10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT III.

AERARII AUGENDI RATIO alia est, quâ semper, et quâ summae necessitatis tempore, uti Res publica potest. In priori casu, omne Subditorum gravamen detestamur: in posteriori vero, necessitatis, minorne vel maior sit, ratio haberi debet; ne Subditos gravemur magis quam pro proportione


page 052, image: s068

necessitatis. Mala autem extrema, remedia quoque extrema exigere videntur.

II.

Aliâs abesse debent ab Aerarii puritate, omnia compendia; Symmach. 10. epist. 54. Multi namque Principum, pecuniis acerbe conquirendis, plus invidiae sibi quam virium addunt: Maxumeque cavendum est, ne ad innocentiam fisci, infructuosa tantum invidia recurrat: ut Symmach. loquitur. epist. 47. lib. 10. Oraculi loco sit illud, quod olim Pertinax Imperator addidit cuidam Senatusconsulto: Sanctius esse inopem Rem publicam obtinere; quam ad divitiarum cumulum, per discriminum atque dedecorum vestigia pervenire. Capitolin. Item Istud Tiberii 3. Imperat. Qui Aurum cum lacrumis et querelis Subditorum collectum, sibique oblatum, adulterinum et venenosum esse pronuntiavit. Simon Goulart in apopht. Sacris, tit. de Eleemosyna; fol. 163. iamque supra cap. 2. fol. 39. ex Philostrato lib. 5. relatum est; atrum sordidumque aurum esse, quod ex lacrumis oritur. Procul dubio Daemonum instigatione, praeter necessitatem, et supra modum; tributa exiguntur. Quod memorabili exemplo Eduardum 3. Anglorum Regem, docuit Deus. Cum enim Tributorum Populo impositorum exactores; ingentem aliquando acervum eius pecuniae collectae, delectandi Regis gratiâ, coram. adduxissent; ille subito Daemonem circa ipsum acervum ludentem visere visus fuit: ob idque huiusmodi pecuniam, ut rem funestam abhorrens, ilico aufferri ab oculis, restituique Populo iussit. Polydor. Vergil. lib. 8. bistor. Angl. Felices sane illos Principes esse puto; qui malos Spiritus circa talem pecuniam semper oberrare credunt; etiam cumillos haud vident.

1. Quum Romae, inter Cardinalis cuiusdam domesticos; quidam dixisset, hominem valde litteratum in Urbem venisse;


page 053, image: s069

alius quaesivit, quas nam ille litteras haberet, aut afferret? Respondente altero, Hebraicas, Graecas, Latinas, etc. Ille Argentarias sive Collybisticas malim, inquit. G. Ens. Epidorpid. lib. 2. f. 255. Sic etiam exprobat Maximo saeculi nostri Regi, Traianus Boccal. in Pietra. d. parag. E. 2. quod viro cuidam docto; qui ei suggesserat, quomodo provincia quaedam illustris, sui Regni, posset pristinum obtinere splendorem, dono dedit 20. Ducatos: alteri vero, qui suppeditârar rationem, mediante quâ eadem Regio intolerabile exactionum ferret iugum, 12000. assignavit annuatim. At has literas captiunculasque, quas magni faciunt quidam Principes, et per quas apudillosmulti fiunt magni: Eques olim quidam Hispanus, uno festive verbo docuit, comprehenditque omnes. Nam cum Ferdinandus Arragonius, Neapoleos Rex, novi Portorii commendabat excogitationem; huiusmodi quod erat; Stipendium qui de Regio acciperet Aerario, pro singulis centenis aureis, quatuor annuosin Aerarium ut referret. Is qui tum aderat Eques: ô Rex, inquit; quo apud tecommendatior multo sim, id tibi dederim consilii, nobis omnibus, quos et pascis et vestis, ut victum eripias et vestitum. lovian. Pontan. d. Sermone, lib. 5. cap. 1. Sane satius esset, si magistratus, Subditis omnia eriperet simul una; variis quam excogitatis rationibus subtilibus, lente torquendo, ad inopem miseriam redigere eosdem. Si qui sunt Consiliarii, qui se non Iustitiae, sed utilitati Domini suiinservire debere putant: himaledictionem attrahendo Divinam, multo plus Principi nocent; quam prosunt. Opes possideas, ait Senec. d. vitâ beatâ; cap. 23. sed nulli detractas, nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam odio partas; sine sordidis quae stibus; quorum tam honestus sit exitus, quam introitus: quibus nemo ingemiscat nisi malignus. Regula omnium quidem ordinum hominibus communis, ad quam tamen, maxume respiciendum est, in fisco Iocupletando; censente Henr. Klock. d. vectig. q. 6. Sed de Arcigogilantibus, exactionumque archirectis, dicam infra, cap. 7. ex professo.

III.

Nunc modos nonnullos, quibus augeri Aerarium, licite forsan et regnlariter potest, enumerabo: quâ dere prudentissimus exstatdiscursus, genuini illius Soctatici pulli Xenophontis, de redituum


page 054, image: s070

rationibus, seu Proventibus inscriptus. Cuius monitum, quo eum tractatum concludit, menti Principis boni insculptum esse decet, cum ait: Quae res numinepropitio suscipiuntur, eas semper Rei publ. Melius feliciusque cessuras, consentaneum est. Sed vero quamvis Henningus Arnisaeus, rales modos scrupulose non conquiri debere putet; cum nec numerum nec scientiam habere videantur: et ere natâ, pro cuiusque prudentiâ excogitari possint. libr. 2. doctr. Politic. cap. 1. fol. 566. Iuvat tamen aliorum exempla prae oculis habere; ut vel ea imitemur, vel evitemus, aut pro parte saltem cuique Rei publicae accomodemus.

IV.

Ac sane a Foeneratoribus (de quorum pernitie vid. Bodinum, 6. de Republ. cap. 2. num. 667. add. Dn. Lather. lib. 3. cap. 23. num. 71. et seqq. multis) Ebriosis, Blasphemis, Lather. 2. cap. 4. calumniatoribus, aliisque similibus, condignae si poenae exigerentur: ad temeritatemque in litibus praecavendam, ad Antiquorum prudentiam si recurreretur; vide, quae poct Bodinum, d. capit. inum. 662. dixi intract. d. Adpellat. capit. 13. §. 6. Latber. 2. cap. 5. et 7. Engelhard/d. Vectigal. tb. 4. fol. 7. tam hodie moribus, quam etiam Aerario melius consuleretur. Sic Carol. 9. Gall. Rex, litium prurigini Vectigal indixit; minus tamen grave, ad extirpanda vetera, et grandia illa mala: Lips. in monit. 2. cap. 10. n. 4. nec etiam id diuturnum fuit. Cboppin. d. ilb. Andium, d. com. Gall. consuet. praecept. num. 3. Sed tamen quam maxume heîc est cavendum, ne illectione lucri, ulterius progrediamur, et magis pecuniam, quam criminum punitionem amare videamur: aut Delatoribus improbis, locum esse patiamur. Unde merito Antonin. Philosophus Imperator, delationes, quibus Fiscus augeretur, contempsit. Capitolin. Apud malos e contra Principes, crimensaepe fuit, divitem esse.


page 055, image: s071

Romani, quos pro criminibus oppido gravibus supplicio afficiebant, illorum bona publicare, illaque publicis usibus consueverant destinare: ita ut Domini supplicium, bonorum publicatio sequeretur. Alex. ab Alex. 3. genial. cap. 23. Hodie vero in solo crimine Maiestatis, poena bonorum publieationis remansit: l. quisquis. ad L. Iul. Maiest. cap. 1. quaesint Regal. Bocer. d. crim. Maiest. capit. 3. numer. 16 etc. num. item 111.. etc. etiamsi descendentes aut ascendentes exstent; cum dicta Lex Quisquis, generaliter loquatur. In ceteris criminibus, communi consuetudine, a iure confrscationis est recessum. Non immerito autem Politici disputare videntur: Utrum praestet bona damnatorum propinquis, quam Rei publicae adiudicari; an vero reduci debeat ius antiquum. vid. Bornit. h. 3. cap. 6. Lather. 2. cap. 9. numer. 9. etc. et capite 10. numer. 11. etc. add. Frider. Martini. tr. de censib. ad fin. fol. 534. ubi interpretatur art. pen. 218. §. 6. Const. crim. Car. V. Certe id propterea haud consultum esse videtur, cum crudele sit fiscum in rebus luctuosis compendium quaerere; et quia alias res iudicatae, sinistram suspicionem incurrere possent, poenaeque contra earum finem, in rapacitatem transmutarentur. Acpessimum est, quod multi iudices et officiales, secundum Venturam de Valent. l. 1. Parthen. litig. cap. 14. num. 2. et seq. ad fectui et avaritiae deserviunts, in mulctisque indicendis et exigendis laetantur, ac impie dicunt: Es haben dieses Jahres veber die Bruche oder Geltbüssen/Gott sey lob vnd danck/ein Ehrliches getragen. Id quod cives et rustici passim, verum nimis experiuntur: et Secretarius Hassiacus aliquando, Quaestori mulctarum compendium amplificanti et efferenti respondit; da beclagt sich mancher Bawer vber. Melius enim est, propter misericordiam rationem reddere, quam propter crudelitatem. Aequissime statuit Scot. 4. Comment. in Annal. Tacit. pag. 293. Iustitia requirit, ut si alicui publicantur bona, eo quod repetundarum (aut alio) crimine teneatur, iis reddantur, quibus prius ab ipso iniuste extorta fuerunt. Si vero aliter â Principe efficitur, ideo furem damnâsse dicitur, ut illi cedat furtum: et ut in Adagio est, suem excoriâsse, ut illius spolio induatur. Id foedissimum est, et â Principe evitandum.

2. Porro vero Homicidis, poena pecuniaria non est imponenda: ut dixi in com. ad l. 3. d. iust. et iur. quaest. 24. et nefanda est illorum locorum consuetudo, ubi flagitionsissima, ad nullam sui


page 056, image: s072

defensionem facta homicidia, aliquot paucis thaleris, durch ein gering Wehrgelt/oder Manbusse/redimuntur. Keller. lib. 2. d. offic. Iuridicopolitic. cap. 13. pag. 429. Pet. Frider. 1. d. process. cap. 9. n. 20. Quam consuetudinem merito improbat, et in specie, Septentrionalium; Danorum videlicet, Polonorum, Suecorum, Frisiorum et Holsatorum meminit, Ventura de Valent. lib. 2. Parthen. litig. cap. 13. num. 4. lib. 2. cap. 12. n. 29. Et denique studendum pariter est, ut poena pecuniaria, convertatur in remedium illius criminis quod punitur: verbi gratiâ; si ex poena usurariorum fiat argentaria mensa, quae pauperibus succurrat.

V.

Totis viribus inid incumbere Res publica deber, ne pars ulla Regionis deserta, vel rebus minus utilibus sit destinata: utque Massinissae encom ium mereatur, de quo legitur; quod totam Numidiam, ex incultâ et desertâ, omnium fructuum abundantissimam reddiderit. vid. Boterum, de Polit. illustr. 7. capit. 4. Latber. de Censu libr. 13. capit. 5.

Recte loca deserta, et inculta, nullique distributa, ut montes et similia, quae nec occupantur a privatis, aut ab oppidis, vel pagis; ad Rei publicae dominium pertinere iudicantur. ego Politi. lib. 1. capit. 4. numer. 37. Pro quorum perquisitione, rectissime olim instituti sunt Inquisitores diligentes, qui ea inventa, domino adiungerent Imperatorum. Diviserunt deinde Principes aut Res publicae, steriles et desertos inventos agros, Colonis excolendos: ab initio quidem gratis; postea vero constitutâ pensione. Petr. Gregor. Tholos. 3. c. 2. n. 9. Oraculi quippe vicem obtinere putant; Omnes naturae opes, quibus communis hominum vita sustentatur, telluris diligentissimo cultu contineri, et foenore multiplicato reddi. v. per discursum, Lather. 3. c. 6.

2. Considerandum Aristoteles ait, 2 Oeconom. quinam fructus, aut non proveniant, cum possint provenire; aut cum exigui sunt, an augmentum admittant? Audiamus et Lael. Zecchium, de Princ. lib. 2. c. 3. fol. 316. Curandum est, ut paludes exsiccentur, silvae inutiles ad culturam redigantur, et opem ferendo iis qui huiusmodi rei operam dant; et aquas ducendo, quibus merces, et fruges ad civitates ducantur, et ex Regionibus externis comportentur, et agri


page 057, image: s073

irrigentur, ut et curare debet, ut ex alienis Regionibus comparentur arbores, et alia semina, ex quibus multum lucri percipiatur, experiendo an propriae Regioni, diligentiâ adhibitâ, aptari possint; ut apes, bombices, aromata, vina, et similia, ut ex agris quantum fieri possit, colligatur utilitatis. Sic maxume, ut puto, accommodum et utile esset; si subditi cogerentur ut in fundis suis, pomos, piros, prunos, cerasos, persicos, aliasque sererent arbores frugiferas; idque in publicis etiam locis non negligeretur: ita ut nulla pars foret Regionis, quae non arboribus pro soli genio opacaretur. Vastatio Silvarum, et omnium fructuum terrae, quam copia ferarum augere putatur, salubri consilio inhiberi posset: Ut vaticinium Philipp. Melanchthonis impediretur, quo dixit; Tria. Mundo defutura aliquando, nempe Ligna, bonam Monetam, et bonos Amicos. Keckerman. 1. polit. cap. 21. fol. 330. Abietes, aiunt, feliciter satu provenire; quod notent qui vivuntin locis, ubi olim multa, nunc nulla ligna. addatur Lather. d. cap. 6. num. 42. et seq. erudite hâc de re dissertans.

VI.

An Res publica, rerum venalium Monopolia facere debeat? (Saltzkauff, Weinkeller/Kupffer vnd Eysenhdmmer/etc.) Quaestio est maxume controversa: de quâ videri possunt Bodinus, 6. de Rep. cap. 2. num. 650. etc. P. Gregor. Tholos. 3. de Rep. cap. 6. a num. 45. usque 51. Laelius Zecch. d. Principe, lib. 2. cap. 3. m. fol. 317. et seq. Hippol. a Collibus, in Principe, cap. 34. Boterus, d. polit. illust. 8. cap. 14. Keckerman. disput. pract. 34. quaest. 12. Lather. 3. cap. 13. et seq. Nos id in publicâ pecuniarum indigentiâ, cum Aristotele concedimus: 1. politicor. 7. extra quem casum (nisi ab antiquo ita fuerit observatum) caute hoc medio est utendum: tantidem enim Subditis, eo qui mercimonii genere sustentantur, detrahi, nemo non videt. Necfacile rationes et ordines singulorum, cum publicis confundi debent. Hincque Theodosius Imperator ad uxorem: Cum me Deus Imperatorem, designârit, tu me Mercatorem facere contendis? Scito autem, Mercaturam privatis hominibus esse concessam,


page 058, image: s074

ut eum tolerandae vitae modum habeant. Quod si nos praeter Imperii opes, etiam Mercaturae emolumenta interceperimus, unde nam subditi victum comparabunt? Zonaras, annal. tom. 3. Et disputatum ante aliquot Annos inter Stetinenses, ac Principem eorum fuit; an is frumentum subditis vendere cogatur, num vero id exportare, et peregrinis in locis distrahere possit. Georgius Everbardus tom. 1. cons. 14.

Mercatura alias ni Subditis obsit, dedecori non videtur esse Regiae dignitati. Ego (ait Bodinus) si staruendum mihi sit, Principem Mercatorem nolo; sin optio detur, Mercatorem malo quam Tyrannum: et Patritios viros negotiari, quam praedari. Et sic Lusrtaniae Reges, cum angustissimis Regni finibus coercerentur, nec Iura suae Maiestatis commode tueri possent, nec Subditos rodere vellent; mercaturam abundantissimam et quaestuosissimam, sine contumeliâ, et maxumo Rei publicae commodo exercuerunt. Verum cautionibus atque limitationibus sequentibus, hîc opus esse videtur. (1.) Ne inde commercium, emendique et vendendi commoditas difficilior reddatur; sed potius subditi a Mercatorum imposturis liberentur. (2.) Non nisi ei Mercaturae se immiscere Princeps debet, quae peregrinis potius Mercatoribus, quam incolis emolumentum adfert. haud quippe improbandum esse videtur; si potius publica res, quam exteri, eiusmodi percipiant utilitatem. (3.) Totum Rei publicae corpus, eam honestissime exercet Mereaturam, quam singula membra non possent. Bornit. h. 2. cap. 1. et 2. Sicque de Salomone dicitur, 1. Reg. 10. verf. 22. et 2. Paralip. 8. v. 30. quod cum Rege Churam Maritimae mercaturae operam dederit; cuius nempe sumptus Subditi tolerare non potuissent: quae ratio etiam Xenophonti tract. d. reditib. placet; ubi suadet, ut Res publica undique sumptibus collatis, mercaturam, navigationesque instituat Ionginquas. At consultius esse puto, si ad iuvandam patriam, necessariis rebus externis, Principes pecunias contribuant industriis Mercatoribus; unde etiam suam cum publicâ augeant utilitatem. Mercatura enim totum homin em exigit, et plerumque Principes ab Institoribus decipiuntur. Ubi notandum est, quod de Portugalliae Regno scribit Compilator Thesauri Politici, part. 1. fol. m. 110. Queste


page 059, image: s075

tante mercantie, che dal India, et da tutte le parti del mondo, vengono in questa citta (Lisbona) si spargono per tuttal' Europa, con molta utilita de Portughesi; et molto magiore sarebbe stata quella del Re, che haveva le speciarie per suo conto, se dalle proprie ministri non fosse stato gabbato. Ma si puo veramente dire, che da alcuni anni in qua, il Re si sia piu tosto impoverito, con tutto che le mercantie siano utilissime; onde ha concesso a particolari di poterle fare, con riserbarsi a Icuni Datii; de' quali ne ha trovato settecento mila Duacati, oltre ogni spesa per conto delle Mercantie. (4.) Annonas et similes necessarias res, quae ab exteris exportantur, coemere Princeps potest; ut postea, tolerabili pretio Subditis, cum iis indigent, vendere queat: quod consilium fuit Iosephi, Pharaoni suppeditatum. Idque etiam Principibus suadet Traian. Boccalini, 2. d. Parnass. ragg. 7. fol. 34. Trailoro sudditi libero lasciassero il commertio del vendere, edel comperarei frutti, ele rendite de loro terreni, et il quadagno de'loro traffichi; ma che ogni industria dovessero impiegare, nella gloriosa, e ricca mercatantia di empir i magazzeni degli Stati loro di grano, e di ogni sorte di biade, necessarie al viver degli huomini, comperate ne paesi lontani, traffico felicissimo et richissimo. Experti sumus Anno. 1614. passim in Sueviâ cum annona defecisset, magno aere alieno subditos innodatos; pecuniamque ingentem vicinis locis invectam fuisse: ubi si magnates annonam in promptu habuissent, favorabili maxume lucro, sese ditare potuissent. Add. Boccal. d. ragguagl. 7. fol. 39. et consule etiam de remediis caritatis Annonae, Latherum, 3. cap. 7. E contra, Alphonsum Regem Neapolitanum, suis aeque ac exteris odiosissimum fecit; quod olei ac frumenti, quicquid in Apuliâ concrevisset, vilissimo pretio emebat, ut summâ annonae egestate ac inopiâ, arbitrio suo addiceret: non permittens Dominis suum vendere triticum et oleum, donec ipse distraxisset. Comin. 2. d. bell. Neapol. Detestanda quippe omnino coemptio illa est; cum provinciales â Fisco species annonarias emere coguntur: aut eas Fisco vendere Forensibus pretiis, compelluntur. vid. Sitzman. ad Boeth. lib. 1. de consolat. Philosoph. fol. 148. Bulenger. de vectigal. cap. 7. 5. Modicum lucellum ex rebus minutis aucupari, non minus indignum Principe, quam reprobandum censetur; apud quem non locum habere debet Illud:


page 060, image: s076

Bonus odor lucri quâlibet ex re,
Sive unguentum sit, sive corium.

2. Ex quibus subsequi puto, recte visam pluribus negotiationem non tantum sordidam, sed et crudelem, quâ usus fuit Antonius Leva, a Carolo V. Imperatore, Mediolano praefectus; dum lege prohibuit, ne quis Civium triticum moleret, aut panem penes se faceret, sed cogeretur emere a tabernis, eâ de re Aquilae signo insignitis. Sabell. in supplem: Fere similis ratio est, si Dominus Subditis suis mandet, ne ab aliis, quam a se, cerevisiam emant, et ne alibi molant, et panem coquant (Bann Mühlin/Bachkuchen) quam in suo molendino et furno: aut simile quid iubeat, quod voluntati et libero arbstrio merito relictum esse debet. pulchre Andr. Rauchbar, quaest. Iur. part. 1. quaest. 27. Ampliss. Rutger Rulant, decis. 24. Ioh. Köpen, decis. 20. Pertinet hûc Monopolium salis, eiusve vectigal, in Franciâ quod subditos. gravat. vid: Henr. Klock. d. vectigal. q. 3. lit. a. Idque vectigai primo instituisse Lysimachum, Regem Thraciae; sed facti turpitudine benignam rerum naturam indignatam, beneficium posteadenegâsse, ex Athenaeo Cuiac. refert. 3. obs. capit. 31. Choppin. de doman. cap. 15. numer. 15. lib. 1. Erat etiam Romae Monopolium olim satis frequens: ubi scil. certo corpori, vel personae, concedebat Princeps, ut ei ius esset vendendae certae mercis; sub onere conferendae in fiscum cuiusdam pensionis. Bulenger. c. 42. Id quodad oneraspectat, subditisquae gravia, nec facile usurpanda sunt: hâcque dere dicam infrasuo loso.

3. Magna etiam commoditas, ex advenarum admissione, atque curâ. percipi potest: hicque proventus Xenophonti, tr. d. redit. ration. ex optimis videtur; ubi etiam pluribus, quomodo id fieri debeat, exponit. consuleitem Bornit. tr. d. Numis. cap. 8.

VII.

Suadet Bornitius, in Aerario 1. cap. 4. ut Principes ferarum usum capturamque, ad Ius gentium revocent; iure tamen Regali illibato, sibique vectigali in singula capita reservato.

Quod sane publice magis prodesset, Deoque impensius placeret; quam ut subditi (quod tamen frequentius fieri solet) venationibus vexarentur. Wehner. in Metamorph. cap. 13. fol. 215.

VIII.

Imitandum itidem suppeditat exemplum,


page 61, image: s077

Macedoniae Rex Philippus, Persei pater: Qui vectigalia Regni, non tantum fructibus agrorum auxit; sed Metalla, et vetera intermissa recoluit, et multis locis instituit nova. Livius 39. Hoc lucrum vera est Principum Mercatura, quibus nemo praeter Principem, manum admovere potest. Rauchbar. 1. quaest. 22. Arumae. discurs. ad Aur. Bullam. 5. thes. 5. Lather. 3.. cap. 9. et Res publica avaelibet, id haud negligere debet. Xenophon in tract. d. proventibus. mibi num. 14. ubi docet; in argenti fodinis quomodo gerere nos debeamus, si fructum magnum, non autem admnum inde percipere velimus. Ex hisque proventibus, Electores et Duces Saxoniae, intra Annos 79. ex venis Schnebergensibus, ex decimis et signatione argenti, 41118. tonnas auri collegerunt. Albinus in der Meißnischen Berg Kronick. tit. 4. fol. 31. et seqq. Bornitius b. 1. cap. 5. et idem tr. de Numis. c. 8.

IX.

Pecuniae etiam publicae accumulandae ergo, Mons Pietatis, ut vocant, erigi potest: vid. Bornit. tr. d. Numis. cap. 8. ad fin. qui item in suo Aerario, lib. 1. cap. 7. varias eius recenset rariones. Ex eo quoque pecunia publica, ad legitimas, vel paulo, maiores Usuras mutuo concedi potest; pignore (auri vel argenti non signati) dato: Gemeiner Wechsel/ quâ ratione in simul Foeneratorum fraudibus ocurri posse, videtur. Bodinus, 6. capit. 2. num. 665. Lather. 3. cap. 23. n. 8. etc. Molina disp. 325.

