10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT VI.

SUnt porro praeter supra enarrata media (de quibus itidem videri potest Iob. a Chokier, Thesaur. Polit. apborism. 2. cap. 10.) e aliae rationes, quibus pecuniae inopiam cohercet Princeps; nec Subditor um subsidium (ipsis damnum aliquod inferens) implorat. ex Numorum nempe mutatione, magnam interdum Principes capiunt utilitatem. Sicque Hippias Numum, qui tunc Athenis usurpa batur, improbum esse iussit, et pretio constituto ad se pecuniam omnem deferri imperavit. Cumque convenirent, qui alio signo cudere vellent. idem illud argentum elocavit. Aristot. 2. Oeconom. Leucon pecuniis indigens; Hippiam in pecuniâ mutandâ est imitatus, sed cautius. Nam promulgavit (ut ait Polyaenus, 6. stratagem.) se aliam monetam percussurum, et ita adferret quilibet suos Numos, ut aliâ formâ excusi valerent. Quibus omne quicquid haberent ferentibus; aliud


page 199, image: s215

signum impressit, duplicique pretio esse unumquemque Numum iussit; quâ re dimidiam partem eorum, quae collegerat, lucratus est, et neminem Civium damno affecit. Romani Punico Bello, cum impensis Res publica non sufficeret, librae Aeris pondere imminuto, quinque partes lucri fecerunt, aesque alienum dissolverunt. Post Annibale urgente, asses unciales facti sunt (qui anteä triuncales erant) placuitque denarium XVI. assibus permutari: ita Res publica dimidium est lucrata. Mox Lege Papyriâ, asses facti sunt semiunciales. Livius etiam Drusus, in plebis Tribunatu, octavam aeris partem miscuit argento. Plin. lib. 33. cap. 3. Festus unib. grave aes, et verb. Sextantarii asses. v. Bornit. b. lib. 6. cap. 6. et seq. Et perstringit id Plautus, in Casinae Prologo;

Nam nunc novae, quae prodeunt Comoadiae,
Multo sunt nequiores, quam numi novi.

Sub Principibus itidem, et adhûc magis, pondus simul, pretiumque saepiûs iactatum, mutatumque fuit: ut Balduinus probat, de Legib. Constant. lib. 2. ad Leg. iubemus, ut pro argenti summâ. fol. m. 118. Ac porro quidam, aucto monetae valore, bonitateque intrinsecâ depravatâ, Magnatibus svadent; daß sie ihre Zöll vnd Einkommen/an alter Wehrungihnen erstatten lassen. vid. Henr. Klock. d. vectig. tb. 69. ac eius rei mentionem feci alicubi supra Quod sane indiget prudenti et piâ diiudicatione.

Sed immutatio monetae, vix fix sine incommodo et iniuriâ Subditorum. vid. omnino Bornit. d. Numis cap. ult. Unde apud Navarrenos, REx cum inauguratur, inter alia iurat; se non nisi unâ vice Numum mutaturum. Double de l'advis, envoye au Roy Philippe. 2. premis a l'Histoir. de Navarre. Et iudicant sic prudentissimiquique Viri, magnarum mutationum in Rebus publicis praesagia esse, insolitam istam Monetae mutationem (seupotius depravationem) et augmentationem, quae hodie animadvertitur. Keckerm. 1. Polit. cap. 21. fol. 330. et monui ego, 1. polit. cap. 4. n. 51. vers. 2. Nicolaus Oresmius, et


page 200, image: s216

Gabriel etiam Biel, de origine et potestate, nec non de mutatione Monetarum, singulares scripserunt tractatus; a Marq. Frehero, suo de re Monetaria discursui adnexos: ubi illud dubium proponitur; An Princeps possit habere lucrum ex Monetâ, constituendo maiorem eius valorem, quam reverâ materia valet? Et respondent; quod in uno tantum casu, Princeps possit quaerere lucrum ex Monetâ: nempe, quando subsidio, pro defensione Rei publicae eget. in eumque seusum, et alios adducit Hoenon. disp. pol 5. th. 84. Ac quasi ex oraculo, prodiit sententia Bodini, 6. d. Rep. cap. 3. a prin. Non modo corrumpi moneta, sed ne mutari quidem potest, sine incommodo Civitatis: quoniam mutatio pretii, ac materiae numismatum, census etiam, ac bonorum cuiusque dubitationem affert. Quo fit, ut nemo, quantum in bonis habeat, constituere possit: incerta sunt pacta conventa, quae versantur in societatibus, tutelis, fiduciis, mandatis, rebus emptis, venditis, conductis, locatis, quibus vitae societas continetur; incerti reditus, vectigalia, tributa: denique poenae ipsae ac praemia, quae a legibus et iudicibus irrogantur, incerta sunt futura. Postremo aerarii opes, ac multa, tum in publicis, tum in privatis rebus, rationibusque, dubia ac suspensa fore necesse est. Et Paulo post: Ex quo intelligitur, numis a Principe ipso, lege et auctoritate publicâ corruptis, quanta pernicies ad Rem publicam perventura sit, etc. Hâcque etiam de re, graviter et operose disputat Ioh. Mariana, 3. de Regis Inst. cap. 8. ubi inter alia, fol. 269. sequentia proponit: Equidem non negabo (qui enim possim?) a maioribus saepe monetam adulteratam: posseque aliquando eas angustias incidere, in quibus sit necessario adid remedium recurrendum. Illud contendo, primum non omnia, quae a maioribus facta sunt, carere vitio. Deinde in eximiae, et paratae utilitatis specie, latere fraudem; mera ludibria esse, maiora incommoda, publice privatimque ex co commento exsistere: vix unquam, ut eo descendendum, si res salvas volumus. Ac primum illud constituo, Principis in iure non esse, bona Subditorum, sive moventia, sive fundi, ut pro arbitratu ea possit, aut sibi sumere aut transferre in alios temere. Vaniloqui et assentatores sunt, quales in aulis Principum multi vivunt, qui secus disputant: sed dex quo tamenillud efficitur; eum non posse sine consensu populi, nova genti tributa imperare. Exigat enim precario, non emungat Subditos, neque aliquid pro voluntate quottidie decerpat. Unde ex copiosis


page 201, image: s217

et beatis paulo ante, ad inopiam redignatur. Id enim esset tyrannum agere, qui suis cupiditatibus omnia semper metitur; cuncta sibi arrogat: non Regem, qui a volentibus acceptam potestatem, lege et ratione temperat, neque immensum extendit. Ex his duobus illud efficitur; Regem pro suo arbitratu, populo inconsulto monetam adulterare non pose: id enim genus tributi est, quo de Subditorum bonis aliquid detrahitur. Aurum argento pari pondere mutare, argentum ferro, quis concedat? Quid vero, pro aureâ monetâ argenteam maiori ex parte, pro argenteâ aeream; quod fit, quoties adulteratur pecunia. Licebit quidem REgi monetae formam mutare, quando inter ea, quae iure regio continentur, lege Imperatoriâ, moneta numeratur; valore tamen iuxta pecuniae bonitatem et leges priores, sancito. Et quidem monetae valor duplex est, naturalis alter, sumptus ex metalli qualitate et pondere, qui et intrinsecus dici potest: Legalis et extrinsecus alter, quem Princeps lege definit; sicut et mercium aliarum pretia, ut non vendantur maioris, quam quod lex profecto sanxit. Stultus, qui hos valores ita seiunxerit, ut posterior, Legalis sc. non inhaereat naturali: iniquus, qui, quod vulgo inter homines quinque aestimatur, decem omnino vendi mandet; neque, ut ita fiat, ullâ diligentiâ assequetur aut severitate. Homines enim communi aestimatione ducuntur, quae ex rerum qualitate, copiâ et inopiâ nascitur: frustra Princeps contendat haec commercii fundamenta convellere, quae immota melius starent; exorbitare a communi consensu, et quasi vim afferre animis. Quod in aliis mercibus contingit, idem ad pecuniam extendatur: debere Principem valore lege taxando, metalli legitimum pretium et pondus considerare, neque ultra niti, praeter quam quod pro cudendi labore parum aliquid addi, ad metalli valorem potest, etc. Pertinet hûc, quod scribit Fr. Balduinus, lib. 2. de Legib. Constant. Magni, sol. mihi 124. etc. Optandum fortasse esset, publicis sumptibus numos eo pondere excudi, ut non minoris esset rude, quam signatum metallum. Sic enim facilius fieret, ut (quod esse debere dixit noster Caius) una esset ubique et eadem pecuniae potestas; l. ideo. 3. D. de eo, quod cert loc. et sublatâ lucri spe, privatis hominibus omnis occasio monetae clam excudendae, ablata esset. Sed quoniam quod optamus, et veteres quidam etiam Iurisperiti non modo optaverunt, sed etiam postulavêre; nulla spes est, impetrari aliquando ut possit: proximum est,


page 202, image: s218

ut quantitatis, ad qualitatem proportio, si non omnino aequalis; saltem iusta quaedam, et certo modo definita sit, etc. Addatur Freherus, in notu ad Oresmium, fol. 48. usque 56. ubi fol. 55. ex Chronico Aulae Regiae Bohemicae, de Iohanne Rege refert, et ita scribit: Advocavit Rex quosdam de Florentiâ Lombardos, in scientiâ lucrandi valde gnaros: ad horum consilium parvos denarios Rex permisit in monetâp ublicâ monetari. Coepit ex hoc clamor in vulgo non modicus elevari: quoniam cuprea materia, et corrupta eorum forma, impediunt omnium vaenalium rerum formam.

Nam quivis sutor, his nummis, dixit, abutor:
Et dixit sartor, ex his nummis nimis artor.
Conqueritur pistor, meus omnis quaestus in his torpet
nummis, tristis etiam fit faber in istis
Denariis parvis, luit hoc villanus in arvis:
Artificum tur bae clamant super hoc, et in urbe.
Optane deletacito, quod fit iniqua moneta.
Nemo stat exceptus, qui non damnum sit adeptus
Per talem fraudem: si cessat, tunc cane laudem.

2. Turpius esse videtur, quod aliculbi ius Numi cudendi transfertur etiam ad Privatos, titulo emptionis; Daß man die Stempffel verkauffet: aut cum aliorum falsi vel viles numi, sine Principis lucro; imo magno ipsius, Subditorumque damno importantur. Quippe nihil sane in Republicâ magis pernitiosum esse puto; quam quod Subditis incommodum adfert, nec magno aliquo emolumento Rem publicam beat. Verior est sententia illorum (dicente Hoenonio, disp. pol. 5. thes. 78.) qui privato, ius monetae cudendae permittendum non esse tradunt; ac si permittatur, incommoda multa inde sequuntur, quod hodierna experientia satis docet. Adde Dn. Lather. 2. c. 10. num. 63. Et de hoc, veterem querelam invenio in versiculis, ante nostrum saeculum scriptis, corruptelas omnium ordinum deplorantibus, Tit. De mercatoribus:

Item mundi mercatores,
Quid sunt heu quam truffatores?

Et postea in specie:

Quando boni nummi vadunt,
Statim eos igni tradunt:
Sicque manet pagamentum


page 203, image: s219

Scoria, et non argentum.
Sic confundunt mundum totum:
Istud undique est notum.

