10 February 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

L.

Quamvis autem DUX inclitus Noctem illam, quae Iovis diem hôc, quem prosequimur, annô clauserat, (176) ignarus istius tanti tunc periculi sui, tutus, et innoxiam, egerit: non habuit tamen per omnia quietam; multoque minus, hilarem, ac Iovialem. (177) Immissi namque, (seu fortassis


page 198, image: s200

iniussu praefecti sui, solaque praedandi libidine suâ,) qui mansfeldii sub signis erant, e praesidio Pilsnensi digressi, Batavorum aliquot Anglorumque cunei, Tuscavvizium irruerant. Eorum pars, foris in castello, spoliandis incolis imminebat: pars, arce iam effractâ, direptionis initium intus facere tentabant. Sed in hos commodum incidentes utrobique, Bavaritorum agminum antecursores, Croatae; virtuteque, (si non et multitudine) superiores, eorum praedonum centum et quinquaginta, partim trucidârunt: ceteros, iniectîs vinculîs, abduxerunr; Maximiliani potestati traditos. Ei tamen haec, et alia talia, parum admodum ad noctis illius quietisque tranquillitatem contulerunt; in tanta videlicet mansfeldianorum, tum viciniâ, tum excurrendi licentiâ, coactô DUCE, quaevis in momenta temporum exspectare casum irruptionis illum, quem iam ingrusse viderat in momentum unum. Tanto servabantur igituer intentiores ubique vigiliae: quae, magnis hostium exercitibus fortassis impares futurae; praedatorias tamen eorum manus, ope Dalmatarum accedente, non difficulter erant contempturae. Sic ibidem


page 199, image: s201

adhuc locorum evenit: ut ad diem Octobris vicesimum tertium, sub Solis ortum, a Bavaritis exciperentur legionarii quinquaginta; sex alariîs, praesidii caussâ, stipati. quos ad se tamen mox adductos, et excussos, ut comperit Maximilianus, ad Ernestum pertinere Mansfeldium, et ad corporis eius custodiam praetorianam: inviolatos ad eum, et incolumes omnes, e vestigio remisit: consiliô, mihi quidem inexploratô; coniecturis tamen exposito. Num, clementiae famam, non tam captans bavariae DUX, (quippe, qui nusquam ad id usque temporis saevîsset,) quam confirmari desiderans, id egisset? An, uti Mansfeldium, invicem paci, Pilsnaeque deditioni, Bucquoio nuper ostentatae, flexibiliorem, hac suâ mansuetudine, redderet? An vero potius, ut, viâ contrariâ, Bohemis coniuratis, ac Friderico, suspectum Pilsnae custodem, invisumque (tamquam Bavaro clanculum amicum, et colludentem,) efficeret; dum eius excubias-intimas intactas dimittit, Annibalis artibus: qui, suburbanos Romanorum agros incendiîs evastans, Fabii tamen Maximi, Cunctatoris, hostium principis, tamquam amicissimi, segetes illaesas


page 200, image: s202

praeterivit? (178) Sed, cur unaquaeque facta res sit, Scriptoris haud interest. factam narrâsse; satis ad historiae candorem esse debet. Mihi tamen, ex iis, quae legi passim, et audivi, satis constat; Maximiliano DUCI, numquam Mansfeldium, numquam eius mores, genium, actaque, fuisse probata. Sed haec nunc omittimus; et ad potiora festinamus.

LI.

Maximilianum, Numinis, et Angelorum caelestium, (de quo nemo pius tunc dubitavit) praesidiô subductum periculis, quae Bohemus hostis totîs copiîs in caput eius, ac nocturna stativa, comparaverat; extemplo terrores, ab eodem hoste, minaeque cladium aliae, circum steterunt. TANTUM cardinis est, in Heroe Situm, bono publico se donante. Defensurum bonos omnes, omne malorum oppugnat agmen.

Ad vicesimum tertium Octobris diem, Welam (179) arcem occupaturus DUX, ne, perrecturo Rackonizium versus exercitui, custodes arcis moram inicerent: praemiserat legiones, equitatûsque pleramque multitudinem; praemonitam, se quoque protinus, cum lectissimis exercitûs sui, subsecuturum. Ibant, ut imperatum erat, equites, pedites,


page 201, image: s203

tormentarii currus; cum impedimentis. In procinctu stabat et ipse DUX, continuo moturus: cum, in articulo temporis, cursore missô, demisse rogatur a Comite Bucquoio, Sistere suos dignetur; et ipse quoque subsistens, de pellendo potius hoste, quam de motu castrorum, cogitare. Non procul enim castrîs Caesarianorum tendentes, apparere coepisse Fridericianos; impetum in se suosque, post et in Bavaritos fortasse, facturos. quae postrema tamen verba, (sicut et de suppetiis oblique flagitandîs) non tam promebat internuntius, quam, intelligi tacite, cupiebat. At, more magnanime liberalium, plus fecit Maximilianus, quam rogabatur. Non enim cogitavit modo, sed et effecit, quidquid ulterius rogari potuisset. Continuo namque sisti praecedentium agmina praecepit: et ipse, semet expeditum in equum iniciens, assumptîs una mille quingentis acerrimiorum equitum, Tillium compellans, legatum suum; Hîc tu nunc (inquit) meam vicem, et partes, implens, et cum exercitu cetero peditum et equitum universô, tamquam in subsidiis subsistens; machinarum currilium, et imperii mei, (simul ac sequi te


page 202, image: s204

iussero, vel quoquo versum tendere,) sollicitam, uti semper soles, ac facis, curam et, custodiam suscipias. Iniussu meô, ne te moveris.

Habuit DUX audientem dicto, legatum, equitem, legiones: et ipse, suô cum equitatu celerrime Bucquoium, ad latus dextrum castra metatum, quaerens; cum iam hud procul vallô castrorum eius tenderet, ei significati iussit; Adesse se: maioribusque, si res exigeret, cum copiis statim adfuturum. declararet Comes, in quo succurri sibi, vel ubi loeorum, vellet?

Obstupuit Comes tantum, in DUCE, subveniendi sibi studium, inque studio celeritatem: actîsque prolixe gratiîs, significavit, Magis in praesenti non-necessarium, quam in posteri temporis incertos caus aspernandum, auxilium Boicum fore. Ceterum, sub meridiem, Bohemos mutatô consiliô, videri sentirique desiise: quod, novô fortasse rerum bene gerendarum impetu conceptô, stativa sua repetîssent.

Id non temere Bucquoianos coniectâsse; continuo rumor novus aperuit. Reversus enim ad Tillium Maximilianus, et cum copiis universis, ante noctem adhuc, Welam


page 203, image: s205

assecutus; audivit passim illic narrantes, Anhaltinianum equitatum, numerô praevalidum, et Ungaros praesertim excursores, turmatim circum ea loca palabundos, inhiare praedae, cladique memorabili, Bavaritis inferendae. Res autem, et opportunitas, quae Fridericianis oblata fuisse videbatur,f erat eiusmodi.

Per eosem illos dies, imperiô Maximiliani DUCIS, e Bevariae finibus advehebatur abundans commeatus, et nitrati pulveris ingens copia, necnon argentum, in stipendia Bevarici militis; cum praesidio tamen equitatûs tanto, quantum res haec exigebat. His curribus intercipiendis, et praesidio subruendo, ferebatur, Bohemorum, ac Pannonum, omnis illa multitudo Rockizanâ Pilsnam contendere; quod, illac Bavaritorum futurum transitum, per loca, superioribus diebus a nostris occupata, divinabant. Et transituri sane fuerant, inque manus et insidias incasuri Bohemorum. Sed antevertit haec hostium consilia, provida Maximiliani cura. Ducebat turmas, praesidii caussâ velut dixi,) curribus additas, chiliarches Lindelous; vir bellô paceque bonus, ac tutelam


page 204, image: s206

tunc annonae, stipendiorumque, voluntate DUCIX, sortitus. Ad hunc, concubiâ nocte, cursores geminos, DUX, viîs diversîs, et cum mandatis utrumque simillimîs, emittit. Horum is, qui, die iam clarô, Lindeloum, (Bohemiam cum curribus, et equitatu suo, multum iam ingressum,) in campis Plassensibus, supra Pilsnae fines Aquilonares, nactus; accurate verbîs Maximiliani moruit: Primum, uti tantisper, quoad hostium consilia conatusque planius paterent, a Bohemiae penetratione sibi temperaret: in orâ, limitibusque, Bavariae finitimîs, sese contineret. Deinde, quoniam Ungari, ceterîs inquietiores, Boios passim, et ex insidus, assultarent: eorum importunas excursiones omni vî contentioneque reprimeret, ac coerceret. Denique, Bohemorum quascumque copias, terminis boicis imminentes, pro virili depelleret, et profligaret. Quibus, talium prius ignarus, Lindelous e cursore cognitîs, dictô citius reflexit iter. turmas et currus, (agmine tamen compositissimô, silentîque,) reduxit; nusquam interiungens, donec Taussium, et vicina glattoviae loca, Bavaritîs praesidiîs firmata iam antehac, attingeret. Taussii


page 205, image: s207

consedit: ac mandatorum reliqua summâ diligentiâ curavit. In hunc modum et DUCIS sollicitudo voti sui compos; et hostium insidiandi labor irritus, est effectus. De cetero, dies Octobris quartus et vicesimus, uti Sabbatinus, itae quierus, a bellicis quoque motibus, permansit.

LII.

Secuti sunt autem, vicesimus quintus, ac sextus, eius mensis; quos DUX egit Craelovvizii, locô, trans amnem sitô, Rackonizensis tractûs. Ab hoc autem biduo, per insequentes deinceps dies tredecim, quottidianae fere, nonnumquam etiam, sub unum eundemque diem, plures unâ, pugnae velitares, et equestria proelia, locîs aliîs et aliîs, geri coepta sunt; scenae, quodammodo praesultrices, illius supremi, quem post aliquanto Praga spectabit, Actûs. In quibus tamen congressibus enarrandis (sicut in hac universa Bavariae DUCIS expeditione) non temere cuiusvis obviorum, Acta tradentium, auctoritati, ducimus insistendum,): ac nec eorum quidem vulgo per omnia, qui passim hodie volventium in manibus versantur; et a meipso subinde, superioribus in annîs, pro testimonio laudati sunt. Pace dixerim


page 206, image: s208

eorum, quos prope propius nominâssem: sed exprimere supersedeod; quoniam institutum eorum haud improbo. Sed Actorum, in historia, digestionem ideo sequi nolo; quia plurima rerum apud eos, et locorum, ac temporum, dierumque, nubes et nox est: ad summam! ordinis exponendorum multa confusio. Non tale vero deprehendas, Viri, calamô tersô, consiliîs, gestîsque bellicîs, clarissimi, Georgii Teysingeri, breviarium expeditionis Maximilianaeae; quippe, statim a re, sub manibus oculisque gestâ, raptum, dispositum, et consignatum. Ab hoc, sicut a capite statim, exordiôque Leonis mei Galsati, ducere telam hisoriae sum orsus; ita, supremum ad filum usque pertexere, non dubitabo. Nec tamen, siculbi congruens aliquid, et opportunum, aliunde quoque sese monimentis his obtulerit, praetermittam; sed suo, non alieno, lco dieique reddere, quasi serie fastorum, meminero. Rusticum hoc narrandi genus, et, (plebeiae scurrilitatis barbarismô,) Simplicianum, nonnulli nominabunt. Convitium hoc tamen, et tolerabile ducam; et, multorum iudiciô, ne vitium quidem: nisi pulchrum, et agricolis ipsis


page 207, image: s209

plausibile. quibus, in frugum copiâ, prorsus alioquin aequalî parîque, plus arridet, ac probatur, frumentum, ordine desectum, et repositum: quam, ager avenae, nullâ serie demessus; ac per sulcos, quasi procellosô quopiam turbine, disiectus. Quid vis, amice lector? OmNIS ordo pulcher est; etiam in culmis, ac stramentô. (180)

LIII.

DIE, qui Divorum Apostolorum Simonis, et Iudae, pervigilio dicatus, et Octobris vigesimus septimus erat; Maximilianus DUX, mille ducentîsque circiter assumptîs equitibus, Kraelowiziô, Boream versus, Senomatum movit; trans vadum quoddam, cuius unda decurrit in Wattonem amnem, paullo supra Rackonizium: urbem, a Senomato castello mille, centumque, passuum interiectu, remotam. Cum autem illuc diei tempore, vespertinîs adhuc nebulîs vacante, DUX venisset: fere sub horam, a meridie tertiam, animadvertit, universas Palatini, Bohemorumque, copias, quantae diebus superioribus Rochizanae sedissent, tantas tunc silvam quandam, ad latus Rackonizii (nec ita longe) sitam, insedisse. quae, nostrorum ad Pragae viciniam properatione cognitâ,


page 208, image: s210

necnon Bavari DUCIS adventu per exploratores nuntiatô; praevenire nostrorum, ubicumque possent, conatus, et itinera, festinabant. Legiones igitur cunctas, e saltu producere, Bohemi conspiciebantur: et, tamquam aciem structuri, proelio paratam, per plana camporum eas explicare. simul autem, et equestres aliquot turmas in editum quendam, ad alterum Rackonizii latus surgentem, collem, emittere cernebantur: quae turmae, (sicut ipsi destinârant, futurumque non dubiabant,) nostrorum, Pragam versus, iter, ac transitum, interciperent.

