SUBiungendum est tandem aliquid de Sepulturâ, seu curâ Mortuorum. Ubi primo sciendum, pium esse mortuos honorifice sepelire, licet nil adimat Christiano, ubicumque sepeliatur. B. Augustinus de civitate Dei 1. Cap. 12. In memoriam enim humanae conditionis, sepulturae corpora tradere, laudabile est, l. qui dam 27. ff. de condit. institut. Andreas Dalner, de Iure hominis, lib. 1. part. 14. Corpora autem terrae sunt mandanda, non custodienda Aegyptiorum more. Mosetenim est nobilium,
et praecipue beatorum Martyrum, corpora linteamine quidem obvolvere, et studium funeri solitum non negare; terrâ vero non abscondere, sed super lectulos domi posita reservare. Hunc honorem quiescentibus reddi; in veteratae consuetudinis vanitas tradidit. De hoc Beatus Antonius Eremita saepe et Episcopos deprecatus est, ut populos Ecclesiasticâ eontestatione corrigerent, et laicos viros ac mulieres, rigidius ipse convenit; dicens non licitum hoc esse, nec Deo placitum: quippe cum Paetriarcharum et Prophetarum sepulchra, quae ad nos usque perdurant, haec facta convincerent. Dominici quoque corporis exemplum, intueri iubebat; quod in sepulchro positum, lapide usque ad resurrectionis diem tertium, clausum fuerit b. Athanasius in vitâ Anton. c. 57. ubi omnino consule Reverendum Patrem Heribertum Rosvveidum, in notis. Vetus sane Aegyptiorum Gentilium consuetudo fuit, ut cadavera medicata domi servarent. Pomponius Mela. lib. 1. Cap. 9. Mortuos nec cremare, nec fodere fas putant; verum arte medicatos intra penetralia collocant; sed et mortuos suos, mensis velut convivas adhibebant: ut Lucianus testatur, de luctu. Silius Ital. lib. 13.
----- Aegyptia tellus
Claudit odorato, post funus stantia saxo
Corpora, et a mensis exsanguem haut separat umbram.
Sanctus Augustinus, serm. de divers. 120. qui est prior tractatus de resurrectione mortuorum. cap. 12. Aegyptii ergo foli credunt resurrectionem, quia diligenter curant cadavera mortuorum: morem enim habent siccare corpora, et quasi aenea reddere, Gabbaras ea vocant. Quae mox irridens scribit: Soli Aegytii bene credunt resurrectionem mortuorum suorum: aliorumvero Christianorum spes, in angusto est. Viguisse videtur aliquo modo mos ille; iam tempore Iosephi: is enim mandavit servis suis Med cis, ut ungerent patrem suum, et Medici ungebant eum per quadraginta dies: eo usque enim durabant dies ungendi, Geneseos cap. ultim. Visuntur adhuc in Aegypto, sepulchra, et talia cadavera curata, Christophorus Fuererus, in Itinerar. fol. 25. Ad locum illum delati sumus, ubi sepulchra sunt, quae tantum continent ambitu suo, quantum urbs Alexandria; quem locum, ut et cadavera ipsa, incolae Muntas vocant. Sunt autem sepulchra singula lapidibus instructa, instar putei cum foramine quadrato, profunditate hastae longitudinem exaequante, in quae non ifficilis est descensus. In imoaliud foramen est minus, per quod difficultuer transiri potest: ubi angusta est caverna cadaveribus plena, quae tamen omnia, eleganti ordine disposita sunt. Iuxta hanc aliae sunt continuae, eâdem formâ, ita utab unâ ad alteram transiri possit, tauquam in labyrintho quodam. Viam, nobis (inquit Furerus)
monstrabant Arabes quidam, praelatis funalibus, qui cadavera nonnulla, subtili carbaso, modo fere quo apud nos infantes, involuta explicabant; et quomodo intestina, reliquaqueve viscera, hepate tantum, cordequeve relictis, exempta; corpora vero balsamo, alii queve aromatibus conspersa, putredinem omnem eluderent, haut indiligenter monstrabant. Ipsa cadaveraevetustissima erant; et sive aromatum. copiâ, sive vetustate, nigra admodum: ex urbe Mephi hûc delata. Aegyptios hâc in parte imitantur Indi Occidentales in Comagra, de quibus Petrus Martyr decad. 2. lib. 3. de reb. Oceanicis refert, eos cameras habere, pensilibus cadaveribus refertas, etc. pro cuiusque gradu indumenta cuique cadaveri imposita esse, auro, gemmisqueve superintexta. Et certe hominis cadaver, terrae, ex quae sumptum est, mandari debet. Rabbini hâc de re pro more ita loquuntur Corpus linquitur in potestate Daemonis Zazelis, de quo dictum est in scriptura: Terram comedas omnibus diebus. Et alibi: Pulvis terrae panis eius. Creatus autem cum sit homo pulvis terrae; inde Daemonem illum diciaiunt, Dominum sanguinis et carnis. Verum illud sepulturae genus, tamquam antiquissimum, Cicero 2. de Legibus commendat. vid. Philipp. Camerar. medit. historicar. cent. 2. cap. 70. Ioh. Gerhard. cent. quaest. politic. dec ad. 8. quaest. 9. cum seq. Keckerman. 1. politic. 1. Cap. 13. Et ex hoc patescit vanitas ac inanitas nostra. Optime Innocentius III. Pontifex Maximus, lib. 3. de miseriâ hominis. cap. 1. Homo mortuus hereditabit bestias; serpentes et vermes. Omnes enim in pulvere dormient, et vermes operient eos; sicut vestimentum, sic comedat eos vermis; et sicut lanam, sic comedat eos tinea. Putredini dixi, pater meus es, mater mea, et soror mea vermis. Quam turpis pater, quam turpis mater, quam abominabilis soror. Vivus generavit pediculos, et lumbricos; mortuus generabit vermes et muscas. Vivus producit stercus et vomitum, mortuus producit putredinem et soetorem. Quid igitur foetidius humano cadavered: Quid horribilius homine mortuo? Cuius gratissimus erat amiplexus in vitâ, molestus etiam erit aspectus iu morte. Quid ergoprosunt divitiae? Quid delitiae? Non liberabunta morte, non defendenta verme, non eripient a foetore. Qui modo sedebat in throno glotiosus, modo iacet despectus in tumulo; qui modo fulgebat ornatus in aulâ, modo foetet nudus in tumbâ. Qui modo vescebatur delitiis in coenâ, modo consumitur a vermibus in sepulchro. At ut ad propositum revertar: adeo etiam in iure nostro, favorabilis est sepultura in terrâ; ut si quis in testamento suo quem instituat sub eâ conditione; si reliquias eius abiciat in mare: ea non debeat impleri, l. 27. ff. de condit. institut. Heraclitus autem Philosophus statuit, Ignem, omnium naturalium rerum, solum et verum principium esse: unde voluit
idem, ut subito post mortem, corpora humana combustioni darentur. eo quod omnes res creatae, squendo sphaericum modum, deberent in sine ad suum principium redire. Verum satis iam Christianis constat, non de igne, sed de terrâ summum Opificem corpora nostra formâsse; et consequenter secundum illam ipsam regulam Heracliti, in terram reverti debere. Quodque cadavere non sint comburenda, late tractat Kirchmannus, de funeribus, lib. 1. cap. 1. et. 2. Idemqueve etiam Antonius Caesar plane sustulit, abusum illum combustionis cadaverum in Româ; et ordinavit, ut in terrâ conderentur. sic et Xenophon in paediâ, introducit Cyrum, morti adpropinquantem, ita ad servos suos perorantem; Mei pueri, cum decessero, nolite neque in auro, neque in argento, neque in alio aliquo lapide collocare, sed terrae statim reddite, quid enim beatius, quam terrae commiscere, quae tot pulchra nutrit et parturit. Probabile veroest corpora primitus ideo combusta fuisse; ne in ea quis saevire possit: hancqueve propter causam Saulis, eiusque filiorum cadavera exusta fuerunt, 1. Samuel. cap. ultim. Fuitqueve hoc sepulturae genus, Graecis, Romanis et Barbaris valde familiare. vid Claud. Guicciardum, lib. 1. de Funeribus, cap. 4. et eius varias rationes Eustathius refert; Ili ad. 1. ex quibus prae ceteris illa Marco Antonio Delrioni placet, ad Senecae Thyest. in not. margin. vers. 747. quod voluerint hoc modo cadavera, quae erant impura, igne purgare. Romae in Campo Martio, clari viri mortui cremabantur. Item Imperatores rogo exstruco, certis quibus dam ritibus et ceremoniis, in Deos referebantur; quam rem pulcherrimâ narratione exponit Herodianus. Veteres itam Romani, ad concrematorum cineres reponendos, urnis usos fuisse legimus; cuiusmodi antiqua monumenta, passim in Italiâ reperiuntur. Bayfius tract. de vasculis, Ac proprio nomine ossuaria dicebantur: vid. Cuiacium 10. observat. cap. 37. et cineraria quoque. Unde Christiani olim, quod reliquias Martyrum lhonorabant, Cinerarii per contemputm vocabantur. Beatus Hieronymus in epistola quadam ad Repuarium. Urnaepro cuius que facultatibus et conditione, vel viles, vel pretiosae erant: virorum namque illustrium ossa, aureis urnis condita Fuisse, Homerus memorat, Spartianus item de Severo, et Eutropius de Traiano. De urnâ argenteâ, Ammianus Marcellinus, lib. 19. postincensum corpus, ossaqueve in argenteam urnam coniecta.