Improbi mercatores, auctore Crantzio lib. 12. Wandaliae, cap. 38. (peculatores dicam) de numismate mercem fecerunt; devehentes, ubi in conflatorio ipsi sua lucra cum publico detrimento facerent. Res procul dubio magni momenti, si bene pensetur. Nam ille solidus nummus, quanto ante annos centum fuerit, quam nunc melior, incredibile est memoratu. Ut intelligant, quid amiserint, quiannuos census, vel Principes in tributis, vel privati haberent in reditu: sic semper rebus comparatis, ut cum numismate, et omnis mercatura, et successus in quaestu singulorum decrescerent, invisibiliter evanescentibus de manu, quae ante tenebantur. Res proculdubio magna, de monetâ constituere feliciter; et qudae iam tum Romanos rerum Dominos fatigavit. At vero causam, rei monetariae fluctuantis, detegit, simulque etiam remedium accommodum aperit Marquard. Freherus, de remonet. lib. 2. cap. 5. fol. 56. et ait: Quod aureae, argenteaeque monetae valor, in primâ indicaturâ suâ non subsistit, sed excedit dudum, et quottidie magis magisque intenditur. Quod non aliâ causâ, quam ex usualis monetae depravatione contingit, et contingere necesse est, et mirarer non contingere. Cum enim maiores solidaeque monetae, non aliter, quam per minores aestimationem et indicaturam suam accipiant: solidi per denarios, denarii per asses, Taleri et floreni per Baziones, grossos, schillingos, albos; et omnino (ut Volusius Maetianus IC. in libr. de Asse scribit) omnis nummus argenteus, ex numero aeris potestatem accipiat; adeoque, ut vere Ausonius dixit,

Auri magnus honos, auri pretium tamen est as:

necesse est, ut pecuniqrum indicatura stabilis esse possit; proportionem quandam esse eius aeris, ad aurum argentumque: non tantum pro metalli pretio, quod per se vile et magis corruptibile, non nisi parcissime argento permisceri debet; sed etiam, pro usu utriusque et instituto, quandoquidem minutiores illi nummi, non ad colligendas opes (quis enim Euclio tales pro thesauro acervare, et servare velit?) sed tantum ad res praesente necessitate emendas, easque minores, sint comparati, et in unâ tantum regione fungibiles; ideoque minori eorum numero, Res publica opus habeat. Quae


page 204, image: s220

proportio, si violetur, ut aerei vel minores, levioresve aut inquinatiores fiant, aut nimis frequentes; adeo, ut etiam in grandioribus summis passim obtrudantur (et quidem contra iuris sanctionem, aequitatisque rationem; ut idem Freherus, in not. ad Oresmium, fol. 49. docet) tum vero formas solidas, utut earum indicatura, ex primâ Lege et origine fuerit constituta et sancita, et paulatim a communi usu hominum, et o evidentem bonitatis differentiam, pretii incrementum accipere, ut plures ex minoribus illis contineant et adae quent, non tantum non mirum; sed omnino necessarium, imo iustum aequumque fit: non minus equidem, quam cum pro nummo argenteo, plura parva et semiputria, quam magna et recentia poma comparantur. Consentit post alios Latherus, de censu, lib. 3. cap. 10. nu. 90. et multis seqq. Ac tandem dere nummaria, consuli possunt Covarruv. d. veter. numisin. collat. Bodinus contra Monstrelett. Freber. d. re monet. veter. Roman. M. Tileman. Friesen Müntzspiegel/Alemanni Palaestra consultat. Bornitius de numis, Hanffman. disp. d. num. Tom. Basileens. 2. Wolffg. Aur. dissert. de iure monet.

II.

Hûc sub Usura et Foenore pecunia mutuo sumpta, referri debet: quae subitis periculis praesidio esse potest. Quo intuitu Comin. lib. 7. c. 5. f. m. 626. scribit: Ie love bien â un Prince, de tenir bons term es aux marchans, et leur tenir verite. Carils ne scavent, a quelle heure ils en pourront avoir beso in. Car quelque fois, peu d'argent fait grand service. Bodinus sane, commodius esse ait, 6. de Rep. 2. num. 654. mutuas a Subditis accipere pecunias, quam illos tributis onerare: cum ea fere, etiam cessante causâ, continuentur. Sic et Scotiae proceres, fugato Bothuellio, cum exinaniti essent Regii Thesauri; impendium ad reliquias Belli conficiendas, potius mutuo sumpserunt, quam indicerent Tributum. Bucbanan. rer. Scotic. lib. 19. Quod et Romanos Bello Punico fecisse, Livius narrat: lib. 26. ne Tributis onerati Socii deficerent; ut Carthaginensibus acciderat primo Bello. Polyb. libr. 1. num. 72. et passim, ac dixiego, alicubi supra Et tamen alibi itidem Bodinus, d. cap. num. 665 scribit: Eos, qui


page 205, image: s221

Pecuniam sub Usuris, Rei publicae nomine, accipiunt, Aerarii ac Civitatis moliri eversionem: quod intelligo de casu, ubi summanecessitas haut urget. (Quo respectu idem, num. 670. dicit: Pernitiosius, magisque absurdum nihil esse, quam si Principes a Foenore, vel pecuniâ mutuatitiâ Bellum auspicentur. Id quod magno suo incommodo expertus est Carolus 8. Rex Galliarum, in Neapolitanâ expeditione: ut Cominae. lib. 7. cap. 5. memoriae mandavit. Sed haec omnia, pius prudensque Politicus diiudicabit.

Sunt Res publicae nonnullae, magno aere alieno obrutae: Venetiis tres sunt Montes (ita nominant onera pecuniae mutuo sumptae) Inibique tempore Bellorum, cursus sistitur Usurarum. Donatus Gianotus, tr. Vonder Venediger Hernigkeit/ a Hieron. Megissero, in nostram vernaculam translato. fol 256. et 258. etc. Bembus, lib. 12. bist. Venet. sol. m. 505. in fin. et fol. seq. Ipsum S. Petri Patrimonium, oneri hypothecae multiplicis est oneratum (de suoi Stati, il Papa, non ha molta entrata, et quello che soleva havere, sono tutteimpegnate, o obligate) quamvis de Papa vulgo dicatur; Che non lui manc ano mai danari, quando non manca la mano, et la penna. Thesoro polit. part. 1. relat. de Roma. fol. 31. Henricus II. Galliae Rex, moriens plura debebat, quam sui maioresannis quadrag inta a Subditis exegissent. Carolus V. Imperator, eiusque filius Philippus, debita multo graviora contraxerunt. Quod omne vitio Usurarum accidisse, Bodinus refert. d. c. 2. num. 667. Numquam ergo (nisi extrema necessitas urget) Mutuum ad Usuras extraordinarias est sumendum. Bornitius, b. lib. 7. cap. 2. Pietra del Paragone. cap. ult. quorumuterque omnino videndus est. Hûc pertinent, Pontificum Maximorum Montes, etiam ab ipsis Cath olicis, impietatis accusati. In quos pecuniam, ut multi passim collocent, non lucri solum spe certissimâ; sed et quam plurimis praeterea Privilegiis invitantur. Inde fit, ut quas quis infimae sortis corradere potest, sive iuste, sive iniuste pecunias alicunde; ad Montes illos confugiat, et reditus sibi comparet, ut reliquum vitae tempus sine labore transigat. Scorta etiam inde plurima splendent et ornantur, fructus Beneficiorum, impune eo transferuntur, et in illegitimos filios, iuxta Privilegium expenduntur: quod nec ipsi


page 206, image: s222

Catholico-Romani adprobare possunt. Petr. Gregor. Tholos. d. R. lib. 13. cap. 16. num. 10. et multis seqq. Adde Elychnii Gottlieb/ tractatum Germanicum, hâc de re singularem, Argentinae Anno 1608 impressum; cuius Titulus, Montes piet atis Romanenses. I' Monti sono di due nature, o vacabili per morte, et questi rispondono dodeci per cento l' anno; o che passano ad hercdi, che rispondono sette, e sette e mezo: ait Thesauri Polit. compilator. part. 1. Relat. di Roma. f. 39. Veneti, iis, qui in publicis necessitatibus Rei publicae pecuniam praestant, hunc tribuunt honorem; ut possint numero eorum Senatorum interesse, quos nominant Pregati. Venediger Herzligkeit. fol. 137. Bembus, histor, Venet. lib. 10. fol. m. 411. Astute Eumenes, ab iis, qui suspecti ipsi erant, pecuniae magnam summam mutuo sumpsit, ut eo magis illos sibi devinciret: si non sortem amittere vellent. Plutarch. in vitâ. Et sic in Galliâ Franciscus I. svasu Turnonii Cardinalis, Anno 1543. pecunias moderato soen ore accepit; hâcque ratione Italorum ac Germanorum opes brevise cogere, hostibusque eripere posse putavit: irrito plane, suisque damnoso eventu. Bodin. d. c. 2. num. 666. Caute et prudenter magis, egit Leucon: de quo sequentia, libr. 6. Stratagem. fol. m. 131. Polyaenus. Leucon cum intellexisset sibiamicos, multosque cives, coniuratos, insidias parare; convocatis mercatoribus omnibus, tantum pecuniarum a singulis mutuo accepit, quantum habebant, inquiens, hostes sibi per proditionem dedi. Mercatores promptis animis, mutuo pecunias dederunt. Ille conductis ipsis in aulam, confessus est hostium insidias, hortatusque est, ut sui corporis essent custodes. Etenim, tum demum eos pecunias recuperaturos, si se incolumem et salvum conservâssent. Quo factum est, ut pecuniarum causâ, mercatores armis sumptis, alii corpus Leuconis stiparent, alii Regiam tuerentur. Leucon horum, atque amicissimorum, quos circa se habebat auxilio, participes coniurationis comprehenfos, trucidavit: imperioque in securitatem redacto, pecunias reddidit.

2. Quamvis regulariter nemo contrahere, aut mutuum dare, compelli queat: Princeps tamen vel Res publica, interdum auctoritate suâ, Mutuum a Subditis opulentioribus, etiam absque Usuris, exigere potest; urgente Rei publicae salute. Bocer. d. Collectis. cap. 1. num. 7. vers. Quin etiam. Bornit. h. lib. 7. cap. 1. ubi tale exactionis genus, Anno 1522. in Regno Bohemiae usurpatum fuisse, refert. Et


page 207, image: s223

ita quoque in Hispaniarum Regnis saepissime observatum, ex Vasquio Casp. Klocke, d. contrib. tb. 48. docet: ut bellis saevientibus, ab Hispalensibus civibus, et aliis ab Indorum Regnis venientibus, argentum et aurum mutuo acciperetur. adde Conrad. Summenbart. tr. d. contractib. quaest. 44. et seq. ubi de hâc mutuatione, eiusque requisitis, pluribus agit. Male autem et inique Vitellius fecit: Qui postquam aere a ieno admodum obstrictus, Principatum fuerat adeptus, requisitis creditoribus dicebat; sese salutem pro pecuniâ reddidisse, et Tabulas contractuum reposcebat. Dio. bist. Rom. lib. 65. Potest etiam Subditis ditioribus iniungi; ut semper in promptu pecuniae aliquam habeant summam, quâ subitis periculis occurratur. Tutissimi id Aerarii loco esse potest, nec Usuris Rem publicam gravat. Et sic singuli Athenienses, decimam rerum suarum seu Patrimonii sui partem, ad sumptus bellicos seposuerunt. Diog. Laert. in Solon. Petr. Perrenon. 2. animadvers. cap. 28. Dionysius Sira cusanorum Tyrannus, in pecuniae inopiâ, professione apud se describi iussit pecunias familiarum, quae cumque essent Parentibus orbae. Quo facto ipse pecuniis illis usus fuit, donec singuli in suam tutelam venissent. Arist. 2. Oeconom. Ad cuius exemplum, Principes nonnulli, velut Regale quoddam, sibi vendicant pecunias pubillorum; donec pervenerint ad annos pubertatis, ut dixi, 1. polit. cap. 4. num. 40. Ephesii Legem tulerunt, cum pecuniâ indigerent; Non licere, ut Mulieres aurum gestarent, quicquid eo tempore auri haberent, ut id commodarent Civitati. Arist. ibid. Ita et Chabrias Atheniensis, Tao Aegyptiorum Regi svasit; ut iuberet, quod quisque argenti, atque auri non signati habret, id ad se afferret. Cumque esset allatum, svasit idem; Rex eo ut uteretur, et eos, qui mutuo dedissent, commendaret Navarchis, qui debita persolverent ex tributis. Arist. d. lib. 2. Oeconom. Cum Annibal Italiam quateret, Urbemque ipsam obsideret, patres in Senatu, sic disseruerunt: Omneargentum, aurum, aes signatum, ad Trium viros Mensarios deferamus, nullo ante Senatusconsulto facto; ut voluntaria oblatio et certamen adiuvandae Rei publicae, excitet ad aemulandum animos, primum Equestris Ordinis, ac deinde reliquae Plebis. Sed partâ victoriâ, et fractis Cartaginensibus, Senatus mutuam pecuniam, singulis bonâ fide reddendam esse, decrevit. Bodin. d. cap. 2. num. 654. Bornit. b. libr. 2. cap. 8. et libr. 6. cap. 5. Hoc quippe nî fiat, nescio quid iniquius excogitari queat. De


