam latibuli caussâ, pernoctabant: ubinam stationes? ubi vigilum curae, clamores, classica, tympana, noctium ignes? Omnia, pisce magis muta, saxôque magis inanima. Quis autem hanc eis taciturnitatem, quis sensuum immobilitatem, invexit? nisi formido? quis formidinem, nisi (pst DEUM, et Angelos, consternationis auctores primos,) auditus ad portas adesse, Boiorum DUX, Maximilianus, Leo galeatus? Hic solus, vel tacens, attonabat omnes. ad nomen eius, tres urbes, ac totidem tremebant exercitus. Incassum se laboraturos, in re perditâ restituendâ, videbant, etiam ii; qui primi solique, secum una, cuncta perdiderant. Rebus in eum fortunae casum adductîs, Nihil iam porro


page 354, image: s356

Victori clausum, nihil Victis pervium fore, recte iudicabant. Praga, quantumvis occlusa, plus satis tota patebat.

Hoc acute viderunt, inter medias eiusdem adhuc noctis tenebras, Arx Ratschini regia, Parvaque (quam vocant) Praga, sub Arce sita: cum, in Urbem-Veterem dilapsô Palatinô cum suis, e vestigio misêre: qui verbîs suîs victoriam auctoribus gratularentur: et Duci magno sese, suaque, portîs licet adhuc obseratîs, deditione plenâ permitterent. (289)

En, magnum ergo victorem, magnos victos! maximam (etiam e sex duntaxat septemve millium strage,) Victoriam! Ad summam! Acclamâsset et his nostris expeditionis-Bohemicae ducibus Pharsaliae compositor, (290) quod ipse quondam Arsacidis: Plus iis, eâ tune acie, quam crederent, actum esse. Sed nos, hîs discussîs, revertimur ad institutum.

XC.

Diem Novembris nonum inchoavit, primô cum diluculô, Palatinianae domûs e vetere Praga, Bohemiaeque terrîs, fuga. quam priusquam iniret Fridericut; admonitus a nonnullîs est, non sine plurimorum


page 355, image: s357

indignatione magnâ, cum Regni pretiosis Insignibus, e basilicâ Divi Viti pridie sublatîs, eum abiturum; Quod, ornamenta regnorum regnîs efferri, nec ratio posset approbare; nec vetus Bohemiae mos, legis vim habens, dissimulare. Coronam ergo regiam, ac sceptrum, quaeque cetera superius memoravimus, in Sacellum quidem Wenceslaaeum remittere praetermisit; insusurrante, reor, aliquo Scultetorum, et interrogante cum sannis, In Sacro quidnam faceret aurum? deportanda tamen ea curans ad Veteris-Pragae Curiam, tamquam suum in reditum asservanda, custodiae profanae commisit. Simul autem, nec id eum fugit: Si gazam eam, fugae comitem, viâ tam longinquâ, nec praedonibus inexploratâ, pariter assumeret: accidere sibi posse, quod feris quibusdam, aut avibus, (291) muscum redolentibus: quae, cum suis narium deliciis, quanto concitatiore cursu, vel impetu, ferantur, aut avolent, tanto, per aurae calefactionem incensîs amplius nidoribus aromaticîs, fortius post se venatorem aucupemve trahant, in suî perniciem. Sic se, cum Auro tam exquisitô venerabilique, per provincias cursitantem, futurum, non tam


page 356, image: s358

Saluti sibi, quam Illicio persequentibus se: periculô manifeltô, ne latrones, aut hostes, ipsum assecuti, sub unum temporis articulum, et opes auferrent; et possessorem e fuga reducerent, ad causae dictionem. (292)

Hîs igitur, velut scopulîs, diligenter ac provide vitatîs; de cetero se Palatinus e Bohemia foras, tamquam in fortunae malefidioris incertissimum Oceanum, eiecturus: Elisabetam uxorem, parvos liberos, ac familiam, curribus impositos, (293) maerentes maerens comitatur. Una verô, Ludovicus frater: et adequitantes, intimi quique Procerum, et Consiliorum, male-consultorum: Princeps Anhaltinus, et Comes Turrianus, seniores: Comes Hohenloius, Wenceslaus Wilhelmus Raupovva, Bohuslaus Berka, Ioannes Bubna, senior, et alii, Bohemiae nuper Summates; tunc autem Solis-sui, deficientis, satellites Umbrae. Cum his, Euro-aquilonem versus, infra giganteas, quas vocant, Alpes, elapsurus in Selesiam: verbô tenus, Suas in provincias; reipsa, festinabat exteras in oras: unde veniret, certus; quo vero venturus passim esset, incertissimus. A cuius tamen conditione vix eorum quisquam distabat, qui


page 357, image: s359

Friderici tunc profugium stipabant. Iam enim ab eo temporis punctô, quo cuncta, male pugnando, pessum dederant, Praga coeperat, non illis esse patria, sed alienum solum; sed Insula Gyarorum, et in Insulam deportatio. (294) Nempe, magnô versatur in exilio; quisquis in omnium, et maxime suorum, odio. Tres Urbes, unâ voce clamabant: Hos proceres initia fuisse, fontes, et origines, abominabilis belli, per suam et ambitionem, et sectariam importunitatem. Primum autem mali totius auctorem, seditionisque facem, Turrianum seniorem, exsecrabantur: ut et omnia semper orthodoxa Bohemorum saecula loquentur. (d)

XCI.

Ceterum, horum omnium, et Friderici prae ceteris, e triplici Praga tam praecipitem, cum familia, discessum ac fugam, praeter eos, quos nominavimus, homines; insecutae sunt, mortalium etiam, a tergo relictorum, multiplices, ac diversae, querelae: sed ex acatholica politicae-nationis republicâ. quae plerumque, post acceptas clades, quo pacto vitari potuerint, plus speculatur, et accusat; quam purget, ac sanet: Phrygum sero-cauta, nasutaque, posteritas.


page 358, image: s360

Molimine non adeo laboriosô, potuisse de nocte, tametsi stante iam pro porta Neyssaeâ, cum minacibus suis copiis, Bavarô Duce; potuisse (disserebant) clade montanâ dispersorum, et intra moenia tamen denique receptorum, agminum reliquias armatas, pedestres equestresque, collige. tum, contractas, in cuneos ac turmas tribui; coneursu, studioque, consensuque, tot egregiorum, (etiamnum superstitum, et in arce tripolique [(printer); sic: tripoliqne] praesentium) ducum, legatorum, ac tribunorum castrensium. Horum auctoritate, connisuque, quodeumque virium adhuc proelio superfuisset, ac de civium, incolarumque tamultuariô numerô, superaccessisset: id in unum denique conductum (295), (Casarianîs praesertim, aut somnô stratîs, aut in aliâ diversâque vallorum parte tendentibus;) in Bavarum, vigiliîs assiduîs fractum, eruptione subitâ tumultuosissimâque factâ, potuisse prorumpere: vetera Pragensium eruptionum exempla, Sigismundi Zyscaeque bellîs edita, renovaere sub Maximilsanis, et Bucquoiis: per opaca viarum et noctis, hostibus obscura, sibi gnara compertaque, grassari, cadere, dispergere, profligare. post haec, in urbem, ad suos, cum spoliiîs opulentîs, et Victoriâ, reverti.


page 359, image: s361

Superfuisse, patrandis his, plurimum, etiam tum, ferri, ceterique metalli sparsilis, tormentarii pulveris, ac maehinarum, scloporum, armorum universi generis: commeatum uberrimum; pecuniam, in stipendia, copiosam, (quam scilicet ductorum primores in arcis suis, militum vero nemo, suîs in manibus, vidit:) eamque nummorum vim, qui cum annona praeberent, in promptu fuisse, procinctuque, constitutos. Neminem Palationo fuisse defuturum: defuisse Palatinum Sibi; quando nempe, suorum, in Regni gremio depositorum, promissorum immemor, regni principens arcem, arcis regiae supremum custodem, Castellanum Comitem, tot provinciales dynastas, et optimates, destituerit. cum urbem trigeminam, urbium Bohemiae ceterarum matrem, ipsam regni Coronam, ac mortalium utriusque sexûs tot milia, post se reliquerit; nuda praesidiorum; hostium incursibus aperta; contra vim et iniurias, incustodita. quae tamen, ad eum usque diem, quidquid habuerint in facultatibus, id omne Palatino, contra Caesarem (nunc Victorem,) contulerint; ad incitas sese redigendo, ne rex, (nunc Victus,) de victu saltem periclitaretur. Adoptâsse quoque Bohemos, in solium, prolem eius teneram, vix


page 360, image: s362

Regis adhuc nomen intelligentem; et in tutiora locorum emisisse, ne, morte functus aliquando, pater desineret, in filio tamen regnare. Quamdiu nihilominus nunc spirare pergat genitor: haerere fortassis in vestigiis filii, tuta sectantis, etiam patrem eius, reginamque matrem; extra Bohemiae fines peregrina quaerentes regna, vel urbes. sed primo, non sine mentium exulceratione totius Bohemiae, ceu suîsmet a dominis despectae, ceterisque terris posthabitae; proptereaque, novum aliud utique sibi caput circumspecturae. deinde, non citra contumeliam, ipsius nominatim PRAGAE, quam fugerent, ac, suâ destitutam praesentiâ, desolarent. in qua tamen et libenter eousque, multôque, quam in urbium quavis aliâ securius, habitârint. (b) An excidisse memoriâ, (Palatino saltem); quam, nullô penitus incursuum Caesarianorum metu, quam genialiter, et promiscuîs innatando gaudiîs, proxime praeterlapsae brumae natalitia festa transegerit? quando, vicesimô nonô Decembris die, vesperascente iam caelô, sed terrâ nivibus albescente, populô suorum laetum accurrente, spectante, plaudente personanteque, Fridericus ipse, pelliceô fulgens thorace tegminis holoserici coccinei, pileô, molitorum in ritum, penitus


page 361, image: s363

candidô, cristâ redimitus, flavi coloris tincturâ luxuque plumatâ, (296) sedens in carpentô trabâve, per omnes Pragae tres urbes, et carum compita, vectatus sit, et volitârit; donec novissime, tractîs una secum Anhaltino seniore Principe, germanôque suô Ludovicô, Turrianum ad Comitem divertens, coeperit hilaritate gratiosâ convivari? (297) Vectus igitur et huius anni Novembri, dieque Novembris octavô, nonô, decimô, per urbes, ac plateas easdem esset; celebritate fortassis imparî, necessitate tamen rerum haud paullo grandiore: non trahâ ludicrâ, sed covinô lugubri; maerens, ad maerentes; afflictus, ad aeque deiectos: quiqus gaudia iunxerit, hilaribus hilaris; idem postmodo lacrimulas suas, ac solatia, maestis sociâsset maestus: e divino Pauli monitis, Socius gaudii, (298) socius factus et planctûs. LUCTVUM quippe levamentum esse, coetus, et contubernia, lugentium.