Sepeliendi itaque sunt etiam hostes: late Camerarius 2. meditat. cap. 64. et centur. 3. cap. ultim. Laudiqueve datum Herculi, illi monstrorum domitori fuit, quod primus permiserit cadavera hostium sepeliri. Aelianus lib. 12. variar. historiar. Cumqueve Graeci contra copias Xerxis dimicaturi essent, omnes se iuramento obstrinxerunt, hoc modo:
Vitam libertate pluris non faciam, neque deseram Imperatores; neque vivos, neque mortuos:sed eos e sociis, qui in praelio occubuerunt, omnes sepeliam, et ubi bello exstitero victor, etiam Barbaros. Muretus 3. variar. cap. 10. Multa enim humanitati, quae non homini debentur: quod allegat, et multa alia Albericus Gentilis, 2. de iure belli. cap. 23. Cadaver item. hominis obaerati, quo minus sepeliatur, ullo modo impediri potest, l. ne corpora 38. ff. dereligios. et sumptib. funer. l. 3. §. non perpetuae, versic. quo mandatur, ff. de sepulchr. violat. Emanuel Soarez, commun. opin. lit. C. n. 1. Petrus Peckhius de iure sistendi c. 5. n. 23. Menochius de arbitrar. iud. q. lib. 2. cent. 4. cas. 387. n. 16. Philippus Camerarius cent. 3. c. 99. Et exsecranda, non ferenda est consuetudo, quae aliud inducit. vid. Dn. Valentinum Arithmaeum, pericul. Academ. 1. Disp. 3. thes. 2. Kornmannum de miraculis mortuorum, part. 9. cap. 36. et seq. Nec haereticis honestam sepulturam denegandam esse, Waremundus de Ehrenberg, vult lib. 2. de foederib. cap. 1. num. 93. et seqq. multis, fol. 66. per l. 9. c. de haereticis Hûc pertinet, quod Optatus Milevitanus, lib. 6. contra Donatistas scribit: Quid referam etiam illam im pietatem, de vestrâ coniuratione venientem: quia ad hoc Basilicas mundare voluistis, ut vobis solis coemiteria vindicetis, non permittentes sepeliri corpora Catholica; ut terreatis vivos, male tractatis et mortuos, negantes funeribus locum; si inter viventes fuerat certamen, odia vestra, vel mors aliena compescat. Iam tacet cum quo ante litigabas. Quid insultas funeri? etc. Estque, ex quorundam sententiâ sepultura, misericordiae opus, 2. Reg. 2. Tobiae cap. 12. Vitandi quidem sunt, errores illi duo, quos et reicit Beatus Augustinus, de cura pro mortuis, c. 2 (1.) quo Ethniciputabant, sepulturam necessariam esse, ut animae requiescere possint. (2.) quo quis putare possit, cor poribus defunctorum adhuc sensum aliquem inesse. Sed tamen multiplex est utilitas sepulturae tam vivis, quam desunctis; vit deducit Cardinalis Bellarminus lib. 2. de purgatorio, cap. ultim. Cadaverantem manifesti usurarii, tamdiu, doinec haeres de restituendis usuris caverit, arrestari potest. Et cadaver usurarii manifesti, non in Coemiterio, sed alio in loco, citra omnem ceremoniam sepeliri debet. Imo talis de sepultura, si eam in Coemiterio habeat, evelli potest, Dalner. dict loc. n. 8. etc. Ac quomodo impii, ac impaenitentes sint sepeliendi, consuluit apud Bidembachium, dec ad. 8. consil. 6. Iohannes Aepinus. De cadaveribus punitorum, an sepelienda sint, vel in aere consumi debeant? alibi dixi, lib. scilicet 2. politicor. cap. 2. num. 28. § 1. et vide Spekhan, cent. 1. quaest. 9. Berlichium, tom. 5. conclus. 48. Kornmannum, de miracul. mortuor. part. 9. cap. 34. Paponium lib. 20. tit. 8. arrest. 4. Sunt et alii adhûc, quibus interdicitur Ecclesiastica sepultura: nempe excommunicati, qui
in torneamentis moriuntur. etc. Clement. 1. de sepultur. cap. 1. de torneament. et adhuc magis, qui in duello motiuntur. Ab antiquissimo tempore, in consuetudinem immanissimam haec habebant Frisones; ut occiso homine unius cognationis ab alterâ, occisum corpus non sepeliebatur a suis; sed suspensum in loculo servabatur, et desiccabatur in domo, quousque ex contrariâ cognatione, in vindictam occisi, plures vel saltem unum, pro morte vicariâ trucidaret. Thomas Cantiprat. lib. 2. miracul. cap. 1. §. 15. Sed quid iudicandum est de iis, qui semetipsos occidunt? vid. Montaigne, 2. de essais, cap. 3. Fere nunc, a carnifice extrahuntur, et proiciuntur magis, quam sepeliuntur. Refertur pro sententiâ D. M. Lutheri, quod non penitus ii. damnendtur; cum in viti hoc faciant, et a Diaboli potentiâ superentur. Non tamen vulgo hoc dicendum esse ait, ne Sathanae praebeatur occasio caedium faciendarum. Et probat nihilominus, das man die Ceremonias politicas so steiss helt 7 das man sie durch die Schwellen zeucht (vonser Herz Gott (inquitille) lasset sei dahin gericht werden/wie er einen per latronem zuläßt gerödtet zu werden. Magistratus soll gleichwol strenger damit sein; quamquam anima non simpliciter damnata. Ericaeus, in silvula sententiarum, ex Lutheri et Melanchtonis, tum privatis, tum publicis rationibus, fol. mihi 44. b. Ad de Andreae Celichii Bericht von den Tenten / so sich selbst entleiben. Cumqueve Diabolus Princeps aetis sit, et homicida simul: gaudium et tripudium eius censetur, cum tristi hocce modo hominem occidit; indeque fere turbae et procellae ventorum oriuntur, cum se ipsum desperabundus aliquis occidit. Sicut Angeli gaudent super uno peccatore, paenitentiaur agente, Gaudia vero sua Diabolus non in laetitiâ et dulcedine peragere solet; sed in turbine et furore, prout