Hûc refero, quod in quibusdam locis usurpari solet: ut certam pecuniae summam a privato accipiat Fiscus; eique vel alimenta, vel pensionem (usuris vulgaribus maiorem) ad dies vitae concedat. Pfrundtkauff. Alicubi, in Italia praesertim, cui Filia nascitur, in Aerarium Pietatis, pecuniam dotalem quam volet, hâc lege inferre licet, ut non repetere possit: sed cum puella annum 18. attigerit, decuplam pecuniam maritus puellae, dotis nomine, ab Aerarii Quaestoribus recipiat. Bodin. d. num. 665.


page 62, image: s078

X.

Ollam vero Fortunae publicam (Glückhafen/ offne Lottereyen) improbamus. v. Bornitium b. 2. cap. 4. cui et Dn. Latherus assentit, lib. 3. cap. 15. cum non tantum finis: sed et media debeant esse honesta. Belgae tamen, ad colligendos reditus pro Pauperibus, illas instituunt publicas sortitiones; et lucrum quod exinde capiunt, conferunt ad nosodochia aedificanda, eorumque reditus instituendos. Keckerman. 1. pol. 21. fol. 342. et v. eund. cap. 22. f. 361.

XI.

Usum item Alchymiae, ad pecuniam publicam comparandam, frustra adhiberi, contra Bornitium, 2. cap. 5. experientia docet. In multos Magnates quadra hodie illud, quod de Nerone, 16. Annal. Tacitus, scriptor prudentissimus censet. Gliscebat, inquiens, interim luxuria spe inant, consumebanturque veteres opes, quasi oblatis, quas multos per annos prodigeret: quin et inde iam largiebatur. Et divitiarum exspectatio, inter acusas paupertatis publicae erat. Quin et, ne passim privati, lucri cupiditate moti, studeant Alcumiae, sanciendum esse reputamus; cum Keckermanno: Qui sapientem omnino Legem esse, ait, quae lata fuit in Angliae Regno, ne quis privatus sine consensu Regis exerceat Alchymiam. 1. Polit. 22. f. 362. et vid. eund. pract. disput at. 32. quaest. 9. La Nove, discours. 23. Lather lib. 3. cap. 11. Frustrâ sane veterum scripta, de fusione argenti atque auri, combussit Diocletianus, ne ex illa arte ditati Aegyptii, rebellarent: Suidas. tutius ea ipsis reliquisset, ut stultitiae huius praemium acciperent Paupertatem. Et puto, multos descendere ad Elysios campos, de quibus Charon resciscat adhûc, quod ille idem olim apud Iovian. Pontanum. in Charont. Dial. Is, qui eum sequitur, Adolescens in maxumis vixit divitiis, senex in summam inopiam redactus est; quippe cuius studium fuerit ex aere fumum, e fumo metallum facere. Nam dum aurum ex fornace quaerit, sua omnia in ignem coniecit. Verum, ut aliis honestis studiis animum Principes, quantum opus est, sic et hoc studio relaxare quin possint, non est dubitandum. Et Caietanus diserte scripsit, ac prudenter: Hanc artem, vel nullorum hominum esse, vel Principum duntaxat, audito sapientium consilio, etc. Martin. Delrio, libr. 1. disquisit. Magicar. cap. 5. [(printer); sic: Paupertatem]

Sine Spagiricâ seu Alxhymiâ, frustra Naturae arcana sollicitari, non nisi quorum oculi lolio sunt vitiati, negabunt, Sed fugiendi sunt aucupes crumenarum; qui aurum quod postea aliis pollicentur, sibi captant prius, quibus si qui adhibent fidem, eos salse


page 63, image: s079

ridet Georg. Rollenhagen / im Froschel Meunseler. lib. 1. cap. 15. Morbus is est certae egestatis, et cassi laboris comes: curiosis et avaris ingeniis familiaris, quibus sevens processus, care venditur haut raro (commemoratus ae Clariss. Remo, ad Themist. fol. 181.)

Nimb das / ich weiß nicht was;
Thu es do/ich weiß nicht wo;
So wirdt es dann / ich weiß nicht wann:
Blase es drauß / biß nichts bleibt im Hauß.

Ferrandez de Eycaquirre, en conceopt. moral. num. 219. Chymiam necedad graduata vocat: et in Turbone, Andreas de Valentiâ: Act 4. Scen. 1.

Illa est ars sine arte,
Cuius mater otiari,
Cuius votum denigrari,
Cuius proba est mentiri,
Cuius labor est inflare,
Cuius finis desperare,
Cuius poena est perire,
Cuius summa pars cum parte,
Cuius verba sunt nugari,
Cuius fama annotari,
Cuius via impediri,
Cuius fructus mendicare,
Cuius mer ces nusquam stare,
Et in cruce interire.

Pulchre item de Alchymistis, du Bartas en Eden. fol. m. 30. etc. ibique in commentar Sim. Goulart. Et an verum faciant aurum? disputat Benedictus Pierius, d. Magiâ. 1. fol. 99. cap. 12. adde Lilium Gyraldum Dialogism. 8. qui habetur in tom. 2. Thesauri Critici. fol. 407. Quae omnia tamen exaudienda, de falfariis vagabundis, non sedulis scrutatoribus naturae; quae sane nemini, nisi Spagirico patet. Addo tandem iudicium M. Val. Weigelii, in Theolog. Astrologisata, cap. 26. ub scribit: Alchimia ist auch ein lustiger schöner Apffel/ daran Könige/Fürsten/ Herien/Grafen/Edle/ Unedle/Burger/Bauren/ Kauffleuthe/den todt fressen und verdambt werden. Der alte Mensch hat alle seine Lust unnd Frewde daran/ machet ihm einen Schatz/Trost/ia einen Gott darauß. Im suchen hat er keine Ruhe: wann er etwas findet / würdt sein Hertz gantz gefangen unnd besessen. Aber sencke dich tieff in Christum / in sein heilig Creutz / in seinen. Todt / wie du dann, darzu getaufft wirst / so würt dich Gott lehren/ das zwar diese Kunst sey eine Gabe G Ottes / wem sie G Ott eröffnet/ etc. Doch müsse sich für den Menschen gar nicht damit mercken lassen/wer sie hat und kan / auch mit forchten nur die blesse Notturfft darvon nemmen / sich und die seinen zuernehren / und den Armen


page 64, image: s080

zuhelffen. Warumb suchen alle Ständt in der Welt in der Alchimia/ als alleine / daß sie gerne finden wolten Sonn vund Mond/ daß sie mehr heten für andern (so es solte gemein sein / es were ein solch ding/ das das aller ärgste Vbel darauß entstehen würde/ dergleichen nie in der Welt were erhöret worden) mehr denn ihnen noth were / daß sie Vorrath hetten (ihnen ein gut / wollustig/ reiches Leben verschafften) vnd niemandts dörfften gehörsam sein. Darumb sprechen sie: Ach das ich doch etwas köndte finden vnd haben/ daß ich niemandts dörffte in die Hände sehen/ noch dienen/ nicht arbeiten/ nochb gehorsam sein. Das ist soviel geredt: Ach G Ott7 gib mir Reichthumb (die Armuth/ das Creutz/die Widerwertigkeit/ die Demuth/ daß ich andern muß vnderthon sein/vnd nicht meines Willens lebenikan / das ist mir so ein schwere Pein) Voriath / das ich nicht dürffte ein Christ werden/ ihme das Creutz nachtragen/ in Armuth vnd Ellende/ etc. Darumb ist G Ott so gütig/ daß er ihnen gar nichts gibet/ Ia er nimbt jynen auch durch die Alchimey / daß sie zuvor hatten. Dann Graffen vnd Kauffleuthe/ haben sich offt zu Betlern loborieret. Solches thut G Ott darumb / ob sie wolten seinen Sohn Christum annemmen / vnd in ihme wandlen. Die Alchimey ist ein Göttliche Kunst: Aber weme sie G Ott nit selber offenbaret / den will ich gewarnet haben / er lasse in der Zeit darvon / etc.

XII.

Ex testamentis quoque amicorum, magnam olim pecuniam accepêre Romanorum Imperatores; eorum que Fiscus, Legatis et hereditatibus testamento relictis, redundabat. Augustus, quam vis heredirates ad se testamento delatas, Liberis testatorum reddi iuberet, nec acciperet quicquam ab ignotis; sed ab iis tantum qui orbi mortui essent, quosque bene cognitos haberet: et tamen immanem summam pecuniarum, hâc ratione coepit, 35. nempe nostrae aetatis milliones. Bodin. 6. cap. 2. num. 647. Hâcque collatione, honestius nihil, nihil laudabilius censeri posse, inter vivos et apud posteros, Bornitius censet; quem vid. bîc lib. 9. capit. 1. et 2. quippe quae Patriae fit amore, quam omnes amare tenentur. Sed hîc coactio .omnis abesse debet: et ne cum


page 65, image: s081

Caligulâ, Testa menta eorum qui Principem negligunt, ut ingrata rescindamus, cavendum est. Nic. Bets. de pact. fam. c. ult. f. 732. Sed quomodo et quando ex Testamento, capere quid queat Fiscus? late tradit Lather. lib. 3. cap. 2. ubi item num. 37. etc. disquirit; Num lege vel statuto disponi possit, ut singuli testatores, Ecclesiae et Rei publicae, legati nomine aliquid relinquant?

XIII.

Quam plurimorum olim divitiae, in Servorum multitudine consistebant: hos et Princeps sibi comparare posset, si fures, aliique delinquentes (quibus sine laesione Divinorum Praeceptorum vita concedi potest, et qui sine fructu, Relegatione aut Fustigatione puniuntur) in Metallum, vel alia publica opera, ad tem pus, vel in perpetuum, condemnarentur (quemadmodum olim Romae factum fuit. Bulenger. cap. 35.) aut eorum opera, privatis illorum servitio indigentibus, certâ mercede addiceretur. Quod et placet Thomae Moro, lib. 1. Utopiae. fol. m. 25. et seqq. ubi de Rep. Polylerit arum. Possent etiam Belgarum aliarumque Rerum publicarum laudabili instituto, prodigi, immorigeri, mali vagique homines, ad'lanborem aliquem Rei publicae utilem compelli, aut singulari modo, in Carcere quodam publico exercceri, in einem Zuchthauß: ut victum labore et manu mereantur, et tandem ad frugem vitam que meliorem regressi, emendatiores, et mansuetiores, laborisque patientes dimitterentur. vide. Hippol. a Collib. d. increm. Urb. cap. 23. et Isac. Pont anum, in bist. Urb. Amstelodamens. 2. cap. 9. et se. Lather. lib. 3. cap. 19. num. 61. et seqq. multis. Quantum vero compendii et lucri ex operibus istorum hominum, Fisco procuraretur, fa cile conici potest. Huius item poenae metu, paucissimi inven irentur in trivio mendicantes validi, otiosi, prodigi, et id genus inutilia pondera terrae.


page 66, image: s082

Disputatur quoque apud Xenophontem, d. redit. rat. acenrate, quomodo ex mancipiis publice coe~mptis, publiceque locatis, Res publica proventus augere possit: quomodo pacis vel belli tempore, mancipia Rem publicam iuvare; quomodo etiam ipsa in argenti fodinis, opus facere possint. Testatur itidem Linscotanus, c. 29. f. 36. col. 2. quamplurimos in Indiâ Lusitanos, ex mancipiis victum sumptumque adhûc sibi parare. Sic et iam olim Phaleas apud Arist. lib. 2. Polit. cap. 7. ad fin. ubi Piccart. suasit; ut opifices publici constituerentur ex Rei publicae servis.

XIV.

At hi, similesque Aerarii augendi modi omnes, tum demum sunt usurpandi, Rei publicae si ratio, Regionisque et Populi natura ac conditio hoc admittat: quae singula, maturo prius Iudicio sunt diiudicanda. Est enim lonmga differentia inter artem Civilem, quae praeceptis fere generalibus insistit; et inter Prudentiam Civilem, quae genera illa ad singularia (quae infinita et varia, variantibus circumstantiis) applicat et transfert ad usum. Quo discrimine non observato, multi errore deci piuntur enormi; quasi quaevis praecepta et modi, adeoque omnibus ac singulis Rebus publicis adaptari possent. Bornit. h. lib. ult. cap. 3.

CAPUT IV.

QUemadmodum Paterfamiliâs, cum res non necessariae, ad alendam familiam, tuendam que domum non fatis suppetunt; quaerere per facultatem quaestuariam cogitur: sic et in Civitatis inopiâ, ad varias pecuniae faciendae extraordinarias perventur rationes. Quarum multas (sed Tyrannicas magnam partem) Aristoteles recenset, lib. 2. Oeconomic. pertot. (quem Ioh. Casus Aristotelis esse negat) et Tholosan 3. de Rep. cap. 6. Ego in duplici differentiâ eas esse puto: vel enim a subditis extraordinarie exigitur, vel quâ aliâ ratione


page 67, image: s083

pecunia comparatur. Quarum semper, quae quam minimum Subditis onerosae videntur, sunt consectandae. Nam inprimis hîc, verbis P. Greg. Tholosani, 3. D. Rep. cap. 2. fol. m. 72. protestor. Mei nulla intentio est, monendi Tyrannos de modis, quibus possint subditos vexaretributis; suae utilitatis, non Reip. caussâ. Hos quippe detestor, eorumque Consiliarios, Hirundines populi, vastatores, rapaces, lupos, pa uperum homicidas, Daemonum instrumenta, flagella pessima Dei, avaritiae mancipia esse puto. Quod que institui proferre, id ipsum censeo, non nisi in maxumâ necessitate imitandum, et duobus malis oblatis: populi nempe defensione suadente, et ad evitandas peiores artes, quib. miserabilis plebecula deglubitur.

Cum interdum urgentes causae, et publicae incidant necessitates, quae longe maiores desiderant expensas; optimo consilio, Principes et Res publicae sibi reservârunt extraordinarias impositiones: quas praeter morem, ad certum tantummodo temporis spatium indicunt; aut vero vetera tributa et vectigalia augent. argum. l. 1. c. vectig. nev. instit. non posse. Bornit. 6. cap. 1. Emque potestatem, Regalibus summoque iuri adscribunt. ego Polit. 1. cap. 4. num. 43. late Dn. Bocer. tract. d. collect. 1. numer. 20. etc. item cap. 4. a princ. et cap. 5. num. 7. etc. Winceler, observ. 2. et 3. Unde Cicero, non est dubium, inquit, 2. offic. propter Aerarii tenuitatem, tributum esse conferendum, ut omnes intelligant, pro salute Rei publicae nece essitati esse parendum. Et tunc in foro conscientiae, subditi non sunt excusati, si tributa, collectas, etc. detrectent, aut circumveniant fraude. Molina. d. iust. et iur. tom. 3. disputat. 674. Covarruv. ad cap. peccatum. §. 5. ego supr a cap. 1. n. 6. (Romanis temerarium dicebatur tributum; Bulenger. cap. 11. a princ. aut etiam indictio~, vel collecta.) Quamvis sapientius Res publica agat, si tempore pacis, et quo non eget, eas pecunias sine onere Populi cogat, in Aerarium que reponat; quibus possit sine indictionibus Tributorum, patriam communem, tempore exigente relevare. Danda ergo opera erit, ut propter Aerarii tenuitatem, assiduitatemque negotiorum, Tributum certum illudque annuum conferatur; quod minutum non gravat, et longo tempore saepe collatum et reclusum, Aerarium auget: ac ita in tempore


page 68, image: s084

necessitatis paratum invenitur, et a gravioribus novis, quae necessario essent contribuenda, Populum liberare potest. Tholosan. 3. d. Rep. cap. 4. num. 3.

2. Necessitas facit esse iustum, quicquid ad Bonum publicum vergit; haecque tolerabiles reddidit tam ingentes et violentas exactiones Romanorum. Onera Imperii, pleraque vectigalia instit vi coe~gerunt: ut pro utilitate communi, ita singulorum iniuriis; ut Plin. in Panegyr. scribit. Et sic Tacitus lib. 1. centesimam rerum venalium, post bella civilia instituta, deprecanteque populo Tiberium edixisse ait; militare Aerarium eo subsidio niti. Augustus a Civibus exegit sub Triumviratu, quartam partem fructuum redituumque, et a Libertinis octavam omnium bonorum. Plutarch. in Antonio. num. 12. Vespasianum ad manubias et rapinas, summa Aerarii Fiscique inopia deduxit: de quâ testificatus est initio statim Principatus, professus decies centum milliones. coronatorum necessariasesse, ut Res publica stare possit. Ex Sueton. in Vesp. c. 16. Bodinus 6. cap. 2. n. 655. Nulla hodie natio est sub Sole, quae non querimonias habeat et oppressiones. Iam diu olim fuit, quum Populus de onerum conqueritur auctione: et Charon, qui ab initio uno obolo contentus erat, postea duos exigere coepit, donec tandem ad tres obolos tributum perduxisset. Aristoph. in Ranis. Sane ut omnia mala exempla, Salustio teste, ex bonis initiis nata sunt: ita vectigalium bonainitia fecerunt, ut non necessaria tantum, atque moderata; sed et immensa, sordida, et magis pro utilitate im perantium, quam parentium in valescerent tandem. Pet. Heig. part. 1. quaest. 17. num. 9. Gallia admodum felix et beata fuit, antequam rebellio incolarum et ambitio extraneorum, ad rigorem et asperitatem eiusmodi remediorum extrordinariorum, recurrere Reges adegisset. Non exigebatur sub Regis nomine quicquam, praeter Vectigalia et ributa quaedam, quae Pedagia, barragia et traversa vocant, et alia quaedam praecipua Regia, non magni momenti. Bella Anglica introdux erunt subsidia Taillarum, aliarumque. Aucta postea in eum numerum Tributa fuerunt, ut nominaipsa vix inveniantur, quibus ea exprimi possint. Pierr. Matthieu. lib. 2. narrat. 3. Hincque descendunt le don et octroy, Fovages, Aydes, Dovane. Equivalans, Imposition de Traite foraine, Gabelles, Solde de cinquante milhommes, Taillon, Augmentationde la gendarmerie, Imposition surl' entree des vins, Emprunts generaux


page 69, image: s085

et particuliers, Subvention ou subside de cent sols pour procez, Rachapts de leur communes, Nouvelle subvention de partie sur les villes closes, Augmentation ou diminution du prix de Monnoyes, Crues, surcharges de deux, trois et quatre sols pour liure, gros du vin, et huictiesme du vin qui se vend en detail, etc. Secret des Finances, in epist. dedicator. Bulenger. d. Vectigal. cap. ult. Mos etiam veterum fuit, convertere vectigalium odiofa vocabula, in alia consueta. Saepe Tributa invicem nomine commutantur; saepe nomina Tributorum aufferuntur, non res: varia enim et nova genera Tributorum, Plebi sunt infesta; antiqua non item. v. Iac. Durant. Casellium, variar. 2. cap. 8. Sicque in Galliis, Carolus V. Subventionis, quam Triburi aut Indictionis voce, maluit uti. Bern. Girard. tom. 2. lib. 17. fol. 387. In Hispaniâ sunt derramas, fintas, perdidos y emprestidos, ad numquam solvendum, etc. V. Molinam, 3. d. lust. et iur. disp. 661. n. 8. etc. In Germania itidem, collationi extraordinariae tam variae adpellationes im ponuntur; ut parit er ac aliis in locis, nominibus laboretur. Reichsstewr/ Landtstewr/Ablosung/Newe Anlag/Bewilligung/Türckenstewr / Römerzug / Kriegs stewr / Frawlinstewr / Nachstewr/ Forstgelt / Soldatengelt / Malschwein/ Mastgelt/Lastgelt/Balckengelt / Maßtbaumgelt / Weinkauff / das beste Hauptvieh / Pfluggelt/ Nodtgelt/Trifftgelt/ Zehenden vom Fleisch/Wein/Korn Erbsen/etc. Viehschatz/Scheffelschatz/ Hufengelt / Bawholtz Fuhr/ Tranckstewr/ Schornstein: oder Camingel / Sparrengelt / Schutzgelt / Freygelt/ Vngelt / Bruckengelt / Weggelt/ Auffschlag/etc. Warem. de Erenberg. de Regni sub sid. cap. 4. et 5. Haenon. disput. 5. th. 88. b. f. 284. Caspar Klocke, disput. de Contributionib. th. 3. De exactionibus Romanorum, eorumque nominibus variis, legi potest Bulenger. d. vectigal. pass. Heigius p. 1. quaest. 17. num. 10. et seqq. Omnino quod apud Terentium in Phormione, de Geta dicit Davus, Actu 1. Scen 1. Scen. 1. optume hûc quadrare videtur.

— Herilem Filium eius duxisse audio
Uxorem; ei oredo munus hoc corraditur.
Quam inique comparatum ect, hi, qui minus habent,
Ut semper aliquid addant divitioribus?
Quod ille unciatim, vix de demenso suo,
Suum defr aud ans genium, comparsit miser.
Id illa universum abripiet; haut existimans


page 70, image: s086

Quanto labore partum. Porro autem Geta
Ferietur alio munere, ubi hera pepererit:
Porro alio autem, ubi erit puero natalis dies, etc.

Namque similiter varias captant occasiones nonnulli, ad Subditos colectandos. Et non raro etiam, onera extra ordinem quae imponuntur; in Ordinaria degenerare consueverunt. Est enim illud inter arcana Veterum Tyrannorum nimis contritum; Belli conquirere occasiones, ut Subditos etiam Bello confecto, urgeant semper. Bodin. 6. cap. 2. num. 664.

II.

Cuma Subditis pecunia emulgetur, cautotune opus est, ne asperitas negotii, effectu irrito, solas arcessat offensas: quae nulli magis quam Principi sunt evitandae. Symmach. 10. epist. 27. Cavendum est ne dicatur:

Hos illi (quod nec bene vertat) mittimus haedos.

Facius Polit. Liv. p. 1. art. 40. f. 175. Hoc vero non fiet; si tam ut Subditi velint, quam ut possint contribuere, efficiatur. Non inviti autem in publicum conferre Subditi solent, et sub onere patienter durant: vide Nicol. Betsium, d. pact. fam. cap. ult. fol. 734. etc. ubi quatuor cautiones recenset, quas Princeps legitimus, in exactionibus huiusmodi, saluti populi procur andae, eiusque benevolentiae sibi conciliandae conservandaeque causâ, debeat observare. (1) Publica necessitas si adsit; quae hoc habere putatur, impossibilia ut persuadeat plerumque. Simmach. d. epist. 27.

Adeo violentae exactiones pernitiosae reputantur; ut Reges Persarum nihil a Subditis exigere, nihil excutere consueverint, sed ea tantum capere, quae sponte donarentur: Facius Polit. Liv. art. 40. f. m. 171. et seq. Engelhart, th. 22. lit. a. ut et in Aethiopia nihil imperatur, sed omnia sponte offeruntur. Bodin. saepe dicto cap. 2. num. 647. Sic et veteres Germani, suâ sponte soliti sunt conferre quicquid pensitabant. Tacit. d. Morib. Germ. Mos est, inquit, Civitatibus ultro ac viritim conferre Principibus, vel armentorum, vel frugum: quod pro honore acceptum, necessitatibus subvenit. Prudenter ille Princeps cuidam sciscitanti, quod optimum Vectigal caperet ex


page 071, image: s087

Civitate: Quod Populus respondit, potius ex honore, quam onere pendit. Henr. Farnes. in apophth. Aldobrandin. tit. 24. Similis collatio est in Angliae Regno, quae Benevolentia dicitur; quam Rex quidem petere quodammodo videtur, sed tamen fere omnes ad illam exsistunt prompti: ne inviti, amore et favore Regis destitui videantur. Polydor. Vergil. lib. 24. et 26. Exemplo Eduardi IV. qui cum amicis egit, ut sponte ad sumptus Belli pecuniam erogarent; quod ipse ex eâ re fing ulorum benevolentiam mensurus esset. Carolus item V. cum Galli, auxilio Turcarum uterentur, aliquid petiit a fing ulis, ipsorum arbitrio committendo, an et quantum dare velint: quod et posteaimitatus est in Hispania Philippus. Molin. disput. 661. numer. 8. vers. quando autem Princeps. Et monui modo supra numer. 1. vers. 2. nomina Tributorum odiosa esse vitanda.