Haec (uti queruli dicacesque sunt, popislus, et calumnia,) post dorsa profugorum, clamabantur ab eterodoxis: Orthodoxorum interim altissimâ, per urbes tres, quiete. quos constat, et abitu Friderici nihil minus, quam tristatos: et, Maximiliani tam vicinâ


page 362, image: s364

praesentiâ mentes subeunte, tantîs incessisse gaudiîs: ut eorum complures noctem, quae subsecuta Mont-albanam victoriam est, universam, quam longa fuit, prorsus insomnem, inierint; ac laetas inter preces, et actas Numini gratias, exegerint. (299)

XCII.

At nostrorum interea militum, ad urbem foris adhuc agentium, et, quam mox irruerent, ducum imperium exspectantium, noctu quidem male-pacata quies erat: ideoque diluculum impatienter praestolabantur. Eô tandem exortô, foris pariter, et intus, opera dabatur; ut Pragam quam primum, patefactîs ei portîs, DUX Maximilianus intraret, regione moenium illâ, quâ per Parvi-lateris acclivem tractum aditus, et ascensus, ad regiam arcem patet. Erat autem opportunissime muris iuncta, consertave, lapidea turris; quae pariter et vinctorum tunc custodiam se praebebat. Hinc miles igitur, extra murum stans, et irrumpere pomoerium gestiens; illinc autem, caterva captivorum, egressum e carcere suffossionibus moliens, invicem sese nequaquam latuerant. ut proinde, mutuam alteris alteri tradentes operam, ac spondentes


page 363, image: s365

pretium-operae, labore conniterentur inexhaustô perfossionis: donec, mole subrutâ, miles tandem urbis aditum, et captivi vinculorum effugium, ac libertatem, emolirentur. Ibi tum ergo, sic confectâ re, (300) per avia deviaque, qui vuncti fuerant, sparguntur; solliciti, ne retraherentur in custodiam: Miles contra (qui maiore sui parte gentis Eburonum, et tractûs Leodiensis, erat) in muros evadere: pinnas, et fastigia, gradu, cursu, scalîs, occupare: (301) civitatis-Minoris captae, signum civibus, (se ipsos nimirum, in summô,) mistîs una tympanîs, ostendere. Metuebatur itaque, confestim futurus impetus: et a natione, quantum Sacris orthodoxis addictâ, tantum lucrorum suorum non contemptrice, militum per tecta civium discursus. Mucrones districti formidabantur; et avarae praedae, flam~ae, caedes, atque vastitas. Sed prudentior, urbs lateraria, quam maior, praevisis iam ante malis his ponendum obicem esse rata: sub illud ipsum temporis vestigium, e Primoribus missos, apud Maximilianum habebat; qui, praeter litteras supplices, et gratulationem, (de quibus dictum superius est) sese pariter, et urbem,


page 364, image: s366

claves urbis, obsequium in quaevis imperata, quin et facultates domesticas, liberaliter offerrent: sapienter, donare malentes, quam diripi. MILITE quippe regnante, tam id, quo potîris, quam illud, quo spoliaris, alienae manûs est; si tuae contendas esse. VICTO, vix evitabilis egestas est: nisi, clemente sub victore: cuiusmodi dominum suî, suarumque cupidinum, tunc est nactae Praga-Parva. Cognitîs enim, et quae gererentur ad muros, et quae flagitarentur intra muros; ad moenia proxime, nullâque morâ, Bavariae DUX accedens, nullo discrimine, Subutraquaeos aeque, Catholicosque, Parvi-Lateris incolas, cum speciosissimis suis domiciliîs, in fidem ac deditionem accepit: inviolatosque conservavit. Id autem, quo plus haberet firmitatis ad tutelam, nec minus commendationis ad gratiam: in exercitum primo suum omnem missô, circum turmas, et cohortes, edictô severissimô, sanxit; Ut, intacta ferrô, corpora, rapinîsque bona, dedititiorum omnium ex aeqnô, summorum infimorumque, praestarentur. Qui secus agerent, capite luerent. Eandem vero castris ctiam Caesareis legem ut ferret, Comiti


page 365, image: s367

quoque Bucquoio persuasit Maximilianus: in hoc, pariter, et utriusque ducum existimationi consulens abstinentiae-castrensis; utpote Casari, quae Caesaris essent, integra praestantium: et interim ostensurus Orbi, livorique, NON SE SIBI, SED BONO CAPITIque PUBLICO, MILITASSE. Simul, in haec, reseratîs portîs urbis, DUX Bavarus, et Comes Bucquoius, singulas uterque legiones de suis immittunt; in hunc modum descriptîs partitîsque stationibus, et imperiîs: ut earum legionum pars una singularum, ad portas excubet, hisque praesidio sit; ad arcendum reliquum, foris adhuc agentem, commilitonum exercitum; ne repentinus irrumperet: pars autem altera, per Minoris-Urbis contubernia diffusa, domibus, incolisque, tutelae sit, adversum praedones et grassatores, tam intestinos et nocturnos; quam summoenianos, et ad urbem sub signis adhuc, aut pellibus, opperientes. Eorum ut quam strictissima stationum, et remansionis, observaretur disciplina; curante, pervincenteque, Maximilianô, duces ambo suspendii poenam inexorabilem indixerant, tam deliquenti, quam, delictum non antevertenti, vel


page 366, image: s368

impedienti: Siquis, iniussu centurionis aut ductoris, a signis, sive vexillis, equestrî pedestrive, vel decempedam decessisset anam. Ita, Pragae tunc opes, vigilantius omnibus Hesperidum hortîs custodiebantur (non a fabuloso Dracone, sed Leone-galeatô,) civitatibus, atque Caesari. Quô fit, vehementer ut admirer, quid sibi Laureae velit auctor; cum, hîs ita narratîs, ac stabilitîs auctoritate Teysingerianâ, (302) testis oculati, tradit: non Arma solum totius Pragae civibus adempta tunc fuisse; sed incolarum quoque, qui factione ceteris, ad eum usque diem, antecelluerint, domos, a discurrente licentius milite, praedationibus exhaustas. Certe quidem, seditionum omnium folles, ac ciniflones praecipui, Turrianus, Anhaltinus, Hohenloius, Raupovva, Berkha, Bubna, milite direptore non exspectatô, diripuerant ipsi se primum; sub huius ipsius, quam exsequimur, lucis auroram. mox, cum egressu Solis ex Euro-notaeo caelo, Praga moenibus ipsi pariter excesserant; in compendium aurô suô conflatô, Secum omnia sua portantes. Unde spoliationes igitur istae seditiosiorum, Laurea conscriptori? (303) Nisi forte (quod apud


page 367, image: s369

neminem tamen adhuc reperi) Wallones illi, de quibus dictum est, antelucani, murîs transscensîs, ad turbulentissimi cuiusque divites aedes ilico se deiecerint effringendas; ducibus, et indicibus talium Aedium, usi stigmartiîs illîs, qui suffossô carcere se ipsos libertati reddiderant: idque gestum ab Eburonibus fuerit, ante, quam ad Maximiliani DUCIS aures, ac notitiam, ea res advolaret.

XCIII.

DUM autem haec, quae diximus, pro Menoris-Pragae salute caventur in campis a Victoribus, et intra moenia geruntur ab armatis; aliunde, missu Veteris etiam, ac tertiae quoque, seu Novae-Pragae, (304) caduceator tubicen, ad Maximilianum DUCEM, (nondum urbium ullam ingressum, sed adhuc sub tentorio foris agentem,) venit: isque, communibus ordinum, duarumque civitatium, postulatîs ac verbîs, deditionem vix-dubitabilem prae se ferens, ac spondens: Si triduum dilationis, ac deliberandi spatium, concederetur.