page 208, image: s224

Venetis Bembus refert, lib. 7. bist. Venet. ob ingentes in Bellum factas impensas, pecuniae inopiâ Rem publicam laborâsse; coacto itaque Senatu, Lauredanum Ducem, auri libras decem, mutuo se daturum Rei publicae pollicitum; Cives item reliquos, quibus non deesse facultatem sciebat, idem pro se quisque uti facerent, cohortatum esse: itaque eo die, posteroque, plurimas auri libras, mutuo in Aerarium collatas, co metu Civitatem liberavisse. Et lib. 10. narrat idem; cos cum essent in Bello contra Iulium II. pecuniâ indigui, statuisse Senatum, ut intra 25. dies, qui argentum, aurum ve caelatum haberent, ad Duumviros adferrent Numis cudendis; id eis aurum, argentumve, cum lucro de cimae partis accepto ferendum: qui non tulissent, eorum bona venderentur. Et paulo post. Quod patribus constabat, cives plerosque ex iis, quibus ampla res esset, adduci tamen non posse, ut in aerarium conferrent, quod nulla suae patriae charitate, nullo Rei publicae amoretenerentur; Decemviri suis ministris mandaverunt, ut illos prius eâ de re admonitos, si post dies octo, nihil contulissent, captos in carcerem contruderent: quod si se occultavissent, ab eorum domibus rem familiarem abriperent, magistratibusque traderent distrahendam. Quae duae quidem res uti publice iuberentur, ante id tempus numquam acciderat. Sed haec de debitoribus Fiscalibus (ut puto) sunt accipienda, ut monui, supra cap. 2. nu. ult. vers. 3.

III.

In extremâ necessitate, ad distractionem alicuius portionis deterritorio pervenitur: cum et eo in casu, profanare liceat res Sacras; ut allatis aliquot exemplis Bornitius, b. lib. 2. cap. ult. docet. vid. Dn. Lather. 1. d. censu, cap. 17. Ettamen, si pars aliqua Territorii est alienanda, studendum erit maxume, ut pactum de retrovendendo adnectatur; vel alii usurpentur modi, qui firmam et perpetuam impediunt alienationem, ac bona vendita, quanoque recuperari ut queant, efficiunt. Auctor Consilii (quem Dominum Georg. Obrechtum fuisse ferunt) Welcher massen ein Stand des Reichs / sein Gefäll vnd Einkommen verbessern möge.

Distractio vel alienatio alicuius partis territorii, vel


page 209, image: s225

Pulbicorum praediorum, nec ab absoluto Principe, sine assensu Ordinum suscipitur rite: cum hoc ad realem spectet Maiestatem; Hotoman. illustr. quaest. 1. Dn. D. Harpprecht. ad epigraphen. proem Inst. num. 45. et e. Clamar. 5. cap. 12. Arnisaeus, 3. d. iure Maiest. cap. 1. Bornit. hîc, libr. 2. cap. 9. athber. de censu, lib. 1. cap. 16. et dixitr. d. Appellat. cap. 2. sect. 16. ut et Politicor. libr. 1. cap. 2. num. 6. et lib. 2. cap. ult. num. 27. et seq. et in praeiudicium fiat eorum, qui ita distrahuntur. heigius, part. 1. quaest 19. Prouckman. tr. d. Regalibus. §. soluta potestas. membr. 2. quarti cap. essectu 6. sel. m. 457. etc. Ex hoc fundamento donationes Constantini Magni, Ludovici aliorumque Caesarum impugnantur. Girard. libr. 4. fol. 391. Wolffius lect. memorabil. centenar. 4. fol. 103. Bronchorst. e)nant 4. assert. 87. Iisdem etiam cuniculis, oppugnata fuit ab Otthone 4. Dominae Mathildis Testamentum, filiae quondam Rotgeri, Siciliae Principis, et uxoris Conradi Regis, filii Henrici 4. Imperatoris; quo Ecclesiae illa Romanae, Marchiam et Apuliam legavit. ex Hotoman. dicto loco, a princ. Sicque ob id Madricense Foedus, inter Carolum V. et Franciscum I. ruptum fuit; quod contra ius omnium Gentium commune, contraque Imperii Gallicani Leges, Carolus Burgundiae ac Belgiae dominatu, Regem sine Senatus ac Populi Gallici consensu, cedere coe~gisset. Martin. du Bellay, lib. 3. des memoir. fol. m. 223. et seq. Quâ eâdem ex caussâ, multae in Galliis Provinciae Anglis ademptae fuerunt, quas ipsis dederat Iohannes Franco Galliae Rex, in Angliâ captivus. Froissart, Tom. 1. c. 201. 214. 246. ac v. c. 310. ad fin. Cirard. lib. 15. fol. 217. lib. 16. fol. 282. etc. Tom. 2. Et hinc Rupellenses, non nisi exprese eâ conditione, Imperio Francico reuniri voluerunt; que la ville de Rochelle, et tout le pais de Rochellois, demoureroyent a tousioursmais, au ressort et domaine du Roy de France: ne iamais n'en seroient ostez, ne desseurezpar mariage, par paiz, ne par aucune adventure, qui iamais peust advenir au Royaume de France, par quelque condition que ce fust. Etiam apud Gvill. Paradin. lib. 2. del l'histoir. de Lyon, cap. 62. Philippus Galliae Rex spondet: qu'il ne pourroit aliener, en tout ni en partie les droicts, qu'il a en la cite de Lyon, ni en desaisir sa main et coronne. Et ou cela se feroit, il declaire par un principal edict, tout cela estre de nulle valeur. Nec alio iure alii Populi utuntur: Bodin. 6. d. Republ. cap. 2. num. 640. et nempe Fundamentalibus plerumque Legibus diserte cautum est, ne sine Statuum co nsilio vel assensu, velahenatione diminuatur, vel


page 210, image: s226

hypothecae onere Provinciae praegraventur. Sic et in cap. intellecto. 35 extr. de iure iur. Hungariae Regi Pontifex maximus iniungit; revocare alienationes, in Coronae Ungariae dedecus factas: non obstante Sacramento, quô sese ad ratihabendum alienationes praelibatas obligârat. Maxume cum teneatur, et in suâ coronatione iurârit, iura Regni sui, et Coronae honorem illibata servare. Nec quoque Principes solum, verum et in Rebus publicis Popularibus vel optimatum, Senatus Populusque, et ipsi cumprimis Magistratus, ad eundem iurare solent sensum. Quo praetextu Lucernates se excusârunt, cum per Legatos peteret Galliae Rex Henricus 2. ut pro se fideiuberent. Bodin. modo dict. loc. Et est Iure Lubecensi, lib. 2. tit ult. §. 4. specialiter cautum, daß ein Rhat vom gemeinen Gut / keinem Fürsten oder Hersen/Geistlich oder Weltlich/ ettwas borgen/ leihen/ oder aber auch vor Bürgen sich einstellen solle; in keinerley Manier/ noch Weise.

2. De Galliae Regibus scribit Bodinus, d. cap. 2. num. 641. Non defuerunt, qui Principes ad praediorum aliorumque locorum publicorum impellerent venditionem, quasi quaestum uberiorem facturi: quae sententia Tyrannidem ac Rei publicae pernitiem molitur (si nempe viliori pretiobona opimiora, nec summâ impellente necessitate, vendantur; nam alias contraria bec essentiis, qua mox ex num. 644. recensebo.) Hoc vero iniquius esse, ait; quod quas pecunias ex venditonibus imperiti Principes cogunt, non foenerantur utilitatis publicae caussâ: sed foedissimis ac turpissimis hominibus fere largiuntur. Inprimis nullo unquam tempore vendenda sunt ea Bona atque iura, quae tuendae conservandae que Rei publicae sunt destinata: item Pascua Civitatum, atque Rusticorum, quibus tenues sustentantur. Haec enim omnia, nullâ ratione vendi debent; quia vendita, et Rem publicam et Subditos perdunt. Dn. Obrecht. d. loco. Cautio etiam haec adhiberi posset: ut raedia vel iura ad Rem publicam spectantia, potius pecuniae interventu, in Feudum (Superioritate retentâ, mit Vorbehalt der Landes Obrigkeit) concedantur, quam si prorsus alienentur. Bornit. b. 2. c. 7. (perraro namque accidere solet, ut non intra centum annorum curriculum, Feuda ad Dominum revertantur: ut observat Latherus. lib. 3. cap. 1. ad fin.) Et item, ut non aliis, quam Subditis vendantur; ne simul iurisdictioni et Imperio Principis subtrahantur. Vendantur ergo Subditis (vel privatis, vel


page 211, image: s227

universitatibus) immunitates et Privilegia; liberentur ii pretio dato, oneribus iis, quae illis gravia, Principibus non multum prodesse solent, nec Concivium onera augent. Immutetur Feudorum natuta regularis, pensione vel honorario dato: Man gestatte/vermittelst einer stattlichen summen Gelts/daß die Vasallen/in casu deficientium Feudalium heredum, ihre Töchtern oder andere/ zu Erben einsetz???n mögen/etc. Et sic quoque Byzantii, in pecuniae penuriâ, Publicos lucos, et loca Sacra vendiderunt. Fructuosa quidem ad certum tempus, sed infructuosa ad perpetuam proprietatem. Itemque ea, quae Sodalitates possidebant, et quae ad Sacra Gentilitia pertinebant; cum alia, tum in agris privatis sita. Nam haec magno emebant ii, quorum reliqua possessioerat. Arist. 2. Oeconom. Vicissim An. 1604. in Galliis Edictum Regium publicatum esse, notat, et improbat Waremundus, d. subsid. cap. 6. num. 20. Immunitatem atque exemptionem ab omnibus oneribus publicis, continens ac promittens, quicumque certam summam deposuerint in Fiscum: hocque modo promisit Regi Mons. de Rhosni, Financiarum Magister; se Populo paucorum annorum spatio, Tributum Regno aequivalens extorsurum. Verum pecuniae conficiendas, ac fider liberandae commodissimam rationem, Bodinus esse putat, d. cap. 2. num. 654. et Livii verbis recenset, qui ait: Frequentes, quibus ex pecuniâ, quam M. Valerio et Claudio Coss. mutuam dederant, tertia pensio deberetur, adierunt Senatum. Cum privati aequum postularent, nec esset Res publicasolvendo; quod medium inter aequum et utile, decreverunt: ut quoniam magna pars corum, agros venales esse diceret, et sibi emptis opus esse, agri publici iis copia fieret. Consules agrum aestimaturos, et in iugera asses vectigales, testandi causa Publicum agrum esse, imposituros; ut si quis cum solvere posset, pecuniam habere, quam agrum mallet, restitueret agrum Populo, etc. Consentit, apud Dionem, lib. 52. Maecenas, in orat. ad Augustum: Sentio, ait, possessiones in fiscum redactas (cuiusmodi bellis partas esse, multas video) vendere; paucis omnino tibi admodum utilibus ac necessariis exceptis, pretiumque earum mediocri foenore aliis mutuo dare. Hâc ratione et terra fertilior erit, dominorum operâ propriâ, quum colatur; atque hi, quum eâ occasione locupletiores evadant, plus in publicum conferent, resque publica reditus sufficientes ac perennes habebit. Ita et non improbandum esse morem pecuniae


page 212, image: s228

exquirendae, autumat Petr. Gregor. Tholosanus, 3. d. R. c. 6. num. 3. ut qui abundant spe futurae dignitatis, illiciantur ad voluntariam contributionem. Sicut et Res publica Veneta, hoc remedio aliquando fuit usa, et Patrum decreto, hoc proposuit Edictum: ut quicumque e Populo, pecuniâ, com~eatu, militeve, aut classem, aut Militares copias iuvissent; fore, ut ubi cum hoste debellatum esset, ex eorum numero, triginta qui optimi meriti crederentur, ad Patritium ordinem traducerentur. Daturos ad haec Patres operam, ut quinque Aureorum milia, quotannis reliquis dividerentur: ut iam dixi supra, hoc cap. num. 2. vers. 1. Et porro, ibid. Tholosanus subiungit: Fuisse in Gallis, et alibi, similem pecuniae colligendae rationem, ex creatis nobilibus: sancito certo pretio, quo redimerent plebeii nobilitatem, impositâque certâ contributione bonorum possessorum; puta tertiae vel alterius portionis, pro immunitate in posterum consequendâ, reliquorum more nobilium. Ambiunt hanc nobilitatem maxime pecuniosi, et proinde non mediocrem segetem inde auream metere posset Princeps vel Res publica. Verum hîc imminet malum, ne sordidi, et naturâ ignobiles, per pecunias ad hoc Privilegium nobilitatis sublati, ipsum gradum nobilium cum dedecore totius ordinis, deturpent; et vilescat per sordes honos, qui virtuti tantum debetur. Veneti etiam, ut memorat Bembus, hist. Venet. libr. 7. fol. mihi. 308. Exules illatae fortuito mortis caussâ, qui una cum quatuor bello ido neis hominibus, militiam Reipulicae menses quatuor suâ pecuniâ fecerint, ab exilio revoclârunt.