2. Ad Tributorum extraordinariam exactionem, numquam est perveniendum; nisi necessitas urgeat summa. Molin. d. iust. et iur. tom. 3. disput. 667. Bocer. d. collect. cap. 1. num. 3. etc. cap. it. m 6. num. 53. Nihil tam magno studio, tamque serio affectare debet Princeps; quam ne novo quisquam vectigali oneretur. Novell. 43. cap. 1. § 1. si non Populi hirudo, lupus rapax, homicida Pauperum, et harpya velit indigitari. Althus. polit. cap. 11. num. 25. Klock. d. contrib. th. 46 videatur etiam omnino Consilium Dn. D. Iohan. Brentii, quod ect inter consilia Theologica, Dn. Felicis Bidembachii, dec. 6. consil. 9. Ob / vnnd wann ein Christliche Obrigkeit/Ihre Vnderthonen mit gutem Gewissen schätzen möge. Innuunt hoc hominum sapientissimi Hebraei, qui collectas
[Gap desc: Greek words]
indigitârunt: a radice
[Gap desc: Greek words]
liquefactus est; quod Suditos liquefaciant, seu consumant. Inde cum sine iustâ causâ, a Subditis exiguntur collectae, ob id Dominos collectantes, tartareis poenis perpetuo cruciari; ait Rebuffus. in L. eum qui. d. verb. Sign. Commemoratrone digna est Ludovici Snacti, Galliarum Regis, ad Philippum filium cohortatio gravis et efficax, quam Testamento inseri mandavit, in haec verba: Fili, relgiosus in primis erga Deum esto; benignus ac liberalis adversus egentes; Legum ac morum huius Imperii custos ac vindex acerrimus; a Vectigalibus et tributis abstineto, nisi te summa vis necessitatis, ac utilitatis Publicae iustissima causa, ad hoc impellat. Sin minus, Tyrannum te potius, quam Regem futurum putato, etc. Bodin. d. cap. 2. numer. 655. Non arbitrari Principesdebent, tam ftolidum esse Populum, qui prompte


page 72, image: s088

tenetur ad necessaria Rei publicae conferre, et merito erubesceret in eam causam auxilia detrectare vel negare; ut non noverit, an causa quae falso pratexitur, subsistat, et quin iudicet (quam vis non aperte) de suo Principe, eum avarum et Tyrannum esse. Petr. Gregor. Tholos. 3. cap. 9. num. 15. ad fin. Causa ero impulsiva debet esse, singularis Rei publicae, sive Pacis sive Belli, communis'aut particularis necessitas quaedam: Althus. pol. cap. 13. num. 2. de causis quoque sufficientibus ad imponendam collectam, agunt Molina. disp. 666. et Lather. 1. cap. 4. Quin et Principi necessitatem praetendenti, non necessario credendum esse volunt; nisi proceres et consiliarii idem attestentur. Bocer. d. Collect. 1. num. 9. Ut autem expeditum est apud omnes, necessariam patriae defensionem, sufficientem causam esse collectarum: P. Frid. Mind. 2. cap. 45. numer. 4. ita insanus est Princeps, vel Senatus, qui se temere turbarum alienarum participem reddit; Tyrannus est, qui Bellum iniustum aut non necessarium, cum iact urâ animae, vitae, bonorumque suorum Subditorum gerit. Porro cum tot res commodae, ut sunt Palatia Regia, horti Regii, piscinae, vineae, ministri multi, gemmae, equi, Musica, delitiae Regiae, et alia propeinfinita; tandem aliud nihil nisi taedium pepererint Salomni: profecto imprudenter Reges et Princcipes agunt, si in eiusmodi res, nimios sumptus et labores collocent. Impie autem faciunt, quando ad eas res comparandas, Subditos suos intolerabilibus spoliant exactionibus. Dn. Andr. Osiander, in notis, Biblicis. ad c. 2. Ecclesiastis lit. ß. Quaeri hîc posset, an Subditi cogi queant, ut aes alienum Domini exsolvant; hâcque de caussâ extrordinaria contributio ipsis imponatur rite? vid. Hoennon. disput. polit. 5. th. 90 f. m. 294. Lather. 1. cap. 7. num. 7. etc. Quod Thom. Maullius in tract. de gomagio, cap. 6. negat. In tantum, ut etiamsi Dominus propter aes alienum sit captus; non tamen Subditi cogi queant, pro eo solvere aut fideiubere. Qued is quidem, tum demum intelligit verum; si Dominus, pecunias in Equos, aedes, vestes, vel alias delicias superfluas exponens, istud contraxerit aes alienum. Namque si debitum proveniat ex necessariâ caussâ, cives ad id diluendum cogi posse, nemo dubitat fere. Bocer. d Collect. cap. 6. n. 23. At cum Populus plenâ felicitate frui non possit, quamdiu Territorium omni nexu pignoris non est liberatum; quod scribit Pierre Matthieu, lib. 2. narr. 3. fol. mihi 342. Prudentes igitur Ordines, hâc in parte ad contributionem


page 73, image: s089

haud difficulter se permoveri sinent; et interim studiosâ curâ recidivam impedire debent. Subditi itidem pecuniâ Dominum redimere captivum, et ideo contribuere tenentur. Maulius, d. loc. cap. 8. Bocer. d. coll. d. cap. 6. num. 22. Winceler. observ. 7. numer. 7. etc. Anton. Borrinius Cavalcatae part. 3. cap. 7. Et adhuc alios nonnullos casus, praeter necessitatis et utilitatis publicae, recensent Interpretes nostri Iuris. Maulius, cap. 9. nu. 22. etc. Henr. Klock. d. Vectigal. th. 4. in fundam. Casp. Klock. d. sontrib. th. 49. et seq. Puta si Dominus pro se, vel fuo Filio, acquirere velit Equestrem vel aliam dignitatem. Si cupiat Territorium ac quirere de novo. Si elocet filiam suam. Quae tamen omnia, variis limitationibus restringuntur. Certe quod Dominus, Subditos pro maritandâ filiaâ, collectare possit, Nicol. Betsius negat. d. pact. famil. cap. 6. fol. 194. Attamen hoc faciunt, nunc ab Henrico 1. Angliae Reges: ex Polyd. Vergilio Tholosanus, 3. d. Rep. cap. 4. n. 17. idque priscae consuetudini Nortmannorum adscribit Ioan. Selden. lib. 2. lani Angl. numer. 37. fol. 85. Et rusticos, more Germanosrum noto, conferre ad filiam Principis, imo Nobiliselocandam: usumque inibi non uni, sed omnibus Filiabus Dotis tribuerescollectas (verum pro Nuptiis tantummodo primis) attestatur Waremundus, de Erenbeg. d. sublsid. cap. 4. num. 13. etc. videatur Dn. Bocer. d. cap. 6. numer. 24. et seqq. multis. cons. ult. adnex. observat. Wienceleri. Hoenon. disput. pol. 5. d. th. 90. fol. m. 293. Schepliz ad confuet. Brandenburg. part. 4. tit. 12. num. 6. etc. Sic et collecta, ob emptionem novi castri inducta, tum demum pro iustâ habetur caussâ; si ad fugandos seu arcendo hostes, commodum illud sit. Petr. Frider. 2. d. Mandat. cap. 44. sub. num. 11. Rosenth. d. feud. cap. 5. concl. 76. num. 7. et seqq. Concludo haec aureis Reinhardi Lorichii verbis, quae habet, in Princip. Inst. cap. 72. fol. mih. 210. 6. et seqq. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximumisuum. Quapropter etiam atque etiam secum cogitet bonus Princeps, dum suum satellitium augere studet, dum neptem, aut sororem elocare, dum liberos omnes sibi pares reddere, dum proceres suos locupletare, dum peregrinando opes suas gentibus ostendere; quam inhumanum sit, ob haec tot hominum milia, domi cum uxoribus ac liberis fame necari, aere alieno involvi, et ad rerum omnium adigi desperationem. Nec enim istos vel inter homines recensuerim, neduminter Principes, qui e pauperculis extorquent, quod turpiter perdant scortis, aut aleâ. Et


page 74, image: s090

huiusmodi quosdam audimus esse, qui hoc ius suum esse putent, etc.

3. Quae et quantae calamitates, nimias subsequantur exactiones, passim ratio nibus et exemplis Politici docent. Per eas Provinciae desertae redduntur; et Princeps se odiosum atque in visum facit, hostes conscribit in propriâ Regione: unde porro coniurationes exortri solent. vid, Keckerm. 1. pol. cap. 21. fol. 334. et cap. 26. fol. 414. Gregor. Richter. axiom. Polit. 16. et 27. M. Anton. Pitsillium, de Instruenda Principe. colore 4. ad fin. fol. 68. Heig. part. 1. quaest. 18. nu. 11. Waremund. de subsid. cap. 7. nu. 35. Nicol. Betsium, d. pact. famil. cap. ult fol. 738. etc. Hippol. a Collib. d. increm. Urb. cap. 20. Wehner, in Metamorphosi Reumpubl. cap. 12. Henric. Klock, de vectigal. th. 6. Casp. Klock de contribut. th. 63. Lather. 1. cap. 2. ae princ. Ac quod indies Tributa augenter ubique, exinde augurium capit, vir Divino spiritu dotatus, mihique patris loco iugiter colendus Ioh. Arnd, in der Landtags Predigt n. 10. adpropinquantis universalis liberationis. Ubi ita scribit: Vnderthonen haben keinen Befeldh sich wider solche Last auffzulehnen / sondern das Creutz gedultig zutragen/vnd Gott vmb Linderung zz bitten/ das lehret Gottes Wort/vnd nicht Auffruhr stifften/vnd den Friden zerstören. Dann solche pressurae seind Zeichen des Jüngsten Tags / vnnd der herzunahenden Erlösung. Wann die Beschwerungen auffs höchste kommen/sopflegt der Erlöser auch zu kommen. Quaerit alicubi Melanchthon, cur Imperia postrema iam sint boulimi/ai? ita ut Reges et Principes hoc tempore exsugant Subditos, et rursus profundant, neque ipsi tamen quid quam iuventur. Pezel. part. 1. postill. Melanch. pag. 592. Et respondet: â priscorum hominum fide et integritate, permultum nos degenerâsse. Iram Dei prae oculis nos cernere, vitam tamen in melius emandare desistere. Quapropter cum plane difcesserit a nobis devotio Dei, teste Augustino in Can. maiores. 3. caus. 16. quaest 7. accessit indictio ficsci. Nolumus cum Deo partiri, modo autem totum tollitur; hoc tollit Fiscus, quod non accipt Christus. Regibus qui pro reditu sumptus metiuntur, bona omnia cedere, amari a Civibus, non metui; Cives ipsos a suspicione novorum munerum levatos, alacres agere, suaque bona ostentare, ac denique Principis vitam, votis suppliciisque expetere: apophthegma suit Alphonsi, Neapol. Regis. Panorm. lib. 3. num. 16. ac etiam retulis supra, cap. 1.nu. 1 E contra, contraria accidunt iis, qui nova onera imponunt. Certe


page 75, image: s091

ob graviora Impria Tributorum, dimidium Regni a Iudeae Rege defecisse scimus. 1. Reg. 3. cap. 12. Perdidit hic idem error Rem publicam Carthaginensem, de quâ Polybius, lib. 1. cap. 72. sequentia, memoriâ plane digna, refert. Erant ipsi cum primis tot tantorumque malorum sibi auctores: quippe qui superiori bello populis Africae crudeliter imperâssent, quum satis iustam sibi viderentur causam nacti, quum ab aliis quidem omnibus, annui proventus partemalteram semper exigerent; Urbium vero incolas alterum tantum tributi nomine pendere cogerent, quantum ante bell um pendebant. Iam in exigendo, inopi veniam aut gratiam nullam concere, Praesides provinciarum eos mirari, et in pretio habere; non qui benignitate et humanitate in subditos uterentur: sed qui sibi quid~ ad alendum axercitum et naves atque opera consicienda, plurima Reip. subsidia pararent, homines vero agresstes ac rusticos acerbissime tractarent; quorum unus erat Hanno. Ita que ergo, quum viri in Africâ, non dicam hortatu, sed vix nuntio opus habuerint ad rebellandum; etiam mulieres, quae antea persaepe maritos parentesque suos, ab exactoribus tributorum in carcerem duci passae erant, tunc in suis quae que Civitatibus inter se coniuratae, nihil rerum suarum se occultaturas: detractum sibi mundum, absque ullâ tergiversatione in stipendium militi conferebant. Moxque tantâ pecuniae vi, Matho et Spendius (qui coniurationis contra Carthaginenses Duces erant) abundârunt; ut non solum reliqua stipendiorum mercenariis exsolverent, quae fuerat ab initio pacta ipsis rebellionis merces: sed etiam ad continuandos deinceps eos sumptus, large suppeteret. Adeo si quis rectam consiliorum inire viam cupit, non solum praesentis, sed etiam futuri habenda ei ratio est. Et ubique occurrunt exempla alia, multarum hanc propter causam exortarum seditionum, Hâcque de caussâ, A quitaniam amiserunt Angli. Forissart. vol. 1. c. 246. Tempore Caroli V. Galliarum Regis, eâdem occasione, totus Occidens fuit in Armis. Bergnard de Gir ard. tom. 2. de Phistori. de France, lib. 16. fol. 340. et 390. Nec desunt exempla in hoc Ducatu. Crusim, annal. 10. part. 3. cap. 4. Qui, ex quo contra exactiones subditis cautum fuit, felicissim us exstitit hucusque, ac divitiis et multitudine subditorum iugiter crevit. De Regibus Galliae dicitur, quod sint Reges bestiarum, alii hominum; propter impositiones et alia onera, quibus Subditos onerare solent. Cominae. lib. 5. cap. ult.


page 76, image: s092

fol. 472. ac de oppressione populi Gallicani, sub Regibus posterioribus Valesiae stirpis, mira et fere supra fidem multa refert Nicolas de Montand, lib. 1. du miroir des Francois, fol. 60. Sed non omnes Nationes eius funt naturae (nec hoc semper aequo animo tulerunt ipsi Galli. Miroir. de Franc. lib. 1. fol. 75. etc.) In ogni cosa e obligatoil Subdito, a desiderare il Prencipe buono, et a tollerare il reo: altrimenti fi confondereb be ad ogni hora lo Stato del Mondo. Non deve pero il Prencipe affidato in quest' obligo de' suoi, dimenticarsi del debito ch'egli ha: perche pochi Subditi giungono a si perfetto grado d'obbedienza; et tutti hanno questa ferma credenza, che il ferro, sia la vera medicina del Prencipe non buono. Thesoro polit. 1. fol. m. 19. et seq. Et propter exactiones, qui subditorum odio praegravatur Princeps, licet ea perferantur patienter, haut tamen Cives ingruenti resistunt hosti: et ita non diutius imperium obtinere potest; quam dum conditionem tolerabilem magis, non ipsis alius offert. Cominae. lib. 7. c. 2. f. 606. Sortem hanc experti sunt Alphonsi successores in Regno Neapolitano: de quorum exactionibus, et has mox subsequuta vere fatali ruinâ, vid. Cominae. lib. 7. c. 11. f. 657. et seq. Adde Ludovicum Tuberonem, comment. de Temporib. suis, lib. 7. f. 181. ubi scribit: Huius Regis (Alphonsi sc. Iunioris) avaritiae quum fama extra Italiae quoque fines vulgata esset, ferunt quendam Dalmatam (ut est ea gens in alienis rebusinquirendis paulo curiosi or) ita de Alphonsi rebus sensisse: regem aut esse mente captum, aut propediem (iam enim de Gallorum in Italiam ingressu rumor spargebatur) regnum, ut evenit, fugâ deserturum. Tempore itaque periculoso, et cum hostis ingruit externus, silere exactiones severiores debent; ne inimico ultro offeramus id, quod tam sollicite molitur, ut etiam monet Boccalini, cent. 1. ragg. 85. fol. m. 392. etc. E piena di manifesto pericolo all'hora con nove gravezze disgustari Popoli, che per farli suoi confidenti devono essere allegeriti, e che non era possibile nelle turbulenze della guerra, salvar uno stato assalito da potente nemico straniero, che sia habitato da Popoli mal soddisfatti. Contra finem et Politiarum naturam est, si ita Tributa imperentur ut Servis, omnesque egeni reddantur: nec enim, ubi omnes pauperes sunt, Civitas consistit. Non vera mihi videtur sententia Caesaris Galbae, qui dicere solebat: nullos homines minus metuendos esse, quam qui de solo victu cogitarent. Id quod pro arcano


page 77, image: s093

est nonnullis. Wehner. in Metamorph. cap. 12. fol. 194. et seq. Antimachiavell. lib. 3. theorem. 32. Sic apud Dionys. Halicar. Appius ait: plebem ultra modum lascivire et insolescere, quia portoriis et vectigalibus liberata sit, quae sub Regibus pendebat. Saepe enim, non magis ad bellum civile concitandum promptiores sunt, quam qui egestate et aere alieno premuntur. Richter. ax. oeconom. 124. Unde et Dionyfius Siracusanus, noluit aliquid exigere ab iis, qui vacui coram exactoribus cantabant. Plutarch. apophthegmat. Et quod proucrbium illud vulgo vulgatum; per sicuramente regnare, fa bisogno tenere i popoli bassi: verissimum equidem, sed pessime et intellectum et practicatum fuerit hactenus; prudenter docet Boccalini, 1. ragguagl. 67. Acrecte Cyrus Rex Persarum dicebat; apud Xenoph. opera regum et pastorum, maximam habere affinitatem. Sicut enim ad pastorem pertinet curare, ut pecora habeat laeta et succulenta: ita par est Regem cives et subditos facere felices et opulentos, non quottidianis exactionibus infortunatos et inopes reddere; praesertim si loci ingenio tenues sint. Praestat divitibus im perare, quam divitem esse. Et profecto unum aliquem diffluere divitiis et voluptate, gementibus undique ac lamentantibus aliis; hoc non est regni, sed carceris esse custodem. Morus. Utop. lib. 1. fol. m. 41.

Divitiae plebis, sunt laus et gloria Regis;
Non sibi, sed Domino gravis est, quem gravat egestas.

Subiungere lubet, aurea verba Bernhardi de Girard, tom. 2. de l'histoir. dr Fr ance. lib. 18. fol. 509. C'est malfait aux gens de robbelongue, qu'ils ne remonstrent aux Princes l'iniquite et l' iniustite destelles impositions. Car les Princes, qui iamais ne sentent les maux et charges du Peuple, deliberent legeremente ce, dont ils ne scavent l'importance et consequence. Mais Dieu, a son Peuple en singuliere affection et recommendation; et se peuvent les Princes asseurer, que s'ils faisoient mauvais traictement a leurs subiects, Dieu en fairoit la veng eance: et que les Princes ne recoivent iamais punition de Dieu, que pour les grandes oppressions, qu'ils font au Peuple. Mortaliter Dominus peccat, si iniquâ ratione, onus et subventiones imponat. Subditos excoriantes, sanguinemque exhaurientes, et precarium spiritum vix dimittentes; vim committere dicuntur, et quasi indebitum restituere tenentur: rationem pariter de his reddituri, in magno illo iudicii die. Ex quo et retributionem iidem Principes possunt reformidare, a summo rerum omnium


page 78, image: s094

parente, et moderatore Deo, qui afflictis subvenire solet, et merita cuiusque retribuit iustus Iudex. Ant. Borrinius, cavalcatae part. 6. adfin. Quo et pertinet quod nIcol. Betsius scribit, dict. tr. d. pact. fam. c. ult. fol. 742. et seq. Machometes Turcarum Imperator, ille qui Constantinopolin occupavit; Testamento condito, plurimum sibi dolere testatum reliquit, quod extra ordinem suis Provinciis pecuniam imperâsset. vid. Cominae. lib. 6. cap. fin. fol. m. 590. Haec Pietas, ait Betsius, si in Principe infideli est admiranda; quanto magis exsecranda erit Novorum illorum Politicorum, ex Italiâ redeuntium opinio; qui quâvis fraude, Principibus a Subditis pecuniam extorquere, fas licitumque esse putant. Machiavelli plerumque praeceptis, et exemplis Principum, quorum rationes non capiunt, adid abutentes. Magna est quorundam Principum iniquitas (ut alibi conqueritur Cominaeus) qui nullâ necessitate coacti, pecuniam pro suâlibidine im perant, et amplum alunt satellitium, ut miseram multitudinem in metu contineant; eamque deinde pecuniam temere, et voluptuarie profundunt, nullo cum Rei publ. bono, et de quottidianis sumptibus nihil remittunt, et suos exhauriunt, et assentatorum stipati sunt turbâ. Sed est Deus, qui flagitium nullum sinit esse impunitum, et crudelitatem inprimis detestatur: qui tametsi nonloquitur hominibus hodierno die, sicut priscis illis temporibus; tamen quae sit sua sententia, et quid a nobis fieri velit, clare persoriptum reliquit: ita quidem, ut nemo plane, qui modo sit sanae mentis, et qui ad iustum aliquam pervenerit aetatem, excusandi sit habituruslocum. Tributa tantum Principes augent mali. Ut enim quisque est melior; ita, aut contentus est tributis prioribus, vel adeo ipsamet adhûc imminuit. Gloriose admodum Iulianus Imperator, Antiochensibus. Nostrûm nemo agrum, nemo hortum apud vos coe~mit, neque domum aedificavit, neque uxorem a vobis duxit, aut dedit: neque ea, quae apud vos pulchra sunt, amavimus, neque Assyrias opes expetivimus, neque praefecturas depasti sumus; neque abuti potestate suâ, erga nos magistratum passi sumus; neque populo splendidorum conviviorum, theatrorumve auctores fuimus: imo tantam ei immunitatem et ubertatem rerum omnium dedimus; ut liber ab inopiae metu, anapaestos luserit in eos, qui tantum bonorum ei largiti sunt. Non aurum imperavimus, non argentum exegimus, neque tributa amplificavimus, sed


page 79, image: s095

praeter residuum nondum persolutum, quintam de consuetis vectigalibus partem remisimus. Sed et de Valente Augusto, scribit Ammian. lib. 31. cap. 40. Provinciarum aequissimus tutor; quarum singulas, ut domum propriam custodiebat indemnes. Tributorum onera, studio quodam molliens singulari, nulla vectigalium admittens augmenta. In requirendis reliquorum debitis, non molestus. Furibus et in peculatu deprehensis iudicibus, inimicus asper, et vehemens. Concludam sectionem hanc, iterum Lorichii Hadamarii verbis: quid. Institut. Princ. cap. 72. ita scribit. Cum exactiones ordinariae multae, non possunt explere pertusum dolium, hoc est, Principum fiscum, bellam praetexitur, colludunt duces, populus infelix ad medullas usque exsugitur, perinde quasi Principatus nihil aliud sit, quam ingens negotiatio. Sed Principis titulo digni sunt, non qui Rem publ. sibi, sed se Rei publ. dicant. Etenim qui sibi egerit imperium, et omnia suis metitur commodis; is non refert quibus tenetur titulis, certe tyrannus est, non Princeps. Quânam igitur fronte sibi Principis titulum vendicant, qui paucos, et eos sceleratissimos, e suorum numero deligunt; per quos arte repertis praetextibus, et subinde novatis titulis, populi vires simul et opes exhauriunt, in suum convertunt fiscum; sive quod inclementer extorserunt, aut prodigunt nequiter in voluptatibus, aut insumunt erudeliter in bellis: et ut quifque in his maxime veteratorem agere potest, ita plurimi faciunt; perinde quasi Princeps hostis sit populi, non pater, utis praecipue videatur Principis rebus consulere, qui commodis populi quam maxime officiat. Refert in Politicis Aristoteles, in nonnullis Oligarchiis hunc fuisse motem, utinituri magistratum, conceptis verbis iurarent in hunc modum: Plebem odio prosequar, et pro virili adnitar, ut illi sit male. At Princeps Christianus initurus magistratum, longe diversa iurabit suis. Et tamen audimus, quosdam tales esse erga populum, quasi iuxta morem illum barbaricum iurassent; se populi rebus, modis ommbus hostes fore. Plane tyrannidem fapit, quoties tum optime est Principi, quoties populo est pefsime: et alterius felicitas, ex alterius crescit calamitate. Neque enim refert, vel ab assentatoribus, vel ab oppressis appellari Principem, appellari patrem patriae, si re ipsâ fuerit tyrannus. Etsi maxime illi aduletur sua aetas; at non assentabitur posteritas. Vides formidabilium olim Regum, quos vivos nemo,


page 80, image: s096

vel nutu audebat offendere, quanto odio posteri prosequantur, quantâ libertate detestentur ipsa etiam nomina. Non est vera laus quae extorquetur metu, aut tribuitur ab adulatoribus. Et male agitur cum fama Principis, si huius praesidium in silentio minis indicto, situm est. Iam ut maxime praesens sileat aetas, certe loquetur (ut dixi) posteritas. Quamquam quis unquam tam formidabilis fuit tyrannus, ut omnium linguas cohibere potuerit? Sit hoc perpetuum Principis decretum, absque maximâ causâ gravare vel laedere neminem, prodesse omnibus, praesertim suis; mala vel tolerane, vel mederi, prout iudicabit in rem praesentem expedire. Qui hunc animum non affert ad Rem publ. tyrannus est, non Princeps.