Sensit, DUCUM aevi sui facile sagacissimus, Quid, non tam dicerent per internuntium suum, Pragenses: quam, quid quaererent. simul autem et animadvertebat, suae


page 368, image: s370


image: s370a


[Gap desc: portrait of Duke Maximilianus of Bavaria]
quodammodo tentari calliditatis acumen, ecquid perspiceret, Eos, ad fortunae flatum, versatilia volvere condereque decreta, pacis, aut motûs armorum: pro Friderico, si, dispersus interim e proelio miles Palatinianus, sub signa se recomponeret: pro Maximiliano verô, Caesareque, si fortunas eversas erigere nemo curaturus esset. Ita deditionem fore, non mentium, sed temporum. Quibus, differre, licitum futurum sit; eosdem et contumaciam ausuros: posseque, qui deditionem sperare cogatur, ad eandem demum et desperandam cogi. Quae cuncta strictim animô, cleerrimeque, reputans, animosus Maximilianus; simul autem et, armatum imperium quantarum sit virium, ostensurus; statim, ab extrema tubicinis perorantis voce, clare sonorîs verbîs; Trium, (infit,) dierum paciscuntur inducias? Ego vero, nec trium illis horarum do. Vade! renuntia! Nunc, ab hoc diei puncto, se suaque dedant ei, cuius illa sunt; regi suo, Caesarique, nostras per manus: utpote, Caesarearum vicarias.

Haec dixit, universô suorum, ac Bucquoianorum, circumstante tunc, una cum ducibus, exercitu. Cumque dictô, DUX


page 369, image: s371

cas, quas cum Bucquoio iamiam in portarum excubias, et Parvae Pragae praesidia, descripserat, cohortes ac turmas; explicatîs signîs in urbem palam immittit. Ipse, non multo post, secuturum se, demonstrat. Qui vero, ceteris duabus in urbibus, caduceatorem, et mandata Ducis, opperiebantur; eô cum his denique reversô, perculsi festinationis praeceptô: rotam consiliorum suorum ad ea, quae praesentis necessitatis, et non, quae suae lubidinis essent, circumagebant.

XCIV.

At Maximilianus, inter haec, (incredibile memoratu!) tertium licet iam diem, totidemque noctes, insomnis et irrequietus; ne tum saltem interiungere denique paullulum, aut meridiari, sustinuit: sed, degustatô cursim, ad ritum suum, prandiolô; post diei medium, conscendit equum: et, armatorum magnâ se praeeunte, sequenteque, peditum equitumque multitudine, Neyssaeam per portam ingressus Parvi-lateris oppidum, Ratschini clivum petit: non, uti Celticus scriptor prodidit, (305) triumphans, Scipionum veterum, aut Mariorum, institutô; sed suâmet ipse (nesciens etiam, incogitansque,) Virtute, Spectaculum caelo factus, et urbi:


page 370, image: s372

ruentibus, ad cum intuendum, e planis editîsque locis, omnis aetatis, et utriusque sexûs, mortalibus. Apparebat autem, eum Regiam ilico petiturium; et arcis partem eam non penitus neglecturum, e cuius excelso cenaculo, paullo supra biennium antehac, tres, Regi suo legitimo fidi, Proceres, aliô nobis locô memorati, chlamyde quisque suâ cooperti, gladiôque cincti, profundissimum in vallum deiecti ruerant (306): ac bello, laboribusque Maximiliani tantis, causam campumque, nolentes et insontes obtulerant; ad vindictam iustissimam de praecipitatoribus expetendam. At, alia volvens omnia DUX inclitus, cum animo suo; quantum in armis, et ordinando statu Bohemorum, erat, tantum et tunc, et semper alias, in DEO; ne beneficiis eius, ullô memoriae gratae neglectu, deesset: illud asceticum ita secum reputans: QUEMADMODUM nullum totius fuit expeditionis huius momentum, quo non expertus sis auxiliatricem divinae maiestatis praesentiam: ita nullum, fas est, articulum esse temporis, quo per oblivionem recedas a reddenda gratiâ. Quoties, (ut lactea Claravallensis Bernardi lingua disserit,)


page 371, image: s373

tentatio superatur, aut sub iugum hostis intestinus mittitur, aut imminens periculum declinatur, aut laqueus insidiantis deprehenditur, (sicut nobis, ab Ulma Pragam usque, nusquam tendi desiit,) aut multum diuque concupîta virtus indeflexae magnanimitatis, aliquando tandem obtinetur: toties personare gratiarum actio, voxque laudis, debet; et, ad singula quaeque DEI dona, celebrari DEUS. (307)

His, harumque simillimis, immersus cogitationibus Maximilianus, ut Religioni prius operam, quam audiendo dicundoque iuri, daret; ubi ventum est ad eam Ratschini partem, quam incolebant, Divi Francisci Seraphici selecta posteritas, CAPUCCINI: descendit equô. mox, simpliciter, at pro re temporeque decenter, exorantam eorum aediculam intravit: ibique deiectus in genua, DEO ter optimo maximo, (cui totum, quod eousque prospere gestum esset, in acceptis ferendum esse semper, et apud omnes, praedicabat,) gratulatus palam est: in eo, tum suis tunc, qui cuircumstabant, incitamentum factus, ut idem facerent in vestigio; tum nobis, qui superstites ei, (iam dudum nobis erepto,) remanemus, exemplum esse pergens,


page 372, image: s374

inexpletae praedicationis donorum DEI. QUID enim et nos bonorum possidemus, cuius ille non sit princeps auctor; a quo descendit omne bonum; et exterminatur omne malum? Gratias ergo, gratiae-fonti refundamus; iugiter-mananti, iuges, et inexhaustas.

XCV.

Perfunctus porro pietatis hôc, uti retulimus, officiô, DUX Maximilianus, et ex aede pauperum ascetarum transiturus in arcem regiam; obvium primum omnium habuit, quantum adhuc Pragae supererat, Ecclesiae Sanctae Metropolitanae Divi Viti, Collegium proto-Canonicum: vestium et apparatûs eô, quem et qualem eis ea tempora permittebant, cultu; non, uti certîs Sacrorum in sollemnibus, Infulâ decôris, et annulô pontificiô fulgentibus, mos erat: unde subinde, quot Canonicos, totidem te videre crederes Episcopos.

Instituerat antiquitus Collegium illud, ac Sacerdotium Cathedraticum, idem ille, qui magnificentissimam VITI martyris aedificârat basilicam; in Arce regum ducumque Bohemiae minore, seu Ratschinianâ. Canonicorum, inquam, Coetum illum introduxerat Arci, sub nongentesimum et tricesimum


page 373, image: s375

septimum reparatae Salutis annum, (et adea, bienniô fere prius, quam, in odium religionis, impiae matris impulsu, ferrô vero Boleslai fratris, ac satellitum illius, e medio tolleretur,) DUX innocentissimus, WENCESLAUS. Is idem et Sacerdotum illi Conventui, Praepositi nomine, dignitateque, praeficiendum dederat Virtutis, ac pietatis, singularis virum, (308) Gerardum, (quibusdam et RADUM dictum,) natione Boium, patriâ Ratisponensem; et interim linguae, qualis Bobemorum est, Slavicae, perquam gnarum: qui suos exemplô simul, et verbîs, institueret, ad officium divinum, die nocteque, more Canonicô peragendum. (309) Ad eam autem Gerardi morum sanctimoniam, et imitationem, composita flaminii sacri posteritas omnis; per annos facile septingentos, ad praefentem usque, quam degimus aetatem, duravit, fidissima Numini, concordissima Religioni sanae, carissima Regibus, Ducibusque suis, legitmimis; et Romanae Sedis in omnibus observantissima: plurimîs licet, ob constantiam illam, aerumnîs conflictata. Praetereo nunc (ut ad alia festinans) saeva Picardinorum, et tetra Wiclefistarum,


page 374, image: s376

analecta; Calixtinos, hydramque ceteram, diversorum nominum, Hussitas, Taboritas, Rockizanaeos. turbida quoque tempora Wenceslai (quem appellant,) Ignavi; titubantia, Gyrzikonis (310) Podiebrasku; fluctuantia, Matthiae Corvini, Wladislaique Casimiridae, (311) regni Bohemici competitorum: novantia denique sectariorum Angustanae Confessionis, et, Omnia, (praeterquam se ipsasam,) Reformantis Genevae tralatitiae, turbamenta. Per quae cuncta Bohemiae-naufragantis aestuaria, Metropolitana Pragensis-Cleri curia, iam olim vetustîs a faeculis domicilia tenens, Arci Regiae conserta; tamquam adamantina medios inter fluctus Petra, perstiterat inconcussa. Novissimîs tamen hîs Aetatis nostrae rebellionum turbinibus, incursata (siquando superius unquam,) immanissime; Fidei nihilominus, ac Fidelitatis immobilitate, paene seipsâ stetit invictior, et insuperabilior.

Primum enim omnium; Ad exortum belli, quod praeclari triginta - directores illi, Matthiae Caesari, Ferdinandoque regi suo, movere coeperant, annô Saeculi praesentis duodevicesimô; Pragensem Archiepiscopum, ac Regni Primatem, et Principem, Ioannem


page 375, image: s377

III. cognomentô, Lohelium, quod is, sub exordia motuum illorum, ac praecipitationis trium Procerum, Viennam se subduxisset: omni regnô deinceps excidisse, proscriptumque perpetuo, rebelles declarârunt: nisi redux, eternum carcerem, ac mortem in eo, praeoptaret exulanti vitae. Tulit hoc, et abstulit secum, impeditae deiectaeque structurae delubri- Clostergrabiensis, (suô locô memorati,) pretium, inculpatus per omnia senex, Archiepiscopus; ad usque laetiora reducta tempora relegatum se sustinens, eo tolerabilius: quod Viennae, procul oculîs et odiîs insectantis se coniuratae-Pragae, degeret.

Canonicorum autem Metropolitanorum residuum, in clivo Ratschini, corpus; absente capite, diminutîsque membrîs, maestum exhinc Pragae sedebat: Capitulique sub nomine, quod per contumeliam (ut putabant) haeretici, iam olim, presbyterium Arcense (312) nominabant; ex eodem illo tempore, varie premi vexarique coeptum erat: Optimum, a deterrimis.

