10 February 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LEO GALEATUS: Seu, Bavaris DUCIS Expeditio Pragensis.

I.

QUOD annosum Venusini scriptoris (1) adagium pronuntiavit, in Dardaniam trans-Hellespontanam, (2) ac regiam eius urbem, EXTRA TROIAM, ET INTRA, PECCARI: si, tantô post saeculorum intervallô, nunc etiam valere debet (ut potest) in ILIUM (3) quoque Troademque Bohemicam; in arcem illius regni, circumiectasque gentes foederatas: strages utique cladesque bellicae, quibus Troiani, cum populis Asiaticis, castrorum sociîs, plexi sunt olim, non intactas atate nostrâ coniuratas in Caesarem Pragas, Moravos, et Nicrum advenam, (4) praeteriverint. REDIT enim in se ipsum, per poenam, omne nefas. Divô PAULO teste, Doctore gentium, Omnis contumacia, (5)


page 14, image: s016

iustam retulit suae mercedis retributionem (6). Siracidae quoque iudiciô, non evasêre facinorum suorum poenas, antiqui gigantes: qui, licet stolide viribus confilsi suis, destructi tamen sunt. (7) Et in sexcentis peditum milibus, eductis ex Aegypto, qui congregati fuerant (inquit idem sacer scriptor) in duritia cordis sui; si vel unus cervicem erectam obfirmâsset; mirum, si fuisset plagarum immunis. (8) Uti namque Clementia cum DEO, sic est et Ira cune illo. (9)

II.

Poenarum autem in exactionibus, nec ipse sibi maiestate suâ deest (quippe, sibi plusquam satis, ac sufficiens,) nec Maiestati, Iuris exercendi fora, ministeriaque, deesse foris possunt. Armabit, quaecumque produxit, et creavit, in ultionem inimicorum. (10) Acuet iram duram in lanceam: (11) et, pro tutela legum, cum eo pugnabit Orbis terrarum, adversus mente captos. (12) Concurrent in vindictae societatem, et operam, omnia Numinis opera: Corpora, quae dicimus, Simplicia, corporumque mixtorum obsequia Composita. Servient stellarum agmina; famulabuntur et Elementa: quaeque supra, vel iuxta nos, quaeque sunt infra nos,


page 15, image: s017

et in Universi centro. (13) Quid quaerimus, aut ambigimus? Advocabit Caelum deorsum (14); ut sint prodigia Solis, ac Lunae: (15) quorum aspectu timoreque siderum mortales tabescant, et exarescant.

III.

Advocabit terram hiantem et absorbentem, ad discernendum DEI populum, a natione pravorum (16): velut actum in feditione Coritarum esse, novimus. (17) Descendet in exitia ministrorum impietatis Ignis: ut in geminas illas semicenturias militum Ochoziae, sub Carmelo monte. (18) Decident, inusitatae grandinis ponderibus onustae, nubes, ac lapidosus aer; sicut in capita fugientium Iosuam Amorrhaeorum. (19) Mare fluctus et eluviones effundet: ac late gurgitibus suîs improbos accolas superobruet; uti Frisonum aliquando supra centum milia demetsit, in Eucharistiam contumeliosorum, atque petulantium. (20)

IV.

Denique, ne verbosior, quam necesse sit in rebus manifestis, esse pergam: de Montibus quoque, subiectas in valles, et campestria, descendet ultrix Iustitia, vel hominum pedibus, vel Angelorum: quemadmodum olim e Tabore, per Baracum et


page 16, image: s018

Debboram, in Sisarae perniciem: (21) aut in exitium hostium Elisaei, vel Israelis, mons Samaraeus, plenus equorum et curruum igneorum. (22) Prodibunt iniquitatum vindices, de cubilibus Leonum, deque montibus pardorum. (23) Leo, notior est (24), quam, ut describi fuse poscat. At PARDUS, vulgaribus ignotior; animal et efferum, et velocissimum; (25) facilis et expeditus Vindictae divinae satelles, et apparitor: praeter haec autem, et acer, iracundus, et, ad summam, Aquinati quoque Satyrico (26) magne sublimis, ad devorandos reos, (27) hiatu. quam ob ipsam proindo causam, Ultionis, suo tempore de noxiis expetendae, minister et custos â summo iudice constitutus est, apud divum Ieremiaem. Libet, eius vaticinii verba tragica pervolare. Quaepropter ad Optimates (inquit) urbis regiae Iudaeorum ibo: loquar eis. Ipsi namque cognoverunt viam Domini; iudicium DEI sui. Sed, ecce, magis hi simul confregerunt iugum: ac vinculae ruperuns. Ideo percussie eos LEO de Silva: lupus ad vesperam vaestavit eos: PARDUS, vigilans super civitates eorum. Omnis, qui fuerit egresus ex eis,


page 17, image: s019

capsetur. Quia neultiplicatae sunt praevaricntiones eorum: obfirmata malitia. Super bis igitur, in gente tali, non arripiet ultorem gladium anima mea? Desit, age, Gladius. Potius ergo, quam ultra parcam, procutrat interim e Monte, Vivariôque montanô belluarum, (28) Pardus: ac vastat perduelles:

V.

Si, vetustissimi Christianorum doctoris, Origenis, (29) vestigiis insistentes. allegorias amplectamur, ac tropologicas rerum naturalium expositiones: nullâ sensûs, quem Accommodatitium nominant, difficultate, Montibus Pardorum accensebinhis et Album illum, in quo Castra Boheniae coniurata se collocavêre, Montem. Ibi, vox multitudinis montane densa, quasi populorum frequentium. Ibi, vox sonitûs regum, ac gentium congregaetarum. (30) Ibi, dominus exerciivum (inquit Isaias divinus) praecepit miltiae belli,. venientibus de terra peregrina (31) Boiorum, Dalmatarum (32), Italorum, Hispanorum, et Eburonum (33): mandavit iram, et gladium, in rebelles. At Parat qui? pars, aio, si non et caput, Ultionis? Non deerunt hi Monti; si mentem huc, et oculo:, intendas.


page 18, image: s020

VI.

Est Pardus, fera montana, non saeva modo, pernicisque cursûs; sed pelle quoque, quantum maculîs refertâ, tantum odore procul sparsô blandâ, pellacîque. quo fit. ut is, quantumvis frondibus se silvarum occultet, ad se tamen trahat omne ferarum genus, et agmen: dorcadas (34) praesertim, seu rupicapras, cervinas capreas, lynces (35), et id genus incautas (36) animantes alias; quas allectas, arripit, arreptasque dilaniat (37). Interpretatione symbolicâ, Pardus (si rem ad liquidum dispiciamus) est Haeresis: natio Pardorum, Philone Carpathiô (38) sie exponente, Confluges Sectariorum. Hieceu frondibus quodammodo, sic latebrîs foliorum Scripturae-depravatae, sine fructibus Operum, DEO placentium, recondentes ac ventilantes se; grate- fragrantibus Sensuum illecebrîs ad se pertrahunt improvidas mentium brutarum aures, et affectiones: errorum suorum maculîs eas inficiunt: animas, hiatis vasto correptas, vorant et interficiunt. Ad extremum autem, Haeresis, (ut omne vitium enorme,) suamet hostis, et interfectrix: ac, sieuti mentita sibimet Iniquitas, (39) sic sibimetipsi facta carnifex et ultrix, (quippe,


page 19, image: s021

suomet Iudiciô subversa eondemnataque) se, suosque per circuitum asseclas, praecipitat in cxitium sempiternum. (40)

Hic Pardus, haec Utraquaeorum Haeresis, in Monte stetit Albo, pone Pragam: partim autem, Vivarii quoque Stellati se frondibus et arbustîs circumsepsit. Circum ipsam, omne nomen aliud versicolorum dogmatum; varietas omnis, foedere sociatorum populorum. Illic Islebidarum ac Genevatium factiones: illic Tigurinae belluae catuli. monstra quoque Schwenckfeldiana: pestes Anabaptistarum: portenta quadricipitum Calixtinorum; puta, Taboritarum, Orphanorum, Procopianorum, et Adamianorum reliquiae. Gentium autem, Pardalim haeresim tune armîs tutantium, quanta multitudo? Bohemus, in fronte. tum Dacus, Moravus, Silesius, Hungarus, Austrius: Rhenanus, Batavus, Anglus, Scotus: et interdum, Thrax quoque, speculator eventuum. Omnes hae, circa iuxtaque Pardum ferae, cum Pardo pariter, poena vindictaque sibimetipsis factae: de Monte demum ruerunt; et corruerunt. En, DEI vindicem Adrasteam!

VII.

Sed nempe, contemptîs


page 20, image: s022

exsibilatîsque Pardorune his allegoricîs Montibus et ferîs, ii, qui rebellionum Rei tunc erant, (Quotus autem quisque rebellium, sibi non innocentior est turturis ipullô?) graviter accipiunt, acerbe ferunt, et indignanter audiunt: DIVINITUS in se, suosque conatus, animadversum fuisse. Mortalium, aiunt, illa fuisse contra se consilia, tela castra: non Numinis. demum, haec omnia gubernâsse Fortunam, et Casum; a quibus regatur mundus. Pardos, et Ultorem DEUM; f bulam, et commentum, clamant.

Age proinde! commutatâ belluâ, substituamus ferae feram, potenti potentiorem, nobili generosiorem, maculosae rutilam, barbaricae Bavaritam, et Europaeam; horridae, serenissimam; celeri, properantem cum consilio; saevae, severam; Pardo, leonem; Adrasteae, Maximilianum. quem, quis vetet, eundem et Fulmini Scipionaeo superius, et nunc, gentilitiîs ex Insignibus, leoni flavo, comparari? qui, de cubilibus Leonum avitîs egressus, leonem Album (Bohemiae notam, ac symbolum,) coerceat, et compescat; ad ipsum usque Vivarium eius (41) prosiliendo. Videamus Arcanum hoc, priusquam in opus


page 21, image: s023

prodiret, allegoricîs iam antehac exemplîs expressum, aut praeformari visum.

Est alioqui sane LEO naturae suae conditione vulgo ferum animal, et irasci pronum. unde mirum nemini videatur; si Leo Thamnataeus ille, cui lacerando viribus Samsonis, divinitus adiutîs, opus fuit, occurrerit antagonistae suo, Saevus et Rugiens: quantumvis tunc adhuc Catulus: uti, Iudicum capite decimô quintô, sacer loquitur historicus. Nativus in eo stimulus, praedas suas ac cenas, non annos, numerabat. Nihilosecius tamen, etiam firmatae iam aetatis, Leones, alium aliô videas, et experiâre, ferociorem: alium aliô mansuetiorem. et ad humanae familiaritatis usque commercia cicurem, atque tractabilem; etiam in campis, et agris, extra caveas et vivaria domestica. Sentias, et admireris, itinerum sectatores, amicos, et nemini noxios: nisi quis, spontaneâ lacessendi petulantiâ. patientiae Leoninae nervum irrîtet prior, ac rumpat: aut certe DEUS, Impietatis plectendae caussâ, belluas has extra morern incendat.

Rem, in hoc genere mirandam, et ante


page 22, image: s024

novendecim abhinc annos, in Topothesia Palaestinae delibatam, (dum, Tribum Epbraimi describens, paullatim eam claudo,) nunc compendio relibo. cuius narrationis auctor primus, Rudolphus est, Suchensis in Westphalia paroeciae pius curio; terraeque, quam vocant, Promissionis, ab anno millesimo trecentesimo trigesimo sexto cultor, ad annum usque quinquagesimum eius saeculi.

Non ita procul (inquit) eô locô, quô quondam Rubenitae, Gaditae, dimidiaque tribûs Manassaeae pars, regionis Peraeae transamnano solo praegrandem, et aliquousque suspectam, Aram imposuerant; Iordanis amnis praelabitur: compluribus tunc, in ripâ praesertim ulteriore, ftantibus Graecae Sectae coenobiîs, et Eremitarum solitariis tuguriîs, inumbrari solitus, ac praetexi. Ferarum ibidem, maiorum aeque minorumquc, varium multiplexque genus: quarum omnium multitudo grandis, sub vesperam quottidie, potionis ergô, concurrit, ex omni locô. prae ceteris vero, LEONES, non sine cervis capreis, vulpibus, ac leporibus: viatoribus passim et occursantes, et eos innoxie praetereuntes. Ibi Leo quidam,


page 23, image: s025

ceterîs admirabilior, ad ripam Iordanis Moabiticam, notîs sibi latibulîs habitare suetus; praetermeantibus adiungere se; comitis instar, adambulare; caudae flagellô placidô peregrinis quoque, non secus, ac notissimis, catellorum instar, blandiri: nec fugere, nec fugare quemquam: multoque minus, vel interdiu, vel de noctibus, inferre vulnus, aut damnum. In hoc, praelusum fuisse dixisses, LEONEM nostrum GALEATUM; priusquam eum in arma bellica Religionis tutela protruderet, agnellô mitiorem.

Accidit autem, post haec, intemperantiâ Iaculatoris cuiusdam, e stipatoribus Christianorum; ut is, ritu temporum illorum, (adhuc arcubus et sagittîs utentium,) nullâ cogente caussâ, spiculum in Leonem illum, quem memoravi, pacatum torqueret. Cumque telum bellua, licet prorsus innoxium, illa tamen dentibus invaderet, et unguibus; hominem vero dimitteret: impunitate factus protervior sagittarius, ictum repetere gestiit, et ferae pectus impetere. Sed, offensus audaciâ Leo, cum altum insurrexisset, ac, tamquam pedibus simul, et rictu, sagittam excepturus, animositatem suam


page 24, image: s026

ostentâsset: ab eo temporis articulô, mansuetudinem abiecit; locum deseruit: hominesque, nullô cuiusquam discrimine, perdius atque pernox invadens; Animalium dominus, multô passim fanguine regnare coepit, ac perseveravit.

Vides, LEONES, quantumvis mansuefactos, obortîs tamen offensîs, ad ingenium redire? Quid ergo, si super haec accedat etiam incitator DEUS? uti subinde solet, Religionibus praesertim, et sanâ doctrinâ caelestium, depravatîs. Quantô tunc, credamus, Leones altius et implacabilius, assurrecturos? quippe, stimulîs et armîs ex altiore petitîs armamentario. Tunc enim, et Leo faevit; et saevitiam DEUS inflammat. Duplici Potentiae, nulla Vis Unae feliciter obsistit.

