10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBRI II.

CAPUT I. De Medicinâ, Medicis, Medicamentis atque Morbis.

VAletudinis etiam publicae, suscipienda est cura Imperanti. Cum autem, ut Agricultura sanis corporibus alimenta; ita sanitatem aegris promittat Medicina: quaeri hîc licet; An Medici sint ferendi? Sane medicina primis temporibus non ita in pretio Romae habebatur; sed ei ceu illibuerali, et ingenuis indignae arti, homines tantum servilis atque libertinae conditionis, operam dare debere, putabatur. Quintil lib. 7. c. 2. Senec. 3. de benef. c. 24 l. 1. §. 5. C. de commun. serv. manumiss. l. 3. in prin. C. commun. de legat. l. 26. D. de oper. libert. l. 41. §. 6. D. de


page 58, image: s058

fideicommiss. libert. Hinc et de Iapide Virgilius canit:

Scire potestates berbarum, usumque medendi
Maluit, et mutas agitare inglorius artes.

Humile enim abiectumqueve censebat, non in luce hominum vivere, et eloquentiâ, Imperatoriis artibus, extendere nominis famam. Sed vide tamen Ioh. Talentonium, lib. 2. rer. reconditar. c. 5. Et etiam apud Aegyptios, Medici servierant. Genes. cap. 50. vers. 2. Sed quemadmodum et hodie Iurisprudentia nostra in minore pretio apud multos propterea est; quod ad scopulos Bartoli, vel Cuiacii, aut Donelli alligata, tamquam altera Andromede, non quidem a monstris marinis devoratur; sed cum monstrosis cautelis, antinomiis, ampliationibus, limitationibusqueve misere conflictatur; nec fere ullâ aliâ in re, nisi in processibus formandis, Rei publicae comm odare potest: cum tamen secundum Aristotelem, eamaxume Architectonica, seu universalis quaedam prudentia debeat, esse; ut et olim, teste Cicerone, omne id ambitu suo comprehendebat quod tum Romana civitas egregie nôsset: Pariter et quondam apud Romanos, cum munia Medicorum atque Chirurgorum non dum bipartita erant, et utrorumque peritia, in scientia paucorum quorundam experimentorum consistebat: haut mirum est, Divinae huius artis pretium, tum temporis iacuisse. Cum e contra, apud eas semper nationes, quae Medicinam, ad universae Naturae accuratam disquisitionem extendebant; non in honore ea tantum, sed quae a Regibus, aliisque Magistratibus addisceretur, dignissima habita fuit. Inde, quod Rex, atque Sacerdos Magnus, et simul magnus Philosophus, hoc est, arcanorum Naturae felicissimus erat indagator; termaxumi cognomen tulit Aegyptius Hermes. In eo etiam Salomonis sapientiae haut exigua pars sita erat. non enim in iudicando tantum excellebat; sed et idem super lignis a cedro, usque ad hysopum disputavit; de iumentis, volucribus, et piscibus disserebat. 1. Reg. c. 3. vers. 33. Nullius horum naturam ignoravit, aut inscrutatam reliquit: sed circa omnes philosophatus est, et scientiam proprietatum earum summam prae se tulit. Ioseph. 8. antiquit. c. 2. Et Arabes etiam, quorum conditionem mire commendat Galeottus Martius: de doctr. promis. cap. 6. Reges simul, et Medici erant: fuit et Mesue, Regis Damasci nepos. Sed amplius, hanc in rem inquirere oportet: cum et alii praeter Romanos, iniquius de illis iudicârint. Quin et etiam ex Patribus nonnulli, duriuscule de Medicinâ sunt locuti. Contratia divinae conditioni praecepta Medicinae sunt: a ieiunio revocant, lucubrare non sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt. B. Ambros. super Psalm. 130. Hippocrates et sequaces eius, docent animas salvas facere in hoc mundo. Qui amat animam suam, perdet eam: inquit Christus, Qui


page 59, image: s059

perdit, vel ponendo, ut Martyr, vel affligendo, ut paenitens, servabit eam. S. Bernhard. super Cant. serm. 30. cum ad B. Hilarionem adducta mulier caeca esset, quae omnem substantiam in Medicos expenderat: ei dixit: si, quae in Medicos perdidisti, pauperibus dedisses, curâsset te verus Medicus Iesus. Vitae patr. Plura in Medicos dicteria, re fert Stobaeus, serm. 100. Francisc. Petrarcha, in invectivis, in Medicum obiurgantem. Cornel. Agrippa, intr. de vanit. scient. cap. 82. et seq. Guill. Bouchet tom. 1. des serees. cap. 10. du Bartas, sept. 2. en Eden. vers. 190.

Les simples -----
Ne guerissent qu' un mal, guerissant nous martyrent;
Et nous martyrisant, uvident par leur longueur
Plus tost nos coffre d' or, que nos corps de langueur.

In Moscoviâ, solus Princeps Medicos habet. Mercure Francois, tom. 1. fol. 35. Sed vicissim Galli proverbio dicunt: qu' il faisoit mavais estre Roy pour mourir: propter certamina et multitudinem Medicorum, qui Principibus aegrota ntibus adsistunt. Ferequeve multitudo Medicorum magnates perdit. Et nescio, an homines, qui sine Medico vivunt, infelicius vivant, aut citius moriantur? Chirurgis nempe, et experimentis quibusdam contenti: quibus nulla fere gens caruisse videtur. Et quoque Podalyrius ac Machaon bello Troiano, Agamemnonem secuti: non in pestilentiâ, neque in variis generibus morborum aliquid auxilii attulerunt, sed vulneribus tantummodo, ferro et medicamentis mederi soliti fuerunt: Cornel. Cels. lib. 1. c. 1. Cornel. Agrip. de vanit. Scient. c. 85. Ac adhuc hodie Hiberni, a maioribus relicta quaedam medicamenta habent: hereditateque non eruditione Medici evandunt, Inanes esse confirmant hominum conatus, in hoc exiguo vitae curriculo, se Medicorum libris involvere: cum eorum lectio adeo sit infinita, ut prius moriendo naturae, quam curatione, aegrotis Medicinae Studiosus satisfaciat. Lectitant tamen pervetustas et famosas membranulas, multis lituris interiunctas, Hibernice scriptas, quas in ore et amore mirifice habent. Richard. Stanihurst. rer. Hibernicar. lib. 1. fol. 43. et seq. Certefrugalitas, et sobrietas, optima esthominis medicina. Guazzo, de civil. conversat. lib. 4. fol. mihi 644. Hincqueve Pyrrhiniculus Vasco peregre iter faciens, cum ad meritoriam tabernam venisset, et adposita esset cena, omni ex parte olitoria, cum vino dilutissimo, omniaqueve quam parcissime administrarentur:: finitâ coenâ, iussit ad se vocari Medicum, ad mercedem capiendam. Igitur caupo, cum respondisset: Ecquid malum, in viculo maxume agresti Medicum requiris? Ibi ille: Num ô bone, teipsum ignoras? Quo sit igitur merces operae suae par, Medici pretium accipe, non cauponis. Lycosth. in apophteg. tit. de abstinentia, fol. m. 4. Unde et Ovvenus, lib. 3. epigram. 123.


page 60, image: s060

Vivere naturae si convenienter amarent
Mortales, Medicâ nil opus esset ope.
Si saperent homines, rixis, aviduque carerent
Litibus, et queruli Garrulitate fori.
Sic incompositus post scrinia Bartolus iret,
Et mus illectum roderet Hippocratem.

Ac de Medicinae naturalis, exercitiis procuratae praestantiâ, vide etiam Guil Onciacum, lib. 2. collo quior. mixtor. cap. 4. Varia item contra Medicinam passim adfert Michaêl de Montaigne, praesertim lib. 2. des essais, cap. 37. ubi fol. 790. refert: se parvum quoddam territorium prope Pyrenaeos montes, cum Barone quodam commune habere: in quod antequam Medicus aliquis intrasset, superstitiosâ illâ sanitatis curâ neglectâ, nemo fere male habebat: allioqueve si qui morbi nascerentur, facile debellatos fuisse. Cestuicy commenca a leur apprendre premierement, le nomdes fiebvers, desrheumes, et des apostemes: et au lieu de l' ail, de quoy ils avoient appris achasser toutes sortes de maux, pour aspres et extremes qu' ils fussent: il les accoustuma pour une toux, ou pour un mor fondement, a prendreles mixtions eftrangeres: et commenca a faire trafique, non de leur sante seulement, mais aussi de leur mort. Ils iurent, que depuis lors seu lement, ils ont apperceu, que le serain leur appesantissoit la teste, que le boire ayant chaud apportoit nuisance, et que le vents de l' Aut omne estoient plus griefs, que ceux du prin temps etc. Et idcirco idem ille lib. ult. c. ult. fol. mihi 1089. experientiam, ac propriam observationem in primis huic arti praefert. Narrat item Cardanus, tract. deutilit. ex adversis captendâ, lib. 2. tit. de morbis. historiam sui morbi, ac quomodo a Medicorum pertinaciâ fuerit delusus, tandemqueve addit: Tum vero mecum reputare coepi, quanto in periculo, ob desidiam ac pertinaciam Medicorum, mortales versarentur: mecumqueve dicebam: Quid miseris istis, qui artis sunt ignati, continget, si me, quem fallere non posse intelligant, ita tractant.

II.

Neque tamen ea, quae hactenus sunt adducta; artis nobilissimae contemptum, utve eam ex civitate eiciamus, a nobis impetrate queunt. vid. Ioh. Gerhardi centur. quaest. politic. decad. 9. quaest. 5. Osvvald. Hilliger. ad Donell. lib. 5. Commentar. cap. 9. lit. n. Hieron. Cardani Encomium Medicinae, quod est tomo 1. artis parvae. Rodericus a Castro in Medico politico lib. 1. cap. 7. et seq. Sanat equidem solus languores Deus: idem tamen de frugalitatis solio produxit in largitate suâ Medicinam, benedictus, gloriosus, et excelsus, ut Mesue alicubi inquit. Unde non immerito Erophilus, teste Galeno, lib. 6. de composit. Medic ament. secundum loc. salutares Dei manus pharmaca nominabat. Rachel, quamvis fecunditatem obtinuerat a Deo; non tamen prus concepit, quam


page 61, image: s061

poma Mandragora, a sorore accepta degustasset. Genes. 30. Ioseph. antiquit. 1. cap. 28. Tobias, non prius recuperabat visum, quam felle piscis, caligantes o culos in unxisset. Tob. 6. vers.'9. Ezechiae vitam prorogavit Deus; sed noluit absque emplastro de ficubus, apostema eius curari. 4. Reg. c. 20. vers. 6. et 7. Quamvis enim etiam sine mediis, ut in omnibus; ita et in sanitate restituendâ, Deus agere possit: cum prima causa, facile suppleat deficientiam secundarum: plerumque tamen mediis, utitur; ut scilicet ipse naturae et medicaminum auctor, in operibus naturae glorificetur. Dominus ex terrâ creavit Medicamenta, quae prudens homo non fastidit. Syracid. cap. 38. vers. 1. etc. Salvator ipse, non Iureconsultum, non Rhetorem, non Philosophum; sed Medicum se professus, negat Medico opus esse iis, qui bene habent: sputum etiam terrae mixtum, illivit oculis caeci. Ipsa necessitas quoque Medicinam satis commendat. aegrotare enim incipimus, mox ubi nati sumus. Qui vero rem familiarem administrant, et Rei publicae praesunt, curare suorum valetudinem debent: cumqueve perse id praestare non possint, Medicos iure civitatis, immunitatibusqueve merito donant; Quod et teste Suetonio, Romae olim fecit Iulius Caesar. vid. Brisson. 2. antiquit. c. 3. Et Graecia, Hippocrati, ob pestem ignis vaporeex Illyria depulsam, honores divinos decrevit. Plinius natural. histor. lib. 7. cap. 37. Constituantur ergo et admittantnr Medici, non tamen quivis; sed explorati. Plato lib. 3. de Repub. Dalner. de Iur. homin. par. 1. cap. 12. Sed itaii consulantur, ut non despiciatur Deus; ast primo ommum Deus oretur, avertat se a delicto aegrotus, etc. Syracid. c. 38. v. 9. etc. Etiam Medici ut faciantofficium suum, Magistratus providere debet. Canonhiero lib. 9. dell. introduzz. allae politica, cap. 6. Medicis item uti debemus tempore necesstatis; nec ferri debet, ut homines assuefiant Medice vivere: quod miserrimum, simulque Rei publicae pernitiosum esse videtur. Et item debet quilibet, aliquo modo Medicinae esse gnarus; alitel fiet quasi servus Medicorum. Hocqueve monet Cardanus, Medicorum fere praestantissimusipse; dum in dicto Encomio Medicinae, fol. mihi 651. b. ita scribit: Expediret cuique propter se, suosqueve, etiamsi Medico uti vellet, artem ipsam tenere: ut quae Medicus perperam non ex arte, aut per incuriam, aut usui suo, suorumve; aut naturae incommodo, licet ex arte delinquit, corrigere possit. Optime Plutarchus, in aureolo libello, de sanitate tuendâ: sic sentio, ait, debere unumquemque cognitas habere pulsuum, suis in arteriis proprietates; neque ignorate, quâ temperie corpus sit, calorisaut siccitatis, quibusve rebus iuvetur, aut laedatur ceipsum enim non sentit, suoqueve in corpore, caecus inhabitat ac surdus, qui haec ex alio cognoscit; et Medicum percunctatur, aestatene, an hieme melius valeat, commodiusne,


page 62, image: s062

humidis, quam siccis vescatur, anturâne crebrum habeat aut rarum pulsum? Haec et utile est habere cognita, et facile percipiuntur studio atque usu. Etporro non adptobandus est mos ille imperitorum Medicorum, qui non nisi peregrina medicamenta, et varie mixta curant; virium, quas simplicia ubivis obvia habent, ignari prorsus. D' entendre quelque chose es simples, il n' en est quaestion: ainsy va le teut par dispensatoires, et receptaires. Antonie du Pinet. in chosmographiae, fol. mihi 106. etc. Ubi de Montpelier agit, et varios Medicorum abusus simul taxat. Ac pariter multitudinem ingredientium Medicamentorum improbat Petraeus, part. 2. Nosologiae, dissert. 36. coroll. 2. fol. 259. eamqueve non necessariam, inutilem, incertam, periculosam, et sumptuosam esse dicit. Quanto plura sunt componentia medicinae, tanto est componenti minus certus effectus eius, ut alicubi ait Arnoldus de Villâ nov.