Inprimis autom exagitabantur, eorum, post Antistitem summum absentem, Primores, quos vulgo Praelatos illic appellant: qui,


page 376, image: s378

tot inter aspera, praesentes plerumque se fideli gregi reservârant, ac praestiterant. Inter quos, basilicae, collegioque Canonico Praepositus, Simon Brosius; ex Hornsteiniorum nobili familia progenitus. Decanus eorundem, Gaspar Arsenius, stirpis Radbusaeae; perinde nobilis, atque clarae. post hos, Archidiaconus, atque Scholasticus; cum inferioris censûs Sacerdotiô, templique ceterô ministeriô. Neminem tamen, istorum, in quibus nunc exponendis versamur, annorum acerbitas, aut crebrius exercuit, aut turbulentius; quam Arsenium, quem dixi, Decanum: Virum, cuius facies, ad praevidenda declinandaque mala motuum instantium, vigeret in antecessum: ac dorsum, pro Domo DEI, tamquam murus aereus, opponeretur.

Collegerat inquietus Turrianus Senior, anno proxime praeteritô, post audax illud trium procerum ex arce praecipitium, suae factionis ingentem, (ut alibi dictum est,) exercitum: eumque Septembrî mense moturus in Buequoium, ac Tampierium, a Collegio Canonicorum cathedralî postulârat equos, currus; et tormentorum bellicorum Vecturas: quas in castra perduellium,


page 377, image: s379

clientelae, pagique Canonicorum, expedirent. Negavit cum Collegis, id se permisurum, Decanus Arsenius. nec permisit: causam interserens, Pro commodis ac fortunis Ecclesiaeregalis, non, contra rem, et sanctiones Ecclesiasticas; Pro Regibus, suis, contra rebelles, non, pro rebellibus contra Reges et Caesares, sese iumenta sua locare suêsse. Quo responsô, Vero magis, quam temporibus accommodatô, nobilissimum illud Sacerdotium aegre, iam tum, bonorum suorum omnium iacturam effugit.

Secuta, non multo post, eiusdem illius anni mediô Decembri, Directorum-triginta concors, et assidua, decies mille sexagenarum Misnensium (313) mutus nomine (quod, opinor, fide Poenorum, solveretur tandem ad kalendas Graecorum,) flagitatio. Cum autem, et hoc, cum symmystis suis, abnuente Decanô, contractus hic chiragrâ laborarot, et ad dandum digiti ligati manerent, et immobiles; quantumvis iterum, iterumque, sollicitati: putabant hi praesignes populorum Bohemiae custodes, manifestam sibi paullatim apertum iri simplieis ovilis ianuam, ad gregem penitus deglubendum, et opulenta


page 378, image: s380

spolia detrahenda. Restabat; ut irruendi signum daretur. Id annô, mox subsecutô, datum est, eô rerum ac temporis articulô, quô dari, consstanter negatum est: hôc eventu. Legerant Bohemorum seditiosissimus quisque, sub Augustum exeuntem, (ut in loco memoravi,) regem Bohemiae, Fridericum, Rheni Palatinum: ac, praeter urbis arcisque tormenta currilia, reboare gratulationis ergô iusserant, universa templorum turriumque, per tres urbes Pragaeas, aera Campana: prae ceteris autem, et prius omnibus, ea, quae pendebant in arcis regiae metropolitanâ basilicâ, turritîsque fastigiîs. Sed reclamans Arsenius animosus; Numquam id nefas, (inquit,) aut nos homines admittamus; aut DEUS, ac caelites, aspiciant! ut, quae nos metalla fecimus e profanis sacra, populis ad altaria ciendis,nunc eadens ipsa transferaemus e sacris ad profana, rebellibus excitandis ad latitiam, omni tristitiâ detestabiltorem: ut laetentur, cum male fecerint; et exsultent in rebus pessimis: (314) quippe, semel eiuratô legitimô diademate, Regifugia celebrantes; (315) sed, alienô substitutô, Vulcanalia tandem experturi (316): de


page 379, image: s381

quorum infelici rhamno, proditurus ignis, devoret cedros Libani. (317) Sileant aera, nolaeque nostrae; potius, quam sempiternum turrium nostrarum opprobrium exinde Catholicae loquatur posteritas! In hunc Decanus sensum dehortatus suos a compulsatione; collegas habuit omnes, sibi consentientes: ac templi ministros, obtemperantes. Sonuerunt Pragaeae tres urbes. Arx, muta permansit. Arsenius, extrema minitantem coniurationem, aegre, nec, nisi suî subductione primum, ad dies complures; postea vero, reconditîs admodum, ac diuturnîs latebrîs, effugit. Non effugerunt autem calamitatem, in odium herile, domus Arseniana; penetralium scrinia; domesticaque supellex, universa foede direpta: virique nomen ipsum, palam, et contumeliose, proscissum. Nec evitârunt item Turrianaeam, et sociorum praedonis illius, rabiem, Arsenii collegae; praesentes, absentesque: non, eorum vetus habitatio, domicilia, templum, facultates, ac reditus. Aeris unius campani repressa, Directoribus invitîs, vox; omnibus paullatim fundîs, praediîs, campîs, et argentô, Cathedrae candidatos, et primores, exspoliavit.


page 380, image: s382

Octobris anni decimi-noni dies quintus decimus inciderat; incertum, quamobrem ceterîs folitô turbidior. Ad Decanism Arsenium, (ex illo primo mensis Augusti diffugiô nuperrime reversum ad Arcem, et aedes suas,) venit Aedilis castellanus; cum alio quopiam curiae ministrô. Directorum-triginta mandatô, poscunt, ex adytis templi principis depromi sibi, Divi Wenceslai, martyris ac Ducis, gladium: additô, Sese, posteaquam hunc inspexerint, inviolatum esse remissuros. Sperârant antem utique, Decanum, aut ceteros, id, quod peteretur, negaturos: et tunc, causam initiumque Sibi praebitum iri, severius quiddam in eos omnes decernendi. Sed, contra, quam exspectâssent, gladium Arsenius, Praepositô non repugnante, (conditione, quam ipsimet tulerant, restitutionis adnexâ,) miserat: illique, quod hac tenus calumniarentur, non repererant. Nihilosecius tamen, exagitationis-illorum destinatae voluntati constanter instituri; dimidiô nondum horae translapsô, mittunt Kuttnaurum quendam, qui, Directorum eorundem imperiô, (nimirum, eo temkporum ac rerum ventum erat, ut Cardui terebinthis,


page 381, image: s383

et profani Sacris, iurae dare, ius fasque crederent,) decanum Arsenium, ac Praepositum Brosium, in templum summum confere se, simulque templi claves apportare, iuberet: Utque submissi protinus a Directoribus Inspectores, a templi praesidibus evocatis, rerum, ac supellectiliuô basilicae, conscriptum Indicem exigerent: argentô clusa Divorum crania, siqua superessent, ad Ephoros deferenda, poscerent: quae vero custodiae caussâ Monachis Emmeramaeis Ratisponae commissa forent (uti sane tamen non fuerant, sed commissa, simulabantur,) ea, quintumdecimum ante diem reportata, templo sisterentur. Novô praeterea decretô, per eundem satellitem, eodem adhuc die, Canonicis allatô, mandatum a triginta tyrannis illis, plusquam Lysandraeîs; (318) ut intra triduum proximum ex Arce migrarent: aliam sibi foris sedem quaeritarent: templô clavibusque templi, cederent: pedem intra basilicam posthac inferre, perpetuîs annîs caverent: ibidemque priscis operari sacris, capitis piaculum fore, nôssent. Quae cuncta, subigente temporum iniquitate, sicut imperata, sic ad Turnmi sociorumque nutum, effecta sunt: ne,


page 382, image: s384

reluctando, primates illi Sacrorum, furorem impiorum ad publicum Religionis totius excidium inflammarent. Latentes in praesens sub favilla pietatis igniculi, spem nutriebant reparandae quandoque radiosioris Lucernae. Tunc igitur e Decani manibus, in manus emissariorum, translatae loci Sacrosancti claves: conclusae, signataeque, templi fores omnes: ad singuias singulae militares appositae custodiae: nec patefactus cuiquam deinceps aditus, ab Octobris die sextodecimo, quoad dies illucesceret, (qui felicius in nubilo, se cohibuisset, et Acta sua,) Novembris Quartus; Friderici Coronationi claustra pervia diducens, ac laxans. per quae tamen, eodem cardine temporis, in annum folidum, et dies quinque, Catholici ritûs spes exivit; et, evocati Genevâ Calvini manes intrârunt: cum Abrahamus Sculterus, et asseclarum illius impia natio, templum illud subierunt. Octobris praeterea duodevicesimô, Sacerdotium Metropolitanum omne, sicut imperatum ab expulsoribus erat, Arce regiâ, domiciliîsque suîs, Arci consertîs, decedens; in Ratschini partem, castello regio subiectam, maerens abierat. In aedes illic, Canonicis antiquitus


page 383, image: s385

communes, una sese retulerant. cum eorum interim aedes, Sectarum qua flaminium, qua seminarium, occuparent. In Divi Viti, Sacra divina, quae sparsim alibi fiebant, eâ tempestate iacuerunt. in tribus urbibus, pro psalmis, lamenta personabant plebis orthodoxae. supra caput urbium, in Aede maxima, ter quotseptimanis, terni de turre pulsus aeris Campani, populum, ad Calvini doctrinam auscultandam, advocantes: psalmi Lobwasseriani, cantilenae, criminationes Pontificiae - disciplinae, gliscebant. cum, inter haec, Collegii Canonicorum omnes fortunae pessum irent: agri, fundi, pagi, vel oppidula, venundarentur, pignori nonnumquam opponerentur, aut ab alienissimis occuparentur: domini contra legitimi, magnâ rerum inopiâ conflictarentur: et, ad summam! nemini minus canon suus, quam Canonicis, obtingeret.

