10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 3, image: s003

LIBER PRIMUS

CAPUT I. De Agricultura, pecuaria: et Usura.

VIta, quam iucundam omnibus opto, acerba mihi est; et Mortem ideo in votis habeo, ut vivere queam cum Christo; sicque nunc de vitâ, in gratiam aliorum; me vero, ut exerceam iugi abitus recordatione, de morte partier agam. At cum haud possim id more, iurequeve Theologorum; politice saltem id faciam, et per Discursum: nectens sensus, et verba aliorum, sine praeiudicio partium, sectaeque cuiusvis.

II.

Non autem subditos solum habere; sed et ii, vivendi ut habenant facultatem, providendum est Imperanti omnino. Quare reprehensus iuste fuit ab Alexandro Magno, Dinochares Architectus; quod in urbe Alexandriâ condendâ, quam in montis altissimi speculâ suadebat collocari, alimonii non perpendisset rationem. Plutarchus in vitâ Alexandri.

III.

Sed quemadmodum in naturalibus rebus, partes totius constitutionis, non sunt, quod ea, sine quibus totum consistere non potest (nam et aêr non ad hominis pertinet constitutionem, licet eo sine, nequeat vivere ullns) sic haud dubie, ne civitatis quidem partes esse existimari omnia debent, quae necessario Civitatibus adsunt Et ita, cum opes suppetere debeant Civitatibus; ipsae tamen in Civitatibus parte non numerantur, Aristot. lib. 7. politic. cap. 8. aprinc. proindqueve haud ad constitutionem, sed ad conservatione, earum tractatio pertinebit.

IV.

Hîc alimenta primum; deinde artes ut suppetant necesse est: Vita namqueve multis eget instrumentis. dict. cap. 8. lib. 7. polit. Quaestuaria idcirco, seu scientia rem familiarem acquirendi, vel est naturalis, vel Artificialis.

V.

Naturalis, vel viva; ex pecoribus: vel mortua ex fructibus terrae. Ad artificialem, ac quasi praeternaturalem; Mercatura, et artificia cetera referuntur. Arist. 1. polit. cap. 5. et 6. Esqueve artifi ialis longe inferior naturali. Inde Iudaei, intra terrae suae fines, iis opibus contenti, quas illîc natura producebat, vitam procul commerciis agitavere. Petr. Cunae. de Rep. Hebraeor cap. 4. Et item invisi semper Aegyptiis fuere Iudaei, nullam magis ob causam, quam ex dissimilitudine vitae,


page 4, image: s004

studiorumqueve. Omnis enim plebs Aegyptiorum, saecularibus artibus dedita, sub umbrâ urbium intra moenia desidebat: eamqueve Israelitis, ab omni aevo pastoribus infestam fecit; quod vires ipsorum, vegetosqueve et acres spiritus; homines sedentarii, opificesqueve non ferrent. Cunae. d. lib. cap. 5. Quare etiam toties illud in libris politicorum Aristoteles iterat; optimam Rem publicam esse, cuius cives ex re rustica, atque ex pastione vivant, eo quod ii, ex Legibus, se, resque suas regant: cum habeant ex opere suo, quantum satis est ad vivendum; et tsmen eis non liceat esse otiosis. idcirco etiam in Rebus publicis olim recte institutis, opifices civitate donati non fuerunt, sed peregrini erant: cum ignava eorum hominum, desesqueve vita sit, neque ullum eorum opus. congruat cum virtute.

VI.

Omnium rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nihil est agriculturâm melius, nil uberius, nil dulcius, nil libero homine dignius. Cicer. 1. Offic. late Ioh. Baptist. Porta, lib. 1. villae, cap. 1. et seqq. Quocirca veteres Romani, duo sola studia ingenuis hominibus reliquerunt, Agriculturam et Bellicam artem. Dionys Halycarnass. lib 2. Quia nempe viderunt, horum vitae generum beneficio, homines ventri imperare, et illicitâ Venere minus capi: artesque eas ad sustentan dam et servandam Rem publicam utilissimas esse; nempe Agriculturam propter militum alimenta, et militiam propter tutelam agricolarum. Unde Cato de re rustic â commemorat; Veteres, cum bonum virum laudarent, ita laudare solitos: Bonum Agricolam, bonumqueve colonum. Et ut Varro lib. 2. de re restic â scribit: Illustrissimus quisque antiquorum, pastor fuit, et a plurimo pecore, pleriqueve apud vetustussimos laudabantur. Meritoqueve obtineat oraculi vicem; omnes naturae opes, quibus communis hominum vita sustentatur, telluris diligentissimo cultu contineri, et multiplicato foenore reddi. vide eleganter et late Dn. Herman. Latherum, lib. 3. de censu, cap. 6. per discurs. Congruit ideo aequitati, ut agricultura, et per consequens, Agricola non negligatur; tamquam fundamentum, quo innititur Rei publicae machina universa: proinde pleraeque leges, in ipsorum favorem promulgatae fuerunt. vid. Scip. Amirat. lib. 12. dissertat. polit. c. 3. fol. mihi 358. etc.

VII.

Usuris, seu reditibus annusi, Mit angelegten Gülten/oder auff Zinß außgelihenem Gelt se, familiamqueve alere; an licitum christiano: num item hoc ut fiat, e Republicâ sit? varie disputari potest. Sane politice non permittendum esse videtur, ut cives ex reditibus solum annuis vivant vide Botero lib. 1. della ragion di stato, tit. della Iustitiatra sudditi. fol. m. 27. etc. Recitat Aristotel. Oxylum Eliorum Regem, praedia, agrosqueve vetuisse ad mutuam pecuniam opponi. Et Locrensibus interdictun fuit, ne avitas venderent possessiones: quae illuc omnia pertinebant,


page 5, image: s005

vine populus desereret agrorum cu Itionem. Ita olim sub Tiberio, senatus praescripsit; ut duas quisque foenoris partes, in agtis per Italiam conlocaret. Hucqueve S vetonius, in Tiber. cap. 49. alludit, dum quosdam damnatos ait, quibus aliud nil sit obiectum, quam quod partem rei familiaris in pecuniâ haberent: partem scilicet maiorem, quam pro lege. Tacitus lib. 6. annal. ibique Iust. Lips. n. 54. et 58. Petr. Aerod. 4. rer. iudicat tit. 10. c. 5. simile Plinius, lib. 6. epistol. de senatu sui aevi: patrimonii tertiam partem, conferre iussit in ea, quae solo continerentur. Sic de Marco Antonino Capitolinus: Iussit ut senatores peregrini, quartam partem in Italia possiderent. Vetus item fuit Romae Lex, quâ amlius quam sexaginta sestertia, in auto vel argento possidere vetabatur eamqueve legem, temporis tractu, abolitam, restituit Caesar Dictator; ut Dio lib. 41. narrat.

VIII.

Et huc pertinet, quod de Catone Cicero refert, lib. 2. Offic. cum ex eo quae reretur; quid maxime in re familiari expediret? eum respondisse: Bene pascere. Quid secundum? fatis bene pascere. Quid tertium? bene vestire. Quid quartum? Arare. Et cum ille, qui quaesierat, dixisset: Quid foenerari? Tum Catonem: Quid hominem occidere? Apud Germanos olim, foenus agita e, et in usuras extendere ignotum era; ideoqueve magis servabatur, quam si vetitum fui sset. Tacit. de German. ubi Andr. Althamerus, fol. m. 286. Vide, inqu it, quantum a pristinis et Germanis moribus sit difcessum. Quid en im nunc foenore usitatius? cui non studium fraudandi proximum, praedandi alienum, circumveniendi vicinum? adeo omnium mentes avaritia obsedit, etc. Quid multis? usuris omnia patent, ex actionum, fraudum queve nullus est finis. Faxit DEUS, ut in pristinum statum, temperantiae, sinceritatis, modestiae, acrectitudinis redeat Germania. Haec olim Althamerus: quid si nostra tempora vidisset? Quam mult laudabiliores veteres Germani fuerunt; etiam Gentiles, nondum Christo per praedicationis Evangelicae sementem lucrisacti, atque hodierni? Iodoc. Vvillichius, Comment. in Taciti Germaniam, part. 1. cap. 34. In ea, proh dolor, incidimus tempora, ubi maxuma pars hominum hoc saltem agit, ut suaviter vivat, quantumvis Ecclesiae et Rei publicae miserrimus sit status, pauperes fame intereant, patiatur Iustus: adeoqueve paucis decus publicum curae; plures tuta disserunt. propterhoc luget terra, et infirmatur omnis, qui habitat in eâ; in agro bestiae, volucres in caelo deficiunt, et pisces in mari. Du. Lather. lib. 3. de censu. cap. 23. n. 51. etc.

IX.

De Usura, sic in politicis Aristoteles scribit: Iure habetur odiosa asura Nam per eam quaeritur numus numo, cum ad hoc non sit institutus. Est enim propter commutationem. Usura autem se ipsam auget, unde et nomen foenoris accepit (est enim foenus, a fetu: sicut


page 6, image: s006

to/kos2 a)po\ tou= ti/ktein, nimirum a partu) Quoniam genita gignentibus similia sunt, et in foenore numus numum gignit. Itaque haec ratio pecuniae comparandae, est maxume praeter naturam. Eadem quoque Cynicorum Stoicorumqueve, sententia fuit de usuris; consentanea itidem auctoribus iuris. Emund Merillius ob servat. lib. 1. cap. 13. Iacob. Curt. coniectur, tom 1. lib. 3. cap. 29. fol. 295. Sed de Usuris, anqueve eas stipulari liceat Christiano? varie disputant multi. Zepper. lib. 4. de Legibus Mosaic. cap. 25. Ioh. Gerhard. decad. polit 8. thes. 1. et in Loco de Magistratu, n. 232. etc. Ioh. Forster. Disput. ad Decalog. decad. 3. problem 2. Christoph. Bin der, Dn. D. Theodorus Thummius, et Phil. Caesar, ecclesiae Gottingensis Superintendens, in tractatibus de usura singularibus, Johan Arnd/in der andern Predigt über den 15. Psalmen/ num. 5. Petr. Heig. rom. 2. quaest. 1. Anton. Matthae. Disp. singular. de usur. iuncta. vae est eius dem Disputationibus ad Institutiones. Henric. Scotan. Disp. ult. thes. 9. iuncta eiusdem paratitilis Codicis, vide item infra cap. ult. libelli huius primi, quod habet dissertationem meam deusuris, ubi plures alios laudo.

X.

Carolus Molinaeus, in tract aut de uysusis: num. 86. recte censore videtur: dum quosdam extreme esse pauperes putat, quibus eleemosyna danda: quosdam vero indigentes, quibus ad tempus pecuniâ sit opus, ac erga eos officium mutui gratuitum esse debere. Quosdam vero esse, quibus de suo satis sit, qi tamen pecunias petant, ad negotiationes exercendos, vel praedia emenda; ab hisce moderatum accipere lucrum, haud prohiberi. etc. ut et, ubi vel paris conditionis sint debitor, et creditor, vel creditor ipse non habeat, quod alteri commodet gratis. Numus per se, non parit fructum; sed mediante numo, comparare possum res, quae fructum vel pariunt, vel parere queunt. Aequum ideo videtur, ut pars illius lucri, ad pecuniae Dominum perveniat: quanti scilicet ipsius interest, pecuniasm non retinuisse, et ad similes usus eam haud collocasse. Et ita, usura, compensatio magis est, quam lucrum. Salva ergo charitate, quae opera cuncta, quae facta, cationesqueve nostras omnes salis instar condit; permitti censetur usura: et habita ratione lucri quod communiter capit, habereve potest debitor ex pecuniâ mutuo su nptâ, determinari ea debet. Quo intuitu Ioh. Fetrariensis, in form. Libell. act. hypothec. gloss. 3. Mundum vix sustineri, aut regi, ait, nisi de usuris. Et usuram, patriis legibus probatam, damnare; hominis esse, communem hominum utilitatem, societatemqueve non satis intelligentis, Aug. Callias inquit, in Sylv. Myster. fol. 83. Quicquid in Ecclesia dicatur; in foro apud omnes nationes receptae sunt usurae. Cur non pecunia pecuniam pariat; cum ut aliarum rerum, sit etiam pecuniae ususfructus? An sterile est, quo utimur, fruimur? Quid distat id quod interest; quid causa, quid accessio,


page 7, image: s007

ab usuris? Cur mora proficiat moroso? Petr. Aerod. 4. rer. Iudic. tit. 10. c. 1.

XI.

Inde non iniquum est, ut usura stipulata, etiam una cum sorte, prioritatis privilegio fruatur. Dan. Moller. 1. semestr. cap. 28. Matth. Berlich. tom. 1. conclus. 46. n. 7. Et salvâ conscientiâ, in mutuo, ob moram in solvendo commissam, petere quimus interesse: Modest. Pistor. 1. quaest. 47. Graeve. 2. concl. 5. consid. 1. Siqueve in dem Deputations Abschied de Anno 1600. §. so vil nun/ 144. sancitum invenitur; ut ex mutuo id, quod interest, a die morae debeatur: et creditori vel ad rationem quincuncem, vel quanti pluris liquidaverit, adiudicetur. An vero valeat pactum, Das die Ablösung/oder auffkündung der Gülen/bey dem Creditore stehe? disputat Rauchbar. 1. quaest. 19. et Mollerus, 3. semestr. quaest. ult. Sane iure Camerali, pactum tale nullius momenti est, et pro non adiecto habetur: Gail. 2. obser. 4. et obser. 7. n. 8. ni ita fuerit conceptum: ut cessante in pensionum solutione venditore, liceat emptori, una cum reditibus recipere sortem. Dcputations Abscheid. Anno 1600. §. Ferner ist biß 38. At de novissimo Vvürttembergico iure, muß der Gültreicher nach verfliessung vierer Jahren/auff begehren deß Gültkäuffers / ohnfählbar blösen. Landsordnung/fol. 29. in adnotat. marginal.

XII.

Imperator noster Iustinianus, varias item de usuris sancivit leges; distinguens inter personas: Herm. Vulreius, Iurispr. Roman. lib. 1. cap. 44. fol. 241. quae plane in desuetudinem venerunt. At qui ultra legitimum, iurequeve cuiuslibet provinciae definitum usurarum modum, ullâ ratione vel colore, aliquid a debitoribus extorquent, gravissimâ afficiendi sunt poenâ: non folum quod proxumo noceant; sed et quia hocce modo, cives a prae diorum culturâ, honestisqueve artificiis abstrahuntur, ac foenerari discunt. Et ad hos tantum pertinere videntur, quae contra soeneratores passim acerbe satis dicta inveniuntur. Ita sapientissimus Neapoli Rex Alphonsus, dicebat; Foenus nihil alius sibi videri, quam animae funus: et secundum B. Ambrosii opinionem; nihil interest inter funus et foenus, inter mortem et sortem, et ab iis demum exigi vult usuras, quos occidere non sit crimen. vid. Lather. 3. de censu, cap. 23. num. 34. et seqq. De foenore ita sentit Machumet in Alcorano, azoar. 4. Defoenore vivente,s non nisi quasi daemoniaci resurgent: cum ipsi foenerari, quod Deus nefas et illicitum statuit, licitis annectant; dicentes foenus osse qualis est mercatura. Theod. Beza, in epigrammat.

Qui mutuando de suo, numquam tuum;
Sed usque et usque de tuo suum facit.
Qui dando spoliat, erogando colligit:
Numquam serens, qui metere numquam desinit.
Quo nulla mundo, pestis est nocentior,
Quo nulla mundo, pestis est frequentior.


page 8, image: s008

XIII.

Haec (immodica et illegitima nempe) vere mordens illa usura est; quae ut R Bechai ait, sicut serpens mordet, et non sentitur. Dn. Buxdorff. in Lex Verb.
[Gap desc: Greek word]
Adep ut statuant nonnulli, etiam in mutuo, ratione interusurii, de quinque annuis in singulos centenos ab initio quoque licite conveniri. Fichard. resp. 29. per tot. vol. 1. ac. in eam opinionem concedit item Martin. Azpilc. laudatus a Graevaeo. 2. concl. 5. consid. 1. n. 4. etc. Non itaque nostro tempoe, Usurarum modus (quod alicubi locorum fit) augendus; Man solle das Interesse nicht über fünff vom hundert setzen: hâc quia ratione, homines a laboribus avocantur, et pedetentim praedia, vel onerantur ni mium, in totumqueve inculta relinquuntur, dum nempe eorum cultores, morsu hoc viperino, gravius laeduntur.

XIV.

Henricus Suso, Suevus, sanctitate et miraculis olim (ut fertur) in Libello de novem rupibus cap. 18. gravissimis verbis, mali huius originem detegit, dum ita scribit: Oritur Avaritia ex animi fastu, ac elatione; quâ alii alios perpetim excellere nituntur. Olim cives, et negotiatores, homines erant religiosi, ac virtutibus ornati, et in omnibus, quae vel egissent, vel omisissent, fidos se praestabant; eranqueve exiguis facultatibus contenti, neque retinendis frugibus, ac vino annonae caritatem efficiebant. Itaque Deus apud illos demorabatur; siquidem pectora eorum, non ita ut hodie avaritia sibi vendicabat, ac devastabat: certe Deus Omnipotens, in perturbato, dissipato, erroribus implicito, et inquieto pectore, habitare neque vult, neque potest. At nunc singuli alios aequare, imo et excellere volunt; atque adeo etiam maiores suos opibus vincere. Quo fit, ut erga Deum, eiusqueve amicos tenaces sint, profundantqueve res suas contra voluntatem Dei, superbiae ac ostentationis caussâ: sicqueve noctes et dies, pro acquirendis, cumulandisqueve divitiis, multâ sollicitudine, curisqueve anxiis detinentur. Consentit eiusdem genii, Ioh. Taulerus, in secundo sermone magistri, ad populum vulgarem: qui habetur in eius dem vitâ, fol 35. etc. edit. Coloniens. Lat. ubi de hac eadem usurarum, scilicet ac redituum annuorum materiâ, agens; inter alia sic inquit: Omnes illos hîc noto, qui iniustas exercent redemptiones, et illicita venatur ex pecuniis lucra. Memini sane, tali me tempore vixisse, quo rarum valde et insolens erat, redemptionibus uti. Et si qui tum, sub redemptionis conditione contractus fiebant, sinceri ac simplices erant, etc. Venerunt ad me, illis temporibus homines quidam honesti; quorum unus mihi dixit: Ego ab hoc homine, certos quosdam propriae pecuniae reditus emi, super eius hereditariis bonis; aliud nil quaerens, nisi quod miseret me, bona huius, perpetuo mihi, et heredibus meis obligata esse debere, alioqui mallem ea ut propria possidere, sicut et emi. Iam vero


page 9, image: s009

hisce temporibus nostris, per superbiam et avaritiam nostram, ita redemptiones has, pervertimus, corrumpimusqueve, ut coram Deo, utplurimum plus quam semiusura sit. Multi hîc per superbiam peccant, ut saeculi luxum et pompam imitari, et coeteris se conformare possint. Unde ille omnibus, quâ potest fide, consilium dedit; ut sorte suâ, bonisqueve sibi a Deo concessis contenti, vivant secundum prisci saeculi morem, sintqueve grati Deo:utpote qui haut dubie subveniat ita facienti, ut habeant, quae sibi sufficiant. Et tandem hancce querelam subiungit: heu, quod satis superqueve dolendum est, ad id loci hoc tempore res rediit, ut pauca sint in populo Christiano negotia, quae omnino iusta et sincera sint. Proh dolor, quam multos hodie invenire est caecos ductores; ac si caecus super caecum in infernum ceciderit, tanto uterque peius habebit. Quamobrem, quod vobis summopere necessarium est: cavete vobis carissimil Hactenus Taulerus.

XV.

Nec item permittendum est Iudaeis, ut immodicum exigant foenus: quâ de re ita scribit Antonius Margarita, In tract. Der gantz Jüdisch Glaub / tit. von dem Wucher der Juden / lit. J. 3. Ein Christltche Obrigkeit ist schuldig/das sie den Wucher von den Juden auffhebe/ihren Vnderthanen zu gut/vnd den Juden zu ihrer erkandtnußauff das sie arbeiten/vnd wol wisten/das sie von GOtt gewichen weren/vnd jetzt in einer langen Gefänguuß/nicht ohn merckliche vrsach / legen. etc. ubi in eum sensum alia plura habet. Etiam Philippus Augustus Galliarum Rex, contra usuras Iudaeorum, multas leges tulit: ne Christianus debitor Iudaei, fundos vendere cogeretur; ne carceri manciparetur. Girard. lib. 10. del' hist. de France. fol. m. 881. tom. 1. Sunt et severe castigandi, usurarii Christiani: quales olim fuêre Lombardi, quos e Galliâ expulit Philippus Valesius; sortemqueve fisco adplicavit, usuras debitoribus remisit. Girard. lib. 15. del' Histoir. de Franc. fol. m. 205. Quodqueve etiam criminaliter accusari, puniriqueve usurarii queant, tralatitium est apud Iureconsultos: vid. Kol. a valle. cons. 75. vol. 1. Inibiqueve deveniri posse ad torturam, respondet Socinus cons. 219. in fin. vol. 2.

XVI.

Ac quoque contra Usurarios, optimum remedium esse videtur; si publicâ auctoritate, Collybus, Ein offentlicher Bechse. instituatur, et cuilibet tolerabilibus sub usuris, mutuo pecunia detur. Et ita Alex. Severus, Foenus publicum trientarium exercuit, pauperibusqueve plerisque sine usuris pecunias dedit, ad agros emendos, reddendas de fructibus. Lampridius. sicqueve cavetur, ne tenues gravioribus usuris urgeantur, aut suppellectilis distractionem alienissimo tempore ac loco patiantur. Hocqueve pietatis Aerarium vocat, post Bodinum Dn. Latherus 3. de censu c. 23. n. 21. et 25. adde Dominic. Baudii tract. de foenore, fol. m. 9.


page 10, image: s010

sed magnifice Tiberius Imperator; qui, cum olim multi fortunis spolirentur, multi famâ, ac dignitate deciderent, opem promptam tulit: disposito per mensas millies sestertio, factaqueve mutuandi copiâ sine usuris, per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset. Sueton. in vit. c. 48. Aerod. d. lib. 4. t. 10. c. ult. Nec non Octavianus Augustus, quoties ex damnatorum bonis, pecunia superflueret, usum eius gratuitum iis, qui cavere in duplum possent, ad certum tempus indulsit. Sueton. in vit. c. 41. Cuiac. 5. obser. c. 38. Sic et Antoninus, teste Iulio Capitolino, trientarium exercuit foenus, (hoc est, minimis usuris) ut patrimonio suo plurimos adinvaret.