4. Quin in summâ etiam necessitate, nihil extra ordinem est exigendum; si ulla ratio alia pecuniae conficiendae, haberi potest. Bocer. c. 1. d. collect. num. 13. cap. 2. num. 10. acseq. et cap. 6. n. 54. Klock. d. contribut. th. 47. Hoenon. disput. pol. 5. th. 90. fol. m. 290. Sicque Capitolinus, de M. Anton. Philosopho scribit: Quum ad hoc Bellum omne Aerarium exhausisset, neque in animum induceret suum, ut extra ordinem Provincialibus aliquid imponeret; in foro Divi Traiani, auctionem ornamentorum Imperialium fecit. Alia exempla habet Arnisaeus, doctr. pol. 2. c. 5. fol. 559. Sic et Ezechias, valvas templi Domini confregit, et laminas auri Regi Assyriorum dedit; 4. Reg. 18. vers. 16. ne civer gra vioribus oneribus premerentur. Ut et Iuris nostri Interpretes dicunt: quod neque supremi Principes, neque inferiores imponere possint Subditis suis collectas; nisi concurrant duo: Primum est, quod causa sit necessaria et iusta; Alterum, quod Dominus salvâ dignitate atque Statu suo, nequeat ex proprio illi succurere necessitati. Et omnes casus, quibus Subditi ad contributionem tenenrur, intelligendos esse, si Dominus ex reditibus suis, vel sine notabili diminutione rerum suarum, publico subvenire non possit; et impotens reperiretur absque suâ culpâ, ad impensas illas faciendum. Thom. Maullius de Homagio, c. 9. n. 35. et 39. Henr. Klock. d. vectigal. th. 11. d. Sicque si subditus, alicuius Domini Imperio immediate subiecti, se ultra modum, viresque suarum facultatum collectis gravari dicat; a Camerâ Imperiali, mandata poenalia contra graventem im petrare potest: uti arguunt prae iudicia infinita. Quin, licet Subditi non conquerantur de iniquitate suorum Dominorum rum: potest tamen ac debet superior ex officio providere, ne


page 81, image: s097

indebite et plus aequo divexentur. Gail. 2. obs. 17. num. 7. Myns. 5. observ. 8. num. 13. Hocque si faceret aliquis Imperator, auctoritatem favoremque omnium facile acquirere posset. Quin et in polyarchico statu, plus saepe exem plo et imitatione efficitur, quam poenâ: scil. qui in honore summi, primi etiam in collatione esse debent; si plebem ad contribuendum promptam esse velint. Apud Livium, dec. 3. lib. 6. v. Aerod. 5. rer. iudicatar t. 16. c. 3. Levinus Consul, cum de onere privatis ob bellum Macedonicum iniungendo, deliberaretur, nec plebs decretis oboediens esset; ita censet: Magistratus Senatui, et Senatus populo sicut honore praestat, ita ad omnia, quae dura atque aspera essent, subeunda ducem esse debere. Si quid in iungere inferiori velis, id prius in te actuos si ipse iuris statueris, facilius omnes oboedientes habeas. Nec impensa gravis est, cum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere Principum vident. Itaque ut classem habeat, quam ornare volumus, Populus Romanus, privatos sine recusatione remiges dare, nobismetipsis primûm im peremus. Aurum, argentum, aes signatum, omnes Senatores crastina die in publicum conferamus: ita ut annulos sibi quisque et coniugi, et liberis et filio bullam; et quibus exor filiaeve sunt, singulas uncias auri pondo relinquant; argenti, qui curuli sellâ sederunt; equi ornamenta, et libras pondo, ut salinum patellamque Deorum causâ habere possint. Ceteri Senatores libram argenti tantum, aeris signati quina milia in singulos Patresfamiliae relinquamus. Ceterum omne aurum, argentum, aes signatum, ad triumviros mensarios, extemplo deferamus, nullo ante Senatusconsulto facto; ut voluntaria collatio, et certamen adiuvandae Rei publicae, excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. Hancunam viam, multa inter nos collocuti, Consules invenimus. Ingredimini Diis beneiuvantibus. Res publica incolumis, et privatas res facile salvas praestat. Publica prodendo, tua nequiquam serves. In haec tanto animo consensum est, utgratiae ultro Consulibus agerentur, etc.

III.

Lubentur item (2) in medium aliquid conferunt Subditi; si videant non culpâ Principis, vel prodigalitate, aut luxuriâ, Aerarium antea fuisse exhaustum. P. Gregor. Tholosan. 3. d. R. cap. 4. num. 2. (3) Si statu contenti sint praesenti: et tunc in publico amore, divitiae


page 82, image: s098

Rei publicae sunt sitae. Salutare Numen tuum precamur, ut in hâc oblatione, quae nonnihil superioribus ad didit, intelligas hoc esse curatum; ne sub te minus posse videamur: in amorem tuum studia nostra creverunt. Quae verba sunt Symmachi, 10. Epist. 26. ad Theodos. Augustum. Sinvero Imperium Princip is sui, iniquo animo ferant; non solum impositiones videntur esse graviores: fed et precario tantum is imperare videtur; quan diu scilicet hostis non tolerabilius iegum illis offert. ut iam monui alicubi supra. Quo respicit Salvianus, 5. de gubernat. Dei. fol. 156. cum ait: Una et consentiens illîc Romanae plebis oratio est, ut liceat eis vitam quam agunt, agere cum Barbaris. Et miramur, si non vincantur a nostris partibus Gothi, cum malint apud eos esse, quam apud nos Romani, etc.

Quid noceat in novis collectis imperandis, prodigus Principis luxus; id experimento didicit Carolus VI. Lutetiae Parisiorum, de quo sic Guagninus lib. 9. rer. Gallic. Humilis, inquit, ex Rarisianis plebecula, novis quasi furiis acta, querebatur se vectigalium magnitudine premi. Itaque praepositum mercatorum aggrediens, ad contionem hominem venire cogit, ubi unus e plebe audentior, vice multitudinis petit pensiones et vectigalia tolli; quod quandoquidem olim postulassent, nec fuissent exauditi, adesse iam tempus, cu??? satis illis factum esse operteat. Conritatae multitudini plerique sobrie obsistere cupientes, rati si in crastinum res differretur, compesci furorem posse, in posterum diem negotium remittebant. Quod intellig ens quidam veteramentarius futor, temere exsurgens: Pompa, inquit, Aulicorum, et fastus, in humeros Populi recidunt, et quae ab illis in luxum profunduntur, dam na nostra, et calamitates sunt. Quâ commotione factum est, ut Regis mandato domum abire iussis, vectig alia tollerentur. Verissime apud Dionem lib. 2. ad Augustum Caes. Maecenas: Quis, cum videat te continenter vivere, acprodigere nihil, inreitem familiari sum~â parsimoniâ uti, in publicâ liberalissimum esse, non ultro velit aliquid conferre; cum tuas divitias, suam securitatemac copiam esse putet.


page 83, image: s099

II.

Inter greges ac pastores, mutua commoditatis est ac officii ratio: ita mutuum inter Principem et populum commercium. Principi Populus censum debet, debet obsequium, debet honorem. Populo vicissim Princeps debet clementiam, atque vigilantiam. Cum exigit igitur vectigal a suis veluti debitum, faciat prius ex cutiat semetipsum, num illis officii sui vectigal persolverit? Lorich. Inst. Princ. c. 72. a princ.

IV.

Subditorum etiam ad contribuendum promovet pronam voluntatem; Si (4.) pactum interveniat remissionis, ut tempore elapso sese Princeps obstringat, Tributa bonâ fide sublaturum. v. infr. b. c. n. 7. (5) Si pollicitationes addantur Prinvilegiorum concedendorum, aut conservandorum; Religionis, Libertatis, etc. in vicem recompensationis. Bornit. h. lib. 6. cap. 1. ad fin. (6.) Si Populus videat candide secum agi.

Non ergo Princeps sub praetextu, falsas et simulatas causas praetendere debet. Late Bornit. h. lib. 8. cap. 3. Recte reprehendit Anglos Cominaeus; quod bella necessaria fingunt, ut habeant pecuniam, quam postea lubrice consumant. Cominae. lib. 4. c. 1. fol. m. 279. et cap. 11. fol. 343. Fugienda est ars, quâ nonnulli utuntur; ut, dum utilitatem vel reparationis Urbium, vel exercitus collectionem proponunt, fingant urgentem necessitatem, Populoque excitent metum hostis: et postea pecuniis exactis, opera imperfecta relinquant, aut pacem concelsam praetendant. Petr. Gregor. Tholosan. 3. d. R. 6. num. 32. Boccalin. 1. ragg. 90. fol. m. 434. etc. ubi de Constantio Albicio agit. Hûc pertinet quod Aristoteles. 2. Oeconom. refert: Mausolum Cariae Tyrannum, subornâsse quosdam, qui statim polliciti sunt, se esse collaturos, et summam indicârunt. Quofacto, opulentiores pudore partim, partim metu, plura sunt polliciti et contribuerunt: cuiusmodi technae si adhibeantur, duplici odio Collationes praegravari solent.

V.

Porro non solum necesse est, Publica necessitas, ut adsit, sed et ea publice Ordinibus est approbanda. Nemo enim Principum est, ut Cominaeus ait; 5. cap. ult fol. 472. et 477. qui ius habeat, vel teruncium exigendi a


page 84, image: s100

suis, ultra constitutum annuum censurn, nisi Populus afsentiatur. Imo teneri omnes in Monetâ currente, secundum valorem praesentem, si is publico consensu sit stabilitus, census, pensionesve annuas, et multo magis extraordinarias recipere contributiones. v. Nicol. Betsium, d. pact. fam. c. ult. fol. 733. qui eum allegat, et probat. Quocirca si huiusnrodi in cidat tempus, ut necessarium sit, onus aliquod extraordinarium, ut imponatur; id non nisi re publice prius deliberatâ, et ipso Populo, vel Ordinibus assentientibus fieri debet. Non praecipitanter et pro lubidine ac iactantiâ Principum quorundam; qui gloriantur, se habere Privilegia potestatemque, quantum velint exigendi a Populo suo: uti ferunt quendam Galliae Regem gloriatum, sibi aureum esle pratum, quod metat, quotie scumque ipse velit.

Etiam Interpretum iuris commune est conclusum, eum qui ius collectandi habet, non imperate, sed impetrare debere collectas. Violentiam omnem abesse, et suasionem principem locum obtinere decet. Wanzeler: obs. 5. aprinc. et num. 7. et post alios a se allegatos Hoenonius, disp. pol. 5. th. 90. f. 290. Becer. d. collect. c. 4. n. 8. Et sic per capitulationem, quas Imperii Electores electis Imperatoribus praescribunt, caveri solet; ne fas sit Im peratori absque Statuum consensu, etiam necessitate urgente, vectigalia aut tributa nova imponere, vel vetera augere: id quod ex omnibus Recessibus Imperii viderelicet, et remissive docet Buxtorff. dissert. ad Auream Bullam. th. 91. lit. f. Klock. d. Vectigal. th. 9. Idemque similiterin regnis Poloniae, Hungariae, Daniae, Angliae, frequentari constat; ne scilicet absque Ordinum consensu tributa imponantur. Heigius vol. 1. quaest. 18. num. 8. Sunt et Provinciae Germaniae multae, quae non nisi ex Ordinum consensu et pacto, ad eiusmodi onera tenentur. Wann Chur-vnd Fürsten des Reichs / eine Steur anlegen wöllen / ist fast allenthalben der Brauch/ daß sie erst einen Landtag. derohalben erfordern. Cuiusmodi Provinciarum Privilegiis et consuetudinibus standum, neque ex moribus antiquis quicquam immutandum esse, post Heigium Maullius probat. d. homag. c. 9. num. 119. etc. et facit hûc. l. 3. C. d. LL. Laudantur


page 85, image: s101

Hispartae Reges, quod summâ humanitate et moderatione imponant tributa, approbantibus Regni Procuratoribus, Plebi Tribunis ac Subditis, in Comitiis. Parlador. lib. 1. rer quottidian. cap. 3. fol 57. Quamvis Vasquius referat, Lanarum Vectigal Subditis impositum fuisse, non convocatis Procuratoribus Regni, neque celebratis Comitiis; postea tamen in Comitiis revocatum esse. lib. 2. §. 17. num. 102. d. sucsess. creat. Unde auctor Thesauri Politici, reiat. di Spagna. part. 1. f. 92. fcribit. Non consentono i Prencipi, Citta, et Popoli, diessere con estraordinarie impositioni aggravati: ma vogliono che l'indulgentie et privilegii suoi, li siano pienamente osservati. Onde l' Imperatore Massimigliano Primo d' Austria soleva dire, chelur era Re, dei Re; et il Re di Spagna Re degli Huomoni, et il Re di Francia Re de gli Asini, etc. Desimili Galliae Privilegio Bodinus attestatur: 6. d. R. c. 2. num. 656. et exemplum adfert Froissartus. vol. 1. cap. 155. Imo Galliae Reges, nisi suffragante Generalium Ordinum scitu: iam inde ab aetate Caroli Magni, tributa nova instituere non potuisse, Aymonius Monachus attestatur. lib. 4. c. 116. et seq. Primus ad lubitum collectas exegit Carolus VII. de quo ita scribit Cominaeus, libr. 6. cap. 7. fol. 543. Et pour lors y avoit grandes matieres, tant pour garnir les pais conquis, quae pour departir les gens des compagnies, qui pilloyent le Royaume: et aceci se consentirent les Seigneurs de France, pour certaines pensions qui leur furent promises, pour les deniers qu on leveroit en leurs terres. Si ce Roi eust tousiours vescu, et ceux qui lors estoyent avec lui en son conseil, il eust fort avence a ceste heure: mais a ce qui est advenu depuis et adviendra, il chargea fort son ame et celle de ses successeurs, et mir une cruelle playe sur son Royaume, etc. Quin et de Blesensibus Comitiis, ab Henrico III. habitis refertur, au Gvidon generlal de Finances. part. 1. fol. 196. Qu' il dit aux deputetz des Estats, qu' il faisoit venir l' un apres l' autre, par devers luy; qu' il avoit intention, apres que les Estats luy auroient accorde ce qui seroit necessaire pour l' entretenement des despenses de sa maison, et payement de garnisons, qu' il neferoit aucune levee des tailles sur son Peuple, sansle consentement des Estats, etc. Mesmes promit, queles deniers ne seroient manies par ses officiers et comptables; ains par ceux, qui a ce seroient commis par les Estats, etc. Italiae Principes, quos plerumque sine titulo dominia sua possidere dicunt; dominium violentum et


page 86, image: s102

crudele in res ac pecunias subditorum exercere, Cominaeus narrat. lib. 5. cap. ult. fol. m. 464. Sed vero, quamvis Ordines Regni Neapolitani, arctissimis itidem Legibus, sub Imperio Regis sui contineantur: si tamen Rex extraordinarium aliquod subsidium ab iis exigere habeatnecesse; ut omnis coactionis suspicio tollatur, et suffragia sint liberiora, Ordines convocari Neapolim solent. Quorum in Conventu (non in arce aut palatio Regio, sed in Monasterio D. Laurentii habito) Rex ipse, vel eius nomine Prorex, accommodatâ ad rem praesentem oratione; causam et necessitatem impulsivam Conventus agendi, petendique extraordinarii subsidii, exponere; et deinde quantum Rex ab Ordinibus exspectet, declarare solet. et v. Betsium, d. cap. ult. fol. 736. Sed tamen haec cum micâ salis sunt intelligenda; non ut in pleno Regno, potestatem imponendi tributa (quae Regalibus, ut supra dixi n. 1. adscribitur) Principi adimamus: et mera dona illas collationes esse reputemus. Sed ad officium et prudentiam eius haec accommodamus: quae semper stricti iuris mitigationem, ac interdum remissionem svadet. Keckerm. disp. pract. 34. problem. 8. Ita etiam in IMperio Gemanico-Romano, varia remedia prodita sunt, contra subditos indictam collectam detrectantes. Ruland. d. Comiss. part. 3. lib. 3. c. 8. num. 6. Winzeler. obs. 5. n. fin. Aiunt etiam, si aliquot Populi optimates, ad conventus (ut in iis, de novo tributo agatur) indictos se non sistunt; praesentium partem maiorem, reliquos quoque onerare. Winzeler. observ. 6. Quo pariter fine Otho Casmannus, polit. cap. 32. fol. 175. ait: Si impetrare suadendo poterit Magistratus tributum, satius fuerit: quamvis (ut scite Tacitus) suasio ab eo, qui iebere potest, vim necessitatis adfert. Sin minus, dicat cum Themistocle, super pecuniâ Legato; Duobus se Diis comitatum venire, Svadâ et Violentiâ. At tum illi responderunt; apud se quoque magnas esse Deas, inopiam et impossibilitatem: per quas non dare liceret, quae peterentur. Hoc idem quicumque subditi vere dicunt; in eo rectius acquiescit Princeps: ne incommoda incurrat, quorum iam supra mentio est facta. hoc c. n. 1. Experientiâ ipse habeo compertum (ait Betsius d. pact. famil. cap. ultim. fol. 740) Principem quendam, genere, cognatione et amplitudine Principatus sui summis Principibus comparandum, cum bellum non necessarium susciperet, solummodo ad amplificationem ditionis suae, subditos locupletes, cum interminatione carceris, et aliarum


page 87, image: s103

poenarum, ad credendam sibi mutuam pecuniam compulisse; verum evencus belli, uti non feliciter et ex voto ipsi cessit, sic huiusmodi extorsiones in subditorum animis, iniustitiâ hâc exulceratis, detrimentum ei potius, quam amolumentum attulerung.

2. Hîc commode difputari posset, num in Conventibus Imperii Germanico-Romani, maiora vota in caussâ contributionis, similium ve rerum, dissentientes obstringant? Certe in negativâ opinione, Mauritium Saxoniae Electorem iam olim fuisse, patet ex illis quae scribit Sleidanus. lib. 24. Tum etiam nondum est dcfinitum, quae maiora dicantur? et an ex numero personarum, vel quantitate contributionis (der Anlag) ea sint diiudicanda. Quod posterius velle videtur l. 8. d. pactis. Ubi maior pars accipitur, non ex numero creditorum; at ex debiti quantitate et mensurâ: Ant. Paber. libr. 1. Cod. t. 9. defin. 6. Quâ de quaestione in nuperâ Dioetâ Imperiali, abunde disceptatum fuit: vid. die Relation/ des jüngft zu Regenspurg vorgewesenen Reichstags passim et hâc de re plura dicere, non ad privatos spectare videtur.

3. Monet etiam Cominaeus, 5. c. ult. fol. 473. et seq. haud durioribus verbis in consensu Ordinum im petrando, utendum esse. Imitandus est Mercurius Plautinus, in Prolog. Amphitr.

Pater hûc me misit ad vos oratum meus,
Tametsi pro Imperio, vobis quod dictum foret,
Scibat facturos; quippe qui intellexerat
Vereri vos se et metuere, ita ut aequum est, lovem:
Verum profecto hoc petere me precario
A vobis iussit, leniter dictis bonis.

Camelus blanditiis, non verberibus provocatur, ut ultra posse laboret. Dos propriedades del Camello, muy semeiantes a las qua sepueden provar en los vasallos. La una gvardar mucho tiempo el mal tratemiento, queha recibido de su Duenno. La otra, que aumque de su natural no suffre ni mas carga, ni mas camino del qua esta acostumbrado; solo le haze passar conanimo adelante, por cansado que se halle, el canto, y los halagos: que a azotes, y a verdas cazos, no ay remedio. El Pueblo tiene mucho del Natural de ninnno, en dexar se lievar a donde quiera, porbien y halagos. Anton. Perez. in Aphorismis de las segundas cartas. num. 336. etc. fel. 314. et seq. Et debent Subditi primi, gradusque antecedentis, apud Regentem,


page 88, image: s104

in tributo non necessario, ignominiam; et in censu conficiendo Paupertatis publicae et privatae confessionem, deprecari: Ex Buchanano, Waremund. d. Subsid. cap. 6. ad fin. non in gratiam Superioris, vel praemii spe, de corio pauperum ludere fraudulenter. Ordines quoque collationem denegare possunt; si Princeps Bellum non necessarium movere velit. Quod probat masculum Flandrorum responsum, Carolo Burgundo, ad sumptus Helvetici belli restaurandi, Impositionem molienti datum. Apud Guil. Paradinum, hist. de Bourgegne, libr. ult. fol. 976. Qu'ils le recognoissoient pour leur Prince et naturel Seigneur, et que s'ils le sentoyent estre prisonnier, ou enclos entre ses ennemis, ils vendroyent tout ce qu' ils avoyent, pour l' en tirer et deliurer: mais pour continuer la gverre, qui ne servoit que de destruire ses pais, et ses voisins, et d' irriter Dieu contre luy, qu' ils n'estoient point deliberez de luy aider, etc. Observârunt etiam Lusitani, Bella contra Mauros quoque, sumptibus Plebis mota, in calamitates semper adduxisse Regnum: quod Sebastiano, nequiquam inculcatum fuit. Conestag. de Portug. et Castel. coniunct. lib. 1. fol. m. 43. Sed anne Principi, ob prodigalitatem, vel ob denegatam Iustitiam, tributa denegari, et de facto resisti potest? Quod disputat Keckerman. dict, disp. pract. 34. problem. 13. a princ. et non est huius loci; sed pertinet ad Rei publicae curationem.

VI.

Et insuper, eo quo destinata fuit, pecunia a Subditis quae exigitur, est convertenda, Meter an. Niderl. hist. lib. 21. fol. m. 76. Molina d. iust. et iur. Tom. 3. disp. 667. num. 2. Bocer. d. collect. cap. ult. n. 16. Casp. Klock. de contribut. th. 74. lit. a. Hoenon. disp. pol. 5. th. 90. fol. 292. Absit enim a Principibus ista sententia, ut quod de communi tributum est, in Iure Fisci esse videatur. Symmacb. 1. Epist. 40. Et optima Cautela videtur, quae exactiones, quam maxume reddit gratas; si appareat prius collatam pecuniam, ad destinatos usus insumptam fuilse. Quo fine nonnumquam Principes, Ordinibus vel de pecuniâ exactâ rationem reddunt, vel eam ab Ordinum deputatis administrari permittunt. Id quod Principi minime turpe videri debet, cum candorem et ingenuitatem suam eo


page 89, image: s105

attestetur, sibique eo arctius devinciat animos Subditorum. Sic et in Aristocratiis, nonnumquam ex plebe quidam Senatui adiunguntur, ut videant, quos in usus collectae insumantur. Exemplum in Republicâ Lubecensi refert Chytraeus. Hist. Sax. lib. 12. fol. m. 302. INique ideo vox est Aulico Politicorum: C'est chose mal seante aus Provinces d' une Monarchie, de s' enquerir des affaires particuliers de son Monarque, et vouloir trouver raison de l' administration d' iceux: aussi les bons Subiects doyvent se reposer en la bonne affection de leur Prince, et croire que s' ils sont grevez de subsides extraordinaires, ce n' a este sans grande cause, et urgente necessite, et par ainsi l' imposition ne gist au contrerolle de ses subiects, etc. Secret des Finances en France. 1. ad fin.