est spiritus turbidus et furiosus. Henricus Kornmannus, de miraculis mortuorum, part. 7. nu. 76. Etiam circa in Felices homines illos, qui sibi ipsis inferunt manus, mira accdere solent. Avehenda interdum fuerunt cadavera illorum, per longum iter, ut in profluentem culeo insuti proicerentur: bennae, vel carro impositos, equi in descensu collium, vix trahere potuerunt; in ascensu vero, equ is non fuit laborandum, cum sponte incitato cursu, equus ferretur. Lavater. de spectris, part. 1. cap. 17. Poenam etiam illorum fuse recen set Elbertus Leoninus, in processu Criminali, ad Tit. Cod. de bonis eorum, qui ante sentent. mort. si b. consciver. etc. addens: ex quâcumque caussâ quîs se interfecerit, sive taedio vitae, sive ex impatientiâ doloris, sive metu criminali, sive aliâ ratoione; corpus in sterquilinio cum canibus coimmunem sepulturam habere, g l. in can. pla cuit. 33. quaest. 5. Roman. singular. 262. incip. Fui interrogatus, Iacobinus de Sancto Georgio, in tract. de feud. §. dictique vaesalli, num. 19. hâc etiam de re insignia,
et ad usum, praximqueve pertinentia exempla Decius habet, consil. 438. Sed nec tamen interfectio sui ipsius, iusta causa est, ut Dominus filiis, vel agnatis possit auferrefeudum, Bald. in cap. 1. Tit. quib. mod. fend. maittatur. Iacobin. de S. Georgio dicto loco, Clarus §. feudum, quaest. 58. Claudius Martinus Delrio, disquisit. Magicar. lib. 5. sect. 19. Qui durante, inquit, reatur, sibi mortem consciverunt, ii non sunt sepeliendi Ecclesiasticâ sepulturâ; sed cadaver debereta Iudicibus in furcam agi: fatetur equidem sententiam contrariam esse communiorem, putat tamen. crimen non exstingui morte, verum moriendo novum committi crimen. Eos autem consanguineos, et amicos, qui reis in careere venenum, vel laqueos, vel cultros suppeditant, vel violentas sibi inferunt manus, ad ignominiam evitandam; non dubitat teneri Corneliâ de sicariis lege. Si vero non vi sibi illatâ, sed aegritudine, vel debilitate, aut carceris incommoditatibus ante sententiam morerentur; in his sequitur ille sententiam communem: adeo ut si in talem legitime confessum, aut coinvictum, saeviens Iudex, eum non patiatur Ecclesiasticae sepulturae tradi, mortaliter peccet, iniuriarumqueve actione, conveniri a defuncti propinquis possit. Et porro de a)utoxeiri/a|, varie tam Philosophi, quam Theologi, et Iureconsulti agunt. B. Augustinus, de civitate Dei, lib. 19. cap. 4. Stoicis eam sententiam adscribit, mala si tanta fuerint, ut ea sapiens, vel non possit, vel non debeat sustinere, cogi eam mortem sibimet inferre, atque ex hâc vitâ emigrare. vid. Lips. Stoic. Philosoph. lib. ult. dissert. 22. et. seq. Ioh,. Combachium, lib. de homine, cap. 15. fol. 215. Adde Senecam, epist. 12. 24. 58. 70. et 77. Eiusqueve opinionis vestigia adhuc reliqua esse videntur in iure nostro. Emund. Merill. observat. 1. cap. 23. Erasin. Ungepaur. exercit. 1. thes. 10. Quorum instiutum Cato sequutus, cum Caesaris victoriam non ferret, se interemit. Brutus, manu sua hostem effugit: Plutarch. in vitâ, et Demosthenes eo fine semper venenum secum habebat, Plutarchus in vitâ. Et Lucretia, cum ignominiam illati sibi stupri impatienter ferret, violentas sibi intulit manus. Cleombrotum ferunt, le cto Platonis libro, ubi disputat de animae immortalitate, se praecipitem de muro dedisse, atque ex hâc vitâ migrâsse ad eam, quam credidit meliorem. Gymnosophistae item semet occidere, laudi ducebant. Ludan. lib. 3. vers. 141 hosqueve imitatus fuit Philosophusille, Peregrinus nomine, cuius mortem grahice describit Lucianus, tom. 4. Quorum sententiam, in universum damnavit Sanctus Augustinus, lib. 1. de civitate Dei, cap. 17. 19. 20. 22. et seqq. Non frustra, inquit, in sanctis Canonicis Libris, nusquam divinitus praeceptum, permissumve reperiri potest, ut vel ipsius adipiscendae immortalitatis, vel ullius carendi, cavendive mali caussâ, nobismetipsis necem
inferamus. Quam eandem sententiam eleganter etiam, Cicero, in somnio Scipionis expressit, et inter alia scribit. Nisi Deus, is cuius hoc Templum est, omne quod consopicis, istis de corporis custodiis liberaverit, hûc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium. vides, qui diciturterra. Quare et ibi piisqueve omnibus retinendus est animus in custodiâ corporis; nec iniussu eius, a quo ille est nobis datus, ex hominum vitâ migrandum est: ne muinus humanum assignatum a Deo, defugisse vidamini. Hincqueve Aristoteles, 3. Ethicor. ad Nic omach. cap. 7. et lib. 3. ad Eudem. cap. 3. definivit: Mori, ut vel paupertatem, vel amorem; vel molesti quidpiam fugiamus; fortis viri minime est, sed potius timidi: quippe cum laboriosa fugere, mollities sit, neque hanc mortem sustineat quispiam, quia honestum sit, sed ut malum fugiat, et evitet; Et quoque eos, qui non exspectatâ naturae aut hostis dimissione, praepropere regressum parant non beatos Vergilius putat, cum ait:
Proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum
Insontes peperêre manu, lucemque perosi
Proiecêre animas, Quam vellentaet here in alto
Nunc et pauperiem, et duros perferre labores!