CAPUT II. De alimonii copiâ procurandâ, legitimoque eius pretio constituendo: ac item de caussâ caritatis, cum omnium rerum copia abundat.

ALimentorum pretium, cum per monopolia, propolia etc. (Durch den Fürkauff der Fruchten/vnd anderer dergleichen nothdurfft) augescat; inde ea multarum provinciarum, et Imperii etiam sanctionibus prohibita in veniuntur. Retchsabschied zu Augspurg/de Anno 48. tit. vom Vorkauff der Früchten im Felde. Fürstl. Württ: Landsordnung/ Tit. vom schädlichen Fürkauff/fol. 121. Sic et Camillus Porrellus, 3. de Magistrat. edict. cap. 14. num. 101 et c. scribit: Magistratus advertere oportet, ne aliqui in civitate sint, qui omnia in grosso coemant, ut cariori pretio vendant postea minutim. Contra istos statuendum ait, ut n on emant usque ad certam horam, ut cives ab ipsis venditoribus, non a Dardanariis emant. Polonia sane, vel hac solum ratione, annonae impedit caritatem, quae alibi, saepissime etiam in copiâ ingravescit. Idqueve Iohannes Choisnyn, in Discursu, quo electionem Henrici Valesii, in Poloniae Regem, Gallice de scripsit, lib. 3. fol. 116. adnotavit; cum ait: Et ce, qui retient parmy eux le bon marche de toutes denrees, c' est qu' il n' ya point de Monopoles: principalement pour le bled, et pour le vin. etc. Anno Christi 1438. ut refert Guilhelmus Paradinus, lib. 3. des Annal. de Bourgogne, fol. m. 783. et seqq. fames tam misere Gallias adflixit, ut in decuplum excreverint pretia rerum: hancqueve non inopiam solum, sed et pravitatem usurariorum (qui scilicet vel lucri caussâ, vel ut sibi prospicerent, omnia coemebant) memorat effecisse. Et addit: satis aperte constitisse, non


page 11, image: s011

sterilitatem magis, quam malitiam hominum, praeferentium commodum privatum, utilitati publicae, Christianaequeve charitati, esuriem aliis conciliâsse. Henr. Mutius, lib. 31. Chron. Germ. fol. m. 320. scribit, His Annis (1531. etc.) annonae, et aliarum rerum, usui mortalium necessariarum caritas superiorem Germaniam, et Italiam supra modum afflixit; cum tamen caeli, terraeve iniquitas non fuerit in causa. Dubitantqueve adhuc, etiam qui sibi videntur in rebus humanis prudentissimi, quae sit causa. Aliis bella, aliis bellorum metum et exspectationem, aliis avaritiam, et exstinctionem charitatis, curamque huius saeculi, quam extremis temporibus futuram, praedixerunt multi Prophetae, quibusdam monetae multitudinem, aliam aliis putantibus causam. sunt qui censent, haec omnia simul causam esse.

II.

Dardanarii ergo, annonam onerantes, et prementes, seplasiarii, pantapolae, pantametaboli, sunt coercendi; eorumqueve fraudes, calliditates, stellionatus, variis constitutionibus coercentur: Cuiac. lib. 10. obs. c. 19. Turneb. lib. 9. animadvers. c. 17. qui idem et iusto iudicio Dei, poenis praesentibus, etiam in hac vita, inter dum afficiuntur.Lather, 3. de censu c. 7. num. 83. etc. 93. etc. Nihilqueve (ut Gregorius Nazianzenus in funere Basilii ait) gravius, acerbiusque est iis, qui ut famem negotientur, atque ex aliorum calamitatibus messem faciant, temporum difficultates observant.

III.

Vini vero et frumenti propolia, ad iustam rationem commodissime redigunturl; si Principes ac Res publicae, annonarivas contributiones, ad caritatis, inopiaequeve reservent casus; aut etiam quae ab exteris exportantur, coemant. annonaqueve ingravescente, tolerabili eam pretio, et minutatim vendant; Lather, 3. de censu, cap. 7. num. 46. etc. sicqueve impediant famem. Sane terribiles famem subsequuntur aerumnae; seditio, nempe et pestis: ac legimus apud historiarum scriptores, iiusmodi saepe famem viguisse, ut matres non semel devoraverint filios infantes. Tempusqueve fuit, cum Romae plurima plebs, fame adacta, operto capite, in Tyberim praecipitem se daret. Nil non mali cogitat plebs ieiuna: et inde cum aliquando Augustus animadvertisset, in publicis horreis, non reperiri frumenta, nisi sufficientia ad tres tantum dies; venenum sibi praeparavit, si frumenta illos inter dies non adveherentur. Borrellus d. c. 14. a princ. Et, ideo famem simul ac bellum, pestemqueve, tria esse flagella, quibus divina Iustitia, mortalium peccata castigat, nemo nescit. Proinde non Iudaei solum, sed ipsimet Idololatrae, hisce ingruentibus malis, Dei sive etiam Deorum auxilium imploraverunt.

IV.

Quapropter optimum ac primu, ut aliorum malorum, ita et famis remedium esse puto, confugere ad Deum. Scip. Amirato, Dissert.


page 12, image: s012

Polit. lib. 12. disc. 3. a princ Neque dubium est, quin miseratio divina, huiusmodi et maiora beneficia, eis quibus vera mentis devotio haut deest, concessura sit. Et alludit huc proverbium Germanorum: Wann ein Thwrung solle sein/so hifft nichts / wann gleich alle Berg Mehl wehren. vid. Sebast. Franckhen in der Keyser Chronic. de Anno 1531. fol. m. 250.

V.

Sed cum dederit nobis Deus arbitrium et rationem, non displicet ipsius Maiestati, ut nostris nos facultatibus utamur: ac idcirco de remediis, quae contra penuriam annonae, excogitare valet providentia humana, fuse quoque politici tractant, et imprimis Amiratus dict. discurs. pass. Lather. lib. 3. de cens. cap. 7. pertot. Auctor libri Sallici, cuius ritulus Mirois des Francois, lib. 3. pertot. Ergo pacis tempore providendum est, ut bello ingruente, famis necessitate non opprimamur: eoqueve fine Romae singularis, magnaequeve dignitatis erat magistratur; praefectus annonae dictus, t. t. C. de offic. praefect. annon ubi Cuiac. et Henr. Scotan. in Paratit. Sic Turcarum Imperator creat Ssar Emin, urbis praefectos; qui ut copia oryzae, et frumenti, neve ullum rerum illatarum monopolium sit, perpetuo curat. Sic et in exercitu habent Harpac Emin, qui equis de pabulo prospicere possit. Scotan. dict. loc. Nil certe stultum magis est, quam gerere, vel incipere bellum, nec diu ante, belli incommodis ut occurri possit, prospexisse. Annis inprimis fertilibus est curandum, ut sterilitas superveniens nocere haut queat.

VI.

Tria autem remedia necessaria sunt, quae singula, summam in sterilibus annis diligentiam poscunt. Primum emptio, alterum importatio, tertium dispensatio annonae. Cito namque emenda, caute importanda, sive convehenda, admirabili demum Oecenomia est dispensanda. Sed quantitas annonae, quae nostris necessitatibus succurrat et medeatur, ignoranda non est: neque decet ministros Principibus imponere; dicentes, suffecturam annonam, cum ipsius instet defectus. Sed fatale quoddam, et universale hominum erratum videtur, ut remedia tum maxume quaerantur, cum pericula imminent. Ubi Res publicae bene sunt constitutae, magna copia annonae, ad bellifamisqueve reconditur cafus inopinatos. Lather. d. c. 7. n. 53. Ego tractat. de Aerar. c. 1. n. 2. Et artificio olim singulari, horrea condita fuerunt, ut ne computrescerent frumenta. Bulenger. de vectig al. c. 8. et seq. putantqueve nonnulli, frumentum diutius asservari, sanumqvene corpori magis esse, cuius solum, ubi crevit, lupulo, seu cinere, non vero fimo fuerit pinguefactum. Loys Guyon, tom. 1. d. divers. lecons. lib. 4. c. 7.

VII.

Evectiones item sunt prohibendae: arg. l. 1. et 2. C. quaeres export. nonposs. idqueve edictum fieri potest pro utilitate communi.


page 13, image: s013

Camill. Borrell. tr. de magistrat. lib. 3. c. 14. num. 5. etc. ubi n. 14. et seqq disputat; An tale edictum prohibens extractionem, ipsum comprehendat Principem vel superiorem? An includat eos, qui extraxerint sui usus, ac propriae necessitatis caussâ? Quid dicendum sit de iis, qui rem vetitam emissent aliunde; ac portassent in locum edicti, postqueve demum exportarint? et quae sunt similes quaestiones. Copia frumentorum, provinciae debet primum prodesse, cui nascitur, et alienis partibus, quod superest, impendi debet; et tunc de exteris est cogitandum, cum se expleverit ratio propriae necessitatis; ut rescripsit olim Theodoricus Rex Gothorum, apud Cassiodor. 1. var. cap. 34. Hîcque contra transgressores, praeter vigilias et custodias, instar bellicorum temporum, partiendas; nisi aliud effici possit, illa etiam instrumenta sunt adhibenda, quibus maxuma peccata in civitate sanantur: cum sancta et pia crud litas illa sit, quâ supplicio paucorum, qui puniri meruerunt. manuifestae, certaequeve plurimorum insontium morti, obviam itur. Concedendae item sunt mercatoribus immunitates, qui ex locis fertilibus advehant frumenta, et res necessarias alias. Lather. d. c. 7. num. 15. etc. ac item n. 59. etc. Memoratqueve Bodinus, tr. des monnoyes, h. 3. numquam Franciam fame laboraturam, si exteri nil exportarent: et Hispanos vicissim tanto favore complecti, qui adferunt frumentum, ut nemo ex Iudicum ministr is ausit capere eum, qui saltem dicat, traho dridigo, hoc est, Triticum adporto. ac quomodo mercatura sit promovenda. prudenter disserit Xenoph. tr. de rationibus redituum, seu de proventibus fol. m. 922.

VIII.

Verum enimvero, totum rei frumentariae pondus, in rectâ dispensatione ut plurimum consistit; cum neglectis subsidiis opportunis, saepenumero videamus, postquam interiit pauperum multitudo, frumentum superesse. Quo in negotio existimat Amirato, d. discurs. 3. fol. mibi. 359. et seq. necessarium esse, militares ordines imitando, ad minutas partitiones, ac subdivisiones descendere: et civitatem non modo distinguere in tribus; sed et praeficere singulis vicis, et Insulis homines, qui instar Centurionum, Tribunis obetemperantium, curam sibi commislorum civium gerant; ne cuiquam opus, ne cibus desit. idqueve facile efficere poterunt, si frumentum omne in unum conferatur, pretio mediocri, ex publico soluto, et porro proportionabilites ac viritim panis coctus civibus vendatur. Quod autem tempore necessitatis, habentes frumenta et victualia, ad vendendum cogi possint; ac etiam pretio viliori: proditum est a Iureconsultis. Borrell. d. c. 14. num. 98. etc. ac n. 109. etc. et id ius mascule contra quosdam magnates, usurpavit olim Flandriae quidam Comes. vid, Bernhard. de Girard. lib. 8. del' hist. de france, a princ.


page 14, image: s014

IX.

Percuperem item, nepriscis inferiores prudentiâ videamut: ac ut consilium illud Augusti, quo convivia diebus natalitiis prohibuit, imitaremur: necnon popinae ut tollantur. Exeatque edictum, Principem exhilaratum iri, si in tantâ pauperum miseriâ, divites delitiis, ac luxibus abstinuerint. Princeps item, loca suo solatio reser vata, populoque interdicta, liberabit. adeo ut piscatio, aucupium, venatio, nemini prohibeatur. Alexander Imperator copiam porcinae, bubulaeque carnis ita procuravit; dum prohibuit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam. Lamprid. fol. m. 212. Et item prohibendae sunt invectiones mercium peregrinarum; et vini delicatioris. quod in Germania, ut facile fieri potest; ita fundi nostri calamitas est, quod id inibi negligi solet. Germania quippe, omnium rerum exterarum invectionibus fere carere potest: ut et auctor Thesauri politici non diffitetur, dicens; non si portano d' altro paese in esso, se non le cose superflue, che servono alle delitie. part. 1. relat. della corte dell' Imperatore. fol. m. 56. ad fin. idque et iam olim, Aeneas Sylvius fateri coactus fuit. At ô felicem Germaniam nostram, si veterem a)uta/rkeian coleret in suis rebus. divitias enim, et pristinum splendorem facile recuperaret.

X.

Sunt porro et Barbari Reges, suo qui exemplo Christianos possint erudire, quomodo caritas et inopia subiectorum vitanda. De Magno Cham, Tartariae Monarchâ, Paulus Venetus, histor. lib. 2. cap. 24. refert: solere eum, singulis annis, nuntios suos mittere, ad provincias diversas, Imperio suo subiectas, ad inquirendum; num damnum aliquod a locustis, aut aliis vermibus, frumento sit illatum, aut alia pestis, sterilitatem invexerit in provinciam quandam. Et cum sibi innotuerit tale quid, remittere eum illi populo tributa, pro illo anno, mittereque de horreis suis frumenta, pro victu et semente: tempore etenim magnae ubertatis; emere Regem copiosam vim frumenti, et in thecis consevare; ut cum in unâ regione penuria praevaluerit frumenti, defectus ille ex Regiis horreis sarciri queat. Vendere autem frumentum suum, minimo pretio, ut pro uno modio, in quadruplo plus pecuniae exponendum esset, si ab alio quopiam emeretur. similiter, quando alique pestis animalia invaserit, remittere eum, anno illo consuetum tributum, vendereque subditis alia pecora et armenta. pro vero item asserit ille idem auctor; Regem hunc quottidie per totum annum circiter triginta milia pauperum pane pascere, nec ulli sinere fragmentum panis negari.

XI.

Omnia haec, quidque in fame sit observandum, paucis Petrus Aerodius est complexus, qui lib. 9. rer. iudicat tit. 4. c. 5. ita scribit: si sit, aut immineat fames, haec fere remedia adhibentur. Creari praeferctos annonae, e dignissimis quibusque: iustitium indici, mitti circa finitimos


page 15, image: s015

populos legationes, frumenti advehendi caussâ; dispensari inopiam, hoc est, cogere qui habeant, frumenturm profiteri, et quod usui menstruo supersit vendere: fraudare servitia parte diurni cibi: imo interdum longe ablegare. Quid servitia? aliquando cives. Praeterea Senatoribus, ut quo velint, proficiscantur, permittere: denique in frumentarios, severe animadvertere. Sed et Tiberius imitandus est, qui (ut Tacitus habet) saevitiam annonae incusante plebe, statuit frumento pretium, quod penderet emptor: binosque numos, dixit de suo additurum, negotiatoribus in singulos modios. Est enim boni Principis, hoc maxume casu, munificentiâ, et largitate uti. Hactenus ille. Addatur etiam Dn. D. Theodori Thummii Dissertatio, quae inscriptionem habet; Christiana Querela et Medela, super annonae caritate.

XII.

Elegantis admodum quaestionis est, et quae hîc non in commode tractari potest; Cur rerum pretia quottidie crescant, et caritas sine inopiâ, ac etiam absque fame, haut raro contingat? quam etiam tractavi in corollario V. subnexo Comment ariis meis, ad aliquot Titulos, libri 1. Digestor. Anno 1529. et item Anno 1531. Prodigiosa fames, et defectus fuit omnium rerum, quae usui humano necessariae sunt: et tamen vendebatur tum annona, eduliaque alia, pretio tali, quod saeculo nostro, etiam in copiâ, tolerabile videretur. Sebast. Franck in der Keiser Chrontck. fol. m. 243. b. et 249. h. Sane copia argenti, pretia rerum exaggeravit; et in de eiusdem nata vilitas, necessario invexit caritatem, L. 2. ubi Gothofr. C. de veter. numis. potest. lib. 11. Indeque praedia, et alia quaecumque, hodie tam immenso pretio venduntur, prae quam olim aestimata fuerunt. Vicissim raritas auri et argenti, in causa fuit, ut eorum pondere non magno, agri, agrorumque fructus potuerint emi. Ita Tubinga nostra veniit olim quinquies milibus, octingentis, et quinquaginta septem florenis. Balinga, viginti duobus milibus florenorum. Dn. D. Lansius Orat. pro Germania, fol. 68. Anno 1433. cum occasione cuiusdam duelli, magna hominum multitudo Spirae Nemetum conveniret, aestimatio rerum ad victum necessariarum facta fuit: nempe, Herrn vnnd Rittern / ein Imbiß / 16. Pfenning / für ein Simmerin habern / 9. Pfenning. Lehtnann. lib. 7. c. 90. Tempore Furii Camilli, Romae vix in veniebantur auri talenta octo, ex quibus munus Apollini Delphico conficeretur; ad idque matronae monilia et inaures contribuere cogebantur: Plutarch. in Camill. m. n. 5. et ideo mirum haut est, inibi olim vervecem decem, bovem centum obolis veniisse; idem in Publicola n. b. modumque stipendii sub initium Punici belli tertii, in peditem, duorum obolorum fuisse, ut Polybius, lib. 6. scribit. Paupertas etiam veterum efficiebat, ut nummariae poenae, olim plane exiguae fuerint, §. 7. Inst. de iniur. sed opulentiores


page 16, image: s016

praedae, caritatem post effecerunt: et captâ ab Augusto Alexandriâ, Romam in tantum opibus eius crevisse Orosius ait, ut dulpô maiora, quam antehâc, rerum venalium pretia statuerentur. Pariter et in Graecia, perquam rarus olim usus auri, argentumque in fodinis paucum fuit. adeo ut poculum argenteum, non sine admiratione, velut novum et insolens quidpiam videretur: ac demum post Alexandrum Maximum, qui Asiae diripuit thesauros, opulentia est exorta. Athenaeus, dipnosophist. lib. 6. fol. m. 231. et seq. Recteque Aristoteles 5. polit. c. 6. scribit: Temporum felicitate, propter pacem, aut rebus aliter prospere cedentibus, effici, ut eadem possessiones pretio longe maiore aestimentur. Sic et Gonesius Sepulveda, ad Aristot. lib. 5. polit. c. 7. n. 34. Hâc memoriâ, inquit, in Hispania propter magnam auri et argenti copiam, ex orbe novo importatam; precia possessionum, in quintuplum, eoque amplius creverunt. Lutetiae olim, victui Studiosorum, qui in collegiis vivebant, tres solidi Parisienses, destinati erant: Antiquitez de Paris. fol. m. 149. quat nunc haud sufficiunt frugali cenae. Et de Angliâ, Henricus Savilis, tr. de milit. Rom. fol. m. 84. attestatur; quod abhinc centum annis emebatur decem numis grossis, qui tum unciam pendebant; iam post detectas Indias, vix emi posse solidis decem, aut duabus unciis, eiusdem ponderis et probitatis suntqueve ideo, qui putent, satius futurum fuisse, si Pervani illi, aurum et argentum suum servassent, ac nobis maiorum nostrorum reliquissent frugalitatem. Casp. Ens. lib. 2. convivil. apparat. fol. m. 286. Polybius item, ut Strabo 6. Geograph. ait: adscribit auri fodinarum, ad Aquileiam suo tempore, quae apertae sunt, ut pretium auri, per Italiam umversam, pro parte tertiâ fuerit deminutum. Quod idem alio modo dici potest; pretia rerum auro emptarum, auctâ tertiâ parte.

XIII.

Sed aliter fentire debemus de prodigiosâ caritate, quae iam ab Anno coepit, et Germaniam nostram, si de prompto remedio non dispiciatur, certo perdet. Eam enim non auri; argentive abundantia, sed auctio et depravatio monetae invexit: quippe ex eiusdem proportione, et internâ etiam bori: ate, cetera cuncta recipiunt aestimationem. Hanque cladem et corruptelam, non bella solum, sed et avaritia, ac charitatis Christianae plenissimus defectus effecerunt.

CAP. III. Contra Otiosos, et Decoctores.