POPULUS ille stultus, (42) qui quondam habitabat in Sichimis, immo vero, Samariticus universus; colluviarium (43) fuit variarum Asyriae nationum: puta, Cuthaeorum, Avahaeorum, Emathaeorum, Sepharvaitarum, Sennaaritarum. Hi populi, legitimum veri DEI cultum, aut ignorantes primum, aut postea consulto negligentes,


page 25, image: s027

quantumvis DEUM interim verbîs crepantes, cultumque simulantes, erexerant suos sibi quisque separatim deos, aras, ac titulos. Sennaaritae, Columbam in vexillis, (44) et Sochoth - benothem: Chutaei, Nergelem; Asimam, Emathaei; Nebahazum, et Tharthacum, Haevaaei (45): constitutîs sibimet, e faece vulgi sordidissimâ, sacerdotiîs, ararumque ministeriîs. Caeli-Deum tamen, (etsi mente procul exclusum,) habebant in ore Sichimitae: tamquam amphibii quidam, et in UTRAMQUE partem claudicantes, bipedes; et anates, bilinguî gutture tetrinnientes. (46)

Horum mortalium Impietati castigandae, DEUS Ultor, et principiô statim immisit LEONES, qui lacerarent eos (47): et immissos semel, cum nec postea corrigi se paterentur, inter eos retinuit: Vallem (quam vocabant) arundineti, verisimiliter neque saeculîs posterîs deserturos; quoad profanos suosritus illos, incolae demum deseruissent. (48) Componamus, age, si placet, gesta gestis; novissima, vetustissimis: ac DEUM, qui tunc erat, DEO, qui nunc est, idemque semper fuit et erit, Iustus, fortis, et partiens, sed interim arcum suum,


page 26, image: s028

numquam non intentum, et in eo praeparata mortis instrumenta, circumferens. (49) Sederat Caesari-discordium populus, non dico stultus, sed tamen (quis enim in rebellione satis animô valet, a capite divisus?) minus sapiens: sederat, inquam, aliquamdiu Linzii: sederat Hornae; sedisset, ultra citraque Teyam amnem, multiudo magna, dissidentium a Deo; quoniam ab Hominis-Dei Sponsa: quam esse, scimus, Ecclesiam orthodoxam. Sedebat populus insuper, inquietior, Budnae, Piessekae, Rackonizii: sed turbidissimus omnium, in triplici, vel (si Iudaeorum distinctam habeas rationem,) in quadruplici Pragâ; quodnam, quaeso, non incredularum nationum, ac Sectarum, nomen, et agmen? suîs quodque labarîs, ac vexillîs, distinctum. quorum mortalium ii, qui Sabbatarios se ferebant, Decalogi tabulas, et cultrum circumcisorem, ventilabant: Hussi progenies, calicem, et Anserem: (50) Sacramentarii Zwingliani, panem pistorium, ac scyphum; Noviduniani, Signum nudum, sine Re: Protestantes, Evangelium purum-putum: et Crucem, non in spinis, sed mediô Rosae, pro pectore sui neoprophetae, sublime tollebant.


page 27, image: s029

Hîs illi, cum Fids sua solâ, peculiarîque, secIusâ bonorum Operum omnî necessitate, triumphabant. DEUM interca, (tertiô quôque verbô gerentes in ore sollemnissimum illud, Domine, Domine!) geminabant: oblîtî, suîsmet ex Evangeliis, Non omnem, qui Dominum, qui Deum, qui Servatorem labiis, sed, qui Divinae Voluntatis exsecutionem, opere manuque triverit, in caeleste regnum translatum iri. (51) Voluntatem autem Numinis, inter cetera, non postremam esse, nec obscuram, etiam hanc; UT potestati, legitime superiori, subiaceae Omnis anima. (52) potestati vero legitimae quisquis resistat, hunc ordinationi resistere magni DEI; Vindicis, in malum et iram, ei, qui malum, iram Iudicis lacesendo, perpetrârit. (53) Quid horum tunc, in Coniuraetam Bohemiam non cadebat? In Ferdinandi, seu qua Regis, seu qua Caesaris, et Imperatoris, potestate, quid non legitimum? nisi fortassis iis, Quibus una lex est, nulli subesse, nec Regi, nec Legi. Quis ex omni tunc, Sichimaeorum, Samaritarum, Marcomannorum, UTRAQUAEA Conspiratione, quis subdi Ferdinando, quis potestati sublimiori, quis


page 28, image: s030

Ordinationi DEI, voluit? Immo, quis eorum omnium, non potius obnixe, manibus pedibusque, telîs, gladiîs, tribulîs, ligonibus, rastrîs, et castrîs, fecit omnia; Ne subesset, aut ad obsequium rediret?

VIII.

Quid faceret his foederatorum conflugibus, et populis, NUMEN?

Id, illapsum Hominis animo, per hominem, excitavit in rebellium hominum capita Decretum illud proscriptionis, ac debellationis, humanum (non sine DEO tamen exsequendum): ad fortissimum Bavariae DUCEM Caesareô volitante Mandatô, non aliter, ac Decretô-DEI; cuius, eloquia sua mittentis in terram, velociter sermo currit. (54) Nec hic, in tanto Rei publicae Christianae negotiô, torpuit; in quo, mora vel levis, futura mors fuerat, et Orthodoxae quietis Interitus. Quid ultra requirimus? Immisit in eos humana manus (coniuncta divinae,) non, ut in Sichimam, leones; sed LEONEM UNUM, instar omnium aliorum, nostri temporis ac notitiae, leonum; colore comîsque fulvum; oculis vegetîs pervigilem: nec nudum, et inermem; sed, unguibus ensiferum, et Capite


page 29, image: s031

GALEATO minas, ac flammas, vomentem in hostes Numinis, et aequitatis. UNUS hic, (Huius ordinis, et originis leoninae,) DUX iubatus, ad ferarum vivarium Pragense tam suffecit, Aquilae Ferdinandaeae tutandae; quam, periclitantibus quondam, in Plaestinae solitudinibus, ascetarum agminibus, ab Agarenico ferro, nobilissimi generis huius Una sola quadrupes suffecerat.

Irruebat, in densa Religionsorum hominum Contubernia, bellans sub Alamundaro rege, barbaricus Saracenorum exercitus; lupinâ rabie suetus, sacra per ovilia vagari; fnagare, dissipare, mactare, perdere. Sed opposuit his lanionibus, septum quodammodo suarum ad DEUM precum, vir, in terra Caelestis, Ioannes, cognomentô Silentiarius.

Interest, paucîs expediri; Quid Hominis iste Vir, quid et Leonis, illa Fera fuerit?

Anno Christi quadringentesimô, nonagesimô primô, Ioannes quidam Coloniensis in Armenia Pontifex, instinctu Numinis, episcopi mitram exuit, ut in eremo eucullum indueret. Profectus in Palaestinam; post adorata, Christi vestigiîs inscripta, loca, Sabbae, sanctissimi Senis, magisterio sese tradidit, ac


page 30, image: s032

disciplinae, formandum. Annum vero tunc agens aetatis tricesimum octavum; in eo deinceps vitae tenore duravit, non tantum ad aetatis usque centesimum quartum annum; sed (quod difficilius erat) constantiâ tacitunitatis, ad usque Silentiarii cognomen, et cognominis meritum. Incolebat autem Laurarum unam, quas etiam Cellias prisci nominabant; et, cuius generis uni cuipiam, ferunt, tanam mapalium fuisse multitudinem: ut a quinque milibus Ascetarum frequentaretur.

Illic ergo locorum cum DEO vacaret is, quem dixi, Ioannes: sub annum Servatoris quingentesimum nonum, fama repente, cursusque fugientium, advolat. Alamundarum, (quem memoravi,) magnîs cum copiis, invadentem Lauras quoque; proximis iamiam Cellulis imminere. Quid agendum igitur? Ibi, loqui coepit, quod numquam illic antehac, Ioannis Silentium. Fugere detrectans hic, et Caelô totum sese dans; Si DEO curae sum, inquit: quem fugiam? Si non sum, quid vivo? Patuit ilico, DEO curae cordique Suos esse. Vox haec impetravit, Servorum-DEI custodem ac tutorem, LEONEM (uti Cyrillus loquitur) horribilem, sed Unum; ab eo, qui,


page 31, image: s033

nutu suae Potentiae vel unicô, facillime totas effudisset, in Alamundarum, Rugientium, et lacerantium, legiones: immo vero, Libyas, atque Marmaricas. sed Unus, pro mille, roboris oppido-satis habuit; ad multa vicissim milia Saracenorum absterrenda, fuganda, dispergenda, lanianda. (55)

IX.

Nonne Pragae, per hoc, quod scribendo nunc exsequimus, tempus, Piorum hominum supererat Laura non una; sed clausa? nonne Religionsus, ad Dvidi iacobi, coetus; ses exul? nonne Societas IESU; sed pulsa? sed sedes illius ab Ismaelitis occupata? ceteri, Deo votîs obstrictorum, manipuli, terrore pallentes; et in assiduo vel vitae, vel stationis, periculô? nonne vexatus acerbe Clerus? eiectus Archiepiscopus? proscripti, devotique diris, Procerum excellentiores? et ipsa Catholica demum Praga-triceps, intra Pragam sectariam conclusa, tremens, rerumque suarum animique pendens? Ut certe nemo tunc in Urbe, nullus in vicino, sese commovisset, Ecclesiae-verae persecutor, et homicida Sarcenus: nonne satis barbarorum, in unico fuisset Petro Schvvambergio? qui (quantum in eius sensu, si non et


page 32, image: s034

verbîs, fuit) cum Caligula, peste mortalium, optavit, Omnem Romam (Pragam Orthodoxam) unam habere Cervicem, quam ictus securis unus, simul ac semel absecaret, et exscinderet? de quo scelesto Schwambergii voto, nos et aliô superius locô memorabamus. Quod siquis et Alamundarum desiderâsset aliquem, magis genuinum: nonne suspiriîs suîs, ac votîs quottidianîs, propinquus satis Pragensibus, piorum, interfectos, Gabor Transsylvanicus, Daco-Pannonicus, erat; Alamundaro quovis barbarior: et nec postea quidem unquam, (sicut Alamundarus tamen Agarenus, tandem) emendatus? (56) Hic, ubi suam Pragae praesentiam intrudere nequiit; eo, Caesari-rebellium Hungarorum immisit Octo milia: quibus in singulis, unus esset barbarus, et Gabor, Alamundarô ferocior. Sed, (Gratia superis, et horum Regi summo, DEO!) qui precibus, ac pietati, tum aliorum, tum signate, viri, Silentiario moribus simillimi, (nudipedum Carmeli colonorum sectatoris.) DOMINICI, tribuit: ut Praga melior, LEONEM nancisceretur, suî fortissimum turorem, ac Vindicem; monstrorum omnium profligarorem,


page 33, image: s035

MAXIMILIANUM; inclitum Boiariae DUCEM. Qui generosissimi, de tribu Davidica leonis, excitatus stimulîs, et Imitatione ductus; assumpsit arma: traxit secum armatorum multitudines; cum ipse vel solus armatorum esset, instar universorum. Induit pro thorace iustitiam: accepit pro GALEA, non (ut multi saepe,) temeritatem praecipitem, sed, expensissimô dudum ante consiliô, Iudicium certum: sumpsit inexpugnabile scutum, causae sanctioris liquidissimam aequitatem. Acuit Iram duram, in lanceam; ungues, in gladium: dentes, in Alamundarum-Dacicum: adversus quem, pro porta moenibusque Pragae, stetit in acie: minitantem quidem, plusquam semel, congressum suum; sed irruere non ausum: et, in suis milibus, in fugam actum, comiuns; et e longinquo, non porentius ensium fulgurantium formidine, quam fulminantium in acie GALEATI-LEONIS oculorum, hostilisque vigoris aspectu, deterritum. Leonem hunc nos, ad vestibula liminave Regni Bohemici relictum, (dum Saxonicas interim in Lusatia res, ac victorias, Gaboraeas autem in Hungaria turbas, et fraudes, interserimus,) nunc animô, quantô se


page 34, image: s036

dici scribique magna corda volunt, magnô resumamus; et exsequamur.

X.

AD arcem (57) Gillenstenianam in Hornae vicinia sitam, et Drosendorffii mentionem, praesentis Anni gestorum synopsin exhibentes, interiunxeramus: quo liberiore deinde cursu Maximiliani DUCIS, avidam festinationis, expeditionem prosequeremur. Est autem Drosendorffium, (Drozdovicium, opinor, Marti Moravico, Czechorodiano, dictum,) urbs Austriae, fines Moraviae meridianos ftringentis, editô locô posita; situque conspicuô, nec invalide munitô. Caesaribus porro fida, per universum hoc turbatae Bohemiae tempus, quingentorum assiduô tenebatur praesidiô: nec co supervacaneô. nam in eius occupationem loci, (ceu, religione simul, et obsequiô, coniurationi rebellium refragantis,) animum curamque dudum intentam habebant, Caesaris, et Ecclesiae perduelles, illa loca pervolantes. Eius tunc explendae cupiditatis, ex rapto saltem, oblata videbatur opportunitas; hac consilii novi capiendi repentinâ necessitate. Videbant, et dolebant, copiarum Bohemicarum sectarii ductores illi, qui sese per urbes, oppida,


page 35, image: s037

castellque sparserant Inferioris, inter Istrum ac Teyam, Austriae; sentiebant, coniunctos, contra, quam exspectâssent, celeriter, et concorditer, Boicum, et Bucquoianum, exercitus. In castris quoque praesentes esse seipsîs, et non per vicarias tantum operas, ductores intelligebant; Viros, militarî iam ante gloriâ claros. illum ipsum, inquam, quam indicavi, Bucquoium: Tserclasium item Tillium; Balthasarem Marradam; Principes aliquot Italicos, et Austrasios: ac praecipue, Ducum-Ducem Maximilianum, cum ingenti suo, nec mediocri Caesaris, exercitu. Quibus ipsi rebus, viris, copiis, quo pacto viribus et multitudine suâ pares esent futuri, cum ventum ad manus foret, non perspiciebant ii, qui se ceterîs aliquanto plus in re militari videre censebant; Anhaltinus Princeps, Senior, et, qui secundas ab eo tenebant. Consilium igitur, ac mox impetum quoque reversionis, ex Austriae finibus in Bohemiam, aut Moraviam, capientes; ac, sub unum idemque fere tempus, conclamatîs ubique vasîs, arces, oppida, munitiones, et stativa relinquentes Austriaca; cum plerâque suorum multitudine convenerunt ad Teyam amnem,


page 36, image: s038

quâ parte ripae fluminis imminentem, et (ut ante dictum est,) invisam sibi iam antehac, urbem Drosendorffium, videbant. Eam (ne nihil ex Austria revexisse, seu praedae, seu gloriae, videri possent,) ad nonum fere Septembris diem, oppugnare coeperant: confisi, si praesertim celeritatem simul ad audaciam adiungerent, se, priusquam hostis Drosendorffianis auxiliatum adveniret totîs suorum viribus, mox interim moenia munitionesque superaturos: aut certe, si dimidiata tantummodo manus adversariorum superveniret, sese proeliô non improspero concertaturos. In urbe deinde captâ direptâque, se rem pariter, ac victoriae decus, inventuros. Hac Bohemi fiduciâ, balistîs urbem eam, et ceteri generis insultu, diem iam quar tum urgebant: nec tamen, qui praesidium intus agebant, animis deficiebant: Caesarianîs praesertim, Boicîsque suppetiîs, propediem (si rebus illi secundîs uterentur,) succursurîs, extra periculum expugnationis se fore, non diffisi. Maximilianus autem tunc, ad Gillensteiniam arcem, haud Hornâ procul, (58) agebat: et, castrîs propemodum unîs iisdemque, Caesarianus sub Bucquoii


page 37, image: s039

ductu miles. Hornam isti, crebrius iam memoratam, et Egenburgum, urbes premebant: Illam, ad Tefferam flumen, arce firmam; et rebellium-Austriae-Statuum nonnumquam conciliabulîs insessam: Istam vero, Schleyniziô rivô sublutam, ac vinetô non aspernandô succinctam; de cetero, (tametsi vetustate suî gloriantem iam olim, et tunc Evangelii-quinti novitate,) re tamen aliâ nullâ, quare bis visatur, dignam nonnemini visam (59): etsi Bohemorum interim, ad eum usque diem, praesidiô validô defensam. Sed ab nostris Horna praecipue tentabatur; triginta, quae currilibus e machinis in eam volitârant, sphaerîs grandioribus lacerari corpta: neque tamen adhuc ad consilia saniora descensura, nisi malô coacta. Sed posteaquam de Principis Anhaltini, copiarumque rebellionis, in Bohemiam coeptô regressu, nuntiîs allatum in has urbes est: deditionem ambae, nullâ morâ, facientes, Maximiliano sese permiserunt: et eum, qui fuerat in praesidio, militem universum, Ferdinandi signis, ac Bavaritis castris, adiungi passae sunt: sacramentô Caesari, quod tribunus Traunius praeivit, nuncopatô.


page 38, image: s040

XI.