Collationes ad publicos tantum usus converti debere, exemplum docet Turcarum Imperatoris; qui ex hortis, allisque reditibus Aulam sustantat: Indictiones vero extraordinarias, Haran agameni canivocat, id est, prohibitum sudorem Subditorum; quinon insumitur, nisi ad Belli necessarios usus. Bräuning/in der . Meerfahtc. Calipha Al Ghabassi Hhaphtsi, hanc sibi olim Religionem indicebat: ut nullum usum caperet vel cibi, vel potus, aut vestitus, nisi ex manuum suarum labore. Erat vero artifex storearum, et tegetum elegantissimarum; quas sigillo proprio notatas in forum vandendas, praecipuis ministris suis tradebat: eas vero magnates terrae emebant, illiusque quaestus pecuniâ, ipse sibi victum parabat. Itinerar. Beniamini. Haec si fecit Maximus Rex Mahumetanus: quidni dedeceat Principes Christianos, Subditorum pauperum labore sudoreque, ad pompas inutiles abuti? Quidni etiam Alexandrum Imperatorem intuendum et imitandum proponam? quam aurum et argentum raro cuiquam, nisi militi divisisse legimus: Nefas esse dicens, ut dispensator publicus in delectationes suas, suorumque converteret id, quod Provinciales dedissent. Lamprid. Hoc ni fiat, ac si Magnates ad inanes pompas, Collectâ, intuitu necessitatis publicae ab indigentibus Subditis impetratâ, abuti velint; sane omnes maledictiones pervenient ad eos, quae in S. S. litteris praenuntiatae sunt


page 90, image: s106

iis, qui carnem populi edunt. Nec hoc peccatum ipsis remittetur, si dicent in articulo mortis: Miserere mei Deus. Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Nemo putet, inquit Divus Augustinus, qui rem alienam iniuste abstulerit, quam reddere potest, de illo peccato paenitere et veniam consequi, nisi restituatur ablatum: quamdiu enim res propter quam peccatum est, non redditur, si reddi potest; tamdiu non agitur, sed fingitur paenitentia. v. Aegid. Strauchium, quaest. Ethic. cent. 2. dec. 3. quaest. 8. Guil. Per Kin s. d. rect. rat. morien. di. fol. m. 120. et agunt hâc de materiâ restitutionis late Covarr. in c. peccatum. d. reg. iur. in 6. et qui de casibus conscientiae, et modo confitendi tractant: qualia scripta non ita sunt inepta, ut aliqui maleferiati censent. Paucis multa complectitur Savonarola, lib. 4. d. simplic. concl. 8. Reges et Principes, et Uxores eorum, et filii, qui non vivunt simpliciter, sed expendunt omnia in pompis suis, et equis, et canibus superfluis, et luxuriis, et ex hoc populos gravant mag nis exactionibus, quomodo salvabuntur? Nobiles quoque Cives, qui similia faciunt, et uxores eorum, quae tot habent vestes, et margaritas, et mutatoria, et pompas, quomodo excusari possunt? Artifices etiam multi, qui volunt se civibus et nobilibus ae quare, et rustici, qui artificib. volunt aequiparari, mulieresque eorum, quid dicent ante tribunal Christi? Oquot mulieres propter hoc damnabuntur? quae multa superflua habent et retinent in capsis, et pauperes fame pereunt.

VII.

Denique Tributa sunt remittenda, necessitate cessante. Sic enim dicit Iustinianus noster, in l. 1. c. d. caduc. tollend. Quod Belli calamitas introduxit, hoc debere pacis lenitatem sopire. Ludov. Molina, de Iust. et Iur. Tom. 3. disp. 667. Vasquius. d. success. prograss. 1. in praefat. n. 68. et seq. C. Klock. d. contrib. th. 74. Henr. Klock. d. vectigal. th. 81. Hoenon. d. disp. 5. th. 90. fol. 292. ad fin. et seq. Ioban. Chokier. aphorism. polit. 2. c. 10. num. 7. fol. m. 90. et fol. 95. ac vid. suprah. cap. num. 4.

Et vero cum cessat causa, propter quam sunt introducta; quidnieorum quoque remissio fiat? Legimus, ait Chokier. dict. folio 95. sollemneillud esse Regum galliae Iuramentum, ut concessis a Populo tributis, diserte caveant, ea se remissuros, ut primum necessitas ob quam imposita sunt, fuerit sublata. Sic et Henricus 4.


page 91, image: s107

Gall. Rex, pace cum Hispano firmatâ, vectigalia extraordinaria subditis remisit. Laudabilis certe vox eius circumfertur: Nous vous quittons ce que vous devez du passe. Meminit Pet. Matthieu. lib. 1. hist. Sane et hoc exigit quoque Iustitia Tributi, ut ab initio secundum debitam proportionem, ac pro sumptuum aestimatione, quos publica necessitas requirit, exigatur: nec plus ex petatur, quam necessitas conspicitur imperare. l. omnes. 12. C. d. operib. publ. Molin. d. Iust. et Iure. tomo. 3. disp. 668. a princip. Et exstat Novell. Tiberii Imp. 163. de relevatione futurorum; ubi pientissimus ille Imperator, motum se ait (occasione Passionis Christi, eiusque Resurrectionis ad instar liberationis ex Servitute Aegyptiacâ) Iustitia et Philantropia; ut non tantum relevatio praeteritorum, sed et futurorum fiscalium debitorum fiat. Ex quo Ioachimus Stephani, in expositione Novell. constit. colligit recte; Relaxationem Tributorum, Pensionum et Canonum, ex Principis Iustitiâ provenire: eaque moderanda esse solâ clementiâ et humanitate, ne Subditi nimium praegraventur. vid. etiam supra cap. 2. num. 4. vers. 2.

VIII.

Opibus iuvare Rem publicam Subditi possunt; si (1.) ad operas adigantur, et otium auferatur: ita, ut ipsi aliis vendere, non omnia emere cogantur. Et ideo de hodiernae Romanae Urbis incolis, habetur in Politico Thesauro, part. 1. fol. m. 34. quod omnes fere, vel aere alieno sint onerati, vel paupertate premantur. Secondo che necessariamente conviene essere, dove non vi sia alcuna propria arte, con la quale gli huomini si possano sostentare: percioche quasi tutte le cose che si usano, sono portate da paesi forastieri. Unde qui a Subditis multum exigere cupit; necesse habet ipsis facere sustentationis opumque occasionem. Quare in liberis Imperii Civitatibus, licet fere onera sint graviora, quam quae Principes suis Subditis imponunt: et ea tamen aequiori animo ferunt; non solum intuitu communis Libertatis, sed et quia bonis Legibus Mercaturae, aliisque rebus ad vitam necessariis, maiori fere studio inibi prospectum esse solet.


page 92, image: s108

Hûc confert, si Artificum aliorumque Civium numerus, non ultra vires territorii augeatur. So die Handwercker nicht vbersetzt/ vnd nicht alle Fremb de angenommen werden. Hûc pertinet Verbesserung des Ackerbaws/Feldstutzler/etc. Vicissim quoque multum prodest, si in locis ubi commode sieri potest, advenis pateat habitandi locus. Quae quantaque commoda ex profugis Belgis, perceperit Germania, Francia item et Anglia, nemonescit. v. Lather. lib. 3. cap. 3. num. 7. etc. Quâ de re ita scribit Thuanus. lib. 44. Britannia proxima illis perfugium fuit, qui exules secum pannorum texturam intulerunt, et eam Anglos, antea agriculturae et pecuariae solum deditos, magna Belgici opificii iacturâ docuerunt, tantoque numero in Insulam confluxerunt, ut Urbes aliquot infrequentes ac pene desolatas, ac Norvicam praecipue, Colchestram, Maistonum, Sanduicham, Hamptonum, et alias instaurârint. Ac quomodo Res publicae numis accumulentur, per assiduam attractionem et illationem exoticorum, studio item agriculturae et opificiorum; accurate Bornitius docet. libr. 2. d. Numis. cap. 8. Lather. 30. cap. 19. num. 109. etc. ac c. 20. num. 27. et multis seqq. Eâdemque de re sic etiam scribit Hieronymus Elver. in delitiis Apodem. Epist. 41. Id certum est, magno opinionis errore duci eum, qui putet, ad Rei publicae incrementum, et in olarum multitudinem; plus facere fertilitatem Regionis, quam ipsam incolarum industriam. Exemplo nobis Belgium esto; in quo nullae auri argentive fodinae; imo etiam plures Provinciae, frumento haud abundantes. Attamen nihil ominus Hungariâ et illâ felici Arabiâ, opulentiâ hodie et divitiis gens istalonge felicior est. ita nimirum crevit hominum industriâ, et commerciis in omni genere uberrimis. Exemplo quoque nobis esse potest Florentia, Lugdunum, Noriberga; ubi plures ab arte, quam naturâ victitant. Discant porro hîc Principes et Rerum publicarum gubernatores, vetare, ne rudes et simplicis naturae materias, suis e Regionibus ad exteros exportari sinant: materia namqueilla, expolita et elaborata, plus exhibet lucri, quam rudis et nativa; magis illa Principis implet Gazophylacium; magis incolis Urbes. Nam ubi abundantia materiarum, incolarum quoque erit atquelucri. Sed desino plura hîc commemorare: id tantum adicio pro clausulâ; tantas divitias inesse artibus, sollertiae atque industriae hominum; ut nequaquam argenti, aurique fodinas Indicas, nec Ungariae, felicisve Arabiae montes auriferos iis comparare queas. Hactenus Elverus.


page 93, image: s109

IX.

Si (2.) exactiones Officialium inhibeantur. Antimachiavell. lib. 3. Theorem. 32. fol. m. 682. et seq. Unde sapientissime Henricus Magnus, Galliae Rex, dicere solebat: On fait payer double taille a mon Peuple; l' une est a moy, et l' autre aux Officiers. La seconde rend la premiere insupportable; car les despens que font les Officiers, montent plus que la taille. Il est difficile d' empescher que re ne sois desrobe, et presque impossible, que mon Peuplene le soit. Histoir. de la mort de Henr. 4. fol. mibi. 60. Ergo Virg. Eclog. 3.

Quid Domini facient, audent cum talia fures.

Si prompte Iustitia administretur, ac si non ea quasi veneat sub hastâ: si quae remunerationis (ne quid gravius dicam) caussâ, Officialibus quandoque offeruntur, inhibeantur: si quae in Advocatos et alios litium administros, insumuntur, summariâ causarum expeditione praecidantur; probe Subditorum opulentiae consuli posse videtur Sane auctor du Secret des Finances, lib. 3. fol. 429. etc. demonstrat; Multitudinem Iudicum, Advocatorum, Procuratorum, plus nocere Galliae, quam illa plurima Civilia Bella. 50000. homines inutiles inibi esse, qui singuli quottidie ad minimum aureum coronatum inutiliter absumant. Memorabilis est sententia Maecenatis ad Augustum, apud Dion. lib. 52. Non clam me est; nonnullos, Tributa et Vectigalia institui, aegre laturos esse: verum hi ipsi, si neque alio praeterea damno afficiantur, et reipsa comperiant, haec ipsorum salutis caussâ, utque ceteris suis bonis tuto perfrui possint, exigi; praeterea cum plerique ipsorum eam pecuniam, alii magistratum gerentes, alii Praefecti Regionum, alii militantes accipiant; magnas etiam tibi gratias agent, quod exiguam redituum inorum partem tibi conferentes, reliqua omnia sine dam no percipere possint. Sic et sumptus in bella inferre Subditi possunt; si milites possessoribus non sint insolentes. Vivat miles cum Provincialibus Iure Civili; nec insolescat animus, qui se sentit armatum. Quia clypeus exercitus tui, quietem debet prae stare Paganis. Cassiodor. 7. var. 4. Non permittas milites esse possessoribus insolentes. Annonas suas sub moderatione percipiant: causis non misceantur extraneis. Pro securitate sc omnium cogno scat electum, qui se gloriatur habere armatum. ibid. 6. c. 22.


page 94, image: s110

X.

Si (3.) sumptuariis, aliisque Legibus similibus, privatorum divitiae conserventur: si prodigis cito frenum iniciatur, et omnibus quibuscumque fieri potest rationibus efficiatur, ne pecunia ad exteros pervenire possit. Quid quaeso accederet Aerario, si in id conferretur, in luxum vestitumque, praeter necessitatem et honestatem quod prodigitur? Etenim privati quoque retinere pecuniam debent, non solum propter amicum, medicum et inimicum, uti dicitur vulgo. sed etiam propter Rem publicam; cuius necessitas omnibus aliis semper est anteferenda. Qui Epulis, viscerationibus, ludisve oblectantur, atque in eas res pecuniam profundunt, quae diei unius memoriam in se continent; hi heluones, non privatae modo rei, sed publicae etiam sunt putandi: levis animi Cives, prodigi non pecuniae tantum, verum etiam famae, existimationis, nobilitatisque suae. Interest sane Rei publicae providere, ne suâ quis re male utatur: unde et tales Legibus censeo esse coercendos, ne in res turpes et nullius momenti, pecunias effundant. Laur. Grimal. d. opt. Senat. lib. 2. fol. 217. et seq. Sed nimis durum fuit Scitum Lacedaemoniorum; quod voluit, ut uno die debeant Domini, et familia, et iumenta ieunare, et quantum insumpsissent, si non ieiunaretur, tantum tribuere Samiis exulibus, patriam recuperaturis. Arist. 2. Oeconomic. Quod tamen Anno 1594. in Lotharingia repetitum fuisse, refert Wehner. in Metamorph. Rerump. c. 12. fol. 185.

Summo studio studere Princeps debet, ut non solum eas domi habeat merces, quibus ad se exterorum attrahat monetam: v. supra num. 8. sed et in primis ne praetextu mercium exoticarum, pecunia ad gentes exteras deferatur. Sic de Iacobo I. Scotiae Rege, refert Buchananus, lib. 10. Cum per assidua bella, quae post Alexandri tertii mortem, pro pe centum quinquaginta annos, Scotiam exercuerunt, toties spoliatis atque incensis Urbibus, Iuventute ad studia armorum conversâ, ceterae artes negligerentur; opifices omnis


page 95, image: s111

generis e Flandria, praemiiis et immunitatibus propositis, excivit, Urbesque prope vacuas (quod nobilitas veteri instituto in agris se contineret) hoc genere hominum replevit: neque speciem tantum, et frequentiam antiquam oppidis ita restituit, sed et magnam otiosorum turbam ab inertia ad laborem traduxit; effecitque, ne quod parvo sumptu domi confici posset, magno pretio foris pararetur. Sed nescio, quo fato, ceterae nationes nostram Germaniam absorbere consueverint; cum e regione, nihil quaestus ab eis ad nos derivetur. vid. Later. lib. 3. c. 10. per discurs. Hancque eandem Germaniae calamitatem, seriis quoque gemitibus iam olim deploravit, et quasi intento digito demonstravit, Doct. Mart. Lutherus, in Tractatu, von Kauffshandlung vnd Wucher / Anno 1525. typis descripto. Daß der Außländische Kauffshandel / der auß Kalikur vnd Indien / vnd dergleichen Wahr herbringet / also solch köstlich Seiden vnd Goldwerck/ vnd Würtz/die nur zur Prachr vnd keinem Nutzen dienet/vnd Land vnd Leuten das Gelt aussauget/solt nicht zugelassen werden/wa wir ein Regiment vnd Fürsten hätten. Et paulo post. G Ott hat vns Teutschen dahin geschlaudert / daß wir vnser Gold vnd Silber müssen in frembde Länder stossen/ alle Welt reich machen/vnd selbst Bettler bleiben. Adde Lath. 2. cap. 2. Monitum etiam non est negligendum; ut Subditis non prohibeatur pecuniam extra territorium, foenori legitimo collocare. Princeps vero non a peregrinis pecuniam mutuo sumat: Damit die Zi???ß/in/vnd nicht auß dem Land gehen.

II.

Quibus remediis luxus cohiberi possit, disquisivi iam lib. 1. Polit. c. 2. num. fin. Et de eodem Iacobo I. de quo supra, quod ibid. memorat Buchananus, memoriâ dignum est. Huic, ait, pesti, Rex, quantum poterat, et legibus latis, et exemplo domestico, resistebat: ipse enim non modo cultu corporis, et frugalitate, intra privati copiosioris modum, se continebat; sed, si quid immoderatum ullain vitae parte apud quemquam conspicabatur, vultu, et plerumque verbis, id sibi ingratum esse ostendebat. Ita cohibitus est late grassantis luxuriae cursus, magis quam nova intemperantia exstincta, et vetus parsimonia reducta. Prudenter etiam hâc de re disserit Pierre Matthieu in Seiano fol. 289. etc. Cen' est pas assez, que ceux qui ont l' intendance fur les Finances, ayent les yeux ouverts a faire que la despensene passe la recepte: l' Estat a grand interest que les moyens des particuliers, seront mesnagez sans exceds avec ordre et modestie


page 96, image: s112

comme ils doivent estre ac quis sans turpitude. Les desordres que l' on remarque aux habits, a la table, aux bastimens, aux delices et superfluitez des maisons privees, sont Symptomes, d' un estat non seulement malade, mais mourant. Et vero post disquirens, quâ de caussâ, Tiberius Imperator, non correxerit luxum, ita scribit: Seroit ce point, qu' il ne voulut commencer l' exemple de la reformation par sa maison qui regorgeoit d' exces; ou que le desordre estoit passe en coustume, et en discipline; ou qu' il ne voulust attirer a soy inutilement et sans effect la mal-veillance publique. Sa plus grande raison estoit, pourn' exposer ses commandemens au mespris, n' ovurir'a veine premier que d' avoir toute preste la bande pour arrester le sang. Hanc itidem cautionem subnecto: ut ea tantum prohibeantur, quae ad luxum et pompam spectant; non quae honestae recreationis loco esse possunt. Sicque satis severe exercuit sumptuariam legem Iulius Caesar; dispositis (ut Sueton. cap. 43. scribit) custodibus circa macellum, qui obsonia contra vetitum retinerent, et ad se deportarent; nonnumquam lictoribus atque militibus submisssis, qui si qua custodes fefellissent, iam adposita e triclinio auferrent. Prudenteritidem est diiudicandum; num dum luxus divitum praecavetur, eo artificibus, aliisque civibus tenuioris fortunae, qui eo vitam sustentant, vivendi media subtrahantur.

XI.

Si (4.) non extra necessitatis casum, Tributorum vinculis, quasi praedonum manibus, Res publica stranguletur; ut alicubiloquitur Salvianus, lib. 4. de gubern. Dei. fol. m. 103. necessitati, sed aliquid reservetur. Et hoc respectu verum est, Constans Imperator quod dicere solebat: Opes publicae melius a privatis pluribus habentur, quam intra unius Principis claustrum reservantur. Eutropius. Nam si, ut Iuvenalis, Satyr. 3. ait, iam modo mercedem pendeat Populo omnis arbor; si Subiectorum sanguis, ad madesacienda insanarum substructionum caementa, ante sit insumptus; haut facile aliquid novae necessitatis occasione imponi potest.

XII.

At non solum in exigendo, causa necessitatis adesse; sed et certus hâc in remodus observari, et is ex


page 97, image: s113

facultate Subditorum aestimari debet. Clapmarius, 5. d. Arcan. cap. 14. Bornit. b. 4. cap. 3. Semper aurei dicti Principes recordentur; Boni Pastoris est, tondere pecus, non deglubere: quod ad Aemyl. Rectum, Aegypti Praefectum, Tiberius Imperator dixit. Dion. Et quidem non solum haut excoriandae sunt oves; sed nec ipsis cutis est offendenda: che non solo non lo scorticassero, ma che punto non intaccassero loro la pelle. Boccalini 2. ragg. 6. fol. 29. Dessollar los vasallos, non es otra cosa, que atalar un bosque, que aumque por una vez, se saca un pedaco de mas substancia, de mas socorro; queda el Duennio del bosque, para adelante sin bosque, sin planta. Anton. Perez, aphor. des las segundas cartas. 356. f. m. 320. Ex arboribus si fructus ferre velimus, non eae sunt vastandae: exscindenda, non evellenda est silva. Odi hortulanum, qui olera radicitus exscindit: quod responsum fuit Alex. Magni, cum eum quidam admoneret, longe plus vectigalium auferri posse. Max. Tyrius. 13. serm. P. Gregor. Tholos. 3. d. R. cap. 9. num. 15. Et pertinet hûc quae supra cap. hoc; num. 1. de incommodis exactionum, pluribus dixi.

Hinc Cypselus Corinthius, cum votum fecisset Iovi; si Civitate illâ poritus fuisset, Corinthiorum se dedicaturum facultates universas: iussit censum describi, illis autem professis, decimam bonorum partem abstulit a singulis, de reliquis iussit eos negotiari et rem facere. Anno vertente fecit idem. Evenit itaque, ut annis decem, et ipse haberet omnia bona Corinthiorum, eaque consecraret, et Corinthii interea quaererent, pararentque omnia. Aristot. 2. Oeconom. Haud ergo, ut cum Plauto loquamer, Magistratus rem auferat cum pulvisculo. Ne sit illi Aerarium, ut loquitur Plinius, spoliarium Civium, et receptaculum praedarum cruentarum. Ne ita pennas incidat, ut nequeant renasci. Qui nimis emungit, sanguinem elicit. Quod et ex Guicciard. docet Chokier. aphorism. lib. 2. c. 10. fol. 92. et seq. Ludovicus Sforzia, misso ad Genuenses Legato, qui magnam pecuniae vim ab eis exigeret, eoque prandio ab aliquo Urbis optimate opipare excepto; fors tulit, ut ab accubatione epulari


page 98, image: s114

in hortisambularet, et animadvers â herbâ illâ, quae Basilicum dicitur, ad legatum inquit: Domine, herbam hanc leviter tracta, et olfac; cui morem gerens legatus, suaveolentem herbam deprehendit. Cur rursum convivator; Herbam manu iam preme et odorare: cui etiam tunc ac quie scens, odorem admodum iniucundum, et insuavem eo afflari professus est. Hic rursum nobilis legato: Domine, inquit, si Dux Ludovicus molli suae potentiae manu Urbem hanc tractet, lae. tam et obsequentem inveniet; sin illam fortiter premat, ingratum rebellionis et impatientiae odorem non dubie percipiet. Non itaque Princeps sit Roboamus, et dicat: Pater meus aggravavit iugum vestrum; ego autem addam iugo vestro. Memoriâ potius tenendum, quod de Anton. Pio scribit Capitolinus: Nec ullo laetatus est lucro, quo Provincialis fuit oppressus. Si caput totum sanguinem, medullam, nutrimentumque omnium membrorum in se trahere vellet; nihil aliud certe, quam lapsus et interitus corporis totius inde sequeretur. Adam. Keller. 2. d. ossic. Iuridico-pol. cap. 8. Plane incolerabilis et im pia exactio exsistit, quae ita excedit laboris fructum, utrebus ipsis malint cedere possessores; quam pro illis impositam et taxatam erogationem praestare, aut quae omnem spem liberalis victus parandi, adimit possessori. Althus. polit. cap. 11. ad sin. Qualis fuit illa, quae sub Iustiniano Caesare imposita, e)pibolh\, ut Suidas ait, dicebatur, quasi adiectionem dicas; praediorum pestis improvisa. Fuerunt et huiusmodi Chilperici Franciae Regis aliquando descriptiones graves et novae, in omni parte Regni fieri iussae; statuentes ut possessor de propriâ terrâ, pro quolibet aripento, unam amphoram vini annuatim praeberet, et alia multa: ob quae plures reliquerunt Civitates et res propriae, satius ducentes in aliis Regnis peregrinart, quam tali periculo subiacere. Gregor. Turon. lib. 5. hist. Franc. Non Subditus aleretenetur Dominum, si egeat ipse. Thom. Maullius, d. homag. c. 7. Peridtam et plane eversam in perpetuum Provinciam cense; ubi nihil auditur, nisi imperata e)pikefa/lia solvere non posse, possessiones omnium venditas, Civitatum gemitus, ploratus; monstra quaedam non hominis, sed ferae nescio cuius immanis. Cic. 5. ad Att. epist. 16. Qualem se Galliae Nortmannia profitetur: Une uraye Anatomie de corps humain, auquel ne reste plus que les os et le pean, et encore foulez. Secret des Financ. *** 5. b. Sicut si Nervi nimium intendantur, corpus contrahi est necesse: ita quoque


page 99, image: s115

Tributa Rem publicam torquent. Anton. Pitsill. d. instruend. Princip. color. 4. fol. 67.