QUemadmodum sustentationis universim ratio est habenda; ita et singulis, suus ut dimensus labor sit, curandum erit. Grave etenim Rei publicae est, vel unicum alere otiosum. Xenophon, 1. paediae Cyri.


page 17, image: s017

Otium et Reges, simul et beatas Perdidit urbes. Catull. n. 52. Ita ingenium est omnium hominum, a labore proclive ad lubidinem. Terent. Andr. Act. 1. Scen. 1. et diligens est in otio, otiosisqueve culpandis, Guevara, in libro de Marco Aurelio, cap. 23. et 25. Ac inter quatuor illa, propter quae Sodomam periisse dicit Ezechiel Propheta, etiam otium recensetur. cap. 16. Haec, inquit, fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae; superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius. Erat etiam doctrina primorum illorum, omni laude dignissimorum patrum in eremo: Monachum occupatum, unam tantum habere tentationem; otiosum vero infinitas. Sicqueve scribit de Anachoretis veteribus Cassianus: Pro re maxumi momenti, atque ad observantiam virtutis ac religionis utilissimum habitum fuisse; si Monachus ab omni commercio separatus, et cuius labores ad nihil utiles erant: non tamen otiaretur, sed semper manibus laboraret, annoque evoluto, omnes labores suos concremaret, vel cellulas suas evacuaret, novaque faceret cuncta. Unde et Beatus Hieronymus ad Rusticum, can. numquam 33. de consecrat. dist. 5. Facito aliquid operis, ut semper te Diabolus in veniat occupatum. Vel fiscellam texe iunco, vel canistrum lentis plecte viminibus. Apum fabricare alvearia, texantur et lina, capiendis piscibus: scribantur libri, ut et manus operetur cibum, et animus lectione saturetur. Paulus item Apostolus Christi magnus; quemque iubet operari manibus suis, nec vult eum manducare, qui non laboret, 1. Thess. cap. 4. v. 11. et 2. Thess. c. 3. v. 10. Et apophtegma refert Ignatii Liolae, Giovanni Botero, lib. 2. d. detti. fol. m. 124. b. be nella religione, non vis' e cosa peggiore, e di piu pericolo, che l' otio, e la pigritia: et che il voler mantenere in uffitio, et in virtu una congregatione di huomini scioperati, e unvoler l' aqua in un crivello servare. Ac de commodo et necessitate laboris, multa congessir, Pedro Mexia, lib. 1. de varia Legion cap. 32. Otium aperit vitiis omnibus portam; eandem virtutibus omnibus claudit. Non enim bonum aliquod in mundo reperitur, quod labore non comparatur; sive virtus, sive scientia, sive divitiae, sive honor. Si quis igitur laborum inimicus exsistat, is abicit instrumentum generale, quo bona omnia acquiruntur. Quod quaeso maius malum in civitate esse potest, quam si duas ea habeat portas; unam, per quam ingrediantur boni, alteram, per quam mali admittantur: prior autem semper maneat clausa, posterior vero pateat noctes atque dies? Qualis est terribilis illa civitas inferorum; talis est anima hominis otiosi; qui portam habet apertam omnibus malis, clausam vero bonis universis. R. P. F. Lodoicus Granatensis, in floribus par. 5. cap. 123 Pauperes itaque, et qui tenuioris sunt fortunae, in suis opificiis occupentur, atque desudent;


page 18, image: s018

quibus vero labore isto opus haut est, neque unt habere vel dulciores, vel utiliores, vel etiam moderatiores occupationes, post communicationem cum Deo, et rei suae domesticae administrationem, quam piis et utilibus libris perlegendis operam suam elocare, Vere dictum est, vitam sine litteris mortem esse: et hûc Itali respexerunt, qui omnibus in urbibus fere Academias instituerunt, (non illas hîc indigito, quas nos Scholas vocamus universales) quibus nobiliores sexus etiam utriusque, in varia se litteraturâ simul et certatim exercerent. Quin et antiqui Rabbini tradunt, eis qui vellent sacras litteres profiteri; communem quandam legem fuisse praescriptum; ut addiscerent quoddam artificium manuale, quô quaererent victum: affirmantes, eos qui id facere praetermisissent, futuros ad peccandum procliviores. Sicut et B. Paulus, eruditione ??? nobililitate insignis, scenofactoriae gnarus fuit. Baron. Annal. sub. A. C. 52. n. 5. Solon sapientissimus Atheniensium legislator, publicum in otiosos iudicium dabat, ac ita in suis legibus cavit: Is qui otium sectatur, omnibus accusare volentibus obnoxius esto. Laert. in vita. Ac licet item Solon sanciverit pie: Si quis parentes haut nutriverit, infamis esto: eandem tamen legem ita repressit; ut filium solverit necessitate patris alendi, qui eum nullam artem docuisset.

II.

Illud ergo ante omnia sanum consilium est, more prisco Areopagitarum, vitae rationem exigere a quovis, quid doperis faciat, aut unde se suosqueve alat? Athenae. lib. 4. Val. Max. lib. 2. cap. 6. num. 3. licet de Atheniensibus (ubi Areopagus tum adhuc erat) hoc culpet B. Lucas, quod omnes ac etiam inquilini peregrini, nulli alii rei vacarent, quam novis audiendis. Quo vitio et hocce saeculum nostrum laborat nimis, et novarum dicendarum ac exploranda rum occasione, nil nisi mentiri discit. Sed porro et Aegyptii omnes, ex Regis Amasis instituto; cogebantur nomina sua discripta, ad Nomarchas, seu provinciarum praesides deferre, simulqueve quâ ratione acquirerent victum demonstrare: qui autern hoc facere negligebat, aut vitae genus praesidi adprobare non posset: huic poena extremum supplicium erat. Herodot. Euterp. Diodor. Sicul. lib. 2 antiq. Otho Heurnius barbar. philos. fol. 211. adde si lubet Cunrad. Rittershus. ad Novell. Part. 12. cap. 15. Sane si otiosi inquirantur, maxuma saepe scelera deteguntur: Camerar. cent. 1. medit. histor. cap. 15. nemo enim praesumitur vivere de vento, l. fin. C. de alim. pupill. praestand. Ob hanc rem, inter alias eximias virtutes, quibus Hugo Marchio Brandeburgensis, Vicarius Othonis III. Imperatoris in Italia, praeditus fuit, et ea celebratur; quod is hominibus otiosis et asotis, adeo fuerit infensus, ut eos in iudicium vocarit, ad reddendam otii ac sumptuum rationem. Quae consuetudo, ab ipso introducta, adhuc in Hetruriâ dicitur perdurare. vid.


page 19, image: s019

Lather. lib. 3. de cens cap. 19. per discurs. Ubi hac de re plurae, notatu dignae, videatur etiam Gregor. Richterus Axiom. Oeconom. 97. Rectissime itaque Dionysius Haly carnalsaeus, lib. 5. antiquit. Roman. in prudentissimâ illâ Oratione, de sedandis discordiis intestinis, ab inopi plebe excitatis: Quos, inquit, videmus ventri, et foedissimis voluptatibus indulgere, et propterea patrimonia absumpsisse; dedecus et detrimentum Rei publicae existimandos, et Rem publicam magnum facturam quaestum, si ipsi ultro excederent ex urbe, et in malam rem abirent. Quos vero cognoscet Magistratus, fortunae iniquitate, sua patrimonia amisisse, iis de bonis privatis bene faciendum dicebat.

III.

Otium duo mendicantium hominum, quasi fucorum gignit. Qui aculeo carent, debiles sunt. et pusillanimi stipem quaerentes; aculeati vero fuci, sunt fortes et robusti latrones, grassatores, aliiqueve scelerum patratores: qui utrique, tanq vam duae civitatum teterrimae pestes omnino sunt abigendi. Amirat. lib. 3. dissert. 8. in princ. et lib. 4. discurs. 5. Sane et debiles illi fuci, ferri non debent; cum aequum haut sit, eos alienis laboribus frui; Idem, lib. 17. discurs. 6. hacque ratione, et otiosi merito furibus aequiparantur. Petr. Aerod. rer. tudicat. fol. m. 454. Utque nemo se excusare possit, quod eum deficiat materies laborandi; opera publica exstruenda sunt, in quo officii atque humanitatis genere excellunt Antuerpiani, et Delphenses Hollandi; qui publicas opificum officinas habent, easqueve eximias, in quibus pauperes cives, aut civium filii, publicis sumptibus erudiuntur. Eiusmodi item opificia, disciplinae et censurae publicae causâ, ad coercendos prodigos, malos et vagos homines, nec non mendicos validos, ad laborem compellendos, effrenemque libidinem utriusque sexus domitandam, singulari modo, in Carcere quodam publico a Belgis instituta dicuntur. Lather. d. cap. 19. h. 61. etc. Et ita otium cautissime praecavetur, si desides laborare cogantur, et Ergasteriis includantur, ut praesertim Ambsterodami fieri solet; ubi metu huius publicae censurae, paucissimi inveniuntur in trivio mendicantes, validi, otiosi, prodigi, et id genus inutilia pondera terrae. vide miracula San. Raspini, h. e. Historische Beschreibung der wunderbarlichen Miracul vnd Wunderwerck/in der Kauff: vnd Handelsstatt Ambsterdam/ an einem ort/so das Zuchthauß genandt würd/ an vilen fürgangen. Hocque institutum vehementer laudat Hippol. a Collibus, de increm. urbium, quasi eo vix quicquam urbibus utilius excogitari possit. Sic et Bremensem Civitatem, non ita pridem magnis sumptibus eiusmodi domum, ad salutarem Rei publicae disciplinam erexisse, eiusque beneficio, multa praecocia ingenia, terreri et emendari refert Reinkingk lib. 2. class. 1. cap. 7. n. 6. Ac addit: extare ibidem, in media areâ columnam,


page 20, image: s020

in qua depictae sint scuticae, virgae, fustes, ursi et leones; hâc additâ inscriptione: Kan man doch Löwen vnd Bähren zähmen/solte man dann die mutwillige Buben auch nicht zwingen. Non item immerito vetustâ Imperiali lege exstitit provisum, validis mendicantibus minime dari populares annonas, quae invalidis dabantur, l. 1. c. de mendicant. valid. lib. 11. quod et prohibuit Iustinianus in Novell. de quaestor. 80. cap. 5. ubi de mendicantibus validis ita rescribit: Quibus vitae decens occasio non est, hos non frustra esse terrae onera, permittere debere Quaestorem: sed tradere eos citius operum publicorum artificibus, ad ministerium, et praepositis panificantium stationum, et hortos operantibus, aliis queve diversis artibus, aut operibus, in quibus valent quidem simul laborare, simul autem ali, et segnem ita ad meliorem mutare vitam. Absurdissimum namque est, pellere e Republicâ mendicos, nec eis praebere occasionem semet honeste sustentandi, ut dixi lib. 1. polit. cap. 9. n. 20. laesos autem, laesasqueve corpore, iubet ibidem Iustinianus, aut canitie graves, sine molestiâ esse in civitate; aut pie agere volentibus adscribendos Hacqueve sane ratione reditus reformatorum monasteriorum, optime collocari possent.

IV.

Profecto hâc in re, et iam Indorum Chinensium politia, laude dignissima est; quod in toto Regno, neque in viis, neque ad Templa, ulli feruntur Mendici; et laborare etiam caeci, ac membris manci coguntur: estqueve nihilominus alendis iis, qui victum sibi parare nequeunt, modus certus constitutus. Heig. par. 2. quaest. 27. num. 13.

V.

Validos pariter mendicantes, puniri civiliter quoad partem, et poenâ extraordinariâ, per Rectorem Civitatis, voluit Bartolus, in l. un. in fin. d. t. C. de valid. mendicant. Eos vero qui se pallidos fingunt, coloribus fucatis, et se vulgo exhibent tamquam infirmos, ut eleemosynas extorqueant, tamquam falsarios puniri, censuit Lapus alleg. 18. in cip. quâ poenâ. Nec hanc ob causam solum arcendi sunt validi et vagabundi mendicantes; ne quae debentur pie, homini vere mendico, dentur illi, qui se simulat invalidum et egenum: sed et ne sub specie eleemosynae conquirendae, Civitatum, provinciarum, et Regnorum secreta rimentur, Camil. Borel. d. Magistr. edict. lib. 3. cap. 16. per discurs. qui item n. 21. etc. refert; in Regno Neapolitano, vagabundis; nec artem aliquam continuo exercentibus imminere remigum poenam ad quinquennium: hancqueve pragmaticam sanctionem, Ducem Alcalae proregem, etiam ad Neapolitanos extendisse. Tandemque concludit, si aliqui mendicantes validi essent, et quaererent eleemosynarum quaestum, essentque longe a regionibus suis, vel casu absque pecuniâ, aut longum facientes iter, aliave iustâ caussâ, extra patriam, et asuis longe remoti, omnique auxilio destituti;


page 21, image: s021

cum his Iudicem optimum, considerare debere habitum personarum, regionum, ac qualitatum actiones: ex iisqueve metiri, an sint miseratione potius digni et suffragio, quam poenâ. Observandum item est; plerumque otiosos, imperitos, miseros, et decostores, quibus res ex animi sententiâ non procedunt; aliorum actiones reprehendere solere, et convertere se ad maledicendum. Gregor. Richter. axiom histor. 130. Unde porro fomes seditionum oriri solet. Coeterum et in novissimis Imperii constitutionibus, Lex exstat de otiosis, et mendicis, a Carolo V. Imperatore in Comitiis Augustanis promulgata, de Anno 1548. quae postea a Rudolpho II. Imperatore in der Policey Ordnung zu Franckfurt/ Anno 1577. sub Tit. von Bettlern vnd Müßiggängern/ repetita, quae ita habet: Wir wollen auch/ das ein jede Obrigkeit / der Bettler vnd anderer Mußiggänger halben/ ein ernstliches einsehen thue / damit niemand zu bettlen gestattet werde/der nicht mit Schwachheit oder gebrechen/ seines Leibs beladen / vnnd dessen nicht recht dürfftig seye. Item das auch der Bettler Kinder/so sie jhr Brodt zu verdienen geschickt/vonjhnen genommen/vnd zu den Handwercken oder sonsten zu Diensten gewisen werden: darmit sie nicht für vnd für dem bettel anhangen. Item das auch die Obrigkeit versehung thue/ das ein jede Statt vnd Commun/jhre Arme selbst ernehre/vnd erhalte/ etc. adde Heigium, d. quaest. 27. ubi de otii ac desidiae poenâ, mendicantibus item validis, ac impostoribus etc. late agit. Inprimis autem Philippi Augusti, Galliarum Regis exemplo, (qui chassa de son Royaume tous Mommeurs, Menestriers, Iongleurs, farceurs, flatteurs, et faineants, et autres ministres de volupte, et corrupteurs de moeurs) Girard. lib. 10. del. hist. de France. fol. m. 880. tom. 1. ministri voluptatum, otiosisqueve delicate vitam transigentibus inservientes urbe sunt pellendi.

VI.

Operae pretium item est, ut certi inspectores constituantur, qui dispiciant, num praedia, agri, vineae, horti etc. probe et non segniter colantur: atque arbores vel frugiferae, vel ad foci usum, ubique plantentur; nos vulgo Feldtstützler, indigitamus. Hocque et Romanorum prudentissimus Rex Numa, fecit, de quo ita lib. 2. antiquit. Dionysius Halycarnassaeus: Cum consideraret, civitati, quae in iustitiae ac temperantiae studio perseveratura sit, necessariâ rerum copiâ opus esse; universam regionem divisit in eos, qui pagi nominantur: et suum cuique pago Magistrum, qui eum obiret atque inspectaret praeposuit. Hi crebro perlustrantes omnia, tam bene, quam male cultos agros, in tabulis descriptos, ad Regem deferebant: ille industrios agricolas, laudibus et summâ comitate excitabat; contra segnes obiurgatione, atque etiam mulctâ castigatos, ad rura gnavius colenda instigabat. In Lusitaniâ, mira semper


page 22, image: s022

rerum omnium caritas est; qualis in ullâ aliâ regione vix reperitur: causam huius rei otio et agriculturae neglectui, adscribit Nicolaus Clenatdus, epist. lib. 1. ad Latomum, fol. m. 17. etc. Si usquam, inquit, neglectui habita fuit agricultura, id potissimum locum apud nos habet. Audis principio, praecipuos populi nervos admodum debiles; deinde si qua gens ignavo otio dedita est, nisi sit Lusitanica, nulla est prorsus. Quod nisi externorum et nostratium (Belgarum scilicet) turba, mechanicas hîc artes exerceret; puto aegre, vel calcearium, vel tonsorem haberemus. Non est hîc tanta opificum copia; nec receptum, ut merces suas offerant. Prece et pretio ferme constant omnia. Omnes hîc sumus nobiles, et magni probri instat est, aliquam profiteri artem. Etiamsi quartam census mei partem largiar, non assequar mulierculam, quae more nostrate mihifamiliam curet, aut domesticam rem. Mancipiorum plena sunt omnia, Aethiopes et Mauri captivi, omnia obeunt munia. Aegre reperias domum, quae non saltem ancillulam huius generis teneat; ea foris emit quocumque opus est, lavat vestes, verrit pavimentum, effert suo tempore faeces domesticas et humanas; et breviter servam agit, et praeter figuram, nil differt a brutis iumentis. Verissime dictum sensi; in Galliâ velis, nolis, pecuniam profundes; in Hispania, si velis maxume, non tamen poteris. Unum habeo ministrum nostratem. Quod si me ad ingenium terrae vernaculum accomnodarem; ante omnia mulum alerem, et ministros quatuor. Quî posses? Ieiunarem domi, foris splendide triumpharem, et amarum illud sumerem pharmacum, ut plus deberem, quam solvere queam. Nam ita demum perfectus abso9lvitur Aulicus. Venit in mentem cuiusdam, unde coniecturam facies de coeteris. Is quem depingere volo, simultates exercebat cum homine Gallo. Lusitanus fastu externo vincebat, Gallus cenabat lautius: et non ignarus istorum morum, curiositate quadam, et arte nactus est libellum, in quo alterius referebantur diurni sumptus. Incidit in locum ridiculum, et plane Lusitanicum. Cum enim sic quottidie scriptum esset. In aquam, quatuor sectilia in panem duo regalia, in raphanum sesquiregale; et ita tota hebdomada, tam magnificis impensis decurreret: ratus aliquanto lautiorem futurum Domin cum diem: sic scriptum reperit; hodie nihil, quia in foro non erant raphani. adde la vida de lazarillo de Tormes tract. 3. tit. como Lazaro se assento con un escudero. Et pergit Clenardus noster: Eiusmodi fatuosos ra/fa ofa/gous2 multos Eborae. reperias; et tamen plures secum foris trahunt famulos, quam domi consumant regalia. Imo credo hîc esse, quorum census non est maior meo; attamen octo asseclis utuntur: quos utcumque, si non grandi cibo, fame tamen sustentant. Nec magni negotii hîc est, inutilem turbam conquirere servorum;


page 23, image: s023

quod omnia potius ferant, quam artem mechanicam discant. Etiamsi etiam dimidium proventuum meorum effundam; non nanciscar ancillam liberam, aut ministrum vere ministrum: gustusqueve otii sic passim omnes corripuit; ut viri boni, velint, nolint, mancipiis uti necesse habeant. Haecqueve non exscripsi, ut quid exprobrem nobilissimae genti; sed ut incommoda otii, neglectusqueve agriculturae, recenti exemplo declararem.

VII.

Apud Corinthios etiam lege cautum erat, ut si quem viderent semper splendide obsonare, hunc rogarent unde vieret, quid faceret operis, an suppeterentfacultates? Quod si reditus sufficientes viderentur, patiebantur illum frui suis. Sin sumptus superasset, prohibebant ne id in posterum faceret: si contra faceret, mulctabatur, cogebaturqueve aliquid operis facere; ut ex Diphilo refert Athenaeus lib. 6. et meminit Erasmus Chiliad. 1. cent. 9. adag. 44. Utinam haec lex ubique observaretur; minus certe ganeonum, decoctorum, et turbatorum publicae, privataequeve rei haberemus. Et ita porro etiam foro cedentes, non hoc impune ferre debent. Sane duo Banccae ruptorum genera statuenda sunt. Primum est illorum, qui decoquunt vitio fortunae. Inhumanum plane est, hos, utpote fortunae telis vexatos, puniri. Unde statuta illa illegitima censentur, quibus debitoribus non dolosis, cessio bonorum (mit einführung deß Schuldthurns/ vel addictionis ipsius personae) denegatur. Hotom. illustr. 26. Thesaur. decis. 36. et 182. in fin. Coler. de Process. exsecutiv. par. 1. cap. 9. num. 28. etc. Moller. semestr. 1. cap. 36. Unde et Gallicum parlamentum, cassam pronuntiavit renuntiationem iuratam, beneficii cessiones, etiam sine absolutione a iuramento. Papon. lib. 10. tit. 10. arrest. 3. SEcundum vero genus est illorum debitorum, qui suo vitio sua amittunt: pessimum certe hominum genus, et nulla plane miseratione dignum. Lather. lib. 3. de censu. cap. 15. latissime Daniel Sauterius, in praxi Banccaeruptorum, passim. Apud hos enim artis laudatissimae est, profundere dissipando atque dilacerando, astute, maleficeque circumvenire, aucupare atque occupare pecunias alienas: ab initio large polliceri, in medio fraudulentas facere versuras, et omni sine charitatis ac iustitiae respectu, tandem fallere omnibus fidem. Hincque apud Romanos, si ob aes alienum, creditori debitor addictus foret, post patrimonium distractum, postqueve vincula et catenas, membra eius brevissimo laniatu, ad creditorum lubidinem dividebantur. Alex. genial. dier. lib. 6. cap. 10. Omnibus quidem virtutum generibus exercendis, colendisqueve, populus Romanus a parvâ origine, ad tantae amplitudinis instar emicuit; sed omnium maxume fidem coluit, sanctamque habuit, tam publice, quam privatim. Hancque fidem non modo in vicibus officiorum, sed


page 24, image: s024

in negotiorum quoqueve contractibus sanxerunt; maximeque in pecuniae mutuatitiae commercio atque usu. Adimi enim putaverunt su bisidium hoc temporariae inopiae, quo communis omnium indiget vita, si persidia debitorum sine gravi evaderet poenâ. Agell. lib. 20. cap. 1. Apud Boetos, Corbis ignominia instituta erat, in eos, qui aes alienum non dissolverent. Ducebatur enim in forum, sederequeve iubebatur; super sedentem, corbem iniciebant. Hacqueve notatus ignominiâ, infamis censebatur. Stobaeus serm. 42. Apud Thyrrenos, si quis aes alienum, quod conflaverat, non persolverat; sequuti sunt eum pueri, vacuum marsupium gestantes, ignominiae caussâ. Heraclid. in polit. Refert constitutionem Caroli V. Imperatoris in decoctores, Sauterius, in praxi Banc caerupt. par. 3. c. 3. ubi ii cum manifestariis furibus, eiusdem aestimationis et conditionis habentur. Iubentur item Banccaeruptores, horum socii, asseclae, opitulatores; tum qui fugâ sibi ob debitum consulentes, in urbes, oppida, vicos, aliaque privilegiata loca sese recipiunt; inde educi et abripi, bona etiam eorum si quae eo detulerunt, inde referri. Nasmque eo usque malitia decoctorum prolapa est, ut quod Seneca, consol. ad Heiv. cap. 12. de exulibus ait; maius sit eorum viaticum, quam olim patrimonium civium in Republica principum fuit. Voluit item in Galliis Franciscus I. ut fraude detectâ, de reis Banccaeruptoribus sumantur poenae corporales. Voluit Carolus IX. ut qui per fraudem cederent foro, capitali poenâ afficiantur. adhibe Mastygem Fallitorum, eiusdem Sauterii: ubi varium ius apud varios populos, debitorum fallitorum poenis, operose recensetur. Certe infamiam decoctoribus iam olim Solonis lex irrogavit; cuius apud Laertium verba sunt: Qui patrimonii versuram fecerit, ignobilis et obscurus esto. Quam legem et populi quique observarunt, et omnis generis infamiâ tales notaverunt. Quo facit Constitutio Adriani Imperatoris, de qua Spartianus; Decoctores, inquit, bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, catamidiari in Amphitheatro, et dimitti iussit. vid. Piccart. de c. 17. cap. 4. In Italiâ item, atque Galliâ tales ceremoniae bonorum cessionibus adhibentur; quae si non iuris, non levem tamen facti infamiam secum trahunt. Estienne Pasquier, 4. des recher cap. 8.