Secundum haec, ab nostris intellectô Drosendorffiensium periculô; quo minus illuc protinus iretur, uno die tardius allata, quam spes et exspectatio vulgo fuerat, annona prohibuit. Quae res ductores militiae supremos impulit; ut de summâ rerum, modôque, gerendi deinceps belli, quôque maxime pactô frumentationi stabili provideri posset, serio deliberaretur. Id Hornae tunc, et in arce partim Gillensteniâ, factum a Maximiliano fuit, et Bucquoiô: bellicaequidem expeditionis, Drosendorffium indictae, nonnullô, sed bervî necessariôque, suspendiô. Quis enim miles, quis eques et equus, nisi pastus, labori sufficeret? In quo ducum consessu, nonnemini quidem visum, Exspectandum a fortuna, virtuteque cuiusque, successum rerum: et rapiendum praedationibus obviîs, quod unicuique deesset. Quô quis minime subinde locô speret, ex obliquo commeatum occurrere. Magnam audaciam magnam sequi copiam: ac strenuis in prompto stare, quod timidis ingens saepe labor neget. Vel Draessidelii nuperrine (pagus is fuerat, et arx locules, a Bohemicis insessa, sed a Bucquoianis occupata,) posteaquam ob


page 39, image: s041

recusatam suî deditionem exustus pagus, et expilatum castrum, fugatumque praesidium sit: nonne vim annonae maximam repertam, quae Bohemiae-coniuratae quasi commune quoddam videri granarium potuerit? (60) Ne nunc quidem cuncta talium generum opulenta castella, municipia, praedia, vitae subsidiîs exhausta sic esse; quin excursionibus industriis suppeditare castrorum alimenta queant. Fac autem; rapta tandem et ista, consumptaque continuîs excursibus, ac diariîs, sint: age, quoniam adreperet anni frigidior pars, militarî, iamque receptô passim, institutô, properaretur in hiberna, quae locîs hostium, aut eancipitis-fidei-sociorum, iîs essent capienda, quihus aliquia etiam tum ad pabulum iumentorum, et victum hominum, superesset: ac scilicet transiretur in Moraviae ditia-frugum horrea, differtaque pastu foenilia. Conquirendi cura mandaretur iis, apud quod hibernari contingeret. Eorum esse, qui tecta praeberent, etiam penum et cellas aperire. Quod voluntate nollent, coactos malô (si praesertim hostilia nuperrime focerint) tandem vel invitos esse facturos. Inter haec, translapsuram brumam, sensim; sed quodammodo sine sensu: cum anno vero,


page 40, image: s042

caeloque Veris novô, novas exercitibus vires, accessuras esse: cumque recentibus copiis, animos quoque renascituros, ad obruendos post haec concordibus armorum studiîs ac furiîs, Bohemiam etiam intimam, et praetortana Regiae castra: quae nunc tamen, a fesso viîs, et defectô viribus, ac detrimentîs imminutî, milite, futura facinus sint, magnis fortasse, sed consiliô carentis, et caritui speratîs emolumentîs, impetûs. LEONEM Album (61) flavo rusove disparem, ac minus vulgo firmîs visum unguibus; ursorum esse Borealium aemulum: et, in furias actum, ad oblivionem usque candoris, ignescere. Periculose, suîs in silvis ac sedibus invadi feras: si praeter, aut ante, tempus; et a venabulis, nondum satis exacutîs. Denique (senserat enim consultor, in Bohemos ardescere Boicum, et ducem, et exercitum,) a Danubio, Viennâque, Caesarisque propinquâ tutelâ, Gabore tam vicinô, tqmque Ferdinandi fortunis infensô, non nimium ab exercitibus discedendum iîs; qui Caesaris, universi, pars stipendiô, pars obsequio fideique militarent. Auxilia vero, nimis longinqua; quid aliud, quam partem quodammodo fore, proditionis? NISI Caesaris sartâ-tectâ


page 41, image: s043

securitate, saluteque; cetera salva tutaque frustra speratum tri.

XII.

Talia tunc, aliaque talium similia, tamquam in unius omnia Ferdinandi maiestatem in tuto collocandam dicta, directaque, (quantumvis et domesticum interea commodum, ac decus, spectarent) nonnemini Scriptorum eius temporis (62) missa videbantur ex eius, aut eorum, ore; quibus belli disciplina, sub Bavariae magni Ducis signis, adstrictior, et auctoritas alienae luci quidpiam umbrae factura, credebatur. Quibus tamen, animi non minus, quam armorum, invictus, Maximilianus Dux, (veluti non agnosceret ambitionis stylum,) dissimulatîs offensionis, quam capere potuisser, caussîs, institit, ac perrexit; rei publicae potius commodis servire, quam cuiusquam auribus. In hunc ergo fere modum, in ea consultatione, disseruit.

DVO, quoae respiciantur, in deliberatione sunt. Commeatus unde petatur: et Belli ratio, quam deinceps insistamus. Super utroque, quid sentire nos res cogat, expromamus.

Et quidem, ad Annonam quod spectat, et hominum iumentorumque victum: quidquid


page 42, image: s044

Austria suppeditavit Anassina, celeriter, ac menstruum intra tempus, absumptum ect. Austriam Secundam, alternîs nos, et hostis, non diripuimus magis, quam plane devoravimus, excidimus, exussimus. Bavariam nostram frumentatione continuâ siqua nondum exhausimus, multum tamen imminuimus. qua vero, proxime peractae messis beneficiô, dives ea, refertaque, manet (ut in tractu, longius ad Austrum et Alpes recedentis, terrae,) quâ longinquitate, morâque, quantîs diffieultatibus inter hostium assultationes, quantîsque sumptibus demum ac dispendiîs, subvectiones fiant: omnes videmus, et experimur; etiam hôc, quo consultamus, die speratîs alimentîs destituti. (63) Crescet autem ea supportationum moles, et copiae desperatio, cum ipso locorum spatio, tanto manifestius; quanio longius a Danubio (quod omnino tamen debemus) in Aquilonem recedemus.

Placet igitur, omnium paullatim rerum penuriâ laboraturis, ex omni, quod occurret, rapere? Sane, si, quod rapiatur, occurrat. nam, ubi nihil ect, inde ne famelicus quidem Iupus cenam petet. Placet, maturius hiematum secedere; more, multis sensim adamari coeptô?


page 43, image: s045

Sed, nos primum, ea militantes sectemur, quae non tam ex more, quam usu sint, et publico commodô. deinde, caelum quidem paullatim ipsum, invitare corpora gracibiora videri potest, in hibernacula; ventîs, et aurâ, rigescentibus: (et vero, fiebant haec; Autumni praeproperô tunc in hiemem deflexu:) sed terra non ideo benignius nos, aut liberalius, excipiet; seu sit haec amica nobis, seu, nostrarum formidine virium, amicitiae simulatrix; adaeque videlicet ubique locorum secuturîs paullo post nivibus, rigens, emortua, nuda, calva, squalens; adhaec et saepenumero, dilapsîs fugâ colonîs, ac praereptîs etiam utensilibus, ne militi quidem (ex professo tamen assueto duris,) habitabilis futura. Quo fiet: ut, qui proxime, (64) sed tamen adhuc in foenili quopiam, noctem, et praetorianum tabernaculum, cepimus, (65) et haec ipsa libenter in deliciis numeravimus, tectîs, et culminibus aliîs, destituti: post paullo, nisi meliora militi providemus, et militem, et nos una pariter, hospitantes visuri simus, aut in conglaciatis brumâ viîs; aut (sicubi mollius) in coopertis nive stramentis villaticis: quippe, deflagratione vastatîs, aut aliter dio nudo


page 44, image: s046

plerîsque domuum penetralibus expositîs. Quae talia, pluraque similia, si nec ad stomachum sunt, nec ad valetudinem, (iam nunc sensim tentari coeptam) legionum et alarum nostrarum: ingruente super haec, et aerumnas aggravante, fame: quid restat, ad utraque depellenda, fortius ac praesentius; quam, hibernorum praefestinâ desidiâ, (quoad eius fieri potest,) in longum dilaetâ, quamprimum quaerere tutes et quietos recessus, ex Victoria: commeatum autem, et annonam, ex arte Balearicâ: cuius gentis iuventutem, ferunt, matrum e legibus, Panem, nisi fundâ, lapidisque iactib., hostiliter petitum, ac partum, non edere. Vivunt, ex hoste: quiescunt, in hosticô, sut iuris factô.

Diximus haec hactenus, uti primô nobis locô propositum erat, De vitae subsidiis, ac stativis, exercitui nostro necessariîs: et modum, ea conficiendi, rerum intelligentibus, satis per ipsa contraria, subversa rationibus, in aperto posuimus. Superest propositae consultationis labyrinthus alter, De belli prosequendi ratione, quam fieri possit, consultissimâ.

PLACET igitur, Iri, (post hiberna saltem, et reditu Veris,) in Hostem? Probatur


page 45, image: s047

et nobis, In hostem; sed, non tam iri, quam irrui: proptereaque, nec annô, nec vere novo, sed tantummodo locô, pugnis commodô, patienter exspectatô; de cetero, bellum huc, non geri magis, quam praecipitari, quoad res, et consilium, id sinent: antequam morâ cunctationeque nimiâ, (quae victoriae saepius noverca, quam mater est; occasionumque desiderabilium pernicies,) omnia deteriora nobis, hositi vero planior, reddantur, ac secundae. Non tamen animo sedet, (quod quibusdam sedere video,) viciniora quaeque regionum hostilium, atiamen intactâ Bohemiâ, peti; quantumvis adhuc frugum opulenta: deinde, gradatim locum alium ex alio carpi: donec, detrimentorum, ac vexationis continuae, dolore furiaetus Bohemus, agminibus in nos versîs, confligere praeoptaturus sit; quam, dorsum et patientiam diutius praebere vastatoribus. Nobis, e diverso, displicet; circa Regni margines, aut inferioris notae castella, raptare, trahere, praedelassare, luctantem cum viis et elementis asperîs, militem: et omittere, tamdiu suî praefidentem, belli totius, ac rebellionis, Arcem: quae tantisper minime-gentium praerermissura sit, alibi locorum accepta suorum incommoda sanare;


page 46, image: s048

damna resarcire; coptas imminutas supplementîs instaurare. quod, quale sit, quisquis non pensat; perinde facit, ac pastor silvaticus, qui deprehensum in orbita viae grandem colubrum, nunc a caudâ, mox laterum tenus, invadit ictibus; alias, per ambitum corporis, ac pellis volumina, vagatur plagîs, et vulnera circumducit: dum interea caput anguis, arrectum, velinquit incontusum. qui clavam tamen praeferratam in manu sua videt: anguem vero, linctu capitis, aliud ex alio membrum persanantem. cuius denique, sibi restituti, furor in percussorem resiliet: conquieturus alioqui, si Capitis nactus fuisset oppressorem. Talis ect coniurata nunc Praga: cuius cura non negliget, afflicta sub se regni membra; vires interca novas in dies collectura, nostrûm omnium, (ni praevertimus,) in internecionem. quâ nos (quod Caelum avertat!) opprimente, corpora nostra, iumentaque, iacebunt; fame, frigore, pestilitateque, strata, per omne passim Hercyniae silvae (66) spatium, ac solum exterum, insepulta.

Surgamus igitur, et, quoad eius fieri potest, festinemus, (aliîs Rebellium terrîs urbibusque maius in otium dilatîs,) PRAGAM,


page 47, image: s049

REGNI CAPUT, ET CAPITOLIUM. Adproperemus illuc, ubi nos exspectat (immo nondum exspectat, si celeres, et inopinantibus, superveniemus) multus, et amicus adhuc, et, accreturus novîs quottidie copiîs, Inimicus. Amicos, intra Pragae moenia, credamus et sciamus esse, Catholicum omne nomen; nec Romanîs a sacris, neque Caesaris ab obsequiis, unquam abruptum: idemque manu, studiîs, opibus, et ope, partibus nostris (simul ac nos conspexerint) accedere paratissimum. Id nunc omne bonorum agmen, a Calvinisequis annuâ iam paenae captivitate circumsessum, ne dubitemus ullô modô, supplices ad nos e longinquo tendere manus: liberationem suî rogitantes; et palmîs ulnîsque gratulabundîs exercitum liberatorem excepturas. LACRYMAS illis, ipsa ridendi causa, gaudium, excutiet. At Inimicos, tam iam antehac congregatos ibi, quam, ad nostri famam adventûs, undequaque densius, ex omni Bohemiâ suâ, convolaturos esse, quis prudens non animô praecipiat? Hoc recte! modo ne concidat. Equidem, uti NUNQUAM duci cauto Contemnendum, ita nec forti Pavendum, Hostem ullum, (67) iudicavi. Sint Bohemi viritim robusti, validique. ne nobis


page 48, image: s050

quidem robora viresque deerunt. vir virum leget: et Leonem album, Leo flavuus, ex aequo (speramus) adrugiet. Sint, aut fiant, Bohemi, numerô plurimi! Multitudinibus, multitudines opponentur. et, Si DEUS pro NOBIS; quis CONTRA? (68) nonne, iustiorem Deô tutante causam, subinde vir armatur unus, viros mille persequitur? et duo, fugant decem milia? (69) Sed, si sane Belgis nostris, Eburonibus, Austrasiis, Italis, Hispanis, Teutonibusque, terrori sunt hodie Marcomannorum, Silesiorum, Anglorum, ac Batavorum, densae peditum equitumque nubes: eorum, concessô tantisper illis autumni brumaeque diuturnô spatiô, nonne miles, in decuplum auctus, in Martiam denique tempestatem erumpet; omnes et terras, et copias nostras, operturam? Dissipemus ergo nunc nubeculam; eamque tempori: prius, quam postea cum adversariorum superinfusâ nobis tempestate, cum cataclysmo, rubrôque stragibus Marî, conflictari compellamur. Adoriamur eos: nec in hoc opere, necessitatis solius (quae tamen ad novaculam venit) sed Famae quoque, (magni semper in bello cardinis,) rationem habeamus; quâ novitatum nunciâ, per orbem spargetur, A Caesari-fidis-castris,


page 49, image: s051

auderi, (70) non iam Hornam, am Gillenstenium, sed Pragam, obsideri; decem Budowvisiis, aut Taboribus, ae Pilsnis, illustriorem. Aggrediamur illic, cum Ionatha, (71) Philistaeos illos: si mann superiores offfecti 3 cum spoliis, et gloriâ: sin vincendi, sternendique potius tamen a ferr, flammaque, quam ab ignobili, pigrâque, fame. Quae tamen, ne fortassis inter ipsam nos expeditionem exedat prius, et absumat, quam hosti nos immittat: providebitur, et cibariorum e Bavaria nostrâ, quantae cogi summîs omnium studiîs adhuc poterunt, subvectionibus: et subvectionum armatîs densîsque custodiîs. quarum molestiam tanto nostris esse tolerabiliorem, convenit; quanto simul ab interceptoribus tutiorem, et fint laborum supremo viciniorem.