II.

At anne Medici esse debent singulorum morborum? Nam et fuerunt olim, qui peculiares hominis partes tantum curabant. Mercurial. lib. 2. variar. cap. 8. Talentonius dict. lib. 2. rer. reconditar. c. 6. Ac in l. 1. ff. devar. et extraord. cognit. nutrices, et omnes ii, qui alicuius membri sanitatem praestare pollicentur; quales sunt, qui dentes, qui auriculas, se sanaturos profiteri solent; ad numerum Medicorum adscribuntur. Sed Galenus, aut quicumque ille fuerit auctor Libelli de Medicinae partibus cap. 2. statuit recte, hanc Medicinae partitionem, Empiricorum fuisse inventum, ac praebuisse illis inventi occasionem, Oculariorum Medicorum nomen, quod iam diu impositum erat (et nempe Higynus, in Mythologico poetico Apollinem dicit, oculariam artem Medicinam primum fecisse) siquidem horum exemplo mox factum sit, ut etiam dentarii sint orti, anciularii, auricularii, et alii aliarum omnium corporis particularum Medici. Dubitari etiam video; An Medicus debeat esse sanus? Plato sane, lib. 3. de Republ. Medicos fieri excellentes ait, si a primis annis, artem addiscere aggressi, cum plurimis sint aegris versati, simulqueve omnes aegritudines experti, ac valetudine naturali non fruantur. Ate contra Hippocrates ait, in libro de Medico. Medicum carnosum, et optimi coloris esse debere: eo quod existime vulgus; eos qui non sic bene dispositum corpus habent, neque aliis bene prospicere posse. Talenton. lib. 3. c. 5. Sed vero et in re militari, proficuum reputatur belli Duci aliquando fuisse victum. La Nove Discurs. 18. paradox. 3. Aiunt et illum Medicum, de quo confidunt in firmi, plus aegritudines sanare; hocque accidere, quoniam sanitatis formam anima Medici continet, ac vehementi aegrotorum imaginatione concepta, virtutem male valentem roborans, debilitet morborum causam. Galeorttus de doctr. promisc. cap. 15. Rodericus a Castro, in Medico Politico lib. 2. cap. ult.


page 63, image: s063

Et ideo aiunt, Medicum, nisi accersitum, aegrum visitare non debere: cum si non vocatus accedat, certus esse de illâ confidentiâ non possit. Item lib. 3. cap. 14. Exoptatur item merito Medicus ille, qui cum peritiâ tationalis artis, exercitationem in operibus coniunxit. Ac propterea existimant pleriqueve; iuvenem Medicum, ad curandum non idoneum esse: quoniam nempe diuturnam exercitationem, quae ante canos non venit, nondum potuit habere. Et sic in proverbio est; Medicus novus, Coemiterium novum. Et certe praestant iuvenibus senes, ut ad res alias omnes, quae in prudentiâ et iudicio sitae sunt: vel maxume ad opera Medicae artis. At vero ut inutiliores expertis sunt iis qui manus medicas nullis aegrotantibus admoverunt; ita adhuc deterius est, erroribus assuevisse. Quales sunt ii, qui cum iuvenes adhuc, parum studiis litterarum profecerunt; repente ad ipsa opera se transferunt, lucro inhiantes. Ut plurimum tamen aetas iuvenilis, tolerantiâ et officio praestat; sapientiâ autem et iudicio senilis. Rodericus a Castro, dict. lib. 2. cap. 10. Aiunt quidem Medicum ad cognoscendum morbum sufficientem, sufficere etiam ad eundem curandum: Medico item caussâ morbi cognitâ, paratam esse curationem. Nil aliud Medicum existere, nisi naturae usque dum operantis adiutorem. Guil. Onciacus, lib. 2. colloq. mixt. cap 1. Proinde haec ipsa natura, ab Hippocrate erudita appellatur, docta, medica, sufficiens, et iusta. Ita ut videatur, quem libet diligenter studiis incumbentem Medicum fieri posse. Sed tamen illos Medicos inprimis ego laudo; qui una cum eruditione, praecellunt naturali quadam dexteritate. Quin et quod attinet ad ipsius Medici famam, atque existimationem, aliquid in ipsâ etiam fortunâ situm esse, quibusdam videtur. Rodericus a Castro, dict. lib. 2. cap. 14. Traditum porro est; Medicum etiam invitum, mederi cogi. Speckhan. cent. 1. quaest. 32. sed tamen quibusdam videtur; non omnibus indifferenter, medicas, auxiliaresqueve manus adhibendas esse: nec sibi ipsi, suisqueve; eo quod iuxta illud Platonis; omne amans fallatur supra id quod amat. Verum iam saepe laudatus a Castro, lib. 3. cap. 15. censet; etiam barbaros et intemperantes, quantumvis agtestes, et remediis parum assuetos, a beneficio medicinae nequaquam excludendos esse. Adeo ut nec hostes excludat; licet aliud fenserit Iulius Alexandrinus. Cuius rei aequitatem, probe intelligentes prudentissimi Principes; hostes suâ tali beneficentiâ ac humanitate nullo modo spoliarunt. Sicrefert dictus a Castro, ibidem, Carolum V. Imperatorem filium Saxoniae Ducis, bello captum, vulneribusqueve foedatum, humanissime curari iussisse. Fessanumqueve Regem aegrotantem, a Iohanne III. Lusitaniae Rege, cum quo bellum crudelissimum gerebat, medicum postulasse; eumqueve impetrasse, et ita a gravissimo


page 64, image: s064

morbo fuisse liberatum. Quodqueve Celsus scribit: prudentis hominis esse, eum qui servari non potest, non attingere; ne speciem subeat eius occisi, quem sors ipsius peremit; ne qui periit morbi rigore, Medici aut ignorantiâ, aut negligentiâ periisse videatur: hoc item, ut et, quod negatur a nonnullis, morborum incurabilium curam esse suscipiendam cum e limitatione est accipiendum; dum scilicetnulla remaneat spes ve salutis, vel doloris levamenti. Rodericus a Castro, lib. 3. cap. 17. et seq. qui consimiles adhuc alias, iucundas Medico-politicas quaestiones en in tractatu coacervavit Et item nonfrustraneâ spe aegrum lactare debet; si inde periculum animae metu endum videatur. Speckhan. cent. 1. o. 30. Video porro plerisque placere, a Medico exactissimam in aegro curando, diligentiam desiderari. Siqueve talis non praestetur, distin ctio est adhibenda. At enim imperitia enecat aegrum; et tunc ad legem Aquiliam, extraordinariamqueve convolandum est poenam. Aut studio id facit, ubi Lex Cornelia de sicariis locum habet, Peinlichen Halßgerichts Ordnung Caroli V. Artic. 134. Wolffgangus Sattler Disput. de Iure et privilegiis Medicorum, quae est tom. 1. Disput. Basil. ches. 33. etc. ac thes. 44. Rodericus a Castro, lib, 3. cap. 23. Speckhan. cent. 1. quast. 24. Quamvis Plinius dicat, lib. 29. cap. 1. nullam legem esse, quae puniat inscitiam capitalem Medicorum, nullum exemplum vindictae. Ac etiam Hippocrates dict. lib. de lege scribat; soli Medicinae nullam statutam esse in Rebus publicis poenam, praeterquam ignominiae. Haec tamen omnia intelligt debent, intuitu difficilis probationis culpae, ac propter ipsius rei incertitudinem atque obscuritatem. Ut et Plato 9. de Republ. inquit: Quivis Medicus, si is, qui ab eo curatur, moritur, in vito ipso, purus sit secundum legem. Unde si Medici negligentiâ, vulnus deterius reddatur, moriaturqueve vulneratus; vulner ans reus mortis haberi non debet, sed tantum laesionis. §. praeterea, ubi Angel. Instit. de Leg. Aquil. Numqueve vulneratus ex vulnere, an vero perierit ex superveniente accidente; ex Chirurgorum et Medicinae peritorum iudicio determinatur, si tamen singulare praestiterint iuramentum; Constit. Criminal. Carol V. Artic. 149. Gail. lib. 2. observ. III. num. 18. Nec item facile nunius dicto stari debet, Sattler. dict. Disput. thes. 46. Ac quomodo testificandum sit circa eos, quibus venenum exhibitum fuit, dequeve ratione iudicandi in capitis vulneribus, et in iis, qui aquâ fuerunt suffocati; ac quomodo amissa virgintas deprehendatur; consule eundem Rodericum a Castro, lib. vit. cap. 10. et seqq. Ceterum Medici numerarii praesertim, et Archiatri; immunitatem omnium munerum, civilium et publicorum habent. Sattler thes. 50. etc. Ac ne ullo modo, vel in curatione vel institutione praepediantur, publico eos salario frui voluerunt Imperatores, l. Medicos


page 65, image: s065

§. ult. C. de professor. et Medic. Ac de eorum mercedihus, Magistratus extra ordinem cognoscit, l. 1. §. 3. ffide extraord. cognit. Cuiac. observ. lib 17. cap 27. Speckhan cent. 1. quaest. 27. Sic et Medicoforensi, ad certum diurnum salarium conducto, id etiam pro itinere debetuc Speckhan cent. 1. quaest. 25. Verum papuerem, etiam gratis fideliter curate debet, l. 9. C. dict. tit. de profess. et Medic. Gail. 1. observ. 43. n. 13. Speck han cent. 1. quaest. 33. Nec itemea, quae sibi in periculo constitutus aegrotus promittit, exigere potest. Sattler dict. Disp. thes. 66. Inde frequentius receptum est; Medicis in fine demum salarium deberi. Speckhan dict. cent. 1. quaest. 26. Quam tamen opinionem, licet communem, deridet Zasius, in § tripli, Instit. de action. in fin. dicens: Quod si verum esset, Medici non induerentur tam splendidis et purpureis vestibus; qui semper, sive moriatur, sive sanetur infirumus, aequaliter triumphant. Sed utut sit; certe Medicus protrahens curam, ut eo plus pecuniae extorqueat ab aegro, graviter puniri debet. Speckhan. dict. cent. 1. quaest. 29. Et tandem, non minus quam ipsi Medici, Pharmacopolae puniuntur; si avaritiâ er lucri libidine inexhaustâ, etiam contra Medicorum praescripta vel ex propriâ temeritate, quasvis medicinas, ex corruptis speciebus, aut herbis ac radicibus plane emortuis et cariosis componunt. Angel. in d. § prae! ertca, l. de Leg. Aquil. Damhouder. in prax Crim. cap. 77. Ac item de Medicis, eorumque officio, et salario videri potest Thomas Actius, tract. de prtptieg. infirmor. part. 1. rubr. 44. et 49. qui item rubr. 46. Et stq. de custodihus infirmorum tractat.

IV.

Sed anne vitae humanae terminus arte Medicâ prorogari potest? Quâ de re in utramque partem disputat Iohannes Hartmannus, Disput. Chymico-Medic 8. a princ. et Bartholomaeus Musculus de success. conventional. class. 1. membr. 3 adfinem. Et sane providentiam divinam, quae universaliter non solum genera singulorum, sed etiam singula generum, ac minutissima cuncta, ipsosqueve capillos concernit; falli et mutari non posse; Theologis lubentissime Medici concedunt. Sed qucd attinet terminos vitae naturales, praefixos a Naturâ tam universali, quam particulari, et domesticâ semini in sitâ, pro cuiusque temperamento, corporis structurâ, et principiis vitae firmioribus vel infirmioribus discrepantes; in iis ut abrumpendis libido voluntatis humanae, ita dilatandis et propagandis, prudentia artis plurimum valet. Loquimur nempe de terminis naturalibus vitae; mortemqueve Philosophice consideramus, illam humidi et calidi primigenii consumptionem. Hocque et Paracelsum innuere aiunt; dum dicit, mortem ex Iliadi resolutione, per industriam Medici impediri posse; minime illam quae est exente. Sic et Marsilius Ficinus, lib. 2. de vit a pieducendâ, cap. ult. scribit; obitum


page 66, image: s066

naturalem differri posse, cum machinis Astrologiae, tum et praesidiis Medicorum. Tandemqueve addit: Non te pigeat perquit ere a Medicis, quae naturaliter tua sit diaeta; et ab Astrologis, quae stella vitae faveat, et quando haec bene se habet, et ad eam Luna, compone quae didiceris prodesse. Dubium certe in eo nullum est; sobrios, abstinentes, et pios, centesimum quandoque excedere annum. Nam et Galenum (quamquam se quater laborâsse tertianâ, et semel Causone, seu aestuanti febre fateatur, in lib. de tremor. et frigor.) centum et quadraginta annos (alii centum et septuaginta malunt) vixisse Suidas tradit: tantaqueve eum in cibo et potu usum abstinenti aiunt; ut numquam comederit vel biberin ad satietatem: neque suadente etiam patre, crudum quid unquam degustârit; tandemqueve sine aliquo morbo, solo senectutis defecerit marasmo. Idemqueve Galenus, alicubi scribit; se sola victus bona r atione effecisse, ut vitam longo tempore viveret sanam. De Xenophilo Musico, Plinius lib. 17. cap. 50. refert; quod propter candem corporis sui curam, et cognitionem (quâ solâ constare valetudinem Cicero dixit) sine ullo corporis incommodo, vixerit centum et quinque annos: Hieronymus Brunsvvicus, Medicus et Bibliopola Argentinensis, vitam ad annos centum illaesa valetudine produxit: adhibito medica mento, quod describit Ranzovius tract. de conservandâ valetudine cap. 27. Alia ratio fuit longaevitatis Patriarcharum, eorum ante diluvium inprimis, de qua Petrus Messias, lib. 1. var. lection. cap. 1. et 2. quamqueve in dubium vocare impium este videtur. Neque ullo modo audiendi sunt, qui putant aliter annos illistemporibus computatos, ut pluribus evincunt Franciscus Floridus Sabinus, Syllog. 5. lect. subcis. cap. 3. apud Dn. Gruterum tom. 1. Lampad. artium, fol. 1096. Caspar Dornavius in Mathusalah vivace.

V.