VIII.

Ut vero otium ob inde paupertatem provenientem, aliaqueve infinita subsequentia mala, praecavendum est: ita quoque cautio omnino adhiberi debet, ne opes male acquirantur. Opes enim, iniusto modo partae, durabiles non sunt: ac communis sententia omnium gentium exsistit; Male parta, male dilabuntur. De male quaesitis non gaudet tertius heres: übel gewunnen/bößlich zerrunnen. Richter. axiom. Oecon. 37. Melius est modicum iusti, super divitias peccatorum multas; Psal. 36. quia iniustitia, laetitiam aut pacem conscientiae haut concedit.


page 25, image: s025

Congregans non laetatur: Haeres depauperatur. Est in domo impii corrasio divitiarum: sed simul exosio ex parte Dei; qui inibi susslat: ita ut in marsupium pertusum congregetur: perinde ut Poetae de cribro Danaidum fabulantur. Non conservabit vir fraudulentus venationem suam. Proverb. 12. Mala magna, magnas opes subsequuntur: et pecunia magna, taro est sine magno peccato. Richter. axiom. Oecon. 39. Quin et celeres divitiae; infaustae censentur: proindeque et opes ex proventu metallicarum fodinarum natae, aut in Aulis partae, aut negotiationibus acquisitae, durabiles non censetur. Idem, axiom. Oecon. 36. pecunia nimia, et animo et corpori avarorum noxia est. Affluentia bonorum, semper aliquid incommodi secum trahit; quibus dulcedinem illam, quasi aceto quodam, temperari vult Deus: frenumque inici cupiditati ac admirationi opum, ne summum in illis bonum esse statuamus. Stultitiam patiuntur opes. Idem axiom. Oecon. 40. 41. 42. Homines opulentia ignavi redduntur, tardique ad virtutem discendam: ac licet eam didicerint, ad eius oblivionem et desertionem proclives sunt. Adeo ut paupertas olim vocata fuerit a)uto???i/daktos et virtus: id est, quae ex se, et citra Doctorem disceretur; eo quod homines omnium laudandarum artium dociles redderet atque capaces. Richter. axiom. Oecon. 38. Aristoteles lib. 1. polit. cap. 5. et 6. pluribus docet, divitias nimias contra naturam esse. Omnia vitia nasci, ait, ab avaritiâ et ambitione; tamquam a scaturigine primâ: hasqueve semina vocatproditionum, persidiarum, iniustitiarum, furtorum, compilationum, tyrannidum, oppressionum, luxuriarum, bellorum, dissidiorum; denique omnium scelerum et maleficiorum. Et difficillimum habetur, virtutem et opulentiam consistere diu simul. Cum Romae et Lacedaemone, paupertas et parsimonia non conte mnebantur; sed rebus ad vitam necessariis cives contenti erant: tunc temporis gravitas, constantia, moderatio, et aequitas illis in locis regnabat. In pace leges a civibus observabantur; pueri ad virtutem instituebantur: omnesqueve ordines severâ disciplinâ continebantur. In bello, vigilantes, laboriosi, patientes, intrepidi, prudentes, fortes et invicti non solum ab hostibus, sed et a miseriis ac cala mitatibus belli. Omnibus idcirco modis operam dare principes et Res publicae debent; ne nimis civium opes et possessiones augescant. Neque enim ulla alia res, plures calamitates unquam in Rebus publicis peperit, quam felicitas nimia. Richter. axiom. histor. 219. Unde merito,

Quae foret e cunctis Res publica prima beata,
Quaesitus quondam reddidit ista Thales:
In quâ praedives nemo sit civis, eâdem
Extreme porro sit quoque nullus inops.


page 26, image: s026

ut Tarraeus Hebius in amphitheatr. lib. 26. num. 20. canit. sed proh dolor, nunc vel maxune si ullo in saeculo alio; divitiis multi laborant: et opes habent, quomodo habere nos dicimur febrim, cum illa nos habeat magis. Repetere licet Plinii illud, lib. 9. epist. 30. Ea invasit homines habendi cupido, ut possideri magis, quam possidere videantur, addatur Piccart. dec. 18. cap. 5.

IX.

Multa hîc dici possent, et deberent etiam, de patrimoniorum aequatione. Sane nonnulli totius operis politici caput esse docent, de patrimoniis recte statuere: 2. polit. 5. et tamen nescio quo fato, haec res neglecta, et ignota plane siet intoto Christiano orbe. Scitum est Aristotelis, lib. 6. polit. cap. 4. politici, quam philosophi praestantioris: Ut populus ad agriculturae studium inducatur, utiles omnino esse leges, quibus multi antiquitus utebantur; ut prorsus non liceat cuiquam agri plus certâ mensurâ, vel intra certum intervallum, ab urbe sive oppido, possidere Refert etiam idem, olim in multis civitatibus, primas fortes (partes scilicet agri, quae conditâ urbe aut coloniâ deductâ, singulis conditoribus sive colonis distribuebantur) vendi, lege vetitum fuisse. Ac praesertim in popularibus Rebus publicis (ubi fere egeni, maiorem auctoritatem, quam locupletes habent, 6. polit. cap. 2.) haec olim res multas turbas fecit, indequeve descenderunt Agrariae leges. Et sic Romae post exactos Reges cuique de plebe, assignata mensura erat, septem iugera, ut Plinius refert. Et ita hâc Aristotelicâ ratione factum est, ut diu populus Romanus max umâ ex parte agricolis constaret. Nam agri, si per exiguas dividantur partes, omnes cives eius participesfiunt: qui autem agellum et praeterea parum habent, ii omnes fere ipsum colere coguntur. Indeque initio Romani, ab aratro ad Consulatum, et Dictaturam vocabantur; ac etiam publico munere functi, redibant ad aratrum. Romani etiam per partes Italiam bello vindicantes, telluris portiones inter se diviserunt; in his queve vel condiderunt urbes, vel ubi conditae prius fuerunt, colonos ipsi sorte duxerunt: agros vero, quos quisque bello adeptus esset, habitatoribus colendos dederunt. Si qua autem tellus, ingruentibus bellis, inculta remansisset, quo multitudine impleretur, iussêre proclamari. Volentes autem agros colere, annua vectigalia publice pendebant; seminum decimam partem, arborum vero quintam, eorum fructuum, quos percepissent. Cumqueve divites, telluris indivisae portionem sibi magnam vindicantes, et a nemine, ob diuturnitatem auferri posse confisi; quaecumque ipsis finitima; partim suadendo, pretio ad se asciscebant, partim per vim auferebant: ac ita camporum spatia immensa, obsederunt, agricolis in his emptis, ewt pecoribus utentes; occasionem dederunt civilibus bellis, quae post totam illam Rem publicam everterunt. vid. Appian.


page 27, image: s027

lib. 1. de bell. civil. Iam sane tandem eo deventum est, ut pauci quidam Italiam totam, et provincias vicinas, velut proprium patrimonium tenerent. Tunc porro consequutum est, ut quod Varro, in libr. de rustic. conqueritur; non in segetibus amplius et vinetis, sed in Theatro et Circo, moverint manus, magnanimi Romuli nepotes. Iam enim falcem reliquerant, et aratrum, qui olim, inquit, ita diviserant annum, ut nonis modo diebus urbem adirent, reliquis ut colerent rura. Ac ita descitum a maiorum institutis, probitateque ac fortitudine est; quibus ceu solidis libertatis fundamentis, destructis, haut potuit ea persistere diu. Probe equidem nonnulli iudicaverunt, ni recte de patrimoniis statuatur, seditiones fere semper exoriri. Itaque Phaleas Chalcedonius civium patrimonia aequalia esse oportere tradidit. Et Solon legem sancivit, quae agri quantum cuique libeat, possideri vetat. Et pari ratione, apud Locros cautum fuit, ne cui sua bona vendi liceret; nisi docuerit, sese in manifestam calamitatem incidisse, utqueve vetera patrimonia salva retineantur. At vero Aristoteles, d. cap. 5. haec omnia pro more sugillat, et non satis esse ait, patrimonia aequ ari, nisi etiam ad medium spectetur. Sed nec patrimonia, ad mediocritatem redigi prodesse; nisi cupiditatibus magis etiam, quam patrimoniis, modus imponatus. Principium igitur, et quasi caput huiusmodi negotii esse, non perperam censet: haut tam aequationem bonorum; quam provisionem, ut probi naturâ sic afficiantur, ut plus iusto sibi vendicare nolint, improbi, ut nequeant: ad quod sane Agrariae leges etiam aliquid conducere videntur. Praeclare hac de re Petr. Cunae. 1. de Rep. Iudaeor. cap. 3. Interest Rei publicae, ne in possessiones optime positas, divisasqueve, paucorum avaritia irrumperet. Ferme enim egentiorem quemque, ditior aliquis pretio expellit; atque is dum rura in immensum spatiis supervacuis extendit, alios necessariis excludit. Ex quâ causâ incessere interdum rerum conversio solet. Ita enim est profecto: plena hostibus ea Res publica est, in quâ cives plurimi, possessionibus avitis nudati, priscas fortunas votis expetunt, etc. Nam et huc pertinet Iubilaeus Iudaeorum. Inter initia enim, cum promissam pridem Palaestinam, occupasset armis populus sacer, ilico Mosis iussa secutus summus Dux Iosua est. Universam enim regionem in duodecim divisit partes, atque habitandam totidem tribubus dedit. Mox singularum tribuum familias numeravit, et pro capitum multitudine, certum cuique modum agri, atque proprios fines dedit. Ita provisum est, uti eâdem aequalitate omnes continerentut. Porro, ne paucorum opulentia, ceteros opprimeret quandoque, et ne studiis mutatis, cives ad novas, peregrinasque artes ab innoxio se converterent labore; legem Agratiam Moysestulit; quae vetuit; ne quis venditione, aut ullo contractu,


page 28, image: s028

plenum dominium fundi sui, in alium transferret. Nam et iis, qui egestate compulsi, agrum vendidissent, redimendi ius quovis tempore concessit: et ni redemptus esset, restitui eum gratis, in Iubilaei celebritate iussit. In eo enim positum Iubilaei beneficium fuit, quod omnes agri ad veteres dominos redibant, etiamsi centies mutaverant emptorem. Nec ii excipiebantur, si quos ex donatione aliquos quis accepisset. Iubilaeorum sollemnia, annus quilibet quinquagesimus reduxit; ac nulla tempestas tantum gaudium publice excitavit. non enim modo locati rursus in solido sunt, qui praedia sua ante alienaverunt; sed libertas quoque data omnibus servisfuit. Petr. Cunae. de Rep. Iudaeor. lib. 1. cap. 2. et 3. Itidem, si quamplurimi publici forent agri, iique viritim locarentur, aequatio quasi bonorum induci posset. Et hoc olim casci nostri Germani, in usu habuerunt. Etenim apud eos, Agri pro numero cultorum ab universis per vices occupantur; quos mox inter se secundum dignationem partiuntur: arva per annos mutant. Willichius, ad Taciti German. par. 1. cap. 35. et ibid. Althamerus, fol. m. 286. etc. Et inde Caesar, lib. 4. Gall. bell. privati ac separati agri apud eos nihil est: neque longius anno remanere uno in loco incolendi causâ licet. VI. Quin et Barbari illi, qui Romanum Imperium destruxerunt; hanc etiam patrimoniorum curam non neglexerunt. Inde bona Emphyteutica, die Baurenlehen/ dividi non permittebant: sed ea vel primogenito, vel etiam alibi minori natu cedebant. Dn. Adam Keller de success. tit. 30. n. 20. Ego de regia success. et elect. lib. 1. dissert. 4. sub. num 4. In Galliis item, Angliâ, et Hispaniâ, plerisque in locis freri solet, ut praedia nobilia, non ex aequo dividantur, sed uni ex fratribus obveniant; ceteris pecuniae satis exiguâ summâ persolutâ. Quae tamen ratio merito forsan displicet Aristoteli, 2. polit. 5. qui ait, illud malum consequi exinde; quod multi fiant ex divitibus egeni, quod hominum genus vix non sit rerum novarum studiosum. Tiberius itaque Decianus, resp. 43. num. 28. vol. 2. communione bonorum, Nobiles familias conservari dicit, a divisioneque abhorrere videtur. Maxume item perniciosa, ac etiam ominosa est, alienatio rerum avitarum hereditariarum; multis locorum stacutis interdicta. Lather. 1. de cens. cap. 16. num. 4. etc. Hincqueve originem sumpsit gentilitius Retractus, Gallis Retraict lignagier, indigitatus; de eoqueve docte et operose Tiraquellus libro singulari tractat, ac etiam miulta de eo habet Papon. lib. 11. tit. 7. Doctores nostri ius protimh/s1ews2 vo9cant. lib. 5. feud. tit. 13. et seq. Certe Familiae Nobiles, durare diutius videntur, quia hanc patrimoniorum non negligunt curam: et quia nempe Maioratus acfeuda habent, quia primogenitura apud quasdam valet, et varia pacta, confraternitates, familiae fideicommissa, etc. quae inibi


page 029, image: s029

frequentantur; quia feminae a fuccessione arcentur, vel eidem renuntiare coguntur. Haec cum haut curent familiae privatae, eae proinde non ita durabiles exsistunt, cito decrescunt, et earum intermoritur fama. Generale tandem monitum addo: Non tanta opum inaequalitas esset, si omnes et singuli, ad corporis vel animi exercitationem, in operibus necessariis, ac Deo placentibus adigerentur: si laborem fugiens ignavia, luxus, ac pariter curiositas, otiosis speculationibus indulgens, exterminaretur: nemini vero iniuriâ aliorum in divitias venire permitteretur: si Mercaturae, vini frumentiqueve propoliis, ac aliis, rem domesticam maxume iuvantibus, etiam de se honestis rationibus, modus legitimus imponeretur; ac demum foenus, malaequeve ditescendiartes, quaecumque extirparentur ex universo.

CAPUT IV. An liceat ex sanguine conficere cibum?

COronidis loco subiungo: An hodie liceat ex saguine conficere cibum? Sane quaestio haec, utcumque otiosa, ac nullius fere momenti videatur, est tamen admodum controversa. Equidem ante diluvium, animalium esus, hominibus concessus fuisse videtur. nam etsi Deus Optimus Maximus dixerit Genes. 1. v. 29. primis parentibus nostris; Ecce dedi vobis omnem herbam, afferentem semen super terram, et universa ligna, quae habent insemetipsis sementem generis sui; ut sint vobis in escam: animalium autem caro, quod ea ab initio hominis fuerit esui destinata, nullibi inveniatur: et tamen neque item Sacrosancta scriptura, memoriae prodit, homines illo tempore vixisse frumento, bibisse aquam. etc. Nec post eluvionem mund universalem, primum videntur animalia fuisse homini a DEO in cibum concessa; sed potius, quia novus quodammodo videbatur ille Mundus, ius vetus repetitum confirmatumqueve fuit. Genes. 9. v. 3. Danae. vetustiss. prim. Mund. antiquit. lib. 2. cap. 2. fol. m. 117. et seqq. ut etc. 3. fol. 189. etc. Dissentiente tamen Glycâ, annal. par. 1. fol. 117. Veruntamen Noacho statim prohibitum fuit, comedere carnem in sanguine, qui est anima eius, d. c. 9. v. 4. Ita ut haec lex, non ceremonialis censeri queat. Ast et hîc textus multas patitur inter pretationes. Sed duo hîc prohiberi a DEO vulgo reputantur, (1.) ne membrum de vivo animali abscissum comedatur. (2.) ne deglutiatur sanguis pecuinus. Otho Gualtperius, in collat. translat. praecipuar. ad d. Genes. cap. Repetita haec sanctio fuit, in veteri Mosaicâ legislatione. Levit. cap. 17. v. 10. et seq. Homo quilibet de domo Israel, et de advenis qui peregrinantur inter vos; si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eum de populo suo; quia


page 030, image: s030

anima carnis in sanguine est; et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animae piaculo sit. Certe videntur bestiales reddi, qui sanguinem edunt; ac ita animum quasi ferinum simul imbibunt; idque innuere videri possit lex tam Noacho, quam post Israelitis data. Ita enim Philo, lib. 2. quod deter. potiori insid. soleaet. Singuli nostrûm, sicut ratio numerorum postulat, duo sumus per accidens, animal simul et homo: Horum utrumque cognatam vim sortitum est in anima. Altera vitalis est, quâ vivimus; altera rationalis, per quam sumus rationis participes. Vitalem habent et bruta, rationali carent. Reguntur autem a Deo, qui rationis antiquissimus est fons. Vis illa, quae nobis communis cum brutis est, essentiam sanguinem accepit; at illa quae a rationali fonte demanat, Spiritus est: non aer motus, sed character quidam et effigies potentiae divinae, quem nomine proprio Moses imaginem vocat. Significans, quod archetypum rationalis naturae Deus est; homo vero imago, soeu effigies: non illud geminae naturae animal, sed quod est in animâ praestantissimum, quod Mens, et Ratio vocatur. Idcirco carnis animam sanguinem dicit, sciens carnium naturam a mente diversam; sed vitae, sicut reliquum nostrum corpus participem. Hominis autem animam nominat hominem: non hoc ex utroque concretum; sed illud Divinum opificium, quo ratiocinamur, cuius radices conditor in caelum usque protendit. Et hanc propter rationem etiam Empedocles ac Pythagoras esum carnium, tamquam caede et sang vine cruentum, improbarunt. vide Guil. Onciacum, quaest. Iurisphilos. 36.

II.

Magis adhuc urget, locus Actorum cap. 15. vers. 29. repetitus in Canone A9postolorum 62. ubi in Concilio Apostolorum Christianis praeceptum fuit: abstinere se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et sanguine, et suffocatis. Idqueve diu perduravit in Ecclesiâ primitivâ. Constat hoc ex Apologetico Tertulliani; qui calumniam de sanguinis pabulo, Christianis impactam, ita refutat: Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus; qui propterea quoque suffocatis et morticiniis abstinemus, ne quo modo sanguine contaminemur, vel intra viscera sepulto. De nique inter tentamenta Christianorum, botulos etiam cruore distentos, admovetis; certissimi scilicet, illicitum esse penes illos per quod exorbitare eos vultis. Sic et S. Blandina martyr apud Euseb. lib. 5. cap. 1. in fin. ad Tortores suos: Multum erratis, ô viri, quod putatis infantum visceribus vesci eos, qui ne brutorum quidem animalium carnibus utuntur. Acprohibet item carnium esum, Concilium Gangrense, can. 2. et sancit non habere spem salutis, qui non abstinent eo. Ac quoque Leo Imperator, I hilosophus cognomento, in Novellâ suâ 58. gravi poenâ


page 031, image: s031

mulctat eos, qui sanguinem, intestinis tamquam tunicis infartum Bluhtwursten nos vulgo vocitamus) velut consuetum aliquem cibum ventri praebent. Sedvero quâ ex caussâ sint iussi Gentiles, aeque ac Iudaei, a sanguine abstinere; illa potissima adfertur, ut aliquo licet in re levissimâ, remanente legalium usu, Iudaei ac Gentiles, in unum Christum lapidem angularem, facilius compaginarentur. Primi autem Christiani, quod Apostoli instituissent, compaginationis caussâ, firmiter retinentes; a sanguinis esu atque suffocato, laudabiliter omnes abstinuerunt: eâ vero postmodum cessante caussâ, quidam id praestare destiterunt; quidam vero Apostolici culminis reverentiâ, illud ipsum aliquandiu retinendum putaverunt. Quod demum, totius Occidentalis Ecclesiae consensu, est aeque laudabiliter antiquatum. Baronius, Annal. sub An. Chr. 51. nu. 5. Agnoscenda itaque exinde est libertas Christiana, Ecclesiaeque potestas: vide Georg. Cassandr. in defens. libell. de offic. piiviri, fol. operum 860. etc. ac Cardinalem Robert. Bellarm. lib. 4. de Pontif. cap. 16. fol. m. 334. Nam olim sanguinem reputabant Christiani immundum, non quidem naturâ fuâ (ut postea Manichaei senserunt) quippe nunc mundis omnia sunt munda; sed propter Apostolicam traditionem; vixqueve est ut excusari possintii, qui censent; Cncilium illud Apostolorum, quidquam praecepisse, de abstinentiâ a sanguinis esu, animaliumque suffocatorum. Quemadmodum Irenaeus, hunc locum bis adducens, semper omittit suffocatum, et nomine sanguinis, homicidium intelligere videtur. Cyprianus item lib. 3. ad Quirin. circ. fin. aperte dicit: Apostolos tantum praecepisse, ut abstinerent ab Idololatriâ, fornicatione, et sanguinis effusione. At vero hosce refutat satis observantia subsequuta, de quo Tertullianus, aliiqueve supra adducti testantur. Bellarmin. lib. 2. de Concil. c. 8. a princ.

CAPUT V. Continens Discussionem Quaestionum aliquot de Usuris, et annuis reditibus ex utroque iure deductam.