Solent vero in contratiam partem adduci exempla Sanmctorum: ut Samsonis, Iudic. 16. Rhasis, lib. Maccab. 2. c. 14. illarumqueve Sanctarum feminarum; quae tempore persecutionis, ut insectatores suae pudicitiae devitarent, in rapturum atque necaturum se flumen proiecerunt: eoqueve modo sunt defunctae, et earum tamen martyria, in Ecclesiâ Catholicâ, celeberrimâ veneratione frequentantur: ut docent Eusebius, histor. lib. 8. cap. 12. et 17. ac B. Augustinus, 1. de civit. Dei, cap. 29. Sed ubique locum forsan habere potest, quod de Samsone dicit Lyra, ad cap. Iudic. 16. Non Samson intendebat se occidere per se, sed per accidens tantum: quia non poterat blasphematores Nominis Divini occidere, nisi se ipsum cum eis occidendo. add. R. P. Ludovic. richeome, in valedictione animaedevotae, colloquio 15. et seq. Et forsan in classem eorum accensendi sunt, qui in nauticis bellis, pulverem pyrium incendunt, ut effugiant in famem necem, et simul de hostibus vindictam sumant: exempla Thuanus habet, lib. 59. fol. mihi 158. et Laurentius Müller / in der Septentrionalischen Historien/ part. 1. fol. 7. et 8. De Saulis vero a)utoxeiri/a| et consectariis, singularem tractatum edidit Michael Rothardus Mulhusius, Sacrosanctae Theologiae Studiosus, Francofurti, Anno 1615. impressum.
Sepulchra, eorumqueve iura, Sacra fuisse antiquis, docent Paulus Manutius, de Legibus, Caelius, lib. 17. antiquar. loction. Claudius
Guichiarduis, de funeribus, lib. 1. cap. 1. et 13. et lib. 2. ac adparet idem ex legibus multis, per totum pene titulum ff. de religios. et sumptibus funer. ac ff. de sepulchr. violat. Interqueve Leges XII. Tabularum et una erat: Fori (ita vestibulum sepulchri vocitâvere) bustive, aeterna auctoritas esto. Estenim sepulchrum, ut Ennius dicebat, portus corporis, ut Tertullianus, asylum mortis, ut Constantinus Imperator, domus defunctorum. Proximumqueve sacrilegio maiores semper habuerunt, violare sepulchra. In pari religione fuit, corporis sepulchrum, et sepulchrum animae corpus. Etsi item Thesaurus, aut pecunia in monumento in venta, religiosa non sit; nihilominus sepulchrum violatur; cuius lapis movetur, terra sollicitatur, cespes volvitur, pecuniae sumendae caussâ. Nefas est, ait Cassiodorus, corpus, quod mundanas molestias semel reliquerit, pati iterum insidias humanas. Nam etsi cadavera non sentiant furta; attamen ab omni pietate estalienum, quicquam mortuis abrogare. Aerodius rer. iudicat. lib. 6. tit. 9. cap. 1. Imo lapsa et corrupta monumenta reficere non licebat; nisi Pontificis permissu: et eâ conditione, ne corpora tangerentur. Tantum abest, ut sepulchri conditionem, deteriorem facere permitteretur, ut meliorem non liceret. Etiam posteaquam iustae atque perpetuae sepulturae, corpora tradita essent; nisi ex gravissimis causis non transfere bantur, l. 39. ff. de religios. et sumptib. funer. l. 1. ff. de mortuo inferend. Sepulchrum est quidem terminus mortuorum. Quod si agrorum, finiumqueve terminos movere, piaculum est; quanto magis defunctorum? Aerodius ibid. cap. 4. Agitque de sepulchro violato, et poenâ illorum, qui effodiunt atque spoliant cadavera sepultorum, pluribus Berlichius, tom. ult. conclus. 47. Culpat in Cambyse, Herodotus, in Thalia, quod vetusta adperuerit sepulchra, et conspexerit in illis iacentia cadavera mortuorum. Quâ curiositate adhuc multi laborant, Quidam etiam, iocum ducunt, coemiteria prisca prophanare, inibi aedificare, fodere, et cadavera proicere inventa: quo sane demonstrant abunde, religionis se plane omnis incurios, et omnino epicuraeos esse. In eosque in vehit Georgius, Pisto rius villinganus, de materiâ Daemonum, fol. mihi. 20. etc. Videant ergo, ait, quis furor hos divexit, qui Sacra, ubi Spiritus Sancti requiescunt organa, caemiteria prophanant; et ibi sepultorum ossa, in cibum parant Zazelo, Daemoni, cuius libro 3. Regum, mentio habetur: et apud Pausaniam ex Delphorum historiis, Eurynomum vocatum legimus. Et addit: Civitatum invenias proceres, qui Christianius factum opinantur. si diruant, lacerent, et prophanent illa loca sacrata; ut in his ad furiosum Tympani boatum attellanas iuventus saltet, et Io Paean clamet: aut triobolares vetulae, in his vilia scruta vendant, seu lupinos; quam Deum pro animarum salute Sacris
Orationibus expiâsse, vel panem esurientibus fregisse. Et hoc plûs quam Ethnicum est, Nam Ethnicis rite sepeliri magnum fuisse, ex Homero et Vergilio, aliiisqueve constat. Putabant enim non rite sepultum iram fieri Deorum. eorumqueve religio habuit superstitiosa, animam inhaumati, intelligibilis esse ntiae expertem, ac furentis phantasiae imperio relictam, corporearumqueve qualitatum cruciatui subiectam esse, (Evestrum paracelsus vocare videtur) sic, ut corpus exsistens aêreum, aliquando umbrâ circum amictâ, amicos alloquuntur, et hostes interdum ulciscendo male excogitet. Unde Dido ad Aeneam,
Omnibus umbra locis adero, dabis improbe poenas.
Suetonius simile adducit, de cadavere Caligulae Imperatoris, in horto Lamiano, non rite sepulto. Hoc enim, quia levi saltem cespite fuerat tectum valde multum possessores horti, nocturno impetu inquietavit; donec per sorores ab exilio reversas, iterum erutum, et rite tumulatum fuit.