Hoc Anhaltini Primcipis, ipsi salutare, nostris vero perniciosum futurum, consilium, non fefellit perspicacem Bavari DUCIS sollertiam. qui proinde, nulia morâ, catervis aliquot alariorum praemissis imperavit, uti locum, quem ab hoste cernerent affectari, quantâ maximâ possent celeritate, priores occuparent. Hos autem, imperata propere facientes, festinatione non segniore subsecutus DUX ipse, cum turmis aliquot aliîs; collis altitudinem, a Bohemis expetitam, simul cum iis, quos praemiserat, universam implevit, ac sui iuris fecit. Inde, moveri


image: s210a


[Gap desc: portrait of Alexander ab Haslang]


page 209, image: s211

suorum quemquam, vetuit; quoad legiones quoque supervenirent, iustumque, iuncti peditibus equites, exercitum efficerent. quod adventu denique Tillic, cum universo peditatu DUCEM assecuti, factum est. Exspectabantur autem a Bevaricis, eô locô nihil motîs, Comes quoque Bucquoius, cum Caesarianis; ob causam, nescio quam, (sicut et aliâ, antea, posteaque,) lentiores. Bavaritorum interim stativorum invidiâ ringentes, Anhaltiani, missuque ductorum suorum, procurrentes, per cuneos, et turmas; velitari primum pedestres, dein equestria miscere certamina, coeperant: et, qui pellere locô nostros tentabant, repulsi reiectique; pugnae casum diu variabant, et alternabant: alias caedentes, aliasque caesi. donec novissime visum Anhaltino non infra spem est, illustrius quiddam gerendi, reportandique: si plenioribus aliquanto viribus, et copiîs, concurreretur. Neque distulit is, prius, quam lux in vesperam, et haec in noctem, abiret; exsequi, quod placuerat: densîsque coeptum est ordinibus, et copiîs, in peditem pariter, equitatumque Boicum, ab hoste procurri. Sed nostrorum, pr??? rtim equitum,


page 210, image: s212

ea fuit illo congressu virtus, isque dimicationis successus: ut Bohemici, versîs tergîs, in lucro posuerint, refugisse celeritate magnâ Rackonizinum; et secundioris proelii decus Bavaritis concessisse. Laudis autem huius, (qui potuerant tamen, ac debuerant, esse participes,) eô die vacui Bucquoiani; novissime demum, ingruentibus iam renebrîs, propinquare nostris coeperunt: neque tamen coniugi. quippe, duorum millium intervallô passuum, ab his adhuc dirempti; propterque noctem, et lassitudinem, illic metari coacti. Quo tutius autem, ac providentius, idem illud tempus Maximilianus DUX transigeret; locô, non quidem amplissimô, sed Suo tamen, ac permunitô, rotis insistentia tormenta militaria, gemina, supremô collis in iugo consituit, adversum hostes: ipsumque collem peditatûs firmô praesidiô circumsepsit. Nec a Rackoniziô tamen interim Anti-Caesariani, nec a spe loci, suis rationibus opportunioris, occupandi, discedebant: habentes ad manum, et receptum, /quoties opus esset,) oppidum suae factionis, sibi pervium interdiu, noctuque: clausum autem Boiis, et Bucquoianis: sed et in


page 211, image: s213

arce praeterea Rackoniziana captivum, ac febribus aestuantem, HASLANGUM, tenentes; Bavarorum Achillem. Is, popularium armorum sonitum, et machinarum currilium mugitum, audiens; rem nostram votîs amplius, iîsque taciturnîs, quam operâ manuque, promovebat. quo sane virô vegetô, liberoque, castrensiaque negotia coram, (ut nuper) administrante; non temere quisquam hostium nostris obvium se, vel infestum, fuerat oblaturus.

LIV.

Talium ergo fiduciâ cogitationum, et quia, BOICORUM MULTOS ESSE MILITES; ALEXANDROS autem et HASLANGOS; PAUCOS, iudicabant; audentius ad congressum vulgo prosiliebant, equites praesertim adversae partis. Idque posterô quoque die, (qui gemeinis, quos superius nominabamus, Apostolis festus, et Octobris duotricesimus fuit,) ex utrorumque conatibus, sed in contrarium eventum cadentibus, eluxit.

Occupârat antemeridiani temporis magnam partem, densa nebula. Quâ tamen dissipatâ tandem, et ad res gerendas caelô repurgatô; iuxta nostri, Bohemicique, visi


page 212, image: s214

sunt, ad resumendas velitares pugnas ardescere. Pauci primum, et priores, e castrorum hostilium stationibus prodire; prolicientium similes, et alacritatis, ad manum conserendam, ostentatores, equorum armorumque concussione. Quibus statim conspectîs Maximilianus, praesente iam et Bucquoiô, compluribusque ducibus bellicîs, et Principibus exterîs, castra boiariea secutîs, eadem hace spectantibus, et audientibus; Hi proeliari volunt, (inquit DUX,) quantumvis numerô pusillô. Quid impedit, eorum ardori dari locum a nobis tum, ne timidi censeamur ab adversariis; tum, (et potissimum), ut experimentum capiamus oculorum, quale Ioabus olim, et Abner; (181) videamusque, Quid nostri virtute possint, et quantum armîs equestribus valeant in hostem? Ruant, in nonmultos illorum, de nostris itidem non-multi: dimicetque, multitudinis aut in exemplum, aut in opprobrium, numerus exiguus! nec erubeseat. QUAE saepe latet in agminibus; in PAUCITATE conspectior est, VIRTUS.

Vix ista finierat Bavariae DUX, cum Bavaritae quidem omnes alae, turmaeque, promptas imperio se, concursuique paratas,


page 213, image: s215

offerunt; (ut et mox, hostium maioribus effusîs in velitationem copiîs, vî magnâ praestiterunt:) prae ceteris tamen omnibus, octodecim, nec plures, alarii, tamquam equitatûs universi delectus, ac flos, ultor se conglobantes; admittunt equos in hostilem, quae provocâsse nostros visa fuerat, catervam. Cum hac niscent manus: et, pedetentim copiâ, supervenientium ipsis auxiliorum, adversariorum augente manum, (ad ducentorum enim, et quinquagintae, numerum ascenderant,) Boii, duodeviginti soli semper manentes, nec vel unô plures effecti, multitudinem generose sustinent. Acerrime vero certamen producentes; locô demum adversas turmas pellunt: ac, latô totoque profligatos campô, bohemos, Rackonizium denique recipere se, fugâque salutem quaerere, compellunt.

ex hoc, tam acri bellicae virtutis, ad supremi quandoque certaminis fortunam, praeludiô, cognitum tunc eft; et posse nostros, et, si sic usus ferat, audere, contra vires hostium, etiam maiores sê, consistere. quanto confidentius igitur, aequatîs utrimque pugnae difficultatibus, adversus pares? uti dies, non


page 214, image: s216

quidem mox posterus, (quippe, qui nebulîs, plerâque suî parte, spisse caliginosus, et mutui conspectûs, et gerendae rei, facultatem eripuerit,) sed perendinus tamen, et alii consequentes complures, aperuerunt.

LV.

Cum enim Octobris die tricesimô, caelô nonnnihilô lucidiore, Maximilianus DUX, adquitante lateri Comite Bucquoiô, collis sui locum, ceterîs editiorem, eques obiens, exercitûs hostilis, (inferiora, campestriâque, tenentis,) formam ac multitudinem eminus contemplaretur; et eodem articulô temporis Anhaltiniani signum velutique tesseram, hostis invadendi, tormenti bellici bombô misissent, clarum, ac late sonorum: factum est, ut, eodem horae momentô, progressae castris suîs legiones et turmae Fridericianae, pro vallo munimentîsque castrorum componerentur in aciei formam: et nostri, suorum utrique voluntate ducum, Boici partiter, ac Bucquoiani, raptîs armîs, consurgetent; in congressum animô paratissimi. Pergebant autem, per collis, quem castrîs insederant, lonitudinem, sub signis, ad sinistrum latus castrorum hostilium, egregie munitorum: quam partem, per declivia


page 215, image: s217

demum collis descendendo, petebant. Ducebant agmen Bavariti: subsequebantur Caesariani; Neapolitanâ tamen exceptâ legione: quae, (Caesariana ceteroqui,) tunc, ex omni commilitio suo sola, non refragante Bucquoiô, sese Bavaris in agmine, volens lubens, aggregârat. Hic, quem diximus, e Boicis, et Italicis, conflatus exercitus, ad silvae cuiusdam, a castris Anhaltinianis haud procul distantis, principia venerat: cuius silvae priusquam ingressum tentaret; primum, in ordines equitum peditumque sese partiens, acie iustâ, proelio paratâ, constitit. Mox, catapultariorum (182) audaciores immittunt, qui silvam scrutentur interiorem: ac, siquid lateat insidiarum, explorent, et renuntient. At hi, non tam abditos illic dolos, quam aperti Martis molem densam, inveniunt: catervas, et cuneos hostium; pedites, equites, et iaculatores: qui suam sibi peculiarem quandam aciem, et orines, intra silvam illam, de qua dixi, constituerant. Hi tum, nostrorum conspectîs, ac deprehensîs, exploratoribus, incurrunt in eos. fit utrimque clamor: explosîs sclopetorum glandibus, districtîs ensius, et ingeminatîs


page 216, image: s218

ictibus, pugnae, non praeludium, aut simulacrum, sed res, ardorque, viget. Confilictus, et a nostris, pro silvae fronte dispositîs, et a Bohemicis, a tergo saltûs, exauditus; suorum utrisque curam et sollicitudinem inicit: subsidia suis ambo submittunt exercitus: centurias pedestres, peditibus; turmas, equitibus. auxiliares manipuli manipulis, catervae catervis, oppositae; defessis, ac laborantibus, recentes et integrae succedunt: easque sublevant. Ad extremum: iam non velstatio, sed proelium stragesque fit, in arbusti mediis, (quantumvis angustîs,) sinibus, et intervallis.

Nostrorum ea virtus, ill1o die, fortitudoque, fuit, et animi praesentia; quae suffecerit, non ad sustinendum modo, sed ad pellendum etiam, ac penitus exturbandum omnî sylvâ, Bohemum hostem: adeo quidem, ut, plusquam finem egressa saltûs eius, audacia Boicorum, etiam militare collis cuiusdam, hostibus opportunissimi, praesidium, factô globô, consertâque manu, deiecerit: non sine commodo plausuque nostrorum; dispendiô contra, fremituque, Paelatinianorum.

Habuerunt interim acies, amborum, et quô laetarentur, et quod lugerent. plus


page 217, image: s219

Palatiniana, quô tristaretur. Illô certe conflictu, quem retuli, silvaticô, colli vulnus ingens, ac perniciosum, incurrit supremus Hollachianorum tribunus, ac legatus, Theodorus, Comes Donavius, e ftirpe (reor) illius, a superiorum annorum factiosîs gestîs notissimi, baronis, posteaque Comitis, Achatis Donavii: quem, illô turbidô Calvinianorum regnô, fertur AMBERGA nostra, tam urbis suae, quam provinciae Platinianae, sensisse gubernatorem. Ceterum is, quem dixi, Theodorus, e colli plaga postridie decessit. E simili quoque fere vulnere, die tertiô, praefectus equitum eiusdem. Captus vero, cum aliis quibusdam, Austriacorum, (adhuc tum rebellium,) nonnemo de proceribus, stirpis perquam veteris, et (uti iocatus quidam est) paradiso coaevae, Teifelius. interpretatio vocabuli, Graecis diabolum, Palaestinis Satanam, suggereret.

LVI.