DIssertatio subsequens haec, Anno Christi 1598. a me conscripta, et ad ultimum Iunii diem, loco Inauguralis Disputationis, Tubingae in Academiâ patriâ: sub praesidio acutissimi Iureconsulti, ibidemqueve Antecessoris celeberrimi, Domini Davidis Magiri, Praeceptoris mei observandi, proposita fuit: eamqueve hûc lubuit transferre, sed multisarie iam olim auctam, et interpolatam. Ac erunt inibi forsan aliqua, quae lectori


page 032, image: s032

placere queant: licet occurrant ubiqueve, iuvenilis tum adhuc iudicii vestigia sat aperta, quae nolui abolere. I. De Usura, quae in Mutuo, tractaturus, sepono subtilitatem et puritatem Latinae linguae: in Iure nostro Civili satis adhuc observatam; quâ ea Foenus proprie dici solet: lib. 1. §. pacto 3. ff. de pignor. l. pecuniae in pr. et §. 1. ibi, sed foenus, l. Gaius 11. in pr. l. qui semisses 13. §. 1. ff. h. l. si unus 67. §. 1. ff. prosoc. §. Tuae tantum, Inst. de mand. t. t. C. de nautic. foenor. Barcholt. in tr. de usur. cap. 2. a fetu, et quasi feturâ quadam pecuniae parientis, atque increlcentis; Ag ell. lib. 16. cap. 12. ad fin. quâ eadem ratione Graecis to/kos dicitur, a ti/ktw. Et contentus sum hac in partei, simplicitate Canonici Iuris, cap. putant c. usura, c. si foeneraveris, caus. 14. quaest. 3. et t. t. extr. de usur. et Interpretum nostrorum: quâ foenus pro usurâ: ac e contra: ut et usurarius pro foeneratore, (semperqueve in malam partem, Molin. tr. de commerc. et usur. sub. n. 4. vers. quandoque etiam, Conradus Paulus tr. de usur. c. 7. lib. 1. videatur l. ult. §. 2. ff. quod met. caus.) accipitur indistincte.

II.

Usura haec, ex negotiation is instituto initium sumpsit. Respectu namque negotiationis et mercaturae, pecunia non amplius res sterilis est, et ultra simplicem functionem alios usus habet. Et ita intuitu huius considerationis, evanescunt argumenta pleraque Philosophorum, impugnantium usuram: cum suae utilitati inservire, sine alterius iniuriâ, cuilibet sic concessum; huiusqueve respectu,mutuum etiam sub usuris contractum, in mutuatarii tantum gratiam, praesumitur factum. Menoch. lib. 3. pr aesumpt. 70. Ac cum ita pecunia non amplius sterilis exsistat; haut naturalis aequitas postulare videtur; ut pecunia non nisi gratis utenda concedatur: quippe hanc eandem propter rationem, locatioconductio ex vita communi tollenda esset; nam et veteres collocare pecuniam dicebant, quasi locare. Hotom. illust. quaest. 40. a princ. Pecuniae quidem commodum, in usurâ adparens, non naturale est: Gothfr. ad l. si navis, in fin. princ. ff. de rei vindicat. vid. l. uxori 24. ff. de usu et usufr. legat. hincqueve aliud reditus est, aliud fructus, l. deduct a 58. §. cum autem, ff. ad S C. Trebell. Eius enim per se, suiqueve naturâ, nullus est ususinisi in simplici, et non lucratoriâ functione, seu permutatione. Molin h. nu. 441. Indequeve Mutuum, iuris subtilitate gratuitum est: l. si tibi decem 17. in prin. ff. de pact. l. rogasti 11. §. 1. ff. de reb. cred. l. cum ultra 9. C. de non numer. pecun. addatur l. per retentionem 4. in pr. C. h. quâ eadem, in l. 121. ff. de verb. sign. ut et l. fin. §. fin. C. de iur. dot. profertur: Usuram non naturâ, sed iure, id est, non ex corpore pecuniae, sed partium conventione provenire. At vero non impediunt haec, quo minus iuste usura stipuletur: pariter ut mandatum, gratuitum sui naturâ: haut prohibet operatum §locationem. l. 1. §. ult. ff. mand. Quin etiam usurae iure civili, ita


page 033, image: s033

aequae reputantur: ut eae indebitae, hoc est, non promissae, si solvantur, ut naturaliter debitae, nequeant condici, l. si non sertem 26. ff. de condict. ind eb. Robert. 2. animadvers. cap. 15. Aequitate, nil differt Mutuum a Commodato: ut et nomine conveniunt apud probatos Auctores, Cicero pro Caelio aurum commodare. Plautus in Asinar. Minas argenti commodare. Utqueve commodatum, locationi: ita Mutuum, usurae relpondet. Fereque rerum duplex est usus: unus in mutuo et commodato, alter in locatione ac usura adparens. Huncque posteriorem pecuniae usum: provenire dico, ex recepto ubivis fere gentium negotiationis et mercaturae instituto: cumqueve negotiatio, apud diversos diversa sit: exinde usurae determinationem, sive taxationem, Iuris civilis esse patescit, arg. l. 3. in fin. ff. de eo, quod cert. loc. Gerson. tr. de contract. considerat. 5. 9. 19. Goeddae. vol. 2. Disp. 12. th. 1. lit. g. vid. Petr. Frider. Mindan. tr. de extrab. process. lib. 2. cap. 73. num. 4. hoc est, maior concedi potest illis in locis, ubi maius ex pecuniae usu percipi solet emolumentum. Ut et eandem propter rationem, pro conditione personarum, usurae modus in Iure Iustinianeo variatur, l. eos qui 26. §. super, C. h. Molinae in tr. de usur. n. 127. Adposite hîc, cum Alexandr. cons. 180. in fin. lib. 7. statuere me puto: statutum permittens foenerari Iudaeis, ad rationem tot denariorum pro librâ: haut permittere id in analogicâ taxatione frumeutariae usurae. Ratione etenim frumenti, si mercaturam exerceret Iudaeus: iam non mercator, sed propola, ac foenerator esset. Negotiationis itidem respectu, rationequeve variationis huius; apud nos et alibi passim, Mercator venditor, ex morâ semestrali, vel paululum diuturniori (contra ac communiter aliâs, l. Iulianus 13. §. veniunt 20. in fin. ff. de act. empt.) usuras non percipit pretii ab emptore. Molin. d. tr. quaest. 22. esset namque lucrum merum, non legitimum interesse. At vero usurae ratio generalis, iuris gentium secundaru est: contra ius gentium primaevum. Frideric. Tileman. vol. 2. Dispp. ad ff. disp. 2. th. 4.

III.

Usuram magna pars, et communis fere Schola Theologorum, Philosophorum,l Politicorum, Canonistarum item et Legistarum, simpliciter damnat: et in se, ac per se crimen continere censet. Chemnitius par. 2. Locor. commun. Thelogic. loc. de paupertate, cap. 6. fol. 198. ubi num. 2. ait: Constituendum est, ex certis et perspicuis testimoniis scripturae, usuram non esse rem per se et suo genere bonam: nec ita mediam, ut ex usu, veli abusu iudicetur: et moderatio quidem probetur, excessus vero tantum damnetur: sed esse actionem, per se et suo genere malam. etc. Winckelman. par. 2. Disp. Theol. Marpurg. Disp. de usura, per discurs. ubi thes. 15. ait: Omnem usuram, quocumque veniat nomine, ut rem per se malam, inprimis in populo Dei, edâem fide, iisdemqueve legibus devincto,


page 034, image: s034

prohibitam et damnatam dicimus. Sotus b. de Iustit. quaest. 1. art. 1. Lopez. Instruct. conscient. par. 2. cap. 54. quaest. 1. M. Philip. Caesar, Gottingensis Ecclesiae Superintendens, tr. de usur. Aristor. 1. polit. 6. Plutarch. in libel. peri\ tou= mh\ dei=n danei/zes1qai. et in vitâ Catonis. Appian. 1. de bel. civil. Casus in Sphaer. Civit. 1. c. 7. Bodin. 5. de Rep. c. 2. Covarruv. 3. resol. 1. Petr. Gregor. Tholosan. Syntagm. iur. c. 3. lib. 22. et in tr. de usur. lib. 2. c. 1. num. 8. Alphonsus Villagut a Neapoli, tr. de usur. quaest. 1. etc. Afflictus, constit. Neapolit. lib. 1. rubr. 6. de usur. puniend. Cacheran. decis. 137. num. 9. Petr. Royzius, decis. Lituan. 5. Clarus §. Usura num. 3. etc. Schurpff. cons. 3. et 50. cent. 2. et consol. 83. cent.3. Gôden. cons. 109. num. 67. etc. Sichard. ad rubr. C. h. n.2. et 3. Schneidevvein ad §. omnes actiones, n. 12. Instit. de action. Conrad. Pauli, Brunsvvicensis, tr. de usur. lib. 1. c. 1. et seqq. usque ad 7. Menoch. lib. 2. de arbitr. iudic. quaest. cas. 398. Gail. lib. 2. observ. 5. num. 5. Coras. miscell. 3. c. 21. num. ult. Hotom quaest. illustr. 40. et tr. de usur. passim. Veruntamen usuram, per se non naturali iure prohibitam esse, innui iam supra n. 2. Quodqueve Molinaeus, hîc n. 36. scribit: non inveniri ullo unquamo tempore, apud quascumque gentes, usuras communi lege permissas esse: hoc intelligere licet, de usurâ non taxatâ. Nam sane et ante Iustinianum, haut licebat in infinitum eas stipulari. Barnab. Brisson. 3. antiquit. 1. Quod autem nonnulli, etiam Iustinianum nostrum, usuras prohibere, easve Iure civili non concedi putant: per l. cunctos, C. de Summ. Trinit. et Novell. 131. ubi adprobantur omnia ea, quae in quatuor primis Conciliis decisa erant: in Concilio autem Nicaeno usurae damnantur, c. quoniam dist. 47. Id infirmum argumentum esse videtur. namque in titulis aliis, eiusdem Iuris, usura legitima, diserte adprobatur: nec talis sanctio generalis specialem correctionem inducit, l. praecipimus 32. §. ult. C. de appellat.

IV.

Sed vero in Ius Canonicum, hanc circa quaestionem, pressius inquirere, operae pretium esse puto. Certe paulo ante relatam, usuris iniquiorem opinationem, Ius praesertim Canonicum adprobare, communis fere omnium sententia est. Panorm. in c. cum sit, num. 18. de for. compet. Covarruv. 3. variar. 1. num. 7. Salicet. in auth. ad haec num.3. et 5. ibidemqueve Bald. n. 2. C. h. Sichard. ad rubr. C. eod. num. 2. Hotom. ad c. quia in omnibus, c. consuluit, c. naviganti, ext. h. vid. Molin. h. n. 515. etc. Lagum, meth. iur. civ. par. 3. cap. 6. num. 7. Ego ullius sine praeiudicio puto: usuram solum formalem: de qua Molin. h. n. 5. sibi contrarius, n. 75. id est, cum pro solo officio mutuationis aliquid sumitur, vel expetitur lucri Iure Canonico prohibitam esse: praesertim quod attinet sententias generales morales, ex Patribus contra usuras disputantes, desumptas: inibiqueve exstantes. Particulares et novas constitutiones eiusdem, si cui


page 035, image: s035

manifestiores videnantur, quam ut dicto iam modo, ad formalem usuram restringi queant (ut est c. super eo, c. quiae in omnibus, c. consuluit, et c. extr. h. clem. un. de usur.) eas secundum Sacrosanctae scripturae dicta, quae in confirmationem suae sentent???ae allegant, explicandas esse: aut vero intotum reiectas, et nos, qui non agnoscimus Pontificiam Iurisdictionem, haut ligare, respondere quimus. Nam et iudicio ipsorum Canonistarum, quatenus supra formalem usuram, politicam reprobant, dispensabiles eae reputantur. Villagut hîc quaest. 14. num. 22. Quamvis tentari, et non improbabiliter forsan dici possit: omni Iure Canonico, usuram prohiberi, non vero interesse. arg. c. precariae, vers. cum ratio 10. quaest. 2. Interesse, inquam certum, liquidatione partis; non definitione legis, arg. c. navigandi, ext. h. iunct. c. per vestras 7. de donat. int. vir. et uxor. c. salubriter, cap sin. §. ext. h. Baptist. Lupus tr. de usur. com. 1. §. 6. num. 122. Petr. Greg. Tholos. lib. 2. c. 5. n. 9. Villagut quaest. 18. et seq. vid. Molin. n. 9. etc. Fachin lib. 2. controv. cap. 48. Ab hac tamen liquidatione, non sine ratione, contra Molinaeum, n. 584. Bodinum, dict. loc. fol. 529. et Petr. Gregor. lib. 2. cap. 13. periculum non metuere statuto possunt, personae privilegiatae: arg. c. 1. in fin. ex. h. iisqueve usurae taxatio specialiter permittere, praescribiqueve potest: ne onerentur probatione, ac si nequeant interesse probare, coganturegere. Quam eandem propter rationem, in. l. 30. ff. h. usurae pecuniae ad Rempblicam spectantes, ex pacto de bentur. Sed quod ius Canonicum ita de usuris sentire dixi: eo me ducit eiusdem iuris finis: qui est, introducere honestatem, contra id quod licet: Dd, ad l. non omne 144. in prin. ff. de Reg. Iur. vid. Fortunat. Garcian. Hispan. tr. de fin. ult. civil. et Canon. Iur. Lancelott. Instit. Iur. Canon. lib. 1. tit. 1. seu purificare prophanitatem civilis iuris, paganismum in multis adhuc redolentis, aquâquasi lustrali christianae Religionis. Quo intuitu Crantzius, in proem. Metropol. dicit: a Christianismo omnem nobis ortam et inductam esse civilitatem. Et ita in terminisnostris, quamvis licitum sit de iure civili, stipulari usuras; quia regulariter praesumitur, interesse mutuanti, pecuniâ suâ carere: Iuretamen Canonico haut honestum reputatur, si exigat is, cuius reverâ non intersit, et in quo ratio legis civilis cessat: quae tamen ratio cessans, non facit deficere civilem obligationem.

V.

Et porro ex hactenus dictis elucescit: solam usuram in mutuo, (quae proprie foenus est) Iure Canonico prohibitam esse, cap. 6. ext. h. Vasquius, de suciess. tom. 1. §. 6. num. 20. Gail. lib. 2. observ. 5. num. 1. et 4. Laelius Zecchus, tr. de usur. cap. 2. In tantum, ut specialiter dicta usura (quae definitur, in l. cum quidam 17. §. si pupillo 3. in fin. ff. h. vid. Hotom. lib. l. de usur. cap. 5. et 6.) licita reputetur. Molin. quaest. 74. Gail. dict.


page 036, image: s036

loc. num. 15. Huiusqueve rei exempla dat Petrus Gregorius Tholosanus in socio, qui nomine communi domum refecit, l. si proponas, C. de aedif. privat. in usura rei iudicatae: l. 1. et 2. C. de usur. rei iudic. in usurâ pupillari, l. qui sine, vers. quoniam, ff. de neg et. gest. etc. Nescilicet generaluer contractus elusorii reddantur, arg. salubriter ext. h. Molin. n. 523. etc. Et exinde etiam adparet, non recte a quibusdam d. c. salubriter, ex doctrinâ Bartholi, in l. Insulam, §. usuras, ff. solut. matrim. post Innocentium, et Iohannem Andreae, in d. c. salubriter, ut et Covarruviam var. vesol. lib. 3. cap. 1. num. 3. vers. 6. et 7. ad uxorem pauperem restringi, vid. Anton. Thesaur. decis. Pedem. 43. et 45. Fachin. 3. controver. cap. 101. et seq. adi quoque Hartm. Pistor. par. 1. quaest. 4. Indubie quoque et indifferenter concludo; valere reditum annuum legatum; de Canonico quoque Iure, contra Bartolum. post Castrensem, Iason: ad l cunctos populos, n. 29. C. de summ. Trinit. etiamsi testator expresse in testamento mentionem faciat usurarum, vid. l. 3. in fin. ff. de ann. Legat. Quod postremum tamen negavit post Alciatum Molinaeus, quaest. 73. num. 484 add. Roland. a Vall cons. 55. vol. 2. Ut et contra eundem Molinaeum, n. 486. dispositionem d. l. 3. non odio usurarum receptam puto: ita ut si eae in testamento non exprimantur, illa cesset, se dratione expressionis quantitatis. Hîc nescitur, quis sit ille probabilis modus usurarum, secundum quem in d. l. 3. moderandam esse testatoris voluntatem respondetur? Sane si testator mercatori vulgares usuras, de expressâ quantitate leget solvendas, eum non conqueri posse puto:o ut et heres renuere haut debet praestationem usurarum graviorum. vid. Molinae. n. 489. contra quem ibidem sanctionem Novellae 121. (de particulari solutione usurarum in duplum computandâ) non hîc locum habere autumarem: cum quippe reditus annuus, nec foenus debeat reputari. Novel. 160 c. 1. vers. praesens. Tandem et in hoc inquiri solet: Anpoena contractui mutuationis adiecta, iure Canonum adprobetur? Ego idem hîc, quod in usura statuendum esse puto. vid. c. 9. suam infin. ext. de poen. fac. l. poenain 44. ff. h. l. cum allegas 15. C. eod. Sichar. ad d. l. 15. num. 9. etc. Schneidvv. ad §. omnes autem actiones 21. n. 12. Inst. de act. adde Villegut. quaest. 20. Dis. Ias. adl. rogasti §. si tibi n. 10. ff. si cert. petat. ut et in Antichresi: Petr. Gregor. lib. 2. c. 10. nisi feudum patrono sit oppignoratum. Molinae. ad consuet. Paris. tit. 1. §. 1. gloss. 7. u 17. 20 et 25.

VI.

Verum multi etiam iam olim; et cumprimis post Catholicae Religionis immutationem; omnes quia veteri Ecclesia secessionem fecerunt; Canonum et adhuc magis Decretalium auctoritatem, non solum plane conculcare inceperunt: sed et vetustissimo, ut dicunt, reducto more; Contionatoribus nostratibus, nil nisi censoriam potestatem


page 037, image: s037

liberam, omni sine Imperio, reliquerunt. Cuius tamen praetextu, etiam nonnulli Pontificis Maxumi potestatem, politice tueri posse volunt. vid. Goeddae. ad cap. 1. de sequestrat. n. 7;. Bodin. 3. de Rep. cap. 3. fol. m. 278. Frideric. Tileman. Disp. ff. par. 2. Disp. 18. in corollar. Et quidem quod attinet usuras; sic dicunt Reformati: Lapsu fatali, et revelatione filii perditionis (quem Pontifices Romanos omnes. post B. Gregorium Magnum, repraesentare censent) exsistere incipiente; mox fucum eiusdem Constitutionum, et hîc detectum esse. Ac nempe Pontifices callido commento, omnia ad suum forum trahere voluisse: sicqueve et ex usura rem spiritualem efformasse; ut scilicet pertineret ad Canonicum forum, id quod et negant quidam, Catholicae Confessioni aliâs addicti; vide Molinae. h. n. 70 87. 155. etc. Covarruv. var. resol. 3. c. 3. a prin. Cavalcan. decis. 2. par. 2. n. 38. etc. ac 76. etc. Cacheran. decis. 137. Kirchov. com. conclus. cent. 4. concl 14. Schurpff. cent. 2. cons. 50. Decian. prax. crim. 4. c. 27. Petr. Greg. h. l. 3. c. 10. Quamvis nemo non concedat, eam misti fori esse posse; id est, ut inter Laicos coram Laico, inter Clericos, coram Ecclesiastico iudice de illa disceptetur, arg. Clem. dispendiosam, de Iudic. Et inde porro, etiam contra Sichardum, ad rubr. C. h. n. 4. propugnari solet; Episcopos et Iudices Spirituales, in terris Imperii contra usuram facere statuta; vel Laicos, qui alias non sunt sub sua Iurisdictione, coercere non posse. Haut abnuunt, in Iure Canonico Ecclesiasticas contineri censuras, circa usuras; sed non ideo delictum esse spirituale censent. Cum et eodem modo, homicidium tale esset; ac plerumque circa usuras, in casu tantum necessitatis per Ecclesiasticam censuram procedatur, c. debitores, ext. h. Siequeve passim usurae legitimae, ad evitanda innumera incommoda, omnibus expertis, rerumqueve usu praeditis quae nota sunt, frequehtari coeperunt. Ac inter antiquiores usuram comprobarunt Baldus in c. 1. n. 4. de iureiur. et in l. cunctos populos, n. 3. de summ. Trinit. Cum quo consentit Alciatus in l. usura n. 10. ff. de verb. sign. Recentiores sunt infiniti fere, qui faciunt hoc idem. Molinae. passim intr. de usur. pr aesertim quaest. 2. et 74. Petr. a Well. Donel. c. 2. Borcholt. h. c. 1. aenum. 6. usque 7. Lagus in Meth. lib. 3. c. 6. Coler. de process. exsecut. 1. C. 10. nu. 30. et mult. seq. Wesenbec. in paratit. ff. h. Frid. Tilem. vol. 2. Disp. 2. Th. 2. et 3. Petr. Frider. Mindan. lib. 2. c. 72. n. 7. Iacob Andreae theol Doct. In der Abfertigung deß Gegenberichts/derozu Regenspurg geurlaubten Prediger/et passim in contionibus suis vom Wucher. Collegium Iuridicae Facultatis, in Academia Tubingensi, in Consilio, dato inclito Senatui Ratisbonensi, iunctok iam dicto Tractatui Dn. D. Iacobi Andreae. Iohan. Calvin. sparsim ad dicta Sacrosanctae seripturae, de usura ac mutuo quae agunt. Lambert. Danae. 2. Et hic. 15. Rudolph. Goclen. Disp. Ethic. 28. per tot. Ego


page 038, image: s038

reverenter quidem semper sentiam de Canonirco Iure, vereque inibi Thesaurum reconditum puto, piae variaequeve prudentiae ac eruditionis: sed tamen patrocinium suscipiam nunc posterioris iam modo dictae opinionis; idqueve ut fiat, nonnullis summa necessitas esse videtur: vid. Donel. h. c. 2. in prin. nec praeter officium Iureconsulti, l. 1. §. 1. ibi, licitum ab illicito, etc. l. Iustitia, ibi, divinarum, ff. de Iustit. et iur. vid, Molinae. h. num. 70. Brislon. 4. antiq. 16. Inprimis autem, utriusque foederis hâc de retextus, accuratius examinare, operaepretium esse puto.

VII.