IV.

Extra ordinem quoque Principes, interdum Magistratus, et officia, dignitates et Privilegia vendunt: quod non, nisi summâ urgente necessitate, approbandum est. Bodin. d. c. 2. num. 651. Bornit. b. libr. 2. cap. 6. post Molinae. Nicol. Betsius, tract. d. pact. famil. cap. ult. fol. mihi., 740. etc. Latber. d. censu, lib. 3. cap. 16. et seq.

Contramercatores Potestatum, graviter disputat Imperator Iustinianus, cum ait: Novell. 8. a pr. Hoc omnino procuremus, ut Prisides gentium, quicumque Civiles administrationes Provinciarum habent, puris manibus utantur; et ab omni abstineant acceptione; pro iis solis contenti, eis, quae a Fisco dantur. Quod non aliter fict, nisi et ipsi cingula sine mercede percipiant; nihil omnino


page 213, image: s229

dantes, nec occasione suffragiorum, neque iis, qui cingula habent, nec alii omnino ulli. Consideravimus enim, quia licet quaestus immodicus imminuitur Imperio: attamen nostri Subiecti incrementum maximum percipient, si indemnes a Iudicibus conserventur; et Imperium et Fiscus abundabit, utens locupletibus Subiectis, etc. Et Novellâ 86. cap. 3. Propterea, inquit, Iudices gratis facimus, et iusiurandum eos iubemus subiire; ut unicuique interpellanti, Iustitiams ervent, secundum nostras Leges. Sic et Alexander Severus Imperator, numquam passus est honores iuris gladii vendi: quasi diceret; Necesse est, ut qui emit, vendat. Ego non partiar mercatores potestatum: quos si patiar, damnare non possum. Erubesco enim punire hominem, qui emit, et vendit. Lamprid. Sicque Seneca, 1. d. benefic. cap. 9. Provincias spoliari, et nummarium Tribunal, auditâ utrinque licitatione alteri addici, non mirum: quando, quae emeris, vendere gentium ius est. Cicero 4. in Verrem. Teautem Praetore, qui censor aut Legem metuerit; quâ non tenetur: quoniam creatus lege non erat: aut animadversionem tuam; cum id, quod abs te emerat, vendidisset? Hocque idem, animadvertisse dicitur, Ludovicus XII. Rex Galliarum: Eiusmodi Mercatores, quod emissent aversione, vendere sigillatim, dicens. Certe contra eum, qui officium emit; praesumptio est, omnia eum postea perverse acturum. Paris de Puteo, tr. Syndicat. tit. d. offic. Syndicator. vers. Dicitur, num. 2. fol. 95. adde Dn. Michael. Piccart. obs. hist. polit. dec. 2. cap. 4. et attigi ego, Polit. lib. 2. cap. 3. num. 12. Hâc etiam ratione, ditiorum praedae officia exponuntur, Pauperes ab omni dignitate, contra Christianam pietatem, excluduntur. Et tamen ad hocce remedium consugerunt quandoque, Rerum publicarum administratores. Venetus Senatus, ut sumptus belli adversus Maxaemilianum Imperatorem gerendi haberet, statuit: ut is, qui ex plebe civis, munus perpetuum a Republicâ obtineret, si decuplum stipis annuae, aut si ea non sit, lucri summam, de quâ apud Magistratum constaret, Rei publibae intra dies quindecim dari curavisset; id omnino munus, ipso mortuo, aut filius aut nepos, aut frate eius consequeretur, aut is, quemeumque sibi ipse eius muneris heredem instituisset. Quibus autem sua sint ad tempus munera, iis octuplam stipem Aerario inserentibus, ea vivis munera, eripi non possint: eâ tamen octuplisummâ, Patrum liberalitate, paulo post, Lege ad quincuplum redcunte.


page 214, image: s230

Bembus, libr. 10. et 12. hist. Venet. refert etiam Tholosan. 3. d. Repub cap. 6. num. 44. Verum prorsus non ferenda est, nundinatio Ecclesiasticarum dignitatum. Puta, cum Simoniace, pro conferendo beneficio aliquid defalcatur; ut alicubi factum fuisse, meminit Dn. Adam. Keller, d. offic. Iuridico-polit. lib. 2. cap. 11. et ait: Hat er die Pfars haben wollen/ har er 100. oder mehr Guldin/ oder dem Collatori järlichs ettwas davon raichen/ einen Studenten verlegen/ das Zehendstro geben/ den kleinen zehenden lassen/ oder ein Pferdt/ oder einen Wucherstier auff der STröwin halten müssen. Hoc etiam de crimine, ipsos Pontifices salse accusat Erasmus, in Colloq. d. captand. sacerdotin: Non intelligis, inquiens, in plumbo sacro venas auri subesse. QUin et in Proverbium abiisse videmus; Romanam permutationem, plumbi cum auro. Arnisae. d. subiect. et ezempt. Cleric. cap. 2. num. 6 pag. 38. Sed inprimis illud est stupendum, quod pro vero Iovius, in Pompeio Column. f. 167. refert: Clementem VII. P. M. cum expugnatâ Româ, ab exercitu Caroli V. etiam Arcem, consumpto commeatu, in quam confugerat, Caesarianis dedidisset; et ex pacto militi stipendium persolvendum esset, conflâsse argentum omne, et aurea vasa Sacra, ut inde dividenda Militibus peunia cuderetur. Eâque nec sufficiente, Ducibus Caesarianis concessisse tres Purpureos Galeros, ut illis licitantibus, qui foedâ ambitione corrupti, ad Senatoriam dignitatem adspirabant, aurum proferrent; eôque modô ad hastam propositis, emptores non defuisse. Et adhûc hodie omnia Officia, Romae Venalia sunt. Auctor Thesauri Polit. relat. di Roma, fol. 39. Gl' officii tengono questa conditione, che vacano per morte, o vero per creatione in Cardinale, di chi li tienc; et la Camera torna a venderli. aprezandoli per l' ordinario cento per ogni dieci d' utilita. Et si fa conto, che 1' utile loro, importi da cinque cento mila scudi. Romae etiam ex Cardinalibus quidam, Datarius nominatur; qui pro officii sui ratione omnia Ecclesiastica officia, omnium Provinciarum vendit: sinon nos fallit. Nicol. de Marbais, en la supplic. sur les causes. d' assembler un Concile. fol. 216. ita, ut vulgari Proverbio feratur: Nihil plus difficile, et magis impossibile esse, quam Romae sine argento Beneficium obtinere. De Marbais, fol. 222. In Galliâ quoque usuvenire solet, ut omnia officia, pretio certo addicantur. Quod Petrus Matthaeus, hist. des dern. troubles. lib. 3. fol. mihi. 88. etc. summae necessitatis colore defendit. Quandoque Officiales, cautionis loco, et


page 215, image: s231

ut sit pignus suae fidelitatis, pecuniam apud Fiscum deponere coguntur, etc. Sie müssen an statt der Bürgschafft/ ein gewisses Gelt der Cammer leihen. Bornitius 7. cap. 1. ad fin.

V.

Tandem quoque Aerarium auget, Liberalitas Vicinarum Rerum publicarum. Nec minoribus praesertim Principibus atque Rebus publicis, inhonestum erit a ditioribus accipere quid. Arnisaeus, 2. cap. 5. fol. 563. et seq. Sicque Rhodii hâc unicâ viâ, tantam potuerunt aedificare Colossum. Polyb. libr. 5. num. 88. etc. Pariliter quoque ope vicinorum, et liberalitate multorum in Germaniâ. exstructum olim est, Templum Argentinense: Oseas Schadaeus, tr. de summo Argentoratens. templo cap. 2. fol. 11. quâ structurâ nil in universo orbe pretiosius, excellentiusque fuisse, contendit Wimpfelingus, in Epit. rer. Germ. cap. 67. Nonnumquam ex pacto confoederatorum, mutui auxilii caussâ, aliquid Socii pendunt. Ita domum Austriacam et Saxonicam mutuo pacto, ad subsidia suggeranda, Bello et hoste imminente obligari, Bornitius attestatur, d. Aerar. 3. cap. ult.

CAPUT VII.

AERario qui praesint, QUAESTORES sunt constituendi; dicti ab eo, quod inquirendae, conservandae, et expendendae pecuniae publicae caussâ creantur. Arist. 1. polit. 7. 1. 2. §. 22. d. Orig. Iur. Thesaurarios hodie. Cammer-oder Kemmeister; Cammer Rhder adpellitamus. Hocque munere omnis omnino Res publica, indigere videtur. Origo eorum apud Romanos antiquissima fuit, et pene ante omnes Magistratus: l. un. inprinc. ff. de offic Quaest. Hi nempe, vectigalia et tributa Populi Romani, in Provinciis exigebant, stipendia militibus praebebant, et ea item stipendia, quae a Regibus et nationibus pendebantur, accipiebant;M singulaque accepta atque expensa, rationibus inferebant. Multas


page 216, image: s232

quoque pecuniarias, tam Romae, quam in Provinciis exigebant, et in publicas tabulas annotabant; bona publicata vendebant, et in publicum redigebant: omnium denique rerum, pecuniarumque notas, et illustres dabant rationes, illasque confectas et consolidatas, per suos scribas in Aerarium deponebant. Quin etiam, tanto honori Quaestura fuit olim, ut viri consulares, magnisque honoribus functi, illam gerere indecorum non aestimarent. vid. Alex. ab Alexandro. 2. Genial. cap. 2. ibique Tiraquell. et adde Lancell. Conrad. in Templo Iudic. libr. 1. cap. 1. §. 4. fol. 355. Quae res sub Augustis, varie habita, seapeque immutata fuit: Iustus Lips. ad libr. 13. Annal. Tacit. num. 89. sub iisdem etiam, Procuratores Caesaris, sive Rationales, Quaestorum officium sustinebant, Hûc et pertinet tot. tit. Cod. de Officio Comitis Sacrarum largitionum. de Officio Comitis rerum privatarum. de Officio Comitis Sacri Patrimonii; et ibi Henric. Scotanus, in Paratitl. fol. 140. etc. Quid vero sit Exactor, Superexactor, Censitor, Peraequator, Inspector, Opinator; docet Paulus Busius. 3. subtil. cap. 3. et ego attigi supra.