At e franconibus, pio-foederi militantibus, tribunus- equitum CRAZIUS, signiferum conspicatus adversae partis, equum inter primos gyrantem in obvios passim, et aversos; vexillumque quatientem equestre, contextum aurô: glande plumbeâ, non plus


page 218, image: s220

unâ, nec ictu repetitô, traiecit, et ipsum, et equum; necique datos, spoliavit ambos: vexillum abstulit; et, cuius fuisset, recognoscendum dedit. Satis constitut, praetorianum fuisse Principis Anhalitini senioris signum. (*d) Hoc Crazius omine, suam expeditionis Bohemicae fortunam, haud multo post clarius nobilitandam, et initiavit simul, et insignivit: incitamentô virtutis aemulae futurus omni cetero gentilium suorum numero; qui millium octo fuit. Is, Franconum instructissimus (uti Wassenbergius Embricensis loquitur) exercitus, a Ioaenne Godefrido missus, Herbipolensium ac Bambergensium Episcopô, Francorum Orientalium Duce; cum Straubingam, Bavariae claram urbem, ad diem Septembris sextum advenisset, ut inde recta Furthum, ac mox Furthô Bohemiam, peteret: diebus superioribus, octobri iam adultô, Caesarianis copiis accesserat (183): cum iam ante Crazius, ab initio statim expeditionis, sub Bavariae DUCIS auspiciis, quadvingentorum ducere coepisset equitatum. (184)

Sed, ad Rackonizianae silvae successumproelii revertor. In eo ceciderunt tunc


page 219, image: s221

utrimque; Bavaritorum quidem aliquot, et cum his, Neapolitanorum ductor centuriae: DUX Adriensis, Aquaviva: paucique duictores iordinum, et gregarii milites aliquot, vulneribus debiles discesserant. At hostium (ut e captivis postea cognitum est) centuriîs aliquot, non modo graviter sauciis, sed etiam interfectis, latior grandiorque clades fuit; in eorum etiam, quae foris ad silvae tergum locârant, castra, nec non, ad Unhostii castelli viciniam quoque, se porrigens. Huius cladis (uti mox compertum est,) causam non modicam, etiam plumbei globi, ferreaeque pilae sparsivae, praebuerant; e machinis Boiorum currilibus, punicorummalorum instar, emissaed; magnâque, tum hominum, tum iumentorum, strage per exercitum hostium vagatae. Porro, nec huie certamini, (quô tamen spes alioquin, et opinio, fuerat, Anhaltianorum maximam, si non et universam, deleri multitudinem potuisse,) nec huic, inquam, congressui Bucquoianos interesse, contigit: quippe, quorum universa plenaque multitudo, post duas demum, a coeptis iam concursibus ardentioribus, horas adventârit.


page 220, image: s222

Neque tamen nullam, aut paenitendam rebus nostris, operam praestiterunt. Cum enim, pulsus Rackonizianîs arbustîs, bohemus, profundô iam vespere, vallis propinquae locum quendam, uliginosum quidem, at rebus suis peropportunum, insidere cuperet; idque, quo perficeret, illuc ad tria fere milia legionariorum praemisisset: quo minus tamen obtineret, quod destinârat, prohibitus a Caesarianis est. nec sine iacturâ suorum indidem eiectus. Id certamen, in noctem usque protractum, ne reliquum quidem noctis tempus quietum, aut pugnâ vacuum, Bucquoianis reliquit: istis, e simistro silvae Iatere castris hostilibus, quam possent proxime, succedere, vallumque iacere, summô studiô nitentibus; illîs autem, e contrariô, balistarum assiduîs tonitruîs, et ictibus, eos depellere conantibus. Sed hi, quem locum in tractu soli depressiore nacti fuerant, eum virtute defenderunt; constantiâ, tenuerunt; et, hortatu Bucquoii, contemptîs periculîs, et capita supervolitantium sphaerarum ignitîs minîs, nocte totâ permunierunt: graviorum ab hoste damnorum immunes, et securi. SIC saepe, quod tardiore prius ad


page 221, image: s223

opus accessu peccabatur, operis postmodum alacritate reparatum est: et, pudore negligentiae recollectae Virtus, vehementius exarsit.

LVII.

Cum igitur tam coniunctîs iam castrîs inter se, Bavari quidem hinc, ut et Caesaris; illinc autem, ad Unhosstium (quod diximus) oppidum, Anhaltinianae copiae, non sine praesente tunc adhuc Fridericô, starent oppositae: dies etiam insequens (qui fuit primus ac tricesimus Octobris) impendi munimentis castrorum ulterioribus, exstruendis aggeribus, et balistarum grandioris formae concertationibus, coeptus est. Concurrentes quoque peditibus pedites, velitabantur identidem: nec ignave. qui nihilô tamen magis exemplô suo trahere, similem ad alacritatem, quiverunt equitatum, ac praesertim Palatinianum; exterritum, opinor, pridianîs Hiollachiani tribuni, Theodori, Comitis Donavii, Ducis Aquavivae, ceterorumque, casibus: quin et eius ipsius diei clamitate, quae, sub oculis exercituum trium, incidit in Comitem Marcum Philippum Fuggerum, Philippi filium, Marci nepotem, antonii pronepotem, viginti duûm annorum, ingentis spei, iuvenem. cuius utrumque pedem a


page 222, image: s224

poplitibus avulsit, excussa tormentô bellicô, pila, vulgaribus potentior, et grandior; eique proximâ confestim nocte letalis. Quo paris, imparisque Generis, occubitu tunc et alii, partis utriusque bellatores, interierunt. Hoc ergo leti genus, et alia iusti proelii discrimina, Bohemorum alae turmaeque formidantes; simul autem et munitonum suarum, et aggerum vallorumque, firmitudini satis confisi; pediti, (manipulis, inquam, atque cohortibus,) ab eo potissimum die, velitationes ita relinquebant: ut equites, nisi vî protracti, vel summô rei bene gerendae compendiô ducti, iustam in aciam non prolicerentur, aut prodirent; ipsi suos intra tumulkos se tenerent: ac, nostros inutilî consumptum iri morâ, desidiâque, tunc quoque confiderent; velut antehac plerumque sperârant. Et erat saen locorum, in quibus ista tum gerebantur, is situs, eaque facies; ut non nequiquam, (nostrorum quoque iudiciô,) benignius indigenas, et Anti-Caesarianos, quam exteros orthodoxos, respicere videretur. Idque sic visum Maximiliano quoque, perspicacissimo DUCI; subscribentibus et Bucquoiô, ceterisque copiarum primîs


page 223, image: s225

quibusque ductoribus. Id ventilatum conciliô quoque bellicô fuit, quod Ducibus, ex edito tunc colle castra Bohemica, circumiectumque soli tractu, expendentibus, initum erat.

Ibi Maximilianus tandem, in haec fere verba ceteros breviter allocutus; Quid facimus, (ait;) aut, cui bono longiores, ad silvam hanc, moras trahimus? Hîc, ecce, Rackonizium est; oppidum, totum quantum, et ipsum hostium, et in hostico gremio situm. Hac iter esset Pragam, in Europ-aquilonem positam. Interiacent, et obstant, silvestres fauces, et anfractus; iniqui nobis. Ad laevam, Pirglizium, et Strassizium, inimica nobis. ad dextram, Tainzium, Schlanyum, Frannyum; infesta nobis. ad Egram amnem, Launa; dubium, amieane nobis, an infensa? cum Egraeo tractu ceterô, Summatim! pro Bohemis, omnis ubique bohmia: pro nobis, extra DEUM, nihil; nisi, quod nosipsi nostrum faciemus, et DEI. Sedet, interim, (uti videtis,) sedeoitque fortassis aetatem, hostis, in profundo; munit1o, vallatô, planeque Suô: cuius ex aggeribus, officere nobis balistîs ac tormentîs, quoties, et quantum, ei libebit, potest. a


page 224, image: s226

nobis ipse, nisi leviter, aut fortuito, vel e longinquo, laedi non potest: invitus expelli, multo minus. Expulsus autem aliquô tandem, (demus hoc spei nostrae,) seu casu, vel asperitate caeli; seu conatu virtbusque nostrîs, (non nisi plurimô sanguine, milite, tempore, sumptuque praevaliturîs:) cedo, quo non evadet ipse, qua nos sequi nequibimus? quae non saltuum tesqua, sibi notissima, nobis peregrina; sibi pervia, nobis obstructa; quae non confra???, nobis clausa, tricîs impedita, vel a populare us eorum insessa, penetrabit ipse, vîque perrumpet: nobîs assiduâ clade reiectîs? Ut adeo damnosius superaturi nos hostem, quam nobis succubiturus hostis sit. Quin ergo, relictîs hîs interim belluîs, in vivariis suîs, ac septîs; nos, humanae secuti providentiae lampadem, hinc commovemus nos? et, quos extrahere serium ad certamen nequimus; regionis, quae iacet ante nos, vastatione furiatos, trahimus post nos? si forte, vel sic alieubi tandem, in proelii, (enius opportunitatem fugiunt,) necessitatem saltem incurrant. SAEPE, quos astutia diu protexit, caeca demum Fors praecipitavit.

Assenserunt omnes Maximiliano; clamantes, Duceret, quocumque visum esset:


page 225, image: s227

Impigre secuturum utrumque Caesaris exercitum. Cum Octobris exitu, se Rackonizii quoque finibus exituros.

LVIII.

Haec gesta, decretaque, die Sabbatinô sunt; qui dies, Octobris postremus, simul et pervigilio dicatus erat Memoriae Divorum-Omnium: sicut postriduanus, iisdem illis festus; pariterque Dominicus, et Calendarum. Iamque profecturi videbantur nostri. cum rem (ut saepe sit) bene cogitatam, expensamque, casus, plusquam unus, interpellans, iter propositum in quintum usque diem difflavit.

Primum enim, frumentô paneque penitus absumptîs, et instante tempore solutionis stipendii; commeatum, et pecuniam portantes e Bavaria currus, erant exspectandi: qui, tarditate subvectionum, et spem castrorum destituerant, et pactam mensis evolutionem. Impastis autem, et egentibus, Pragam intrare, difficultatis erat, moribus bellatorum indecoris, et inconcesae. Praeterea, carer fontanâ, vel lacustrî, flumineve; nec castris tolerabile futurum esse, nec iumentis, gnari Bohemi; qua nostris aquaturis iter, et unicum et perangustum erat, ad


page 226, image: s228

rivum, inter Rackonizium et Strassitium decurrentem, in Wattonem amnem: idipsum iter intercipere iam instituerant. Nam, prius, quam eis nostrorum discedendi consilium innotuisset, situm pone viam, templum quoddam, (185) satis validîs intus parietibus, ac foris sepulchreti murô, cinctum, solopetariîs Bohemi ducentîs occupârant: quorum dimidia pars una, tenere iussa templi penetralia, pars altera, coemeterium, eiusque vicina loca; primum munimento tutelaeque castris essent Anhaltinianis, inter Rackonizium, ac fanum illud, positis. deinde mandatum eis erat, primas inter curas: ut nostris, seu remanerent, aquandi copiam, seu migrarent, transitum ad urbem regiam, interscinderent. Horum illi iamiam utrumque facere coeperant: et, si perseverarent, non leve nostris incommodum ac damnum impendebat.

Erat interim Calendarum Novembrium dies ille; per orbem Catholicum universum Omni Curia caelesti sacer, ac sollemnis; qualemque reverentius sine dubio cultura Pax erat, et Induciae, quam bellum, ac vastatio sacrorum: si praesertim, alternae


page 227, image: s229

dissimulationis pactô, silerent et quietem agerent, etiam hostes. Sed, NEC Arma legem ullam audiebant: et huic generi mortalium, nihil Sanctum, nil non profanum erat: nulla neque festa lux, neque nefasta. Quid Cani cum balneo? quid templorum eversoribus Husseis, (186) et eorum heredibus, Genevais, cum asylis ararum? Quamvis, si tunc eô, seu loco, seu die, movere nostri priores arma coepissent: quid in hostium Sacra fuerant peccaturi? quibus, nullô Dominici, Veneriique, diei discrimine, Maius obsequium DEO praestare, vel esse, nullum creditur, quam, Interfectus quandocumque Catholicus. id, quod et in Octavum huius anni diem-Novembris inserius recte congruere, iudicabimus. Quid volumus denique? Iam dudum Aedes illa pagana, Non Domus erat Orationis, (quippe, polluta fermentô contionum haereticarum;) sed spelunca latronum, et homicidarum, animas interficientium. (187)

Maximilianus ergo DUX, ad cuius castrorum locum propugnaculum illud ducentorum (de quibus diximus,) sclopetomachorum locatum erat; delectum, e Germanis, Lotbaringis, ac Neapolitanis, numerum


page 228, image: s230

promptissimorum expedivit: ad oppugnandam eo die, deiciendamque, stationem illam hostium.

Sed erat perdifficilis, operis illius aditus. Via per vallem arcta, cava, profunda; laterum utrimque multum editîs aggeribus compressa. cuius e crepidinibus summis, in subeuntium capita devolvi posset, et incidere; quidquid hostile, sclopîs, lapidum trabiumque deiectu, lanceîs, et corporum desultu, perniciem afferret. Nec omisêre, quod suarum partium ac virium esset, opponere, molirique contra, Bohemi. Non segnes se praestabant ii, qui foris curabant; dum per viae fauces luctarentur Bavariti, ne progredi possent: nec illi, qui munitionis interiora tenebant; et globorum missilium eiaculationibus assiduîs nostros murô sepulchrorum arcebant. Sed perrupêre nostri virtute; primum viarum iniquitatem: eluctatique, tam progressûs angustias, quam hostilis intercursûs obicem, evaserunt in summum. Ibi tum, gladiîs districtîs obstantes Bohemos disiciendo; saltuque, furentibus simillimô, superando coemeterii murum; effringendo templi valvas, et clathros; quod hostium in fano, vel ambitu fani, deprehendunt, id ferociter


page 229, image: s231

invadunt: praeterque paucissimos (fugâ, vel captivitate, neci tunc subductos,) ceteros omnes trucidant. templum, et munitionem, ipsi sibi vendicant; et, quoad ita DUCI suo visum foret, insident.

Spectabat haec, inter Aedem illam, et Rackonizium urbem, mediô fere situ stans, hostilium, tam legionum, quam turmarum equestrium, exercitus. ac, magnâ licet, qua multitudine, qua viciniâ, nostris imminere visus, suisque subventurus: tantâ tamen Boicorum, ad dimicandum, alacritate, successuque, conspectîs; non manum ipse, non passum, pro suis movens, mirari miserarique stragem eorum, quam antevertere, vel ulcisci, praeoptavit. Heterodoxis his (opinor) festâ luce feriari, Bellonâ saltem Otiosâ, placuit: ut Rebellionis-domitori negotioso, vel sic, invidiam facerent. Sectariorum est enim, per omnia sese gerere contrarios. Hoc pavoris eorum veri, mendax velum erat: quod eis tamen velum, posteri mox, et sequentium dierum, consueta proeliorum fuga detraxit: et apertissime meticulosos eos ostendit.