Primum ergo videamus;o An iugo Christi non conveniat usura? Sane dictum Salvatoris nostri, Luc. 16. vers. 34. et seq. non agit de usurâ, sed sortis ip sius amissione: hocqueve evincit illud, quod ibi habetur; et si mutuum dederitis, a quibus speratis recipere, quae gratia vobis; nam et peccatores pecca toribus foenerant, ut recipiant aequalia. Foenerare autem ibi denotat mutuum dare; quod alii docent. Verum sciendum est omnino, non mutuum solum ac usuram; sed et omnia fere politica, in novo Testamento, primo intuitu, prohibita adparere. Sic enim contra legitimam defensionem et iudicia pugnare videtur textus; Lucae, cap. 6. vers. 27. usque 31. et 37. contra legitimas possessiones et iudicia, Matth. c. 19. vers. 21. et 24. contra Iuramenta, Matth. 5. vers. 34. et 37. contra coniugia, 1. Corinth. 7. vers. 27. 32. et seq. contra amorem parentum, Luc. c. 14. vers. 26. contra politicam potestatem, Luc. c. 22. vers. 26. Rudem me in theologicis subtilitatibus esse, fateor plane; maloqueve pio consensu antiquitatis venerandae in simplicitate accommodare fidem, quam proponere ea commenta. Verum repetam nunc solum, quid hâc de re censuerim iamolim. Et nempe contra huiusmodi, modo prolata dicta, politice ut defendatur eius a theologiâ diversitatem (quae magna esse videtur, arg. Iob. 18. v. 11. et 36. Luc. c. 12. v. 13. et seq. Molinae. h. n. 87.) examinandam; eamqueve in collateralitate, non subalternitate consistere, reputavi. Porphyr. lib. de occ asionibus ad intellig ibilia, apud Stobaeum, serm. 1. Quid autem etiam aliâs, illa collateralitas faciat, adparetex eo; quod Salomon, Proverh. c. 20. 22. et 27. contra Christianam charitatem, fideiussionem reprobare videtur. vid Molinae. h. quaest 32. ubi si medio collateralitatis, sive diversae considerationis in artibus diversis, non sustineretur sapientissimi Regis dictum (quod Oecononicum plane est, et suo loco non prohibet officium Christianum) absurde cum Conrado Pellicano, ad c 6. proverb. fideiuslor haberetur pro peccatore, vel ad minimum prostulto. Et intuitu collateralitatis; physice nullum punctum indivisibile est, quod tamen Mathematici assertant. Sic quoque Theologia et Politice haut sunt disciplinae subalternae, et subalternatae; quemadmodum Physica, verbi gratiâ, et Medicina. Sed


page 039, image: s039

diversae omnino sunt et collaterales; indequeve de genere non est in genus transcendendum, nec ex Theologiâ (ita proprie dictâ) simpliciter, ad destruendum aliquod politicum axioma deducendum argumentum. Namque cum diverso plane modo atque respectu, considerent rem unam, haut eadem demonstrata parere poslunt. Theologiam autem cum politicâ esse collateralem; non subalternam; probare videtur illud nostri Salvatoris, dum adulteram haut secundum Mosaicae legis Iudicialem partem, capite damnat: sed potius paenitentiam agere suadet. Cum itaque hîc apparenter pugnantia seu diversa statuat Theologia et lex civilis, non possunt esse disciplinae subalternae haut enim scientia superior cum inferiori pugnat. Sed haec eorum collateralitas ex eo est; quod animum informat Theologia: Politice externam conversationem, et societatem conservat. vid. Frider. Tilem. Disp. pandect. 1. th. 3. vol. 1. Politice ergo intelligenda sunt ea dicta; quae politias probant; Rom. 13. vers. 1. usque 8. 1. Petr. 2. vers. 13. et seq. Matth. 22. vers. 21. add. cap. solitae, extr. de maiorit. et obed. cum Christus ipse iurat: Amen, Amen, dico vobis, etc. cum iuramenta probantur; Hebr. 6. v. 16. et cum infideli deterior iudicatur, qui domesticorum curam non habet, 1. Timoth. 5. v. 8. politice, inquam, hoc est, respectu externae conversationis, omnia illa sunt intelligenda; Theologia vero ea permittit, simulqueve informat: dum docet, omnia ad Deum esse referenda, nostros non esse amandos nisi in Deo; non nos defendere debere animo irato, cupidoqueve vindictae; bella non esse gerenda ambitiosa, sed intentione purâ, Ecclesiae, proximiqueve nostri tuendi caussâ; Mutuum a proximo nostro, haut repetendum esse avare, et neglectâ charitate; usuram non expetere nos debere, nisi sciamus, utilem fuisse alteri pecuniam nostram, aut nobis eius carentiam nocuisse, etc.

VIII.

Ex hisce, manifestum evadit: illa omnia, si per se, vel politiae honestae ratione proba sint, Gen. 1. infin. Syracid. 39. vers 32. 39. 40. Sapient. 1. et 11. et externa maneant: proba quoque esse Theologice, nec nocere Christiano (externo enim homini omnino iis opus est, 1. Corint. 7. v. 2.) non vero si animum intrent, 1. Cor. 7. ver. 30. et seq. Matth. 5. v. 3. c. 6. v. 21. iunct. c. ult. 1. Timoth. vers. 17. Lutherus, ad d. c. 5. Matth. quod vitium Theologi nonnulli, das annemmen / vocant. Intentio enim vitiosa, etiam quae per se non perversa, mala facit. Indequeve est alia bonitas praeter substantialem: relativa scilicet, seu moralis. Adde La Nouê Discurs. 23. §. Ich will aber auch demsellig. n, fol. 605. Et etiami ad intentionem Seneca intendit: dum epist. 14. inquit: sic gerere nos debemus, tamquam non propter corpus vivere debeamus: sed tamquam non sine corpore. Quâ eadem quoque ratione, Platoni, in Phaedro, Philosophia


page 040, image: s040

mortis meditatio adpellatur, Goclen. problem. Ethic. 1. Et porro etiam putarem, usuram non hîc prohiberi, ut alibi homicidium: Genes. 9. v. 6. et seq. Exod. 20. v. 14. quod tamen quidam volunt, arg. can. ab illo 14. quaest. 4. (quem tamen Canonem, non esse Beati Ambrosii; sed cuiusdam haeretici, Ambrosii Adoperti, tradunt Summerhart. de contract. quaest. 42. Biel. 4. sent. dist. 15. quaest. 11 sub lit. L.) vid Petr. Gregor. lib. 2. cap. 15. Villagut. h. quaest. 24. Ut nec in veteri Testamento, eo respectu Iudaeis contra peregrinos concessa fuit: ut vult Villagut. quaest. 4. vid. Deuter. 23. vers. 20. iunct. c. 22. Exod. vers. 2. et Conrad. Pauli, tr. de usur. lib. 1. c. 2. sed ubique, tam in contractu, quam delicto; etiam coiam mundo rectis et iustis (ut est emptio proportionata, homicidium propter defensionem) eâ qualitate, quâ in mundo; aliud insuper in foro animae requiri: nimirum ne in terminis nostris usura committatur mentalis; et quae committi potest in omni contractu. Gail. 2. obs. 5. n. 2. et 3. c. in civitate 6. in fin. ext h. Et ita in iis, quae politice honesta sunt; adhuc intentionem malam, aut mundanam removet Salvator noster; non prohibet rem ipsam: cum is animum curet, non destruat vel fundet Imperiorum status; formam vero et modum eiusmodi rerum, et ne noceant publice vel privatim, curat lex civilis. Sicqueve nostrates censent; non extra mundum in hisce oparadoxis, hominem ducendum, perfectionisve, contemplativum, aut consilii constituendum esse statum: vid. La Nove Discurs. 25. per tot. idqueve contra Beati Pauli consilium. 1. Cor. 7. v. 29. esse putant. vide Musonium Stoicum, apud Stobaeum, serm. 37. Et tamen ad distinctionem inter consilium et praeceptum, confugiunt fere omnes, in decisione quaestionis; An de foro poli, sui defensio concedatur? Vasquius, illustr. 18. n. 11. vid. Dn Georg. Obrechtum, Disp. ad L. ut vim 3. ff. de Iust. et iur. th. 25. etc. Cum forsan satius sit, dicta pro negativâ facientia, interpretari de animo inimico, seu irato, in ipso actu; Danae. 2. polit. c. 13. fol. 183. qui politico iure non punitur. Quemadmodum etiam ad consilii statum Scholastici restringunt dictum illud Lucae, c. 6. de gratuitâ mutuatione. Villagut. quaest. 6. Multo minus cum Platone, in libris de legibus et Republicâ, Anabaptistica Res publica est constituenda. Quae omnia contra naturam humanam post lapsum, seu Ius gentium secundarium. sunt. (namque ex sententiâ Roberti Marantae, par. 3. n. 1. etc. haut absonum esse puto, contra Bronchorstum, cent. 1. assert. 1. Ius gentium pri maevum, statu Adami primaevi; secundarium statu hominis hodierno post lapsum, definiri. vid Frid. Tilem. Disp 1. th. 13 vol. 1.) Quam naturam praesentem nostram abolere, et primaevam reducere, si Legislator posset; nullis amplius legibus opus foret. Hancqueve impuram, mundam esse mundis (seu credentibus in Christum) a Beato Paulo edocemur, ad


page 041, image: s041

Titum, c. 1. v. 15. Verum hâc de gravissimâ quaestione alios audire malim, nunc enim iterato protestor, me, quae olim meditatus sum, hîc recensere, cum aetate ignorare, non explicare talia didicisse.

IX.

Sed alia inspectio succedit; Quid de lege Mosis iudicandum siet, usuras prohibente? Exod. 22. v. 25. Deuter. 23. v. 19. Ezech. 18. v. 13. Psalm. 14. v. 5. Eius enim legis politica pars, merito nobis exemplo esse debet; Bodinus lib. 5. de Rep. c. 2. fol. 627. lit. C. vers. et quoniam, cum habeat auctorem ipsum Deum. Verum illa lex, haut simpliciter nos ligat. est namque civilis, id est, specialis, certo ac circumscript??? sub. ecto accommodata. Franc. Iunius, tr. de politiae Mosis observatione sect. 11. 19. 21. etc. Sicqueve intelligi debet, quod Felinus tradit, in c. quae in Ecclesiarum, le constit. Posse principem leges Divinas, ex caussâ utilitatis publicae aliter restringere, ac limitare. vid. Roch. Curt. in C. cum tanto sect. 1. numer. 19. et sect. 2. num. 6. et 8. extr. de consuet. Et tantum Mosaicae legis ratio nos obstringit; quae pro diversitate subiecti, varie operatur. Et itaque diversitatis ostensâ ratione, solura hîc erit omnis difficultas. Ratio autem prohibitionis usurarum est, ne per eam proximus laedatur, arg. Levit. 25. v. 14. et 17. vid. Donel. h. c. 2. fol. 6. vers. Illud igitur. Nunc cum constet Reipnblicae nostrae, utilem esse concessonem eiusdem; sine dubio illa valebit. Contingere enim facile potest, ut aliquid non laedat nos, quod Iudaeos Forsan laesisset. Maxume Iudaeorum naturâ, ita durae cervicis exsistente (quam Moses optime experientiaqueve novit) ut se gerere circa usuras, non laesâ charitate, vix potuisset. Haecqueve est ratio diversitatis, maxume legum civilium, huius ab illius regionis iure. Et sic polygamia, apud nos capitalis, Iudaeis concessa fuit. vid. Ioh Borcholt, h. c. 1. n. 20. Bodin. 5. de Rep. c. 1. fel. 506. etc. ac Meth. histor. c. 5. fol. 133. Et porro, fundamentum quoque Rei publicae Hebraeorum, a nostrae Rei publicae constitutione fundamentali diversum plane erat. Hinc contra alienum (utpote extra illam Rem publicam constitutum) usura concessa fuit. Deuter. 23. v. 20. (vel invito Molinaeo, h. sub n. 9.) quem tamen contristari, severe prohibet Deus. Exod. 22. v, 11. Nil prohibet enim, cives prae aliis praerogativâ singulari, et luculentâ gaudere. Et fuit nempe inprimis speciale in Republicâ Iudaeorum, quod omnia immobilia ob annum Iubilaeum, ad veteres Dominos redibant; quodqueve exinde nullus apud Iudaeos debuit esse mendicu. Ac hinc quoque probabile est; Lege Mosis, omnem damnari usuram, non morsum, seu nimiam solum; quia usura aliâs immodica, iniuste contra advenam concederetur. Probabilius est, quod quidam Mosaicam usurae pr ohibitionem ad pauperes restringunt: cum Exod. c. 22. et Levit. c. 25. de paupere, seu indigente loquatur exprese. Nec forsan mutuatitiâ


page 042, image: s042

pecuniâ, olim Iudaei, ut nunc nos, negotiabantur, fundosqueve, ac praedia emebant. Pauperioribus aut em gratis mutuo dare, praecipiebantur, ut et ab iisdem vendita praedia, ad eos redibant tandem. Sicqueve inibi licuisset pecuniâ foenerari; et facere quaestum; praedia quae adveniente Iubilaeo dimittere cogebatur, nemo non sivisset esse inculta. Sed et haec Theologis eruditis discutienda, ac candidis has meas coniecturas diiudicandas relinquo.

X.

Ex quibus, late satis deductis; apparere puto; impingere Zafium, par. 4. de feud. num. 12. etc. et ab eo allegatos, ac qui hosce sequuntur: Schrader. par. 3. c. 3. dum affirmant: usurque proventum, ut rem inhonestam, in feudum dari non posse: Ut et Ripensemad l siventri § z. n. 9. et seq. de privil. credit. dum eum, qui gratis mutuatur, praeferri putat, ubi de privilegio creditorum quaeritur, illi qui sub usuris. vi l Moller. 1. semestr. c. 28. Idqueve extende: licet usurae illicitae, seu immodicae sient: hoc enim nil derogat privilegio fummae capitalis. Mynsing cons. 15. Sicqueve exceptio usuraria, non admittitur contra exsecutionem. Moller. 2. semestr. 19. Quibus simile est erratum pragmaticorum, quod observavit Antonius Faber, decaed. 1. error. z. qui volunt, ex chirographo usuras constitui non posse.

XI.

Sunt tamen adhuc et ahi: Kirchov. com. opin. verb. usura. Coler. par. 1. c. 10. n. 36. usque 40. Tilem. Disp. 2. th., vol. 2. adde Roland. a Valle: cons. 35. vol. 1. qui usuram defendentes, eami per legitimum interesse, intelligendam adstruunt. Eaqueve est pura puta opinio Canonici luris, gl. in c. conquestus, etc. salubriter, extr. h. Lopez in Instuct. conscient. par. 2. c. 61. etc. Sichar. ad rubr. n. ult. et ad l. 2. num. 3. C. h. Quae, ut suomodo vera est, ita politice in totum adprobari nequit: quod et innui supra. Videtur namque Rei publicae expedire, ut papilli, viduae, etc. sub usuris mutuo dare pecuniam queant: quod tamen de Iure Canonum difficultate non caret: cum id senibus vetet usuram. v. c. super, ex. b h. Et quoque difficilis est probatio interesle: l. 34. ff. de Reg. Iur. ac itaque praecid endarum ambiguitatum caussâ, decet eius determinationem esse certam ac generalem. Et insuper, differt proprie usura, ab interesse. Hoc etenim iure venit; illa non nisi conventione, iuris concessione adprobatâ. Sicqueve potius a legislatore, quam a Iudice, usura ut interesse consideratur, vid. l. socium 60. inst. ff. pro soc. Speculat. tit. de fructibus etc. §. 3. Molinae. h. u. 499. Cuiac. in parat. C. de eo quod interest, Sichard. ad rubr. C. h. n. 11. Tilem. d Disp. th. 19. Politicus quippe! egislator, non curat: an usura uni parti prosit, alteri noceat: vel ex quâ parte conveniat ambabus? Sed potius inspicit, id quod fieri potest et debet. Ius Canonicum utpote conscientiarum securitati destinatum: non contentum est probabili


page 043, image: s043

et generali indesinitâ, ac incertâ ratione: sed sing ula per pendit specialia facta, ac ideo in terminis nostris usuram non probat, nisi ubi liquidum siet interesse. Iusurgit hîc quaestio; An foeneratio sit negotiatio iusta? seu, an usurae, ut Molinaeus vocat, Lugdunenses valeant? Id quod omnino negandum esse videtur. Molin. h. n. 58. etc. ac n. 504. Petr. Gregor. h. 2. c. 2. et fac. cap. quia multi 3. ex h. Cum in privato non possit inveniri mercatorium interesse; nisi prohibite, et mere usurarium. (Aliud est de nautico foenore, quod quilibet potest exercere, Novel. 107. de usur. naut. in prin ibi, et hanc vitae habere occasionem. Ac item periculum marinum, cum non respiciat personae diversitatem, non vatiatut ut foenus: nisi pro periculi qualitate) Indequeve Imperator, in d. l. eas, §. ceteros, C. h. communem usuram omnibus respective tolerabilem, et profuturam statuit; taxatione sumptâ a communi sustentatione, quae percipitur ex propriis fundis, etc. ac eorum curâ, Molin, n. 113. Quâ, cum minus ex consuetudine et necessitate occupatae sint illustres personae; sicqueve plebeio, quam nobili ager plus commodi adferat: levior illustribus quam aliis communiter stipulanda est usura, d. l. eos §. 1. vers. Ideoque inbemus. Hîc quaeritur; An Iudaei possint tolerari foenerantes; exsistente Iuris Canonici opinione circa usuras? Singulari id statuto fieri posle putarem. vid. c. quanto 18. ext. h. Laurent. de Rdulfis, tr. de usur. q. 146. Covarruv. 3. var. 1. n. 8. Marquard. de Susanis tr. de Iudae. par. 1. C. 11. n. 11. Summerhart. de contract. tr. 2. quaest. 28. Molin. h. n. 76. et 531. ac ad consuet. Puris. tit. 1. §. 1. gloss. 9. in verb. pendaent. n.f 19. Royzius, decis. Lituan. 5. n. 120. et seq. ulque 335. Anton. Thesaur. decis. Pedem. 57. et seq. Villagut quaest. 11. et 13. Petr. Greg. Tholos. h. 3. c. 7. Gail. 2. ohser. 5. n. fin. addatur Neichsabscheid/de Anno 77. tit. von Juden/vnd jhrem Wucher. similiter hîc dubium ineidit: An, ut quidam volunt Canonistae, (vid. Villagut quaest. 19.) semper tantum damni emergentis ratio sit habenda, ad lucrum vero cessans, omnis exsist at praeclusa via? Idqueve negarem cum Pet. Greg. Tholos. h. lib. 2. c. 2. et Lael. Zecchoh. cap. 9. ubi de Mercatoribus argentariis, seu Trape zitis et Cambiis agit: quibus lucrum cessans, est damnum incursum: cum illis vitae ratio, in hoc negotio exsistat. Duo hinc, quasi pori/s1mata resultant. Prius iustum mercatorem, qui ad rationem bessalis usurae foeneravit, si vendat, vel alteri cedat nomen suum, non negotianti; haut posse cessionarium (post cedentis mortem) vel heredem non mercatorem, eas usuras exigere in futurum, arg. l. fin. C. de fiscal. usur. Molin. h. num. 60. etc. Usura enim idem aequitate, quod interesse; idqueve est ius successivum non quaesitum: vid. l. 75. § 9. ff. de verb. oblig. Elegans hîc quaestio movetur; Quid si non contrahentium conditio mutetur, sed lege aliud statuatur? puta in specie l. leg es 7. C. de Legib. iunct. l. penult.


page 44, image: s044

in prin. C. h. Molin. n. 142. quatenusilla lex, praeteritis negotiis det formam? Et omnino dicendum est; tantum moderari talem, vel huic similem legem, reditus iam constitutos, quoad damnum in futurum: non vero solutas usuras facere imputari in sortem; Molin. qu aest. 11. nu. 157. Coler. par. 1. c. 10. n. 86. etc. nec ad sortem solvendam, debitorem cogi posse. Alterum po/ris1ma est: non e contra; si creditor stipulatus semisses, incipiat mercari, vel mercatori nomen cedat: tunc incipere currere besses. Molin. n. 61. vers. quid ergo. Nisi sortem non solvere debitor malit.

XII.