Boni Quaestoris munus expressit Marcus Cato Uticensis, de quo vide Plutarchum in vita. et supra cap. 2. num. ult. vers. 3. Felix est Rex, qui habet virum scientem ordinare reditus et expensas. Quam felicitatem Lusitaniae Regibus numquam contigisse, Conestagius scribit. Cum inibi Quaestores, semper fuerint ex Nobilium numero; quibusgratia Aulica potius, quam peritia ad illud Officum aperuerat viam: unde tantum illos, operam dediffe ait, ut aliis rationibus dignittatem et locum tuerentur, de reditibus Regni parum interim solliciti. lib. 1. de coniunct. Portugall. et Castell. fol. mihi. 42. Felicior in eo fuit Henricus Mangus Rex Galliarum, qui hâc in parte usus est operâ fideli Marchionis de Rhosni. Quem licet sugillet Waremundus: d. subsid. cap. 6. num. 19. et eum tamen laudibus magnis depredicat Petrus Matthaeus. lib. 1. de l' hist. de France. ad fin. Il ne se soucioit, inquit, de tous les menus Dieux, pour plaire a Iuppiter.


page 217, image: s233

Plusieurs ont fait leurs affaires, au preiudice de celles du Roy, et de son peuple; cestuyci, comme Craterus pres d' Alexandre, ne considere, que le service, et le profit du Roy. Turcarum Imperatores, Aerario quos suo praeficiunt, parte necessariâ coropris privant: quod an rectefiat, contra Bodinum disputat Kirchnerus. disp. d. Republ. 16. coroll. 1. Videtur etiam Aerarii fuisse Praefectus, quem multis laudibus Statius effert, lib. 3. Silvar. Lacrumae Etrusci.

——— Pater est qui fletur; adeste
Dîque hominesque sacris. Procul hinc, procul ite nocentes.
Non tibi clara quidem senior placidissime gentis
Linea, nec proavis demissum stemma: se ingens
Supplevit fortuna genus, culpamque parentum
Occuluit. ———
Tu toties mutata ducum iuga rite tulisti
Integer, inque omni felix tua cymba profundo.
——————Iam creditur uni
Sanctarum digestus opum, partaeque per omnes
Divitiae Populos, magnique impendia Mundi.

De quodam Romaeo, it scribit Mariana. lib. 3. Inst. Reg. cap. 7. fol mihi. 263. Romaeus externus quamvis homo, in Raymundi Provinciae Comitis gratiam acceptus, cum honestis rationibus vectigalia triplo maiora, quam erant antea, reddidisset, criminibus tandem appetitus, atque ad rationes revocatus; cum baculo et perâ, cum quibus Compostellam venerat,m eâ iniuriâ offensus recessit: neque unquam unde venerat, aut quo discesserit, cognosci potuit. Paucos profecto si nostro tempore Romaeos haberemus, haudquaquam tantâ inopiâ aerarii, premeremur.

2. Ut fideles prudentesque laudandi sunt Quaestores: ita econtra exactores, exactionumque Architectones illegitimarum (forgeurs des daces, Arcigogolanti) a Principe non sunt audiendi: quamvis eorum copiâ, totus fere mundus nunc abundet, et opprimatur. Magistros Aerarii conficiendi, habemus ubique quam plurimos (ait Bodinus lib. 6. d. R. c. 2. in princ.) qui Civium opes exhaurire, ac Principes ad inusitata Vectigalium genera urgere, consueverunt. Eorum vero, qui tam artificiose ista consectantur, qui dignitatis et honestatis in eo genere rationem haberet, vidi neminem. Exactores hi, plerumque Extranei sunt, et hoc medio, ad magnas


page 218, image: s234

dignitates, favoris aurâ adspirant. Accommodant se ad ingenrum Regis, et partim indagando modos inveniendi argentum; partim removendo obstacula, quae Regis consiliis et proposito, moram aliquam inicere posse videntur. Conestag. 1. d. Portug. et Castell. coniunct. fol. mihi., 6. Qui imitantur Procuratores Traiani; quorum unus, sic fertur, unumquemque divitum convenire solitum fuisse: Quid habes? unde habes? haec ubi didicerat, addebat tetium:pone quod habes. Erasm. in apophth. lib. 8. fol. m. 629. Tales fuerunt superiorib. annis in Galliâ, Itali nonnulli. Quod tamquam maximum gravamen, inter alia, Anno 1567. etiam ii pratenderunt, suisque Articulis (ut vocant) inseruerunt, qui Bella inii Civilia concitârunt. Histoir. des troubl. et choses memorabl. advenues tant en France, qu' en Flandre, despuis 1562. lib. 2. fol. 47. et fol. 50. b. Et certe, natio Italica, hoc in artificii genere, prae aliis excellere reputatur; vel ipso Boccalino teste, 2. d. Parnaso, ragguagl. 57. Et inde cum Neversii Princeps, Henricum, tum Navarrae adhûc Regem, a Protestantibus, in Catholicorum partes traducere nitebatur, et inter alia dicebat: qu' il faisoit la cour aux Maires de la Rochelle, ou il n'y scavoit faire un impost. Acute regessit ille; aussi n'y ail point d' Italiens par mi nous. Et erat sc. Italus natione, cui ita respondebatur. Pierre matthien. 2. des derniers trubl. mihi. sol. 36. b. Et memoratur de Christierno Daniae Rege; eum ex Italicâ peregrinatione, id commodi retulisse, ut tâm vicinos, quam subditos, novis vectigalibus didicerit onerare. Crantz. Wandal. 13. cap. 14. et retuli supra alicubi. Ac talia nova onera, qui svadent; ii non Principi, sed sibi consulunt: si kosten mehr/ dann sie Nutzen schaffen. Unde Bernardus Girard. libr. 2. de l' hist. de France. fol. 126. de Protade, Consiliario Brunhildis: Conseillant a son Maistre, de faire des Exactions, le proufit dequelles il tiroit; qui est une chose coustumiere a ceux, qui par tels moyens vilains et sales, ont eula faveur des Princes. Talibus fere mos est, Rei publicae commoda suis latrociniis praetexere; hocque obtentu, ita impudenter praedari, ut si quis sese illorum rapacitati opponat, iniuriam sibiac Rei publica fieri, audeant clamitare. Et ideo optime Div. Lucas, vocabulum s1ukofaitei=n, tribuit personae magistri Publicanorum. vid. Bezam, in adnot. maior, ad Lucae cap. 19. vers. 8. Salvianus quoque, lib. 5. d. Gulernat. Dei. Vulturios istos, qui ad rapacitatem animum convertunt, et vario exquisitissimoque calumniarum, auctionum, et


page 219, image: s235

vectigalium genere praedantur, hisce verbis reprehendit: Illud gravius est, quod plurimi proscribuntur a paucis, quibus exactio publica, peculiaris est praeda, qui fiscalis debiti titulos, faciunt quaestus esse privatos: et hoc non summitantum, sed pene infimi; non Iudices solum, sed etiam Iudicibus obsequentes. Quae enim sunt non modo urbes, sed etiam municipia atque vici, ubi non quot Curiales fuerint, tot Tyranni sunt, etc. Hi sunt canes Palatini, optimos quosque devorantes. Boet. 1. d. consol. Philosoph. pros. 4. sol. mihi. 9. Reperiuntur hodie. ait Waremundus ab Erenberg, d. subsid. cap. 6. num. 13. et per discurs. ac poct eum, keckerm. disput. pract. 34. problem. 14. Magistri, novos modos collectandi et pecuniae conficiendae, diligentiâ, laboreque excogitantes, et Principibus vendentes: quibus sollemne est, ut principibus persvadeant; Collectas institui posse sine iniuriâ, sine damno Subditorum, et nullum ex Subditis fore, qui non hilari vultu, et summo cum gaudio, Tributum impositum solvat. Dulce Tributum svadentes, dignos laqueo iudicavit prudentissimus Landgravius Hassiae, Philippus. Tales digni sunt, non praemio, sed laqueo, virgis et gladio dig nissimi. Ac etiam incidunt in Ambitus crimen, eo si faciant fine; ut Principi complacendo, extorqueant dignitates: aut hoc modo Fiscum ditando, auram Principis captent. Decian. prax. crim. 8. cap. 22. num. 17. et cap. 23. num. 5. Exactionum itidem, legitimâ non suffragante consuetudine consultores; subditi, quibus opprimuntur,m gravanturque; publicâ ludorum Equestrium Lege,m infamantur. Turnter-Art: cul. 9. et 11. Quo item pertinet apophthegma, relatum a Casp. Ens, 2. Epidorp. fol. 187. Cardinalis quidam, apud omnes gravi odio laborabat, quod Pontifici novarum Contributionum auctor, vulgo crederetur. Quum vero coram Pontifice, et quibusdam secretioribus Consiliariis, pecuniae conficiendae rationes inirentur; quidam Cardinali parum aequus: Equidem, inquit, sanctissime Pater, nullam ego meliorem citra omnem Subditorum querelam, imo cum ipsorum quoque gandio, colligendae pecuniae rationem noverim; quam ut Armellino (id enim Cardinali nomen erat) pellis detrahatur, et per ditionem vestram, ut Luporum pellibus fieri alias solet, circumferatur. neque enim dubito, quin vestri Subditi omnes, pro eâ saltem inspiciendâ, stipem ultro sint collaturi. Est namque (ut ex Boccalino, Parnassi, cent. 2. rag. guagl. 6. fol. 34. retuli alicubi supra, sae pius odiosus magis exactor,


page 220, image: s236

quam exactio ipsa. Et ideo punito eorundem, populi indignantis animos optime placat. Boccalin. 2. ragguagl. 82. Hisce Nebulonibus, Princeps omni conatu obsistere tenetur, et illud cogitare: Deum pro maxumo benficio Populo suo dato, illud recensere, quod ab exactoribus eum liberârit. Hippol. a Collib. in Principe. cap. 33. Et apud Cassiodorum, variar. 5. Epist. 39. Theodoricus Rex aegerrime fert, compulsorum arbitrio, Provincialium subiacere fortunas; inde subiungit: Genus evidentis est praedae, pro illius voluntate dare, qui ad suum commodum amplius exigere festinat. Bonum et facile praedicant isti Exactores, quod pessimum est in Regno: quibus fidem nullo modo adhibeat pius princeps. Unde laudatur Xerxis pater, Darius, qui cum Subditis tributum indixisset, accersitis Provinciarum Praefectis, eos interrogavit; An Tributum illud grave Populis esset, Et isti, mediocre esse respondissent; iussit, ut dimidiam tantum eius partem exigerent. Plutarch. in apophthegm. Et generaliter, nulla res sic exterminat bonum, quemadmodum simulatum Bonum. Nam manifestum malum, quasi malum fugitur et cavetur; malum autem sub specie Boni celatum, dum non cognoscitur, nec cavetur, sed quasi Bonum suscipitur, et idem coniunctum Bono, exterminat Bonum. Prudens quoque Princeps, non statim novis illis Inventoribus aurem praebere; sed ea, quae ipsi proponunt sedulo prius examinare debet. Sunt nimirum illa inventa quandoque in thesi speciosa; saepius multa praesupponunt eiusmodi homines, quae falsissima reperiuntur. vid. huius rei documenta apud Bodinum, d. ca. 2. num. 663. et seq. Non item omnis Regio, Tributa et Vectigalia graviora ferre potest. Inde Iohan. Mariana, 3. d. Regis Instit. cap. 7. prudenter scribit: illud sit persvasum, non convenire Hispaniam magnis Vectigalibus gravari. Primum, quoniam magnam eius partem, squalidâ siccitate loca, rupes horridae, et saxa tenent. Saepe propter aeris siccitatem, annonae penuriâ laboramus, ut proventus labori, et sumptibus non respondeat: ubi grave, sit novis Tributis, et magnis, calamitatem temporis augere. Deinde ab Aratoribus in Hispaniâ, et Pastoribus, aliisque omnibus agricolis decumae fructuum omnium, integrâ fide Templis persolvuntur. Quod si tantundem praediorum Dominis, certe, qui agros proprios non habent, pendere cognatur; quantulum miseris reliquum erit, unde ipsi vivant, et quod in Aerarium conferatur: cum potius eos


page 221, image: s237

sublevare; ex quorum labore et industriâ universa Provincia sustentatur, aequum profecto videatur. Et quae ibi addit, observatu omnino digna Politicus ille (si quosdam excipias naevos) cordatus et pius.