2. Modum metiatur Politicus moderamine prudentiae Civilis; quae inprimis naturam Regionis, eiusque proventus perpendet. uti ex Marianâ monebo infrâ, cap. 7. num. 3. Cynosura esse potest si inspiciamus, an plus exteris suppeditet, quam ab iis emere cogatur. Et inprimis etiam circum spici debet; num contributiones reserventur, extra vel in Regno consumantur? Sicque de exactionibus Ludovici 11. scribit Cominaeus. lib. 5. c. ult. seurement c'estoit compassion de veoir ou scavoir la pavurete du peuple. Mais un bien avoit en lui nostre bon maistre: c'est, qui'il ne mettoit rien en thresor. Il prenoit tout, et despendoit tout. Haud mirum est, Galliam prae aliis Regnis, tributa aequo animo ferre, cum et aliis multa vendere possit. Non ha Minere d'oro, ne d argente; tuttavia non mancano mai dinari in Francia, portati da di verse bande, che si servono delle cose di quel paese: perche Portugallo e sempre stato aperto, etc. Thesoro polit. part. 1. relat. di francia, f. 179. et seq Hoc respectu olim Hybraeas ad Antonium dixit: Si vis duas collectas, da nobis duas Messes. Plutarch. in vit. Anton. Non ita Subditorum facultates Princeps exploret, quem admodum fecit Dionysius Siracusanorum Tyrannus. Qui in egestate pecuniarum constitutus, Tributum Civibus imperavit: Qui cum saepe iam se contulisse dicerent, nec amplius quid posse; vim eis adhibendam esse non existimavit. Intermissis vero paucis diebus, mandavit Principibus, ut Anathemata (quibus Aesculapii Templum erat exornatum, quae multa fuerunt, ex auro et argento confecta) e fano deportata, quasi profana in Foro proscriberent. Ea summo studio coemebant Siracusii, ita ut magna vis pecuniae colligeretur. Quibus potitus, Dionysius Edictum proponere iussit: Si quis anathema ad Aesculapium pertinens emisset, mox in Templum reportaret, aut poenam lueret morte. Polyaen. Stratagem. lib. 5.

3. Etiam hoc est notandum, quod Tributa et eiusmodi onera, imponenda sunt Regnis Bello partis: Matth. 17. vers. 25. et seq. v. Zecchium 2. d. princ. cap. 3. nu. 1. fol. 321. Pitsill. de instruend. Princip. colore 4. ad sin. ego Polit. 1. cap. 4. num 33. vers. 4. idque in victoriae recognitionem et fructum fieri solet. Engelhard. d. vectigal. th. 2. vid. Molin. disput. 674. a princ. Non autem propterea Bellum est


page 100, image: s116

movendum, ut tales Subditos quae onera ferant, habeamus. Paul. Busius, disp. polit. 11. th. ult. Quod tamen voluit magnus Poloniae Cancellarius, eoque fine, Polonis Livonicum Bellum suasit. ut dixi, disp. polit. 1. 6. 1. num. 34. vers. 2. Sed prudentiori consilio Tiberius usus est, qui Cappadociâ subactâ, atque in formam provinciae redactâ, diminuit ex regiis tributis quaedam. ut dixi supra c. 2. n. 2. Chockier. 2. c. 10. f. 95. n. 7.

4. Tributa secundum debitam proportionem esse exigenda, iam supra. h. cap. n. 7. vers. ult. monui ex Molinâ. tom. 3. disput. 668. Quo etiam pertinet materia exemptionum, de quâ idem Molina, disput. 673. per aequationis, Ringerungs Sachen/etc. de quibus omnibus suo loco, et ego infra aliquid dieam. Cautio etiam notatu digna esse videtur; ut Princeps, populi murmurationes de exactionum iniquitate queritantis, non compescat. Nam ut Franciscus 1. Gall. Rex, referente Ludovico Guicciardini, l' hore direcrrat. tit. poco curaze i. Principi savi del vano cicalare dei popoli, prudenter dicere solebat: che per ilor danari possono ben parlare. Inprimis etiam memorabile est, quod de Manuele Comneno narrat Nicetas. lib. 6. Aquam e praeterfluente fluvio haustam, afferri iussit: quâ summis labris gustatâ, et effusâ, quod ex insuavi sapore, tabo infectam cognovisset, cum suspirio: Infeliciter, inquit, Christianorum sanguinem libavi, Ibi guidam audax et importunus homo, et illo acerbissimo tempore acerbior: Non nunc, inquit, Imperator, non nunc primum, sed olim et saepe, et ad ebrietatem usque Christianorum sanguinem hausisti; dum pauperes subditos exactionibus vexas et deglubis. Eum conviciatorem, Manuel ita aequo animo tulit; ac si surdus esset. [(printer); sic: parlare]

XIII.

Non solum per extraordinariam collarionem, a Subditis aliquid exigitur (quam nos collectam vulgo; Romani indictionem, etiam super indictionem, vocabant. Buleng. d. vect. c. 14.) sed et antiquissimum, usitatissimumque Aerarii augendi genus est, rebus quae evehuntur et invehuntur impositum VECTIGAL. vid. Petr. Greg. Tholosan. 3. de Republ. c. 6. et de vectigalibus consule Bechtium disput. de securit. thes. 56. et multis seqq. item dissert. singulares Henr. Klock. et Gotof. Engelbarti.

Quid ordinaria, quid item extraordinaria sit collecta, docet Dn. Bocerus, d. collect. cap. 6. a prin. Sic et Winceler, observ. 1. n. 12. etc. aliam collectam extraordinariam, aliam ordinariam facit: atque ita ordinaria, idem erit quod Tributum. v. supracap. 1. num. 6. At vero Vectigal, Latini genericeusurpant, pro quovis emolumento, quod expedit Aerario. Goeddae. ad l. bonorum. 49. num. 7. et 13. d. V. S. David. Argente, libr. Notar. iur. t. d. agris vectigal. f. 204. b. Alb. Gentil ad l. eum qui vectigal. d. verb. signif. Klock. d. vectigal. th. 7. b. Quandoque pro Tributo usurpatur. Bulenger. cap. 2. Engelbart. th. 2. in fin. et the. 4. Interdum opponitur Tributo, et Collectis. Bechtius d. salvo conduct. th. 56. Hucque pertinent Portoria, vel reditus qui ex portubus, vel


page 101, image: s117

transitu pontis aut fluminis percipiuntur: l. si quis pro uxore. ff. d. donat. int. vir. et uxor. l. cum in plures. §. vehiculum. ff. locati. l. 3. C. d. vectgal. Goedae ad l. inter publ. num. 8. d. V. S. Cuiac. 7. obs. c. 4. Buleng. c. 5. et pro reparatione viarum, earumque custodiâ, seu securitate ordinarie fere solvuntur; at proprie Vectigalia, a vecturâ denominantur. Lips. 2. d. Magnit. Rom. c. 2. apr. v. Bornit. h. 4. c. 5. Klock. d. vectigal. th. 7. d. quae necessitatis tempore augentur. Paul. Busius, d. Rep. lib. 3. c. 1. fol. 83. Haecque Vectigalia etiam Pedagia, vel Pedatica, et Guidagia, item Passagia appellantur: Germanice Fahr gelt/Fahrzinß/Bruckengelt/ Weggelt. Secundo, est id quod pro avectione, vel invectione mercium datur. l. ex praestatione. C. d. vectigal. Bornit. h. 5. cap. 10. vid. Alber. Gentil. ad l. inter publica. 17. §. 1. d. V. Signif. fol. 48. Ac de variis vectigalium, iisque affinium nominibus ac generibus, disputat Ludovicus Molina. d. iust. et iure. tom. 3. disp. 662. Petr. Frider. 2. cap. 42. num. 2. etc. Olim erat vigesima pretii pars, postea facta fuit octava. Klock. d. vectigal. th. 68. Althus. pol. 12. num. 16. Tertio, vectigal venalium rerum: venalium puta Mancipiorum, pro vino, Vmbgelt/Accise / Gabellae, forte a Geben; Engelhard. th. 3. et. 31. e. et omne quod pro qualibet mercium dependitur negotiatione. Quarto, Vectigal Iudicarium, sive eius summae, de quâ litigatur. Quinto, reditus ex Metallis, Salinis, Picariis, cretifodinis. l. inter. d. V. S. Sexto, vicesima hereditatum, et eorum, qui manumittebantur. Est item vectigal ordinarium, extraordinarium aliud. Klock. d. vectigal. thes. 7. c. De differentiâ etiam Vectigalis et Tributi, consule Balduini Constantinum. fol. m. 108. et seq. ac disserui eâdem dere et ego, 1. polit. c. 4. num. 33. vers. 2.

XIV.

Vectigalia variis potius rebus indici debere, quam ad Tributa procedatur; putat Arnisaeus: 2. pol. cap. 5. fol. 560. et seq. quod unde aliquis lucrum sperat, inde cum gratiâ patiatur aliquid decerpi. Proinde oporteriis rebus imponi, ex quibus sentitur lucrum. Earum item rerum, quibus Subditi carere non possunt, invectiones sunt levandae; evectiones econtra rerum, quibus exteri indigent, onerandae: Minus enim nocet res superfluas non exportari, quam necessarias non adferri. Bodin. 6. d. R. c. 2. n. 652. etc.


page 102, image: s118

In vectigalium exactione, non modo Iustitia, sed et prudentia debet adhiberi. Hoenon. disp. pol. 5. th. 88. ad fin. Prudenter ita Vectigal est moderandum; ut si fieri potest, rebus exportatis imponatur, et Peregrinos magis oneret, quam Cives. Sicque Iudaicae gentis opes, ex opobalsami vectigali creverunt: quod in ea Provinciâ cum gigneretur, hinc ad alios identidem deferebatur. Iustin. lib. 36. Sic et Turcarum Imperator, ab exteris portu solventibus, rerum exportandarum decimas, et a Subditis vigesimas capit. Merito proinde improbatur Galliae mos a Bodino; 6. d. Rep. 2. num. 651. etc. ubi minimium quiddam, ac pene nihil Peregrinis pro salario Vectigali, Subditis vero gravissimum imperatur. Et cum in ipsa Gallia, Salinae totius Europae uberrimae ac praestantissimae exsistant; unde Belgae, Britanni, Dani, sal petere consueverunt: Gallis tamen multo carius emitur, quam illis; imo ab illis in Imperii Gallicani fines revehitur latenter. At ratio interdum exigere videtur, ut alliciantur Peregrini vectigalium lenitate: cum nempe salus Emporiorum a promptitudine et copiâ ad ventantium Peregrinorum pendet. vid. Keckerman. disp. pract. 34. quaest. 9. Sic et Plato, lib. 8. de Legib. portoria omnia ex suâ Republicâ sustulit; ut mercatores ad rerum copiam invehendam allicerentur. Non etiam merces per suum territorium vectas, gravinimis tributo onerare Princeps debet: ne istâ ratione gravatos, in se suosque armet. Busius, disp. polit. 11. thes. 32. et seq. et 3. pol. cap. 1. num. 6.

2. Oportere, dixi, Vectigalia iis imponere rebus, ex quibus sentitur lucrum. Et sic Traianus, vigesimam hereditatum (ab Augusto institutam, Engelhart. th. 4. fol. 7) Tributum tolerabile, et facile duntaxat exteris, domesticis grave: illis irrogavit, his remisit. Videlicet, quod manifestum erat, quanto cum dolore laturi, seu potius non laturi homines essent, destringi aliquid et abradi bonis, quae sanguine, gentilitate, Sacrorum denique societate meruissent; quaeque numquam, ut aliena speranda, sed ut sua semperque possessa, ac dem ceps proximo cuique transmit tenda coepissent. Econtra ubilargiter, saepe inopinato acquiris, quid acerbi aliquid detrahi? Plin. Panegyr. fol. 74. ubi Lipsius. Bulenger. d. Vectigal. c. 21. Quam Legem neque iniquam neque gravem, et idcirco in usum revocandam, post Ioh. Sturmium, serm. d. Bello Turc. fol. 174. b. svadet Waremundus. d. subsid. c. 5. num. 54. etc. et consentit Lipsius d. loc. Vicinum huic est


page 103, image: s119

vectigal hereditatum hominum propriorum; der Hauptfall: quod alicubi extenditur ad alios quoque liberae conditionis; sed nescio, num iuste.

3. Sic et hodie vectigal aliquod (Abzug) Civis hereditati, in peregrinitatem, id est, non Civi delatae detrahitur; et decima fere pars. Iacob. Curtius, Tom. 1. coniect. lib. 1. c. 51. Quibusdam tem in locis, Subditi cum familia alio commigrantes, de rebus alienatis pariter decimam partem persolvere coguntur (Vectigal migrationis vocant, Nachsteur) Bornitius h. 5. c. 9. Klock. de Vectigal. th. 63. Auffahrt/ Abefahrt: quae Gabella, iure nelicita sit, disputat Kopen. quaest. 11. Quod tamen onus in hoc Ducatu singulari Privilegio est remissum; eamque immunitatem, den Freyen Zug/indigitare solent: ab hisque decimis liberat Academicos generatim, Ernestus Cothman. Resp. Academ. 19. Quemadmodum vero antiquior vigesima hereditatum, proximioribus remittebatur; ita et hîc primus esse debet immunitatis ab hereditatis decimâ gradus, ut Liberi in Parentum bonis, ivius necessitate solvantur: et item Parentes in bonis liberorum. Iacob. Curtius, Tom. 1. coniect. lib. 1. cap. 51. Andr. Rauchbar. part. 1. quaest. 15. et seqq. multis. Andr. Scheffer. quaest. iur. part. 2. quaest. 10. Maullius d. homag. c. 10. num. 39. Aequius etiam videtur, ut de dote, et vestibus festivis filiarum, quae extra territorium nubunt, illa decima non persolvatur: quicquid dicat Ioh. Kompen, decis. 6. num. 6. et seqq. confer Rosenthal. cap. 5. conclus. 34. Competit vero magistratui hocius, etiam in mobilibus, in der Fahrnus / nominibusque: non autem in iis, quae extra territorium defunctus possedit. Rauchbar. quaest. 17. Est et hoc receptum, ut Peregrinus seu alienigena, cui quid legatum est, hanc detractionem in re legatâ admittere; non vero heres eam redimere, integrumque legatum, Legatario praestare teneatur. Rauchbar. part. 1. quaest. 16. De variis die Nachsteur concernentibus quaesitis, consulere licet. Rauchbar. quaest. 15. et seqq. Scheffer, quaest. iur. part. 2. quaest. 10. Berlichium, part. 3. quaest. ult. Kopen. decis. 5. Scheplitz. ad Constit. Marchiae. part. 3. titi. 8. per tot. Klock. de vectigal. th. 62. et seq. Hisce Iuribus vicinum est Ius Albinagii, in Galliis Regalibus accensitum, ut dixi, polit. lib. 1. cap. 4. num. 36. et cap. 11. num. 17. vid. Fr. d. Clapperiis, in decis. caus. 1. quaest. unic. p. 4. causs. 2. q. 1. p. 14. vigore cuius Peregrinorum hereditates cedunt Fisco.

4. Est et hoc a Politicis praeceptum: ut augeatur Vectigal


page 104, image: s120

fabrilium, lanificiorum, sericeorum, ac omnium opificiorum, quae aliunde advehuntur; ut Cives ipsi eadem facere condiscant. Unde ex rationis identitate non est ferendum, materiam crudem e Civitatibus exportari; sed opifices eam prius tractare commode debent: Cives enim ex rudi materiâ, in opificia conformata, utilitatem saepe capiunt maiorem, quam ex materiae venditione. Et quoque mercium evectionem Civibus haut adimere, sed prae exteris permittere debemus: ut ipsi, non alii, ex tali negotiatione ditentur. Bodin. d. c. 2. num. 653. etc. quod et monui supra, caepite hoc. Sic et in Moscoviâ non permittitur, ut aurum vel argentum exportetur; sed merces tantum, quibus ea Regio abundat. Mercure Francois, part. 1. fol. m. 316. b. Quod et alibi usuvenit: Villamont. 1. cap. 1. eâque ratione Vectigalia augeri queunt, et pecunia inregno servari.

XV.

Honestissimum quoque reputatur Vectigal, quod iis imponitur rebus, quae ad luxum, delitias, pompamve spectant, et mores corrumpunt. Bodin. 6. d. R. 2. fol. 1034. num. 661. etc. et fol. 1037. num. 663. Parthenii litig. auctor. lib. 2. c. 11. num. 15. post Erasmum, Reinb. Lorichius, in princip. Instit. c. 72. de Vectigal. ad fin. A' serico potius, quam lanâ; cibisque lautioribus, quam communibus Vectigal exigendum: cum haec Pauperes, illa Divites emant; et eiusmodi Vectigalia ad frugalitatem conservandam simul conducant; unde merito Censoria indigitantur.

Tributum, quod imponitur rebus ad quottidianum victum pertinentibus, grave dicitur: et Subditis maxume est odiosum. vid. omnino Boccalini. cent. 1. ragg. 35. fol. 139. Unde olim a Portoriis liberae fuerunt eae res, quae ad usus domesticos privati ferrent. l. 5. C. de Vectigal. l. in lege censoriâ. 203. d. verb. signif. Klock. d. Vectigal. thes. 5. Engelhard. th. 16. a. et b. Lather. 1. c. 6. num. 21. etc. Adeo, ut consuetudinem in contrarium, non nisi in casu maxumae necessitatis, valere putent Interpretes Iuris. Klock d. loc. th. 59. Sic et olim Romae macelli Vectigal, pro iis, quae ad hominum victum pertinerent, sublatum fuit: quod tamen post Imperatores restituerunt. Buleng. d. Vectig. cap. 15. Et de Caligula, ut Tyrannicum Sueton. in vitâ. cap. 40. referet: nova eum Vectigalia exercuisse; nullo rerum aut hominum gerere,


page 105, image: s121

omisso, cui non aliquid imponeret tributi: pro eduliis, quae totâ Urbe venirent, certum statumque exegisse. Sic sali, ut modo supra, hoc cap. in nui, haut recte imponitur Vectigal. De salinario Vectigali, vid. Bulenger. cap. 16. Engelbard. thes. 4. fol. 5. et. 6. eâque de re ita scribit Cancellarius Henrici VI. Regis Angliae, nomine Fortes ve, in libello, quo commendat Leges Regni Angliani cap. 35. Praeterea in Regno Franciae non patitur Rex quemquam Regni sui salem vendere, quem non emat ab ipso Rege, pretio eius solum ex arbitrio constituto. Et si insulsum pauper quivis mavult edere, quam salem excessivo pretio comparare; mox compellitur ille tantum de sale Regis ad eius pretium emere, quantum congruet tot personis, quot ipse in domo suâ fovet. Subicit cap. seq. At non in Regno Angliae praepeditur aliquis sibide sale, aut quibuscumque mercimoniis aliis, ad proprium arbitrium, et de quocumque venditore providere. Etiam de Vectigali eduliorum nonnihil agit Henningus Arnisaeus, Tractat. d. Iur. Maiest. lib. 3. c. 7. sub. n. 5. dum ait: Imo eo res devenit in nonnullis Germaniae Provinciis, ut pro frumento, quod ad molendinum defertur, et pro eo, quod edimus, quod bibimus, quo sustentamus corpus et vitam, Vectigal praestare, et ea, quae nostra sunt, quasi itetum emere cogamur. Cum tamen dispendium sequatur, ex aequitatis ratione tantum ea, ex quibus quaeritur compendium; quales sunt species et merces mercatorum, quae commerciorum faciendorum, et lucri gratiâ de loco in locum transportantur. Hûc pertinet Scheffelzinse/Bierzecht/Biersteur/Vmbgelt vom Wein. Scheplitz. ad consvet. Brandenburg. part. 4. tit. 13. §. 2. Num item licitum sit Tributum, quod non solum ex iis, quae negotiationis caussâ asportantur, aut venduntur; sed et ex caereris extra casum negoriationis solvitur, disputat Molina, disp. 669. Tom. 3. d. Iust. et Iure. Collatio vero gratissima Deo, pulcherrima Civitati, Magistratui honestissima, Plebi utilissima illa censetur; quae imponitur iis rebus, quae ad corrumpendos Civium mores, quae ad delitias, ad luxum, quae ad libidinem spectant. Uti sunt aurea, argenteave suppellex, pigmenta, innumerabilium vestium ornamenta, pretiosi colores, gemmae, margaritae, cupediae; ceteraque eius generis, quae quidem prohibenda non sunt, nec si velis possis. Althus polit. c. 11. num. 30. Inter monita, quae Princeps, si faventes habere Subditos velit, debeat custodire, et illudrefert Boccalini. cent. 2. ragg. 6. fol. 34. Che nelle impositionide


page 106, image: s122

Pubblici Datii, per l' auvenire meno che fosse meno che fosse possibile, aggravassero le cose nec cessarie al vitto et al vestito di quei poveri, che con l' industria de perpetui sudori sostentano la vita loro; e che rigore di impositioni maggiori usassero in quelle, che solo appartenevano alle delitie, a i lussi, et alle superfluita de' faccoltosi, che delle renditeloro vivendo otiosi, solo attendono all' arte di star immerse ne givochi et all' essercitio di perpetuamente inventar nuovi vitii. Generale namque est prae ceptum; quas res in Rampublicam inductas, aut evectas noliumus, in iis Vectigal esse augendum; in ceteris minevendum. Si evitari non potest, Vectigal quin novum exigatur (Verba sunt Iac. Simancae, lib. 9. de Rep. cap. 24. num. 10.) onerentur barbarae ac peregrinae merces, quae non tam ad vitae faciunt necessitatem, quam ad luxum ac delitias; et quarum usus divitum est peculiaris: velut aromata, unguenta, gemmae, atque id genus alia. Nam hinc incommodum sentient hi tantum, quorum fortunae id ferre possunt; nec ob hanc iacturam ad inopiam redigentur, sed fortases reddentur frugaliores, ut pecuniae ia ctura morum bono sarciatur. adde Annisae. 2. pol. cap. 5. fol. 561. Quod et eleganter expkicat Mariana, 3. d. Regis Inst. cap. 7. fol. 265. cum ait: Et alia excogitari ratio potest; ad sublevandam inopiam Provincialium. Merces quibus ad vitam sustentandem Populus opus habet, modico vectigali imposito vendantur: quod ex iis rebus detractum fuerit, ex curiosis mercibus suppleatur; sine quibus humana vita traducitur, et quae potius ad emollienda corpora, debilitandosque animos magnam vim habet. sic enim et ino pibus consuletur; quorum numerus est magnus, et luxivi hominum potentium modus erit: quod si noluerint, sanari, ex corum amentiâ., fructum aliquem ad Rem publicam. redire erit aequum, etc. Sicque in Belgio, receptum esse Bornitius dicit, d. Aerar. 4. cap. 2. Daß niemano guldin Stück / Posament / Perlen vnd dergleichen trage / wa er nicht Acciß darvon gegeben. Et itidem Belgae, interdum permittunt Comoedias, et eiusmodi spectacula publice exhiberi, sedita, ut cum Quaestor Comoedorum, stans ab una parte pecuniam pro Comoedis recipit; alius aliquis nomine Rei publicae stet ab alterâ parte, quiab iisdem spctatoriubs pecuniam accipiat pro pauperibus: ut simul hac rattione curiosis hominibus in dulgeatur, et publicae rei consulatur. Keckerman. 1. polit. c. 22. fol. 363. et disput. pract. 34. quaest. 14. fol. 724. Sicque de Iul. Caesare Suetonius


page 107, image: s123

scribit; cap. 43. Portoria eum instituisse mercium peregrinarum: tamquam munus odiosum. Et etiam Leges nostrae, aromata, et id genus merces, vix neccessarias usui humano, vectigales esse iubent. l. ult. §. 17. ff. d. public. et vectigal. Tributa quoque, et Vectigalium genera, quae ad coerenda scelera imperantur, omnino iustissima, utilissima et sanctissima videri debent. Optimo ita iure, Princeps Vectigal statuere posset in Ebrios, ac Ebriosis vinum vel cerevisiam vendentes: Waremund. d. subsid. c. 4. num. 43. fol. 60. in eos, qui praeter dignitatis et ordinis statum, sibi quip piam arrogaverint, ad superbiam et fastum demonstrandumaeintemere litigantes, Gericht zoll/etc. Parthen. litigiosus. 1. cap. 2. Hûc pertinent Leges sumptuariae in Conviviis, et multae, quae ex earum violatione capiuntur. Tributum, quod imponitur aleae, illicitisque ludis, Scortationibus, compotationibus, fascivis choreis, etc. vid Bornit. h. 4. cap. 6. Keckerm. d. disp. pract. 34. fol. 724. adde Waremund. d. subsid. d. c. 5. num. 64. Quamvis haec media pertinere videanturad compendia ordinaria poenarum, multarumque; de quibus iam egi supra, cap. 3. num. 4.