Bavarorum interea DUX, contemptîs adversariorum in se dicteriîs; cum equitatu


page 230, image: s232

suo peditatuque siticulosô, die Panthagierum (188), (uti retulimus,) ad voti sui summam, hoc est, caede Bohemicorum, ripas-obsidentium, per Sanguinem ad Aquas, pervenit.

LIX.

Postridianus Calendarum Novembrium, pie-Defunctorum anniversariae Memoriae sacer, e destinatione Caesarianorum, funestus evat futurus sectariis illis, ac rebellibus Hungaris, qui, missu Bethlenii Gaboris, et ductu Ioannis Bornemissae, (velut supra diximus,) ad Rackonizium maxime, partes Anti-Caesarianas adiuvabant. Eorum stativa, suis e regione, nec procul, opposita, Bucquoius Comes, approbante Maximilianô DUCE, nec opinantibus illîs, erat obruturus: ac vel diem Hungaris, vel noctem vesperamve, mortualem effecturus. Sed proposito mentis, ad destinata persicienda, nec dies respondit auspicatus; neque propitia nox affluxit. Nam et antemeridianum omne tempus, ac pomeridiani pars, ad horam usque primam vespertinam, nebulîs involuta; nec Hungaros Bucquoianis, nec hos illis, ostendit. Purgatus vero vaporibus vesper, vias quidem ad Bornemissianos aperuit;


page 231, image: s233

sed lacunîs ac tesquis, et obicibus multîs passim, invias; et tantae, quantam res ea poscebat, multitudini, tamque contentae, quantam tempus exigebat, festinationi, tunc insuperabiles. Quamquam autem in praesens retrogredi coactus Bucquoius, inutilem irritamque sumpsit operam: non tamen ideo totam perficiendae rei cogitationem sic abiecit; quin, ad eandem postridianâ statim nocte rediens, (uti posterius dicam,) conatu generosiore, quam prius, licet exitu non secundiore, sit usus. MAGNOS scilicet animos (ac scilicet Bucquoianos,) dura saepe, nec statim exorabilia, fata premunt. QUI ter fortiler fecerit, nec inter ea defecerit; Virum scias. Militiâ si vacet; asperorum ineursu non vacabit. (189) quanto minus, innatus armis, inter arma vivens, et iisdem immoriturus, sicut heros hic? Hectorum talium Iliada faceret, si plene scriberetur, BUCQUOIUS.

At inter haec, dum inchoata patraret collega-Comes; suas Maximilianus DUX copias, et postridie Calendarum, et die postea, nocteque totâ, sequentibus, instructas semper, et in armis, equîs, ac procinctu,


page 232, image: s234

tenebat: ipse vigil, et assiduus, vereque Leo galeatus, indefesse munimentis obequitans; nunc viritim ac singulos, alias universos, appellans, et intentos esse iubens; sicubi, vel quoties, aut Caesarianos laborare contingeret, vel opis indigere: sive Bavaritas stationes hostis assultare tentaret; aut pugnandi minimam quamque facultatem offerret. Quae DUCEM providentia, coniecturâ non prorsus irritâ, falsâve, fatigavit. Qui namque Calendîs (ut diximus) Novembribus, (quibus templum et munitiunculam miles Boicus expugnavit,) omissîs manibus, et stupidîs oculîs, eminus ex adverso constiterant; et inulta cuncta transmiserant: ii nunc, quasi pudore ducti timiditatis aut ignaviae pridianae, locum amissae munitionis, tamquam ius suum, repetebant: manipulos cum sclopis immittebant; equestres catervas expediebant; sepulchreti muros, et templi parietes, pilîs tormentariîs, e suis munitionibus, impetebant. omnia demum manibus agere pedibusque videbantur, ut aquandi viam ac facultatem, a nostris pridie recuperatam, nunc eisdem rursus ereptam, in perpetuum praecluderent. Hoc eorum cognitô


page 233, image: s235

deprehensôque consiliô; simul autem, et balistarum perceptô sonitu: Maximilianus tormenta tormentis, et pilarum missilium ictibus ictus alternos, opponi iubet: unde paucorum aliquot, sed fere gregariorum, utrimque funera fiebant. Ipse vero, iam ante praeparatorum ad subitarias dimicationes equitum, peditumque, catervas delectas, insidere dense iussit angusta transituum, ac depressiora loca; quibus obtectae, delitescerent, quoad prorumpendi tempus eis, et hostis opportunus, fieret. Tum enimvero, confertim suis quisque signis, et cuneis, aggregati, prosilirent in adfluentem hostem: et, seu templum ille recepturus incurreret, depellerent; seu, dissimulatô templô, solam ad rivum viam affectaret occupandam; irruerent priores, ingentî clamore, tumultuque: qui, perlatus in utrorumque castra, grandioris utrimque proelii causam impetumque suscitaret. Verum et haec, providenter, (ad plenum aliquando tandem concursum obtinendum) excogitata, discussit, aut excubitorum, e speculis, editioribusve collium iugîs, nostros in insidiis intuentium, ad suos in castra delatio, praemonitioque: vel fortuitus aliquis, ac repentinus,


page 234, image: s236

Bohemorum, ex iniecta suspicione coortus, metus; ut, quod modo placuerat, id postea displiceret. Certe quidem, quacumque demum impellente caussâ, factum est; ut a destinatione suâ Bohemi resilirent: ac regressi, templum, munitionem, aquatorum viam, et totum hostem, dimitterent; ipsi, quo tutiores agerent, denuo novîs se munimentîs, et aggeribus, die sepulchralî, defodientes.

LX.

Sub haec, in eum, quem retuli, modum gesta, dies Novembris tertius (qui Martis erat) exortus; pro varia bellicae fortunae facie, varios attulit et ipse rerum eventus: bonos, malos, et ex utroque mixtos.

Inter bonos numerandus, commeatus erat, et, cum argento, stipendiis assignatô, cibaria: serô diei, castris Bavaritis importata curribus, ac vehiculîs frumentariis. quae, firmô deducta, cinctaque, praesidiô, praesertim equestrî, praedabundas Hungarorum manus elusêre feliciter: dum ii, qui curruum antecursores impetu statim primô tentârant, barbari, plaustraque subsequentia spe iam omnia devorârant; ab nostris, fortissime mox reiecti, profligantur.

Inter molestias, ac malae castrorum,


page 235, image: s237

referenda nebulae densitas et pertinacia fuerit: quae, praeteritorum fere dierum omnium e consuetudine, lucis pleramque partem, et eapropter, rei quoque prospere gerendae facultatem, proeliaturis subtraxit; dum, ad primam usque pomeridianam, caelum obnubit. Decreverant autem consensu, nostri duces, eô die, disparatîs viribus, ac diversîs e stationibus, oppugnare continuatâ balistarum grandiorum procellâ geminum hostem: hinc quidem Ungarum Bucquoius, in quem et ferrum acuerat: illinc autem, in munimentis suis, et intra Rackonizium bellantes Anhaltinianos, Boius. Iam in aggeribus, et dorso munitionum, constitutae curriles machinae; praestolabantur ignis applicandi, sphaerasque missiles explodendi, tempus ac signum. donec vix tandem, et aegre, dilabens aura spissa; primum omnium, urbem Rackonizium, et stativa Bohemorum ad eam, nostris in conspectum dedit. Arripuêre cupide, quantulum adhuc cumque diei superesset, hostium infensandorum occasionem, (antea tam paullatim insperatam, tunc autem repente facilem, fieri coeptam,) orthodoxa castra: cumprimisque Maximilianaea. quae,


page 236, image: s238

Pyriorum globorum, praesertim vero, malogranatorum (quae vocant) flammivomorum, crebrâ sparsione fulminantia mediam in urbem, frequentes excitabant in domibus ac tectis clades; et ex his, Rackoniziorum intus clamores, concursationes, tumultum: foris etiam a Boicis exauditos. Facies haec erat, et imago quaedam, oppugnatae nuperrime Lusatiorum metropoleos, Budissini: de qua re dictum est in Annali Summâ superius, et de cladium illic magnitudine. quae Rackonizi minor, quam Budissini, fuit, eâ quoque de caussâ: quod Bavariae Ducem, a Saxonis imitatione Ducis, absterrebat quaedam etiam arcis (190), aut augustioris sedis, in qua tunc Alexander Haslangus captivus, ac febriens, iacere ferebatur, reverentia: nequa forte ruinae pars et illum involveret; quem unum ex omnibus intactum, sibique servatum ac redditum, indulgentissimus suorum, Maximilianus percuperet. Fuerunt haec illius diei Martialis promiscua, mixtaque bona malis, et mala bonis: terror hostium, ac laceratio tectorum hostilium; e quibus haurire gaudium moderatum, victori iusto legitimoque, tam concessum in bello-necessariô fuerit;


page 237, image: s239

quam Inculpabile Caelicolis, ex arce divinae Regiae spectare vindictam, in terris obstinate peccantium. (191) Huius incendii Rackoniziani vespertina lux, meridianae nebulae detrimenta solabatur, et compensabat.

Sequuntur autem haec bona malaque promiscua, temporis eiusdem diurni nocturnique, Duo quaedam, apertê nostris, et extra controversiam omnem, perniciosa. Mors unius; et periculum-mortis, plurimorum. Posterius horum, incurrêre Bucquoiani: quorum ingens manus, post tertiam inchoatam vigiliam illius noctis, quae diem Martis clausit, et Mercurialem diem antecessit, egressa castrîs, ductu Comitis, oppressum ierat stationem Hungarorum. neque de successu secundiore nostris dubium ullum fere, (ne Bavaritis quidem,) erat; qui, rerum in eventum, in armis tunc et ipsi, semper expediti, stabant; in partem, sive victoriae, sive subsidiorum, utut usus ac res poscerent, accursuri. Sed Bucquoianorum conatum hostes Hungari, seu proditione sibi detectum, praedocti; seu suspicione fortuitâ, quibusdamve de signis, subodorati: tale quidpiam, quale


page 238, image: s240

saepe Batavi Frisiique suîs in aestuariis, adversum hostes irruentes excogitârunt.

Erat eorum stativis vicina, qua-versum Caesarianis in Ungaro: iter erat futurum, aqua vasta, profunda, lata; Piscina quidem verbô; reipsa, lacus verius, aut stagnum: cuiusmodi lacus regiones trans - danubianae, nosterque Palatinatus hic quoque Superior, in quo scribimus haec, locô plusquam unô, (piscinas, inquam,) ingentes habet. Suam ergo talem aquarum copiam, Ungari, dum venturum formidant hostem, propugnaculi vicem, opponunt. Crepidines, aggeremque lacûs, interscindunt; aquam omnem, subiectos in campos emittunt: et, dum in expeditionis ardore medio Bucquoiani sunt, unde regressui receptuique locus aut nullus, aut difficillimus, futurus esset; infundunt, involvuntque late, circumiectum omne solum; vias, homines, iumenta, signa, balistas. Ad summam! Consilia nostrorum, et conata, funditus demergunt: salutemque miles, ac reditum in castra sua, (nedum aliena,) reperturus non erat; nisi pectore tenus, ac paene collô, vada per incerta trahens pedes, ad suos demum eluctatus esset. Ceterum, hôc


page 239, image: s241

Ungari calliditatis ingeniô, suum in compendium versô; vasa tantisper collegerunt: et, in tutiora translatîs stativîs, in sicco tabernacula fixerunt. Germanis undas, in incerta sitis tempora, reliquetunt: adiectô dicteriô, militares inter iocos: Irent nunc; et, ubicumque vellent, Impune passim aquarentur!

LXI.