Haecqueve hactenus propsita usura, quomodo cum nostris ustatis reditibus, mit den Gülikäussen / conveniat, non inutiliter quaeri videntur? Et ii quidem, reipsâ non conveniunt cum illis; ex communi traditione. Annae Robert. 2. rer. iudicat. c. 8. Hîc vero primo omnium aliquot dubia extricanda esse puto. Et nempe an in eo differat a reditu, usura; quodlure Iustinianeo, dicta lex eos §. super c. h. (agens de variationeusurarum secundum personarum dignitatem) non observetur in praestationis annuae aestimatione? Adfirmat hoc Molinaeus, n. 110. etc. arg. l. 3. §. fin. ff. ad leg. Falcid. Negat Budaeus arg. l. si quis, §. 3. C. de donat. ubi Gothofr. vid. Ego igitur, licet Molinaei textus et rationes nil facere hîc; sed potius singulartatem diversorum casuum evinci posse reputem: arbitror tamen, eius decisionem veritati consonam esse. Est namque inannuo reditu, mercator ut privatus. Tum quia fere magis creditori prodest; maiori pretio per extravagantem Martini Pontificis Maximi de emptione et venditione comparatur, quam ex. d. l. eos, usurae cursus simplicis, add. Fachinae. 2. controv. cap. 43. Sed, an et in eo ab usurâ, annuus reditus discedit, quod emptorteneatur de fortuito casu, fundi specialiter hypothecati, vel sub generali obligatione omnium bonorum? superstitiosum aliquando visum mihrfuit sic sentire: vid. Molinae. nu. 134. quaest. 8. quamvis dissentiat Lael. Zecchus tr. de usur. c. 10. n. 30. in prin. cum sempermaneat obligatio personalis. Et notat Fachine lib. 2. c. 44. consuetudine apud Germanos receptum esse; ut census etiam super personali obligatione constitui possit. Cumqueve reditus id est, pecunia cuiusque anni sit res empta (non ius) conditionalis hoc in casu emptio est; de quâ in l. necessario 8. in prin. vers. quod si sub, ff. de peric. et commod. rei vendit. quae quotannis reiteratur et exsistit. Reditus ergo tantum annui, ut conditione exsistente, periculum est emptoris. Non nulli contractum innominatum hîc introducunt: ut notatur in l. honae fidei, C. de pact. Unde quaerunt; An in specie l. frumenti C. h. magis ac in aliis contractibus; l. sicut 5. C. de oblig. et act. locus sit paenitentiae, vel dispositioni legis si pecuniam in prin. ff. de condict. caus. dat. etc. l. naturalis t. §. 1. ff. de praescript.


page 45, image: s045

verbis? Id quod nego. vid. Iason. ad l. qui Romae. n. 31. ff. de verb. oblig. Glossa vero ad. c. 1. caus. 14. quaest. 3. novum, et specie differentem contractum, a mutuo, usuram, seu emptionem redituum facit: analogum Mutuo, ut commodatum locato est. Ut autem in iure ab usurâ, annuus reditus differt; ita quoad aequiratem, ab eadem illum non discrepare arbitrantur perquam multi. Novell. 160. Facultas Iuridica Tubingensis supr. dict. cons. per tot. Petr. Frider. 2. c. 72. n. 5. etc licet. dissentiant Conrad. Pauli, tr. de usur. lib. 2. c. 5. Lopez in Instruct par. 2. quaest. 77. Thesaur decis. 154. Hotom. de usur. fol. m. 63. et 2. observ. c. 15. Gail. 2. observ. 7. n. 8. Covarruv. 3. variar. c. 9. n. 4. Molin. n. 17. 20. et 144. ut et quaest. 70. ac 75. Duaren. h. c. 1. in fin Balduin. ad §. adeon. 4. Inst. de locat. et conduct. Laelius Zecchus, de usur. c. 10. vid. etiam Bodinum 5. de Rep. c. 2. fol. 530. Unde Henric. de Gandavo, quodlibet. 18. quaest. 22. Gregor. de Arim. et Salicet. ad authent. ad haec, in fin. C. h. hancredituum emptionem, nominetenus tantum ab usurâ differre, et ideo tantum inventam putant, ut rei exosae aliud nomen constituatur. Maxime cum usu huius emptionis concesso, nonminus ac si usura permitteretur; mutuum gratuitum haut frequentetur. Et sic Innocentius, Bonaventura, aliiqueve, a Molinaeo n. 22. dissentiente allegati; prohibitâ usurâ; emptionem quoque redituum asserunt prohibendam esse. Sicqueve porro ex deductis adparet: minorem, eiusve tutorem: ut usuras, l. 2. C. 51. advers. creditor. l. 3. §. 1. v. consequitur, ff. de contrar. et util. act. tut el. l. si pupillorum 7. §. fin. ff. de reb. eor. qui sub tutel. et c. ita et emptionem redituum celebrare, vel cum eâ agere posse. Molin. quaest. 37. Modo contraminorem agens, pecuniam in eius usum versam esse probet, l. 1. C. si advers. creditor. Molin. n. 279. etc. post Pinel. Hartman. Pistor. lib. 1. quaest. 38. Frider. Mindan. lib. 2. c. 62. n. 6. Fachin. 2. c. 45. add. menoch. 3. praesumpt. 83. Quod sane non odio usurae: ut glossa, ad d. l. 1. vult, receptum est; sed quia, ut actor intentionem probare debet. Verum circa decisionem proximae quaestionis, de tutoris potestate circa reditus, a plerisqueve ventilatur et illud; An illi reditus pro re mobili sint habendi? Idqueve de vulgaribus, frequentius fere adfirmatur. Molin. n. 272. in fin. Beust. de matrim. par. 2. num. 68. Tiraquel. de retract. §. 1. gloss. 6. n. 7. et c. Diss. Gail. 2. obser. 10. Adde Thominus. quaest. 17. Annae Robert. rer. iudic. 2. c. 8. fol. m. 437. Mynsing. 1. obs. 69. Gôden cons. 35. n. 11. cons. 38. n. 6. et cons. 79. n. 12. Menoch. recup. poss. remed. 1. quaest. 2. n. 45. Zasius de feud. par. 4. n. 9. Peckh. de testam. coniug. lib. 5. c. 30. num. 6. Sichard. ad l. hac edictali §. his illud n. 5. C. de secund. nupt. Venutus tr. de annua praestat. quaest. 39. Sunt namque ius, personae, non simpliciter fundo adhaerens, wie ein Bodenzins. Et loquitur Clement. exivi de verb. sign. de alio contractu redituum emptionis; nimirum de quo etiam C. 1.


page 46, image: s046

et 2. in extravagant. de empt. agunt: qui nempe ita fundiarii sunt, ut periculum cum fundis commune fortiantur: et quos (redimibiles tantum ex parte venditoris si verum fateri velimus, probat solum Canonicum Ius; quosque etiam, aliam ab usurâ rationem habere nunc demum mihi videor videre. Nihilominus tamen redituspersonales, gemeine Gültkäuffe / sub hypothecâ omnium, et sicincertorum bonorum, etc. et ad certum tempus constitutos (qui aequitate non discrepant ab usuris, in mutuo simplici stipulatis) contra novissimas Imperatorum Germanorum Constitutiones (quas quidem non id velle, docere stagit Coler. de process. exsecut. par. 1. c. 10.) consuetudine adprobatos esse dicunt: de eaqueve attestatur Henrichmannus, cons. 6. tom. 1. Consuetudine vero hoc fieri posse, probabile est, arg. c. obiciuntur 32. quaest. 4. Oldrad. cons. 207. incip. universis, circ. fin. lason. ad l. cunctos, n. 39. C. de sum. Trinit. Decian. resp. 2. vol. 1. per tot. praecipue n. 80. Facultas Iuridica Tubingensis d. cons. fol. m. 149. et 155. Diss. Petr. Greg. Tholos. h. 2. cap. 8. Cum laudabiles consuetudines dicantur; quoties statuentes, vel observantes reputant eas bonas, suisqueve moribus convenientes esse. Gail. 1. obs. 36. num. 15. Quin et hoc idem Camerae Imperialis auctoritate roborat iam saepe laudatum consilium Tubingense, ad fin. fol. m. 167. Sed vero circa reditus huiusmodi varietatem, variumqueve constituendi modum (de quantitate hic non loquor) generaliter sciendum est: multa, politica, et particulari civili, non Canonicâ ratione; in statutis variarum gencium contineri, puta, ut ne sine hypothecâ emptio redituum, vel usurae stipulatio fiat, c. 1. et 2. extravag. de empt. Molin. h. n. 22. ut Principis, vel alterius Magistratus concessio antecedat Fürstlich Württembergisch Landsordnung/Tit. von auffnemmen der Gülten. ut non, nisi in debitoris potestate liberatio siet. Reformation guter Policey zu Augpsurg/ de Anno 30. tit. von wucherlichen Contracten. §. fin. in princ. A quo tamen recessit die Württembergisch newe Landsordnung / quae sancit, ut venditor, qui scilicet debitoris loco est, post quatuor annos, sortem solvere cogatur. Indetamen haut ex his, et similibus, legitimis solitis, et praescript spactionibus usurae natura diiudicanda, hisque non exsistentibus, (cum quaestio est, non de iure constituto, sed constituendo) generaliter damnanda erit. Ac porro item, talia statuta, clausulae, et pacta omnia tolerantur; quae non gravant, nec onerant ultra taxationem legitimam usurarum debitorem: sed tantum securitatis ergo interpronuntur. Frider. lib. 2. c. 71. n. 1. ut quando plures accipiunt eandem sortem, ut omnes in solidum sint obligati: Sambtlich und ohnzerscheiden einer für alle/vnd alle für einen/l. in duo bus 3. §. fin. ff. de duob. reis. l. si non singuli 5. C. 51. cert. pet. Sed hîc quaeritur incidenter: Quid si mulier, una se constituat


page 47, image: s047

debitricem? Et certum est, tunc non ita individuam esse obligationem, quin ea a parte mulieris restrictionem patiatur? vid. l. viruxori, 17. §. mulier. ff. l. si foeneris, C. ad Sctm. Velleian. Molinae. quaest. 83. Idemqueve est, fi cum viro suo promittat, Auth. si qua mulier, C. d. t. Ast id fallit; si mulier communitatem habeat bonorum cum viro, Molin. n. 292. Gothofr. ad d. Auth. Id est, si cum marito artificium, aut mercaturam habuerit communem; aut etiam cum eodem prodegerit bona. Et namque generaliter in utilitatem mulieris dicitur verti, si eius culpâ non fuerit versum, vid. Molin. h. n. 291. Censent insuper nonnulli legitimum pactum; ut ad carceresse sistat d. bitor, sorte non solutâ. Molin. ad consuet. Paris. tit. 1. §. 152. gloss. 2. Coler. par. 1. c. 6. per tot. ac notatur in l. ob aes, C. de oblig. et act. Diss. Conrad. Pauli, de usur. 1. c. ult. Sed, an eadem carceris, vel etiam obstagii, pactio extendatur quoque ad usurae negligentiorem praestationem; quaeri potest? Quod adfirmant. vid. Molin. b. quaest. 36. Succedit dubitatio alia: An liceat creditori, ex pacto, propriâ auctoritate ingredi possessionem, appreliendiere rem, et accipere in soludim, pro debiti quantitate? Nemo ferme negat. Frider. lib. 2. c. 71. n. 2. arg. l. penul. C. de pignorat. act. nec ego abnuerim, nisi in fraudem usurariarum legum conceptio haec incurrat, fac. l. poenam 44. ff. h. Quae fraus maxume praesumptur in eo, qui solitus est foenerari. Accurs. ad l. poenam et ad l. Iuianus, §. ibidem, ff. de act. empt.

XIII.

Sed de usuris usurarum, iam est agendum: de quibus Alciatus in l. usura n. 3. ff. de verb. sign. Covarruv. 3. variar. n. 5. Lupus in l. curabit §. 3. n. 20. ff. de act. empt. Molin. h. n. 44. Wesenbec. cons. 72. Hîc quaeritur non inconvenienter, quid ergo opertur clausula: promittens, debitorem sine damno et interesse censum habiturum? Eain usurâ interpretanda est de expensis factis, non de lucro cessante. vid. Molin. h. n. 224. Ea in reditib. quiu valeat adparebit infra ex resolutione quaestionis: An ex morâ veniat usura census? In dubium itidem vocatur, circa usurarum usuras; An valeat usura constituta per colonum domino suo, pro reliquis conductionis? Ita puto cum Molinaeo quaest. 24. et fac. l. quaero 54. in prin. ff. locat. (hîc tamen requiritur coloni voluntas, non conventio coacta: ut si verbi gratiâ Dominus propter sterilitatem, non exspectare velit annum frugaliorem) Modo colonus non duobus accessoriis gravetur; aestimatione scilicet quanti plurimi, et usurâ, l. pecunia 9. §. 1. iunct. l. poen am 44. ff. b. Nec quoque est usura usurae, si minovi usurae, non hac die solutae, maiorsuccedat; legitima tamen: contra ac glosla ac Doctores quidam volunt. vid. Molin. quaest. 25. Cum vero usura, successivum quid sit, id est, tale, quod quolibet anno absolvatur; adparet, poenam, quae incurritur aliquâ solutione, ad priores solutas usuras trahi non posse, l.


page 48, image: s048

cum quidam 17. in prin. ubi Bald. in lect. antiq. ff. h. Molin. quaest. 26. Occasione huius convenienter quaeritur: quid valeat clausula, si cui promittantur dotis nomine centum, posttres annos, ac si eo tempore non solvantur, quod curret usura ex nunc prout ex tunc? Et videtur, quod ea dotis promissa usura, ex dispositione d. l. cum quidam, non habeat locum. Dissentit Molinaeus, num. 240. cui poenalis stipulatio esse videtur. Sed non incurritur poena sine mora: et exfuturo tempore morae, non licet ex praeterito poenam stipulari, vid. l. 90. l. 125. §. 2. ff. de verb. oblig. l. lecta, ff. dereb. cred. Necessario hic proponitur quaestio, cuius supra mentio facta fuit: An in emptione redituum, in censu tardius soluto veniant usurae? Quod sane fieri posse videtur, propter moram; officio Iudicis mediante. vid. l. 54. in prin. ff. locat. Ac facit, quod reditus annuus, non accessio est, sed sors; nimirum res empta: Gail. 2. obs. 7. n. 6. unde eius, ut sortis, vel rei emptae, usura propter moram esse potest. (Sicqueve non illicitum est, das man etwan lang angestandtne Zinß zu dem Hauptgut schlegt/vnd ein newe verschreibung machen laßt) Dissentit Molinaeus, quaest. 69. eo quod emptio redituum, sit foenus, large sumptum, et vera species foeneratoriae negotiationis, arg. l. 3. in fin. ibi certum aliquid, velut (omne tamen simile claudicat) usuram, ff. de annuis legat. Sed anne usurae usurarum; cum non usurae, sed sortis videri possint habere rationem; vid. Hotom. h. fol. m. 30. merito quem infament, dubitari potest? Ego, etiamsi insimul legitimus modus usurarum capitalium non excedatur, putarem, l improbum 20. C. ex quibus caus. infam. iunct. l. fin. C. h. Molin. n. 45. Gothof. ad d. l. improbum. Ast, anne usurarius infamis ipso iure, ante condemnationem? Ita vult gloss. fin. ad d. l. im probum, per cap. infames, §. porro vers. aliquando 3. quaest. 7. Pet. Greg. h. 3. c. 3. n. sin. Puniuntur item excommunicationis poenâ, cooperantes in foenore exercendo, et auxiliunrpraebentes usurarum extorsioni, Menoch. cons. 300. n. 54 etc. Sed sunt tamen, qui nolunt, usurarios criminaliter puniri: nec nisi ad restitutionem et satisfactionem adigi posse. Roland a Valle, cons. 75. n. 13 etc. vol. 1. Bursat. cons. 321. n. 49. adde Decian. prax. crim. 4. c. 27. n 4 Cravetta cons. 6. nu. 104. et seq. Quod intelligo, si non malitia adsit, et habitus foenerandi. Ceterum politice tantum, non Canonice, prolubitum esse puto cursum usurarum supra duplum, vid. l. si non 25. §. 1. ff. de condict. indeb. l. usurae 10. C. h. Novell. 121. et 138 Duaren. h. c. 3. §. praeter ca, et seq. Donell. c. ult. in fin. Molin. nu 47. Hotoin. h. fol. m. 57. Et quod in dictis Novellis dispositum est de usuris, non locum in reditibus habet: Nobell. 160. ut nec in antichresi, Borcholt. h. c. ult. nu. 22. Sic et usurae pupillares, contratutorem, qui etiam sine fraude pecuniam in suos usus convertit, currunt ultra duplum: Molin. h. quaest. 77. quia


page 49, image: s049

ipse restituere debuisset, vid. l. qui sine 38. ff. de negot. gest. Sed anne usurae usurarum exiguntur ab eodem? Negat recte Molinaeus, n. 601. cum centesimam, id est, summam usuram solvat. Molin. n. 55. porro dicta Novella 121. locum quoque habet in venditore, retraditâ: omnemque controversiam perimit, l. unic. C. de sent. quae pro eo, quod interest, etc. Diss. Molinaeus, quaest. 38. Aequum tamen esse videtur, quod quidam volunt; pacto fieri posse, ut ultra duplum teneatur venditor pro interesse, Petr. Gregor. h. lib. 2. c. 4.

XIV.

Usurae usurarum simile est, quicquid ultra taxationem legitimam commodi, creditor debitoris damno habet. Indequeve damnari debent ad sortis imputationem, munuscula saepe satis conspicua; quibus ni deliniantur, quidam mutuare nolunt. Ut et omnis piratica terrestris exsecranda videtur, d. l. eos qui, §. super, vers. interdicta, C. h. vid. Molinaeum, n. 129. quaest. 6. et n. 137. quaest. 9. Sicqueve Alexander Severus Imperator usuras foeneratorum, ad trientes pensiones contraxit, etiam pauperibus consulens: Senatores item, si foenerarentur, usuras accipere primo vetuit, nisi aliquid muneris caussâ acciperent. postea tamen iussit in semisles acciperent donum, munus tamen sustulit. Lampridius, in eius dem vitâ. Hinc et argentum fabrefactum cui mutuans; ut in specie l. si pro mutuo 8 si cert. per. non potest artificium aestimare. Molinaeus quaest. 23. Indequeve Iasonem, a multis reprobatum, dum ad l. ex hoc iure n. 65. ff. de iust. et iur. censet; si antidora (iure civili ultra legitimam usuram) deducantur in pactum, contrahi usuram. (Similes alios casus vide apud Conradum Pauli, de usur. lib. 1. c. 10. etc. usque ad fin. lib. 1.) Nec obstat; quod alius sit contractus; Molin. n. 26. vid. Iason. ad l. petens ex stipulatione, n. 17. C. de pact. Sicqueve cessare videatur subiectum usurae. Inde enim non sequitur, hocce negotium licitum esse: quo respectu Menochius, cons. 109. n. 28. et 34. dicit; etiam in aliis contractibus implicitum mutuum esse, et ob id inibi committi posse usuram. Ita quoque fideiussio gratuita esse debet; vid. Villagut quaest. 23. non obstante, quod possitesse contractus, do ut facias, Molinae. quaest. 31. Sed hoc, quod de prohibitis munusculis dixi, limitari potest in mutuo gratuito. vid. Anchar. in repet. C. peccatum, Col. 23. et in repet. c. pecccati venia, quaest. 1. Col. 6. de Reg. Iur. in 6. Molinae. h. n. 12. Circa huius modi, et illud quaeri potest: An licite creditor pecuniam accipiat a debitore, pro remissione partis pignoris? Deinde, An fideiussor possit se liberare pretio, quod non imputetur solutioni? Et sane utrumque, ratione periculi pretii, si aliâs fraus absit, putarem, l. periculi pretium 25. ff. de nautic. foenor. Molinae. quaest. 33. et seq.

XV.

Authenticam ad haec C. de usur. sumptam ex Novel. 32. et seq.


page 50, image: s050

sine correctione lego. Unde sequitur; non prohibitum esse contractum, quo verbi gratiâ hoc anno modius frumenti, alicui agricolae mutuo datur; ut anno sequenti, modium cum octavâ parte, usurae nomine reddat. Bodin. lib. 5. de Rep. c. 2. fol. m. 529. vid. Civac. ad d. Novel. ac rationem habet Borcholt h. c. 3. n. 40. et seq. et intr. de reb. cred. c. 7. nu. 96. Petr. Greg. h. c. 5. nu. 10. etc. ut et c. 16. lib. 2. fac. l. fi eâ lege, 17. l. oleo, 23. C. h. l. pretia 63. §. fin. ff. ad L. Falcid. Diss. Duaren. h. cap, 3. et Molinae. n. 63. quaest. 1. et quaest. 21. n. 215. ubi quaerit de emptione redituum, in frumento, (nos vulgo Landgarben adpellamus) eosqueve pro temporis ratione, usurarum legitimum modum superare posse putarem, arg. d. l. si eâ lege, et d. l. eleo, ubi diss. Gothofr. C. h. auth. perpetuam, ibi res subtiliter, etc. C. de S S. Eccles. Molin. n. 114. Ex quo fundamento, et contra Molinaeum, n. 260. autumo; debitorem in perpetuâ antichtesi, ius quidem habere retrahendi, non vero cogere posse possessorem, ut rationem reddat, l. si eâ conventione 14. in fin. C. h. Ac l. 1. §. 3. ff. de pignor. et hypoth. quae obicitur, non loquitur de antichresi. His item pactionibus similis est reditus ad vitam; Ein Leibgeding/oder Pfründtkauff/Molin. quaest. 72. Quo in casu certum est, non esse locum l. 2. C. de rescind vendit. si emptor cito moriatur. Quin tamen in mero, non casuali excessu, secundum illam eandem legem, utrisque parentibus succurrendum siet, extra dubium mihi est. Ac de aetate, hîc aestimandâ, vide l. 68. ff. ad L. Falci. quam Molinaeus n. 475. male de alio negotio intelligere videtur.

XVI.

Usurarum modus, in aliud sit actum; l. contr axisse. ff. de oblig. et act. constitui debet ex more regionis, ubi contractum, non ubi petitur, l. 1. in prin. ff. h. ubi quidem Baldus, Gothofredus, et alii dissentiunt. Aliud est de sortis aestimatione, l. vinum, in fin. ff. de erebus cred. l. ult. in fin. ff. de condict. triticar. Ratio diversitatis est, quod in mutuo res eadem simpliciter et in specie sit reddenda; in usurae vero stipulatione, partes ad interesse respexisse putantur, de quo verosimiliter cogitârunt: nimirum loci praesentis. Ac forsan potest prodesse haec consideratio ad id; si de poenâ usurarii contractus quaestio siet, qui in domicilio contrahentis poenâ dignus, in loco contractus licitus censetur.

XVII.

In saepe d. l. eos §. 1. C. h. versiculum, et eam quantitatem, ad omnia praecedentia refero; ac puto, moram illustri factam, non ita gravi pecuniae summâ puniri, ac ea quae facta fuit mercatori ut tali. Morae namque taxatio, venit ex interesse. Nunc autem non tanti interest illustri pecuniam non habuisse: quia seucndum d. l. eos, dispositionem; non potest, ita ut negotiatur, sub magnae usurae stipulatione pecunias locare Diss. Molin. n. 54. vid. l. ult. ff. de peric. et commod. rei vendit. l. 2.


page 51, image: s051

in fin. ff. de eo, quod cert. loc. adde Molinae. quaest. 79. Hîcque potest quaeri; si depositarius pecuniâ utens, plus lucretur, quam communes usuras; an id faciat deponenti? Ita puto cum multis, contra Molinaeum n. 628.

XVIII.