ANdebeant Sepulturae esse extra civitates, aut prope Eccclesias? Disputat Waremundus, lib. 2. de foederib. cap. 1. num. 104. et seq. item. num. 110. et item Rodolphus Hospinianus, lib. 3. de Templis, cap. 1. Olim extra civitates, n agris habebant sepulchra tempore Iudaeorum. Pausanias sepulchra multa extra urbem posita, nullum urbanum commemorat. Et fuerunt olim sepulchra tantum privata, §. Religionsum 9. et ibi Dd. Instit. de rer. divis. l. 6. ubi Corrasius, ff. eod. tit. Ex lege tamen XII. Tabularum non ea fieripoterant in urbe; Hominem mortuum, in urbe ne sepelito, neve urito. Rittershusius ad Leges XII. Tabularum, Claß. 1. cap. 2. et firmatur etiam l. 3. § 5. ff. de sepulchr. violat. Quamobrem Dio lib. 44. scriptum reliquit; singulariter Iulio Caesari sepulchrum inter moenia concessum fuisse. Sic et Adrianus, in foro sepultus fuit. Ratio prohibitionis sepulturae fuit, ne locus publicaus privatâ religione obligaretur; ne Sacra civitatis funestarentur. Aerodius rer. iadicatar. lib. 3. tit. ult. c. 1. et lib. 6. tit. 9. cap. 2. Valuit hic mos etiam aliquandiu, Christianismo constituto; ne frequentiâ sepulchrorum, urbs tandem non a vivis, sed a mortuis incoleretur. At quod falsâ religione impediebatur; verâ concessum fuit; permisitqueve Leo Imperator Novell. 53. ut cuique tam intra civitates, quam extra liceat mortuos sepelire. Id postea restictum fuit, ut fieret non passim, sed in Coemiterus, Aerodius dict. cap. 2, Et quoque Christiani, Coemiteria publici iuris
effecerunt: quin et Exsequiae, eiusdem iuris a Constantino Imperatore factae fuerunt. Novell. 43. ubi Ioachimus Stephani. Certe, ut mortis numquam obliiscamur; in celebrioribus, et iuxta Ecclesias plerumque, Coemiteria esse voluerunt maiores nostri, tandemqueve ipsis in Ecclesiis, Martyribus primum solummodo destinatis, etiam sepeliri alii coeperunt. Petrus Gilkenius ad. L. 2. in princ. C. de Sacrosanct. Eccles. Bellarminus, lib. ult. de purgator. cap. ultim. Nec amplius morticinia immunda sunt ossa et cadavera piorum: utpote Sacro Batismo abluta, et ita falvifico Christi sanguine conspera; cessavitqueve hâc in parte Levitica vetus Lex, vide Bellarminum, lib. 2. de beatit. Sanctor. cap. 3. quae nullam adeo immunditiam detestatur, ac contagium mortuorum. Paulus Ricius, de Mosaic. leg. mandat. negantib. num. 235. Apud Ethnicos item funestae reputabantur illae aedes, ubi mortuus esset. Mos etiam fuit, ut ad fores aedium privatarum, tantisper dum illae funestae essent, et dum cadaver efferebatur, vas magnum statueretur aquâ lustrali plenum, quae essete domo non funesta allataa: quâ sese quisque ex eis aspergeret, qui exsequias venerat. Pollux lib. 8. Nec dissimilis fuit ritus apud Romanos: festus: Funus prosequuti redeuntes, ignem supergrediebantur, aquâ aspersi: idqueve genus purgationissuffitionem indigitabant. Fuitqueve apud Iudaeos, similis lavationum et purificationum usus, quas Syracides cap. 34. baptis1mou=s2 a)po\ ns2krou=, adpellat. Apud Romanos, Dialis flamen, cui tam multae Ceremoniae impositae fuerunt, locum in quo bustum esset, numquam ingrediebatur, mortuum numquam attingebat: funus tamen exsequi, non illi religio erat. Agell. lib. 10. noct. Atticar. cap. 15. Ceterum propter hac causam institutum olim fuit, ut indicia adponerentur foribus funestae domus; ut de aquâ lustrali, iam modo dixi, eodemqueve spectabant capilli, de ipsius defuncti capite secti, qui, foribus adpendi soliti fuerunt. Eurip. in Alcest. Non video ante portam, ut lex est, fontana lavacra pro mortuis in porta; nulla coma praecisa est in vestibulo: quae accidunt in luctu mortuorum.
Magistratus quoque cavere debet, ut mortui non statim sepeliantur. Legecautum esse convenit, scribit Levinus Lemnius, lib. 2. de occult. natur. miracul. cap. 3. ne libitinarii ac Vespillones praepropere quos mortuos existimant, exstinctaequeve animae speciem praebere vident, loculo includant. eos praesertim, qui apoplexiâ, aut morbo comitiali, uterique strangulatione suffocantur, cum in illis nonnumquam anima delitescat. In febribus autem contagiosis, vel cum homines peste feriuntur, non consultum arbitratur ille, tam anxie ista observari. Sed vero etiam exempla sunt in promptu, ubi peste affecti nec dum mortui sepulti, fuerunt. Cuius rei memorabile est exemplum Coloniae Agrippinae,
ad Sanctos Apostolos in tabulâ depictum: quod refert ex Petri Mersaei Catalogo archiepiscopus Coloniensis, Kornmannus, de miracul. mortuor. part. 2. cap. 16. vide et Simonem Goulard, hist. de nostre temps, lib. 2. sol. mihi 362. et lib. 4. fol. 659. qui consimiles historias plures congessit. Fertur et de Iohanne Duns Scoto, celebertrimi nominis Theologo; eum apoplexiâ correptum, exanimem reputatum, nimis festinato funere, ad sepulchrum in choro sui Ordinis fuisse tumulatum: eumque deinde morbi violentiâ cessante, ad se reversum, pulsato frustra sepulchro, et miserabili mugitu edito, elisoqueve tandem capite, Coloniae periisse. Verum id side carere, Magnificus Hervvertus probat, in Mantissa, contra Bzovium, sol. 31. etc. Nonnumquam sane moribundae animae, in corporibus latent, vehementioribus ecstasibus oppressae, et ab omni corporeâ actione solutae; quod accidit saepe mulieribus matricis laborantibus suflocatione. Colerus, Oeconom. lib. 18. c. 113. Hincqueve olim mortui calidâ abluebantur, et per intervalla conclamabantur, Kornmannus, part. 7. de miraculis mortuorum, cap. 56. Zeno Imperator morbo comitiali arreptus, mortuus videbatur; et vivens sepultus fuit. Satellites, qui ad spulchrum, in quo repositus fuit, custodiendum erant collocati, retulerunt; se per duas noctes, lamentabilem audivisse vocem, ex sepulchro elatam: Miseremini et aperite mihi. Cum illi dic erent, alium iam imperared: Nil, inquit, curo; in Monasterium me abducite. Sed cum, ab uxore prohibiti custodes non adperirent; ferunt, aliquanto post. monumentum fuisse reclusum, inventumqueve in eo Zenonem, qui praefame, suos ipse manducarat lacertos, et caligas, quas gestabat. Zonaras, Cedrenus, et Baronius. Aegyptii; ne funerum curatores cum mortuis vener eam rem exercerent; noluerunt cadavera ante quartum diem sepeliri. Herodotus l. b. 2.