Ad Caesareae postremo maiestatis, ac sedis, tutelam et securitatem, quod attinet 5 utinam Austriis, etiam fidis et incorruptis, (absie verbis nostris gloriolae species!) utinam, tanta regis ac Principis sui servandi semper cura, quanta nobis illius, omnî contentione protegendi, cum anima simul innata sedulitas et charitas est! Sed, divinô munere, vallatus praesidiô copiosô Casar; vallata Regia Caesaris, et provinciae,


page 50, image: s052

sunt, et, si periculum a tyranno Dacorum, aut Thracum, ingruat: intellectô rerum arcto statu, Maximilianus, si vel in umbilico iam Bohemiae, rebelliumque-Sedis vestibulô stetero; deficiente quavis aliâ suppetiarum spe, viâque, Pragam ac Fridericum tantisper seponam: Viennam, et Ferdinandum, in tuto ponam. Nunc, quoniam, e propinquiore, nos Drosendorffiorum (amicae nobis urbis,) discrimen ad se, pro se, vocat: prius, quam in bohemiam penetremus, partium nostrarum fidae tutelae praeludamus; in hoste, si nos opperietur, depellendô: sin (quod alibi fecit) sese subduxerit, tentandô; qualem se nobis praebiturus in acie sit, quorum ipse conspectum ante congressum aciemque non tulerit: quippe, qui, fatigare nos, et eludere Punicîs itinerum anfractibus, non vero conserere manus, ac pedem pedi conferre, certus sit, et obstinatus. Id si Drosendorffii quoque nunc fecerit; et abstulerit sese, relinquamus sane, quoquoversum volitaturum. (72) nos, propositum teneamus, ac destinatum iter: asperum fortasse, praemolestumque; sed aliquando tandem superabile futurum: nec anguillae lubrico dilapsui simile, sicut id tamen Hannibal Poenus, Iugurtha Numida, Bohemusque


page 51, image: s053

coniuratus, inter gloriosa ponunt. Omnino. DURA MULTA, MOLESTque, BELLUM HABET: SED MOLESTIUS ODIOSIUSque NIHIL, QUAM HOSTEM; CVIUS EST PUGNA TOTA, FUGA PUGNAE.

XIII.

Secundum hanc Maximiliani Ducis orationem, itum ob omnibus est in eius sententiam: ne Bucquoiô quidem Comite demum dissidente. Quocirca, quae decimô Septembris die, sub vesperam tandem, advenerat, annona, postridie statim in castris ita militi divisâ, per manipulos, ac turmas, ut in diem utique quartum quintumve suffectura speraretur: duodecimô mensis eiusdem, indictum iter, et initum est, Gillensteniô Drosendorffium versus. Cuius expeditionis dies statim primus alternô poterat nostrorum, et hostium, initiari sanguine; siquid adversariis, numerô pluribus, ad confligendum animi fuisset. Arx erat Wiltberga, proxime Gilenstenianam arcem; Buchemiorum nuper in potestate, sed Septembris nonô die, Maximiliano Duci sese permittere, Boicumque recipere praesidium, compulsa. Paullo supra Wiltbergam cum


page 52, image: s054

esset silva, latebris, insidiisque recondendis, apposita, quamque praetergredi, non ita procul viâ militarî distantem, agmen nostrorum oportebat: eam, priusquam lucesceret, eodem ipso die trecenti circiter equites insederant Ungarici. Praestolati vero tempus, eruptioni commodum; quietos se, magnôque silentiô compositos, continebant: donec Maximiliani viderunt agmen paullatim ingredi, propiusque, se vorsum, moveri. Tum enim e silva momento prosilientes, impetum tumultu magnô fccerunt in antecursorum agmen, Ducisque praetorianum satellitium. Sed, nostrorum ex equitatu, non quidem pluribus quinquaginta, magnâ tamen alacritate contentioneque subvenientibus; Ungari protinus, re nullâ memorabilî gestâ, refugerunt, ab armatis hominibus, ad pavidas, in latibulis suis, feras. Qui si nacti Bavariae Ducem, armigeros suos subsequentem, forent, (Quis autem id, in exercitu Boiorum tantô, nisi plane stolidus, et impudens, serâsset?) nonne, pro trecentis sese Pannonibus, totidem Romanos Fabios, aut Leonidaeos Thermopylarum leones, (73) iactâssent? Qui nunc tamen iidem, tantô


page 53, image: s055

suscitatô fremitu, ne tantillum quidem fortunis nostris, quantum vineis, et segetibus olim Philistinis, trecentae Samsonis Vulpes, obfuerunt. (74) Praedari nimirum latrones hi, quam proeliari, magis assuêrant.

Porro, decimô demum tertiô Septembris die, ventum ad Drosendorffii suburbanum limitem est: magnâ nostri militis alacritate cupidineque, speratae, pro liberandis obsidione civibus, pugnae committendae. Sed, ut in oculis urbs fuit; ita nullum in conspectu, nec obsidium urbis, nec certamen, aut obsessor, aut omnino castra, miles, ductor, apparuit, Auditô quippe, pridianô nostrorum, a Gillenstenio, castrorum motu; qui diem (uti superius dicere coeperam) iam quartum, muros urbis et circumsederant, et machinîs verberârant: signô repente per Anhaltinum datô profectionis; more, sibi sollemnî, conclamârunt, abierunt, ex oculis avolârunt, itinere, fugae simillimô: praeurbiô tamen (uti Phosphori Radiô sextô Czechorodius loquitur) prius exustô.

Quod itaque, facturos esse Bohemos, divinârat, ac praedixerat, Maximilianus, uti nostris, ad certamen paratissimis, illi,


page 54, image: s056

simulatione cupiditatis certandi, iam iterum, aut tertium, imponerent; id eo die sactum est: quando, dextrorsum flexô discessu, Moraviam petierunt; et, amicam coniuratis urbem, Znamam festinârunt.

Ceterum, ad Teyam amnem et haec urbs (sicut Drosendorffium,) sed extra limitem Austriae, remotius in tractum Orientis sita; nomen inter Moravicas urbes haud incelebre tenebat: et ambitum loci, vinearum amplô diviteque cultu spectabilem. Earum haud procul vindemiae tempus, ac tempori sollemnis hilaritas, aberant: ad quam anhaltinus si Ducum duorum hostilium siticulosum, ac saepe cum fame quoque conflictari solitum, exercitu, insectandi suî cupiditate pellicere potuisset, (uti procul dubiô mente destinârat): iam non a Bohemia modo longius eum identidem longiusque divocaturus erat; sed etiam in loca sensim ex aliis alia vagabundum pertracturus, iniquitate vallium, et confragorum ac saltuum angustiîs, alicubi demum conclusos nostros, eo palantes induxisset: unde receptus vivis et incolumibus futurus non fuerat. Et tamen (per exploratores continuo


page 55, image: s057

cognitô, Znamam Anhaltinianos intrâsse,) Comiti Bucquoio placuerat; vulsîs e vestigio signîs, ac raptîs Aquilîs, hostem insequi; circumsidere Znamam; et, cum ea pariter, profugum Bohemorum exercitum delere. Non alias opporuniorem in manus venturam, hostis insigni clade mactandi, facultatem.

XIV.

Diversus ab hoc bucquoii consilio, Maximiliani fuit et sensus, et sermo; recordantis, et Comiti recordationem suscitantis, eorum, quae nudius tertius et quartus Hornae fuisent, et Gillenstenii, decreta: quibus immaneri nunc, par esset, ac necessarium; si constare sibi ductores inter sese mutuo, si militi fides et obsequium erga ductores deberent. De qua DUCIS excelsitate-mentis, in abnuendis, quae monus probaret, quid alii sentiant, aut quid Invidia temporis illius senserit, haud moror. Nam ego quidem, in Maximiliani virtutibus expendendis, (quae permultae, magnaeque, fuerunt) omnes quidem ac singulas magnopere suspiciendas venerandasque semper duxi; iuxtaque mecum una, testes Actorum eius, quotquot viventem,


page 56, image: s058

florentemque gestîs, novimus eum, ac vidimus. Sed, inter illius animi decora locô nequaquam vulgarî pofuimus Consiliorum eius decretorumque magnanimam firmitatem. Verum interest, In quonam quisque, vel quousque rerum, et casuum, temporumque, firmum se praestet. Sunt enim, in hoc rerum agendarum stadio, Censorum oculis offerentia fe, mortalium genera tria: quorum primum poftremumque cernimus, extremum quid sectari, nec imitatu decorum. unum vero, quod, modum ac medium amans, viâ vere regiâ, dignâque Principibus, incedat. Prima classis, Immobiles; tertia, nimis mobiles; media, prudenter-stabiles, habet. Singulas harum (quoniam ad vitam gubernationemque recte componendam apprime conferunt) per digressionem, perfunctorie faltem, intueamur.

XV.

Ac Primis quidem illis, quantumvis hodie Christi doctrinam professis, (mansuetam, ac lenem,) totus tamen adhuc infixus est menti Zeno. cuius Stoicam duritiam, quantum in suo Sapiente Constante Seneca philosophus extollit; tantum, in Murana defensô, Marc. Tullius irridet, ac


page 57, image: s059

deprimit. cuiusmodi paradoxa sunt. Numquam studiô cuiusquam, aut gratiâ, moveri Sapientem. Nullius donô, vel delectari, vel egere. Ridere, vel exsultare, numquam: sed, neque flere. Nullius unquam ignoscere delicto: nullius misereri. Peccatorum omnium, esse paritatem; aeque galli gallinacei, sine necessitate suffocati, quam, patris, in iurgio iugulati, caedem. Sapientem hominem, nihil opinari, sed scire. Nullius eum facti, reive, paenitere; nullâ re falli; sententiam, semel animô conceptam, immutare numquam; ne si quidem alioquin, eâ perstante, collapsura caeli terrarumque machina sit. Errare denique, nullo tempore: proptereaque, nec errâsse se, seu sponte suâ fateri, seu tormentîs adactum. Huius classis, cum Caeca Supperbis coniunctae, Sapientes; sunt fatui, quantumvis Angelicarum sibi mentium imitatores videantur: quando [(printer); sic: qua] , de placito Theologiae melioris, existimationem, semel haustam, aut arreptam, deponere, seu boni sint Genii [(printer); sic: ii] , seu mali, nequeunt. (75) Huius farinae mortales, in Rebus publicis, frugi non sunt: in gubernaculis vero, ruinae rerum; non fulcra, vel columnae. Viri, nimis Stoici;


page 58, image: s060

nimii Catones, et obstinati; Petrae quidem in mari sunt, animosae contra fluctus, sensu vitâque cassos: sed eaedem interim hominum, ratione praeditorum, naufragiîs infames-viri, quos sermo plebeius vocat, Sui-Cerebri; metaphoricus, Capitones; satyricus, frontones, et obstipos; barbaria, Cervicosos. His omnia destinata, statuta, clavô plusquam trabalî fixa, sunt: et, ob hoc, inconcussa. Talium horum Zenonica virtus, est, vocaturque, PERTINACIA: sibi quidem (ut ei videtur) Immota sedens: sed aliis omnibus, querelarum, seditonumque, motrix. A cuius habitudinis notâ longe Maximilianus, Bavariae Dux, semper abfuit.

Longius autem, a classe regentium dirigentiumve tertiâ, quae primam, per omnia contraria, subruere laborat, Heros ille recesserat: ad morum actionumque dignitatem omnem, factus a natura; perpolitus autem, ab institutione. Contra quod morum decus e regione bellant homines, quovis trochô volubiliores; Euripô concitatiores; vernô ventô mutabiliores; vespîs aestivi Solis inquietiores; oscillis demum ligneis illis simillimi, quae videmus nonnumquam,


page 59, image: s061

villaticorum tectorum culminibus defixa, verti revertique, sonorô cum strepitu, decies, ad unum oculi nictum, in plurimas caeli positiones: non ad custodiam domûs ullam (quam longe praestat utilius, latrator canis) sed, ad aves, crepitaculô suô terrendas; et pueros, risu scurriliter hilarandos. Tales sunt nonnulli, rebus administrandis, vel intrusi per alienum errorem, ac fortuito; vel semetipsos intrudere gestientes, Agunt, ac redigunt: mandant, et remandane: praecipiunt, ac mox vetant: vocant, et iubent; iussaque, iam fieri coepta, revocant: struunt; et, iam effecta, post paullo destruunt. Irides sunt, mille colorum, sed pluviae felicis steriles: pectora, sexcentarum cogitationum tumore feta: nullius interim solidae fecunda. verbo! Proteorum ingenia; quovis, et cuiusvis impulsu digituli, versabilia: proptereaque Mentes, in re nulla, quam suâ vollubilitate, constantes. Harum plerumque leporinae sunt corda: proptereaque consilia fugacia, decretaque vecordia. Qui pendent ab horum arbitriis; ii vivunt, non in diem, sed horam: semper, agendorum haud secus, ac praetermittendorum, ancipites. Quid enim,


page 60, image: s062

in summam, imperatum sit; perinde nesciunt: ac frequenter, ipsimet illi, qui, mutanda paullo post, imperârunt, quidnam mandârint, obliti disquirunt. Inde, damna saepe rerum enata grandia, Rebus quoque publicis, provinciis, regnis; coetibus item et sacris, et civilibus, Inde quoque, defluvium omnis sensim Auctoritatis, quae Magistratuum tamen nervus est, et anima: quâque pereunte, pariter omne cadit, ac perit, obsequium. Id si fiat, non magnum adeo discrimen intercedet, inter hominum in terris regimen, et spirituum apud Inferos regnum: ubi nec opus, nec consilium est, aut sapientia, neque ratio (76): nullus ordo, sed sempiternus horror, habitat. (77)

Hic talis animorum, in praesidendo, morbus, apud doctores Asceticos, hominum est gyrovagorum, (78) ac male feriatorum. quorum est unica totaque vita, more Propertianô, NULLO vivere CONSILIO: (79) quippeni proinde, NULLO tandem et SUCCESSU? Vitium istud, Animi-LEVITAS est, et appellatur: multosque suîs sub signis habet: numquam Boicum habuit Leonem.