3. Omnes Consiliarii, animo mentique inscribant id, quod scribit Rebuffus, ad l. eum. de verbor. signis. Consulentes principi, ut nova imponat Tributa et Vectigalia, sine magnâ cuasâ, esse in Inserno Poenis Tartareis cruciandos perpetuo. Allegans illud, Macchabaeor. lib. 2. cap. 7. vers. 31. et dixi supra cap. 4. num. 2. vers. 2. Et tu, qui Inventor omnis malitiae factus es, non effugies manum Domini: Cogita itaque, quod morieris, et cito, et generatio tua cito exstinguetur. Illi enim Deo, quo pacto possunt essegrati, qui ut floreant, proximo in calamitate, nullâ spe salutis apparente, sit tabescendum. De issdem quoque loquitur Sephaniah, cap. 1. vers. 9. Visitabo super implentes domum Dominorum suorum rapinâ, et dolo. Hoc est, ut Ionathan, Paraphrastes Chaldeaus, interpretatur;M opibus, fraude, ac rapto quaesitis. Hîc addendus est omnino Erasmus, tr. de Lingua, fol. 144. Ubi refert elegantem historiam, de quodam exactionis svasore: Lutetiae, ait, ostenditur in foro frumentario, ni fallor, os cloacae; in quâ se sepeliri iusserit quidam, quem sero paenituit mali consilii. Viderat Regem tristem ac sollicitum. Causa maeroris erat, angustia rei pecuniariae. Is, quo Regem sublevaret, svasit, ut ex minutis etiam rebus, quas rustici deferunt in Urbem, unum aut alterum aereum nummulum exigeret, idque in biennium duntaxat. Ex eo quum viderent in Urbe frequentissimâ, colligi pecuniae vim non modicam, videlicet iuxta sententiam Hesiodi; ex multis minutis, conflato ingenti acervo: non remissum est, quod semel caeptum est, dari. *xalepo\n xori/wn ku/na geeuoij: Periculosum ost, exta canem gustare. Imo ad hoc exemplum plures exactiones excogitatae sunt. Qui dederat consilium, quum videret, se non idem auctoritatis habere in dissvadendo, quod habuerat in svadendo, quo de se ipso poenas sumeret inconsulti consilii, simulque moneret alios, ne ad eundem impingerent lapidem; testamento cavit, ut in eâ cloacâ sepeliretur, in quam totius illius fori sordes confluunt, in quâ manet etiamnum in hunc usque diem exactionis exsecutio. Addo etiam, quae scribit Iovianus Pontanus lib. 4. d. oboedient. cap. 7. Aerarii iura tuenda sunt; removenda tamen avaritiae suspicio. Petrus Bisuldunus, homo maleficentissimus, dum Regii Aerarii locupletandi gratiâ, divina et


page 222, image: s238

humana promiscuahabet, liberalissimi Principis famae non parum detraxit. Itaque Alphonso mortuo, vitam traduxit eontumeliarum plenam; quippe, quem veluti tabidum pestilentemque omnes fugitârunt. Et cap. 8. ibidem. Idem: Avarorum Principum ministri, si illorum sequuti fuerint iniusta imperia, quis dubitet paulatim fore, ut latronibus sint pernitiosiores? Et recte profecto, quidam eos Regum Arpyas vocavêre. Licet vero Aulici illi Protei, in speciem maximis honoribus undique afficiantur; iisque in viâ transeuntibus, nemo non loco cedat, iis optimates obvii venerationem capite, manibus pedibusque exhibeant, et honorificâ officiorum oblatione suam promptitudinem, atque inserviendi studium, verbose polliceantur; tamen, ubi praeterierint, tergo illi inhonestissima vulnera excipiunt: Hic, hic, inquiunt Optimates, est ille Nebulo, ille furcifer, illae patriae nostrae hostis, qui Principem nostrum corrumpit, qui bellum svadet, qui felicitat nostrae infestus, enormi et intolerabili vectigalium, tributorumet onerum auctione, nos et posteritatem nostram, ad miseriam et mendicitatem adigere scelerate satagit; qui ex communi omnium infortunio gloriam, dignitatem, et divitias parat: quem Deus male perdat, et Sathanae lorarii mox abripiant; ne diutius tyrannide eius opprimamur. Dn. D. Lansius, de praerogat. certam. etc. fol. 24. et seq. Tales Consiliarios probarem, qualis fuit Gorellus Orilia, qui prudentissime Ladissaum, Regem suum Neapolitanum, circa inusitata tributa occupatum, monuisse legitur; Non posse ab hoste ullo consilium eo nocentius proficisci: quam, inquiebat, vereor, ô Rex; ne dum hostium impedire conatus, ac repellere vim studes, idipse agas, ut tuos in te populos popularesque, nova ob tributa iratos excites, provocesque in odium ac malevolentiam, etc. lovian. Pontan. d. prudent. libr. 5. Aut etiam Consiliarii atque Magistratus, Erythrium, Praefectum Imperii sub Zenone, imitentur; qui maluit Magistratu se abdicare, quam maius onus, praeter Tributa ordinaria, Populo imponere: cum tamen Fiscum exhaustum, profusionibus et largitionibus Caesarum, non esse sufficientem ferendis impensis Publicis videret. Nam quae Leo moriens in Fisco reliquerat, celeriter a Zenone exhausta erant omnia; cum inconsulte amicis largiendo, tum non eam diligentiam adhibendo, ut aliorum quoque furta deprehenderet.

4. Exactores partem Tributorum, saepius avertere solent falsis


page 223, image: s239

rationibus, aut nomine impensarum: ut in Regno Scotiae evenisse notat Buchananus. lib. 10. fol. 333. sub 102. Rege. Tales item publice bene sunt notandi. Nec imitandus est Augustus, qui Licinium Caesaris libertum, Galliae praefecit; cumque is Gallis plurima damna, aliis atque aliis Tributis intulisset, eoque nomine graviter accusaretur, ac vitae periculum sibiimminere, non dubitaret: tum Augustus mortem deprecanti, vitam dedit, et ea, quae diu cumulaverat, sibi sumpsiut. Dio Cassius, lib. 54. Aerod. rer. iudicatar. libr. 9. tit. 3. cap. 16. fol. 759. Quam vero poenam mereantur huiusmodi Principum Ministri, qui in Exactionibus mandati sui, aut Iustitiae limites excedunt, pro lubitu illas augendo; ostendunt Leges a Romanis Imperatoribus latae in Superexactores: Quibus hi non tantum dupli poenâ, laesis Subditis applicandâ; verum etiam capitali supplico, si in delicto perseverent, puniuntur. l. un. Cod. d. Superexactionib. lib. 10. Nicol. Betsius, d. pact. famil. cap. ult. fol. 737. Quantae audaciae, quantaeque temeritatis sint Publicanorum factiones, nemo est, qui nesciat: idcirco Praetor ad compescendam eorum audaciam, singulare proposuite edictum, ut ait Ulpianus, in l. quantae. 12. ff. depublican. Sane Officiales, aliique, quibus res aliqua specialiter est credita; perfidein eâ versantes, furtum committunt: imo Officialis, non est eo in casu a Peculatu immunis. §. Item lex Iul. Peculatus. 9. ubi Interpretes. Inst. d. Public. Iudic. l. un. C. d. Crim. peculat. fac. 1. 2. §. t. d. tutel. et ration. distrab. l. tutor. 33. d. furt. l. tres tutores. 55. §. 1. d. admin. et peric. Tutor. Petr Friderus, Mind. d. process. extrah. 2. cap. 13. num. pen. et ult. Nec ideo captitis poenam effugere potest, si praesertim falsum, periurium, aut aliae circumstantiae, exasperent crimen. vid. Wesemb. in paratit. ff. d. Peculat. num. 7. et 9. Iohan. Papon. libr. 22. tit. 2. arrest. 1. Theod. Petreus, conclus. criminal. thes. 47. et 53. late Iacob. Alemannus, decis. 2. et Berlich. Tom. 5. conclus. 57. Hancque sententiam, post operosm disputationem Clarissimorum Iureconsultorum, praevaluisse memini. Quamvis Matth. Colerus, decis. Tom. 1. decis. 207. Compuilatores consultat. decision. Saxonicarum, a Petr. Friero Mind. revisar. Part. 5. quaest. 70. et Doctores communiter, dissentire videantur. Imo ius Romanum, eum, qui vel aurum fiscale mutuo dat; ablatis omnibus bonis, perpetuo deportationis exilio subdit. l. 2. C. d. his. qui expublic. rationib. mutuam pecun. accep. lib. 10.

5. Tandem iuvabit cernere Aerarii descriptionem, quale fuit


page 224, image: s240

sub optimo Principe Traiano,m de quo ita scribit C. Plinius. in Panegy. fol. 72. edit. Iusti LipsI. Quam iuvat cernere Aerarium silens et quietum, et quale ante delatores erat? Nunc Templum illud, nunc vere Deus: non Spoliarium Civium, cruentarumque praedarum saevum receptaculum, ac toto in Orbe Terrarum adhûc locus unus, in quo, Optimo Principe, Boni malis impares essent. Manet tamen honor Legum, nihilque ex publicâ utilitate convulsum: nec Poena cuiquam remissa, sed addita est ultio; solumque mutatum, quod iam non delatores, sed Leges timentur. At fortasse non eâdem severitate Fiscum, quâ Aerarium cohibes? imo tanto maiore, quanto plustibilicere de tuo, quam de publico credis. Dicitur Actori atque etiam Procuratori tuo; in ius veni, sequere ad Tribunal. Sors et urna Fisco Iudicem assignat. Licet reicere, licet exclamare: Hunc nolo, timidus est, et Bona Saeculi parum intelligit. Illum volo, quia Caesarem fortiter amat. Eodem Foro utuntur Principatus et Libertas. Quae praecipua tua gloria est, saepius vincitur Fiscus: cuius mala causa numquam est, nisi sub bono Principe. Ingens hoc meritum; maius illud, quod eos Procuratores habes, ut plerumque Cives tui non alios Iudices malint, etc.

CAPUT VIII. ET Ultimum.

SUbiungendum est aliquid de CENSU. Conducit enim (praecipue ad Tributorum distributionem) ut publice notae sint facultates. Latiss. Bodin. 6. d. Rep. cap. 1. a princ. Nicolas de Montand, au Miroir de Francois. lib. 3. fol. 675. Keckerm. disp. pract. 34. problem. 10. Nec solum utile est, si bonorum Adaeratio fiat; sed et, si aetas, numrusque Civium describatur. Late Phil. Hoenon. disp. polit. 6. tb. 8. usque. 17. Tauff-vnd Todtenbücher/Steurbücher/etc. Aestimum, Catastrum. Natales et emortuales dies, probe sunt notandi. Sicque solebant Cives Roman (ex Div. Marci Antonini instituto) ne status hominum ambiguus esset, natos liberos, apud Praefectum Aerarii Saturni, intra tertium diem profiteri. Hinc natalis professio adpellata, tabulae natales, tabulae professionum: quarum et mentio in Iure nostro. Scipio Gentil. in comment. Apologiam Apulaei. fol. 426. [(printer); sic: profiteri.] Quod et ad probationem


page 225, image: s241

aetatis securiorem, Franciscus primus Galliarum Rex, recentioribus suis Legibus sancivit. Eandemque Legem, ad tutiorem nobilitatis assertionem, Veneti dudum SC. constituerunt. Iohan. Corasius, ad L. Imperaetor. 8. ff. d. statu homin. Conr. RItter sbus. in speculo Princip. civiliter boni. fol. 63. Conficienda etiam sunt Inventaria Feudalium bonorum, quibus exacte a bonis, quae allodii Iure possident Vasalli, seiungantur: quae omnia ad lites abbreviandas, maxume conducunt.