COnvenire, honorem aliquem defunctis adhiberi, nemo negare potest: nisi qui putet, mortuos plane amplius nil esse. Iacobus Martini, Disput. Ethir. 10. quaest. 7. Unde etiam lib. 1. Rhetoricor. Aristoteles, inter honoris species enumerat speulchra, et alia, quae mortuis tribui solent. Et pie mortui, etiam post obitum, non solum vitam beatissimam vivunt; verum et suo modo, in posteris nempe et amicis hominumqueve memoriâ adhuc in mundo superstites sunt; quâ ratione etiam posterorum eventa, aliquo modo pertinent ad defunctos. Defunctorum quidem magis propria est fama, et viventium honor: ut autem propterea fama non viventibus, sic neque honor defunctis est denegandus. Hûcqueve spectant varii,
variarum gentium funeris ritus; quos indicat Alexander ab Alexandr, lib.3. genial. c. 7. et etiam c. 2. lib. eod. et singulari libro persequutus est Iohannes Kirchmannus, in opere de Funerib. Romanorum, Ioh. Rosinus ibique Dempsterus. D. Antiq. Roman. lib. 5. c. 39. etc. et quaedam habet Kornmannus, de miraculis mortuorum, part. 7. cap. 34. et seqq. multis. Ac speciatim de sepulturâ Imperatorum, agit iulius Caesar Bulengerus, lib. 3. de Imperatore, cap. 19. Et ut nos nunc nolas ac campanas; ita olim tibicines; tam Gentiles, quam ex eorum imitatione Iudaei, ut lugubre canerent, funeriadhibere solebant. Cardinalis Baronius ad Annum Christi 31. num. 28. Abrahamus Scultetus, in eleg antißimis observationibus in Matthaeum, cap. 29. Refert ex Rabbinis Cardinalis Baronius quoque, ad Annum Christi 34. num 91. tantum olim excrevisse apud Hebraeos funerum impensam; ut interdum eius magnitudine cognati perterriti, qui impares essent eiusmodi profusionibus, relicto cadavere, se subducerent adtempus. Verum haec moderate fuisse a seniore Gamaliele. Sane ridicula, et improbanda merito est ambitio illa, quae etiam post mortem, in multis mortalibus se extendit. Non enim (quod infirmorum est) solliciti nosmetipsi esse debemus, de nostrâ sepulturâ-Beatus Augustinus confeß. lib. 9. cap. 11. et Satyrice exagitat tales Michael Montanus, des essais, lib. 1. cap. 3. fol. mihi 12. et etiam Leonardus Aretinus, epistol. lib. 6. epistol. ad Poggium, fol. mihi 246. Ipsorumqueve testatorum ineptae et ambitiosae voluntates, circa sua funera, iusta et monumenta, exsecutioni mandari prohibentur, 1 servo alieno 113. §. ult. ff. de legat. 1. Utqueve Solon Atheniensibus praescripserat leges, de sumptibus funerum moderandis: ita ad illius imitationem idem etiam Decemviri fecêre. Sumptum minuito; tria, si volet, reicinia (vestimenti genus erat) et vincula purpurae, et decem tibicines adhibeto: Hoc plus ne facito. Acalibi: Rogum ascia ne poleito. rittershusisus, ad Leges XII. Tabularum, Claß. 1. cap. 4. seq. adde Aerodium, rerum iudicatarum, lib. 3. tit. ultim. cap. 3. Non sane mos sepeliendi mortuos cum vestibus et ornamentis, rationabilis esse videtur. Dominicus Arumaeus, lib. 1. decis. in Coronid. Nec enim est quod putemus cum Rabbinis; qui induti tumulo conduntur, indutosresurrecturos. Ricius de Thalmudicâ doctrina, fol. 261. More item hodierno, apud Italos usitatum est, et olim quoque fuit, cadavera defunctorum precisissimis vestibus induta, et lectis splendide exornatis imposita; palam publice efferri. Hocqueve etiam apud Graecos Impratores usitatum fuisse, ex Pomponio Laeto adparet, ubi dicit: Cum defunctae Fabiae, coniugis Heraclii funnus efferretur, puellam sorte quadam per fenestram spuisse, tetigisseque elatum cadaver; ideoque illam, nullâ factâ morâ comprehensam, et rogo Fabiae impositam, vivamqueve fisse exustam. Non raro pariter Itali soleut faciem sucare praesertim feminarum; ut mortuae interdum, quam viventes, adpareant
venustiores: ita ut non cadavera, sed statuae videantur. Verum quando cadavera detrita, vel aliocasu mutila, propter deformitatem, publice oculis exposita, efferri non potuerunt; loco eorum, vel arvae quaedam supponebantur, vel plane involvebantur, vestibusqueve mortui contegebantur, quae inde funera larvata dici solebant. Gallis, dicente Caesare, funera olim magnifica, et sumptuosa erant; omniaqueve quae vivis cordi fuisse arbitrabantur, in ignem inferebant, etiam animalia, imo servos et clientes. Lithuani olim corpora mortuorum, cum pretiosissima suppellectile, quâ vivi maxume utebantur, cum equis, armis, et duobus venatoriis canibus, falconequeve cremabant: servum etiam fideliorem vivum, cum Domino ortuo, praecipue vero magno viro, cremare solebant Guagnin. in Lithuan. descript. De more Americanorum, vide Lovis Guyon, tom. 1. de divers. lecons, lib. 5. cap. 3. Cur autem cum Thesauris, olim sepulti fuerint Reges, notat. Apollinar. Calderini. discors. fol. mihi 55. et Guyon modo dicto loco. In Islandiâ quodam, indignus praeclaro parente habitus filius fuit, qui in armis minus. posset: utqueve posteri cum maiorum rerum gestarum gloriâ magis contenderent; vetuerunt bona parentum armis quaesita, ad filios devolvi hereditario iure: quin ea potius, cum defunctis Dominis inhumanda censuerunt: ut sunt aurum, argentum, gladii, clypei, equi, etc Arngrim. Ionas, de Islandiâ, lib. 2. ad fin. Salomon, ut est apud Iosephum, lib. 7. antiquit. cap. ultim. et lib. 1. de bello Iudaico, cap. 2. praeter alia sollemnia in funerationibus Regum, ingentem admodum pecuniae vim intulit patrio sepublchro: de quâ multis annis post Hircanus Pontifex, cum ab Antioncho Pio, Demetrii filio oppugnaretur, tribus talentorum milibus desumptis, hostis obsidionem solvit. Ex eodemqueve sepulchro, Herodes Hircanum imitaturus, multa aurea, aliaqueve abstulit orramenta; ulterius veroad conditoria, in quibus Davidis et Salomonis corpora sita erant, progressus; flammâ inde erumpente, quae duos ex Satellitibus ipsius exanimaverat, ab incepto deterritus fuit. Iosephus antiqueitatum lib. 16. cap. 11. At Sacrae paginae auctoritate monemur, nudum hominem in mundum intrâsse; nudum inde abiturum. Nudus ergo et moriens, de omnibus quae habuit in hac vitâ, praeter amiculum ferale, nil secum ferat: nec enim in arenam descendit. ubi festivitates et choreas ducet, sed a vermibus consumetur. Aedificia cineres tegant, inquit Cassiodorus, 4. varior. 34. columnae vel marmora ornent sepulchra; talenta non teneant, qui vivendi commercia reliquerunt: imo culpae genus est, inutilitor abditis relinquere mortuorum, unde se vita viventium sustentare potest. Sicqueve Epitaphia, et Sepulchra magnisfica magnatum, passim conspiciuntur. Ast et vanitas maxuma est in superbis Mundi sepulchris. Vae vobis, qui aedificatis sepulchra Prophetarum; dicebat Dominus ad Pharisaeos. Odio hi capitali