Sed inter haec, quamvis in omnem universim Aedis-Maximae clerum, Turriani, caeverorumque, ferocia bacchari pergeret: in tria tamen illius capita furiosius incumbens, prius nihilominus in suîmet exitium, quam illorum in exscidium, sese consumpsit. Horum, a Canonico corpore, Primatum, unus erat,


page 384, image: s386

Simon, templi, collegique sacri, sicut supra monui, Praepositus: quem terroribus suîs assiduîs eo redegerant, ut domô, quam insederat, Communi relictâ, totoque Ratschini clivô desertô, clam alio recederet: postremoque Furstenbergicas in aedes, ignoratus plerisque, solisque priscis amicis suis agnitus, sese reciperet; latendi, periculique declinandi, caussâ, Pragam sibi vertens in insulam, et exilium. Alterum, e Clero cathedrali, sibi sumkpserant insectandum rebelles, Ioannem Tiburtiism, cognomentô genteque Kottvvam: Canonicum quidem Aedis supremae, sed interim gratuito, solandis et erigendis ad spem Catholicis, Ecclesiasten agere solitum ad Divi Iacobi; Conventualium, quos vocant, Ordinis Divi Francisci Seraphici. Locum autem, ac coetuô illum, oderant rebelles; quod (ut locô suô diximus,) anni decimi noni clade Mansfeldicâ, victoriâque Bucquoianâ, sollemniter exsultârant. Suggestum vero contionalem detestabantur: quoniam Triburtius, quem dixi, proximâ Divi Iacobi Maioris festâ luce, super ambitu dextri sinistrique lateris, in Regno Christi, discipulos improbans; flexum interim sermonis torsisse


page 385, image: s387

videretur in eos, opinor, qui, Suô non contenti, Foris Imperia prensarent, et arriperent: Nescientes ipsi, quid peterent, aut acceptarent. Contione solutâ; dilatus locus, suggestus, coetus, incolarum est, in aliud opportunius poenae tempus: arreptus autem Tiburtius; et, vir rebus omnibus ornatissimus, aliquantôque post, virtutum meritô, Litomericzensis futurus Ecclesiae Praepositus, et Gitczinensis cathedrae designatus Antistes, in custodiam Curiae Pragaeae veteris publicam abductus. ubi per menses, Augustum, Septembrem, Octobrem, desedit: ad adventum usque rumorum, de Bavaro DUCE, Pragae moenibus imminente. Servilis armorum, ac Ducis huius, apud rebelles ac reos timor, dimisso Tiburtio libertatis fuit restitutio. Tertius denique, quem insignius Calvinianorum furor exercuit, is fuit, quem saepius in superioribus produxi, Gaspar Arsenius Radbusa, Decanus; vir (ut Pessîna Czechorodius ait, in tertio Phosphori sui Radiô,) prudentiâ, rerumque, siquis alius tunc, usu praestans; qui pro re Catholicâ multa sustinuit. (ipsa refero genuina Scriptoris urba.) Ne vero postea quoque pauciora


page 386, image: s388

manerent eum, sustinenda; Friderci Palatini fecerant angustiae pecuniariae.

Propinquabant, contra, quam exspectârant coniurati, Ferdinandi II. Caesaris copiae vindices; Fridericum pulsurae. Quo totô postremô tempore, facies, ac vultus, Caesaris causae faventium, aut adversantium, erant (ut quiddam dicam insolitum, sed argumento congruum,) veluti linguae gnomonum in horologiis: Catholicorum, adlaeta belli, laetus; ad tristia, subductior. Acatholicorum autem, e diverso prorsus, et oppositô, propemodum in horas alius, et alius, e vento rumorum. Uti quaeque Caesarianorum, ac sacri-foederis copiarum, secundae res, aut adversae, nuntiarentur e castris, in urbes Pragensium: exinde vultus fingebantur, aut diffingebantur; hilares, aut truces; lucidi, luridive; solares, aut ecliptici: tristes saepius, heterodoxis; nostris, sereniores. Si narrata Bucquoianorum cum Bavaritis convunctio: si Strakonizii, si Grienbergae, si Montis- Gigantum, occupatio: si Piseccae per Caesarianos exscidium; si Rackonizii moenium verberatio, Strassoniziique fixa stativa, vel copiarum ad Pragam festinatio, referrentur.


page 387, image: s389

Omnes in haec si conticuissent; Vultus tamen perduellium loquebatur, male rem gestam: silentium autem explicatae frontis Catholicorum, narrabat, bene bellari. Dispar hinc, utriusque partis, pugnandi, vel voluntas, vel fuga: Primique teericorum, ab ipso quoque Friderico, notati sunt milites, quos VULTVOSOS vulgo nominabant; ob nulla, iam dudum, stipendia sibi soluta. Voces audiebantur, ac fremitus, transfugia minitantim, aut omnino baltei-discinctum; nisi solutio repraesentaretur. Poscebatur argentum Fridericus. Hnic autem, unus hic Regius Annus, argenti tantum effuderat, quantum anni reparare vix decem possent. Donârat, quantum supplere, nisi reciprocae donationes, aut rapinae, non valerent. Angebatur igitur, facilis miserere, Princeps; difficilis, ad inveniendum, unde miseraretur. Monstrabantur anxio, digitîs sacrilegorum, (e schola Calvini,) Verrium Siciliensium, ac Dionysiorum Syracusanorum, artes; et imitatores, ad rapiendum, ungues. Laudabatur, ut praedae paratum, in propinquo, Canonicorum gazophylcaicum, seu cistîs reconditum, seu terrâ defossum. inaurata Divorum,


page 388, image: s390

aurôque solida, donaria: copiosum argentum, factum infectumque: gemmae, margaritae, calices, pollubra, candelabr. mentitum esse Decanum Arsenium, qui, Raetisponam translatum esse basilicae summae thesaurum, prae se tulerit; cum is intra Pragam etiamnum revera lateat: unde stipendium conflari mensium plurimorum possit; ut, ignave quiescens pecunia, per castra, manusque militum, discurrere disceret. Pecuniae filiam, esse Victoriam.

Conclamant in haec, Enimvero, non ferendam ulterius Decani fallaciam; Regem, regnum, castra, circumscribentis: sed in publicum Minoris-Pragae carcerem esse raptandam. Alius autem aliunde; Non satis hoc fore versute viro supplicii; ni tormentîs etiam in eum, et eqvuleîs, ac laceratione membrorum, exempla fierent. (319) Placet his haec utraque senrentia, crudelitatis instigatrix. Utrumque, fidus collegis Sacrisque suis, Arsenius, experturus ab inimicis erat. Praesto sunt, qui rapiant in catenas illum, satellites. parata, cruciatuum instrumenta Phalaridaea. Vox hostium una, per universos: Aut verum exprimensiss; aut thesaurum. At, horum clam certior factus, et momentô temporis


page 389, image: s391

exoticas indutus vestes, Arsenius; evolârat aedibus suîs; non plus horae dimidiae spatiô, prius in aedem, ac tecta, Patrum Cappuccinorum subductus. Unde tamen, haud multo post, submovit se: ne forte, nec ipse tuto lateret; et hospitio suo malum acciret, (utpote, mox a vestigantibus, in triduum usque quaesitus) siquô tandem casu deprehenderetur. In suburbana se proinde loca transtulit. Albo quippe Monti vicinum, Ordinis Benedictini coenobium, suggressus: sub Divae Margaritae Virginis - Martyris, (qui loco Titulus,) scutô patrocinioque delituit; aspidis, ac basilisci, sicut illa, victor, et tutus: donec, unicô solô consciô comiteque pedisequô (qui, nobîs hanc Medullam condentibus, ante quadriennium adhuc Pragae superstes serebatur) Pragam ipse quoque, diffictus in civem Budinensens, intravit; quartô, priusquam eandem urbem Maximilianus DUX victor ingrederetur, die. (320)

Potuit, Canonicorum hic hyperaspistes, (321) in DEO, Christianâ gloriari modestiâ; Transîsse se, per Ignem aestuantium sollicitudinum, et per aquam vallis-lacrimarum: ac denique tamen in refrigerium esse


page 390, image: s392

reductum; utpote, convictui redditum, et latibulo, dulcissimi Collegae sui, Simonis Praepositi. cuius et consiliô Decanus, et invitatione, redierat ad umbraculum Furstenbergiorum- aulae: donec illucesceret dies Lunae, Novembris nonus. Cuius diei diluculô, spe Ducis Victoris, urbem ingressuri, conceptâ; composuerant se, quotquot pii convenerant, occurlui Victoris, et gratulationi.