XVI.

Ad horum ergo, quae produxi


page 61, image: s063

modo, duorum gubernandi generum, nec istud, nec illud, declinabit moderator sapiens, sed mediô, tamquam Scyllam inter et Charybdin, maris angiportu pergendo, portum apprehendet Aureae mediocritatis, ac temperamenti. Faciendum omnino, quod agendum instat; et ambabus (quod aiunt vulgo) manibus: sed SINE CONSILIO NIHIL. (80) Consiliô vero, (ne post factum paeniteat) mature, graviter, ac provide, momentîs suîs omnibus expensô: rationibus interim, non civilibus modo militaribusque, verum sacrîs etiam ac divinîs, in concilium intromissîs: uti David, et Ezechias reges; et dux Machabaeus, ac Bavariae lumen, Henricus Imperator, solitabant. Qui classis huius sunt, omnî commendatione dignae; consultores sibi legunt, assumuntque, cani sensûs, et exercitatos; cordatos, et conscientiae curam inter prima ponentes; libertatemque dicundae sententiae sobriam, circumspectae reverentiae miscere, gnaros, Horum talium excoctae cogitationes, indictô deliberationis consessu, DEUM, et honestatem, agendis praefigunt. horum Oculi, Salomonis ex praecepto, (81) recta vident; et palpebeae


page 62, image: s064

praecedunt ingressum operis. quodque Magnus urget Gregorius, (82) hi, nequando semetipsos rerum eventibus praecipites immittant, caute cuncta dispiciunt, et suîs, et consultorum suorum, oculîs: ac, ne rebus, quarum instat agendarum necessitas, repentinus in contraria superingruat exitus; hunc ipsum casuum adversorum eventum, molliter prius positô praecogitationis pede, more viatorum, noctu per fylvarum salebras incedentium, praetentant. Defixô vero demum, in solidis rationum fundamentis, agendorum aut omittendorum decretô; perseverant: et ad expedienda, quae constituerant, procedunt: Immobilitate, non illâ Stoicorum, aut Marpesiarum rupium; sed illâ moderatâ, temperatâ, postque concta iam conclusa, confirmataque, tamen adhuc Rectae-rationis discipulâ: quae, mutatîs plurimum rebus, mutare, (quoad necesse sit,) aliquid sententiae suae, non erubescat. Quod enim divine patriarcha noster, Divus Ignatius, frequenter suos omnes admonebat, id valere fas est universim apud omnes; in sago pariter, ac toga. NON SE negotia nobis, (aiebat) sed, nosmet negotiis attemperare, par est. Hanc Tullius Sapientiam, dum,


page 63, image: s065

quem supra dixi, Muraenam defendit, in Platonicis ac Peripateticis si iure meritô praedicat (ut sane meritissimô;) nos in philosophia, Christiano perspersâ defrictâque sale, non aequius extollemus? Haec illa prisdentis est, appellaturque, CONSTANTIAE Virtus; in loco, temporeque, decora, viris quoque Principibus. QUOD dixerit interdum, si sic rectius sit, mutare, de sententia decedere nonnumquam: ut, qui nôrit, ac certum habeat, Omnes virtutes (et quippeni, Prudentiam etiam?) mediocritate quadam esse moder at as. (83)

XVII.

Ex hac SAPIENTER-CONSTANTIUM, et in nullo Contumacium, notâ, mundi subscribente nobis testimoniô, Boiorum DUX hic fuit, MAXIMILIANUS; Gulielmi Quinti filius, modestissimi Principis, et Renatae Lotharingae, religiosissimae viraginis: indeque factus ipse naturâ, stirpe, parentum exemplîs; suopteque studiorum cultu, quam optimorum, formatus ad omne, regendae curiae castrorumque, decus assuetus deliberare, non nisi cum delectu, scientissimorum Iuris inermis, et armati, Senatorum: quique, praeter ceteros viros


page 64, image: s066

fortissimos, Ioannem quoque Tillium (postmodum Imperii Comitem,) tunc bellis praesertim Hungaricîs exercitatum, et clarum, circum se Monachii, tempore non exiguô, familiariter haberet: quippe, quem iam tum praevideret, a belli consiliis arcanioribus, in publicum aliquando cum gloria proditurum; Heroem, sui temporis Incomparabilem, et in posteritatis Martiae libentius Exemplum, quam in orituram ex se propaginem, incubiturum: quam, perpetuo caelebs, nullam, nisi qualem Epaminondas, reliquit, pugnam, palmamque, Leuctricam. (2) Talis ergo cum esset ipse suopte geniô, cumque cum talibus, domi forisque, secundum DEUM, consultaret; quid, nisi fortiter ac constanter, aggrederetur Maxtmilianus, et perficeret? fortitudine tamen, et constantiâ, nec prorsus semper, ac pertinaciter, immotâ: neque tamen levibus unquam momentîs mobilî. Quapropter, Firmum eum sensit, et Inconcussum, ULMA, Correspondentium in consessu; quô Caesari, (Duce Boiorum interim internunnô, motoreque, parum civiliter abusuri,) contendebant extorquere, quae pessum datura receptas antiquitus Imperii leges, et vim


page 65, image: s067

enervatura Maiestatis, fuerant, Ibi (sicuti suô dictum est locô) praecisâ Maximilianus, eâque repetitâ, postulatorum recusatione, conacturos ipsum Coniuratos, coegit ipse prior, ftabilitate suae negationis; et petitîs, suîs et omnî Sueviâ, decedere, Solum videlicet illi vertere, quam Bavari Ducis animum, tolerabilius ducebant.

Eadem, post haec, decreti stabilitas eluxit, in Superioris Austriae proceribus Linzianîs ad obsequium reducendîs: ad Caesaris eos sacramentum adigendo; praesidiaque dimittenda. Nec dispar mentis immobilitas, et antea frequenter, et post haec semper, apparuit; in improbanda Palatini Rhenani voluntate: qua se ferri, demonstrabat, ad Bohemicum capessendum pro Ferdinando regnum. Nam, istud suum animi studium approbari Boiorum quoque Duci, ceu cognato, quantumcumque tum litterîs, tum legationibus missîs, percuperet Fridericus, (etiam oblatô promptôque, Caesareum ad fastigium evehendi Bavarum, suffragiô,) plus ex eo tamen is extundere nullîs, vel blanditiis, vel promissîs, et argumentîs, potuit; quam, Quod semel, maturrime ponderanti causam,


page 66, image: s068

displicuerit, id amp lius placere nequire. Nec flecti, ne sub oculis quidem acie stante contrariâ, valuit: quo minus, Potentiam arreptam, pronuntiaret, fortunam esse fugitivam; et Sceptrum alienum, vaticinaretur, non fore proprium. (84)

Idem ipse DUX interim, Constantiae, prudenter aliquando tempori servientis, ac rerum sese flexinibus inflectentis, documenta praebuit, veluti, cum, ad Gundelsingam positîs iam castrorum metîs, confligereque certus, Ducis tamen Engolismensis interpositae pacis compositioni, fuam pugnandi cupiditatem gratificatus est: et, ad conditiones, haud quaquam iniquas, sese demittens, hostem propinquum omisit: remotum, eumque saeviorem, alibi quaesivit. Idem, quoque, cum, domitîs Super-Anassinîs, viîs (ur in loco retuli,) tempestatibusque foedissimîs, et asperrimîs, seque, militemque, iumentaque, delassans; in Bohemiam eo iam usque penetrâsset, ut, a tertio, non plus, milliarî distantem, sibique super adventu Ducis gratulantem, Budovvizmam urbem haberet: relictîs tamen subito, praeter omnium exspectationem, post se Budowiziô, Capliziô,


page 67, image: s069

Stroboniziôque, Weitrachium denuo Zwetelamque versus movens, in Austriam flexit Inferiorem. (85) Cuius, in hunc modum institutae per Ducem, expeditionis, tametsi caulsae proferantur, tamquam ipsô statim initiô, seu terreudi sic hostis, seu fallendi mente, susceptae: manet id tamen, quod ad rem propositam satis esse debet; Non erubuisse Maximiliani Constantiam, interdum et hostibus videri, Mutatîs vebus, mutâsse mentem, et iter. Id quod in virum cadit, etiam inter castra mota, constantem et immotum.

In haec ego porro, destinatione meâ nonnihilô verbosius excurri, suspensô narrationis interim, et intercisô, progressu: non, ut exspatiari per ludibundum otium gestiens, nec, ut assentari gloriae Maximiliani, tanto post, ambiens; a quo vivente quondam praecepteum, per internuntium (86) Iureconsultum, acceperam, Ne se, sed maiores suos, et eorum [(printer); sic: et] historiam, soriberem. quodnam autem nunc adulationis mihi praemium pii Manes eius rependerent, nisi fortasse (quod absit!) indignationem ex alto; si nec ipum silerem: et insuper ipsius aliquid praeter verum,


page 68, image: s070

narrarem? Verum haec ego, de Maximi Ducis sapiente-Constantia produxi: quoniam is et nunc militiae collegis illis, quibus, in Moravos irrui, dilatâ Bohemiâ, consilium et ardor erat, non cessit: et, in expeditione ceterâ, non defutura sunt, in quibus, si locum auribus maluisset, et gratiae, quam Constantiae, dare, damnose cessisset. id, quod sua rerum series evolvet. Ad summam! Quacumque Maximihanus incedebat Armatus, robore suô, prudenter immobilî; post se nihil, vel hostile relinquebat, vel seris aliquando nepotibus excusandum. In Ommbus, EXERCITUM DUX; RATIO DUCEM, anteibat.

XVIII.

In sententiam ergo DUCIS transeunte Comite; die posterô (qui, Septembris decimus quartus, Exaltatae Sacrae Cruci sacer erat,) exercitûs utriusque moveri castra, Bohemiam versus, perrexerunt. Ac Caesariana quidem, usa viarum indice, regionis (uti ferebatur) gnarô; paullo remotius ad latus, quod Moraviae propinquius erat, incedebant. Bavarita vero, Drosendorffiôprofecta, Teyâ flumine superatô, Dyrnam, ad latus dextrum, intactam praetereunt.


page 69, image: s071

Ulterius autem, ad Aquilonis plagam tendentia loca, (ceu pretium operae maius, ac ditius,) alibi quaerunt: ac post paullum mveniunt.

Erat supra Dyrnam, ad amnem, qui Teyam ab extremis Bohemiae saltibus, Orientem versus, influit, Arx, situ conspicuô, firma munimentîs, et instructa praesidiô septuaginta, quos vocant, catapultariorum iaculatorum. Hi pro partibus stabant, Caesari rebellantium; et in stipendiis Streinianae familiae: cuius caput tunc erat Vidua nobilis, castelli domina, sicut et Draessidelii quondam, superius mihi memorati loci, possessionem sibi vendicârat. Huic porro, de quo memorare coepi, loco nomen erat Ungerschizium. (87) Venit eo Maximihanus, cum adhuc diei plerumque superesset. Praemissô caduceatore, dade iubet arcem; relingui foedus Bohemicum; ad obsequium rediri Caesaris. Horum autem nihil ad aures admittentibus, adducuntur in conspectum oppugnationis-instrumenta castrensia; machinae curriles; tormenta formae grandioris; aries bellicus; oppugnantium agmina. Quibus visîs qui Bavariae Ducem, nec vidissent


page 70, image: s072

antehac, nec experti fuissent: ne videre compellerentur irtum, aut experiri defectionis vindicem; se pariter, et arcem, permisêre Caesaris gerenti vices. Caesari tamen e vestigio sacramentum non dixêre. Pepercit nihilosecius dedititiis; et inviolatos Dux, cum sarcinis quemque suîs, emisit. In arcem porro priusquam se conferret ipse, iam irruerant, numerô, densô, iuris et ductoris alieni milites; ac Dalmatae praesertim equites. qui, cum ad castri maturandam deditionem minus nihilô contulissent; in eius tamen direptione, Boiis victoribus, sed vacuis spectatoribus, minus pilô reliquerunt: gens, a puero praedatrix; et hinc, virilibus etiam annîs ac bellîs, efficax, quae nec terras hosti, nec hostem terris, aut cuiquam quidquam, praeter patientiam, relinquat. Hos tales, haec talia tempora, bellatores, quaerunt magis, quam amant. Aliter violentiae publicae non obsistitur, (ut putant;) quam, per violentiam insaniorem.

Ceterum Ungerschizii noctem etiam subsecutam ab exercitu transigi, duo coegerunt. alterum. quod ad eam, quae posterum in diem indicta fuerat,


page 71, image: s073

expeditionem viaticatus miles futurus non fuerat, nisi recentis annonae, quam in horas exspectabat, superventu firmatus. alterum, quoniam, in quem locum pridie condixerant, eo Bucquoive Cones advenire, differebat; nullâ suâ, suorumve, seu contumaciâ, seu coniunctionis, cum exercitu Bavarito, fugâ: sed, quoniam ductoris sui, vel imperitiâ, vel perfidiâ, (sicut postea cognitum est) a via militarî longe recesserant, in latus et oram locorum, partim transitu difficilium, partim hostium etiam insultibus inopinis obnoxiorum: non sine Comitis luculentô periculô, vel ideo saltem; quod ab eo pars Caesariani militis, et Dalmatae, praedatum, uti diximus, abruperant se: forisque palabantur. Attulerat sane Maximiliano fama, (ne cui forte leve periculum istud videretur) certîs, et, qui viderant ipsimet, auctoribus confirmata; cum magna manu, non ita procul locîs illîs tendentes, Anticaesariano opportunitati, nostris inferendae cladis, imminere. Quâ re cognitâ Maximilianus, et ut suam, erga Comitem Bucquoium, humanitatem opere declararet, et, ut simul ad insignem, pro Caesarianorum incolumitate,


page 72, image: s074

sollicitudinem, (etiam virium suarum imminutione,) nihil reliquum sibi faceret; equitum armatorum duo milia statim expedivit: partim, ut conquisitum eum repertumque, dignitatis ergô deducerent: partim quoque, sicubi confligendum cum hoste foret, ut laboraturis Caesarianis, suppetias Boici ferrent: ac, siquam Bohemicis inferre plagam inexspectatam valerent, rei bene gerendae facultatem necubi praetermitterent.