prosequebantur Christum Dominum Prophetarum, et volebant se iustos declarare, exstruendo magna sepulchra Prophetis. Pariter et in mundo, multi superba Principibus erigunt monumenta, quod quidem videtur quam plurimis esse opus pium: veruntamen nimii quos in illa impendunt summptus clamant, auctores plenos esse dementiae et vanitatis. Faciant quod velint, laborent quantum velint; post mortem alii non erunt, quam vilissimi et pauperrimi mendici. Et volunt quidam hoc tantâ falsitate palliare, ut in medio templi structuram illam erigant usque ad velum: in vanum tamen struunt, quia mors aequo pede omnia pulsat. Quid in sepublturis faciunt insignia et arma? Magis ad vivum intimequeve repraesentant se res ipsae, et quid sint dicunt, quam picturae. Corpus defuncti, originis suae veritatem proclamat, non forinsecae pictura, quae estmendax et falsa etc. Didac. Stella. part. 1. contempt. vanitat. mundi, cap. 89. Quam variae etiam ipsis Epitaphiis, sepulchraliumque inscriptionibus adhuc sepe insunt de rebus vitiosis et frivolis, gloriationes? Quando alius corporis sui formam, aut robur, alius ingenii sui acumen, alius varias peregrinationes, alius eloquentiae, aut fortitudinis suae vim, alius divitias et honores suos; alius suam in hostibus etiam sepeliendis humanitatem, et pietatem; alius victorias et proelia; alius enique huius alius alterius artis, vel virtutis praestantiam iactat. quae tamen a morte immunem eorum neminem praestare potuerunt. Quam varia quoque mortis genera repraesentantur? Quando alius pie, alius impie, alius domi, alius peregre, alius ab hoste, alus ab amico, alius per insidias, alius per apertam vim, alius praecipitio, alius submersione, alius suspendio, alius veneno; alius laboribus et vigiliis, alius segnitie, et ignaviâ; alius morsu felisaut canis, vel calce equi; alius iuvenis, alius senex, alius sponsus, alius viduus; alius remedium quaerendo, alius respuendo, alius cum spe vitae melioris, alius, desperabundus, alius cur moriatur nescius, alius denique a)uto/xeir, aut alio casu in audito, et admirando perit. Et videre quoque est in iis, quam diver soaffectu superstites, mortem suorum ferant; alii enim iracuntur, alii indignantur, alii Deo ipsi maledicere non verentur, alii lamentantur, alii queruntur, aliii mortuis blandiuntur, alii aequo animo, spe resurrectionis se consolantur; alii mortuis commori, alii suâ morte redimere vitam illorum, ut videtur, cupiunt; atque ita deinceps. Quaedam item Epitaphia, eo fine posita videntur, ut inanibus quaestiunculis posteros divexent. Quale est illud prope bononiam in quadam villâ: Aelia, Laelia, Crispis; nec vir, nec mulier, nec androgyna; nec puella, nec iuvenis, nec anus; nec casta, nec meretrix, nec pudica, sed omnia. Sublatâ neque fame, neque ferro, neque veneno, nec igne, nec peste: Sed omnibus. Lucius Agatho Priscius, nec maritus, nec amator, nec necessarius; neque maerens, neque gaudens, neque flens. Hanc, nec molem, nec Pyrami
dem, neque sepulchrum; sed omnia: scit et nescit, cui posuerit. Hoc est sepulchrum intus dadaver non habens; hoc est cadaver extra sepulchrum non habens; sed cadaver idem est, et sepulchrum sibi. In monumentum hocce Commentarios cripserunt, Iohannes Thurius Brugensis, et Richardus Vitus, Pata vii impressos. Sed vero Nicolaus Barnaudus libello singulari evicisse se putat, ibi Arcanum Philosophorum numquam forsan manifestandum latere, vel edoceri. Cui consimilis est, quae prope Florentiam in Coenobio Sancti Benedicti, habetur figura (cuiusque descriptionem ex Iohanne Sternhals, in Duello Solis et Martis, refert Henricus Kornmannus, de miraculis mortuorum, part. 8. cap. 29.) idem illud Mysterium obscurum, obscurisus adhuc reddens. Porro et in luxum Epitaphiorum, funerumqueve nimias expensas, invehitur quoque Iacobus Grasserus, de antiquit atibus Nemausensibus, fol. 67. et aliquot seqq. Nec leve saeculi nostri vitium est, quod multis in locis, tam insana Epitaphiorum frequentia exsistit; ut posterine quidem pro unico versiculo spatium sint repertui. An vero hoc indicium est, cum omnes parietes iam sint repleti; hostes eos destructuros mox, et viam aliis ferro et ruinâ facturos? Aliter et haec prisco illo, ac modesto. more, (quem Noso, lib. 2. Fastorum describit) ad min istrabantur;
Est honor et tumulis animas placare paternas,
Parvaque in exstructas munera ferre pyras.
Parva petunt Manes; pietas pro divite grata est
Munere: non avidos Styx habet ima Deos.
An aliquid pro sepulturâ accipere prohibitum sit, disceptatur? Et licet Iure Canonico decisum sit, nec ratione loci vel terrae, in quo defunctus sepelitur; cap. abolendae 13. extr. desepultur. can. in Ecclesiastico, caus. 13. quaest. 2. nec ratione officii exsequiarum, aliquid exigi posse, cap. non satis 8. cum seq. extr. de Simon. dict. cap. abolendae, ubi gloß. Simoniacum etenim habetur, pro administrandis Sacramentis, vel locis Sacris et religiosis accipere quid, cap. cum in Ecclesiae 9. vers. nec non est prosepulturis, cap. suam nobis 29. cap. audivimus 41. extr. de Simonia. Adeo, ut si vel pecunia, vel aliud quiddam, sponte liberaliterqueve hoc nomine offeratur, id accipi non possit. (hem durum multis verbum) Ripa de peste, cap. de remed. praeservat. num. 112. et seq. Attamen hoc fallit, si consuetudine sit introductum, ut nomine sepulturae, Laici aliquid praestare cogantur: maxume si Clerici non habeant aliunde, unde vivant Everhardus Speckhan, cent. 1. quaest. 6. Salazar, intract. de consuetudine. cap. 10. num. 22. etc. fol. mihi 290. Acquae in contrarium adduci solent, procedunt in consuetudine proveniente ex solutione coactâ; aliudque est in eâ, quae introducta fuit, ex piâ et laudabili fidelium devotione. Aloysius Riccius, in praxi fori Ecclesiastici, decis. 665. Sicqueve et improbatur, quod
olim quibusdam in locis, sepultura denegabatur, decedentibus ab intestato, Paponius, lib. 20. tit. 8. arrest. 1. et seqq. Cometit autem Ecclefiae Parochiali, tantummodo ius sepeliendi, omnes intra Parochiam decedentes: etiamsi sint exteri et forenses, habentes hospitium in civitate. riccius, decis. 659. Sed electio sepulturae libera esse debet: ita ut non valeat pactum, eam restringens. Riccius, decis: 662. Conferri vero in arbitrium potest, decis. 663.
Lugere item, licet conveniat defunctos: Syrac. cap. 38. Petrus Gregorius Tholosanus, Syntagm. lib. 2. cap. 14. n. 10. luctus tamen ??? mnino moderandus est. Dalner, de iure hominis, lib. 1. part. ult. Neque lugendi funt defuncti, more Hibernorum; ubi ut primum unus ex his, qui in honoribus populi versantur, halitum extremum efflat; videre licet complures mulieres, per vicos et campos cursare, lupino ululantique clamore, omnium obtundere aures. At vero ubi Templum, in quo, mortuo parentatur, ingrediuntur, quanto eiulatu, Sacram complentaedem, non quis facile dixerit. Buccis inflatis declamant, perquam flebiliter eliciunt voces, redimicula ponunt, capita nudant, lacerant crines, feriunt frontem, latera intendunt, dilatant palmas, manus in caelum extollunt, morturoum cistas versant, diloricant operimenta, cadaveramplexantur, oscula infigunt, mortuum humari vix permittunt. Richardus Stanihurstus, de rebus Hibernicis, lib. 1. fol. 48. Et iam olim, ut in sumptibus acexpensis; ita et in luctu modum excedebantad insaniam usque Gentiles. Quid enim aliud facerent, qui nullam spem habebant certam, restare aliquid sui post mortem. Quod respexit Beatus Paulus, 2. ad Thessalonic. c. 4. v. 13. ubi vetat Christians ad hoc exemplum mortuos suos lugere. vid. Iodocum Clichtovaeum, de doctrina moriendi, cap. 2. Nec mirum, hos mores improbatos Apostolo fuisse: cum etiam displicuerint Ethnicis, si qui fuerunt saniores, eosqueve legibus latis studierunt extirpare. Rittershusius ad Leges XII. Tabularum, claß. 1. c. 6. Mortuos luctu decorare, aut non decorare, turpe legis latori cogere est, inquit Plato lib. 12. de Legib. imo Tyrannidi imputatur. At terminari omnino oportet. Aerodius, rerum iudicatarum, lib. 3. tit. ult. cap. 2. Nec certe luctus est procurandus, Herodis infanticidae exemplo: qui ne sua funera luctu carerent; ex omni Iudaeâ, nobilissimos quosque comprehendi, et in Hippodromo concludi iussit, sororique praecepit, ut quamprimum animam efflârit, eos a militibus occidi curaret. Iosephus, 1. de bello Iudaico, circa finem.