Sortilegi, et incantatores, sub specie Medicinae fucum facientes, omnino sunt pellendi. Latherus lib. 3. de censu, cap. 21. passim pulcherrime Heurnius, method. ad prax. lib. ult. cap. 28. et Philippus Camerarius cent. 3. meditat. historic. cap. 30. Rodericusta Castro, in Medicopolitico, lib. 4. a princ. cap. 1 etc. Iohannes Langius, lib. 2. epistol. 46. Unde merito Salvatores, sive Salutatores abominamur; qui varia genera morborum, vel solo afflatu, osculo aut tactu, vel aliis levibus modis sanare solent: Dn. Adamus Keller, piae memoriae, Fautor olim meus honorandus, lib. 2. de offic. Iuridico-politici, cap. 21. fol. 531. et de quibus mirabilem historiam refert Antonius Torquemada, en la 3. iournee, de son hexameron, ad fin. Improbanda sunt remedia superstitiosa, et ab Ecclesia reprobata: de quibus huncce Canonem habet Paulus Grillandus, tractatu de sortilegiis, quaest. 6. n. 22. Quotiescunqueve adhibentur aliqui characteres, seu nomina ignota, aut aliae quaecumque observationes; quae manifestum est, quod naturaliter efficaciam sanitatis, et expulsionis


page 67, image: s067

aegritudinis illius habere non possunt; talia semper iudicanda sunt superstitiosa et illicita; Etiam ut magiam foedam et sordidam abominatur Scaliger, de subrtlitate, exercit. 327. si quis curet cadaveribus, funibus suspensorum etc. et addit, haec si quis attrecatre audeat, etiam mereatur. Sic Bodinus, 3. de Magorum Daemonomaniâ, cap. 2. concludit: Magos posse interdum a maleficio, morbove solvere, quem magi alii, aut ipsi quoque immiserint. Sed neque omnes, neque semper possunt. Cum etiam in iure fassi sunt, ex more oportere, ut in alterum traducant sortes, alioquin non posse ipsos effugere, quin sortes illae in ipsosmet recidant. Adeoque indubitatum Bodino est axioma illud: numquam Satanam bene facere, nisi ut gravius ex eo redundet malum; atque ita naturae Dei adversatur, qui nullum malum fieri permittit, nisi ut maius consequatur bonum. Ac Reverendus Pater, Martinus Delrio, disquisit. Magicar. lib. 3 part. 2. per tot. de vana observantia agit, eamqueve definit Magiam superstitiosam, qua commodum aliquod speratur ex re, quae nec supernaturaliter eo pertinet, neque naturaliter id praestare potest. Nominatur ca vana; quia vel non consequitur effectum intentum, vel si consequatur, plus noxae, quam commodi adfert. De qua Caietanus, in summa, verbo superst itio, ita scribit: fuperstitio quoque est, observationum in verbis, aut rebus sacris portandis, dicendis, utendis, adiunctis aliquibus conditionibus non malis, quarum ratio nescitur. Ut patientes spasmum nervorum primo Carlino oblato Christi cruci, in parasceve utuntur pro remedio, confecto ex illo annulo, et sic de similibus. Quantum enim adparet; in huiusmodi superstitio intervenit, quoniam vanae conditiones adparent. Pariter Delrio, lib. 6. cap. 2. sect. 1. quaest. 1. fol. mihi 378. etc. maxume contra Parace! sum disputat: qui tradit; si quispiam supernaturali morbo, vel dolore, per incantationem detineatur, illi nullum naturale remedium prodesse; sed magicum remedium esse oportere, quo morbus tollatur, quali et introductus fuit. Hocqueve utendum esse in forti imaginatione. Hisqueve Delrio adnumerat, dict. quaest. 1. num. 9. lotium humanum, quo Daemones fugari, incantationesqueve ac sortilegia abigi posse multi adfirmant: ut etiam innuit Sarisberiensis, lib. 1. polycrat. cap. 8. Pertinent huc, qui exorcizant morbos, eosqueve certis abigunt imprecationibus: quale exemplum, supra fidem, sed historicus non vanus refert Petrus Matthaeus, lib. 7. del' histoir. de France, num. 7. ubi de morbo Reverendissimi Episcopi Argentinensis, agit, et consentit Rudolphus Botereius Historiarum sui temporis lib. 11. fol. mihi 192. Vanum ergo est, quod de Salomone scribit Iosephus, lib. 8. antiquit. cap. 2. eum incantationes composuisse, quibs morbi pelluntur; et coniurationum modos scriptos reliquisse, quibus caedentes daemones ita fugantur, ut in


page 68, image: s068

posterum numquam audeant reverti. addatur Melanchthon tom. 5. declaemat. fol. 691. ubi disquirit, num recte libri Medici Salomonis fuerint aboliti iam olim? Magicumqueve fuit, quod ibi Iosephus refert, se vidisse Iudaeum, Daemoniacos curantem admoto eius naribus annulo, sub cuius sigillo inclusa erat species radicis, a Salomone indicatae etc. Superstitiosum et impium est, quod verbis quibusdam, nonnullos iam diu ad morbos depellendos usos fuisse constet. Et nempe Ulysses narrante Homero, Odyss. lib. 19. sanguinis profluvium carmine inhibuit. Aetius item, lib. 8. cap. 50. ait: Ad eductionem eorum, quae in tonsillas devorata sunt, statim te ad aegrum desidentem converte, ipsumqueve tibi attendere iube, et dic: Egredere os, quemadmodum Iesus Christus, ex sepulchro Lazarum eduxit. etc. atque adpraehenso aegri gutture dic; Blasius Martyr Christi ait, aut ascende, aut descende. Trallianus, incantationes plurimum posse iuvare asserens, cap. 4. lib. 9. auctoritate Galeni, sententiam suam confirmat, ita dicens; praeterea etiam Divinissimus Galenus; qui ne esse quidem incantationes putavit, longo tempore, multoqueve usu plurimum ipsas pcsse deprehendit. Audi igitur verba illius: Nonnulli putant incantationes anicularum fabulis persimiles esse, quemadmodum ego quoque diu existimavi; temporis autem processu, ab ipsis, quae evidenter adparent, persuasus sum, vim inesse. Nam in percussis a scorpione, adiumentum expertus, nihilo autem minus in ossibus gutturi infixis: quae incantatione expuebantur, ac multa praeclara, singulae habent in cantationes. etc Inter vulgares in Hispania, nil magis receptum esse scribit Franciscus, Valesius, c. 3. de Sacrâ Philosophiâ, quam quibusdam recitationibus, (ensalmos vocant) morbos quosdam aut etiam omnes curari. Videtutqueve hoc ita se habere, vel hoc argumento, quod si verba quaedam noxia sunt, aut etiam mortifera; possint etiam alia salutaria esse. Siqueve, ut ex Attali sententiâ Plinius narrat, prolatâ hac voce Duo, visus scorpio cohibetut, ne vibrare ictus possit. acsi, ut Vergilius alicubi ait,

Frigidus in campis cantando rumpitur anguis.

Quî quaeso negari possit, naturalis verborum vis? Quodqueve vanum haud sit, quod de incantationibus fertur, adparet ex Psalmo 57. ubi mentio fit aspidis surdae, et obturantis autes suas, quo non exaudiat vocem incantantis; et venefici incantantis sapienter. Sed utut haec sese habeant in veritate: certe eiusmodi mediis uti prohibet Deus. Deuteron. 18. Isaiae cap. 47. eoqueve nomine reprehenditur Manasses 2. Paralip. 3. Videturqueve fere semper, vel implicitum saltem pactum cum hoste generis humani in hisce, similibusqueve aliis, intervenire. Quo conducit referre historiam fide dignam, et a Trithemio, quaest. 3. ad


page 69, image: s069

Maximilianum Caesarem relatam. Erat homo quidam custos porcorum, qui incluserat schedulam bacillo, nomen Beati Martyris Blasii continentem cui etiam tantum fidei deferebat, ut baculo in medio gregis, terrae adfixo, lupum ab accessu prohibitum crederet omnem. Stultâ hc confidentiâ, per longam experientiam roboratâ; ibat ille securus quocumque volebat, demittens sine periculo in nemore porcos. Contigit autem pertransire virum Sanctum, qui cernens daemonem custodiam habere gregis; dixit ad eum; Quid miser hîc agis? Qui respondit: Istos custodio porcos. At ille. Quis tibi curam porcorum commisit? Iterum respondit: Stulta confidentia pastoris; nam schedulam bacillo ingestam magnae putat esse virtutis, quasi Blasii cuiusdam merit is lupi arceantur a porcis, suam peccavit in legem, et nostras sequitur vanitates. etc. Evincit item Beatus Thomas 2. 2. quast. 96. artic. 4. suspendere ad collum verba etiam divina, licitum haut esse. Quia cum Evangelium quottidie in Ecclesiâ legi solet; si verba DEI non prosunt in aure, quomodo circa collum posita poterunt salvare Cumqueve virtus Evangelii sit in intellectu, non in figuris, melius in corde posita prosunt, quam circa collum suspensa. Nec ex decreto Canonici Iuris, in collectionibus herbarum, aliquas licet attendere observationes aut incantationes; nisi tantum Symbolum aut Dominicam Orationem ut solum creator omnium, honoretur, can. non licet. 26. quaest. 5. Beatus Thomas dict. loco. Alexander in summâ, part. 2. quaest. 52. artic. 6. Similiter extra lineam excurrere videntur, qui existimant, se programmata siderum, gemmis et metallis insculpere recte, licet etiam eruditissimus Ficinus in libro (aliâs insigni) 3. de vita caelitus compar anda, cap 15. et seqq. de eiusmodi imaginibus habeat multa. Ut et Rudolphus Goclenius, Iunior, in tract atu de peste, fol. 177. in tractatu de Magnetica vulnerum curatione, fol. 30. Idemque in Synarthrosi magnetica, contra Iohannem Robertum Theologum Societatis Iesu, fol. 101. Haecqueve opinio ex eo Ptolomaei Libello, qui o( karpo\s2 inscribitur, nata Iohanni Heurnio videtur, supra dicto cap 28. ubi ad 9. aphorism, affirmat Haly, secreta imaginum, aperire Ptolomaeum: nam, inquit, peculiares retum inferarum formas, s1unoikeiw/s1ei, a peculiariter caelitus sibi dicatis formis moveri: sic caelo haerentem scoripium, in nostr os hîc ius naturae exercere; ut in serpentes, serpentem. Hincqueve imaginum Magicar um Studiosos, lapide formam suis negotiis studentem caelare; cum iam iam Planeta, e radiis solis emicans, ad hanc caelestis sideris formam proficisci solet: tantaniqueve imbibere vim, ut quodlibet negotium, his vel promovere, vel inhibere posient. Sed non ignorant doctissimi quidam viti, cum signaculis t carminibus curatur, non inde dimanare vires: sed maxume ex persuasione, falsaqueve fide, seu imaginatione,


page 70, image: s070

daemones astrales attrahente. In quo consistit spuria Platonica Philosophia, illequeve Paganismus, quem Iulianus Apostata reducere conatus fuit; ac Porphyrius, similesqueve excoluerunt, quorum vitas Eunapius Sardianus Graece descripsit. Sanc quarum artium ac natutarum instrumentis nequimus esse pares; earum artifices numquam evadere nos potis est. Non igitur Magia pro arte haberi debet; cum eius instrumentum, Daemon haut in nostrasit potestare: sed imo, ille potius miseris mortalibus, utitur pro instrumento, sibiqueve artem, latrocinium facit. Quare iterum dico, Daemonomagiam, ex se, a verbis, characteribus, consimilibusqueve rebus, nullam potentiam sortiri: sed gentis a Deo aversae superstitionem esse. Hucqueve et pertinere videtur Characteristica cura, cui Georgius Phaedro, Medicus aliâs excellens, in tract atu, vollkommene heylung aller offenen schäden/ lit. C. 5. plurimum tribuere constat. Ast anne in classem hanc Theurgia referenda erit, quae fit per nomina Sacrosancta, et precationes bonorum Angelorum: quam Cabalam Hebraei vocant, quamqueve Esdras veritus, ne temporis iniquitate intercideret ea, ex sententia septuaginta senum, in totidem volumina dicitur digessisse: Eam iuniores Goetiâ, postea conspurcarunt, et odiosissimam omnibus bonis reddiderunt. Sed vero Picus Mirandulanus, et etiam Iohannes Pistorius, reducere veriorem satgerunt: quos tamen singulari tractatu Dn. Iacobus Heilbronnerus, in tractatu demagica et Cabalistica morborum curandorum ratione, qui titulum habet, Daemonomania Pistoriana, passim odiosissime sugillat. Ego amplio, et piis, doctisqueve magis lampada cursu trado.

VI.

Artamen dubito ego plane nullus, plurima in naturae sinu abdita latere, vix pervia sensui, vel etiam rationi humanae: quae quamvis lateant ob ignorantiam nostram, ab illicitae tamen Magiae crimine sunt aliena. Nec omnia miracula Magica, Diabolica exsistunt: Pharisaeorumqueve proprium est, cuncta tribuere Diabolo, quorum ratio ipsis est ignota. Ita in illis rebus quae appenduntur, periapta vocant, non raro latet quaedam occultior facultas. Hisqueve lubenter olim etiam doctissimi Medici utebantur, cum malum, alterantibus et purgantibus invictum foret. vide Iohannem Heurnium dict. met hod. ad prax. dict. cap. 28. lib. 3. fol. mihi 401. etc. Sicqueve multifaria amuleta, seu remedia inveniuntur, quae specificâ et occultâ virtute venenis ita adversantur, ut ea vel ad se Magnetis instar adtrahant, vel alterando hebetent atque exstinguant. vide omnino Rudolphum Goclenium Iuniorem tractatu de peste, fol. 177. etc. Insuper, ut in morbis haud raro interveniunt Daemonum praestigiae: indeque nonnulli ferramenta, clavos, capillos evomunt etc. Iohannes Langius, epistol. Medicinal. lib. 1. epistol. 38. Sic et naturalia