Verum, Malorum eius, quem dixi, diei, noctisque, Martis diem claudentis, nondum finis, nec satietas: nisi Malum insuper incidisset, in idem illud tempus; bono castrorum nostrorum publico perniciosissimum. Id, MORS Alexandri fuit, HASLANGI; quem, eodem illo, toties iam nominatô, Novembris tertiô die, nondum exactô, Rackonzianîs in castris, (192) post ectodecim fere dierum vincula, custodia Bornemissaea, febris, et aerumnae captivitatis, extinxerunt. Non enim dixerim, Ad obitum eius maturandum, contulisse quidpiam, etiam lucis illius creberrimos, ex incussis sphaeris ignitîs, fragores; urbis, aut arcis, concussiones; incolarum formidines, voces, eiulatus. Heros enim erat Alexander: et eapropter, talium imperterritus. (193) nisi quod tamen, letiferô stupore pressis, ac morbi


page 240, image: s242

novissimâ vehementiâ de statu mentis deiectis, saepe, quantum rationis aciem, tantum magnanimitatis vigorem, terror obtundat: interque nervorum convulsiones assiduas, ad omne tonitru quassatus animus, hoc agere, loqui, pati, virum, etiam fortissimum, cogat; quod timidum et imbellem. Ibi morbi, non mores, vegnant. delirium imperat; Virtus servit. (194)

Sed, ad Haslangum revertor; qui reversurus ad nos, ante diem, ac tribunal novissimum, non est. Decessit is, die, locô, morbô, quem diximus; Catholicorum (quippe, Rackoniziô disclusorum,) omnî destitutus, seu solatiô verborum, seu remediorum ministeriô. qui fuit tamen in vivis, (si munia respiceres, et honorum amplitudines,) domi praefecturâ clarus aulicâ Bavariae Ducis: foris vero, supremus vigiliarum equestris militiae praefectus; (195) factis, et exemplô, non minus, quam praeceptîs, et hortatu, potens. Sin animi dotes, ac decora generis, contemplareris. paucîs multa vere complexus, chronographus Boicus; VIRUM, scripsit, genere, virtutibus, rebusque pro patria, religioneque gestîs, praeclarum. Omnia, reor, ego comprehendero; si,


page 241, image: s243

Maximiliano, gemmae DUCUM, Alexandrum hunc, dixerim, Achatem fuisse carum, et astomatum. Oportuit, eximie bonum exstitisse; quem, ad unguem, approbârit Optimus. Age proinde! prodi saepe, serîs etiam e posteris, nove quispiam, gentis huius, ALEXANDER! Illus Mortui, nos hac paginâ damus effigiem; ad viventis vultum expressam.

LXII.

Postridianus, qui, Mercurii dies, ac Novembris quartus, Divo Carolo Borromaeo sacer, anniversariô cultu, fuerat; Carolo Longuevalio, Bucquoio Comiti, non per omnia sese praestitit innoxium: isto, quem subnecto, casu.

Lucis illius dimidium, nebulîs (uti semper antehac) opacum, et obcaecatum; sub meridiem tamen aperire se coeperat: ac subinde Caesarianos Bohmeis, et hos illis, mutuum in consepctum offerre. Pedetentim denique committi viro vir, et manui manus conseri: dimicarique coeptum. Ibi, dum suis auxiliatum adproperat, plagam Bucquoius, pone femen, sed citra leti discrimen, excipit. Eam, Herois incliti calamitatem, dum astantes commiseratione, quidam


page 242, image: s244

autem, indignabundîs adversus percusorem vocibus, et fremitu, persequuntur: ipse Comes, erecto vultu, sed erectior animô, vulneris originem, altiores retrorsum ad rationes, et ad divinae Nemesis lancem, exegit, ac retulit: magnâ quidem demissionis Christianae, meritissimâque, laude; verum, ex obliquo, non minore, collegae DUCIS incrementô venerationis, et auctoritatis, apud omne vulgus. quippe cuius DUCIS illibata rumoribus adversis, (nedum naevîs ullîs maculosa,) morum integritas, iure crederetur ab universis, DEO, constantis Innocentiae stabili propugnatori, sic esse curae passim: ut, iisdem iidem in periculis quottidie fluctuantes, non usdem tamen involverentur casuum aetuariis. Ut adeo libeat exclamare cum Davide, Ierosolymorum rege; (196) Quam bonus Israslis DEUS, his, qui rectô sunt, et intaminatô, (197) corde!

Ceterum, inter haec momenti minoris negotia, (cuiusmodi die fuerunt illo, serenitatis patiens exspectatio; militaris annonae, recens advectae, distributio; parvulaque velitatio:) ne dies universus bellantibus, sine quopiam opere memorabiliore,


page 243, image: s245

dilaberetur: ad Aquilonis oram, ac scilicet, Egrae fluminis, utcumque vicinam, ripam, oppidumque Launam, cum expedita peditum equitumque manu, Maximiliani DUCIS, ac Bucquoii Comitis, concordî voluntate mittitur, tribunus Caesarianus, Albertus VVallenstenius: simulque castrorum, in diem posterum motio, recta Pragam versus, indicitur.

Est Egra, Bohemiae fluvius. Is, e Piniferis (quas vocant) alpibus, ad extremam Palatinatûs Superioris oram, inter Minchsbergum et Bischofsgrienium oriens; ac per Bohemiam exhinc, Orientem versus, alveô piscosô trahens undas: in Albim, amnem maximum, eas evolvit. Huius citimam, ulterioremque ripam, assident urbes, et oppida, non incelebria. quorum in censu ponunt, praesertim ii, quibus illic sedes ac domicilium est, Egram inprimis, amni cognominem urbem, ac Bohemiae, qua Solem occumbentem respicit, ianuam. tum, Koenigspergam, Elenbogium, Ladam, Postelbergam, Launam, Budinum. Ex his Launa, castris Catholicorum, sicuti propinquior, (uti dixi,) sic fortasse iam antea benevolentior; sperabatur, ad obsequium Caesaris, ante ceteras


page 244, image: s246

omnes, reditura: nec inutilis futura regi Ferdinando, Regni-civitas. Sita locô planô; terrâ, frugibus atque pecori bonâ. tritiei cumprimis, et hortensium opum, pomorumque sapidissimorum, praestantiâ nobilis. Hanc, eo veniens cum agmine non maximô, post exiguam, deliberandi caussâ, cunctationem interpositam, maxime propensam VVallenstenius reperit, ad deditionem, eodem adhuc vespere, faciendam; Caesarisque pristinum obsequium recipiendum: cumprimis autem, ad Bavariae Ducis imperata (quippe, cuius adventum, ac rerum progressum prosperum, unice sibi, clareque, gratularentur,) amplectenda. Quibus, sic animô, reque, comparatis, relicta sua bona mens, ac flexanima voluntas; et indireptis, concessum militare praesidium est.

LXIII.

Sub haec, ita gesta dispositaque, quoniam pridie Calendarum Novembris, ob rationes, suo locô traditas, in concilio bellicô decretum fuerat; ut, annonâ, stipendiîsque potitus miles, relictô Rackoniziô, Pragam ipsam omnî contentione properaret, proeliique tandem decretorii locum peteret: ab ipso diei quinti Novembris primô diluculô


page 245, image: s247

stare coeperat instructîs, velut ad certamen, agminibus, uterque Catholicorum exercitus. Sedlincommodô, (nescio, quibus e causis,) superiorum dierum omnium eius generis incommoda superante, coorta cum die, foeda densaque nebula; parî cum agminibus immobilitate, stabat in multum, a meridie, temporis progressum. Et sane, tamquam caelô Bohemicô Pragam, Albumque montem, ne reperirentur, orthodoxîs copiis subducente, saltemque (quousque posset,) absconsurô: caligo vapida non ante tertiam vesperis illius horam evanuit. Tum ergo demum, nec ante, datô proficiscendi signô, (quoad licuit, taciturnô,) discessum est Orientem versus, a Boicis pariter, et Bucquoianis: sic, ut Bavaritis, eô die, Caesariani primum concederent in agmine locum, et aciem; ex initi dudum pacti lege, dierumque serie. Postremum autem, iidem ipsi, tenebant expeditionis ordinem, summâ Bucquoii Comitis voluntate: quoniam is locus, sicunde forte (quod metui poterat) continuo subsecutus hostis, in tergis haereret agmen - claudentium; non nisi praestantis, et exploratae virtutis, robora-Virorum requirebat: quae, dubium


page 246, image: s248

non erat, a Boicis suppeditatum iri; strenuîs, expeditîs, exercitatîs: ductore praesortim Floreinvillaeô, qui Lotharingis eô bellô praeerat; virô summae, qua nobilitatis, ac fortitudinis; quaque rerum, in armis administrandarum, peritiae.

Perexiguum porro lucis cum superesset, a Rackonizio digressis, nostrorum copiis; itineris tamen continuatô labore, duo milliae passuum, et amplius, emensae, Litschanam adhuc, priusquam nox irrueret, attigerunt: locum, inter Rackonizium, ac Strassizium, (198) Pragam versus, situm; et arbustîs aliquousque parte suî clausum et abditum: ideoque, locandis insidiis haud quaquam inhabilem. Eas tum ab hoste, non immerito, suspectans ac verita, prima Boicorum acies: misit, qui scrutarentur, et caeca silvarum excuterent, antecursores. Ab his posteaquevam omnia tuta perviaque deprehensa, renuntiataque sunt (latebat enim adhuc utcumque bohmeicos nostrorum abitus, ob explorandi fortasse socordiam, castris omnibus indecorem;) Lithschanâ pertransitâ Boiorum agmen, quo coeperat itinere, perrexit: ac silvam, (nequa festinationem mora


page 247, image: s249

supervacua lentaret) inoffenso progressu perrupit. Nec defuêre subsequendi studio, Caesaeriani; neque ductor illorum, exercitûs alacritati, desiderioque Maximiliani DUCIS: utpote, cuius ipse voluntatis potiorem, quam suîmet vulneris, curam, aut rationem, habendam existimaret: gnarus ac certus, velociorem hostis interitum nullum esse; quam Concordiam ducum, concordia secum castrae trahentem.

LXIV.

Dum autem, inter ista, nox labitur, et mane novum, diem Novembrie sextum inchoat: Anhaltiniani (quorum supremum caput, Fridericum Palatinum, regia Pragensis, et procerum ducumque consilium, ac spes securitatis maior, illum ipsum in diem, ad se iam revocabant) in castris ad Rackonizium, sepulti verius et contumulati, quam agentes et consultantes; Catholicorum, ex opposito iacentium, castrorum insvertum notabant silentium: et exstinctos, ante vigiliam noctis alteram, ignes, a pridiano iam vespere, multum admirabantur. At, indiciîs tandem haud obscurîs, odorati discessum eorum; insolitumque quidpiam illic accidisse, suspicati: desiderabant magis, et


page 248, image: s250

optabant, quam ominabantur, eorum in tutiora fugam. cum, ecce, stantibus stupentibusque, nuntius adest, anlielus, et cursu fractus: qui perductus ad Anhaltinos duos, et Turnium, ae ceteros; Movendi, clamat, et non iam accuratius communiendi, castra, Tempus est, proceres! Hostis enim, (quod, hucusque nescientes, in dubio ponebatis,) in deditionem ac fidem acceptâ Launâ, Pragam iam ipsam contentione summâ festinat. Si persequi vultis; vasa conclamate. Labor, eos assequendi, moram non recipit. Iam longe nos Bavarus, et Bucquoius, antevolant.

Hîs Turnius auditîs, in equum velociter insiliens, simul autem et monitu stimulatus Anhaltini Senirois; partem secum equitatûs rapit, ac peditum milia duodecim; non assequendi sane, sed antevertendi potius, hostis praecurrentis studiô: quo viam huic et accessum Pragae, suîs interiectîs copiîs, praescinderet. Hunc, omni reliquô cum exercitu, subsecutus Anhaltinus senior; fatigatur expeditione, geminas praesertim ob causas multum habente difficultatis. Nam et per opaca densaque silvarum iter eis erat: et dies ille, Novembris (ut dixi) sextus, a


page 249, image: s251

tempore matutini crepusculi profundam in vesperam, una nebula continua, quodammodoque diurna quaedam Nox, esse videbatur.

Sed haec ipsa difficultas utraque, saluts tunc, etiam incogitantibus, ac tale nihil meritis, Anti-Caesarianis fuit. Cum enim pone latus nostrorum agminum (itidem ignarorum) illô totô temporis, ac loci tractu, non nisi mille nongentorum passuum intercapedine distantes, tenderent: factum est, ut ab nostris, quantumvis dimicationis avidîs, ipsi, proelia fugitantes, intacti praetermearent; et inobservati pertransirent. Dolorem interim nostrorum, ex elapsis sibi Bohemis ab eis concipiendum, solari, temperareque debuerunt, currus onerarii, triginta circiter; omnî commeatûs castrensis opulentiâ referti: quos, antemeridianîs horîs eiusdem illius diei, deductos ac stipatos ab Hungaris, Boicorum agminum antecursores, inter Litschanam et Strassizium nacti, caesîs custodibus, occupârunt: ac secum Strassizium abduxerunt. Huius annonae vicem, Hungari strati, terram et herbam mordebant. (199) Id eis dicterium, irrisus nuper in aquatione Germanus, regerebat.


page 250, image: s252

LXV.

Est porro Strassizium, (quod illius diei nostrorum praetorianum fuit diversorium,) Rackoniziani tractûc extremum, ad Septentriones, municipium; murô (sicut tunc saltem,) nec excelsô, nec admodum firmô, circumductum: oppidi tamen interim nomine, quibusdam (200) honestatum. Huic praesidium Bohemi, tunc imposuerant (stupendum! contra validissimos duos, Caesaris, et Catholici foederis, exercitus) sclopîs certaturos milites, totos triginta. si tamen vel sic totos: quippe, mente plurimum imminutos. Hi namque fatui, (quid enim aliud?) ad tantarum strepitum adventumque copiarum, steterunt in muro. conspectis, ostentaverunt ter-denac fistulas suas, semiligneas: accedentibus, praecluserunt moenium ianuam: (quam amplas enim, validasve, portas?) introitum urgentibus, negârunt. humilitatem porro muri velociter transsilientibus nostris, velocius ipsi cesserunt, moenibus, oppidulô, possessione: proiectîsque pariter, et animîs, et armîs, templum, pacem, vitae gratiam, petebant; deditionem offerentes. Hos tales, extractos aede, dedignati caedere Bavariti; propter insanam tamen impudentiam, coniecerunt in


page 251, image: s253

custodiam: stabilius ibi, quam in muris, excubituros. In his nostri vinculis, captivos hos; in oppido vero, sarcinas omnes, et impedimenta; necnon, ad sarcinas praesidium, de suis, validum, de sententiâ Maximilians DUCIS, et concilii, relinquunt. Strassizio porro status hic durare iubebatur, tantisper; dum ad Pragam, ac voti summam, veniretur. Sic expeditius ibatur: et dies posterus, negotiorum molem offerebat, humeros sane ferentarios (201) requisituram, et non dorsae, vehicula sarcinarum.