Cum vectigalium compendia omnia, exigi oporteat iuxta normam aequitatis; Aequitas autem potissimum ex proportione Bonorum sit consideranda et ponderanda; at proportio in festigari nequeat, nisi singula bona Civium excutiantur, inquirantur, et aestimentur: Instrumentum ideo adinventum fuit Census, quo singugulorum Civium patrimonia aestimentur et censeantur. Qui nihil aliud est, quam aestimatio et designatio Bonorum singulorum Civium, publice facta: Bornit. b. 5. cap. 2. unde Graecis ti/mhma, aestimatio; vel etiam u)pografh\, descriptio indigitatur. Sicque Theophilus, Graecus Institutionum Metaphrastes; §. pen. tit. d. Libertin. Census, ait, tabula fuit, in quâ descriptae sunt Romanorum opes; ut si res posceret, quisque pro suis facultatibus Tributum inferret. Quod quidem opus perquam arduum est; cumprimis, si genti sit inassuetum: ut testatur Claudius Imp. in tabulâ aeneâ, adhuc Lugduni exsistente; et repraesentatâ a Gvilhelmo Paradino, en l' histoire de Lyon. lib. 1. cap. 19. sed superat commodum publicum, difficultatem, et omnem itidem privati Iuris aequitatem. Unde paucae admodum Res publicae inveniuntur, quibus non placuerit Census; isque omnium Politicorum calculo, futuro magno Imperio, res plane saluberrima iudicatur. Iohan. a Chokier. Polit. Aphorism. lib. 2. cap. 10. fol. 94. sub num. 3. Ipsa quoque Censura Romanorum, primitus non ad Morum castigationem inventa fuit: sed ad omnium Civium descriptionem, aetatem, numerum, ordinem, conditionem, et fortunarum omnium ac facultatum aestimationem. Servius Tullius, sextus Romanorum Rex, Censum primus instituit, quo et paci et bello opportun a redimerentur. Ab hoc, inquit Lucius Florus, Populus Romanus relatus in Censum, digestus in classes, Curiis atque


page 226, image: s242

Collegiis distributus, summâque Regis sollertiâ ita Res publica est ordinata; ut omnia patrimonii, dignitatis, aetatis, artium, officiorumque discrimina, in tabulas referrentur: ac si maxuma Civitas, minima Domus diligentiâ contineretur. vid. Dionys. Halicarnas. lib. 4. hist. mibi num. 19. et seq. Petr. Gregor. Tholosan. lib. 3. cap. 4. num. 7. etc. Etiam Gvilhelmus Nortmanniae Dux, ob Angliam occupatam, Conquestor vulgo cognominatus; inter alias firmandi Imperii rationes, omnem Angliam describi; et in Archiva referri fecit: quantum terrae quisque Baronum suorum possidebat, quot feudatos milites, quot carrucas, quot villanos, quot animalia, imo quantum vivae pecuniae quisque possidebat, in omni Regno suo; a maxumo usque ad minimum, et quantum reditus quaeque possessio reddere poterat, etc. Ioh. Selden. in Iani Anglor. sacie alterâ. lib. 2. num. 1.

2. Forma Census, qualis fuerit olim, indicat Ulpianus, in l. 4. ff. de Censib. Hodie plerumque ea observari solet; ut singuli Cives profiteantur, quantum habeant in Bonis. Alicubi illa professio fit mediante iuramento: Geschworne Steur. ubi tamen sufficere videtur, si quis rem suam aestimet pretio communi; etiam, si eam propter suum affectum, ita vendere nolit. l. pretia. 63. ad L. Falcid. Poena autem de Incensis; id est, de his, qui se censeri, bonaque aestimari noellent, vel malâ fide minoris, quam valerent, aestimari paterentur; ex Lege a Servio Tullio latâ (teste Livio) erat vinculorum, mortisque, aut (secundum Dionysium Halicarnass.) ut publicatis bonis, verberati venderentur. Hodie nonnullis in locis usu est receptum, daß die Obrigkeit/das Vermögen/ vmb so hoch es von einem geschätzt würdt/an sich zulösen/ befügt ist. Itidem contra eum, qui bona publicis Collectis et Exactionibus obnoxia non profitetur, exercetur secundum quosdam actio commissi: ut dixi supra. cap. 5. n. ult. Idque iure Saxonico, diserte cautum est. At tunc, si quis profitetur quidem rem, sed in fraudem minoris aestimat; id tantum, quod istam aestimationem excedit, non tota res incidit in commissum. Thom. Maullius, d. homag. cap. 9. num. 136. etc. Iure Lubecensi, lib. 2. tit. ult. o§. 3. invenio sancitum: Der nicht recht bey dem Schoß gethan/ der sol in des Rhats Straaff gefallen seyn/ darzu doppelt Schoß geben.

II.

Necesse etiam est, ut Breviarium, seu Rationarium Imperii, habeat Princeps. Simul et in


page 227, image: s243

Aristocratiâ Senatus; ut nempe ipsis plane exploratum siet, quantaefacultates, quantaque Aerarii inopia exsistat; ut commodius Rei publicae caveatur, ac donationibus sumptibusque immensis occurratur. Bodinus, 6. d. Rep. cap. 2. num. 672. Scipio Amirato. lib. 1. discors. 4. Clapmarius, 5. d. Arcan. cap. 14. Gasp. Ens, adparat. conviviael. libr. 2. tit. de arcanis Principum lib. 15. fol. 155. Bulenger. d. Vectig. cap. 57. a princ. Fürstliche Tischreden Sub alio nomine, ab Hippolyto a Collibus, editi; ut notat Iohan, Textor, in Praefat. ad Lectorem, in der Nassawischen Chronic. [(printer); sic: ] / lib. 1. cap. 1. Quâ de re, occasione datâ, latius excurrere lubet.

Senator causas Populi teneto, eique nôsse Rem publicam necessarium est; id quod late patet. Quid habeat Militum, quid valeat Aerario: quos Socios Res publica habeat, quos Amicos, quos Stipendiarios: quâ quisque sit Lege, conditione, foedere? tenere consuetudinem dec ernendi, nôsse exempla maiorum. Quod omne scientiae, diligentiae, memoriae est, sine quo paratus esse Senator nullo modo potest. Cic. 3. d. Legibus. ad fin. fol. 460. edit. Gothofr. Huiusque industriae, exemplum praebere potest iUnior Cato: de quo ita scribit plutarchus, in vitâ, num 6. Non gloriae studio, non opum, neque fortuito casu, ut quidam alii, ad tractandas res publicas delatus, hoc boni viri esse officium reputavit; in tentiorem, quam apem melli esse debere. Itaque ergo operam etiam dedit, ut ab amicis et hospitibus suis, quos passim habehbat, Provinciarum administrationes, decreta, iudicia, et praecipua facta ad se perscriberentur. Et Princeps haec eadem, eo magis scire debet; quod ei soli, tantum oneris, quantum in Republica Senatoribus mulits incumbit. Adrianus Imperator, omnes publicas rationes ita complexus est, ut domum privatam, quivis paterfamiliâs diligens, non satis novit. Spartian. in eius vita. fol. 132. edit. Frid. Sylburg.

2. Eâdem ratione Consiliarius, qui Principi assistit, plurimum quoque studii et diligentiae ad ea omnia, etiam minima cognoscenda, quae ad Principatum, in quô est, spectare videntur, ponet. Principem etiam et Aulam ex omni parte indagabit; ut et ceterorum Administrorum et Consiliariorum naturam, atque mores: quae, quantaque sit omnis ditio Principis, que Provinciae, Civitates, Oppida, Loca, illi ditioni subiecta sint? Provinciae vero ipsae, quot milia passuum habeant in longitudine, quot in circuitu: locorum,


page 228, image: s244

inquam, ambitum, situm. Utrum montibus, mari, flumine, vallo fossâ, lacu munita sint; quae eorum opportunitates, ancommeatu prohiberi possint; an sit ubertas, vel inopia rei frumentariae, quae commoda et incommoda habeat Res publica? Quidnam in Principatu controversum, et cum quibus, ac quibus de causis: quae ratio Provinciae administrandae, quae Leges fundamentales, quae iura, Leges, libertates, quo more utantur, quâve disciplinâ, usu et consuetudine regantur, quibus rebus delectentur Cives, quibus se sustentent, quomodo erga Principem sint affecti? Quodnam vectigal eorum, quae invehuntur vel evehuntur, ex pascuis agrorum publicorum, ex sale, vino, oleo, frumento, ex mercaturâ, ex Subditorum Tributis? Quodnam Aerarium: an Subditi nimiis Tributis, Vectigalibus, aliisve oneribus premantur? an mercaturae studio teneantur: an opibus abundent? Quantus militum numerus, in quâlibet Provinciâ conscribi possit? Quaenam Principis familiae origo: quae coniunctiones, affinitates, et amicitiae; quae foedera, et quae ex iis speranda? quorumnam partes Princeps defendendas susceperit? Et ad summam, in omnia etiam minutissima, quae neglecta, Rei publicae detrimento esse possunt, omne studium, curam, cogitationem et sollertiam conferet. Hippolyt. a Collib. in Consil. fol.262. etc. Sane, haec si nesciat quis, consilium prudens dare nequit: id quod Aristoteles, 1. Rhetor. cap. 4. sequentibus edocet verbis, quae ut ego adponere, ita te 9cum scitu dignissima sint) legere non pigebit, Optime Lector! Ergo ita ait. Ferme, de quibus consultant omnes, et de quibus contionatur illi, qui deliberant, res maxime sunt quinque numero. Atque hae sunt, de apparationibus pecuniarum, de bello, et pace: praeterea vero de custodiâ Regionis, et iis, quae importantur, et exportantur, ac Legumlatione. Quare, de apparationibus pecuniarum, qui deliberaturus fuerit, eum oportebit reditus Civitatis scire, qui, et quanti sint? ut si quis desit, adiungatur: et, si quis minor sit, augeatur. Praeterea vero, sumptus Civitatis omnes, ut si quis supervacaneus sit, tollatur; et si quis maior sit, minor efficiatur. Non enim solum ad ea, quae adsunt, adiungendo ditiores fiunt; sed etiam detrahendo de sumptibus. Atque haec non solum ex rerum privatarum experientiâ contingit contueri; sed necessarium est eorum, quae alii invenerunt, historicum esse, ad eam quae de his habetur, deliberationem. At de bello, et pace, facultatem scire Civitatis, et


page 229, image: s245

quanta iam adsit, et quantam contingat adesse, et qualis sit ea, quae habeatur, et quae possit adiungi? Praeterea vero, bella quomodo, et quae gesserit; ac non solum propriae Civitatis, sed etiam finitimorum, haec ipsa necessarium est scire, vel etiam, quibuscum gloriosum est bellare: at cum potentioribus quidem pax exerceatur, cum minoribus vero, in ipsorum arbitrio sit, bellare, et facultates, utrum similes an dissimiles? Consistit enim etiam in hâc parte, ut plus possideamus, aut inferiores simus. Necessarium vero est, harum quoque rerum caussâ,, non solum propria bella animadvertisse, sed etiam aliorum, quem eventum habuerint. Nam, ut ex similibus fiant similia, naturam habent. praeterea vero, de custodiâ Regionis non latere, quomodo custodiatur: sed et multitudinem scire custodiae, et formam, et loca praesidiorum. Hoc autem essenon potest, nisi quis sit peritus Regionis, ut si minor sit custodia, augeatur; et si qua sit supervacanea, tollatur, et opportuna loca serventur magis. Cum de re cibariâ, quantus sumptus sit satis civitati, et quanta sit ea, quae ibi nascitur, et ea, quae importatur, et quarum rerum, expotatione indigeant, et quarum importatione; ut cum iis, qui ad has sunt utiles, conventiones, et pactiones fiant. Apud duo enim hominum genera custodire, necesse est culpâ carentes Cives; tum apud potentiores, tum apud eos, qui ad has res utiles sunt. Ad securitatem autem, omnia quidem haec necesse est posse perspicere: sed non minimum est Legumlationem intelligere. In Legibus enim consistit salus Civitatis. Quarenecessarium est scire, quot sint Rerum publicarum formae, et quae rosint cuique, et a quibus, ut corrumpantur, naturam habeant; tum propriis Civitatis, tum contrariis. Dico autem a propriis corrumpi, quia praeter optimam Rem publicam aliae omnes, tum si remittantur, tum si intendantur, corrumpuntur: quemadmodum Democratia, non solum, si remittatur, debilior fit, ut tandem perveniat ad Oligarchiam; sed etiam, si inten datur nimis: ut et grypitas, et simitas, non solum, si remittantur, perveniunt ad medium, sed etiam, si nimis grypa fiunt vel sima, ita disponunt, ut ne nares quidem videantur esse. Utile vero est ad Legumaltiones, non solum intelligere, quae Rei publicae prosit, cum ex praeteritis aliquis contemplatur; sed etiam, quae sunt apud alios, scire, quales qualibus congruant. Quare manifestum est, ad Legumlationem, terra eperegrinationes utiles esse. Hinc


page 230, image: s246

enim accipere licet gentium Leges: ad viciles vero deliberationes, eorum, qui de actionibus scribunt, Historias.