Pomeridianô deinde tempore, sicut dicere coeperam, progrediuntur, e Pragae latebris, in Hradczanum (nobis Rathschinum) Simon Brosius, Basilicae Metropolitanae Praepositus; et Gaspar Arsenius, Decanus: iidem hi, quos saepe iam praedicavi. Qui primi totius Sacerdotii Pragensis, Victorsam Maximiliano, (velut superius narrare sum orsus,) in propatulo gratulati; sese, collegas suos, eorumque fortunas omnes, et Sacrorum in Arce regia sedem ereptam, submissione flebilî com~endabant: ac repetundarum hostes suos postulabant. idque faciebant, nullâ (quod potuerant tamen) meritorum suorum inspersâ mentione; sed multâ religiossimi DUCIS, in sua cuique reddenda prompti, fiduciâ. Quanto sermo brevior,


page 391, image: s393

fugâ metuque molestiae, DUCI creandae; tanto gratior, ad mille- negotiorum campum festinanti, fuit. Igitur, singislarî benevolentiae significatione (quod signate Pessîna refert) exceptis, spem DUX fecit restitutionis indubitabilem; promissô, Principis gravitatem decente: spei vero, promisique fidem, in pignus utrique supplicum, illâ porrectâ dextrâ; quâ gladium in acie rotârat. Manis forti, linguae pondus firmavit.

XCVI.

At, his longe disparî, verbo rum ac vultûs, habitudine Maximilianus oecurrit, ab eodem ipso temporis, et loci vestigiô, Sex aliis, iisque Primatibus, sed Sacrorum- exsortibus: quorum dux, metathes litterularum cancellatâ, (pro generis, ac stirpis, reverentiâ,) tutius mihi, quam apertâ vocabulorum nuditate, nominabitur; Ligumelus Pelopius, agnomentô Gerontius. Hic, ut in Annum decimum octavum obiter est animadversum, in illô trium Procerum Caesarianorum truculento praecipitio, cum aliô quopiam, regni satrapâ, vices regias obeunte, seductus in partes a Turrianaeis, et servatus; existimavit imprudens (quid enim in eum dicere possum lenius?) blanditiis


page 392, image: s394

primum uxoris Hussiticae, deinde nonnihilô speciosius, id se servatoribus suis in vicem debere gratiae; si se reciproce transversum agendum a Sacris maiorum, ad placita Nevatorum, praeberet. Quod igitur omnes eousque Pelopidae semper horruerant; ex orthodoxo, quin et Priore (quem vocabant) Sanctae-Mariae, factus erat Calixtinus, et Utraquaeus: Catholicum, inter haec, nihilosecius agere sibi, per omnia, visus. quod eorum tamen credebat nemo, qui, medullitus Catholici, sciebant; Vinum Falernum, et acctum transtiberinum, numquam maritari. Pelopius autem, post suum ad Hussitas transitum, non modo numero triginta- Directorum inseri se passus erat; sed, sub haec, Regiae quoque Pragaeae, quin et, Regni totius, Praefecturam supremam, susceperat: quam, si fidus Turriani rebus, et Palatini commodis, reperiri studeret; administrare sine Casaris iniuriâ, suâque perfidiâ, neutiquam valeret. Hic talis itaque, receptui nunc tandem canturus; ad Bavariae DUCEM, vela vertit. quem proin, a Capuccinis, et Proto-Canonicis, in Regiam pergentem, interpellare coepit occursu suô, quinque cum


page 393, image: s395

Sociis, eiusdem consilii popularibus. inter quos tamen, (eô quidem die temporeque,) non fuit, quem historiographus Saxoniae fuisse perhibet, aut subindicat, (322) supremus Regni Bohemiae tablini praeses, VVenceslaus Guillhelmus Raupovva: quippe, cum aliis quibusdam, eodem ipso die, posteaque, fugae Friderici comes, et assecla perofficiosus; uti superius exposui.

Pelopii porro, sociorumque, negotium erat; post demissam Victoris, adventitiamque, venerationem, libellus supplex, ei porrectus. In hoc, audaciâ propemodum inverecundâ (tamquam et hîc charta non deberet erubescere) postulabant: Salva sibi manerent, et incolumia, Regni Bohemici privilegia: Litterae- Maiestatis, in vigore: libertas exercitii, suorum cuique rituum, ac Sacrorum. Immunitas, tribus Pragis, a militaribus praesidiis publicitus: civibus vero privatim, a contuberniis, et alimentis, bellatorum. Praeter haec autem, inviolatae res; domicilis, fortunae, corporaque suorum, ab iniuriis, et violentiâ melitum. Praeteritorum demum, adversus Caesarem, memoria peraque, vindictaque, nulla; quam eorum, quae neodum in futurum


page 394, image: s396

accidissent. Ad summam! exigebantur a generosissimo DUCUM, quae nec ratio consultrix dictâsse, nec conditio temporum examinâsse, videretur; sed Impudentia scripsisse. Quibus idcirco Maximilianus (iam olim transfugio Pelopti succensen, per samam didito,) non mandatîs alii respondendi partibus, sed ipse suîsmet statim verbîs, sê pariter, et illîs, digna reposuit: dum eis, circumstantibus et suîs, et Bucquoianîs, in hunc fere modum occurrens; Si veniret, inquit, ipsa, caelô descendens, INNOCENTIA; quanam aliâ, maioreque, confidentiâ posceret pro se, quae vellet; quam, quae nunc ad lisbidinem suam, horum sibi flagitat mala, reaque, Conscientia? Nimirum, intra Pragae moenia Ierosolymam nobis, sub Isaia, renovant (323): quasi gens, quae Iustitiam fecerit; et Iudicium DEI sui non deseruerit; ita ius sibi, quod non habent, dici volunt: ac sua reddi, retinerique, quae rebellione iam olim amiserunt: neque sibi modo solis, sed Regno, quod everterunt, Bohemiae; cuius famosi, non Directores magis, quam direptores, tribunalibus praesedêre. Vos, vos, (ait, in eorum ora vultu versus, et oculîs,) Vos, Potestatem


page 395, image: s397

legitimam, crimine Maiestatis labefactâstis. cuius sceleris ne poenas daretis, dare populis iura coepistis; vosmetipsos gubernaculis intrudentes. Hôc si more vulgo deinceps vivetur in regnis; ut Subiecti nocentes, evitandis dominerum poenis, Dominos se ipsos constituant: ubi dominicum ulum vigebit obsequium? ubi Paulinum, ex ore manuque DEI, decretum? cuius novissimum, in perduelles, fulmen, offectu non carebit. Laesistis DEI ministrum, Regem? TIMETE! non enim sine causa gladium portat. Laesit aliquis DEUM pariter ipsum, perfidâ Religionis eiuratione? duplô timeat! Rex, DEI minister est, vindex in iram, ei, qui malum egit. (324) Quid est igitur? aut quo iure quaeritis, constabiliri vobis vestra; qui, perduellione cunctîs amissîs, Vestrum iam dicere potestis nihil: praeter Scelus, eet iniquitatem? Privilegia flagitatis; qui supplicia vix evadetis.

Dixit, pius iuxta, magnanimusque, DUX: et dicendo, Sex supplicibus illis, clare per genas et ora fluitantes, lacrimas expressit: (325) ante ceteros autem, (ut ex iis, quae post aliquanto narrabuntur, trahi coniectura poterit,) praefecto Regiae, Pelopio.


page 396, image: s398

cuius in animo tamen, et alias antehac, molles ad pietatem sensus, et scintillantes quidam igniculi, (post defectionem etiam. ad Calixtinos,) deprehendebantur; quasi resides ad paenitudinem impulsus. Haesisse verô diu, postea quoque, credi possunt; cum insignî Calvinianorum odio fugâque coniuncti. quod totum, quale sit, delibâsse strictim, haud fortasse fuerit extra commodum, et institutum.

XCVII.

Quo tempore, iumenta, currus, subvectiones, postulantibus in castra sua, contra Caesarianos, Directoribus, Canonici principis-templi renuerant, se concessuros, ob causas, quas locô suô retulimus: habitâ suae dignitatis, in ea repulsa despectae, ratione, plerorumque votîs ac vocibus, in concilio rebellium procerum, in eam itum erat sententiam; quae bona fortunasque, tam illius regii Sacerdotii, quam ipsiusmet augustae basilicae, decretô publico verteret in rapinam pessimorum. Optimatium; et in stipendii militaris improbissima subsidia. Quo minus autem id ilico fieret; intercessit, cum Tyna-Horessiô, dynastâ, paucîsque quibusdam aliis, civilioris indolis consesoribus,


page 397, image: s399

primô facile locô, studiôque, (quantumvis Director ipse quoque,) Pelopius Gerontius. Servavit oratione mitî vitam et victum eorum; quos asperâ Satyrâ violentus Turnius exitio dabat. (326)

In anni, proxime praecedentis, Iconoclasmo, (quem, superiore volumine retuli, suriîs Abrahami Sculteti, Calviniani pulpiti rabulae, suasum, et extortum esse,) cum in Crucem acti Servatoris nostri generum-omnium effigies, signa, sigillaque, statuaeque, confringerentur, et focorum pyrae fierent: exscidio proxima iamiam nutabat et illa, longe pulcherrima Crucifixi statua, quam sumptu regiô formandam Norimbergae Rudolphus II. locârat: ac supra mausoleum basilicum defigendam curârat. Sensit autem, huic interitum imminere, casu tunc interveniens, Pelopius. qui, priusquam manus illi truculentiores, ac faces, afferrentur; arte, placidoque molimine, revulsum inde simulacrum, suas transportandum in aedes, inviolatum, dedit: Servatoris sui (quantum in ipso fuit, ac mente viri,) Servator ipse, quoad posset, futurus. (327)

Idem ipse, turbidîs illîs Iconomachorum


page 398, image: s400

diebus, quibus Solstitium-hibernum astra miscebat, sicut impii nebulones illi regnum, et aras; non refugerat Pelopius, cum Rudolpho Tereza, Barone Lippaô, nonnullîsque ceterorum, quamvis omnes essent Utraquaei, consiliô subinde, solatiôque familiarî, Canonicos orthodoxos, a Calvinisequis exagitatos, erigere: scelestam sacrilegorum impietatem, in aras et sacra, devovere; totumque Pragae Calvini-regnum in Insulas, et Aegypti solitudines, rescribere. (328) Quibus in eos Dirîs odiîsque die quodam differtus, et spumans, Pelopius, (is dies, anni decimi noni, Decembris vicesimus erat,) in consessu plurium, destinatam insequenti luci convulsionem altarium, imaginum, et reliquiarum sacrarum, prae ceteris intente fervideque dissuadere coepit ipsimet Friderico; cui, tanti Sacrilegii patrandi caussâ, Scultetus impius supplicare non desinebat. Friderico Pelopius verbîs, quibus acriora nec Orthodoxus quispiam usurpâsset, in mentem redigebat eventa, suppliciaque superiorum temporum; quibus audaciam profanandi similem, in Aede praesertim Metropolitanâ, luissent, divinitus utique castigati, vastatores Ecclesiarum. In quemvis


page 399, image: s401

alium recidere posse, quod in quosdam recidisset, ultionts exemplum. Deponeret igitur Iconoclasmi cogitationes: animi decreta rescinderet: perniciosa Sculiett postulata compesceret. Non esse, talia tunc agendi, vel tempus, vel locum: nec item, causam, aut emolumentum ullum.