XVI.

Ob Merces distractas et venditas, quod solvitur Vectigal, vulgo Acciß/nominatur: et de variis rebus, minutis etiam exigitur, ac in Batavia est frequens. Bornit. 5. cap. 11. Romnai Siliquaticum indigitabant. Bulenger. cap. 41. Quin et quibusdam in locis, etiam ex venditione immobilium rerum, solvitur Gabella. Henric. Klock. de vectigal. tb. 64. et seqq. Sed prudentem considerationem multarum circumstantiarum, eiusmodi impositio requirere videtur.

Albanus patrum nostrorum memoriâ, decimam rerum venalium Belgis imperavit: dont l'autheurse vanta avori trouve une fontiane pourfaire couler l' or gros comme le bras. Pier. Matthieus, 3. des derniers troubl. f. m. 83. b. Et hoc tamen tributo, vix ullum gravius esse posse, Bodinus ait: d. cap. 2. fol. 1025. et 1027. cum una eademque res, brevi intervallo decies vendi possit; hocque onus Belgium Hispano ademisse videtur. Emman. Meteran: in der Niderl. Hist. lib. 4. apr. et passim. Dn. Lather. 1. cap. 6. num. 7. etc. Chokier. lib. 2. aphorism. cap. 10. fol. 93. num. 15. E contra Italiae Res publicae Principesque, hoc uno fere medio sese sustentant, eorumque ordmarii reditus in iis


page 108, image: s124

subsistunt: ut et Vectigalium pleraque, ordinariis fere proventibus adnumerantur, nec ad tempus indicuntur. Unde eorum nonnulla, supra ad cap. 3. referri possent. Sic refertur, in Itinerario Beniamini Tudelensis; olim urbis Constantino politanae vectigal, ex foris rerum venalium et portu; ac etiam pensionibus mercatorum, vicies mille aureos, in singulos dies refecisse. De Româ ait Thesauri Politici Compilator: part. l. f. m. 38. Consiste l' entrata nella Dognan di Roma, et altri Datii sopra il vino, et cavalli, etc. Et alibi (fol. 164.) idem: L'entrate della Citta di Venetia, consistono nel Datio del Vino, del Olio, delle Mercantie, etc. adde Venediger Herelichkeit. fol. mihi 255. Florentiae (ut quoque ait Thesauri Politici auctor, part. 1. fol. 276.) Non v'e cosa, o portata di fuori, o fabricata in Fiorenzan, che non habbia, come si suol dire, la sua Campanella. Id quod Ferrariae quoque fieri solet. dicto loco fol. 266. In Lusitaniâ, referente Conestagio, lib. 1. reditus regii exigui sunt, eorumque maxuma pars in portoriis consistit, quae immoderata sunt: quia pro omnis generis mercibus, in singula centena, solvuntur viginti. Tempore Cominaei, in terris Ecclesiae romanae, ab omnibus impositionibus subditi fuerunt immunes: ils ne payentne tailles, ne gueres autre chose. Comin. lib. 7. cap. 10. Nunc rerum aeque ibi, ac aliis in locis, alia facies est. Quae exempla non sunt imitanda, et dieo Itali in Galliis, aliisque in locis sunt exosi, tamquam novarum Exactionum inventores: cum tamen alia ibi Rei publicae ratio sit; tam Subditorum quam Imperantium, et ipsius etiam Regionis ratione. In Galliis grave est Salinarium Vectigal. ut supra dixi. cap. hoc n. 15. Et habuerunt romani olim etiam Vectigalia varia, et iniqua; de quibus accurate disquirit Iul. Caesar Bulenger. d. Tribut. et Vectigal. Populi Romani. Quorum gravitas videtur Barbaris viam stravisse, ad Imperium illud dissolvendum: ut, et iam supra docui ex Salviano, cap: hoc num. 3. Tandem et hoc debeo monere: nonnullos. censere utilius esse, si vectigalia aliis locentur; quam si Dominiper suos ministros exigi ea curent. ideo, de Gallia scribiturin parte 1. Politic Thesauri; sol. mihi. 180. Ha entrata di Datii, et ne haveria anco moltopiu, se fosse solito li affitare; comesifa in Italia. Eandem ob causam decimarum reditus, quasi sub hastâ quotannis vendi solent, aliquibus in locis. Et ex hâc vectigalium auctione, origo est Publicanorum: quo nomineapud Romanos ivi dicebantur, qui Vectigal


page 109, image: s125

Populi Romani conductum habebant (quod et alis apud gentes fieri folebat. Bulenger. c. 6. aprinc.) Sed plerumque, supra modum legitimum exigebant: l. 16. ff. de verb. fign. unde eorum nomen, odiosum et infame erat. late et pulchre Engelhard. d. Vectigal. th. 31. lit. r. fol. 81. etc. Sic vulgo publici canes; latrones de die et nocte furantes, indigitantantur: qui in pace, prout milites temproe belli, exuant6 mercatores, homines Deo, hominibsque invisi: Klock. d. vectgalib. eth. 46. b. Ita etiam Salisberies sis, in Polycratico 6. cap. 2. Quid est, inquit, Publicanus? nonne caput ruinae et violentiae? quid ets Publicanus? Praedo sine pudore, medicus exterminii. Nonne immanior furibus est publicanus? Fur namque, vel timens furatur: hic autem delinquit confidenter. Fur laqueos Legis timet; hic quicquid fecerit, Legem putat: Lex fuerm ab illicitis deterret; hic ad iniquum malitiae suae compendium, Legem trahit. Plura, eum in sensum habet Bulenger. de vectigal. cap. 3. Ideo ex sententiâ aliorum, non ere Sub ditorum locatio vectigalkum est. Klock. d. vectig, th. 46. e. et v. th. 47. Hucque pertinet, quod in pand. Hist. Turc. num. 246. Eeundclavius scribit: Vendit omnia per Imperium suum Telonia maximo pretio, vel paucos, vel plures in annos, Sultanus Osmanidarum: ideoque si maiores aliqui pecuniae summas ei vectigalium nomine polliceantur, quam reapse deinceps exhibere possint; incarcerem, veluti, qui non solvendo sint; et fraudem Sultano facere voluerint, coniciun6ur. Hic carcer Publicanorum Constantionpoli dicitur. Et sunt in universo Osmanidarum Regno Publicani fere Iudaei, gens exactionibus et usuris minium quantum sup4a mortales ceteros dedita: quum ipsi etiam Turci vel Musulmani, paulo sine erioris homines conscientiae, nolins audire Publicani: non aliter, ac si cuminsfamia coniuncto propter aliorum nequitiam nomine, virum bonum adpellari nefas sit, etiamsi praeter officium nihil ipse faciat.

2. Vectigalium novorum concessio, ad solum spectat Imperatorem: v. Heig. part. 1. quaest. 18. num. 7. Myns. cent. 5. obs. 29. et si qui alii sunt Principes vel Res publicae, superiorem non recognostentes. Quo pertinet, quod Alb. Crantzius scribit: Wandal. libr. 13. cap. 14. Wandalicarum Urbium mercatores, tum in quae stione versabant, nova in Regno Daniae vectigalia. Nam Rex Daniae Christiernus, ad Urbe Româ descendens, exemplo Regionum, quas peregrinatus viderat, per Italiam, perque superiorem Alemenniam,


page 110, image: s126

suam quoque provinciam instituit. Nec opus erat indulto in eam rem Imperiali, quod Dania Imperium supra se non recognoscit: sed tamen ab exemplo et ab aequo, quod videbatur constituit in suo. Excepêre incolae memoratarum Urbium, praetendentes privilegia ab olim indulta; literasque in eam partem obtenderant: promissionem etiam regis praeferentes, quod nullis novis ab illo vectigalibus in futurum tempus gravarentur. Replicatum, est, quod ex novis supervenientibus causis, ubi evidentia facti testaretur, posse constitutum odiosum antiquari. Vectigalium sane Ius, ad summa maiestatis iura spectare; omnes, qui de Regalibus sc5ipsêre, fatentur. Henr. Klock. d. vectig. th. 8. et 25. Ac ideo quoque Romae, durante libertate, solus Senatus et Populus, instituebant nova; vetera, nutu censurae administrabantur: Bulenger. cap. 54. Sicque sancitur, im Schwaben-Spiegel: Alle Zöll vnd Müntzen / die im Römischen Reich seynd / die seynd eines Römischen Königs / vnd wer sie haben wil / er sey Pfaff oder Ley / der muß sie haben vom Römischen Reich / vnndedem Römischen König/vnd wer das nicht thut / der frevelt am Römischen Reich. Severe quoque et eleganter simul, contra nova vectigalia invehit, Recess. Imp. Ratisbonensis. ubi habetur; daß dardurch nicht allein die gemeine Gewerb / Commercien/ Victualien / vnd alle Handthierungen zu noch höherem Auffschlag/Wehre vn~ Theurung mercklich getriben / auch leichtlich Vrsach zur Vngedult vnd schädlicher Empörung gegebem werden möchte: Sondern wil auch dz dergleichen nichts / zu Keyserlichen besondern Hochheit / vn~ Reservaten, dann so wol zu Keyserlich / als auch der Churfürsten Reputation, Veracht / Schmälerung vn~ Abbruch / de facto durch gebrache vnd foregesetzt werde. Inibique simul expresse omnibus Ordinibus Imperii in singulis circulis, et nominatim etiam circulorum ducibus et eorum adiunctis mandatur; ut sedulo inquirant, an, ubi, et quâ ratione nove vectigalia instituantur, vel vetera augenantur, quocumque tandem praetextu hoc fiat. Additurque ibidem, debere in inquisitione illa comperta in deputatorum ordinum conventu ad Caesareos Commissarios, ac sex Electorum Consiliarios deferri, et ab his re prius deliberatâ, Caesari relationem fieri. Vectigalia proinde ab inferioribus sine Imperatoris consensu imposita, illicita censentur. Rosenth. cap. 5. conclus. 44. late Maullius de homag. cap. 10. num. 9. etc. Hincque Sigismundus Imp. cap. 2. in der weltlichen Reformation, ita rescribit: Haben weltliche


page 111, image: s127

Heren Zöll innen / die sollen sie bekennen / daß sie ihnen Lehenweiß entpfohlen seyn /sie mögen mit Recht nicht sprechen/daß sie ihr sein. Praescriptio attamen vel consuetudo, etiam hîc, aequiparatur summi Principis concessioni. Engelhard. d. vectigal. th. 7. ad fin. Sicque olim Ludovicus 4. Imp. cum universi Boiorum Episcopi, Praesules, Nohiles, Proceres, Cives, rapacitate publicanorum, magnitudine portoriourm, vicos, Civitates, colonos exinatiri et expilari conquererentur; Ariboni Austriaci limitis Duci, Theodomaro Archiepiscopo Salisburgensi et aliis praecepit, ut a senioribus diligenter inquirerent, quonam pacto, tempore Ludovici et Carolomannisportoria data sint, qui quadraginata amplius Nobiles iurare fecerunt. Ioan. Aventin. Annal. Boior. lib. 4. pag. 372. adde henr. Klick. d. vectigal. th. 22. et seqq. Nova etiam dicuntur, quae sub colore et praetextu, novi alicuius nominis et iuris introducuntur. Auctio namque veterum et constitutio novorum, pari passu ambulae censentur. Reichs Absch. de An. 76. §. Weiters seynd auch Wir. ibi: zu Wasser vnnd zu Land / theils newe Zöll anzuftellen/theils alte Zöll zuersteigern anfangen/vn~ dasselb auch zum theil vnterm Namen Vngelts/Auffschlagens / Bruckengelts oder Weggelts/vnd was des Scheines mehr. Et dantur Mandata sine clausula de restituendo, Wann alte Zöll erhöhet / oder newe /ohne Verwilligung Kayf. Majest. angerichtet. Praeiudicia Cameralia, in verb. Zoll. Sicque hâc in materiâ, innovatio omnis, pro novo vectigali reputatur: Henr. Klock th. 8. c. Engelhard. th. 7. fol. 15. et illicita vectigalia. duobus modis fiunt; institutione et exigentiâ, vel flagellatione. Hoenon, disput. polit. 5. th. 88. fol. 285. Ac vero censent nonnulli, ab Imper. facile concedi vectigalianova; quando res est angusta domi, et praesertim silocus pro quo impetratur, aliis pedagiis non sit gravatus. v. Mynsing: cent. 5. observ. 31. Attamen iustissimam causam, ne cessitat emque urgent em requirit Henr. Klock. d. vectigal. th. 4. Sicque cum Princeps, huius privilegii causâ aditur, libello supplici omnes circumstantiae negotii, etiam quae in contrariam eum movere posfent sententiam, inserendae sunt; et si res itaexigat, commissarii, qui in rem praesentem veniendo, loca omnia diligenter oculis subiciant, petendi sunt: hos, si partem adversam citare negligant, nulliter demandatum munus peragere, iuri consonum est. Klock q. 16. Mirari vero hîc aliquis non immerito posset, cur Imperii Status, Collectam, ein Landtstwr/Subditisimponere queant:


page 112, image: s128

ex certâ caussâ, ut iam alicubi supra dixi; Vectigalia vero exigere prohibeantur? Ratio in eo consistere mihi videtur, quod Vectigalia non Subditos solum, sed extraneos, et transeuntes etiam concernant: ut ideo Imperatoris auctoritas merito ibi debeat intervenire. v. Busium ad l. 1. ff. quod cuiusque universit. num. 5. et seq. Ergo Vectigalia Vini et similium rerum, Vmbgelt / accisias, etc. iure Regalium instituere Ordinum consensu, Inferioribus etiam principibus permissum erit: cum illa prohibitio, tantum cives, et non nisi per consequens forenses, concernere videatur; ac ea rationem habeant collectarum. Klock. d. vectigal. th. 11. et seqq. Quam in remnunc non inquior. Sed tandam, vectigal etiam in pecuniâ solvi, non vero praestari debet quantitas cerevissiae vel vini, quae transvehitur. Consil. 6. quod iunctum Winzelero de collect, Klock. d. vectigal. th. 68. At, qui dicendum est, si valor, vel etiam intrinseca Bonitas omneta mutetur? v. Engelhard. th. 22. fol. 56. et dicam alicubi infra.

XVII.

Nonnumquam Magistratus, aliique qui publicum aliquo modo Salarium merent, Rei publicae sunt Vectigales. Sicque Veneti, in Bello contra Baia zentem Turcorum Imperatorem, ultra alias exactiones; etiam uti Magistratus omnes, mediam Stipendiorum partem unius anni Rei publicae remitterent, Lege latâ introduxerunt. P. Gregor. Tholos. 3. cap. 6. num. 40. et seq. Quod et factum est, bello cum Maxaemiliano Imp. et Ludov. XII. Gall. Rege gesto. Bembus hist. Venet. lib. 7. fol. m. 307. Imo nonnumquam vectigalia illicita, atque inhonesta instituuntur (exempla Bornit. h. lib. 8. cap. 1. num. 2. Dn. Lather. lib. 1. cap. 5. et lib. 3. cap. 22. Hoenon. disput. pol. 5. th. 88. Engelhart. d. vect. th. 6. f. 12 et seq. habent) quos sordidissimos quaestus amant, eorumque teterrimi odores, non nisi Tyrannorum sensu, suaviter olere solent. Quare Thrannica, ac prope furialis iudicatur vox illius Imperatoris; qui rogatus, ne nova Vectigalia imponeret vel augeret, respondit: Non tantum terrae, verum etiam libenter aeri ac vento, imponerem vectigal. Nemo bonus sequi debet Sixtum V. P. M. qui nihil liberum reliquisse


page 113, image: s129

dicitur, quo homo uteretur; unde Pasquillum coegit indusium exponendo Soli exsiccare, priusquam venderetur etiam caeli lumen: Miasciugo inanzi che il sole si venda. Pier. Matthieu. 2. narr. 3. fol. 345.

Sic inhonestum est ill ud Tributum, quod ab iis quiartes Meretricias profitentur, exigi Romae consuevit. Bodin. d. cap. 2. lib. 6. num 655. Priter ut Caligula ex capturis prostitutarum vectigal instituit, quantum quaeque uno concubitu mereret: et postea quoque Heliogabalus Lenonum vectigal, et Meretricum et exoletorum exigebat. v. Waremund. d. subsid. c. 4. n. 40. Bulenger. d. vect. c. 30. et cap. 34. vid. Zepper. d. Legib. Mosaic. libr. 4. cap. 18. fol. 457. etc. Sic Vespasianus commentus est urinae vectigal. Origo huic Vectigali et causa, quodin publico amphorae aut dolia stabant ad urinam reddendam: quam fullones deinde vertebant in usum suum. Kips. 2. admirand. c. 6. Tale etiam fuisse videtur triste illud Chrysargyrum, Historiis decantatum: v. Tholos. 3. d. R. cap. 5. num. 9. Bulenger. cap. 26. malitiose a Zosimo, Constantino Magno adscri ptum. Balduin in Constant. fol. m. 104 Cuius pensio (referente Constant. Manasse. ubi de Anastas. Imp. fol. m. 379.) talis fuit; ut quisque mendicusaut pauper, Meretrix, sive iam emerita, omnis servus, itemque libertus, inferrentin Aerarium, pro urinâ et stercore, iumentorum etiam et canum, sive in agris, vive in oppidis habitarent. Et homines quidem utriusque sexus, numisma argentem; equus, mulus, bos tantundem; asimus et canis, folles sex. Abutuntur Regalithoc iure omnes, quaestum a minutis ac turpibus rebus; item a pau peribus ac mortius facientes, aut iis qui Nuptias celebrant, vel liberos procreant. Unde non recte Hippias Atheniensis, Sacerdoti Minervae, quae in arce consecrata erat praecepit; de unoquoque mortuo afferri hordei Sextarios duos, ac tantundem abiis qui sobole essent qu cti. Arist. 2. Oeconom. sic et apud Xiphilinum, conqueritur Bonundica Britanna; A pud Romanos non mori lic ere sine tributo, v. Bulenger. cap. 39. Et proinde Italicas carpit exactiones Kirchnerus, disp. d. R. 18. th. 2. lit. a. quae ratione Matrimonii et Dotis solvuntur. Talis est et illa, quam Boerius adducit; desic. 363. cuiusdam Episcopi Galliae,qui aliquot milia aureorum colligebat quotannis ab illis, qui ductis uxoribus, biduo aut tridu, post benedictionem nuptialem (uti vult. can. aliter. 30.


page 114, image: s130

quaest. 5.) abstinere novâ costâ nollent. Plane vero iniquum est in Cataloniâ illud, quod vir cuorubitatus, etiam si sit ignorans, solvit Fisco solidos quadraginta. Nevizan. li b. 4. syivae nupt. sub num. 85. Intoierabile etiam videtur vectigal, ex bonis Pupillorum, quamvis in Angliâ iam diu usitatum, et habitum pro regali. Buchanan. libr. 10. fol. 345. P. Gregor. Tholos. 3. d. R. cap. 2. num. 6. ac ult. et dixi lib. 1. pol. cap. 4. numer. 40. Tyrannicum item fuit Niceph ori institutum; qui vectigal instituit, quo a Magistratibus inspici res eorum iussit, quiex pauperie, subito ad opes pervenissent: ad iisque veluti qui thesauros reperissent, pecuniam postulari. lib. 1. Iur. Oriental. Pertinet. hûc vectigal fumi, umbrae, ae~ris, etc. Bulenger. cap. 17. Ac merito culpatur, Margaretha illa Norvegiae et Daniae regina. Haec enim a Svecis, victo Alberto in regnum assumpta, Sveones et Gothosgravissimis tributis exhausit; ita ut certam pecuniae summam pro quâlibet caudâ iumentorum exigeret: Florenum pro foco quolibet, marcham unam Stocholmiensem a quolibet coniugio; praeter gravia. alia tributa, quae singulis septimanis et mensibus extorquebantur. Ioh. Magnus lib. 21. cap. 19. Iusta itidem est querela Dn. D. Hafenrefferisin T. mpl. Ezechn. fol. 313. quod Iudaei alicubi receptantur; tantum urfortunis et sanguine Christianorum pasti, rursus argento emungantur. Sed magis turpis adhûc quaestus fuit; de quo Melior Adamus, in vitis Germanorum, fol. 42. ubi de Reüchlino, ita scribit. Fuit in Urbe Coloniâ Agrippinâ, impostor quidam Iudaeus (Pfefferkorn dictus) qui simulabat se amplecti Religionem Christianam, et familiaris erat monachol Inquisitiori, ut nominan,t Hochstrato, et eius amicis. His ostendit, magnam pecuniam honestâ specie, et sine magno negotio Iudaeis eripi posse, si edictum Imperator proponat; ut Iudaei omnes libros adferant in Curiam, in suo quisque oppido, ut ab Inquisitoribus ceterilibir, praeter Biblia, tamquam pernitiosi Christianae Religioni, comburantur. Necid serio impostor ille agi volebat; sed Iudaeos sciebat, statim magnâ pecuniâ libros redempturos esse. Eo igitur rem deduci volebat; ut Iudaei pecuniam offerrent. Petunt itaque Monachi edictum ab Imperatore, et Religionem praetexunt. Editur edictum, et Francofordiae libri in curiam gestantur. Interea, ut multi sunt Iudaei, non ignari communis vitae, in Aulâ Imperatoriâ, suos etiam patronos adeunt; qui rem eo adducunt, ut Imperator sciscitaretur Iudicia eruditorum in Linguâ Hebraeâ. Iubet igitur scribere Capnionem quid sentiat: unde ipsi Capnioni lis illa famosa, conciliata fuit. [(printer); sic: emungantur] Pariter inter pessimos acquirendi modos Pontificios, et privatorum fortunas evacuandi, in Galliis superioribus saeculis hic fuit: ut qui Testamento nihil curionibus aut Collegiis Ecclesiastitis legâsset, honore sepulturae carebat: si quis autem inopinato casu occubuisset, sacrificulus Pontificis iussu mortuo Testamentum condere, et quae vellet Ecclesiae arbitratu suo, quasi Testator legare solebat; quam morem tamen sustulit Curia Parisiorum. Theodor. Reinkingk. lib. 3. class. 1. cap. 8. n. 19. ubi etiam agit de annatis, pallio, etc.

XVIII.

Sed et impositio Collectarum seu extraordinariarum, novarumque exactionum, pariter Prudentiâ Politicâ, indigere censetur. Sic magis probatur illa Collecta, ubi non capita seu personae; aed bona Subditorum aestimantur, ut loquitur Boterus. vid. hoenon. disp. pol. 5. th. 90 fol. 291. Ex quo bodinaus etiam, illa Vectigalia, minus improbari dicit, quae in omnes Ordines ex censu, seu pro singulorum facultatibus exiguntur. d.


page 115, image: s131

c. 2. num. 661. fol. 1033. Haec (ubi scilicet Bona aestimantur) Iugatio a iugeribus; illa Capitatio, a Capitibus, quibus imponi solet, indigitatur. Sic et humanum magis est, imponere certam fructuum partem; dann / wann man järlich ettwas gewisses für Hagel vnd wind reichen thut. Unde Appianus lib. 5. Vectigal vobis non ex censu imposuimus, ut Tributum periculi expers colligamus: sed ut partes fructuum conferretis constituimus; ut et rebus vestris adversis communicemus. Ita quoque Plato 12. d. Rep. maxume Tributum illud probat, quod ex cuiusque censu. et fructibus annuis indici solet. Et ex Cedreno refert Bulengerus, cap. 14. Non Tributa intoleranda, et definita Subditis olim im posita; sed pro capiâ fructuum modum Tributi humanissime dispensatum fuisse, etc.