Vulgi famâ receptum est, circa sepulchra Daemones ac spectra plerumque plerumque versari: B. Chrysostomus homil. 35. in Matthae. Hieronymus Magius. 2. miscell cap. 12. ac legimus etiam in Historiâ Sacrâ, quod Daemoniaci habitârint in monumentis, unde adorti et aggressi fuerunt praetereuntes, Matth. 8. Et inde Catholici coemiteria consecrant, ut
Diaboli munus potentiae haberent. Concil Meldens: can. 72. Et putaverunt Platonici, tertium quid inter animam et corpusmedium, esse, quod ita ad tempus circa corpus versetur. Unde Ovidius:
Bis duo sunt hominis, mens, caro, spiritus, umbra;
Quatuor ista loca bis duo suscipiunt.
Terra tegit carnem, tumulum circumvolat umbra,
Orcus habet manes, Spiritus astra petit.
Quam opinionem etiam habere puto Paracelsum, (quem vide in sermone de Antichristo fol. 87.) qui umbram illam Evestrum vocat. Spectra etiam talia, ut plurimum adparent, ubi proelia commissa fuerunt. Sicqueve Felix Malleolus, vir multiiugae lectionis, lib. 2. de nobilitate, cap. 30. scribit: in Historiâ Regis Rodolphi Habspurgensis inveniri; quod Rex Rodolphus, cum Ottocarum in praelio vicisset, in campo pernoctârit; ibiqueve circiter mediam noctem, ingentem numerum Spirituum visum, mirabiles sonitus, et tinnitus auditos: postibi etiam Lemures, sive spiritus occisorum in acie conspectos fuisse. Ita et post cladem illam commissam inter Persas et Athenienses, duce Miltiade; quo pugnatum est loco, sequutis temporibus armorum strepitus, et equorum hinnitus, concurrentiumqueve insuper clamores hominum similes, noctibus singelis exaudiri solitos fuisse, Pausanias refert. Pluribusqueve id debitâ operâ curiosius perscrutari volentibus, haut parvo diligentiam suam stetisse scribit: cum tamen rei illius ignaris, illuc forte; ut fit, accendentibus nihil unquam adversi evenisse dicatur. Nicolaus Leonicus, de var. histor. lib. 2. cap. 29. Nauclerus, Anno Domini MCXXIII. In pago, inquit, Wormatiensi, videbatur per aliquot noctes armata multitudo, equitum euntium, et redeuntium, et quasi ad placita colloquia, nunc hîc, nunc illîc, facere turmas: circa nonam vero horam, cuidam se reddere monti, a quo exisse videbantur. Tandem quidam regionis, illius, huic prodigiosae contioni, signo crucis se muniens adpropinquavit; quendam per Nomen omnipotentis adiurat, manifestare causam populi, qui sic adpareret. Cui ille: Non sumus, ut putatis, Phantasmata, nec militum videmur turmae; sed animae militum, non longe antehâc interfectorum. Arma vero habitus et equi, quia nobis prius fuerunt instrumenta peccandi; nunc nobis sunt materia tormenti.; et ototum ignitum est, quod cernitis inn obis, quamvis id corporalibus oculis comprehendere non possitis. Credebant sane mul ti, ammas eorum, qui decedunt ante terminum constitutum, nempe morte quacumque violentâ interempti, errare ad id tempus, usque quod aliâs victuri fuissent. Natalis Taillepied, del' apparition des espirits, c. 21. Huicque opinationi Iudaei accedere videntur, qui dicunt, animam a corpore discedentem tamen corporis memorem esse, ac circa illud errare, et eos, a quo. mors illi illata, vindicare. Et sic quidam ex Rabbinis scribunt, animam
Nabothi, fuisse spiritum eum, qui suam operam promittebat in decipiendo Achabum, a quo interfectus fuit, eiusque interitum expetebat: Taillepied. dict. loc. Lavater de spectr. part. 2. c. 1. in fin. Haerent et in eodem luto, Platonici quidam. Sicque Beatus August 9. de civitate Dei, c. 11. loquens de Plotino. Dicit et animas hominum Daemones esse; et hominib. fieri lares, si meriti boni sunt: Lemures, sive larvas si mali. Manes autem Deos dici, cum. incertum est, bonorum eos, seu malorum esse meritorum. Macrobius, lib. in somn. Cic. c. 9. Anima, inquit, quam in se pronam corporis usus effecit, atque in pecudem quodammodo reformavit, ex homine; et absolutionem corporis perhorrescit, et cum necesse est, non nisi cum gemitu fugit indignata sub umbras. Sed nec post mortem facile corpus relinquit, quia non facile corporeae excedunt pestes Sed aut suum oberrat cadaver, aut novi corporis habitaculum ambit; non humani tantummodo, sed ferini quoque electo genere moribus cofngruo, quos in homine libenter exercuit. etc. Catholici quidam putaut, particulare nonnullas animas purgatorium pati in loco. certo: et in testimonium eius rei, historiam miram Bartholomaeus Sibylla recenset, Specul. peregrin. quaest. decae. l. c. 4. 1. 2. Sed nostrates, cum Aenea Platonico Christiano, consentiunt, qui in Dialogo, de animae Immortatitate, qui Theophrastus inscribitur, de umbris, versantibus circa sepulchra, scribit, eas esse Daemonia pessima, simulantia animas humanas, Atque eos, qui olim vitâ functum, evocare pollicentur praestigiis suis, non hominem carminibus suis excitare sed Daemonium quoddam, humanaque effigie, simulacrum illud ostendere, et loqui: et simulatque Sol oritur, visionem evanescere omnem. Vanumideoque, et Iuliani Apostatae Magiae, potius, quam religioni conforme est; quod Necromantici, animas se mortuorum evocare posse glariantur; sanguine et cadavere mediante. Umbrasque ex illorum fumigiis facile allici, additis ovis, lacte, melle, oleo, vino, aquâ, farinâ; tamquam aptum medium praestantibus animabus, ad corpora sumenda: quemadmodum haec apud Homerum longâ institutione docet Ceres Ulyssem. vide Benedict. Pererium, in tract. de Magiâ, lib. 1. c. 11. Et arbitrabanut, haecinon nisi in his locis fieriposse, ubi huiusmodi animae plurimum versari dignoscuntur. Itaaiunt; Spectrum, non Samuelem verum fuisse, ab Endoranâ illâ ad petitionem Saulis, evocatum. vide hâc de re Tractatum singularem, Michaelis Rothardi, Crux Saulitica inscriptum. Cuisimile est, quod de Thessalâ illâ maleficâ, apud Lucanum li. 6. habetur, quod mortuum evocaverit, qui Sexto Pompeio, omnem Pharsalici belli praedixerit eventum. Sic Vale Lector, mihiqueve fave, ac si quae tibi minus grata, ac male consarcinata occurrerunt, ignosce.
Gratia Domini Nostri Ihesu Christi sit nobis cum. FINIS. Elenchus Capitum.