Visus erat absterruisse vacillantem. non absterruit. Praepotuerunt, in animo viri validior, Angla coniux, Sculteto patrocinans: in auribus fratris, Ludovicus germanus, Calvinô plenus; et, impietate plenior, Ernfridus quidam, gente familiâque, Berbersdorffius, aulae sectariae domesticus-basiliscus. cui virus haereseos insitum, et innatum; intima, cum Palatino, rerum mentisque communicatio; munus autem in Regia, Comitatus castellanus, proregio muneri proximus: Calvimanis denique vel ideo pretiosus; quod hic ipse Berbersdorffius unus fuerat eorum, qui se gloriarentur, e regiae fenestris in praeceps egisse, Philippum Fabricium, arcanorum custordem, ac deiectionis Trium-procerum illorum collegam. Hôc hoine detestabilî, cum ceteris Sculteti causam apud Fridericum non modo laudante, sed et suîsmet


page 400, image: s402

statim manibus, ac ministeriîs, promovente; decernitur denuo, (protinusque, posterum in meridiem,) imaginum, statuarum, et ararum, confractio. fiuntque die, divo Thomae sacratô, Pragae, quae Thomas, apud barbaros Indos erectione lapideae Crucis Meliapore, quindecim iam dudum ante saecula, praedamnârat. (329) Fiunt, in summâ, quae nos facta, sub anni praecedentis exitum memorabamus: et in annis, aliquanto superioribus, gesta Berlini, mandante Sigismundô Brandenburgicô, cum Electrice deplorabamus. Metropolitana basilica, stabulum Augîae, fiebat.

Venit, die coeptae vastationis alterô, (qui Decembris vicesimus secundus, et postrema Dominicarum Adventûs erat,) in templum Regium Pelopius. et in templo, temporis illoipso tunc punctô, Scultetus erat; labori demolientium aras operarum hortator instans, et encomiastes. Is, visô iam eminus Pelopiô, libertatem veritus oris cius; actutum se subduxit. At Pelopius, conspectâ tantâ passim sacrarum rerum omnium strage, stupefactus pariter, et indignatione maximâ repletus; in absentem eadem, quae


page 401, image: s403

profusurus in praesentem fuerat, orditur spuere maledicta. Quae facies haec, (inquit,) tigridis, et non pastoris, animarum? harae sunt ista, lanienaeque, spectacula: non ovilis, et custodum eius, ô, Reformatores! Et vos, filii Belialis, non Ecclesiae; non, Christo fidelis grex, sed Antichristi satellites, et emissarii; Ioannis Sternbergii, toparchae, tumulum, (monstrârat enim hunc ei pedisequus, deturpatum,) quem vestri pedes nec tangere quidem digni sunt, foedare sustinuistis; icone Christi, cruci-suffixi, decussâ de marmoris Porphyretici sepulchralî tegumentô? qui nescitis, utrum, et ubi locorum, aliquando sortituri sepulchrum vosipsi sitis? in sublimine, pendentes? an, ad Inferos vivi mortuive, cum Abirone, Core, Datane, vel epulone purpuratô, descensuri? Non possunt haec esse tam atrocia, nisi praeludia tragoediae, paullo post in luctum exiturae. Dirae te perdant, Scultete nefarie! cum hoc instituto tuo tumultuoso, Superos impugnante! Male faciant tibi, malorum omnium opifices, spiritus, cum Institutionibus, Calvine, tuis! quarum oestrô furiati, transeunt homines, in Cacodaemonas; merguntur sacrorum excisores, in Tartari barathrum; vilipenditur, et exinanitur, in conculcatis Crucibus,


page 402, image: s404

pretium Sanguinis IESV Crucifixi. Num odiosae vices hae redduntur, Amori Servatoris? bellum, et furor, in monimenta redemptionis? Sic ibitur ad Astra? (330) rupitque sermonem; et abiit.

Non contentus autem his Pelopius, transiit et in Regiam: et, alloquiô statim impetratô Friderici, stomachi bullientis reliquias exonerare, liberrimi vir oris, in nullo pepercit: eadem, ac pleniora, disserens apud ipsum, quae modo sonorîs vocibus per omne templum in Iconoclastas eructârat. Fructus alloquii fuit, Friderici nonnulla suî, sed flexuosa, purgatio: tumultuum illorum, in importunitatem Sculteti, retorsio: fragmentorum, ac tabularum, eodem adhuc vespere, properata collectio; totiusque sacrae farraginis, in sacellum Adalbertinum amotae, conclusio: Palatini demum, apud Comitem Turrianum Seniorem, (utpote, Puritanum iam, ipsique concolorem,) in Pelopium querelae, post tergum, et in absentem; ceu tumidum, arrogantem, effrontem, ac sibi molestum: voces semineces, atque serae; quippe, regii respectûs pondere, paene iam apud plerosque Subutraquaeos, depretiari coeptô. Nempe, sesquimenstruus in


page 403, image: s405

solio Fridericus, iam tunc, non serviebat totus; multo vero minus, totus regnabat.

Pelopius interim, tanto post ad Bavariae DUCEM Maximilianum, cum suis, de Liberate religionis, aliisque, (sicut retulimus,) pactîs deditionis, veniens: putavit fortassis, eadem se libertate dicturum apud hunc, et victurum; qua nuper apud novellum regnatorem. Sed, qui mutum sibi finxit agnum, aut vix bidentem; LEONEM, (ut vidimus,) invenit, in hoc Duce, GALEATUM: cuius Vox, per cassidis rictum, paucîs, sed horrendum, rugiret.

XCVIII.

Ceterum, durius aliquanto, praecisiusque, sed meritîs et ipse suîs dignum, a Bavariae DUCE responsum, per eos dies abstulit, miles Fridericianus; qui, quantusque, praelio Montis-Albi supererat; et in Urbe-Veteri Pragae sese colligens e fugâ, consederat. Missionem hic, et incolumem sibi, rebusque suis, abitum ex Urbe, DUCIS ab indulgentia rogitabat. Utrumque cum ad decimum Novembris diem impetrâssent, et iamiam exituri crederentur; repente mutavêre sententiam: et, abituros se, negavêre; nisi persolutîs sibi, non quidem


page 404, image: s406

ab alio, sed ab iis, qui se conduxissent in arma, stipendiîs: id est, a regni Bohemorum Ordinibus, iisve, qui pro Directoribus, interregni tempore, sese gessissent. Decimum octavum iam fluere mensem, ex quo (dictu lacrimabile!) lacerîs plerique corporum indumentîs, magna vero pars, et membrîs, inanî ventre, succiduîs genibus et viribus, a quaestore-castrorum argenti nec siliquam (331) acceperint. (332) Darent sibi, qui conduxissent operam suam, Bohemi, quod suum esset: et recessuros se.

Facta sunt ista, dictaque sunt, in area patente, forove, Pragae-Veteris; locô, ceteroquin antiquitus iam, a Drahomîrae praesertim temporibus, caedium frequentî simul, et amicô. Non respondit his, decori servantissimus, Maximilianus: sed, partibus suîs impositîs ductori mille peditum Haimhusio, viro, manu linguâque prompto; dici Vultuosis (illis ipsis scilicet, quos superius attigeram, in Friderici caussâ nummariâ,) praecepit; Erubescerent, ob id invocare ius et tribunalia, cuius eis nulla conveniret Actio. timerent, illius operae flagitare pretium, cuius inire pactionem, neque conductor potuerit,


page 405, image: s407

neque locator: quippe, legitimam adversus maiestatem pugnantis. Nec interesse, Pridemne bellare nefarie coeperint, (uti suâmet praedicatione fecerint, ante menses octodecim:) an pronuper; uti nudiustertius adversus Caesarem adhuc in acie stetissent. Quod enim ab ipso statim initio fuerit infirmum, tractu temporis convalescere numquam potuisse; (333) nisi tandem ad facinoris, et ultionis, incrementum.

Haec, et similia talium, Haimhusiô dicente, non repressus male-contentorum illorum ardor, sed amplius incendi coepit: seditionis simulacrô quodam plerisque furiose legatum DUCIS cingentibus, et incluso minaciter instantibus; clamosissimô quôque vociferante, Vel numquam Pragîs se, vel stipendii compotes, excessuros. Id si nemo numeraret: ius ergo sibi copiaque fieret, impetum in eorum aedes, et arcas ac possessiones, faciendi; quorum auspiciîs, ac delectu fideque, militâssent. An latêre se, quibus Urbium-trium vicîs ac regionibus Turrianus, Bercka, Raupovva, Schvvambergius, habitâssent? Ab his se, non spolia, sed debita, repetitum ituros.