3. Quae omnia (Principi sc. Senatori, vel Consiliario, scitu necessaria) si memoriae nequeant secure mandari, litterarum aeternitati consecrentur. Idque exemplo Principum versutissimorum. Sic Augustus, successori propriâ manu perscriptum reliquit Libellum, qui totius Imperii Breviarium erat. Eo opes publicae continebantur: quantum Civium Sociorumque in armis, quot militum sub signis ubique essent; quot Classes, Regna, Provinciae, Tributa ac Vectigalia, et necessitates (onera publica) ac largitiones? Quantum pecuniae in Aerario et Fiscis ac Vectigalium residuis? Adiecta erant et libertorum servorumque nomina, a quibus ratio exigi posset. Tacitus, 1. annal. fol. mihi. 5. Sueton. cap. ult. in August. Dion. lib. 56. sub A. V. 767. Similiter Amurathes, eius nominis 3. qui Turcis nostrâ memoriâ imperitavit, ante omnia Statum Imperii sui, sibi quam perspectissimum esse volebat; et in hunc finem proprios Commentarios, omnium negotiorum, quae occurrebant, omnium redituum, qui quovis modo, ad ipsum perveniebant, et sumptuum, qui diebus singulis expendebantur, penes se in mensâ quâdam repositos habebat; qui post eius mortem in filii manus pervenerunt, quique eos diligenter asservat. Lazar. Soranzius, Ottomanni cap. 49. Aliorum Principum exempla habet Bodinus, d. cap. 2. lib. 6. nu. 672. et seq. Ac pertinet hûc Notitia Imperii utriusque, a Pancirollo, commentariis illustrata: ut et Themata Constantini Porphyrogenetae; eiusdem item, de administrando Imperio, ad filium, liber, a Causaubono, in Praefat. ad Polyb. satis laudatus. Sed tamen hi iam nominati libri, continent tantum, unum atque alterum Rationarii caput. Haecque eiusmodi Rationarii confectio et possessio, tam arcte Imperio est iuncta; ut cum Augustus taedio diuturnae valetudinis, de reddendâ Republicâ cogitaret, Magistratibus ac Senatu domum accitis, id Rationarium, tamquam certissimum Regni Symbolum, eis tradiderit. Sueton. August. cap. 28. Quo fine, et post mortem parentis, Tiberium, cum Imperii successionem spernere simularet, saepe dictum Libellum in Senatu proferri, recitarique iussisse, probabile videtur. Tacit. supra alleg. loc.

4. Id autem studii, quod Princeps in legendis et relegendis talibus Libellis impendit, sufficiens haut est; sed, ut mutentur,


page 231, image: s247

augeantur, et pro rerum in iis contentarum varietate varientur, necessarium videtur. Quod Carolum M. non neglexisse, legimus. Aventin. libr. 4. Annal. Boior. Bernard. de Girard. Seigneur du Haillan. libr. 4. histor. Francicae. fol. 369. Is enim quae cumque audiebat, vel ei in mentem veniebant, et memoriâ digna iudicabat; quo eorum postea facilius memor esset, tabulis cereis, quae hui fini semper ipsi praesentes eratn, mandabat. Nec minus priscâ institutione, Romanis Imperatoribus censuum Brevia, quotannis mittebantur: diligentia namque boni Saeculi, fidem publicae instructionis exigit. Siquidem convevenit Principes et parentes humani generis edoceri, quid reverendo Ordini, vel Senatorum novus accessus adiciat, vel excusationibus detrahatur. Symmachus, lib. 10. Epist. 60. Hodie vix quicquam frequentius, aut usitatius videmus; quam indignos evehi, dignos premi, atque occultari: causa eius rei praecipua est, quod neque hos, neque illos Principes probe noscant. Caspar. Ens. 2. conviv. fol. 278. tit. Magnatihus, accur atum inter ministros discrimen hahendum esse. Ante omnia ergo, sapientiae et bonitati Principali convenire puto, omnium Provinciarum sibi subiectarum, fortes et praestantes viros (quos vel famâ notos habeat) eorumque qualitates, consignare: quo nimirum vacante aliquo loco officii, eorum memor esse queat. Hi, qui se contineri hoc libro sciunt, alacrores erunt, et se opinione Principis sui, pares gerere studebunt: ii vero, quorum nomina in hoc libro nondum inserta sunt, mille pericula, quo eo perveniant, non fugient. Ideo in hoc nostro libello, et Principis manuali, singularis titulus (vel caput) huic rei adaptetur, Titulusque Honoris indigitetur. Et cum Princeps excellentem virtutem, alicuius commendari audit, post condignam informationem, hunc clarâ voce suo Breviario adscriptum, pronuntiet. Id quod Ludovicus XII. etiam, in constituendis Iudiciis, laudabiliter est secutus. Mortuo quippe Agennensis Consistorii Praeside, honorificentissimum hoc, et praeclarissimum officium, Studioso cuidam Iuveni, quem Aureliis elegantissime perorantem audiverat, et eius nomen, hoc quem proponimus modo, notaverat, gratis contulit. Sicque et alias, in honorib. decernendis faciebat. Blaise du Montluc. comment. milit. lib. 7. fol. 216. Alexander Severus, milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet Breves, et numerum, et tempora militantium; sem perque cum solus esset, et rationes eorum, et numerum,


page 232, image: s248

et dignitates, et stipendia recenseret,ut esset ad omnia instructissimus. De promovendis etiam sibi adnotabat, et perlegebat, cuncta Pittacia (ita rationes et commentarii militarium annonarum, etc. adpellitabantur. Cuiac. ad l. Actuarii. 5. lib. 12. C. tit. de erogat. militar. annona. etc.) et sic faciebat, diebus etiam pariter adnotatis; et quis, et qualis esset, et quo insinuante promotus? Lampridius, in eius vitâ. fol. 212. Quid vero ad victoriam obtinendam prosit, Principem nomina militum suorum scire; exemplo natatu dignissimo, Montlucius docet, 2. des commentaires. fol. mihi. 77. Missus is fuit ad regem, ut proelii cum Marchione Gvastio decertandi veniam sollicitaret; utque eum de virtute fidelitateque militum assecuraret: inter alia et haec subiunxit. Nous som~escinq mille, cinq cens, ou six cens Gascons comptez, et de cela iev vous en respons sur mon honneur: tous capitaines et soldats vous baillerons nos noms, et les lieux d' ou nous sommes, et vous obligerons nos testes, que tous combattrons le iour de la bataille; s il vous plaist de l' accorder. Il y a d' ailleurs treize enseignes de Suysses. Ils vous feront pareille promesse, que nous, qui sommes vos suiects, et vous envoyeront les noms de tous, pour les envoyer a leurs cantons; a fin, que s' il y en a quelqu'un qui ne face son devoir, qu' il soit degrade des armes. Magis et facilius haecce Belli Dux observabit. Odet de Foix, non solum omnium Capitaneorum, qui sub suis signis militabant, et praecipuorum militum nomina in recenti memoriâ habebat, sed et eorum fortia facta notabat. Non tamen sibi commendatos notâsse sufficit, sed necesse est, ut Princeps, secundum qualitatem cuiusque personae et meriti, vel notatos promoveat, vel si id statim commode fieri nequit, donis suâ collatis manu, et verbis gratiosis exhilaret. Montlucius, supra dict. lib. 7. fol. 217. Hocque modo, non solum haud indigni promovebuntur; sed et quod magis est, ii, qui ita promoti sunt, gratiam soli Principi, non vilibus proxenetis habebunt.

5. Denique ipse quoque Deus Optimus Maximus, quondam Moysi et Aaroni, universae congregationis filiorum Israel, per cognationes et domos suas, et nomina singuloru, quicquid sexus erat masculini, a vicesimo anno, et supra; omnium virorum fortium tollere summam, et per turmas suas numcrare iussit. Num. 1. v. 2. et seq. Inde liquet, Davidem, qui hoc exemplum secutus, Israel et Iudam numerari voluit, ut sciret numerum eius; 2. Sam. cap. ult.


page 233, image: s249

1. Paralip. 21. Iosephus, 7. Antiquit. cap. 10. fol. mihi. 201. non punitum fuisse, ut ambitiosum quidpiam adgressum: sed in eo deliquisse, quod summam Filiorum Israel computans, a singulis quoddam pretium, iuxta Legem non abstulerit, et Domino consecrârit. Quod ceremoniale praeceptum, si non neglexisset, plaga in Populo recensito non exstitisset. Exod. cap. 30. vers. 12. Ioseph. dict. loc. At vero censet Petrus Martyr, in comment. ad d. cap. ult. Samuel. non habuisse Davidem, iustam causam Populum censendi: et inter alia, Rabbi Davidem Kimhi refert; qui ex sententiâ Magistrorum veterum hebraeorum dicit. Etiamsi dum haberetur census, accepissent pecuniam, quam praecepit Deus; oportuisse tamen aliam causam adicere, ut iustâ de caussâ fieret, non quottidie. Vid. pluribus hac dere disserentem, Petr. Gregor. Tholosan. 3. d. Republ. cap. 5. num. 5. etc. ut et Bodinum, 6. d. Rep. 1. num. 623.


[Gap desc: errata list]


page 234, image: s250


page 235, image: s251


page 236, image: s252


page 237, image: s253

Nicol. de Clemangis, tr. de lapsu et reparat. Iustitiae. Cap. 17.

QUid est Rex sine Thesauro, aut Regnum absque publico Aerario, nisi Civitas sine moenibus, aut domus sine fundamento? Debet praeterea Princeps quisque, rationem sui quottidiani sumptus, saltem semel in hebdomadâ, cognoscere: nec immoderato statu vel profusâ largitione, aut sese in egestatem, aut patriam in Tyrannidem redigere. Quid enim turpius, quam illum, qui Regni Administrator est, suae domui nescire praeesse?


page 238, image: s254

Iacobus Brocardus, in Mysticâ et Propheticâ Levitici interpretat. Cap. 25.

SI singuli, qui erunt ex Regno Christi, studebunt impertiri sua indigentibus, etiam qui Princeps erit, remittet exactiones et Vectigalia: contentus erit his, quae iure dantur Principi. Est enim terram sabbathisare, terram non discerpi a potentioribus, non subactam retineri; sed omnes ita agere debebunt, ut cognoscant, Christum adesse in suo Regno, qui indignetur, quando viderit in suâ familiâ eum, qui abundat bonis, pati fratrem indigere: et eum, qui sit pater Populi, agere Tyrannum; non ultra terra avaros et Tyrannos sustinebit!

FINIS.