Et hostes quidem, tantâ nostrorum alacritate multitudineque conspectâ, mori suo consuetudinique, sicut semper antehac, constiterunt: ac, ne veniendum ad manus esset, in pedes, et tentoria sua, mature sese coniecerunt: In diversorum autem, sibi destinatum, ante noctem ingruentem, cum suis Bucquoius incolumis se recepit: servatus tunc, partim pavore Bohemicorum; partim, et magis, magnanimâ (quantum in eo fuit) Maximiliani curâ: quae Bucquoio poterat, ac debebat, esse pretiosa. Nam, IN periculô, plus illi, qui me salvum voluit, quam ei, qui me necare non ausus est, debeo; si vivo.

XIX.

Septembris interea dies decimus quintus illuxerat. Placet enim,


page 73, image: s075

expeditionis huius, qua PRAGAM, Caesaris, ac Boicus, miles petivit, deinceps, non Acta modo, sed et Diarium, exsequi. Diarium, inquam, non quodvis obvium, aut e trivio raptum; sed traditum, rebus etiamnum recentissimîs, a Viro, qui vidit, et interfuit: revisione vero magni Ducis ipsiusmet auctoratum: quo maiore cuncta, tam in luce sint, quam in ordine. Dies igitur is, quem nominavi, quemque destinatum profectioni fuisse, subindicavi, subsistere tunc quoque coegit utriusque ducis exercitum; inopiâ cibariorum, quae diem iam alterum impatienter exspectabantur: nullô famis residuô levamentô. Quod enim pridie supersse deprehensum fuerat Ungerschiziano praesidio, de commeatu; totum id exercitui nostrorum cetero praeripuerunt, una cum spoliis reliquis, illi, de quibus memoravi superius, proscyleutae (88) Graecis suis dicti, Dalmatae: quos Antepraedones barbaria nominâsset. Quod autem alimentorum, ad quintum ab eo die diem, advestum e Boica fuerat; aut, siquid ante triduum repertum forte Drosendorffii: totum id dudum, et absumptum iam, et digestum etar celeriter. Neque mirum,


page 74, image: s076

id a tanta duorum exercituum actum esse multitudine; tamquam Aegyptiacis frugibus immissâ locustarum innumerabilium ingluvie: (89) cum in Achillis Tatii, scriptoris Alexandrini, Graecâ Leucippâ, Charmides, militum ductor, memoret; belluam fluminis, Equum Niloticum vulgo dictam, ingentem illam quidem, ac magnitudine corporis maximo cuique bovi parem, sed unam tamen, et solam, nullâ pabuli sociâ, refertissimum segete campum audacter invadere: rictuque voracis oris, ad usque tempora diductô, totum, continuatô comestionis labore, simul ac semel, (90) depascere. Quantam nos igitur frumenti, pabulique, vim, censeamus, intra dierum haud adeo multorum intervallum, tot millium militares equiosque ventres edacitate consumere deburisse; legibus Sumptuariis omnibus excusatissimâ? Non parum ergo Magnum se DUX Maximilianus, in hac etiam annonae Praefecturâ, tam difficilî, praestitit: dignus exinde, qui Castrorum ipse quoque pater, et altor, cum priscis illis Cyris, Octavianis, Titis, Traianisque salutaretur.

Ceterum Maximihanus, inter haec, ne dies, qui vacuus itinerum et operis perat,


page 75, image: s077

pariter et consiliorum otiosus, ductoribus periret; ad Bucquoii Comitis tabernaculum ultro transgressus, de belli totius omni ratione multum, ac varie, deliberavit. Cuius denique consultationis ea praecipua fuit, inprimisque concordiae rerum gerendarum utilis, summa-decretorum: ut in commune deinceps utrimque, rebus in omnibus, (potioris praesertim momenti,) consuleretur: communiter agerentur, quae decerni contingeret: una, simul ac proficiscendi datum signum esset, utraque castra moverentur. una (quoad eius fieri posset,) diversîs quidem, at non longe disseptîs inter se, viîs, hac DUCIS, illac COMITIS, agmina tenderent; itinerum aequalî quodammodo progressu. Quod totum illi tunc statuerunt, Caii Marii quadam, ac Metelli Numidici; (91) Bomilcaris item, etIugurthae; (92) Parmenionis, et Alexandri Macedonis, imitatione. Disparatîs in hunc modum legionibus, ac turmîs, nec tamen adeô procul inter sese disiunctîs, censebant, et latius in hostem sparsum iri formidinem, atque cladem; ostensîs, et immissîs hosti, longe lateque, copiîs adversariîs: et, sicubi partem nostrorum


page 76, image: s078

alteram, ab hoste premi, laborareve, contingeret; a conflictantibus significatione factâ periculi, concursuros una cunctos ilico; fortaseque supremi certaminis, et belli profligandi, facultatem inventuros. (93)

Hôc utrimque probatô collaudatôque consiliô, digrediuntur, in sua quisque contubernia, ductories. Quorum curas et sollicitudinem, eadem adhuc vesperâ, frumentarii, ceterique [(printer); sic: ceteriqne] victûs, aliquantô numerô currus appulsi, temperare, consolarique, visi sunt.

Eô proin ipsô, non paullo redditus ad laborem alacrior, exercitus uterque, visâ Ducum illâ pro se providâ diligentiâ; postridie (qui Septembris fuit sextus decimus) castra movit: eaque, sicuti decretum pridie fuerat, bipartito; sic nimirum, ut, ad laevam deflectentes Bucquoiani, Weidhofium versus tenderent; cuius urbis inferius mentio recurret aliquantula: maximilianaei vero Rapsium, ad latus dexterius situm locum, peterent. de quo locô nunc agimus.

XX.

Est Rapsium, arx, cum nominis eiusdem, subnexô sibi, castellô: firmîs ipsa murîs, munimentîsque validîs, insuper et


page 77, image: s079

rupi solidissimae superimposita. Teyâ flumimine radices arcis, et rupis, subluuntur. de quo flumine (quoniam illius crebram hucusque mentionem inspersimus) aliquando demum submonere, non extra saltum, ac rem, fuerit; Id e Bohemiae, Solem nascentem respicientibus, finibus montanîs (ut aliô superius locô subindicavi) defluere: capitibus fontium ternîs celebrioribus. Horum illud, quod ad dextrum ruit latus, meridiem spectans, Teyam aquam, quae Magnae cognomen habet, orditur: ac, spatiô lingitudinis suî fluxûs, ceteras aquas eiusdem appellationis antecedit. Alterum Teyae caput, idque quadrifidum, e montano Septentrionis tractu prosilit; et amnem effundit, inter duos extremos Teyas mediô labentem tractu: quem, aquarum praecopiosum, simpliciter tamen Teyam nominant, quotquot Acta condunt: plebs, Diinsam; nonnulli Thysiam: nos, inter duos ceteros amnes cognomines, a situ Teyam Medium. Teyae fontem tertium, et ex eo fluvium, emittit locus, cui nomen Altstadio; quasi veterem dicas Urbem. Hic Teya, ceterotum extremus, ac laevus, spatiô suî


page 78, image: s080

procursûs incedit, haud paullo breviore: cuius Confluentes, ad Carlostenium oppidum, emittunt eum in Teyam. maiorem. unde, Moraviam una, quidquid Teyae nomine censetur, irruens, Solis ortum versus, Moraviae totô margine meridianô procedit, eousque: donec, ad Austrum deflectens, ad confluentes Rabenspurgi, Moravae flumini (nunc Marchae dicto) misceatur: et, una cum eo, cis Haimburgum urbem in Danubium descendat. Sic Austriae, (quam aliquousque, quodammodo per otium in Moravos exspatiatus, seposuerat) postliminio se Teyae reddit; totus, et cum usura, piscium pariter, et aquarum, quas interea collegerat, advenarum: eô proinde nomine, nec ingratus Austrii, nec inutilis, suî-restitutor.

Verum, ad rem ut veniamus: Ad Teyae, fluminis illius tertii (quod Altstadio descendere diximus in Teyam-Magnum,) ripam dextram, arx, et castellum Rapsianum situm, in ditione tunc erat Buchaimbiorum, per eos rerum temporumque motus, nondum Caesari concordium: et idcirco, iustum ad obsequium vi compellendorum. Accedebat his, quod Rapsium, haud secus, ac de


page 79, image: s081

Drosendorffio dixeramus, locus erat limitaneus: et, ex aequo, transituris ex Austria, bohemiâ, Moraviâ, ni praesidiô stationibusque teneretur, pervius; et, si custodiretur, clausiis; ideoque, multum addere, detrahereve, rerum summae valiturus erat. Tenebatur autem, eâ tempestate, praesidiô militum, non tam numerô, quam virtute bellieâ, praestantium; ac rebellis Bohemiae causam tutari perseverantium, Palatini sub auspiciis. Hos, ceterosque Rapsianos, haud continuo, sub exercitûs Bavariti primum adventum ac conspectum, sese Maxim: liano permittentes, sed ad resistendum sese cimparantes, liquet; vel non hausisse quidquam, vel nihil certe tribuisse, famae praeviae, virtutis ac gestorum DUCIS, in Austria Super-Anassaea: sicut vulgo, quae nolumus audire, credere quoque detrectamsu. Unde, postquam eo Boicîs a copiis ventum est, immittenti fecialem Maximiliano, postulantique, Sibi, vices obeunti Caesaeris, arcem municipiumque dedi: responsum a Buchemianis est, ac praesidiô; Non placere, dedi. Sibi, ceu viris, quantumvis multitudine plurimum inferioribus, 8quinquaginta namque, nec


page 80, image: s082

plures, erant,) animîs tamen viribusque, sicut considerent, cuivis exercitui paribus; fixum, ac decretum esse, sanguinem potius, ac vitam, quam datam Bohemis fidem, prodigere. Mulierum esse, terreri, flere, supplicare, manus dare. Militum armatorum, commissa sibi, tueri: suique decoris, quam incolumstatis, maiorem habere rationem. Vividae virtutis, testem fore, mortem; et constantiae prignus, quemcumque toler atum casum.

Inter haec abrupta, tumidaque, rebellium responsa, fecialis ad DUCEM; hic, ad oppugnationem, et miles castellanus, ad vim vi pellendam, transit. Nec distulerunt Rapsenses, in nostros scolpetorum glandibus, et ignitîs catapultarum globîs, eminus pugnare; iam ab eo statim, quô solutum colloquium est, temporis vestigiô: magis autem, ac densius, et ferocius; ex quo, DUCIS iussu, machinae tormentariae geminae, verberandae fronti Rapsensis arcis, statui coeptae sunt. Quo minus enim consuetâ celeritate, tutoque, suis utraque fundamentis figerentur, ac firmarentur; prohibere conatus est improbus, et assiduus, ex arce iaculantium, foror. Nec deferbuit hic; donec


page 81, image: s083

tonare contra, fulminareque, balistae nostrorum illae binae, simulque quatere castri muros, orsae sunt. Ad quatuor primos illarum (sic enim signate traditur) ictus, nutare muri, labare corda propugnatorum, excidere fortia, generosaque, verba coeperunt. deditionem suî, quam irriserant, fecerunt: pactique vitam, et sarcinas salvas, sed armîs interim exuti; priusquam illius diei Sol caelô decederet, ipsi praesidii munimentîs emigrârunt. Castellum autem, arci subiectum, Maximilianiis ingressus; arcem ipsam (quam a suis diripi vetuit) praesidiô recentî, militeque, Caesarianae causae fidô, firmavit: vum alium interea militarem cuneum, qui stipendia Bohemica Bavaritîs mutatum venerant, a praesidii Rapsensis numerô munereque secluderet: veritus (opinor,) ne fortassis in parvam Troiam istam, ligneum ipse quoque caballum, proditione gravidum, cum Sinonis progenie, reciperet. (94) Ut paucîs dicam. DUX, providus pariter, et abstinens, salutis eorum, quorum esse videbatur hostis, verius tamen amicus, et custos: egressus est Rapsiô; secumque, praeter bene celeriterque gestae rei gloriam, extulit nihil: intulit e


page 82, image: s084

diverso, Caesaris ac DEI, diu iam iacens, Ius, et obsequium: inque duobus his, Omnia.

XXI.

Rapsiô porro, Septembris die decimô septimô movens castra, Bavarorum exercitus; et adhuc tempori Bucquoianum, siniftrorsum altero latere viarum incedentem, assecutus, paritate linearum itineris: una fere, sub idemque tempus, intravit Waidhofium (95),; urbem, et Catholicis addictam sacris; et tunc praesidiô Caesaris insessam, solitô magis, ac vigilantius, in hostem intentô: quod is, per eos ipsos dies, ferebatur, (intellectô nostrorum, superiora versus conversô, profectionis flexu,) deseruisse Znamam, ac Moraviae totum eum limitem: et ad nostros, introitu Bohemiae prohibendos, omnî contentione festinare. Quâ famâ crebescente; non erat, vel ex illius consilii primi, Gillenstenii nuper fixi, constantiâ, vel e re communi militaris instituti; susceptam semel expeditionem interscindere novô consiliô: passuque retrogradô, persequi persequentem se Bohemum, ex Austria Moraviâque profugum: et relinquere, positam in conspectu, Bohemiam, ad se Moravos, Austriosque quottidie trahentem. Sinerent quinimo


page 83, image: s085

nostri consiliis, et anfractibus suis, hostem: ac simul, suis ipsi decretis insistentes, qua coeperant, eâ viâ pergerent: si viros se, non ventos, ad omnia variabiles, praestarent. Hoc egerunt, quod agebant: ac spretîs, de premente terga nostrorum Anhaltinî, rumoribus, Waidhofii non plus unâ moraci nocte, diluculô posterô magnîs itineribus Gamundium perveniunt. Is locus, in Austriae Secundae limitibus extremîs adhuc haerens, oppidulum erat supra Confluentes Launsizii fluminis situm; quod dominum habuerat aliquando, patronumque, Bernardum, Buchemianae familiae locupletem dynastam. (96) Et tunc arcem, eius loci, Buchemiani tenebant; cum in oppido miles Bavarieus hospitaretur, spitaretur, contuberniis quidem arctîs, sed modestîs, et obviô victu contentîs; in Schiemsiano vero castello, duobus passuum milibus inde distantî, Caesarianus. Utrobique, (posteaquam eô ventum erat, ad decimum octavum Septembris diem,) interiungere nostros, die quoque posterô, coeit, profectionis ceteroquin avidos, curruum ac vecturarum tarditas: quâ, nescio quibus socordius agentibus, acciderat; ut machinae


page 84, image: s086

tormentariae, cum impedimentis, et apparatu bellicô cetero, serius advenirent. Evenerat autem ibidem tunc; ut, Schiiempsii maxime, nonnullorum Caesariani militis importunitate, turbaretur aliquid in stativis; et Cosaccorum inprimis audaciâ: qui subinde, nec in contuberniis disciplinae leges, nec in agmine modum et ordinem, servantes, excurrebant liberius: praedam ex hostibus adaeque, sociisque, contra belli ius, agerent: quodque deterius erat, et postea quoque non infrequens illis, quacumque propemodum incederent, municipia castellaque vastarent: et exhausta spoliîs, ad extremum etiam inflammarent. Horum nimis effusam agendi licentiam (UT Exempla, praesertim impunita, facile trahunt alios in pariae,) complures, e numero Caesarianorum audaciores, imitaturi; cum praedatum et ipsi, die Septembris decimo nonô, circa Gamundium, ac locîs finitimîs, in villas, praedia, pagos, et agros, excurrerent; hac, illac, palabundum in hostem rrius, quam exoptatam in praedam, inciderunt. Ex iis, haud pauciores trecentîs, pars vivi capti, pars oppressi ferrô, iugulatique; documento salutari ceteris, clade suâ,


page 85, image: s087

fuerunt: nequis in posterum, In hostili regno, locum ullum, aut fortunam, sibi crederet amicam: extra iustam autem aciem, ut plurimum, temerariam esse, periculi provocationem. Hoc suis quam commendatissimum semper esse, DUX Maximilianus volebat: id animis eorum impromebat. qui, cum Bucquoio Comite, cumque copiis utriusque, vigesimô demum Septembris die Bohemiam intravit; quando Schvveinizii stativa posuit: et utriusque ducum agmina, tunc collecta, circumspexit.