page 71, image: s071

quaedam etiam iis resistere fere asserere ausim. Profiteturque Hieronymus Cardanus, in Encomio Medicinae, quod iunctum est eius dem artis parpae tom. 1. fol. 651. Vim etiam in Daemones inesse Medicae arti, et Daemonas morbos esse, sed occultioris cuiusdam naturae: at item eos, qui Daemones propellere nituntur, id non sine sulpure, vitis albae aquâ, aliisqueve eiusmodi acrioribus et efficacioribus pharmacis tentare. Sic spectra lemuresqueve abigere Hypericum, seu perforatum aiunt, si domo iis infestaeinferatur. Sortilegos morbos, in brutis et hominibus, persicaria curat: si frigidâ madefacta, imponatur aegro membro, ac post terrae mandetur, etc. adde tractatum Bartnolomaei Karrichteri, von heylung der zäuberischen schäden. etc. Unguentum prro armarium, seu hoplochrisma (quod et unguentum Sympatheticum seu stellatum, unguentum item Martis, ac etiam Herculeium; vulgo Waffen oder Wundsalben nominatur) naturaliter, non superstitiose, vulnera curare videtur: secus ac Libavius putavit, intract atu singulari de impostoria vulnerum per unguentum armarium sanatione, cum quo etiam consentit Martinus Biermannus, apud Iacobum Martini, Disputationum Miscellanearum, lib. 3. Disput. 11. quae est de Magicis actionibus, thes. 60. et seqq. Compositio huius unguenti, traditur in Medullâ destillatoriâ, Cunradi Kunrath. part. 2. cap. ult. cam etiam habet Iohannes Kornthaner, in tractatu von der Pest/ fol. 2. Osvvaldus Crollius, in Basilica Chymica, fol. mihi 278. Eius autem mirabilis virtus, obscura vel incredibilis non potest esse ei, cui sanguinis natura, visqueve magnetica et harmonica, atque s1umpa/qeia non est ignota. vide Rudolphum Goclenium Iunioren in dict. tract. singul. de Magnetica vulnerum curatione. Eundemque in Synarthrofi magnetica, contra Iobannem Robertum e Societate Iesu, passim, ac praesertim fol. 216. etc. eleganter item, et perspicue causam huius remedii prodit Theophrastus, in tract atu de Persicaria. Henricus Petraeus, part. 2. Nosologiae Harmenicae Disput. 48. corollar. 10. Iohannes Ernestus Burggravius, in Achille Panoplo, passim ac praefertim fol. 84. et addi petest Biolychnium eiusdem, per rotum. Fit nempe ea cura, propter coniunctionem astralem, et elementalem: ac tria sunt, quae causantur per hoc unguentum, tam mirabilem effectum; Sympathia naturae, influentia caelestium corporum, persiciens suas operationes per elementa, et balsamum, quod sanandi praeditum virtute, homini cuilibet naturaliter inditum est. Spiritus mundi universalis, penetrans cuncta, spiritum animalem in mumiâ coagulatum, et spiritum sanguinis unit atque coniungit. Certe adhuc multis aliis experimentis constat, remanere sensum, absente aut consumpto sentiente, unde decisum fuit; quin et multiplicatur, et alia in se convertit. Thomas Campanell. lib. 4. de sensu rerum, cap. 11. ubi virum


page 72, image: s072

Neapolitanum, cui amputatus fuerat nasus, mancipium emisse promittendo illi libertatem, si sineret nasum refici sibi, ex carne brachii illius, secundum Tropiensium Chirurgiam, quae quadraginta diebus hoc opus complet. Refectum esse nasum, servumqueve liberatum; sed post tres annos, mortuum fuisse consueto morbo; et simul particulam nasi languere coepisse, mortuam et computruisse tempore, ac ordine quo servus. Est et adhuc cura vere miraculosa seu divina: cuius mentionem facit Bea us Iacobus, in Epistola sua, per olei inunctionem, et orationem. Ita Iohannes Monachus, benedicens oleum dabat, ex quo peruncti, sani fierent, quacumque infirmitate tenerentur. Oleo ab Hilarione Benedicto, universi agricolae atque pastores tangentes serpentum vulnera, certam salutem resumebant. Eugenia, cum mulierem diuturnâ quartanâ vexatam, oleo perunxisset; omnem ea continuo violentiam fellis evomit, et sanissima reddita, pedibus ad suum diversorium properavit. Ac ubivis in vitis patrum, historiaque sancta, tam antiquorum, quam recentiorum exempla talia occurrunt. Quae si quis, ut vulgo fit, conficta omnia putat; hunc ego prono tramite ad Atheismum properare credo Malo autem ego superstitiosus haberi, quam vel minimum ad Atheismum inclinare

VII.

Anne autem Empirici sunt ferendi? Qui scilicet ad persectam Medicinae congitionem, e. perientiam duntaxat satis esse reputant; arbitrantes, nil rationalem discrplinam ad Medicinam pertinere: et inter quos ex Latinis etiam referunt Celsum ac Pinium secundum, qui ex ipsâ professione sese Empiricos adpellarunt; evidentesqueve causas, ut necessarias tantummodo amplectentes: contra quos disputat Roderrcus a Castro, lib. 1. Medico-politici, cap. 4. Sane quia saluberrimam Medicam artem, ut alias res, haec quoque corruptela invasit, ut plurimi eius scientiam et exercitium sibi vindicarent, et periculose in vitam ac fortunas hominum grassarentur: sudiose ideo falsi Medici a veris sunt distinguendi; Nullius artis tot artifices sunt, quam illius: etenim praeter aniculas cernere licet errones, circumforaneos, agyrtas, circulatores, impostores, Ecclesiae ministros, Iudaeos, et alios omnes tamen a)paide/utous2, et verae artis prorsus ignaros. Ac licet tempore Plinii secundi, nondum circa haec aliquid fnerit ordinatum, in eaqueve artium solâ eveniret, ut cuique Medicum se professocrederetur, nullaqueve esset lex, quae puniret inscitiam capitalem, nullumqueve vindictae extaret exemplum. Plinius hrstor. natural. lib. 29. cap. 1. Cautius tamen posteriores Imperatores Medicis his saltem immunitatem dederunt, qui praeter domesticum et umbratile studium, sanitatis hominibus reddendae caussâ, urbem circumeunt; et inde periodeu/tai appellantur: quiqueve decreto ordini


page 73, image: s073

probati sint, et intra statutum numerum continentul, l. 7. §. Grammatici, ff. de excusat. tutor. l. 5. 6. C. de professor. et Medic. lib. 10. l. 1. ff. de decret. ab ordin. faciend. Et valet haec cautio plurimum in eius controversiae diiudicatione. An Medico eventus mortalitatis debeat impuari? vide Heigium part. 2. quaest. 26. per discurs. ubi scilicet dispicitur cumprimis, an Medicus limites excedat suae professionis, et an sit peritus in arte? Et imperitia hîc culpae adnumeratur, l. 7. §. ult. ff. deoffic. praesid. l. 27. §. si calicem, ff. ad Leg. Aquil. nemoque affectare debet, in quo vel intelligit, vel intelligere debet, infirmitatem suam alii periculosam fore. Adeo ut extraordinaria quaedam poena locum habere queat, cum imperitiâ et negligentiâ Medicus peccat. Heigius dict. loc. n. 56. Sicque in Regno Neapolitano, Medicus qui absque licentiâ officialium Regiorum, et absque discussione ac Doctoratu medetur, publicatione bonorum puniri solet: ac item ille, qui conficit medicinas, absque iuratorum interventu. Carrer. in pract. tit. de homicid. §. qui autem, num. 25. 26. fol. mihi 233. §. sequitur, num. 6. fol. 235. Hisqueve et Paracelsistae vulgares adnumerand; et qualis fuit ille, cuius mentionem facit Rod. Botereius. lib. 1. commentar. fol. mihi 74. quique Anno Christi 1594. Cardinali Borbonio, iam conclamato, salutem pollicebatur, si curandus traderetur; eâlege, ut si non mederetur, pro praemio ultimas poenas sponte lueret. Veruntamen Empiricos ferendos esse nego; si ii recte defimantur: in eorum enim classem, minime aggregare possumeos; qui ex Astrali inclinatione, vel experientiâ edocti, arcana naturae sciunt, nec in scholis ea didicerunt. Malo sane empirici, quam Medici talis operâ uti; qui nil nisi logicas, et methaphysicas novit subtilitates. Laudabiliorque mihi Zenon, quam Magnus esse videtur: quorum illum Eunapius, et docuisse, et factitâsle Medicinam scribit; hunc vero plus dicendo, quam arte polluisse: ita ut curatos ab aliis, verbis et quaestiunculis obiectis demonstraret adhuc morbo teneri. Chymiatros certe, Hermeticaeque philosophiae studiosos, maxume rationales, et dogmaticos esse puto; quicquid in contrarium scribat Rodericus a Castro, in Medico-politico lib. 1. cap. 6. ac licet etiam contra Paracelsistas, exstet parlamenti Parisiensis Arrestum, apud Ludovicum Servin, tom 4. des plardoyes, cap. 25. cum einim Anno Christi 1603. in facultate Medicâ deliberaretur, de consiliis Medicis non ineundis cum Spagyricis, Empiricis, et aliis, et facultate non probatis; M. Petro Paulmier, ordine sententiam dicenti, excidit ut diceret, se consilia medica frequenter iniisse cum Quercetano Spagyrico, viro suo quidem iudicio docto, et putare, Spagyricam non elle repudiandam, sed valde Medicinae utilem. Tunc utrumque abomnibus et singulis improbatum fuit. Edidit etiam M. Petrus Palmarius,


page 74, image: s074

modo dictus, libellum, cui titulum fecit Lapis Philosophicus Dogmaticorum; quem Collegium Medicorum in Academiâ Parisiensi, erroribus, fraudibus, imposturis, et mendaciis plenum damnavit: statuitque ut Palmarius intra sex manses eiusmodi errores etc. scripto publico agnoscat et abiuret; profiteaturque se in Hippocratis, Galenique doctrinâ, et Scholae Parisiensis disciplinâ, constanter permansurum. Quae cuncta Parlamentum Parisiense adprobavit. At si vanitas et abusus vitentur, putarem, fovendum maxume esse eos, qui Chymiam iungunt vulgari Medicinae. Hoc asserto auctoritate Medici cum primis nostri saeculi praeclari Dn. Raimundi Minderei, qui in tractatu de Calcantho, passim, in eos invehitur Galenistas; qui Spagyricam artem, Hippocraticam et Gaelenicam doctr inam perficientem, ac consummatam magis reddentem; studiose, si non malitiose, satagunt abscurare, et oppugnare nituntur: indequeve eius nitorem toti mundo conspicuum, sine vel ratione, vel fundamento, contra plenam veritatem in summam mortalium noxam, et totius generis humani grave detrimentum invide fuscare sibimet praesumunt. Conqueritur item ille idem: Haerere medicinam nunc tem poris totam in cathedris, Gymnasiis, ac Academiarum porticibus; totam scientiam, fere sine factorum certitudine comprehendentibus; essequeve solo philofophico discursu, generali quadam areâ, conclusam artis solle mnitatem, nec in particularem usum duci, quae ratio universalis, attamen confusa, invenisse videtur. etc. Habet pariter pro Paracelso, contra methodum medendi Italicam, multa; Iohannes Albertus Wimpinaeus in tr act atu de concordiâ Hippocraticorum, et Paracelsistarum, eamqueve nil ad graviores, obscurioresque morbos depellendos valere, demonstrative probat. Et Iohannes Hartmannus, singulari Oratione, quae titulum habet, Philosophus, sive Naturae consultus Medicus, et praefixa est eiusdem Disputationibus Chymico Medicis, evincit: auxilia Medica eorumque genuinum praeparandi modum, a Paracelso et Chymicis, curandi vero Methodum, indicationum, inventionumque momento constantem, ab Hippocrate, recentioribusque probatae fidei, et experientiae Medicis, repetendam esse. Nullum verum, legitimumue sanandi modum assecuturum, ni Hippocratis et paracelsi simul fuerit legitimus heres; nique veterem illam cum nova coniunxerit medicinam Sicque idem Hartmannus, Disput. 8. quaest. 4. probat, Medicinam Chymiâ carete non posse: licet fere idenegare videatur Iohannes Langius, lib. 1. epistol. medicinal. 53. ubi de destillatione agit. Et quoque Sebastianus Mayer, in Sylloge 1. selector. Physicor. etc. sect. 3. cap. 9. fol. 175. scribit: Galenicos, nec Chemicos, nec praeparationes eorum, consentaneas rationi accusari: haec tantum, quae natura miscuit, et sub mixtione hac, integra usurpata


page 75, image: s075

experientia utilia comprobavit, temere ab invicem non separanda esse; praesertim quando omnes ad usum medicum conspirant. Sed et his responderi facillime potest, et non consistit Spagyrica solum in simplici destillatione. Verum ne ultra crepidam videar iudicare, subiungere lubet Amplissimi Dn. Rutgeri Rulandi, Fautoris mei colendi censuram, qui in tract atu de Commissariis lib. 4. cap. 15. hac eadem de re sic scribit: non ideo Paracelsistas removendos esse, quando Medicorum operâ et iudicio Commissarius opus habet; quod ipsimet praeparant medicamenta: si modo habeant gradum, eisque nulla culpa in quemquam commissa possit imputari. Plura non addo, quia frustra curatur pertinacia Galenistarum, vel ipsorum Prophetâ teste; qui lib. 1. de cognitione et curâ passionum animi, ita scribit: Nulla tinctura adeo ineluibilis est, ut ad falsa, citra rationis iudicium dogmata, animi affectio; quae in his educatis dissuaderi non poterit. Et idem in principio lib. 8. de compositione Medicamentorum secundum locos; Falsae opiniones, animas hominum insidentes, eos non modo efficiunt surdos, sed et caecos.

VIII.

Sed pro coniunctione veteris et novae Medicinae propugnatum hactenus fuit. Altioris est, meumque captum transcendentis indagationis: An ex Hermeticâ Philosophiâ tota Medicina sit reformanda? An principia Chymica adprobanda? etc. Quâ de re operoseagit Crollius, in praefatione prolixâ et eleganti, Basilicis suis praemissâ: ac pariter prae aliis fundamenta novae illius Medicinae dilucide proponit, Petrus Severinus Danus, in Idaea Medicinae. Et item hîc disputandum esset de medicina universali, ac an ea detur? Quod negat Henricus Petraeus, in Dissertatione, quae praecedit eiusdem Nosoogiae partem secundam, Et nilominus tamen mysteria naturae, non nisi per Chymiam aperiri, persuasum multis est. Per eam doceri possibilitatem ipsius resurrectionis, resurgentiumque corporum naturam ac dotes declarari, Paulus Ricius ait, lib. 1. de caelestiagricultura, fol. mihi 54. sunt et qui putant; Moysen, ut reliquis Aegyptiorum disciplinis, sic et Chymiâ fuisse instructum: eo quod aureum vitulum (quem Aegyptiâ superstitione inquinati Israelitae in deserto coluerunt. vid. Ian: Selden de Diis Syris Syntagm. 1. cap. 4.) po/timon reddiderit. Exod. 32. vers. 20. Imo Prophetas et Apostolos ipsos, Chymiae non ignaros exstitisse, asserere audet David Mederus, in Iudicio Theologico, de F.R.C. a princ. sic refert Esaiam, Hiskiam Regem, peste infectum sanasse emplastro ficuum maceratarum, vel chymice praeparatarum; ex massâ ficuum scilicet aridarum, in suo menstruo chymico natantium, confecto. Chymicâ item phrasi uti Regium Psaltem; cum comparat DEI verbum, argento probato, repurgato in catino terreo, septiesque depurato. Ac pariter Beatum Iohannem in


page 76, image: s076

Apocalypsi, cap. 21. vers. 21. ubi facit mentionem auri puri, ut vitrum pellucidum splendentis, huncque. artem metallicam transmutatoriam exercuisse, Vincentius in speculo naturali scribit. Sed absurda magis adhuc Chymica imaginatione dementati, comminiscuntur: Ego animi gratiâ tantum haec adscribo, iudicium et censuram aliis committo.