Antichresi, ut et usurâ, liberatur quis oblatione ac depositione. Et quidem quod attinet Antichresin; fac. l. 11. ibi, Iure, id est, sollemniter, ubi vid. Hotom. iunct. 19. C. h. vel si in d. l. 11. legatur, Pro iure, in iure; specialis est casus. Eam autem ob canssam necessaria hîc depositio est; ne debitor ex re mere alienâ, sine suo onere lucretur: sed haec ratio militat utrobique. Diss. Borcholth. c. ult. et penult. Gothofr. ad d. l. 11. C. h. Usuram autem hîc intelligo, eam quae ex stipulatione, Cuiac. ad l. qui Romae 122. §. Seia, ff. de verb. oblig. ac vid. ibid. Iasonem dissentientem, ut et Molinaeum quaest. 39. 41. et seq. Bronchorst cent. 2. assert. 1. qui id indistincte ad firmant. Sed contra l. acceptam, ibi ut cursus legitimarum usurarum. c. H. l. tutor 28. ff. de administr. et peric. tutor. Aliud de poenâ pronuntiandum esse videtur, l. penult. ff. de naut. foen. l. 23. ff. de oblig. et act. Hotom. ad l. 6. in fin. C. h. Hinc ut moram pupillaris aetas excusat; ita etiamsi pupilli pater pecuniam parârit, ut redimat census, vel mutuum usurarium solvat; tamen usurae currunt. Ut nec debitor ab usura excusatur, quod adfuerit minor, cui solvere non potuerit, l. 17. §. 3. D. h. Molin. quaest. 40. vid. l. 3. C. in quibus caus. in integr. restit. Nec tamen statimad consignationem debitor properare debet; puta si heredi solvere velit, is vero spatium petat ad videndum de quantitate etc. vel in casu redemptionis aut retractus; an habeat locum, arg. l. sciet./um 25. et seq. D. h. l. si quis 13. in prin. ubi Bartol. D. depos. Dissentit Molinaeus, quaest. 42. (qui quoque n. 318. perperam statuit circa venditionem redimibilis fundi, sufficere oblationem, l. 9. C. de solut. l. 3. D. eod. Tiraquel, de retrct. lignag. §. 7. gloss. 3. nu. 1. et §. 9. gloss. 30. n. 3. ac de retract. convent. §. 1. gl. 6. num. 1. etc.) Siqueve ad Iudicium pvovocant, factâ depositione, debitor liberatur usuris, si vincat: contra Cagnolum, Molinaeus, n. 319. etiamsi creditor iustam habeat causam litigandi, et sic in expensas non condemnetur, vide Rotae decis. 182 Acitem per pretii oblationem, consignationem, quam facit venditor sub pa cto de retrovendendo.

XIX.

Usura in stricti iuris negotiis, lite quoque contestatâ, non debetur. Quia solâ stipulatione, obligatio earum redditur sirma, l. 2. D. h. contra Iasonem, ad l. cum fundus, Romulium, tr. de morâ, effect. 2. nu. 131. Corasium, 2. miscell. c. 7. Costalium, ad l. 38. D. h. forcatulum de mora, par. 2. n. 24. et communiter Doctores (quorum tamen sententia ex hodiernâ fori consuetudine probabilis et vera est) cum Duareno h. c. 2 in fin. Donello h. c. 3. in fin. et tr. de fruct. c. 1. infin. Borcholt h. c. n. 50.


page 52, image: s052

Tileman. d. Disp. 2. th. 8. Goeddeo Dispo. de usur. th. 10. lit. C. Anton. Faber, contra pragmaticos, dec. 11. errox. 1 Cuiac. 17. obser. 22. et tr. 7. ad Africani explicat. l. 37. D. de usufr. et consult. Per litis contestationem quidem quasi contrahitur; sed tantum ratione principalis sortis, non usurarum utpote quae non debentur, nec ideo in contestationem et iudicium deductae videri possunt. Pariter etiam, usurae non usucapione acquiruntur, l. creditor. 7. C. h. l. si certis 28. C. de pact. l. oblig ationum 44. §. 1. D. oblig. et act. Molinae. quaest. 17. num. 191. quaest. 20. per tot. Donellus h. c. 3. fol. m. 12. Duaren. h. c. 2. §. alter casus, in fin. Iacob Venutus, tr. de annuis praestat. quaest. 23. Borcholt h. c. 3. n. 56. Pacius cent. 5. e)antiof. quaest. 42. Idqueve exigit natura rerum successivarum, vid. l. 1. §. 3. D. de usufr. ad cresc. Quamvis longi temporis lapsu, et frequenti consequentiâ usurarum, praesumptio firma introducatur: cui sane standum erit, quamdiu de contrariâ veritate non constat, l. litibus 20. in prin. C. de agricol. et censit. lib. 11. ubi Cuiac. l. plures 19. C. de fid. instrum. Borcholt. d. c. 3. num. 56. etc. venutus quaest. 24. et seq. et par. 2. q. 8. as 14. Mascard. de probat. concl. 279. et seq. ac item concl. 1119. fac. c. querelam, 24. extr. de elect. adeo, utiugis por tres annos praestatio, sufficere censeatur ad id; quod quis in praeteritum semper solvisse censeatur, Menoch. 3. praesumpt. c. 139. Et hoc de licitâ intelligi usurâ debet. Pro illicitâ namque, ne praesumptio quidem aliqua facit; Molin. n. 192. An autem obligatus exaliquo contractu, solvere ali cui annuatim denarios certos, grossos, vel in tali monetâ, quae est maioris valoris; si per 30. integros annos, solvit de aliâ monetâ, valoris et ponderis minoris, intelligatur praescripsisle iusamplius non solvendi de monetâ meliori; vid. Schurpff. cons. 10. cent. 1. ubi affirmative concludit, add. Thominus. decis. 32.

XX.

Ut e contrario, usurae non praescribitur: nisi ratione sortis; l. eos 26. inpr. C. h. l. 30. C. de praescript. trigint. annor. vid. Duar. h. c. 1. Hincque errare videntur, quivolunt, per l. eum quidam 17. §. 1. D. h. usuras tantum ex longo tempore non petitas, peti haut posse, (quod quidem verum est, Molin. n. 1967.) bene sortem: contra arg. l. si non sortem 26. §. si quis falso, C. de condict. indeb. An autem usurae dotis, longo tempore petitae, videantur remissae? vid. Fachinae. lib. 3. c. 103. Et porro quoque, haut praescribitur pacto redimendi, ut notatur in l. 1. D. de nund. l. cum notissimi 7. §. 6. C. de praesoript. 30. annor l. cum nemo 5. C. de adquir. vel retin. poss. Bart. ad l. beneficium, D. de constit. princip. Roland. a Valle cons. 25. vol. 2. Molinae. num. 149. et quaest. 19. schurpff. cons. 70. cent. 1. Conrad. Pauli h. lib. 2. c. 6. Mynsing. 1. obser. 69. Gail. 2. obs. 18. Borcholt. h. c. 6. nu. 18. Cacheran. decis. 115. Wesenbec. cons. 2. Fachin. 2. c. 13. Decian. vol. 2. resp. 13. 21. et 87. vid. Petr. Frider. lib. 2. c. 72. num. 6. vers. adde verum, et c. 37. num. 5. lib. eod.


page 53, image: s053

XXI.

Desinentis usurae post rem iudicatam beneficium Iudex adimere non debet, l. 2. §. 5. ubi Gothofr. et l. 4. D. de re iudic. vid. Donel. h. c. 5. fol. m. 28. Duaren. C. 11. a prin. Sic et de consuetudine dantur decem dies debitori ad folvendum, in parvo debito. vide Iasonem ad l. si domus, §. in pecunia, D. de legat. 1. ubi eleganteropponit: curcondemnato longius detur tempus, quam ingenue confesso; sicqueve ansa litibus praeparetur? Id fieri puto; quod videatur omnis condemnatus ex improviso condemnari. Non enim proprer calumniae iuramentum dolo quisad iudicium praesumitur provocare. Et generaliter porro, sententia usuram illicitam confirmans haut valet, Molinae. quaest. 16. post Alberic. in rubric. C. h. col. fin. in fin. fac. c. fin. ext. de consuet. Tiraquel. in tr. retract. convent. §. 1. gl. 2. n. 34. add. Menoch. cons. 100: n. 83. etc. ubi n. 96. disquirit; an ipsa sententia usuratia dici possit: ita ut Iudex incidat in aliquam poenam.

XXII.

Solvuntur et usurae compensatione; l. cum alit er 11. cum l. seq. D. compensat. l. si constat. 4. et l. seq. C. eod. tit. l. eius 7. C. de solut. Molinae. nu. 322 Idqueve idem, etiam in reditibus annuis locum habet. (Dissentiente Molinae. quaest. 43.) ni pacta circaredemptionem aliud inducant; verbi gratiâ: Tu mihi debes reditus annui nomine, quotannis quinque; ego ribi centum simpliciter. Hic compensatio, te invito, locum habere non potest; cum natura reluitionis aliud suadeat; et tu ad redimendum, zu der Ablosung/ nequeas compelli. Ego vero recusare nequeo compensationem; cum in meo arbitrio sot, praestitâ sorte capitali, a census annui onere me liberare. Insuper circa solutionem obligationis usurarum, quaeritur et illud; An quis pecuniâ creditoris, redimere reditumannuum possit, vel obligationem mutui sub usuris; ut usura realiter currere desinat, ac per vindicationem non computetur? Et cum distinguentibus, inter bonam et malam fidem, sentirem. Molin. q. 44. contra quem tamen, n. 327. consumptione reconciliari puto redemptionem; etiam in malae fidei possessore l. nam et si fur. 13. D. si cert. pet. Quia in suum usum consumpsit. Et eo quod pecunia fuerit ipsius, alias habet actiones, quibus consequi potest omne id, quod ei abest.

XXIII.

Habet nonnihil controversiae et illa quaestio; an tertius reddimere possit? Et puto, non eum posse hunc in finem, ut ipse non pro debitore solvat, sicqueve creditorem inique suo iure privet, Molinae quaest. 45. vid. l. nulla C. de solut. l. Paulus 12. §. fin. D. quibus mod. pig. solv. Limitatur autem hocin eo, cui interest: Molin quaest. 46 fac. l. in creditore 38. D. de evit Idqueve, ut indemnitati suae melius consuleretur, l. fideiussor 32. d. de negot. gest. Hic vere chirographarius creditor, promero extraneo habetur: Molin. quaest. 47. Excepto uno casu; ubi creditu


page 54, image: s054

soluto, proximus chi rographarius creditor, non suum debitum habere potest, fac. l. 16. D. de reb. auctor. iudic. possid. vid. Molinae. quaest. 48. puta, alicui hypothecario creditori, obvenit praedium, ad quod chirographarius affectionem habet; ad quem aliâs nil perveniret propter anteriores creditores. Id praedium chirographarius habere potest, si hypothecario solvat: ut sic loco pecuniae, fruatur affectione. Non tamen fideiussor, et similis, in pignoris distractione, ante alios emere potest; si extra periculum exsistat. Molin. n. 347. Hic autem quaeritur, (in casu ubi indemnitati suae consulens tertius redimit) an tunc prius ius exstinguatur: verbi gratiâ fideiussoris, et is possit contra debitorem, reditum ut principalis creditor exigere? Quod credo. fac. l. 3.de his, qui in prior. credit. locum. et vid. l. creditor. 12. §. sciendum 6. d. qui pot. inpign. Molin. q. 49.

XXIV.

De annullatione usurarum et redituum sciendum: si mutuum, seu quicumque principalis contractus consistat; propter usuras superfluas eum numquam vitari, l. pecuniae 9. in pr. l. placuit 29. D. h. l. 1. C. de pact. pig. vid. l. Iulianus §. ibidem, D. de act. empt. ubi gl. Gail. 2. obs. 4. n. 6. et 11. obs. item 5. et 7. n. fin. Petr. Greg. h. c. 10. lib. 3. ut et aliâs in hac materiâ, ubi plura pacta concurrunt; licita, per illicita, non vitiantur. Petr. Frider. Mindan. 2. c. 71. nu. 12. Diss. Molin. quaest. 50. et seq. Utiliter hîc quaeritur; si desint sollemnitates, ad constituendum reditum annuum necessariae, (verbi gratiâ, si in hoc Ducatu, absit Principis consensus, wann Fürstliche bewilligung mangelt) adsint vero, quae sufficiant ad hypothecae constitutionem; anne, cum hic contractus non valeat, ut reditus annuus, pariter quoque cesset hypotheca? negat Molinaeus h. quaest. 14. n. 184. Et sane hunc propter defectum, actionem quoque realem cessare, putare quis posset. arg. deß Fürsilichen Württembergischen Landtrechtens/par. 2. Tit. von verpfändung ligender Güter. Attamen et hoc non obstante, hypothecam, si aliâs rite sit constituta, valere puto. (1.) Quia diversi sunt contractus, pignoris, et annui reditus constitutio pignus namque est contractus: §. fin. Inst. quibus mod. re contrah. obloig. l. 1. 4. et 6. D. de pignor. licet a fine et effectu suo, cautio dicatur; quia praestat securitatem, d. §. fin. l. 5. D. de pignor. Nec haec est pignoris, et fideiussionis natura, ut corrruant una cum principali, sed valeant omni meliori modo, quo valere possunt. Ac etsi obligatio principalis nulla siet: attamen fideiussores, et pignora manent obligata, dummodo naturalis obligatio subsit. Si urgeretur, hypothecam, vel pignus principali accedere obligationi, câque corruente, concidere simul? Regero; accessorium non sequinaturani principalis, cum non eadem ratio in accessorio est, l. et si is, C. de praed. minor. Decius ad l. cum principalis, D. de Reg.


page 55, image: s055

Iur. Facilior autem, minusqueve sollemnis, et favorabilior quevoque est pignoris obligatio, quo ad sortem principalem; quam pro annuo reditu. Quia illîc de damno non incurrendo prospicitur; hîc de lucro certatur, et odium usurarum intervenit. Et agit item de hac quaestione Gailius, lib. 2. obs. 4. et seq. eamqueve aliter, ac Molinaeus decîdit Sed porro sciendum; licet per modo deducta, stipulatio illicitae usurae, haut vitiet contractum principalem: restitutionem tamen usurarum illegitimarum petiposse. Idqueve propriis usurarii sumptibus. Villagut h. quaesl. 30. Zecchus h. c. 4. Ut et omnia eiusdem bona hypothecae nexu tenentur, pro usuris solvendis, illis a quibus ipsae fuerunt extortae: ita ut quicumque ex ipsis habuerit aliquid heres, id restituere teneatur. Villagut. q. 32. Quin et cum res immobilis, vel etiam nmobilis (quae tamen usu non consumatur) nomine usurarum, in solutum fuerit creditori data; dominium eius non transfertur, in foeneratorem, Menoch. cons. 100. per tot. Anne vero, iurata usura, non legitima, soluta ut indebita condici potest?) Ita Petr. Greg. h. lib. 2. c. 18. putat. arg. c. debitores 6. de Iureiur. c. 10. v. et utrum extr. h. vid. Covarruv. par. 2. relect. c. quamvis de pact. in 6. §. 3. n. 2. Modo Iuramentum remittatur: quod et a saeculari Iudice fieri potest; vel ex consuetudine saltem. Covarruv. par. 1. dict. relect. §. 3. n. 38. Et item quod dictum est de redituum annullatione: extendo, etiam contra Molinaeum, quaest. 63. ad reditus temporales transcendentes. Sine controversiâ enim tales alioqui reditus valent. Molin. quaest. 64. 65. 67. et 71. Ubi notandum; ut inter creditorem, ita inter fideiussorem et debitorem, pactum legis commissoriae non valere. Molin. n. 357. Diss. communiter Dd. ad l. ult. in fin. D. de contrah. empt. Steph. Bertrand. cons. 134. ni 3. dub. lib. 1. Attamen contra Molinaeum, n. 360. etc. existimarem, cum communi; pactum in mutuo quoque valere, ut iusto pretio res sit empta, fac. lecta D. reb. cred. ut et n. 369. et 377. idem, falli videtur, dum censet: pactum legis commissoriae, contractum reditus, in totum annullare, l. cum allegas 15. C. Nec minus perperam, n. 372. in pignore pro dote, legem commissoriam admittit: contra l. quamvis 45. de solut.

XXV.

Ardua quaestio est: si quis accipiat mutuum sub usuris, cum pacto, ut usque ad annum non solvat: num prius solvere queat? Id quod affirmo, cum Molinaeo, q. 55. contra Accursium, ad l. qui Romae, in prin. ff. de verb. oblig. et ad l. fin. C. de pict. pignor. per d. l. qui Roma cui respondet. l. 9. §. si ita C. de solut. Attamen, cum Accursio, contra Molinaeum, reputarem: si quis det sundum in antichresin, non licere solvere ante annum: cum hicce contractus intuitu fructuum fuerit celebratus. Anne vero in fraudem possessoris post annum, sterilitatis ansa? Videturpericuli pretiumintervenire. Incidenter hîc monere visum fuit: non solvi posse


page 56, image: s056

pecuniâ tali, quam scit debitor brevi reprobandam fore. Sic namque qui servum debet, non liberatur, si statu liberum praestet. l. cum quis 38. §. qui hominem, §. 3. D. de solut. l. 9. §. 2. D. destat. liber. Et absonum adhuc magis est, si quis cito, et anteterminum factâ solutione, anteverterevelit edictum reptobatorium monetale.

XXVI.

Quod de nullitate contractus reditus, ratione venditoris dictum fuit; non id locum habet in emptore, si proprio dolo notetur. Diss: Molin. quaest. 57. vid. matth. de Afflict. decis. Neapol. 80. Ut nec in venditore Rege. Molin. quaqest. 58. Decian. par. 1. resp. 2. Bodin. lib. 1. de Rep. c. 8. fol. mihi 104.

XXVII.

Quid vero, anne debitor, usurario et simulato modo, aliquod praedium, verbi gratiâ, lege commissoriâ amittens, praescriptione laedi potest? Et a bonaefidei possessore; puta usurarii herede, id posse, per triginta annos, censerem, lib. 3. et 4. C. de praescript. 30. annor. Idqueve si recte inspiciatur, vult quoque Baldus, cons. 272. incip. utrum, lib. 3. secundum veterem impressionem, aliâs est 322. Non vero ipse foenerator, arg. notatori. a Villagut quaest. 25. Multo minus ergo acquirit ille dominium per usuram acquistae. Lopez. instruct. conscient. par. 2. cap. 79. Schurpff. vol. 3. cons. 79.

XXVIII.

Cum conftitutio redituum, emptio a plerisque reputetur; haerere quis posset, proptet l. 2. C. de rescind. vendit. quam hîc omnino locum habere nego. Molin. quaest. 14. Quando enim res, de quâ agitur, certam aestimationem habet, tunc vendi non potest pluris, C. 1. de empt. ubi id notatur. Aliâs res tantum valet, quantum vendiporest, l. 1. §. si heres, D. ad S. C. Trebell. l. quaerebat 82. ff. ad L. Falc. l. si quis uxori §. fin. d. de furt. l. mortis causa, §. fin. D. de donat. caus. inort. l. 2. §. partio D. ad L. Rhod. de iact. nec minus dictae legis 2. aequitas iniqua adparet in eo, qui iam constitutum reditum (einen gangbahren Gültbrieff) empst ab aliquo minoris; si dimidii laesio exspectaretur: Molin. q. 62. contra quem et usurae poenam militare, contra Molinaeum, reputarem.

XXIX.

An rescripta moratoria (quae vocat Quinqvenelle) sustollant usuram, non convenit? Idqueve nego. Molin. n. 64. Moller. 4. semestr. 7. nisi exprimatur. Ut et iis impeditur convent ionis poena. vid. Molin. in consuet. Paris. §. 195.

XXX.

Per brevem manum, in specie l. singularia 15. de reb. cred. mutuum consistit, vid. l. qui negotia 34. D. mand. ubi Cuiac. ad African. tract. 8. et idem 8. olserv. c. 8. Molinae. h. quaest. 84. et seq. Borcholt. de reb. cred. c. 5. num. 18. Anton. Fabr. 1. coniectur. 16. Fachinae. 2. et controv. c. 73. et metr. de mutuo c. 7. Tandem ne quid ex huius dissertationis priori editione, deesse videatur; addam et illi subiuncta quae fuerunt pa/rerga.


page 57, image: s057

I.

Ex §. Ius autem 2. Instit. de patr. potest. cum Vaconio a Vacunâ, declarat. 8. argumento traditorum a Bodino, 1. de Rep. c. 4. et Meth. histor. c. 6. non evinci posse puto, Ius vitae necisqueve patrum in liberos, esse iuris civilis Romani, vid. §. Cum autem, 1. Institt. quibus mod. ius patr. potest. solv.

II.

Intantum non procedit aequitatis vis 9de quâ in l. placuit 8. ubi Gothofr. C. de iudic. l. sires 8. (ad exhib.) ut legem inique scriptam, spernat Iudex, vel Iureconsultus, vid. l. 1. C. de L L. l. 1. §. 4. in fin. D. ad SC. Turpil. vid. Nevizan. Sylv. nupt. 5. n. 68. et 88. post Bologret. Fachinaeus 1. controv. c. 3.

III.

Ex testamento non sollemniter facto, si nulla contra mentem testatoris praesumptio militet, vel militantes, aliis firmioribus excludantur; nascitur obligatio naturalis: secus ac putavit Vasquius de testator. potent. §. 1. n. 22. et seq. vid. Tileman. Disp. 7. par. 2. Disp. D. th. 8.

IV.

Heres idciro non praestans legata, indebite vel minus sollemniter relicta; cum naturaliter sit obligatus: in foro inde conscientiae. velanimae, securus non est, Ias. in l. nemo potest lect. 2. num. 95. etc. D. de legat. 1. vid. Iul. Clar. §. homicidium, n. 50. et 54.

V.

Iureconsulto, vel politico, Physices cognito, summe et omnino necessaria videtur. Plato lib. 3. de legibus, fol. mihi 588. lib. a fol. 589. et lib. 5. in fin. Bodinus, lib. 1. de Rep. cap. 5. et Method. histor. cap. 5.

VI.

Princeps legibus solutus est, iis, per quas Princeps: civilibus nimirum, Vasquius illustr. cap. 51. n. 29. et 32. Bodinus lib. 1. de Repub. c. 8. sol. 83. et vide Cominaeum lib. 10. Commentar. in fin.