Sensit Haimhusius, (in corpore, firme


page 406, image: s408

collectô, firmioris vir animi,) minarum fore, contra minas, non iuris, certamen. Terrentes igitur, urgere graviore terrore coepit: ac, Si primo sceleri placet (inquit) addere scelus secundum, et impudentius: qui nomen Regis, Caesari, (quantum in vobis fuit,) semel eripuistis, alieno sacramentum dicendo; sane nunc audete, res etiam eius, ac fortunas, diripere. Quid enim hinc auferetis, inquieti turbatores, quod non Ferdinandi fuerit, et antea, iuris dictione supremâ Principis: et post haec, a triduô proximo, redierit ad eum, iure Victoriae? cuius vos gloriâ palam excidistis. Et alioqui, wediusfidius! si, suo Caesar ultro iuri cedens, depraedandam militi Pragam dare decrevisset: eccui daturum aequtus aestimaretis? illine, qui contra se tulit arma, potius, quam ei, qui pro se? Duos inter exercitus, utrum, capere laboris sui fructum exspoliatione, par futurum esse censeretis? Victorem? an victum? Vos Victi, (milites,) estis. Vae victis! nisi quiescetis. Vos Monte cessistis, et campô: cedite proin (et hoc ocius!) etiam Urbibus hîs. Sufficiat, beneficiô mei Principis, relicta sua cuique vita, suus spiritus, et sarcinula. migrate! Quod si recusatis adhuc: qui


page 407, image: s409

numerari vobis stipendia contenaitts; prius, (amabo!) legiones turmasque nostras, superstites: deinde, copiolas vestras, numerate. Duorum exercituum, utrum censebitis praevaliturum, ad alterum extrudendum?

Perterrefecit Haimhusius, constantiâ sermonis, ac minarum, attonitos: ut, solutô sensim circulô, Se, dicerent, Crastini diluculô futuros in arbitrio Bavariae DUCIS: et egressuros. Nec fefellerunt (334): egrediente mane, sine stipendio, sine spoliis, et peculiô, rerum omnium indigô, macilentô, confectôque curîs, agmine; rogitante, non sine lacrimis intimis, Quorsum nunc trent, et unde victitarent? turbâ, (summatim,) ter miser abilî: nisi, quod utique, sectarum omnium e colluvie mixtum, velut armentum erant: et pecus, in novam quandam victimam aliam, ad Mansfeldium Pilsnam, aut ad Francum Taborem, primô quoque tempore transiturum.

XCIX.

Gesta sunt haec, ad diem Novembris decimum, et undecimum. Ex quo fere tempore, cetera pleraque difficultate minore procedere visa sunt; ad statum rerum, in urbe regia, regnoque, debitum in


page 408, image: s410

ordinem redigendum. Militaris hostium amota turba, civili, Sacrorumque, tranquillitati reducendae, planiorem straverat viam. Vix igitur e conspectu Pragae digressîs purgamentîs iîs, (335) deditioni paratissimae tres illius Urbes, ad Regiam evocatae; renovare, trienniô iam ante dictum Ferdinando, sacramentum iussae sunt: arma ponere, tradereque (336): nuntium dein remittere, quibusvis, adversus Ferdinandum ictis, foederibus; non alium denique, praeterquam Caesarem, agnoscere, vel in posterum agnituros, Bohemiae Regem, vocibus, atque scriptô, publice signatô, profiteri. Nihil horum detrectârunt: ac, ne quidem ullius Pelopiani nudiustertiani postulati, Super Immunitatibus, et Amnestiâ, mentione subillatâ, vel interspersâ; bonâ fide iurârunt: suggerente praesertim per internuntium illis Maximilianô, Conditionibus, apud armîs-validiores, nullum esse locum; qui fuisset utique futurus, rebus nondum ad certamina deductîs, aut manu consertâ diiudicari coactîs. In summâ! Caesaris deinceps, non Caesaris-vices-obeuntium, in arbitrio situm fore; Quid, aut indulturus esset, aut abnuturus.


page 409, image: s411

Quod porro responsum a DUCE Bavariae tres Pragae tunc abstulerunt; eidem non fere dispar, duodecimô Novembris, et insequente biduô, per partes nucn, alias autem et universi simul, asportârunt Ordines regni; Barones, et equitum auratorum Nobilitas: maximâ suî parte, non accitu DUCIS, sed ultro se conglobans, et ad reverens manuum eius osculum, (337) et ad imperium accipiendum, ac mandata faciunda. Quorum omnium verbîs, et mente, viceque, tunc quoque, duodecimô mensis eius die, Pelopius loqui non refugiens, quantumvis ante triduum perstrictus a Maximiliano; privilegiorum, libertatis-religionum, et impunitatis admissorum, postulata prima penitus intacta praeteriit: delictaque submississime fassus, ac deprecatus; in reliquum, pro se, proque ceteris universîs, obsequium Ferdinando soli, tamquam Regi, successionis etiam praerogativâ legitimo, (338) spopondit: die statô iuravit: pacta foederum extero~rum eiuravit. partem demum orationis illam, quâ scelus rebellionis, agnitum, detestabatur, lacrimîs etiam tunc, (uti nuper,) haud aspersit magis, quam


page 410, image: s412

interpolavit. Paenitentem agnosceres; et adeo dignum denique, cui molliter Zelus Maximiliani responderet: si per omnia Pelopius Romano-Catholicum se, quam Utraquaeum, declarare maluisset. VOLEBAT DUX religiosissimus, ad quandam Pauli normam, OMNES ESSE, SICUT SE IPSUM. Volebat, ac probabat, Ecclesiam, et doctrinâ passim Unam, et sacrorum ritu Concordem. Boam Pelopii videbat indolem. sed Bonum, cum Philosophis, probabat id, quod esset ex integra caussâ: malum, nôrat, e quovis esse defectu, dissensu, contumaciâ; quae Calixtinis infixa domesticaque sunt. Itaque Pelopio, Statibusque, respondere suîsmet, (uti nuper,) verbîs praetermittens; regessit tamen et iîs, et sê, digna, vocibus placidîs, ore Ioannis Christophori Preysingii, Landishutani Regiminis, et tractûs, Administratori. recantantes rebellionem, indulgentiae Caesaris remisit. Sacramentum interea sibi, quoad cetera Caesar ipse decerneret, tamquam vices obeunti Caesareas, dici nuncuparique iussit. Autographa foederum, cum Austriis Super-Anassinis, cum Silcsiis, Moravis, geminîs Lusatiîs, et Hungaris Gaborianîs,


page 411, image: s413

initorum, tradi, rescindique. Regni Coronam, cum ornamentis Insignium ceteris, a Friderici ministris nudiusquintus in Curiam Urbis- Veteris translatam, ad Divi Wenceslai, Regiamque Sacrorum arcem, reportari. Comitem Bucquoium, ac Principem Liechtenstenium, eius reportationis curae praesidere. (339) quod hi munus accuratê mox expleverunt: octo cistîs grandibus, supellectilium eiusmodi refertîs, ad basilicam revectîs; et interim reseratâ tantillô temporis ipsa basilicâ; quam ad eum usque diem, (prius a se profanatam,) Orthodoxis clauserant Calviniani. Quibus ipsis Sacrorum hostibus (ut tunc erant) vice nunc versâ, suspendebantur suae factionis exercitamenta publica, Contionum, cantilenarum, rituum; Maximiliani mandatô (340): cum, eiusdem tamen dissimulatione pacificâ, Protestantium interim, et Calixtinorum, coetus inoffense congregari pergerent; Catholicorum autem pietas, eiusdem operâ manuque, locîs omnibus restitueretur. Sacerdotio quoque Pragensium universo, mane quodam, (341), simul congregato, Victoriamque Maximiliano gratulanti, spes certa facta; reditus suos,


page 412, image: s414

et adempta sibi bona, recuperandi. Purgandis praeterea, liberandisque, rebellium peste, Bohemicis terris, adhibita cura; ne, Pilsnae vetus insessor, Mansfeldius, fieret aeternus possessor: cum finitimorum inextirpabilî clade. missae quoque, cum militum aliquâ copiâ, contra Taborem, et Hermannum Francum, (illi rebellium praesidio praeesse perseverantem,) machinae curriles, grandiores: quae loco quatefacto deditionem exprimerent. Dimissi, super haec, cum mandatis oboedientiae veteris, et ostentatione virium armatarum, circum urbes, arces, et oppida potiora, legati; redegerunt ad obsequium, Sazium, Schlanam, Cadanum, Prilam, Commotoviam, Schlackenvvaldam, Kuttenbergam. (342) Quibus omnibus iam anteverterant, suî deditione, Launenses, ante pugnam Albimontanam: post pugnam autem, quartô mox die, Bohemobrodenses; praesidium sibi militare rogitantes, adversus commilitonum iniurias, ac direptiones; incustoditis hinc illinc incubituras. (343) Responsum est, clementiâ DUCIS, omnium ordinum mortalibus benigne: factum (quoad eius fieri potuit) abunde, quod promissum.


page 413, image: s415

largitiones immunitatum, et earum stabilimenta, Caesari, temporique, reservata: prudentiâ moderationeque DUCIS; qui, gladium in suâ tunc, Iura vero semper in Caesaris esse manu, meminisset.