Omnem circa Tributa iniquitatem evitari, si omnes ex aequo censeatnur; et ex Censu, contributio aequaliter fiat, pro ratione, portione et quantitate Bonorum, quae suisque possidet, etiam Arnisaeus putat. doctrin. pplit. 1. cap. 16. fol. 390. et 2. c. 5. fol. 558. In hocque commendat Florus, libr. 1 c. 6. Servii censum; quod, cum Patrimoniorum discrimina in tabulas retulerit, singulis certa imperaverit Tributa: cum antea aequaliter omnes conferrent. unde Diocletianus et Maxim. l. 3. C. d. ann. et trib. ind. vetant, quemquam ultra rerum possessarum modum gravari. Non debet unus, vel una pars, puta Plebs, Civitas, vel Provincia aliqua, prae ceteris gravari; sed debent omnes Nobiles et ignobiles, Divites et inopes, pro modo facultatum aequaliter onerari: si commodum erit commune, onus etiam sit commune. Maullius d. homag. c. 9. num. 128. etc. et pertinent hûc, quae dicam infr num. 20. vers. 1. ubi de immunitate agam.

2. Nec porro aequum videtur, ut qui solum immobilia possident, contribuere cogantur: sed et Mercaturae, reditibus annius, omnibusque rebus, ex quibus utilitas capi potest, ea imponatur. Venedizer Herelichkeit. fol. mihi. 256. Dn. Bocer. d. collct. cap. 10. num. 3. et seq. Winceler. sons. 2. tractatui de collecti. adnexo. Quo respicit Bodinus, cum ait. d. c. 2. num. 603. Qui suâ industriâ sibi opes ac


page 116, image: s132

pecuniarum vim maxumam coe~gerunt, a Tributis immunes esse non oportet; dum adversus teneus id fiat modice, vel etiam intra modum, ne bonis artibus et industriae bellum indici videatur. Potissimum vero cum Aratoribus, qui alienos agros colere, non suos consueverunt (vel quorum bona suntaere alieno gravata) mitius agi debet. Nec ad miseros aratores, et opifices omne Tributorum genus est protrudendum: Lather. 2. cap. 2. num. 6. etc. nocet saepe, si ad imbecilliora, sed tamen nec essaria corporis membra, vitiosi omnes defluant humores. Althus. cap. 11. num. 35. Sicque in lithuaniâ, quod non domini fundorum; sed soli servi, seu coloni, onera ferre coguntur, iniquissimum esse, Michalo ait. fragment. 6. Et loco Regulae generalis, Iureconsulti proponunt: exigi posse contributinem sive collectam, pro omnibus, tam mibilibus, quam immobilibus rebus, ex quibus percipitur fructus et quae stus. Bocer. d collect. cap. 10. a princ. vid. Casp Klock. d. contrib. th. 19. 20. et 21. Unde aequius est, ut creditor solvat collectas et Tributa de Pecuniâ, sub usurâ mutuo datâ; hocque debitori decedat: ut ostendit Rauchbar. part. 1. quaest. 18. vid. Dn. Bocerrd. collect. c. 10. num. 40. et 55. ac multis seqq. Winceler. obs. 25. Et inde rursus infertur; Creditori imponi non iniuste Collectas, etiamsi alteri in aliâ Regione habitanti mutuo pecuniam dederit; si ex mutuo lucrum sentit. Waremund. d. subsid. cap. 14. num. 10. Pretiosae etiam suppellectili, colle cat interdum imponi potest (quam visid regulariter fieri debere Iureconsulti negent. Myns. 2. dec. 15. respons. 1. num. 29. Bocer. d. c. 10. num. 67. etc.) ut eo minus oneris perveniat ad plebem. Catonis exemplo: de quo Livius, libr. 39. aut; In censibus capiendis, asperâ in omnes Censurâ fuisse: ornamenta, vestem muliebrem, et vehicula, quae pluris, quam quindecim aeris millium fuissent, in Censum referre Viatores iussisse. item mancipia minora annis viginti, quae post proximum lustrum decem milibus aeris, aut eo pluris venissent; uti quoque decies pluris, quam quanti essent, aestimarentur. Ad eum finem, et, ut ae qualiter collationes imponantur, Adaeratio fuit inventa, necessarium etiam requisitum Collationis. De quâ Althus. cap. 11. num. 33. etc. multa; et ego infra, ubi de Censu, plura dicam.

3. Iugatio, ut iam supra monui, est Contributio extraordinaria, pro mag nitudine, numero, et qualitate possessionum et iugerum imposita, ac indicta: ut qui plura praedia possidet et habet,


page 117, image: s133

plus conferat et contribuat ad publicas necessitates incidentes, Quae etiam contributo vacatur per aes et libram. Natta consil. 215. vol. 1. Gail. 2. obsi 5. num. 16. BUlenger. cap. 11. et cap. 13. Capitatio, quae Graecis dpikefa/lion est; quae viritim in singula personarum capita (quae numeranter) non inspectâ Patrimonii quantitate, constituitur: ego Polit. 1. cap. 4. num. 43. vers. 1. cocatur etiam illatio capitalis. tot. tit. C. d. capit. civ. eximend. libr. 11. Etinterdum non libera tantum hominum, seu Civium capita; sed etiam Servorum, imo et soeminarum atque etiam singularum bestiarum capita censentur. Althus. ploit. 13. num. 9. etc. Bornit. h. lib. 6. cap. 2. De aequitate huius Tributi disserit Lipsius; 2. admirand. c. 3. qui iniquum fere putat, si uniforme in omnia capita indicatur. Sane ante Servium Regem, Tributum in capita conferri moris erat: adeo, ut cum Regi pecuniâ opus esset, aeque pauperes ac divites onere premerentur. Dionys. lib. 4. Tarquin unitem antiquum retulit institutum, et in caput cuiusque denarios decem exegit; ut idem ibidem narrat: quod institutum e plebecula perdiit multos. Verum de Capitatione Romanorum, et quando Tributum institutum, eodem loco pluribus Dionys. agit. Alia fuit annonaria capitatio, possessoribus agrorum, pro iugerum et capitum quibus coluntur et arantur numero, indicat: l. 1. C. Theod. d. imponend. lucrativa. quae fere cum iugatione convenire videtur. Vide etiam rationem capitationis aliam, habitâ redituum retione, apud Froissart. Tom. 1. cap. 155. Communior autem est, et aequa magis collecta censetur, si per aes et libram, seu secundum patrim onii facultatem ea imperetur; quam si quae per fumantes, sive focos, seu domos, aut etiam, quae capiti imponatur. Lael. Zecch. 2. d. Princ. c. 3. num. 1. fol. 323. Bocer. d. collect. c. 7. et 8. item c. 12. num. 16. etc. Casp. Klock. d. contrib. th. 52. Lather. 1. c. 6.

XIX.

Usa interdum est et hoc temperamento in Collectâ exigendâ, potentisima Belgii Res publica; ut in Collectis extraordinariis, ab iis, quorum Patrimonium ad mediocrem pecuniae summam non perveniebat, nihil exigeretur. teste Meterano. Semperenim loculpletionres plurimum, teniores minium gravari debent. Busius, disp. 11. th. 31. hâc quippe ratione seditiones prohiberi possunt, quas nonnumquam exactiones graviores concitare solent. Plures enim pauperes sunt; qui si non


page 118, image: s134

graventur, cogere locupletes possunt. Monet recte Magnus Ersasmus, in Prin. Inst. quod si necessitas efflagitârit, exigi nonnihil a Populo; tum bonroum. Principum esse, id his rationibus facere, ut quam minimum incommodorum perveniat ad tenues. Nam divites ad frugalitatem vocare, fortassis expedit. At pauperes ad famem et laqueum adigi, cum inhumanum est, tum parum tutum. Quin et Subditilocupletiores cogiqueunt, ut pro pauperibus solvant, Seb ast. Medices, cons. ult. Tom. 3. inter consil. Illust. ICC. A. 1603. Francof. in 4. edit. Consultum etiam esse videtur, ut cum Vasallorum, Mediatorumque Nobilium Subditi, collectantur; ab ipso territorii Domino immediate, non a Nobilibus illa contributio exigatur. Hoc quippe ni fiat, saepe plus commodi exactores, quam ipsi percipiunt Collectores. Ioh. Althus. pol. cap. 13. sub num 10.

Aequissima fuit Lex, quam olim Veneti scivenrunt, ut suppeteret sumptibus belli cum Maxaemiliano Imp. gesti: ut mediis domorum fructibus, qui ex locationibus pro veniunt, aequam partem inquilini omnes in aerarium inferrent; exceptos iis, qui hoc bello ab hostibus Rei publicae domo suâ pulsi, se ad Urbem recepissent: at que iis, quorum fructus decimam unciae partem non excederent. Bembus Hist. Venet. lib. 12. fol. m. 503. Apud romanos etiam, pauperes immunes erant a vectigalibus, quae sub Regibus pendi solebant, nec ii inferre Tributum ad subsidia belli cogebantur: sufficereque putabatur, si liberos ducerent, et corpora pro salute Rei publicae periculo obicerent tenuiores. Bulenger. cap. 11. Etiam olim, qui in plebe Romanâ, tenuissimi, pauperrimique erant, neque amplius, quam mille quingentûm aries in Censum deferebant; Proletarii fuerunt adpellati: qui vero nullo, aut perquam parvo aere censebantur, Capite censiti vocabantur. Agellius 16. c. 10.

XX

Levis etiam Collatio censtur, quae non certum numi genus, vel in pretio minore, quam est usuale praescribit. Balduinus in Constant. fol. mihi. 117.


page 119, image: s135

Etiam ea facilius fertur, quae paulatim fit et per partes, temporibus distincits atque diversis: l. penult. Cod. d. collat. fundor. patrimonial. lib. 11. id quod valde sublevat tenuiores. Levis itidem et illa reputatur, aeqe a benignis, humanis, et aequis Exctoribus exigitur. secundum l. 33. d. usur. Althus. pol. 11. ad fin. Keckerm. libr. 3. cap. 1. fol. 334. vid. Casp. Klock. d. contrib. th. 62. Et tandem Collecta illa aequiori animo fertur, a quâ nemo est immunis. Tholosan. 3. d. R. ult. num. fin. Keckerm. disp. pract. 34. quaest. 11. Chokier. apborism. 2. cap. 10. num. 6. fol. 90. Iustum etiam, aequumque est, neminem, neque privatum hominem, neque Populum, immunem esse; cum ex aequo ad omnes redeat utilitas eorum, quae insumuntur. Dion. lib. 52. Cie 12 offic. Ubi inaequalitas, ibi livor obrepit et invidia: adeo ut Subditi pari dolorea aliena commoda, ac suas iniurias metiantur:

Ferre, quam sortem patiuntur omnes,
Nemo recusat. ——

Saepe exactio odiosa minus est, quam exactor. Boccalini. 2. ragg. 6. fol. 34. et pertinet hûc, quae de odio Publicanorum, dixi supra h. c. nu. 16. vers. 1. Sic et auxit odium, quo Publicani laborabant, quo ut plurimum viles homines in ministerio habuerunt, per quos pecunias publicas exegêre; qui durius cum tenuioribus agebant, cum ditioribus mitius paulo. Bulenger. c. 3. Narrat alicubi bodinus, se Comitiiis apud Tectosages interfuiisse, Anno 1556. in quibus supplicatum Henrico II. Galliae Regi, ut istas hirudines, et Aerarii depeculatores ab eâ Provinciâ amoveret. Nam obstrictâ fide pollicebantur, se ad diem praescriptum Vectigalia soluturos, et in eam Regni partem, quâ Regia Maiestas designaret; integrâ fide, ne obolo quidem desiderato, suis sumptibus delaturos: sicque fore, ut Rex maioribus expensis parceret, debitum aurum reciperet, et Tectosagesab eâ molestiâ, ac miseriâ eximeret, quas a plurimis coactoribus, et Aerariis sustinebant. Regi aequam et rationi conscentaneam rationem visam, non tamen admissam, aut adprobatam; ob vana quaedam argumenta, quae ii, quorum rapinae damno futura erat eiusmodi concessio, et quidam ex Regis intimis, qui illis suffragabantur, attulêre.


page 120, image: s136

Si Rex paruisset Consultorum consilio, mirum quantum sibi, et Reipbulicae consuluisset. Ita enim plurimum commodi consequutus fuisset, et inexplebilem Quaestorum avaritiam sustulisset. Semper censuêre prudentiores; nimiam diligentiam in publics exigendis. habere aliquid deiniquo. Aerod. rer. iudicat. libr. 2. tit. 11. cap. 4. Summum Ius summa iniuria est: quid de eâ re, quae non ob aliam causam ius exiniuria est, quam quod ex necessitate consistit? Hoc genus sunt Tributa, quae si durius exiguntur, si cumacerba et praefractâ inquisitione: quae non ibi tandem iniuria est? An, quemadmodum Verres criminibus avaritiae, opponebat nomen obni Imperatoris: ita persecutioni summae, penuriam fisci operae pretium est obici? Atquimon oportet Fiscum eâ conditione abundare, ut Res publica pecuniâ crescat: civium, sociorumque fide et benevolentiâ, deficiat. Quapropter Romae, Fabium Propraetorem in Hispaniâ, placuit in Senatu obiurgari; qui tantam diligentiam adhibuerat frumento exigendo a sociiis, ut unus maivorem copiam in Urbem convexisset, quam multi Praetores, consvessent. Etenim necesse esse magnam inferri iniuriam, cum nisi ab invitis, nisi pignoribus captis, nisi adhibitâ auctoine, aut res aut pecunia reficitur. Itaque etiam C. Graccho, Tribunopl. svadente decretum est, ut hoc frumentum imperatum publice veniret, pecuniaque sociis restitueretur. Qualis Quaestor esse debeat, idem Cicero ostendit suo exemplo, in Oratione pro Plancio: Negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, municipibus liberalis, sociis abstinens, et in omni officio diligentissimus. At vero fraudibus, captionibusque exactorum, ex facili medebitur Princeps; si eorum numerum recieat. nam si Populus debeat pendeare viginti, ob sumptus et expensas 50. aut 60. exigentur: nec sine maxumis multo rum lacrumis, et querelis. Chokier. 2. cap. 10. mihi. fol. 96. Ie scay bien, ait Petrus matthaeus, lib 3. de l' histoir. des derniers troubl. fol. m. 88. qu' il n' y a escu, sortant dela main du paisant, qui vaille untstom, quand il entre aux coffres du Roy: tant il est ronge, par tant de mains qu' il passe.

2. Tota imunitatis ratio, sita est in prudentia Legissatoris. Suius enim est imponere collationem; eiusdem quoque est, personas et res, a Vectigalibus, collationibusque eximere: Bornit. h. lib. 4. cap. 2. hicque potestas illa, Iuribus Maiestatis accensetur. ego Polit. 1. cap. 4. num. 45. Attamen odiosa immunitas censetur: ut


page 121, image: s137

minime mirum sit, ouri tit. 25. lib. 10. C. inscriptus sit, de immunitate nemini concedendâ. Immunem Cives odêre sui. Beneficium quibusdam datum, Plebis iniuria exsistit. Omnium personarum, in publicis functionibus, aequa inspectio esse debet: ne dum aliorum compendia sublevantur, aliorum rationibus incommodetur. Guil. forner. 1. select. cap. 20. Peregrin. d. Iure Fisc. 6. tit. 5. num. 18. Sixtin. 2. d. Regal. cap. 6. num. 98. etc. Unde nonnulli putant; Principem indulgere cui quam non posse immunitatem ab ordinariis collectis: Aegidius Thomatus, tract. d. munerib. §. Nobilitas per investituram. num. 17. et seqq. fol. 647. etc. alii hoc demum concedunt, si Princeps remissam alicui collectam ex suo depromere Aerario, non aliis subditis obtrudere velit. post, Cacheran. Rolan. a valle, et alios Bocer. cap. 11. n. 5. Immunitas namque iniquissima est, si tendat in praeiudicium tenuiorum. Theodorus Reinkingk. tr. d. regim. saecular. lib. 1. class. 3. cap. 12. nu. 64. etc. v. Moditium. §. plebiscitum. quaest. 17. et seqq. usque 22. Gilken. ad auth. quas act. c. 11. Cod. d. S. S. Essles. ubi de immunit. pluribus. agunt. Graviter Salvinaus, lib. 4. fol. 104. Ecce remedia pridem nonullis Urbibus data, quid aliud egerunt; quam ut divites cunctos immunes redderent, niserorum tributa cumularent. Unde advertimus, quod nihil esse et divitibus sceleratius potest, qui remiddis suis pauperes perimunt; et mihil Pauperibus infelicius, quos etiam illa, quae pro zemedio cunctis dantur, occidunt. Et idem lib. 5. Illud indignius ac poenalius, quod omnium onus non omnes sustinent; imo quod pauperculos homines, tributa divitum prmunt, et infirmores ferunt sarcinas fortiorum. Plus multo est quod dicturus sum: Adiectiones tributarias ipsi interdum Divites faciunt. pro quibus Pauperes solunt. Decernunt potenres, quod solvant Pauperes: decernit gratia Divitum, quod perdatu turbam miserorum. Ipsi enim in nullo sentiunt quod decernunt. et cetera quae ibi legi possunt. ad de Bulenger. cap. 3. Refert Aeneras Picolomin. comment. cap. 151. apud Florentions temporibus Cosmi Medicaei, exorta bella civilia, ob pecuniarum exactiones, quae tenuiores vices magis, quam opulentos urgebant; et Cosmi consilio atque iussu, quemque facultates suas in censum detulisse: eoque factum, dein ut aequalitas ubique fuerit servata. Multa quoque contra irrationalem immunitatem, habet Bodinus, d. cap. 2. lib. 6. d. R. num. 660. Servin. tom. 1. planidoye. 8. f. 390. ac de imm unitatis concessione et praescriptione, plura Maulius habet, tr.


page 122, image: s138

d. Homag. c. 9. n. 69. etc. Bocer. d. coll. cap. 11. Winceler. obs. 17. etc. Henr. Klock. th. 26. etc. Engelhard. th. 14. De exemptione item, tractat Molina, disp. 673. Nobiles iam olim facti sunt immunes a collectis, vectigalibus, et aliis oneribus, ubique fere locorum: Waremund. d. subsid. c. 6. n. 66. v. Bocer. d. collect. cap. 11. nu. 32. etc. Winceler. obs. 14. Klock. de vectigal. th. 31. contra quod tamen disputat Maullius, d. cap. 9. numer. 67. etc. qui ibidem, perperam cumprimis ea Bona quae a Subditis emunt, a Nobilibus libera possideri; et eâ ratione onera Subditorum aliorum, contra aequitatem aggravari, ait vid. Moditium d. §. plebiscitum. q. 45. Hanc immunitatem propterea acquisivit Equestris ordo, quia onera olim Belli portavitille solus, nemo nisi Nobilis militabat. Sicque sancitur in Legibus Svecorum, lib. 2. cap. 10. Quicumque vult habere suas possessiones et Praedia libera â solutione Tributi, sive miles sit sire militaris, excepto nullo; tenetur habere. equum valoris XL. marcarum, et potius meliorem quam deteriorem, ephippium pro armorum usu aptum, cuspidem et arma pro reliquis corporis partibus apta, nullo deficiente quo se quis defendere potest. Si desiderat Tributarius fieri liber, tum compareat die praescripto; equo et armis instructus; ut qui scrutinium facturi sunt ex parte Regis, scrutinium faciant tam de personâ et eius famâ, quam equo et armis, ac praediis pro sustentationestatus: omnes autem tributo liberi, se praesentare tenentur, quando fit scrutinium armorum, sive sit miles, sive militaris, et personaliter arma induere, et equo proprio insidere, ac de equo et armis sic provisus, ut superius est expressum, etc. Et inde non honestum esse, Sebastiano Regi Lusitaniae Nobiles replicabant; apud Conestag. libr. 1. f. m. 43. ut illi, quorum maiores in Regno acquirendo Reges iuvissent, Censibus et Tributis, quae ad Bellum conferuntur, obnoxii essent. Nunc etiam Belli gerendi onus, recidit a Nobilibus ad plebem, nec tamen in iis onera cessant, sed indies crescunt. Libertate fruuntur quoque hâc in parte Litterati, v. Heigium, part. 1. quaest. 17. numer. 18. etc. Sed qui scientiae amore exules, et opum contemptores: non qui magnas divitias corradunt. Laudem namque et protectionem, ii solum litterati merentur; qui amore scientiae exules (sape ipsâ in patriâ) facti de divitibus pauperes, semetipsos exinaniunt, vitam suam multis periculis exponunt; et a vilissimis saepe hominibus corporales iniurias, sine caussâ perferunt [(printer); sic: corradunt] . Vere litterati inopes semper sunt. Richter axiom. ecclesiast, 237. Boccalinn. ragguagt. 45. et 2. ragg. 9. Perche non sanno mentire, non ingannare, non fare usura, et manco spogliare il prossimo. Guicciard. lib. 1. d. hore d. ricreat. tit. perche la pecunia co' cattivi pivi tosio, che co'i buoni s' accompagni. Ita ergo plerumque fit; ut dum publicae utilitati, viri litteris abditi inserviunt, securi privatae: parum absit, quin pereant, aut egeant. [(printer); sic: accompagni.] Clerici etiam hîc Privilegium


page 123, image: s139

habent: de quo late, an scil. et quando ii collectari queant? disputant Petr. Gregor. Tholos. 3. d. R. cap. 7. per tot. Molina. d. Iust. et Iur. disput. 672. Winceler. d. collectedecis. 8. Waremundus, de subsid. c. 12. pertot. Maullius, cap. 9. num. 52. etc. Sed id meruit eorum paupertas, et puritas Ecclesiae primitivae. Concludamus ergo cum Iustiniano: Novell. 43. §. 3. vers. porro. Si minutatim, et pariter in omnes vectigalia distribuantur; non solum paululum erit, quod praestitum fuerit: sed etiam tanto moderatius, levius, tolerabilius, faciliusve quod confertur, exlstet, quanto a pluribus colligitur, etc. Et hûc pertinet quod olim fuêre peraequatores, ac inspectores, qui emendarent praediis inspectis et adaequatis invicem; ut ii relevarentur quibus esset gravius onus adscriptum, gravarentur quae levius censita essent. l. 1. C. d. censib. et censitor. lib. 11. l. vit. C. d. annon. et tribut. lib. 10. v. Bulenger. cap. 11. Wesemb. cons. 103. Busium 3. subtil. cap. 3. Casp. Klock. d. contribut. th. 51. Etiam onere pensitationis liberandi sunt. si bonadiminuantur: idque quod suâ aetate non fuerit factum, conqueritur Salvianus, lib. 5. plerique, inquit, pauperculorum, atque miserorum, spoliati resculis suis, et exterminati agellis suis; cum rem amiserint, amissarum tamen rerum tributa patiuntur. Etiam ob sterilitatem, tributa et alia onera sunt sublevanda, vel remittenda: vid. Bulenger. cap. 14. et dixi alicubi supra. aut si alio quo casu patrimonium onerati diminuatur. Casp. Klock. d. contrib. th. 53. De causis moderationis collectarum, von den Ringerungs Handlungen /vide Dn. Bocer. de collect. cap. 12. nu. 6. etc.

3. Tandem et hoc addo; in summâ necessitate omnes immunitates cessare. Klock th. 27. Hinque a collectis Imperialibus immunis non est comes, etiam qui de comitatu suo in vestitur: frey/gerühiglich/vnd ohne Stewr. Bocer. 2. d. collect. ad fin. Nec etiam a Turcicis collectis ullus status privilegiatus, exemptus habetur. R. A. zu Speyr d. A. 1544. §. Nämlich sollen/etc. §. Das auch solche Hilff/etc. et §. Vnd insonderheit/etc. Mynsing. dec. 15. Respons. 1. num. 9. 10. et 14. Et generaliter immunitas haud extenditur ad onera, quae imponuntur ob publicum bellum, vel aliam evidentem necessitatem. Mynsing. 4. obs. 70. Cessare immunitates, ubi res geritur pro aris atque focis, in munerumque excusatione, verba strictim esse accipienda; praeiudiciis aliquot adstruit Petr. Aerod. rer. Iudicatar. libr. o. tit. 14.


page 124, image: s140