IX.

Sed adhuc aliquid de Paracelso addam. de eo, Conradus Gesnerus, lib. 1. epist. 1. ad Cratonem ita scribit: Theophrastus certe impius homo, et magus fuit, ac cum Daemonibus communicavit. Basileae Medicus est (Adamus von Bodenstein) Carolostadii Theologi desuncti filius, plane Theophrasteus. Video plerosque huius farinae homines, Arrianos esse, Christique divinitatem negare. Idem Gesnerus, lib. 3. epistol. ad Didymum Obrechtum, fol. mihi 114. b. Mitto, ait, Libellum Paracelsi, recens excusum; in quo si pleraque forte tibi displiceant, pleraque etiam ita sint obscura, ut Oedipo habeant opus: erunt tamen aliquae forte, quae placeant, aut saltem quae admireris. Fuit is Paracelsus nostrâ memoriâ Magus, admirabilis homo, notus amicis quibusdam meis; a vicinis nostris Helvetiis oriundus: pervagatus magnam orbis partem. Chymicâ arte, quam ipse puto Spagyricam vocat, excellentissimus omnium: ita ut per eam metalla immutaret, argentum ac aurum faceret; et morbos inveteratos, ac aliis omnibus Medicis incurabilies, brevi, et facile curaret. In vitâ Oporini, quam conscripsit Andreas Iociscus, sequentia de paracelso inveniuntur. Venit Basileam Theophrastus, sub initium Evangelii repurgati, ac religionis nomine ab Oecolampadio susceptus, Magistratuiqueve commendatus fuit. Dissipata tum plane Academia erat, et Professores partim eiecti, partim suâ sponte cesserant urbe. Facile igitur auxilio Oecolampadii, medicam obtinuit professionem. Consilium Oecolampadii sequutus Oporinus, Theophrasto se adiunxit, et quam diu Basileae fuit, ab eius consuetudine numquam discessit: imo etiam domestico eius usus consortio, operam ipsi suam, famuli et Amanuensis officio functus locabat; sperans se vel hac officiosâ diligentiâ, perfectam artis cognitionem, quam Doctor iste, plenis crepabat buccis, consequuturum. Theophrastum itaque magnâ primo cum admiratione, et numerosâ sectatorum, etiam eorum, qui sapientiae et eruditionis eâ in arte eximiae, laude celebres erant, frequentiâ, docentem Oporinus diligenter audivit: et quae a Theophrasto Germanice dicebantur, Latine diligenter excepit. Latinae quidem linguae cognitionem Theophrastus habebat, ut saepe Oporinus adfirmabat, perexiguam; memoriâ tamen adeo felici praeditus erat, ut integra Galeni loca, memoriter et expedite recitaret. Ea quae ex materno sermone convertisset Oporinus, vel non intellecta dictando, omnia Theophrastus adprobabat.


page 77, image: s077

Quod quidem Oporinum dubium saepe fecit, ut imposturae aliquid subesse, ex tam prompto assensu suspicaretur. Egressus, cum suis discipulis, ut herbas colligerent, si qua occurreret planta, cuius nomen ignorabat, eam non in usu esse dicebat. Cum Theophrastus contra placita reliquorum Medicorum, assereret hominis temperiem non nisi ex urinâ alcali (hoc est, si quis per triduum, omni cibo et potu abstinuisset) cognosci posse; Oporinus se ipsum triduo maceravit, et exiguum quid in phialâ Theophrasto adferens, iudicium Doctoris sui requisivit. At ille ridens, et stultum eum, qui tam facile obtemperasset, vocans, phialam parieti allisit. Solebat Theophrastus vino madidus, noctu stricto gladio per dimidium fere horae, cum larvis depugnare: non absque Oporini, qui eodem in conclavi, cubiculari suo lecto latebat, magno periculo et metu. Inde Oporinum ad dictata excipienda excitabat, quae tam expedite recitabantur, ut Daemonum instinctu, easuggeri, Oporinus se putasse saepe affirmaret. Hoc statu et his moribus, biennium fere Basileae Theophrastus vixit: quo quidem tempore, ita artem suam probavit, ut propter summam felicitatem, in desperatis morbis curandis, in magnâ esset admiratione. Erat ibi Canonicus quidam nobilis, valetudinis deploratae; eum Theophrastus, pactus pretium centum florenorum, tribus pillulis Laudani sui, salivâ subacti, feliciter restituit. Tam brevi spatio, et quidem re, ut videbatur, exili, sanatus Canonicus, pactis non stetit. In ius itaque ambulat Theophrastus; ubi cum solita et a Magistratu ordinata ac praelcripta solutio decerneretur; Theophrastus tam vile pretium suae arti statui aegre ferens, importunius in praetorem est invectus, ita ut laesi Magistratus poena metueretur. Itaque in Alsatiam defcendit. etc. promiserat Theophrastus Laudani conficiendi rationem Oporino se traditurum, quâ spe pellectus eum in Alsatiam est comitatus, et biennium adhuc, hominis importunitatem tulit. Tandem impetraturum se a Magistro suo, quod cupiebat, diffidens, eum deseruit. Accelerabat abitum, impietas Theophrasti. Vocatus enim a rustico aegro; cum Eucharistiâ usum intelligeret: suae arti iam non locum esse apud illum, qui alium auxiliatorem quaesivisset, aiebat. Exstant scripta Theophrasti; quibus adprobat Magiam, et hominem pium, Daemonis, ut latronis operâ uti posse, asserit. Et superest adhuc Basileae, Doctor Wolfius Wisenburgius, qui in publicâ lectione, affirmanti (si Dei deficit auxilium, Diaboli succedat) contradixit: sed multi ab eo calumniis oneratus, furorihominis cessit. Et haec quidem causa discessus Oporini a Theophrasto fuit: quo relicto, rediit Basileam, Laudani portione prius ab illo acceptâ; quâ etiam, veluti virgulâ divinâ, non multo post servatus fuit. Sumpto enim purgandi caussâ, Mercurio praecipitato, rixa


page 78, image: s078

cum uxore ortâ, noctu domo egressus, ad patrem contendit. Hausitâ in viâ, aquâ copiosiore; et quia pulsandis aedibus, patri dormienti molestus esse nollet, ad fores assidens, frigore oborto, toto corpore, capite inprimis ita intumuit, ut de vitâ Medici desperarent. Dum ita aliquandiu decumberet, et quodam die, solus in lecto eslet, recordatus Oporinus Laudani, ad peram, quâ continebatur, arrepsit, ac tres pillulas devoravit: ibi somno consequuto, reversâ e contione uxore, quae mortuum se inventurum sperabat tumore sublato, incolumis evasit. Magno profecto ingenio fuisse Theophrastum, medicamenti huius praesentissimi praestantia demonstrat. etc. Hactenus Iociscus. Sed scribit tamen Michael Toxites, in Onomastico 2. Paracelsi, verb. Laudanum, liberalius multo Iociscum in sua oratione de Paracelso recitasse, quaedam etiam salsa posuisse. Verum de Paracelso multa habet Melchior Adamus, in vitis Germanorum Medicorum, fol. 28. Eumqueve vere plumbum et argentum vivum in aurum transformasse, ex Michaelis Neandri, descriptione Orbis terrae, part. 1. G. 8. et seqq. adparet, ubi narratio de Theophrasto memorabilis habetur, cuius generis simile nil hactenus proditum etiam ab iis est; qui in Theophrasto evehendo, supra Philosophos atque Medicos omnium aetatum atque temporum, toti sunt atque occupati.

X.

Sunttandem qui putant, vel saeviores hodie morbos, vel minus valida esse medicamenta. Namque si quis Graecorum Latinorumque vetustioribus medicinis, curare morbos nunc velit; in cassum ut puto, laboraret. Vide quaeso, quam levia madia pesti adhibeat Celsus? Arabes remedia magis apta invenerunt: et certe ea quoque fastidio sunt, ac non satis apta; ideoque Chymice praeparata expetuntur. Disputari item solet; num morbi novi generentur, et veteres soleant interire? Ac refert eiusmodi multos morbos, noviter generatos, incognitos Medicis, et qui ne nunc homines infestant, Estienne Pasquier 4. des recherch. cap. 25. Sic autumant nonnulli, nunc silere lepram minusque esle leprososorum, dum viget et furit Venerea lues: indeque videmus, uberem passim proventum leprosis olim pie dicatum, et leprosoria multa, vacua magnam partem. Sebastianus Roulliard au grand aulmosnier de France, fol. mihi 273. qui causam, cur magis olim saevierit lepra, assignat multitudini Iudaeorum, huic morbo maxume obnoxiorum. Sed tamen lepra Iudaeorum, non fuit ea, quam Medici olim et nos hodie agnoscimus: quâ de re diligenter disputat Isaacius Pontanus, in descriptione urbis Ambstelodamensis, lib. 2. cap. 3. Sane omnes inter gentes, huiusmodi affectu vexatos praecipue Iudaeos, etiam prophani aliquot auctores prodiderunt; licet fabulis ac figmentis corruperint genuinam rei veritatem. Tacitus quippe lib. 5. histor. sue Iudaeos abstinere ait, memoriâ


page 79, image: s079

cladis, quodqueve ipsos turpaverat scabies quondam; cui id animal obnoxium exsistit. Et certe sues toto corpore effici grandinosas, das sie Pfinnig werden/ nemini non constat. et Levines Lemnius etiam morbum hunc, vulgari leprae, seu Lazarismo affinem esse censet, 3. de occult. natur. miracul. cap. 7. Ac licet etiam Iudaeorum lepram, quidam cum Graecorum Leuce, seu vitiligine albâ confundant: eo quod et in Iudaicâ leprâ, cutem albam fuisse, constet, Levitic. 13. num. 12. vers. 10. 2. Reg. 5. vers. 27. Et tamen vitiliginem, sanguinis vitium esse, Medici uno animo aiunt: Iudaeorum autem autem lepra, exsanguia etiam corpora invasit. Levit. 13. vers. 47. etc. quin etiam ipsos parietes, et integras aedes, infecit, Levit. 14. vers. 30. etc. eaeque domus, immundae atque inutiles ad habitandum a Sacerdote iudicatae, deserebantur. Praeterea Iudaica lepra non semper albo sese colore in hominis corpore prodebat, sed interdum quoque adparuit subrubra: Levit. 13. vers. 18. 24. et 42. contra in leuce Graecorum, Latinorumque vitiligine albâ, color perpetuo albidusfuit. Denique Paulus Aegineta lib. 4. c. 5. testatur; vitiliginem, quae plures corporis occupaverat partes, magis periculosam esse, quam quae paucas: contra vero se habebat Iudaeorum lepra; nam ea, in omnem cutem, ubi se diffudisset, universumqueve a capite ad pedes contexisset, homo mundus iudicabatur; sin iterum adpareret caro viva, immundus reputabatur, Levit. cap. 13. vers. 12. etc. Adeo, ut videatur lepram Iudaeorum, legali cumprimis ac ceremoniali contagio, quod spiritualem respectum haberet, alios polluisse, singulareque flagellum DEI exstitisse, Henricus Petraeus part. 2. Nosolog. Disp. 45. thes. 25. Sed aliter philosophatur Campanella, lib. 4. cap. 12. de sensu rerum. Etenim ex Mosaica leprae lege, probare conatur; sensum affectumque communicari, et multiplicari, in dissimilimas atque distantes maxume res. Videri item potest Franciscus Valesius cap. 19. et seq. Philosophiae sacrae.

CAPUT II. De peste, eiusque fugâ, et politicâcur atione.

ELucescit et politica prudentia, tempore morborum contagiosorum, seu Epidemicorum; et nempe in his tam praecavendis, quam depellendis, et mitigandis. Eoqueve fine, nonnullis in locis, Magistratus aliquis exsistit singularis, cui cura sanitatis publicae commisla siet. Etenim electâ congruâ regione, et aedificatâ civitate; convenit illam omni puritate et claritate ornatam retinere, omnisorditie, et immunditiâ vacuam conservare, ne sordibus ac faecibus aeris tranquillitas inficiatur, et pestes,


page 80, image: s080

febres, gravesque infirmitates inde oriantur. Maximopere itaque providendum est, a Magistratibus per edicta, ut semper civitas et locus, cui praesunt, nitidus ac mundus servetur, et viae sordibus non putrescant. Hincque praetor edicto cavit, ut cloacae purgentur, ac reficiantur, quorum utrumque ad salubritatem civitatum, et tutelam spectat, l. 1. §. 1. ff. de cloac. l. fin. §. si stercuo off. quod vi aut clam, Caepolla, de servitut. rustic. praedior. cap. 43. Idcirco cloacae et sterquilinia, de nocta purganda sunt, ne, foetor aut malus odor officiat vicinis; quibus actio in factum competit contra vicinum, foetorem, ac malum odorem immittentem in viam, vel publicum locum, l. 2. §. Idem ait. si odore, ff. ne quid in loc. public. Caepolla de servitut. urbanor. praedior. cap. 48. et 55. Ripa de peste, part. ult. tit. de remed. praeserv. n. 64. etc. In locum et viam publicam proici urinae ac res foetidae minime possunt; et ad Aediles Curules hoc onus spectabat, utilla emundarentur, l. aediles, ff. de via public. Caepolla de servitut. urbanor. praedior. cap. 78. in fin. Fieri item prohibitio potest, ut lanii et accommodantes pelles, similesqueve alii, non suam exerceant artem, nisi in extrema civitatis parte; ad aeris salubritatem conservandam, Camillus Borrellus de Magistratuum edictis, lib. 3. cap. 12. per discurs.

II.