LXVI.

Is, dies Novembris septimus crat. In hunc diem, ex pacto, (quo ductusagminum et exercituum amborum, inter Bavariae DUCEM, et Comitem Bucquoium, alternadus erat,) pridianô vespere declaratum, et condictum, fuerat; uti priores in progressu partes Bucquoianorum essent: utque, cum exortu dici primô, sub unum temporis articulum, et Casarianus exiret, et Boiaricus exercitus; ad laevam hic, ad dextram ille, viae partem, quae Pragam ferret. Ut autem et ad locum, quem aciei struendae DUX, asentiente concilii sententiâ, designârat, omnî studiô convenire maturarent: a


page 252, image: s254

tribunis serio curari iussum. Haec cum ita, quemadmodum diximus, indicta pridie, receptaque, fuissent: Bavariti quidem, exemplô stimulati DUCIS, adeo postridianîs, etiam antelucanîs, horîs, in mora non fuerunt (et hoc, nebulâ tum quoque vias et aerem tenente, per antemeridianum omne tempus;) ut, in loco condicto maturrime praesentes, aliquot insuper horas, in vestigio stantes, imperia ductorum opperirentur.

At Bucquoianorum, diutissime nemo comparebat. Ac Bucquoius ipse, qui pridic, cum febri simul ac vulnere conflictatus, decubuerat, ne tunc quidem dolorum expers, curru contectô vectabatur; eâ, quam morbus suadebat, progressûs moderatione. Lentitudini vecturae sui ducis, attemperabant iter suum legiones eius, ac turmae. Quid agerent inter haec, ut Otium, (expeditionum pestem) effugerent, copiae Boicae?

Verum, maximiliani sedulitas indfessa, reperit, quod eas occuparet. Dum enim, evecta demum in sublime, nebula, liberiorem oculis aciem reddit; circumspiciens hac illac locorum situm, ex edito renidentem triplicem (202) equitatûs hostilis turmam


page 253, image: s255

DUX conspicatur. mioremque, non temere, post eos, copiarum suspicatus latere multitudinem; continuo suorum expeditam in eos equitum, ac legionariorum immittit, manum. Sed, ad primum horum conspectum, equitatus ille, quem diximus, adversariorum, collem, quem tenuerat, deserens; in locum alium retro, non minus editum, refugit. nec sciebant nostri tunc nomina locorum; quippe, sitûs regionis ignari; sicut et pleraque pars militiae Fordinandaa. Revera tamen ista paullatim (licet procul admodum) erant accessûs ad Montem, quem vocant Album, principia.

Ceterum, Bohemicorum equitum, in alium ex alio colle, transitu conspectô, Boiarici; nihil ad insequendum reliqui sibi fecerunt. At illi, cum repente tandem conspici desiissent; tantô maius acriusque studium nostris insequentibus iniecerunt, explorandi: quidnam rerum illic, quo refugerant, gereretur. Et, ecce, pergentes ulterius, subitô, trans montem interpositum, ad oppidum quoddam, cernunt, in late patente planitie, stantem, et instructâ iam acie congressui paratam, exercitûs Anhaltiniani


page 254, image: s256

Turnianive, partem. Hi, peritiâ locorum, Caesarianis, tardius, (uti dictum est) euntibus, per celeritatem, ac viae flexus, anteverterant: non tam, ut dimicarent, (quod, nisi coacti, facturi non erant,) quam, ut nostros Pragâ, quibus cumque possent modîs, ac remorîs, intercluderent, vel avocarent. Seu placeret his tamen conserere manum; seu cordi pugna non esset; apti stabant, qui, vî validiore superobruti, cladem acciperent: et vincerentur.

Id ergo per cursorem edoctus Maxienilianus Dux, cum laetus accepisset: omnem continuo Sacri foederis militiam, cuius erat imperator ipse, suos in ordines conduci iubet: aciem exornari: Bohemorum exercitum, quo minus (ut semper antehac) elaberetur, circumcludi: Comiti Bucquoio, tot exoptatae votîs, ad confligendum, opportunitatis nuntium afferri; festinationis, omnisque rumpendae cunctationis, eum com~onefieri mandat. In proelii concursum DUX ipse totus, et animô paratus et manu, flagrabat. Idem ardor, et duces eius, et militem pedestrem equestremque, tenebat; inflammatos amore pugnae. Sed, si veniendum ad voti summam


page 255, image: s257

esset, et cingi nostrîs exercitibus Palatinianum oporteret: opus Caesarianarum cum copiis nostrîs coniunctione copiarum erat. Nostrae praesto stabant omnes. Bucquoianae venerunt: sed tandem, sed plusquam serius, et ingruentibus ilico tenebrîs, regressisque iam in stationes suas hostibus; et universâ certaminis occasione dilapsâ. Bucquoii Comitis optimae menti, febricula rursus, ac plagae dolor recrudescens, infeliciter intercesserunt: cum interim Catholicorum, et adversae factionis, inter sese stativa longiore locorum intervallô non dirimerentur; quam, quantum expulsa tormentô bellicô pila libralis, suetô per aera volatu, posset emetiri. (203)

LXVII.

Quibus aliquis castrorum usus, ac rei militaris peritia familiaris erat; ii nullo modô dubitârant: Aut numquam, ad id usque temporis, aut eô Novembris septimô die, deleri coniuratas copias, et patrari (204) bellum, potuisse: si, tempori praesto fuisse Bucquoianos, contigissset. Sed videlicet, ita visum mortalibus erat. Adversus DEUM (cuius in manibus tempora, diesque rerum, sunt,) non est ratio, neque Consilium, aut Prudentia. (205) Victoriae


page 256, image: s258

Maximilianaeae, non Septimus, mensis illius, ac septimanae, dies, sed Octavus; non Saturni, sed Solis; non ille denique debebatur, in quo, praeter solam collegae moram, omnia cetera DUCI Magno fluxura fuerant ad votum: sed ille Dies, ille, quo, praeter DEUM, alia pleraque diu videri potuerant adversa. Quid multîs? Illse proferendus in theatrum Orbis-Orthodoxi Dies erat, et palam proditurus; qui pariter et Dominicus, et in eum Annum illius Imperialis-Evangelii, sectariis quoque, promulgator esset, quô, Caesari sua praestanda reverentia, populis ingeritur. Ita, NIHIL sine Numine, ne neglectum quidem, usuvenit. Illi, certum ac fixum, est; quod anceps nobis.

LXVIII.

Ceterum, inter ea, sic elapsa, Maximilianus, tametsi speratô destinationis suae successu tunc deiectus, non intermisit tamen, magnanimô praereptae sibi facultatis-pugnandi contemptu, curare locîs omnibus; quidnam, ad sarciendam iacturam eam, plus ubique, minusve, conducturum videretur. Itaque, profundîs iam tenebrîs, post alteram iam noctis exactam horam, tum demum in tabernaculum reversus:


page 257, image: s259

praestolabatur, quid porro serus advecturus vesper esset. Cum autem eodem ipso tempore Bucquoius, rerum suarum, aegrô licet corpore, tamen satagens, tribuno veterano, bellique scientissimo, Gaucherio Sequano, negotium dedisset; ut, quid agerent aut tentarent hostes, cognosceret, et ad se cognita referret: Gaucherius, exploratîs, quae gererentur apud eos, raptôque secum, fidei faciendae caussâ, vigilum unô quopiam e statione; celerrime Bucquoio renuntiat, Anhaltinum, Turnium, Hollachium, universîs post se tractîs copiîs, repente planitiem illam pridianam, ac stativa sua, reliquisse: velutique panicô terrore correptos, confusîs et signîs et ordinibus, iter, fugae simile, Pragam versus intendere. Quod nuntiabat Comiti Gancherius, idipsum, eodem noctis vestigiô, qui nocturnas servabant excubias, equites nostri deprehenderant; ac continuo renuntiandum Maximiliano DUCI curârant. Erat horae noctis tertiae finis; ac vigiliae secundae principium. In haec, tam insperata, iam et Bucquoius Gaucherio, quid opus facto, mandârat: et, eius mandati necdum gnarus, Maximilianus, primum quidem, suorum omnium


page 258, image: s260

tribunorum, ac ductorum, concilium habet; decretôque, quid in re tam subitâ potissimum expediret: curari iumenta iubet; et curata, protinus infrenari: tum, cohortes omnes, ac turmas, ad insequendum hostem, cum exitu vigiliae secundae, procedere. quae Ducis imperata nemo detrectabat. Post haec, qui statim eadem Bucquoio referat, eumque suîs verbîs, ad persequendos itidem omni cum exercitu Bohemos, exhortetur, mittit. Rogat autem, ut omnî rem celeritate gerat. Huic referri Bucquoius iubet; et Gaucherium se iam, cum quingentis equitibus, immisisse fugientium tergis, caedendis: (immiserat sane, sicut hic referebat,) et persequendorum hostium etiam se consilium amplecti; sed, nec omnibus utrimque copiîs; nec, antequam postridie diesceret. Nam et retineri legionum aliquid, in incerta casuum, ac fallaciarum hostilium, opus futurum nostris: et suos, inediâ, gelu nocturnô, lassitudineque diei totius, vexatos, (praeterquam, quod et dispersi contuberniis, aegre tantillô temporis spatiô contraherentur,) corporum animorumque tantâ nequaquam alacritate, quantâ milites Boici-requieti


page 259, image: s261

possent, (206) confluxuros. Bohemos autem, inter haec, tam tarde convenientium, molimina, procul e manibus, et oculis, avolaturos.

Crediderim equidem, haec, et id genus alia, per eos dies, Bucquoii, (moribus alioquin excultissimi viri,) verba, fastidientisque notas, expressas nonnumquam doloris et febrium acrimoniâ; prae se ferre visa fuisse, spiritûs cuiusdam, et indolis, libenter contrasentientis speciem: neque tamen ullam interim obloquentis, ac pertinacis, imaginem prodidisse. Nec id interim ipsum fastidii genus, in Heröe praestantissimo, naevum appellaverim. QUIS enim, nisi capitis plane servilis, ad omnia semper annuit? nisi DEUS, aut ratio, prosubigant animos hominis immodicos.

Sed tamen, inter haec, ingentis, et in immensum lati, cordis fuisse Maximilianum DUCEM, oportuit: quippe, qui terna plerumque bella per omnem fere Bohemiam, circumtulerit: et ea tamen composuerit. Unum, adversus Caesaris hostes, assiduum. Alterum, ergo Caesaris, ac suos, amicos; quoties Utili publico dissentirent.


page 260, image: s262

Postremum, adversus se ipsum, et acerrimam suam mentem; cum incomparabilem animi perspicaciam, praestantiora videntem, concordiae tamen amori subiceret interdum; et, cedere Rationi minoiri, compelleret. Ita, quod eius fieri posset, omnibus attemperans se; dum Se vincit, vincebat omnes, et omnia. Tunc vero, tantâ persequendorum hostium urgente necessitudine, tantô (si nemo penitus ionsectaretur eos,) periculô, ne numquam postmodum in manus venirent: tunc, inquam, iterum, iterumque, per internuntios accuratius edoctum Comitem, suam in sententiam ita pertraxit: ut, omnî cum exercitu continuo secuturum se, sponderet: et vero, sequi statim inciperet.

LXIX.

Medium noctis, ac vigiliae tertiae principium, erat; diesque Novembris octavus inchoabatur; Octavae Divorum Omnium luci festus: cum, in equum insiliens Bavariae DUX, secum imperiô traxit omnem Catholici foederis exercitum: exemplô vero suî, Caesarianas quoque turmas universas, ac legiones. Ipse quin etiam, invictus animi, Bucquoius, e lectulo transferri, lecticarium in currum, debilitatum eorpus, suppressâ doloris


page 261, image: s263

vî, iussit: et, ut potuit, sequi quam proxime Boiorum agmina posteriora studuit: a Tillio non multum remotus.

Quod autem in eum, quem dixi, diem Bavaritis obtigerant, e serie profectionis, partes expeditionis priores: praeter antecursores, DUX Maximilianus turmas insuper, et catervas aliquot expeditiores, praemissas, ire celeritate, quam possent, maximâ voluit: et hostium novissimos saltem, infestos habere. Magna fuit imperiorum Maximiliani vis. nam, ne strenuae properationis tota laus esset penês Gaucherium Bucquoianum, qui, celeriter quingentîs suîs in dilapsos Bohemos eductîs, ex itinere, fugientes nactus, et aggressus, Hungaros, magnâ clade diminutos ad Ruzinam pagum, profligârat: aemulati virtutem Caesarianorum Boiarici quoque cunei primores, et agminis antecursores, esse primi studuerunt, in assequendo quam primum hoste: ceteraeque turmarum, et manipulorum, a dimidio noctis, ad usque diluculi viciniam, contentione laboris nuspiam intermissâ, Montis-Albi finitima loca tenuerunt.