XXII.

Schvveiniziô porro (quod Comitatui Graczensi contributum municipium est) discessum vicesimô secundô Septembris est: et, itinere, propius Malczam amnem, laevâ fluentem, Aquilonem versus institutô, Budovvisium, eodem akhuc die ventum; urbem Bohemiae, crebrô superius, nec inhonore, nominatam: quippe, Bohemicae seditioni dissidentem; Caesarianis partibus faventem, et hospitam: eoque nomine, rebellioni passim invisam. Haec ad Malczam sita; loca, sibi finitima, quaquaversum habebat, eâ tempestate, Caesari discordia: Mansfeldio vero notho, Turrianoque, Comitibus haud


page 86, image: s088

inimica. Tunc in triduum, nec plenum tamen, illic ab utroque substitum est exercitu. cuius morae dies priores duos, partim absumpsit pabulandi frumentandique necessitas: partim, Freystadiô demum advenientis annonae viritim facta distributio. Praeter haec autem, hostis domandi, quam famis pellendae, non fere minor ducibus cura: qui, super omni belli residui, coercendaeque rebellionis, viâ compendiôque, studiose deliberabant. Diei stativorum tertio, (qui Septembris fuit quintus, et vicesimus, et in quem pridianô vespere militi saturo profectio fuerat ulterior indicta,) cunctationis paullulum videri potuerat allatura, recens quaedam abitûs interpellatio: quippe, Saxonis-Elsctoris summô diluculô supervenientibus litterîs, et cursore veredariô. Narrabant Maximiliano DUCI (nam ad hunc DUX Saxo scripserat, et mandata cursori dederat,) de Budissini, Lusatiorum urbis, obsidione: de civium urbis, et Ordinum provincialium, contumaciâ: de Iaegerndorffiano Marchione, pertinaciam eorum armîs, et consiliîs, accendente: de minis denique Bohemici foederis universi, Saxonicisque terris denuntiatâ vastitate:


page 87, image: s089

secuturâ procul dubiô; ni Maximilianus (quem Elector, etiamnum in Inferiore credebat Austria bellare,) maruraret, in Bohemiam, ad retrahendos e Saxonia Bohemos, irrumpere. Redimendi temporis, et ad alia festinandi, studiô; breviter Maximilianus, at officiose, rescripsit, et cum nervo. Currenti sibi, calcar addi. quam postularet Elector, a se penetrari, Bohemiam: in ca se, Comitemque Bucquoium, iamiam bellare; duobus coniunctim instructum utrumque, stipatumque, fortissimîs exercitibus. No proinde dubitaret interim, et ipse, quaquaversum posset, ac nôsset, carpere Bohemorum fines, et refractarias terras; malô talî dignas, dones bonam tandem ad mentem, ac Caesaris ad obsequium, redirent.

Cum his dimissô litteris, atque stimulîs, nuntiô Saxone: Dux, et Bucquoius, eodem ipso die, Budowiziô discedunt; (97) Budnam Bavarus, Pragadizium alter, petentes: quonam successu rerum, posteriora, nec tamen statim, memorabunt. Nos enim interea, relictam aliquousque casibus suis, Pragam, ac Palatinum, revisemus.

XXIII.

Horum ambo, suâ, nec modicâ, sollicitudine distringebantur: acriore


page 88, image: s090

tamen, quam Praga, Fridericus. Quoniam incolarum urbis pro se quisque, quantum impende~re sibi mali posset, expendebat. in Friderici caput, (tamquam, in commune fretum, omnes fluvii,) sic et proprii discriminis metus, et aliorum universae formidines, atque curae, colibant. Hoc nempe quaerit, quisquis regnum vel ambit; vel admittit; cuius fuga beatzor est, quam possessio: quod gloriosius, principiô statim, declinatur, quam, exortâ postea paenitudine, deseritur. Haec, alique talia, sub hoc tempus, quô Bavariae Ducem, ac Bucquoium, intelligebat, in eo totos esse, quo, subsessore pulsô, Bohemiam possessori primo redderent obnoxiam: agitabat animô Fridericus: sollicitus [(printer); sic: sollicitusque] , ne, cuius gentilitias ditiones, terrasque, Rheno contiguas, Spinolaeus exercitus (uti sane faciebat) in Germania rapere coepisset: eiusdem adventitium quoque regnum Caesarianus, ac Boicus, in Bohemia nunc eriperent. Id si fieret; quid tum se futurum? quid heredibus suis; quibus vix heredio lum ullum, nedum provincias, superesse contingeret. Nimirum, eo rerum processise sua tandem, exigui temprois, Acta; suorum vero scaevolarum, ac


page 89, image: s091

Trebatiorum, (98) per annos complures, consilia, Iurisque tortuosos flexus: ut iili quidem, rebus in omnibies, Omnia videre sibi visi sint; ipse contra, )ni praeverteretur) hoste praevaliturô, suîs in terris visurus nihil. Quid aliud ergo restare nunc? quam, ut, qui suîs ipsum funciculîs sericîs in eum rerum labyrinthum induxissent; eum indidem suîs iisdem artibus, aut, siquid nôssent subtilius, educerent; salvô tamen, et immotô sibi, REGNO? nam huius, ne pilum quidem, cuiquam mortalium se cessurum.

In haec. secum volutata, concilium Palatinus indicit, tam Suorum, quam, siqui tribus ex urbibus Pragaeis praesentes essent, Ordinum-regni senatores. Conveniunt, magnâ satis frequentiâ. Refert ad senatum, per administrum regiarum consultationum, Fridericus; Super instante negotiorum mole, quid statui placeat, aut agi? De delectibus novis habendis, et veteribus supplendis, deque generis omnis ad proelium et aciem apparatu, quia res ipsa clamabat; nemo reclamabat, aut ambigebat. Volitabant simul, et vocibus haud obscurîs erumpebant, desideria decernendi; Rexne rectius,


page 90, image: s092

et utilius, in castris foris armatus ageret? an, in Ratschino domi trabeatus, Urbi custos assideret? Nec est, vel dissimulata, vel dilata, sententiarum, inter Ordines, ductoresque militares, perrogatio. quam deliberationem, in partem utramque ventilatam, apparet ex eo: quod, pro Palatini militiâ bellantes rationes, quam pro quiete, contentius, acrius, ac diffusius, sic agebant; ut argumenta partis mollioris simul involute viderentur enervare, nulloque quodammodo numerô ducere. Cuiusmodi verisimile fit, haec aliaque talia, fuisse; Friderici remansioni blandientia. TANTO ducum, Legatorum, praetorumque castrensium, numerô, qui vel praesentes tunc assiderent, aut, foris agentes, acciri, nullô rei communis detrimentô, possent, compendium ad Regni cladem fore; simul ac populorum Caput, in castris et acie conspectum esset, ab adversariorum exercitis. Certatim enim universos, sicut in centrum linearum-radios, in turrem areis Troianae machinas et ictus, sicut in Eumenis praetorianam navem Bithynorum classem (99), in Iosaphatum omnes curruum Syriacorum principes (100), in Arcam dominicam omnes Philisthaeorum


page 91, image: s093

manus, et euneos; (101) ita concursurum, in exitium Bohemiae regis, omne Papistici roboris armatum examen; quod nunc, apiastrorum instar, sese terris Utraquaeorum infuderit. At in Unius hercle salute. pernicieque, cardinem universae verti, non modo Bohemiae, sed, sacramentô foederum unanimî colligatae, Religionis Evangelicae. cuius mali metus, ac labes, minor impendeat; si Regis, in specula sedentis, vices interea, sicist aliquousque iam antehac gesserit, ita postea quoque gerere perseveret, heros, castris armisque tractandis natus, innutritus, et exercitatus, Princeps Anhaltinus: perinde prorsiis, iam tum a puero, gladiis assuefactus, et equis; sicuti soliis, curusque, rex Fridericus. Quod siquid tamen humanitus (uti multa possent) in partem laeviorem eventurum esset Christiano Seniori; superfuturum Iuniorem; et ipsism, Anhaltini nominis ac stirpis dignitats responsurum. Sed, siquid interim huic praeiudicii sit impressura, minor, (in magnis tamen animis,) ad auctoritatem aetas: at superfore, stantem hinc et hinc ad latera, florem ducum, ac ductorum: Comites, Turrianum, Hohenloium, Hollachium, Styrumbum, Mansfeldium: quorism nemo non, si ventum eo rerum


page 92, image: s094

esset, in castris gerere dictaturam nôsset; dum Rex tribus urbibiis, et ex his, Bohemiae reliquae, iura daret. Ad hunc autem, (regem, inquam,) antequaem ad rerum desprerationem extremam ventum foret, per tot ducum strenuorum, quodammodo transsultum. ilico decurri; quid aliud fore, quam, fluctuante salô, figendo navigio, statim, aliâ nullâ bolide praetantataâê, Sacram anchoram pangi? vel, concursurîs praeliô legionibus, in aciei fronte primâ, triarios protinus, (pugnae titubantis novissimam spem) constitui? SATIS mature venturum regem; si tempestivô dimicandi iussu. Signum autem conflictûs, ex Arce regni, quam e campestri tentorio, non imbecillius emissum iri. Maneret ergô rex, ubi nunc; unde non nisi mandaret. Sin consumpta, sine successu, mandata forent; prodiret sane, prodiret indidem: ac, frigescentem desidiâ Martem, praesentiâ maiestatis accenderet.

Quod si vero quis exemplîs probaeri rem, seu prisci, seu praesentis quoque iemporis, ac tempestatis, expeteret. annon Davidem, (multum enim, tum omnes vulgo Sectarum propugnatores, etiam castrenses, tum prae ceteris hypocrita Puritanusque Turnius, eiusque collegae, Sacris


page 93, image: s095

in Testimoniis crepandis, versabantur,) annon Davidem, (inquiebant,) aetatis adhuc vegetae, regem Ierosolymorum, et Chanaanitidis, Ammonitici belli, Rabbathaeque vastandae, curam et expeditionem Ioabo eommisisse, sororis filiô; Ierosolymîs ipsum residentem, et in castra transamnanae regionis, quae fieri vellet, mandantem? (102) Nonne postea quoque, (subiungebat, eius consilii repertor,) bellô civilî, quod inter eum, ac degenerem filium Absalmem, gestum est, egressurus in aciem rex idem, prohibitus est a populo; coactusque, tantisper ipse sedens in urbis Ephraemaeae praesidio, permittere copias legatis bellicis tribus: inter quos locum primum idem, de quo dictum est, Ioabus tenebat? et hoc annon ideo; quod David unus, decem millium instar censeretur? (103) Neque tamen, ex eo quoque tempore, praeliîs in universum abstinente rege, nonne, post aditum acie Philistinâ capitis periculum, coniuratione ducum lata lex est; Ne David unquam praesens ulli misceretur expeditioni? Ne, forte, caesus hostilî ferrô, morte suâ lucernam exstingueret Israelis. (104) quod sane lumen, sui quisque regni Rex est; si vivus: tenebrae regni, si mortuus. Huius veritatem oraculi,


page 94, image: s096

severitatemque, multos (addebant,) vidises, fugisseque, posiremorum quoque temporum Reges: quorum, ab usque Caroli Quinti, Caesaris bellicosi, memoriâ, deinceps etiam Austriaci sanginis, vix uno plures ullus, aut rex, aut lmpevator, bellaper se, sed per legatos et proreges, gesserint; aut hodie quoque gerant. Sic Philippum Secundum, Hispaniae regem, in Oceano, per Sanctae-Crucium; in Anglico freto, per Sidonium; in Belgio, per Farnesium Parmensem, duces: Sic Philippum tertium, per Ossunam in Adria, Tuscôque marî; per Petrum Toletanum, in Insubribus, et Monte-ferrato, bellare solitos: ipsos interim aut Vallisoleti sedentes, aut Madriti: neque tamen eaepropter minus in summae rei clavum intentos. Ita quoque gentis eorum Caedares, et Imperatores, Ferdinandum Primum, Caroli fratrem, in Hungaria, viccs in castris suas, mandâsse, Kaziano Croatae: (†) Maximilianum Secundum, Ferdinandi filium, Nicolao Serino, Dalmatae; Rudolphum Secundum, in Ungaria Daciauqe, Georgio Bastae: Matthiam, adversus Clivienses motus, Leopoldo fratri; contra Bohemicum foedus, Tampirio: Ferdinandum demum (eism ipsum, qui nunc, Secundi


page 95, image: s097

nomine, Bohemis et Imperio nihil secundum et auspicatum immittat,) Bavare suas partes, ac Bucquoio, committere; procul iaculi ipsum, et acie, Viennenses inter vindemias quiescentem. Horum ergo tot, qua priscorum, qua recentium, Principum coronatorum vestigiis insistens, rex quoque Fridericus; quidni, dum in campis arma misceantur, ipse tantisper in Regia Pragensi, cum delectsi consultissimorum, sese teneret; Oraculum castris, et curiis; uxori regiae, denuo praegnanti, levamentum; palatinae soboli fomentum; urbi trepidanti solatium; Omnibus demum, ut quaeque res incasura foret, solô quoque suî praesentis intuitu, futurus Omnia?

XXIV.

Sed adversum haec, (et praesente fortase quandoque Fridericô,) disserebatur ab Regni Proceribus, ac belli primoribus administris, audacter: ut, qui primos reverentiae menses sensim iam devorâssent; et maieitatem, assuetudine, vertissent in quandam familiaritatis imaginem: immo revera, potius in quoddam libertatis, invitâ subiectione mistae, simulacrum, et picturam. QUIS enim mortalium, Uni prius, eique legitimo, domino rebellium, unquam alteri postea, per


page 96, image: s098

se suffecto, libenter, et diu, servivit? Regere se putant eum debere, cui regnum dederunt. Tales Friderico Bohemi tunc erant: talis et Bohemis Fridericus. id quod sero demum hic, et animô reputavit, et verbîs dequestus est: (105) posteaquam querelae iam, et fortuna, pariter in ventos ibant.