Intertemporales legis maledictiones, praecipuae sunt, Belluai, Fames, pestis. Deuteron. 27. haequeve poenaenon fortuito sane, aut mundi tantum, aerisve malitiâ evenire solent; sed sunt flagella Dei, quibus publica peccata punit Sicque Davidi ob peccatum, cuius iam ante culpa remissa erat, optio datur a DEO; ut eligat pestem triduanam, bellum trimestre, aut famem triennalem. Sed elegit David pestem, ut minus malam, Est eanamque manus Dei, et plaga eius immediata: praestat autem incidere in Dei, quam in homivum manus; quia Dei miserationes sunt infinitae. Pareus, exercit. Theologic. lib. 2. exercit. 45. pestis infligitur a Deo: inde manus, gladius, sagitta Dei in Sacris litteris ea indigitatur. Et infligitur per causas secundas, Angelos bonos et malos; ac item per causas naturales, positus ac coniunctiones astrorum, meteora, ventos, eluviones, putredines, etc. Sed tamen dirigitur manu Dei, ut non saeviat absque ratione, nec diutius quam vult Deus. Eâ insuper pii quoque corripiuntur: quemadmodum et aliis temporalibus malis obnoxii sunt. Ecclesiastae 2. Vers. 14. et cap. 8. vers. 14. Intra unam domum, inquit Beatus Cyprianus, ad Demetr. boni et mali interim continemur. Quidquid intra domum evenerit, pari fortunâ perpetimur; donec aevi tenporalis fine completo, ad aeternae, vel mortis, vel mortalitatis hospitia dividamur. Et idem alicubi: Omnium valetudo membrorum, cum ceteris communis est nobis, quandiuportatur in saeculo caro ista communis. etc. Est quidem pestis, una ex maledictionibus impiorum, Levitic. 26.


page 81, image: s081

Deuteren. 28. Ezech. 14. etc. Sed ei non ut maledictioni obnoxii sunt probi: sed quatenus est paidri/a, et dokimasi/a, quales sunt cunctae piorum afflictiones, Psalm. 89. At vero licet originaliter pestis proveniat a Deo, nec etiam noceat piis, non tamen impedit, quo minus dicamus, eam remediis politicis ac naturalibus (praecedentibus omnino, quae ipsum Deum placare, fontemque poenae obturare solent) avertere, vel mitigare; non posse nos solum, sed et licere; nemini obscurum esse videtur. Licet enim causae omnes, positae sint in Dei potestate; nec quod multi epidemicis intereunt morbis, multi etiam inter media cadavera servantur; hoc in solam analogiam patientium atque agentium causarum, referri debet: ut Athei facere solent: non tamen propterea contemni causssae obviae atque praesentes; qut negligi remedia debent. Custodit enim ac servat Deus alios absque mediis, alios per media ordininata: et ideo mediis omnes uti vult, sicut cibo atque potu. Porro et politico causae pestis cognoscendae sunt; eaequeve naturali ratione, quatuor de causis contingunt; quae omnes etiam corrigi naturaliter aliquo modo queunt: vitio nempe aquae, aeris, cibi, et contagio. Vitio aeris et aquae, pestem tontingere, Hippocrates novit. Et refert quorundam fide Cardanus, lib. 8. de rer. variet. ad fin. tam vehementem fuisse putredinem in aêre quandoque, ut panis recens, per noctem aeri expositus, mucidus evaserit. Ab aqua, tam pernitiosa esse nequit, quod excoquatur, quod vino liceat uti. Eam vero, quae alimentorum vitio contingit, fami succe dere, ferme necessarium videtur. Ac post famem, fere consequi solere pestem, Plutarchus notat, non uno loco: in Demetr. num. mibi 15. et in Anton. num. 10. refertque idem, pestem talem, milites quondam Caesarianos, in Thessaliâ, vino et laetitiâ abegisse, in Caesar. num. 12. Et contagio eam contrahi qui negat; negat quod experientia quottidiana testatur: licet hoc faciant Medici nonnulli. vid. Hieron. Perlini, declamat advers. morbor. contagienem, etc. Sed male Quercetanus de peste, cap. 2 fol. mihi 22. etc. lib. 1. Refert etiam Capitolinus, in vitâ Veri Imperatoris, ex arculâ aureâ, quam miles forte inciderat, spiritum pestilentem evasisse, et multorum hominum stragem procurâlle: et forsan ibidem Magicis, artibus inclusus ille erat. Sunt et contagionum signa; quorm alia praenuntia sunt futuratum; alia praesentes monstrant: quae Fracastorius congessit. de contag. lib. 1. cap. 3. Ac quod pauci in hoc morbo servantur, nil fere in caussâ esse (si divinam iram ob peccata excipias) Guil. Gratarolus in desoript. pestis, iunct â eiusdem tract. de vini naturâ. fol. mihi 883. scribit; quam hominum negligentia, stupiditas, medicamentorum et Medicorum bonorum contemptus, aegrotantium custodia mala, in regimine victus, corporum intemperantia, vel res angusta domi; aut


page 82, image: s082

quod paucissimi velint Medici adesse, sibi ipsis a periculo caventes. Medica remedia, tam curantia, quam praeservantia non attingo, cum de iis alii egerint ex professo. Sed et haec politica remedia hîc non sunt negligenda, de iisque lata agit David Herlicius, in Consilio Politico-physico, Was ein Statt zu besorgender Pestzeit in det Gassen vnd Strassen/wie auch in offentlichen vnd privat Haussern/furnemmen solle. etc. ac consule etiam de officio Magistratus tempore pestis, Ioh. Colerum, in Oeconom. sive im Hanß Buch lib. 19. cap. 6. Hippol. Guarimonii Pestilentz Guardien. adde etiam Iosephum Quercetanum, in tract. de peste passim, ac praesertim lib. 2. cap. 1. Dn. Adam. Keller, piae memoriae de offic. Iuridico polit. lib. 2. cap. 21. Everhard. Speckhan, cent. 1. quaest. 10. Et quidem Nosocomia primo omnium fieri; ac si plura sint, ea a se invicem distare debent; ne contagium unius, ad aliud traducatur. Habenda est in ipsis distinctio talis; ut in unâ eius parte ii contineantur, qui absque dibio fuerint peste affecti: alia eiusdem pars deserviat iis, quibus aut glandulae citra febrem sunt, aut suspicio est exigua morbi pestilentis; tertia, qui iam liberi evaserunt. Iuvat maxume in talibus hypocaustis, unum atque alterum viteum eximiorbem, ut vapores non coangustentur. Concernit etiam politica cura munditiem externam, in plateis, curiis, atque templis. Stercus inprimis suillum, propter foetorem cerebro infensum, et spiritibus ingratum, aptissimum infectioni perhibetur: ac propterea sues et porci eo tempore, in suburbiis, commodius servantu r. Maior insuper cura haberi debet, ne reliquiae et excrementa, quae ex ulceribus infectorum, Chirurgi inter curandum extraxerunt, in plateas coniciantur. nam tunc canes, animaliaqueve alia inficiuntur, labemqueve illam domi adsportant. Prodest vicos, aliaque publica loca, convenienti suffitu, aut luculento igne, pyrio pulvere, vel etiam campanarum sonitu, aerem purgari. Sicque Hippocrates, luem illam ex Aethiopia Graecos invadentem, non aliter curavit, quâm aêris mutatione, alteratione que, ne talis amplius insp raretur. Et igitur ignem per totam Athenarum urbem in cendi iussit; nec simplicem materiam lignorum, verum serta floresque suavissimos, consue vit alimentum esse ignis; unguentaque pinguissima, et odorifera ipsis superfundi. Plinius lib. 36. cap. 27. Galenus de Theriacâ ad Bisonem cap. 16. cum quippe, pestis ex putredine fiat, nil eidem magis adversatur, quam sal et ignis. Hippol. Guarinonius, In Pestilentz Gnardien/part. 1. c. 5. et 8. ubi laudat brassicae salitae aquam, die Krautsur/oder Krautwasser; suadetqueve ut eâ tingantur vestes, abluantur manus et facies etc. Si prout alibi fit, peste infectorum domus concludantur; tunc necesse omnino est; ut iis de victu et aliis necessariis rebus sollicitâ curâ prospiciatur. Videturque satis durum, sanis aeque ac


page 83, image: s083

morbidis prohiberi domo exire. hoc enim nil aliud fere est, quam Mezenzii exemplo, viva corpora mortuis copulare. vide Tilemannum Breuleum, apud Bidembach. decad. 5. consil. 3. Personae satis idoneae porro sunt seligendae, sive ex Ptochodochiis. quae publicis ele emosynis aluntur, vel ex aliis infimae sortis; qui infectis suâ operâ; studio et curâ succurrant: ne hâc externâ operâ atque auxilio destituti, penuriâ et curis periisse videantur: quae respro homicidii specie rectissime habetur. Et statuunt quidam Iureconsulti; privandum successione esse eum, qui aliquem derelinquit peste infectum: quâ de re disputat Rauchbar, lib. 2. quaest. 20. Sane aegrotorum, praesertim pauperum cura, quam sit grata Deo; docet apophtegma Francisci Tilemanni, Capucini apud Miraeum, in Elogiis Belgarum, fol. mihi 63. Hic enim dum leprolos curabat, a Discipulis Belgis, Romam forte, Religionis gratiâ proficiscentibus, officii caussâde viâ salutatus fuit. Quibus rogantibus: Cur non hîc, pater, ut olim Lovanii, sacras litteras profiteris? Ille ad leprosos eos deducens: Ecce, inquit, ostensis aegrotis, hic meus Augustinus, Hieronymus, Chrysostomus, Basilius est. Contemplationem ad actionem revocandam esse, significabat vir pius. Principem sup remum etiam, non posse impedire presbyterum a ministerio Sacramentorum tempore pestis: sed tamen eos qui ministrant infectis, posse prohiberi a commercio sanorum; docet D. Marta tract. de Iuris dict. part. 4. cent. 1. cap. 73. ubi idem ex B. Thomâ refert; quod hodie ad obsequium infectorum, aliqua Religio institui posset. Et indulgentias iis concessisse Clementem VI. et Gregorium XIII. qui tempore pestis infectis ministrant. Et item vicinorum commercio iure abstineri videtur, si iidem peste adfligantur. vid. tamen Goldasti Reichshandlungen/tom. 1. fol. 243 ubi eo nomine de Sabaudiae Duce conqueruntur Genevates. Sed statuunt communiter nostri Doctores, etiam eos excludi posse, de quorum contagio tantummodo dubitatur: ni vel iuramento, vel per scripturam, quam Bulletum adpellant, se immunes ab omni contagio esse probent. Speckhan dict. cent. 1. quaest. 13. Generatim vero, in curâ politicâ pestis, hoc primum procurari debet; ut eo morbo correpti, curâ debitâ non destituantur. Nostrâ curdelitate offenditur Deus, et idem placatur mise ricordiâ nostrâ, quam aegrotis exhibemus. Magis hoc iuvat, quam timida prudentia nostra, unquam efficere potest. Nemini fuga est concedenda, nisi vectigal aliquod pendat; unde ii, qui manent, vivere possint, aegrotiqueve sustententur. Et inde etiam a cerrime sunt puniendi, qui spoliant peste correptos, Berlichius tom. 4. Conel. 9. num. 7. Quiqueve tempore pesti, aedibus illorum, qui peste decumbunt, de more a Magistratu occlusis, mercede ad id publice conducti, negligunt aegrotos, poena


page 84, image: s084

relegationis, vel aliâ arbitrariâ puniri possunt. Berlichius ibidem num. 5. Praeterea cadavera peste exstinctorum, terrâ probe operienda sunt. Nam quod Ron deletius existimavit; corpora mortuorum, quia amplius non exspirant, nullum venenum eiaculari, iam diu ab omnibus est explosum. Nec aliter sentit prudentissimus Venetus Senatus, qui inter leges tempore pestis observandas, hanc quoque scivit: Designati ad aegr orum visitationes, aegrorum custodes et reliqui ministri aliorum causâ conducti, penitus non conversentu r, comedant aut bibant cum vespillonibus ac libitinariis. Putatur nempe, vespillones a mortuis promptius infici, quam reliquos ministros ab aeg rotis. Alibi item vestes, et alia contaminata comburuntur: nec eo nomine communitas Domino ad pretium teneri videtur. Speckhan dict. cent. quaest 12.

III.

Indagari hîc oportet, Num Christianus, salvâ conscientiâ fugere possit pestem? vide Dn. Andream Osiandrum, Cancellarium quondam Academiae Tubingensis, in Dissertatione singulari, de fugâ pestis. Christophorum Binderum, in tract. de causs. pestis. et cumprimis Dn. Felicem Bidembachium, decad. 5. consil. 2. Michaelem Mulingium, im Pest Regiment. Ludovicum Berum, in fin. tractat, de praeparat. ad mort. Theodorum Bezam, in quaest. de pest. Pareum, exercit. Theologic. lib. 2. exerc. 48. Eaqueve de re Scholastici et Casistae, ita ratiocinari solent. Sicut ex praecepto divino, nulli licet se ipsum, vel etiam alium occidere privatâ auctoritate: ita etiam interdum obligatur homo fugere mortem: ut si quis non fugiendo prob aliliter daret absque utilitate, alteri homicidii occasionem: aut si talis hominis vita, Rei publicae plurimum utilis foret. Sicque B. Paulus a Damasco fugit, Actor. 9. Cumqueve Iudaei Christum lapidare vellent, absconditis se, et exivit de templo. loh. 8. Insuper homo liber, oneri non adstrictus, praesentiam eius postulenti, etiamsi non teneatur fugere mortem, probabiliter imminentem, et aliquo divino flagello; ut sunt pestilentia fames, etc. licite tamen fugâ vitam salvare potest: dummodo eius fuga non in grave scandalum cedat, proximiqueve periculum aut iacturam; ac item bonâ fugiat intentione Nihilominus in tali casu, homini sic libero, ut dixi, licet vicissim, bonâ intentione non fugere eiusmodi flagellum Dei, minitans mortem: utsi cogitet, sibi illud flagellum non certo ad mortem esse; cum non omnes in pestilenti loco permanentes intereant eo morbo; sicut non omnes inde fugientes, incolumes manent; in promptu esle pharmaca, multum efficacia per Dei gratiam ad praeservationem. Quae etiamsi non haberentur, velle tamen se committere beneplacito divino. vel si quis animo reputet secum, pestilentiam divinum exsistere flagellum, quod commeruit suis peccatis: ac ideo etiam ad bonum exemplum, et confortationem aliorum, qui