Mons hic, (ut nonnihil subindicabamus,


page 262, image: s264

etiam in gestis Anni duodevicesimi,) Germanici circiter milliarii spatiô sese porrigens, ab Occasûs aestivi plagâ, per obliquum, in Ortum-hibernum, Pragae praeiacet: suî principiô, qua solem vespertinum respicit, editior: at, sensim exinde declivior, utcumque mitiore se tergô submittit; quoad in planitiem sese denique consumat. Solum interim Mons hic scrupeum, verrucosum, et scrobibus interpolatum, habet: duris et asperis gerendis rebus, quam amoenis ac laetis exercendis, accommodatius; nisi quod tamen in fastigio suî Vivarium, et Regum Bohemiae nemorale praetorium (w) stellatum, a figura structurae dictum, ostentet. Hunc montem, a saeculis praevisae pugnae sedem arenamque fieri, Divinus annutus approbârat. Ad hunc ergo reversa, narratio festinet.

Sub eius lucis auroram, tunc primum nebulîs liberam, affertur ad Tillium, (pago cuipiam, ab latere sinistro, propinquum,) nuntius felix: Antecessores Boicorum agminum, in opposito pagi latere, conflictu, iam iam coeptô, proeliari. Quo Tillius auditô, stare iussit agmen; nec, nisi denuo monitum, progredi: partim, ut, serius alioquin


page 263, image: s265

adventuris, Bucquoianis spatium daretur temporis, assequendi Boiaricos, ad plenam cum eis coniunctionem; ne pugnam alteruter exercitus, alterô non praesente, participeque, capesseret: partim, ut, morae quidpiam concederetur, Tillio quidem, ad Maximilianum, super dimicatione coeptâ, certiorem faciendum: Maximiliano vero, Tillio mandandi, quod ex usu tunc, et in rem praesentem, futurum esset. Inter haec autem, nequid ab hoste detrimenti caperet antecursorum manus, adversariorum multitudine praevaliturâ; nisi subsidiô nostri firmarentur: Anholtino Baroni, vigiliarum Praefecto supremo, negotium, auctoritate Maximiliani, dat: equites ducentos, trans pagum Bavaritis proeliantibus, simul subsidio ducat; simul autem, eadem operâ, quid tentaret, aut ageret hostis, exploret. Nec mandâsse contentus Tillius, nisi suammet ipse pariter interponeret operam: per se quoque singula cognitum, excurrit. Ubi, praeter spem, ultra pagum, (quem Weronum Brummerus nominat,) campi latitudinem deprehendit, rivô quidem alvei mediocris interscissam, ripîsque ponticulô iunctis, sed accessui recessuique


page 264, image: s266

facilem: ceteraque, struendae pariter aciei, dispandendaeque, perquam opportunam. Haec planities ante radices iacebat Montis-Albi. quod totum, non distulit, ad agmina regressus, Tillicus significare, primum maximiliano DUCI; cui placebat opportunitas: deinde, non ita procul inde tendenti, Comiti Bucquoio: cuius mentem Tillius, super his, e mente sui DUCIS, exquirebat.

Sed Bucquoio, (contra, quam censuerat Tillius,) probabatur, Illô potius eodem, in quo tunc constiterant, loci tractu, cis pagum, exercitûs utriusque copias, in aciem, et ordines, componi; quam, in locum, ultra pagi latus alterum, differri negotium. Id, quânam adductus ratione, bellorum ipse quoque scientissimus, Bucquoius maluerit; expressum a conditoribus Actorum non reperio. Constitisse tamen suam illi consiliirationem, extra controversiam est. Sed suggerendum interim ei (quippe, cui propter vulnus, ac morbi vim, obire lustrareque loci situm genuinum, haud licuerit,) Tilius per internuntium, utrique fidum, curavit: In citimo pagi solo, nec instrui copias utiliter in pugnam posse: nec, si vel maxime,


page 265, image: s267

suos in ordines illic dispositae, starent, cum eundum in certamen et hostem esset, agmina servari coniuncta posse, quae coniunctim tamen incedere fas, ac necesse, foret; signa nempe, cornua, subsidia, turmas, et alas. quoniam, posteaquam ad pagum ventum esset, agmen, aut progressurum non esset, interpositu pagi praepeditum: aut bipartito, lateribus, hinc et illins apertîs, perrecturum; hostilibus globis et ictibus expositum: quia vi coniunctâ destitutum.

His ad Bucquoium missis consilii sui momentîs, Tillius prior ipse se, suosque, prudentiâ direxit: ut, quidquid tandem statuerent Bucquoiani, Boicas copias trans vicum universas ageret: ubi, spectantibus e propinquo Bohemis, suos-in ordines ipsae sese componere scienter inciperent.

LXX.

At, inter haec, Bohemi, conspectô, quid Boici, quamque confidentibus animîs, tentarent; veriti, ne forte cum universâ suorum manu transirent rivum; et, contemptâ camporum uligine, (quae late, cis et ultra ripam utramque, solum humectabat,) confestim in pugnam ruerent: ad impositum rivo ponticulum retrogredi coeperunt; ut, adversus turmas, et peditatum


page 266, image: s268

Bavaericorum, insiderent eum, ac firmarent: quo nostros transitu prohiberent. Sed brevis eorum ibi statio, custodiaeque cura, fuit. Paullo post enim, lustrationum gnavus et indefessus Tillius, obitâ rursus, et inspectâ rerum locorumque facie; reperit primo, Ponticulum quoque, sicut antea campum, ab Anhaltinianis desertum, patere iam vacareque nostris, siquis eius usus incideret; ad uliginosi loci vitandam circuitûs incommoditatem. Vidit deinde; Nec Anholtinum, vigiliarum magistrum, fugisse, fefellisseve, transitûs eiusce compednium: utpote, quem deprehenderet, reipsa iam, cum equitum selecto globo, traiecisse rivi tergum; et illic eum, Montis-Albi radicibus cohaerentem clivum, aliquanto ceterîs editiorem, affectare. Cuius proinde propositô, ceteris quoque, magnanimitatis exemplô, Floreinvillaeum hortatus Tillius; Et tu quoque, quid, (inquit,) cessas, ac dubitas, transmittere, Floreinvillaee, rivum? Anne formidas, ne ruptae forte solutaeve pontanae sublicae, (207) vel dorsum trabium, excutiat in undas equitatum tuum? An id potius metuis; ne, persultata tuorum ungulis palustris riparum ora, vel campus, aut


page 267, image: s269

a te frangatur; aut te, cum progressu luctantem, frangat prior, ac, profundô limi fixum, hauriat? At sane, qui praecesserunt, incolumitate suâ docent; Onerum, et ferratorum pedum, patientes, tam trabes esse, quam palisstres glebas. Aude post hos igitur et tu; quem audere vulgo videmus, ante ceteros. Secutus Anholtinum, in edita collium; circumspice, siquem insidere valeas, rei pro nobis bene gerendae, male vero faciendi rebellibus, opportunum locum: et lotharingum te Bullionium praesta, perrumpendis immis, ac summis. Postquam autem in arduo constiteris, Magni nostri DUCIS illic imperata, nec non meos, imperia tibi transmittentis, internuntios exspecta. Non fuit opus hortatu longiore, tribuno, sponte cursuro.

Finierat dicere, Tillius; coepit exsequi dictata Floreinvillaeus: momentôque transitîs et aquîs, et carectîs, in aditu Montis-Albi celsiore suam legionem constituit. Nec tamen et hic, eô, quem tunc occupârat, loco constitit: sed, ulterius et stationem suam, et Tillii vota, promovere sedulus, et acer; demonstratum ab Anholtino sibi lapicidinarum, in codem monte, tractum, insedit: ita


page 268, image: s270

conspicuus iis, qui vallem inferius, cis rivum, tenebant; ut ab his, eius, et Anholtini, surrecta signa vexillaque conspecta, Boiorum reliquam multitudinem universam traherent. qui, transire ponticulum, et palustre solum, nec ipsi dubitaverunt.

Horum conspicati numerum, ac fortitudinem, et ardorem pugnandi, Bohemi, sibi cursim instantem; adhaec autem, et Anholtinianorum, ac Lotharingicae sub Floreinvillaeo legionis, audaciâ perterrefacti: relictîs, quas ante sibi delegerant, stationibus, sursum versum, per obliqua montis, ad suas refugere munitiones instituerunt; impetu confusô ruentes, ad tutiora quaeque montani iugi receptacula.

Tanto fervidiores Boicae legiones, ad eorum invadenda retrocedentium terga, conrentô pede, superiora petere; passuique passum addentes, cupere, congredi-cominus; ac ferrô, si fieri posset, de summâ re decernere: si nondum possent, memorandam tamen hosti cladem inferre; prohibereque, ne latiores interea, firmioresque, munitiones suas efficerent, et in iis tormenta sua bellica constituerent, Anhaltiniani. Spesque magna


page 269, image: s271

fuerat, virtute nostrorum alterutrum emolumentorum istorum, si non utrumque pariter, obtentum iri. Poscebant igitur clarîs, et manuum, et vocum signîs, pugnam Boiarici. nec invitos, (opinor,) aut disentientes essent nacti, Floreinvillaeum, Anholtum, Tillium: ac fortase nec ipsummet ductorum DUCEM, Maximilianum.

LXXI.

Sed his eorum omnium desideriis Vir intercessit Unus, in proximo (sed, post eos,) tendens, Caesarianae militiae praetor, BUCQUOIUS. qui, missô de suis ad Bavaria DUCEM cursore celerrimô, rogari verbîs eum suis iussit: Ne, nisi Caesarianô milite Boiis adiunctô, certamen supremum capesseretur: neve tantô, quantô coepisset, studiô, DUX proelium approperaret.

Huic, cogitabundo MAXIMILIANUS, ac subductô, vultu: Magnam, inquit, et in publicum ancipitem, rem petis. Sed abi, Comitique nostrîs vicissim verbîs refer; Nos pugnae, tam tempestivae, dilationem, primum ipsi, ceu militaris imperii dilecto Collegae, gratificari: deinde, (praeque ceteris universîs) Caesareae Maiestatis reverentiae, debitoque cultui, substernere: quippe, cuius augustîs auspiciis, et


page 270, image: s272

Comes, et DUX ipse, militemus. nec plura subiungens; ut, serio se, non concordiae minus sociali, quam nomini mentionique Caesareae dignitatis, deferre, demonstraret: ad suos celeriter advolans, et antesignanis adequitans, verbîs eos, et imperiîs, preci similioribus, refrenabat; et inhibebat ab ulteriore progressûs, ac proelii, conatu.

Potuit in admirationem venerabundam inflectere, quamcumque, nondum plane ferrô rigentem, mentem, tam mite placidumque potentissimi DUCIS ingenium; obsecundantis in loco votis, et commodis eorum, apud quos eum priores ferre partes auctoritatis, conveniebat: ut proinde, quantum, eorum in gratiam, ipse de celeritate remisisset, tantundem et illi, boni communis caussâ, de tarditate suâ remitterent. Sed inventi sunt, quales plerumque fuerant, antea quoque, suîs in expeditionibus: magna pars adhuc lenti, dispersi, serius adrepentes, ac tantumnon, emansores. (208) Ad summam! dudum gratis, et inutiliter, stantibus Boiaricîs, et Bucquoianorum cum ipsis coniunctionem praestolantibus; nec comparuâre Bucquoiani: nec eos adducere Bucqnoii voluntas optimae


page 271, image: s273

potuit; quia collectos non habebat. Poterat autem, inter has tot moras, ingens ab hoste capi publicae rei detrimentum: Anhaltinianîs in monte castra sua validius munientibus: balistas maiores-decem, locîs aptîs statuentibus: loricam adhaec, fossamque novam, ducere, pro fronte castrorum, instituentibus; Anhaltinô denique Principe, cum Hollachio, Turniô, ceterisque, consultantibus intra Praetorium: Utrum, et, Quam mox, irruendum in Ferdinandaeos esset?

Id ne fieret, in disiunctos adhuc nostros; obstitêre, summô quidem in Monte, discriminis et congressûs supremi dissuasor prolixus, Hollachius; (c) inferius autem, Maximilianus DUX, et Ioannes Tillius, missîs ad Bucquoium monitîs, incitatores aciei maturandae. Bohemicos, in oculis suis, fodere, vallare; suîsque continentibus munimentîs, momentô temporis, et castra clausuros, et in castris se ipsos: nequando deinceps, unquam, postquam e manibus ante paulo sit emissus hostis, ad manum res veniat. Si venire totus quantus, et coniungi, nequiret: at accederet tamen, ac


page 272, image: s274

properaret, cum ea quam praesentem iam haberet, multitudine.

Permovêre cohortationes, tam intentae, Comitem; ut, quantus posset, tantus alacriter demum adesset: et exercitui iunctus exercitus, adstaret. Bonum factum! Quod feliciter eveniret!

LXXII.