Dicebatur igitur ab his, in concilio: Tam ingentem rerum agendarum instare molem; ut verbis perdendis, nec canssa suppetat, nec otium. Ingruere tempestatem, cuius violentiane formidnbilior esset, an irruendi celeritas; frustra disputari: nisi potius, omissîs in praesens negotiis aliîs omnibus, vis viribus, et festinationi par impetus, occurrat. Lenius lentiusque fortassis acturô Bucquoiô; suîs stimulîs nullam ulli quietem, aut respirandi moram, concessurum esse Bavarum; fulminis alîs ruere gaudentem. Sic Donavverdam antehac; sic postea Iuvaviensem Primatem, superventu Discis istius repentinô, sideratos; dedisse manus. Sie Anassi superiors accolas, illi turbini procubuisse nuperrime; prius paene, quam adesse sentiretur. Contra festinantem, properandum, et volandum. Ei Duci, Palatinum Rheni se natalium iure ferenti, Rheni Palatinum


page 97, image: s099

opponi, fas esse; tametsi Fridericus etiamnum in Electoris laticlaviâ (106) duntaxat, et nondum in purpura regali, spectaretur. Iret obvius leoni leo, flavo flavus: agnato-sanguinis, ex aequo generosus; cuius cruor et vita quaereretur, ab amico, nuper hostem indutô. Nam ceteris quidem, qui numerô maegnô, paene totius ex Europae populis, adversus Bohemiae novum regem, coeant, opibus, et copiîs; quin obviam, ipse per se, Rex ire debeat: ne regem quidem ipsum, reginamque, videri dubitare; propter hostiuns maiestatem, vultu maiestatis aequalis excipiendam. Ut arduum, ae molestum, sic magnisicum, Bohemico Regi futurum; adversus unum se, fremere gentes; inire consilia populos; in acie partim, ac partim in procinctis, foeaere, coniurationique, stare totius et Europae potentissimos, et Papismi spectabilissimos, acerrimosque megistânes: Regem Hispaniarum; Austriaci nominis, quanta superesset, universam stirpem; Paulum burghesium, Sacrificorum omnium principem, ltaliae principibus succinctum. e Germaniae regulis, et exarchis, quidquid Herbipolitanô foedere coniur âsset adversus Protestantes: antesignanô, Dure Bavarorum. e Septemviris Imperu,


page 98, image: s100

Trevirensem, Coloniensem, Moguntinum, et ipsum insuper, (ô nefas!) Saxonem; tot nomina, capitaque bellacia, contra nomen et caput unius Bohemorum regis. Qui proinde, quid sibi muneris et operis in manus, ipsô cum sceptro gladiôque, traditum esset, ponderare meminisset; et exsequi. Ni fiat id; super omissione, diversos diversa sensuros, ac sparsuros. Malevolos quidem certe (quorum ubique late diffusa natio sit,) male iam nunc suppressô murmure, gannituros: Si per Legatos solos, ac praetores, omnis administretur belli summa; Nesciturum, per se regere, qui, per se, nesciat, aut renuat, bellare. propterque causam hanc ipsam, inuncto coronatoque Capiti, manuum eiiam superadici Iaboriosarum insignia; quoad Rex vivat, indivulsa: Sceptrum, et Ensem: quod alterius, si cesset alterum, (quoties secus iuberet usus,) nulla futura sit utilitas; nulla gratia, neque splendor. REGIS esse, domi forisque, non nsodo iubere, sed iussis, exemplô vigorem addere; si nesciat, discere: (107) militaremque disciplinam universam, assequi studere; nihilô segnius, quam gubernaculorum, ac Iuris dicundi, peritiam. Sicut autem fabricando, fabros; et et exercitando, cursores: ita


page 99, image: s101

militando, milites; ordinando, iubendo, proeliando suômet Marte, militiae principes, et imperatores, sieri. Scientiarum optimas esse, quas experimenta propria pariant. ct alioquin hercule, si Bucquoius nusquam ullus, nec Bavarus, aut Saxo, Bohemicas infensarent terras: Bohemici tamen Regis, haud sucus, ac cuiusvis populorunz rectoris alterius, fore munus, et partes; ad belli, quantumlibet etiam eminus adhuc clangentis, primum quemque sonitum, armare semet: ad arma citare suos; egredi priorem; educere suorum agmina; phalangas, et legiones hostiles, ubicumque repererit, adoriri: sicubi non invenerit, quaerere, prefligare, concidere:curas, ac fortunas, domesticas, imbelliori sexui, (cum praesidio tamen,) relinquere. dum ipse, totus-quantus interim in armis; ceteros, ad latera, circumque se, volitantes, lêgen sibi, non praesiciat, aut aequet: id, quod pane fieret, quoties bi tales, sine caussâ grandî, nimis-grandes, ac Loco Regis, fiant. Inde tumorem multis, et cornua, surgere; gaudentibus, vocabulô se, quam reges, paene sonantiore, salutari: dum ducum-duces, ac Generalissimi, proclamantur. Quam pompam universam, si sibimet ipsi Rex, in castris et


page 100, image: s102

acie praesens, reservet; nec alios dispertiat: tum enimvero pondus maiestatis ingens accreturum ev; monarcham, (etiam in tentoriis,) agenti, tanto tueiorem, quam intra Regiae parietes: quanto densiore firmioreque plurimorum millium praesidiô Regis-tutelae circumfusô. Quid, quod et mutuô, coronati-capttis, et copiarum, armîs fulgentium, aspectu, plurimum ambabus partibus accesurum animorum sit, et alacritatis? quando, non ad nudem imperatoris sui memoriam, et auspicia, sed in eius ipsiusmet oculis, praesentiâ, commilitiô, conseri manus, et pari victoriam, in medium et commune, cuncti visuri sint? Hinc, muliîs partibus luculentius auctum iri, tum in imperante, mandandi fiduciam; tum in milite, capesiente pugnam, obsequium; exarsurô, iam non ad vicarias alicuius legati, tribunive, veces, sed ad regii vultûs inflammatos, vivaces, praesentes, oculos, et proelia miscentes manus: suspecturîs virtutem, tam hîs, qui Victorem eum volent, quam tîs, qui victum, ac deletum: gloriâ parî, viri-fortis, et secuturâ vitam, et ornaturâ mortem. Recusaturîs praeterea legatîs, agminumque ductoribus, in momenti potioris negotiis, suopte quidquam arbitriô statuere; nec,


page 101, image: s103

nisi praeconsultô Rege, certaminum occasiones ac tempora, (quantumvis idomea, secundaque,) sumpturîsm donec, ultro citoque mittendîs, ac remittendis, internuntiîs, sententia primi summique culminis, exquiratur identidem, et in eastra reportetur: quam multas interim, rerum bene gerendarum opportunitates aureas, aut tralapsuras, aut corruptum iri? quae cunctae, praesentis, et vivae-vocis-oracula fundentis, Principis unicâ, negante, vel. annuente, successum invenirent. (108.) Ob haec igitur, et alia generis eius plura, castris eum, cum laude, gloriâque, necnon, utilitate simul, ac necessitate publicâ, non, ut ceteros, interfuturum; sed, quo modô ceterorum neminem, praesessurum.

Quae vero contrariam sententiam fulcire momenta viderentur; ea colores esie potius, quam solidas vivasque rationes.

Ad Unius, in acie, vel agmine, conspecti, Friderici regis oppressionem, hostium omne concursurum robur, et odium. At vicissim, ad tutandum eum, circumfusum iri. Regi, pratorianarum cohortium omnem nervum, et ardorem. Discrimini caput obiectum iri Principis; qui casurus, nisi casuro pariter omnî


page 102, image: s104

regnô, non sit. At, in medium multorum millium recepto Regi, periculum, nisi per multorum millium praeiacentem stragem, non proximaturum: et, si ruat, gloriosum circa se condttorium, et inclitum epttaphium, habiturum; IN MEDIO, VIRTUTEM. Cum cadente (quod caelum prohiberet!) ne, concidere simul et Bohemiam, opus foret; provisum esie divine, nuperâ filii regalis, in solium paternum successione, declaratâ. Turbatô bellicâ tempestate Bohemiae statu, non continuo sic ad Regem, tamquam ad Anchoram sacram, aut ad extrema fortunae retinacula, decurri; nisi cemitatu stipatum aliarum etiam, nec trivialium, anchorarum; compluribus hucusque praetentatîs militiae Scyllîs, et astuariîs, approbatarum. id, quod praestitissent, ac praestituri deinceps quoque forent, Anhaltini, Turriani, Styrumbi; quique ceteri sest triarios exhibuisient, etiam ante citantem se tubam.

Exemplîs denique seu biblicîs, seu temporum recentiorum, Consilium istud suum, iuvari magis, quam everti. Sane Davidem, fudaeae regem, aetate, bellis aptiore, suas proeliandi partes, aedversum Ammonitas, in foabum transtulisse; ferosolymîs interea desidentem


page 103, image: s105

ipsum: sed, quanto iucundiore mortalibus immortalibusque spectaculô, staturam tunc in armis et castrîs, contra Rabbatham; potius, quam, ex arcis Sionaeae solario, per otium pemeridianae remissionis, despieientem in pomarii subiecti nympheum: irretatô, propter desidiam illam flagitiosam, DEO; sauciatâ letifere conscientiâ; contaminatâ nuptâ, nondum suâ; trucidatô nuptae maritô; turbatâ malîs domô; confusâ Regis opprobriô gente; provocatîs ad contumeliam Israelis, impiîs Ammonitîs? Quorum quidem omnium Davidis eventuum, in Friderico rege vereri se nullum. sotendere tantummodo; castrensi Regum labori, quam castellanae quieti, quanto plus inesset publicae gloriae: quae, sequentes arma, sequatur et ipsa; fugientes contra, fugiat. Hoc ipsum animô raeputantem, Davidem eundem, praeliorum nec antea, nec post, in inclinatam usque corporis fiumitatem, declinâsse quidquam: bellorim adaeque semper invictum, et insatiabilem. In gigante Goliatho, Davidem posuisie bellandi promcipium; in Iesbibenobo gigante, (109) finem. Si poneret rex quoque Fridericus debellandi tirocinium in Duce Boiariae; meriturum esse rudem in Ferdinando Styro. post omnem autem,


page 104, image: s106

ac totum, profligatum Antichristum, missione donatum, emeritum, veteranumque, proclamatum sri. tumque demum, inextinctam eius fore, Davidis exemplô, lucernam: e Reformationis Evangelica lucidô regnô, Papismi cunctîs exterminatîs tenebrîs, et sempiternam in noctem relegatîs. Quod ergo sui Consilti voluerit esse compendium, ac quandam quodammodo praeviam peror ationem, adversa pars, cum diceret, Manendum igitur Friderico regi, cum suis, illic; ubi non, nisi mandaret: id in contrarium se convertere, rectius, ac salubrius: Eundum illi potius, et festinandum, illuc, ubi non, nisi pugnaret; et pugnando, fortius Martem, quam responsîs ullîs, accenderet. Philippos interim, Austriacosque ceteros, suis bellandi moribus institutisque relinqueret. Negligeret extera; curaret Sua. Quodsi vero tants duceret, Hisoanica respicere: sciret, ac perpenderet: Longe disparem esie Castellanorim, in hoc, et Bohemiae, regum conditionem. in immensum Madritô Valisoletôque remetiores, hostium esse bellisedes, in Africâ, Siciliâ, Belgio (guanto magis, in Orientis, cis et ultra Gangem, terrîs? aut, ad Occasum, in Americanis?) longius eas distare, quam Pragâ Leutomeritzium, aut


page 105, image: s107

Pilsnam, vel Budovvizium. Minorum regum, ad sua defendenda, porrectiores esie, quam maximorum, manus. Bohemiam universam, ambitûs spatiô contineri, diametrôque, (tam, qua lata, quam, qua longa sit,) haud multo ducentîs pasivum milibus (110) ampliore. cuius proinde, sive circa limites, sive regionis intra viscera, conserantur manus; in expedito fore, Regis accursum. haud perinde vero, Madritô Limam, aut Mexecum, ad Oecasum; vel in terris Aurorae, Goam, Bengalam, Malaccam. qua de caussâ, Proregum illie praesentiam, Regum auspicia, desiderari. Legatorum, acriorem in propinquo manum; legantium, maiorem e longinque reverentiam, (111) esse. quae, praesentî statu rerum, in contrarium utraque vertantur. Adderent his, qui diversa sentirent: quod, Philippis, unô quopiam, per absentiam eorum, amissô regnô, vel stipendiariô populô, decem alibi, vel viginti trigintaque, supersint regna, previnciae, gentesque vectigales: et in classibus, omnem per Oceanum, onusta gazîs, emproia natare. Regem Fridericum, si, quieti sepositus, et castrorum intactus, Unâ, per absentiam suam, Bohemiâ (quod DEUS omen


page 106, image: s108

probiberet!) exeideret: ecquas, post hanc, Bohemias alias, aut aditurum, aut adnavigaturum? undenam sumptus, ac victum, nedum victoriam, et triumphos, extorsurum? proesertim, et Rheni tunc ditionibus alienae cedere possessioni gesticntibus: et, ob ea, domini veteris receptui se subtracturîs. Semel ab Hoste superatis, ad opem clausas et Amicorum opes esse.

Quod sub extremum, Hispanicorum regum otiosis, extra castra, certaminum arbitriis, etiam Austriacorum adnecterentur, eiusdem quietis, exempla; Ferdinando quidem certe postremo, (licet aliequin hosti suo) nihil excusabilius, quam, Viennae sedisse; nihil falsius, quam, procul telîs et iactibus, egisse: quando constaret, eum urbi suae praesidio, non urbem ei spectaculo, fuisie. Turriani quoque Comitis, et Gaboris (nunc Regis,) iactis in moenia pilis ignitis, paribus in eorum castrae responsîs eundem occurrisse. Ceterîs ante Ferdinandum hunc, Caesaribus, ad primum usque Ferdinandum, retro discutiendîs, quis eorum, aut cur, per vicarias potius, quam suasmet, manus, pugnas obierit; operam gratis insumptum iri: quippe, quibus, super omnes efferentibus se, pro tota ratione, suum fuerit


page 107, image: s109

placitum, ac voluntas: et quorum setius facta, quam fieri convenerit, Maiestas protexerit; apud illam familiam inveterata: Palatinianae vero stirpi, necdum annua, nuperque (si verum audire placeat) coepta, nascique visa. Quod summatim postremo sententia dissentiens alicubi convolvat; Satis tempestive venturum in castra regem, si maturô satis certaminis imperiô: numquam eum maturiore dimicandi iussu compariturum, quam, impraesentiarum, semper se suorum oculis sistendo. Futurum omnibus Omnia, non, si Pragoe se teneat, custodis titulô Rex: sed, si pro Praga, regnôque, foris Heroem agat. Ad summam! Davidem hunc, (112) Unum fore, pro decem milibus; si proelians, hostium decem milia redegerit ad Unum.