page 85, image: s085

commode fugere non possunt, velle in civitate permanere; sequeve humiliter subdere tali flagello, secundum divinam voluntatem. Intendat tamen, propter divinum praeceptum, se nolle sibi esse causam, nec ex intentione mortis occasionem: sed velle cum adiutorio divino, mortem, prout poterit, commode evitare. Cogitet insuper, si Deus eum per mortem ex hac vitâ evocare velit, mortem se velle suscipere libenter, et cum gratiarum actione; quantumvis inferior hominis portio, corporisqueve imbecillitas repugnet. Nec timeat ille, si forsan inficiatur, ne auxilio necessario destituatur. Qui si totus eum desereret Mundus, confidens in Deo, tutam et salutarem habebit custodiam Omnipotentis. Et Dominus item, quoad fuerit opus, prospiciet quoque illi, de auxilio humano. Nor talis Deum tentat; sed Sponte et humiliter se submittit beneiplacin divino: ut possit ex animo Deum orare, et dicere; Fiat voluntas Tua. Et illud Iobi c. 13. Etiamsi occideritme, in illo sperabo. Neque sane dubitandum est, quin talis, non fugiendo mortem, sed in verâ side humiliter flagello divino, multipliciter commerito se submitten do, melius etiam agat, longequeve magis et facilius consequatur cum excussione timoris, solidam animi consolationem, laetitiam, fortitudinemqueve virilem; atque a morte etiam corporis, praeservationem (si ei conducat) et Christianam spem ac persuasionem; si Deus eum ex hac vitâ evocârit, illud fore ad maxumam suam utilitatem, prout novit optime suis prospicere Deus. Ceterum si quis fuerit in eo statu, vel casu, ut ex divino praecepto mortem subire obligaretur, ne desereret Iustitiam autfidem; aut si tunc fugiendo, graviter alios scandalizaret; similiter si ex officio, vel aliquâ speciali obligatione; vel aliunde, ex iure naturali, aut divino, oneri sit adstrictus, praesentiam eius requirenti; ita ut eius absentia diuturna cederet alicui communitati, vel proximo in grave periculum aut iacturam: tali homini non licet fugere tempore pestis, ad evitandum periculum mortis; ex eadem plane ratione, ob quam in milite, aut cive pro patriâ pugnante, etiam timiditas et fuga puniri graviter solet. Nam per eiusmodi flagellum divinum, illiusve timorem, non solvitur vinculum obligationis, quo quis alteri tenetur. Sicqueve fugere nequeunt habentes animarum curam. Bonus enim paftor animam suam prolovibus dat; mercenarius autem fugit; Ioh. 10. Christus animam suam pro ovibus posuit: et nos pro fratribus animas ponere debemus, I. Ioh. cap. 3. sic ad permanendum itidem sunt obligati, quibus incumbit cura regiminis aliorum, tam publice, quam privatim. Quodqueve Episcopus tempore pestis, haut debeat saluti suae consulens deserere gregem; sed ut pro eo vitam exponat, illum magis ac magis, a pravi operis perpetratione cohercens, et bonorum praemia, malorumque poenas edisserens; monet pie et


page 86, image: s086

pluribus B. Gregorius Pontifex Maximus lib. 8. epist. 41. Obligantur pariliter, ne alter alterum deserat tempore pestis, qui sibi invicem sunt obstricti ad mutuam subventionem; uti in Monasterio, vel aliâ communitate cohabitantes: aut in coniugio exsistentes; maritus, uxor, parentes, liberi, tutor, et eius pupilli etc. Et in tali maxume casu locum obtinet illud, 1. ad Timoth. cap. 5. Si quis suorum, et maxume domesticorum curam non habet, fidem non habet, et infideli deterior exsistit. In consimili conditione est, alterius famulitio et obsequio iugiter adstrictus: ut sunt famuli, ad privatim, aut publice alicui inserviendum conducti. Et vice versâ, Dominus sive praesens, sive absens, etiam illis providere tenetur; ne scilicet deserantur, sed ut eis quam optime subveniatur. Tenetur item vicinus, tempore pestis; non deserere suum vicinum; ne ???io eius operâ indigentem. Omnia enim quaecumque vultis ut ho??? es vobis faciant; ita et vos facite illis. Matth. 7. Tandem quilibet obstringitur, quemcumque alium, divitem, pauperem, amicum, inimincum, familiarem, sive alienum, non deserere; in casu extremae necessitatis, probabiliter imminentis. Deus certe, per nostras, et aliorum adversitates tentat nos: hoc est, vult a nobis declarari fidem nostram erga Deum, et in proximum dilectionem. Pro te mortuus est Deus: quare tunon propter Deum te exponeres periculo incerto; pro proximi salute? scriptum enim est: Diliges proximum sicut teipsum Matth. 22. et secundum Apostolum, 1. Cor. 12. Nos omnes sumus corpus Christi, et membra de membro, ac omnia membra corporis eiusdem, pro se invicem sollicita sunt. Christus in iudicio extremo dicet illis, qui a sinistris erunt: Matth. 25. Discedite a me maledicti, in ignem aeternum. Esurivi, et non dedistismilhi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; holpes eram, et non collegistis me, nudus eram, et non operuistis; infirmus ac in carcere, et non me visitâstis. Quibus pro operibus misericordiae, paulo ante Dominus dixit: Amen dico vobis, quam diu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Quapropter qui minimo suo fratri, in infirmitate, aut magnâ tribulatione constituto non adest, pro posse illisuccurrens, graviter peccat: quemadmodum qui ipsi Christo Iesu, si ei succurri posset, non adest. Generatim ergo Scholastici concludunt: omnes, quorum diuturna absentia, proximo esset iniuriosa, damnosa, periculosa, vel soandalosa; aut caderet in deminutionem divini cultus, regiminisque convenientis; cedere haut debere. Si enim uni tali fugere liceret, liceret et alteri: et sic cuilibet, omnibusqueve fugere, et quae sui officii essent, praetermittere permislum esset; soliqueve remanerent illi, quos vel res domi angusta detinet, vel qui alibi commodam habitationem nequeunt invenire. Proinde, non plane absonum videtur, quando in Republicâ


page 87, image: s087

aliquâ, certâ sub poenâ prohibetur; ne cives ex urbe, tempore peftis, inibi grassantis, secedant. Hoc etenim quandoque, rationabili de caussâ fieri posse, magis probabile videtur. Cum quippe incommoda multa sequantur ex fugâ ditiorum, talique distractione civilis societatis; facilequeve porro, in liberis praesertim Rebus publicis dissidium, reique publicae perturbatio noxia subsequi potest. Et charitas non quaerit, quae sua sunt, 1. Corinth. 13. nec est in charitate timor, eumque perfecta charitas forâs mittit. 1. Ioh. 4. Referre lubet hîc, quod in vitâ Pauli Fagii, viri aeque pii ac doctissimi habetur: fol. mihi 105. Anno 1541. ut in multis aliis locis, ita Isnae quoque coeperat grassari pestis: quo tempore, quantam Fagius, cum animi magnitudinem, tem charitatem, sollicitudinemqueve ostenderit, nullo modo praetereundum esse videtur. Primum cum sciret cives, praesertim locupletiores, si quando lues ista saeviisset, relinquere oppidum, et alia in loca, in quibus aer salubrior esset, sese conferre consuevisse; nulla ratione habitâ pauperum et aegrotorum. Deinde, cum illud etiam, quod ipsis cum multis commune est, civitatis institutum non ignoraret; ut si quâ in familiâ, pestis aliquem infecisset, reliqua familia tota, per integrum mensem, domo egredi prohiberetur: sui officii esse sudicavit, de utroque homines admonere, et ex verbo Dei convincere atque docere; utrumque non modo a pietate Christianâ, verum et a communi humanitate remotissimum esse. Et, ut erat in docendo vehemens ac copiosus, facile multorum animos in suam sententiam adduxit: ut plerique cives aut manerent, et se quoque commit erent providentiae divinae; aut ita discederent, si qui discedebant, ut relinquerent gratissimam memoriam sui. Dum nempe haut ante abitum solum, eleemosynas liberaliter dedissent; sed etiam postquam abiissent, non desistebant pauperum meminisse, et eleemosynas mittere, ipsius cohortationibus commoti. Effecit item ille idem, ut longe rolerabiliori conditione ii essent, quos Dominus visitaverat, quam fuerant ante. Esti namque nondum Senatus illud interdictum, quo vetabantur exire, quorum in familiâ quispiam peste fuisset correptus, penitus sublatum erat: eâ tamen prudentiâ et pietate Senatus fuit; ut constitueret homines idoneos publico sumptu, iisque mandaret, ut omnibus laborantibus, qui ipsorum operâ uti vellent, adessent eorumqueve gererent diligentissimam quram. Ipse autem Fagius, intrepidus omnes laborantes adire; dies noctesque omnibus adesse: ut plane miraculo divino, in tam saevâ lue, omnium testimonio fuisse conservatus non dubitaretur. Hisqueve rebus brevi effectum est, ut ita eleemosynae auctae ac cumulatae sint, ut ex iis nova domus aedificata, omniqueve necessariâ suppellectile instructa atque ornata sit: in quam e civibus tenuiores, famulitia, et peregrini recipiebantur.


page 88, image: s088

Sane pestis tempore, quam maxume adparet, quomodo differat Pharisaica pietas, a pietate simplicis atque probi vulgi. Iohannes Metellus, ICtus Anno Christi 1564. Coloniae, ubi tum pestis grassabatur maxume, ad Cassandrum scripsit, hoc idem quod dixi modo, firmare videtur. Ego, ex omnibus, quite, dum hîc esses, invisebant, solus reliquus sum, qui stationem Dei summi beneficio sanus ac salvus, minime deserui. At hoc mirabili divinâ providentiâ contigit: ac tantum profeci, casibus miserandae civitatis; ut quae philosophi, scriptis ex aliis accepta tradunt, de contemnendâ vitâ (quamquam nihil sit in nobis, de quo nobis aliquid polliceri possimus) ipse coram spectârim, licet invitus: atque tandem non ex mortuis Magistris didicerim, sed vivis. Multum vero interest, quid legas, an videas; uti tute facile nôsti. Videre autem mortuos, quos biduo ante hilares spectâsti, nec unum, sed multos; equidem constantem etiam hominem movere potest. Deinde antidota nulla, obsistere huic lui, metum auget. Praecipuos fugere cives; plebem tamen periculis sese obicere audacter, nec timere, imo mori fere cupere, quid aliud porro est, quam lupum auribus, in re periculosissimâ tenere? Tandemqueve ex sententiâ Ximenii addit; miserias varias illius temporis, coram conspexisse, optimam esse mortis commentationem, cent. 1. Epistol. Belgicar. quas ex Vandermylii Bibliothecâ, Daniel Heinsius erusit, epist. 68. Subiungam et ex Ecclesiasticâ historicâ, quaedam memorabilia exempla: primumqueve Eusebius proponit, histor. lib. 7. cap. 20. ubi ita fcribit: Insecutus est Alexandrinam persecutionem, pestilens morbus, et terribilis plaga: sed illis multo terribilior et gravior, quos nec spes erigit futurorum. Nobis vero haec omnia, exercitia quaedam virtutis, et fidei probamenta ducuntur. Quamvis enim densior, saeviorqueve paganos magis, quam nostros, invaserit morbus; tamen ne a nostris quidem penitus abscessum est. Multinamque ex fratribus nostris, pro nimiâ charitate, dum absque ullâ cunctatione, infirmos visitare non desinunt; et non folum visitare, sed et ministrare, et exhibere officiae, quae Dominus praecepit; serpente morbi contagione, cum illis pariter, quibus ministrare voluerant, interibant. affectu enim quodam dilectionis attracti, et velut participare do lores, cum dolentibus cupientes, alienas in se mortes, haut segnite transferebant, et effecti sunt eorum, ut dicit Apostoli sermo, peri/yhma. Denique plurimi nostrorum, praecipui, et electi viri, inter quos et presbyteri nonnulli, et Diaconi, multiqueve alii de plebe; constantissimâ et ardentissimâ fide, tamquam si Martyrii tempus instaret; miserando infirmos, semetipsos huiuscemodi mortibus inferbant; misericordiae ex hoc martyrium capere praesumentes. Et dum curandis aegris, defunctis exportandis, humandisque corporibus operam dabant,


page 89, image: s089

insequebantur paene eos, quos suis humeris devexerant ad sepulchra. Pagani vero e contrario, suos continuo ut aegrotate coeparant, deserebant: parantes caros liberos, uxoremdconiunx; filiiqueve nihilomninus parentes, statim ut tremere membra vidissent, et morbo ora pallere, domo propulsos, in plateas semineces eiciebant: ibiqueve insequlta eorum cadavera relinquentes, vim morbi, quam per haec se effugere opinabantur, dupliciter incurrebant; dum ad pestilentiae rabiem, etiam foetor insepultorum cadaverum iungeretur. Refert idem Eusebius lib. 9. cap. 8. famem et pestem, siccitate diutinâ causatas: ac inter alia ita scribit: Quod si forte quis locupletum, miseratione permotus, impertiri aliquid cibi, indigentibus voluisset constrictus et praefocatus multitudine eorum, in quidbusnemo erat, qui repellendus videretur, deserebat inceptum; nec misericordiae propositum; per vim eorum, quos inedia effecerat impudentes, explere valebat. Intereaper plateas omnes et angiportus, erant omnia cadaveribus mortuorum repleta, nec erat omnino qui sepeliret; dum et ipsi qui adhuc superesse videbantur, morbo invalidi essent, et quasi continuo morituri. Verum cum et inhumata mortuorum cadavera, quos consumpserat fames, in plateis iacerent, et quos lues usque ad unum interemerat, nihilominus insepulti in domibus manerent; qui vero superesse videbantur, inediâ urgerentur; clamare omnes, et sponte Christianorum pietatem, misericordiamqueve imprecari; quosqueve paulo antem, extorres, patriâ ex domo egerant, nunc suppliciter exorare, ut more sibi solito, viventibus auxilium deferant, mortuis insepultis, sepulturae iusta persolvant. Apud ipsos tantummodo miserationes valere, apud ipsos solos, quae humanitatis sunt, pietatisqueve servari. Nec tam veram religionem, tam sanctam, tamque perfectam in omnibus, ullam esle, quae consulere hominibus universis, tamquam propinquis et proximis suadeat. Tam vero nostrorum populi, quibus reverâ per Dei gratiam (quod maxume omnibus mirabile fuit) neque fames in aliquo neque lues fuerat dominata, in nullo prorsus iniuriae memores, more sibi solito ex ad misericordiam etiam inimicorum, praeceptis Dominicis instituti; conferre certatim unusquisque prout poterat, cibos, et sustentare, ac reficere pereuntes; et non solum cibos cum eis, sed et affectum participare. Ex quo indigentibus etiam patva sufficere videbantur, quae cum magnâ pietatis aftectione praebebantur. Illos quoque, qui morbicontagione laborabant, ad quos nullus gentilium, ne propinquorum quidem introibat, sedulâ et frequenti visitatione curare; nec pati omnino aliquid per contagium; quippe quos gratia Divina circumdaret: cadaveribus quoque mortuorum sepulturam deferre, et quae sunt naturae, iusta, complere. Ita brevi, ingressa solo Christianorum per urbes et vicos, malorum facies


page 90, image: s090

immutata; rebus ipsis atque operbus, veram esse, et piam religionem Christianorum, in cordibus omnium scripsit multo tenacius, quam tabulis aereis, eam falsam esse inciderat Tyrannus. De lue Africam infestante, deque S. Cypriani sedulo tunc officio, non solum erga fideles, sed ipsos etiam gentiles impenso, plura Pontius habet in eius vitâ. Quo etiam tempore idem Cyprianus, libellum de mortalitate cognoscitur scripsisse: quo cum debiles ad tolerantiam, et ad contemptum humanae vitae excitavit: tum etiam arguit eos qui offenderentur, quod debitum gentilium crudelitati supplicium, pertingeret quoque Christianos; pluribus docens, quam ea pestis proficua esset, ipsis etiam Christianis. Sed proh dolor, nunc genuinus talis, et primitivae Ecclesiae Christanismus, evanuit nunc, et inter tot pro fide belligerantes sectas, nullibi locorum fere invenitur. Quodqueve tandem Turcae, non abhorrent peste adfectos; haut id charitatis amore, sed ideo fit, quia omnia immutabili fato fieri credunt. Tom. 2. du Mercur Francois, fol. mihi 125. b. Natalis Comes, bistor. lib. 27. fol. mihi 597.