Proxima fuerat, aciei tantae struendae, disponendaeque, cura. Cum autem, (quod saepe dictum superius), dissensionum et invidiae fugitans, Bavaria DUX, (ne solus omnia videre facereque velle, videretur,) SINE CONSILIO NIHIL aggrederetur: rem, approbatione dudum optimi cuiusque secum ipso decretam, inspiciendam tamen aliis quoque, discutiendamque, permittit.

Praeter Ioannem itaque Tillium, ac Baronem Anholtinum, Caesarianorum experientissimum quemque, spectatissimumque, vocat ad consilium. (z) Super instante pugnâ: super modô, locôque, temporeque pugnae! suam quemque promere sententiam iubet. Id fit; et oris utrimque candidâ libertate. nec iam in controversiam magis intrant, proelii committendi modus, locus, dies, ac tempus, quam Proelium ipsum;


page 273, image: s275

Expedirene videatur eius, cum hoste tam instructo, commissio? Dicebatur pro parte, conflictum volente; Quaesitum tantîs copiîs, impensîs, malîs, ac periculîs, geminorum exercitaum, quid aliud fuisse; quam, aut Paeis, aeut Armorum, congresium? Pacis reditu siccô, pridem iam desper atô; Quid, nisi ferrum, et eruerem, rectare? PUGNANDUM igitur: et, SI PUGNANDUM ALIQU ANDO, QUIPPENI MODO? quidni statim, et in loco, monte, castroruum hostilium aspectu? tani paratis praesertim, ad omnia dura, Botcorum animîs? tam excitatîs Caesarianorum, in cladem rebellium, studiîs? Ita compar atîs ad concursum Ferdinandaeîs, ita refugîs a conflictu, Fridericianîs; et ipsô quoque Fridericô delitescente: mentium diversîs hinc, et hinc, habitibus utendum, in salutem publicam esse. Cudendum chalybem, dum candeat. In Necessitate quoque, (quanto promptius igitur, et in Opportnnitate?) proximam quamque certaminis Occasionem, habendam pro praestantissima. Semper quidem, et in omni re, prae ceteris tamen in bello, NOCUISSE PARATIS, DILATIONEM. Diem omnem alicubi lucere: noit allucere diei cuivis, ubique bene gerendae re,


page 274, image: s276

facultatem. Adhaec, videri pugnae desideriô flagrantibus, et elementa favere, telluris et aeris: utpote, vaporum tunc, et nebularum, pura; praeter omnem dierum superioris temporis consuetudinem: (et ita sane tum evenerat.) Rebus gerendis arridere quodammodo caelum ipsum et atheris ambitum; aepertum tunc, et subiecta terrarum aperientem. Omnia late patere; ne Bohemorum quidem fossionibus, et machinîs, inapertîs. Consentire caelo, mentium quoque, non nisi divinitus influentem, dimicationis alacritatem: quae vel sola saepe sit, pro classico; nervus aciei; praesaegium omenque Victoriae. Summatim igitur, Confligendum! et, dum clarus adhuc in sublimi sol incedat, manus et armae miscenda. Noctem, ac vesperam, fore plamae desperationem.

LXXIII.

Disserebant haec, Certaminis, et festinationis, approbatores. At, quibus vel omitti pugnam, vel ampliare diem, placebat; tametsi, dici vera, sentiebant, a sententiae flagrantioris auctoribus; pericula tamen illius, ac difficultates, haud dissimulabant. Consedisse iam hostem; et locô, plusquam suô, munîsse, clausisse, firmâsse castra.


page 275, image: s277

nostris, accessum suî, fecisse, tantum non impervium; munimentîs, tormentîs, aescensu; contra ferientes, ac fulminantes, eluctandô. Recentibus item ab urbe regiâ copiîs, et antesignanerum densô reobore, triumphare feroces Coniuraetos: locô denique superbire, sibi per omniae secundo, nostris horridô, scabrô, rugosô saepe sulcîs, et rimîs, ac scrobibus; per cuncta tandem, contrae clivum ituris, iniquissimô. Quin potius igitur, omissô tunc monte; pone radices eius, secundum latus tractûs illius dextrum, directissimâ viâ Praga peteretur: sicunde forte, regiae sedis et causae periculô territus, ac permotus, exsereitus Palatinianus, Monte decedens, Pragamque defensurus; sequi nostros, et pellere, festinet? Ibi tum proelii, partibus nostris aequioris, fore copiam: ibi, superandi spem.

Bucquoii Comitis, hoc erat Consilium: sicut e diverso, prioris illius placiti rationum auctor, cum suis, DUX fuerat Maximilianus. Et contendebatur; in longum adhuc iturâ consultatione: fortasseque demum, dilapsu temporis, et Montem erepturâ nostris; et Pragam eis non largirurâ. cum repente, DEO negotia temperante, concilio nuntiatur, stare foris, qui Montem,


page 276, image: s278

et omnem castrorum hostilium faciem, recentissimus explorator, introspexerit. Is, exterus, sed Caesarianis partibus magno cumprimis usui, legatus castrensis erat, La - Motiaeus. Hic confestim introductus, intellectô disceptationis articulô, nodôque, circa quem Bucquoius tricaretur; Solutio facilis est, inquit, istius difficultatis: quae, si viri sumus, et prima perfringimus, paene postea ne difficultas quidem erit: aut infra certe vires nostras. Obivi, Serenissime DUX, et tis, Comes inclite: vidi; dispexi cominus omnia. Reperi, munimenta castrorum firma; sed nequaquam adursus vim dur abilia: machinas tormentarias, validas, ac minaces; sed nostrorum unô, gersinove, subtus transcur su peractô, posthaec incasium tonaturas: certe quidem decuplô minus obfuturas, adversâ fronte contra tendentibus; quam, praeliô praetermissô, nostris agminibus, secundum montem, Pragam versus iter suscepturis, essent nociturae: dum undique de clivis, et collibus his, e Pragaeis quoque moenibus, ac propugnaculis, a provolantium pilarum procellis impetentur. MULTIS e malis, pauciorum, et e grandibus, minimorum, esse faciendum selectum; Sapientes ab aevo iam monuerunt.


page 277, image: s279

LXXIV.

Dixit haec La Mottaeus: et dicta, sedentibus in concilio, tam potenter adprobavit; ut, suas in partes denique Buequoiô quoque, ceterisque, pertractîs, pronuntiârit Bavariae DUX: Ergo, commilitones, dam usus suadet, ac res, et tempus, urgent; in Montem properemus, et proelium! PRO DEO, causaque iusta, stemus in acie! Stabis DEUS, ac fustitia DEI, sicut Montes, (209) nobiscum. In haec, e concilio disceditur.

Ad eandem autem opis divinae fiduciam hortari copias nostras, ac DUCES, haud desinebat, vir, opinione famâque meritissimâ sanctimoniae mirandae conspicuus, DOMINICUS ARRAGONIUS, nudipedum montis Carmeli coenobitarum insigne lumen. Is, ex Hispanis ortus, cum venisset in Germaniam; voluntate DUCIS, Bavarita sectabatur castra; Pietatemque (quae milits ceteroqui saepe peregrinae,) quantum in urbes ae templa domi, tantum in tentoria stativaque foris, introducere satagebat. Isque certam a Deo Victoriam nostris exercitibus adpromittebat. (210) cuius sponsionis fidem exsibilavit tunc Haeresis: subsignavit autem. eventus, sibilorum irrisor.


page 278, image: s280

Versîs sub haec ad aciem exornandam Maximiliani DUCIS, Bucquoiique curîs, (de cuius Aciei forma commodius aliquanto dicetur inferius:) horae sensim a medio noctis decima, prandendique tempus, adrepebat. Tunc autem suam et Bohemi struere coeperant, in dorso Montis, aciem: cum ingens repente castra sectariorum, et exercitum universum, invasit, non animorum modo consternatio, sed corporum etiam, artuumque tremor; divinitus (uti merito creditum est) incussus. Idem autem pavor occupavit et iumenta; minusque ministeriis humanis utibilia reddidit, a duabus ante proelii congressum horîs. Idque sie habere se, sine cuiusquam ingenii commentô, rei gestae superadditô; prodidêre, non modo celebres in vulgus historiae - conditores (211): sed, qui paullo post in manus victorum venerunt, Palatiniani, cladi superstites. Eam autem et hominum, et equorum, trepidationem, ferebant, ad ipsum usque certaminis punctum perstitisse. sed in Hungaris, ante cunctos alios attonitîs, ac lymphatîs, formidinem eam, ne coeptô quidem conflictu, finitam; insuper et eousque trepidationis fuisse


page 279, image: s281

progressam: ut prima coeptam ab iis postea fugam stimulaverit; quorum dein, in pedes effundens se, ruina, ceteri traxerit exercitûs ruinam. Sed ego, diligentius aliquanto repetitîs ex alto rerum gestîs, iîsque disculsîs, reperio; Praeter timidam, ex Conscientiae fluctu, scelestorum nequitiam, (212) (plerosque lancinare suetam) tremoris illius ac fugacitatis seminae, truculentis eorum pectoribus inici coepisse, pridianae noctis, insolitô gentibus illis, hospitii successu. Rem paucîs refero.

Nocte, proxime praeterlapsâ, quâ Palatiniani, relictîs castrîs pridianîs, ab altera fere coeptâ vigiliâ, subito movere Pragam, ac Montem - Album versus, coeperant: Hungaerorum ingens multitudo, peculiare quiddam, et ab exercitu cetero semotum, sectari gestientes, pagum occupârant, Ruzinam (ut supra dixi) nomine, non procul Albo-Monte; quieti genioque suo (quod confidebant) opportunum. Ibi sedebant; et hostem votîs interficiebant: cum ecce, misus (ut in loco dictum superius est) a Comite Buequoio, legionis Belgicae tribunus, Gaucherius (213) Burgundus, quingentorum cinctus


page 280, image: s282

equitum comitatu; feriantibus supervenit; pagô totô grassatur in Hungaros: trecentos interficit: (214) ducentos capit: (215) reliquos profligatos, dispergit: equos plures mille, ceteramque praedam, abducit: pagum flammîs abolet: terrorem late quaquaversus in Hungaros, etiam absentes, spargit. quem auxit, eodem ipso tempore singularî certamine Baroni Petershemio congressus, occisus ac spoliatus, in oculis gentilium suorum, primarius (ut eum Wassenbergius describit) Hungarorum Dux. (216) Qui, cum ad nos, genuinô nomine cognomineque tenus, non pervenerit: insignitus in rebellium ordine sicsatis est; cum in censum relatus est eorum, Quorum perut memoria, cum sonitis. (217) cuius proinde, fufficiat, inseriptio sepulchri: Militum perduellium ductor; Bethlenu tyranni satelles, et emissarius; bellô Bohemicô minax; duellô Germanicô, domitus, et silens.

Hîs porro, pluribusque generis eius, eventîs, sibi laevîs, et adversîs, Hungari perstricti; postquam Haslangô, violente captô, paucîs aliquot diebus ovare sibi visi sunt: eô nuperrrime vivîs ereptô, confestim in luctum ac funebria, statim in alterum ex


page 281, image: s283

alterô pavorem et fugam, incidere sunt orsi: donec eum et ipsi morte sequerentur. Credidisses, Eos Herois lugere coepisse funus, quod ipsi fecisent. Sed mittamus sane nunc Haslangi causam; in cuius interitu Bornemissa miser, et lytrum perdidit, et civilitatis, e manumissione, gratiam, ac laudem. Hanc ille iacturam, sui maeroris habuit originem. Pavor autem, ac formido, fugae stimulus, imis infixus Hungarorum transfugarum ossibus; insuperabilior eis, quam nudus iacturae dolor, erat. QUID tamen habere debebat miri, diffugium illorum; quos duo grandes exercitus, et DEUS ipse, ter maximus, ac Desperatio victoriae, persequebantur? FUGIT Impius (qualis est, omnis Sacrorum contemptor,) etiam Nemine persequente. (218)

Sed haec, paullo post, ac plenius, repraesentabantur Eventu. Nihil autem horum in castris fiebat Ferdinandaeorum: sed ingens erat animorum, ad dimicandum, alacritas; adiuta promotaque notîs etiam, indiciîsque, caelô missîs. Inter ista signa, vaticinium erat, ut dixi, Carmelitanum. Praesto quoque, cunctorumque subiectum oculis,


page 282, image: s284

vexillum erat legionarium, (219) nobilis, ac signiferis inter suos imperitantis, Guilielmi Verdugi. cuius tale fuerat ostentum.

Quâ vesperâ Catholicorum copiae Rackeniziô nuper, (uti locô suô retulimus,) Lithschanam, (220) et inde Strassizium, petebant: repente Verdugaei vexilli suprema cuspis sic ignitâ refulgere luce coepit: ut ardere plane, plurimis, et aliquamdiu praesentibus mirantibusque, conspiceretur. Id felix, ut loquebantur, praesagium, (labarum, inquam,) sepositum statim reverenter, et asservatum, est, in ipsum postmodo proelii momentum; calcar, et incitamentum, reportandae Victoriae: cuius laborem ardere, gloriam splendere, fas est. In publicum ista, celebria fuerunt. etsi sane Verdugo mox, et alia quaedam, aliis memorata, venerunt in manum: quae privatim ipsum, et strenuum demonstrarent, et fortunatum.