IV.

Nunc historicam descriptionem, morborum aliquot contagiosorum subiungam. Inter quos mirabilis fuit ille, qui belli Peloponnesiaci tempore, Graeciam adflixit, quemque Thucydides lib. 2. describit. Plerique septimo aut nono die, adhuc aliquantum firmo corpore, ab interno fervore exstinguebantur: intus enim tanto aestu fervebant, ut ne tenuissimas vestes, aut lintea, aut aliud quicquam, nisi nuditatem fustinebant; unde etiam multi homines neglecti, immensâ siti cogente, se in puteos praecipitaverunt. Qui superaverant, descendente in ventrem morbo, et exulceratione in eo vehementi exortâ, ac insuper magno profluvio accedente, paulo post, ipsâ debilitate, plerique interibant. Pervadebat enim totum corpus, sumpto a superioribus partibus initio, malum illud, cui fuerat prima in capite sedes. Et quia alius ob alterius curationem plus laedebatur, ritu ovium moriebantur; quae praecipua mortium exstitit causa. Aut enim cum prae metu se invicem non adirent, deserti peribant, multae queve inopiâ curantium, habitatoribus orbatae domus sunt: aut assidentes, curantesqueve, eâdem vi morbi repletos secum trahebant: inprimis qui honestatis ducentes rationem, invisendo amicos sibi ipsis non parcebant etc. Ac Lucretius lib. 6. hunc eundem morbum, et Hippocrates lib. 3. Epidem. sect. 3. medice describit. Eiusqueve Diodorus Siculuus, lib. 12. tres causas percenset. Cum, inquit, hieme praecedente, magni gravesqueve imbres, regionem inundassent, factum est, ut locis depressioribus, aquarum multitudo residens, in paludum morem stagnaret: quâ aestatis subsecutae calore putrefactâ, crassi gravesqueve coacti vapores, aêrem exhalantes infecerunt. Victus deinde, et alimentorum


page 91, image: s091

vitium, morbi causa fuit: cum fructus eius anni, nimio humore corrupti, neque cocti satis ad salubritatem fuissent. Tertia causa fuit; intermissio Etesiarum, quarum alioqui flatu, nimius aestatis calor temperatur. De peste Anno 1348. qualis Florentiae et in Italiâ fuit, pluribus Iohannes Boccacius, in principio Decameronis agit. Et de eâ habet aliquid Petrarcha, lib. 3. de Senil, epistel. 1. ad eundem Boccacium; ubi inter aha scribit: Vacuus hominum, sed criminum plenus est orbis. Sic ad paucos, tota scelerum descendit hereditas, ne miremur, si quo pauciores, et peiores sumus. Nam necesse est hoc mentium virus, et hanc rabiem, et hunc luxum, et hanc sartaginem vitiorum, perpetuis ignibus superiectam; cui nihil deminuitur, sed indies aliquid additur, eo fervere fuinestius, quo fervet angustius. De eâdem plagâ, conqueritur idem Petrarcha, lib. 8. epistol. famil. epist. 120. ad Socratem, ac ait: Audeo affirmare, quod si omnium saeculorum flagella, post arcamillam famosissimam, reliquias mortalium informi pelago circumferentem, cum praesentibus conferantur, delitiae fuerint, et ludus, et requies. Neque enim his malis conferri decet bella quantalibet etc. Et item Iovius, lib. 21. historiarum, recenset: regnante Hadriano Batavo, exortam in urbe fuisse pestilentiae luem eamqueve cum severis legibus, more Italorum, Pontifici minime cohercenda videretur, contactu aegrorum ita exarsisse, ut urbi vastitatem minaretur. Tum Graeculum quendam, nomine Demetrium, Spartanum, hac ratione, sedandae pestilentiae negotium suscepisse; et etiam quod volebat, persecisse. Ferum taurum, cui dimidium cornu dissecârat; magico catmine dextram in anrem prolato, repente ita mansuefactum redd idisse, ut iniecto tenui filo ad integrum cornu, quo vellet, eum perduceret; et tandem pestilentiae placando Numini, ad Amphitheatrum immolâsse. Id quod Magicum omnino fuisse videtur, et maxtrme detestandum. Anno Christi 1576. memorante Thuano, lih. 62. a princ. ingens pestis immaniter totâ in Italiâ grassata est; quâ maiorem non meminerunt homines, post illam, quae Anno 1528. Italiam adflixit, et Gallicum exercitum. duce Lotreco, Neapolim missum, ad internecionem delevit: a Francisco Guicciardino, et Paulo Iovio descriptam. Et haec vulgi constans opinio fuit, morbum in urbibus ipsis natum, ex immunditie aedium privatarum, non a positu stellarum, aut aeris malignâ constitutione. Eâ lue, Tridentum ad solitudinem pene redactum fuit: cumqueve vis morbi resedisse crederetur, statim Venetiis recruduit; ita ut uno anno, ad LXXCIC. hominum, absumpta memorent, qui rem vero maiorem non fingunt. Malo, ut latius serperet, causam in parte praebuisse dicuntur Hieronymus Mercurialis, Foroliviensis, et Hieronymus Capivaccius, Patavinus, ambo praestantissimi


page 92, image: s092

Medicinae professores: qui a Senatu accersit, et controversantibus in urbe de morbi naturâ Medicis, sententiam rogati; cum talem morbum pestilentem (contagiosum puto) non esse asseverassent, professiqueve, posse se eum curare, in eam curam Senatûs permissu incubuissent, ex eo aegrotantes, vel leviter suspectos, antea in locum hâc lue contaminatis assignatum, exportari solitos, in urbe retinuerunt: qui grassante, iamqueve se clarius prodente morbo, alios facile corruperunt, et inde malum in maius auctum, Ita ut cum administri eorum aliquot, et praeterea excellentes Medici, seu Chirurgi LVIII. periissent; ipsi petitâ a Senatu veniâ dimissi sint: ob tam pium conatum, nihilominus laudati, quod tot hominum saluti, periculum proprium postposuissent. Mediolani, Cremonae, Papiae, innumeri etiam eo morbo perierunt. Carolo Borromaeo, Nicolao Sfondrato, Hippolyto Rossio, Cardinalibus, harum urbium Episcopis, nullam non diligentiam, nullum non pietatis et humanitatis oslicium adhibentibus; ut aegris solatio, et rebus contra tam saevum malum, necessariis, in tempore subventrent. Borromaeus inprimis aegros invisere, et quasi de contagione securus, praesens alloqui, et aliquando tangere, toto eo tempore non desiit. Pestem item hancce calamitosam, quae dicto Anno MDLXXVI. Italiam, Venetias, Mediolanum, et cum primis Tridentum adflixit, longo stylo describit Natalis Comes, hist. lib. 27. fol. mihi 605. ac in simul recenset eius occasione varia instituta. Ac ait: quia Mediolani coeptum estet, ad convellenda semina pestis, et contagii, omnem supellectilem flammis absumere; qui morbo fuissent correpti, ne ceteros contagium, et rerum translatio corrumperet: multi, ne illud detrimentum acciperent, cogitârunt, optime consultum fore suis rebus, si potius vitam, quam rem amitterent; hoc est, si rem ipsam. occultarent, neminequeve sentiente, mortuos domi clam sepelirent. Sic per illam optatam suppellectilis conservationem, omnes una in multis domibus extinuebantur. etc. Per harum rerum nuntios, qui diditi sunt in proximas quasque regiones, sublata sunt ubique mutua commercia Insubrum. Parmenses tamen cives, cognitis his Mediolanensium difficultatibus; quia videbatur nimis inhumanum, ac barbarum quiddam, et ab omni Christianâ charitate maxume alienum, omnia prorsus adiumenta Christianis hominibus, et amicis ac finitimis denegare, nedum nescire, quae fierent in illis finibus: neque commercia prorsus concesserunt ad securitatem; neque prorsus ad charitatem sustulerunt. Clatros igitur geminos, tanto intervallo interse distantes excitant, ut qui essent citra hos, facile exaudire possent, qui essent ultra illos; si modo altiore voce loquerentur. Sic litterae inde legebantur, hinc scribebantur iisdem verbis, et ad destinatos homines, cum inscriptionibus,


page 93, image: s093

sine ullo metu morbi transmittebantur. Magna ac miserabilis strages, edita. est Venetiis. Patres praefecti conservandae urbanae sanitati, nullum genus industriae praetermittere, ut semina quamprimum convellerentur: aegros ad locum extra urbem, Lazaretum vocant, mittere, quibus, omne genus ministerii, ad recuperandam sanitatem suppediraretur: suppellectilia flammis absumere, quae dissolverentur, quanti fuissent aestimata, e publico aerario: omnia iubere auferre per noctem, ne urbs metu consternaretur. Sed cum succrescente indies aegrotantium multitudine, nimis fieret sumptus publicus in suppellectilia combusta, fit decretum; ne praeter. lectos quicquam combureretur: et iussa est in locis finitimis suppellex aeri ac Soli extendi. Cum vero hâc ratione, vis morbi paulatim exstincta adpareret, paulo post vero violentior surgere videretur; praefecti sanitatis vetant sub gravibus poenis, ne mulieres, vel pueri exirent e suis vicis, ut mutuâ consuetudine civium sublatâ, contagii opportunitas tolleretur. Saevitum est in omnes canes et feles urbanos, ne per huiusmodi animalia, pestis ex alia, in aliam domum inferretur. Cumqueve Veneti Medici inter se non consentirent, accersiti Pataviosunt, Hieronymus Mercurialis, et Hieronymus Capovacca. Hi ad Principem admissi, palam profitentur, se cognoscere hanc non esse contagiosam pestilentiam, sed malignos quosdam morbos, qui tamen kpossent per incuriam aegrotantium. facile in pestilentiam commutari: atque quod. non esset vis contagii, nitebantur persuadere; quare se domos languentium ingressuros, et curaturos pollicebantur. Dissentiebant Veneti Medici, plerique ab hâc opinione, sed novis et feliciora promittentibus, plerumque facilius creditur. Non solum autem ope Medicâ, sed etiam pecuniâ adflictos et pauperes aliquando iuvabant; quare non tamquam peritissimi Medici, sed tamquam Dei, aut Aesculapii, a plerisque laudabantur et colebantur. Verum quoniam una cum fortunâ, floret et arescit omnis laus, et gloria mortalium; cum morbus nihil remitteret, resqueve in peius quottidie laberetur, invaderenturqueve sani tamquam a flammis siccâ et unctâ materiâ; quia illis credentes, simul, versantes luem contrahebant, conversa est omnis laus Medicorum, in lamentationes et maledicta. etc. Excavatae sunt fossae amplae, ubi corpora, multis ordinibus, calce et terrâ tegebantur, donec fossae essent repletae; quâ ratione putabantur facile absumi. Imperatum est, ut e vestigio languentes patefierent, neque domus mutaretur: vetitum, ne quis languentes inviseret, praeter Medicos, et coniunctos primo, aut secundo adfinitatis gradu. statutum; ut conscriberentur qui convaluissent; decretum, ut omnia languentium symptomata, ad unguem explicarentur: nemo ut ingrederetur domum intra quatriduum, in quâ quis decessisset, neque domestici


page 94, image: s094

cum aliis, citra diem octavum, a funere versarentur. Et ibi adduntur aliu statuta, digna lectu, et quae ex parte usurpare liceret in simili casu. Anno MDLXXVIII ut memoriae mandavit Conestagius, lib. 4. de Portugall. cum Castell. coniunct. fol. mihi 183. etc. Pestis, postquam in Italia, Germania, Anglia, et parte Galliae grassata esset, tandem etiam Portugalliae Regnum, et inde in totam Hispaniam pervasit: sed nullibi magis saeviit, quam in urbe Lisybonâ. Saevissima haec pestis, fortassis a Deo Opt. Max. ob peccata immissa, non ex aeris corruptione, sed ex contagione nata erat. Derivata fuit in illud Regnum, ab hominibus et mercibus, quae ex locis infectis veniebant: Cumqueve urbs Lisybona, magnam partem a muris nuda, et mercaturae deditissima sit, difficile erat prohibere, ne huivismodi tum homines, tum merces reciperentur. Clementa aeris, sordes civitatis, nimius communis esus piscium, incuria Magistratus, cui cura sanitatis tuendae commissa erat, in aegrotis a sanis separandis, et in reliquis rebus omnibus, sive inscitia, sive negligentia, malum nutriebant. Quia vero hoc morbo infecti, brevissimo temporis spatio moriebantur, et quia ille instar ignis, pulverem tormentarium incedentis, celerrime omnes, qui ad aegrotos accedebant., corripiebat; magnus civibus terror incaussus fuit. Tandem docuit experientia, remedia lenientia, Cornu Monocerotis, et Lapidem Bezoar, plurimum omnium prodesse.