REM PUBLICAM OMNEM AUT Principatum, corpus esse quoddam civile; nemini non liquere puto et id libro singulari, Menenius Agrippa inscripto, Caspar Dornavius, probat. [(printer); sic: puto.] Inibi, ut Consiliarii sedem vicemque obtinent Mentis; cui tota hominis paret natura: sic pecunia rerum gerendarum nervus habetur. l. 1. §. in Caussâ: 20. ff. de quaestion. Sine sumptibus, non ulla Republica consistit; opusque ei opibus est, sine quibus nil fier quod opus: nervis hisce sumptuum publicorum, officia cuncta Magistratus, talem accipiunt vigorem; ut corpus Rei publicae universum, et validius sustineri, et item moveripromptius possit. Videatur Pet. Gregor. Tholosan. 3. d. Rep. cap. 1. aprinc. Iul. coesar Bulenger, tr. de Vectigal. populi Roman. cap. 3. a princ. Loel. Zecchius, d. Principe, lib. 2. cap. 3. num. 1. Pierre Matthieu, in seiano, fol. m. 287. et seq. Iac. Bornitius, in Aerar. lib. 1. cap. 1. fol. 2. Zacharias Fridenreich polit. cap. 17. a princ. Hoenonius, disput. polit. 5. th. 72. in fundam. a princip. et novissime Henr. Klock, in
elegantiss. suâ, de Iure vectigal. disceptat. conclus. 1. Pecuniâ Imperii fines defenduntur, Pauperes relevantur. bene meriti remunerantur: ut alia publica, eaque necessaria Rei publicae negotia, quae sine Numis havo expediri queunt, omittam. Laudatura Celso Iureconsulto, in l. sachorus. 79. §. 1. ff. de legat. 3. sententia Rusticorum antiquorum; Pecuniam sine peculio fragilem esse: Peculium adpellantes, quod praesidii caussâ seponeretur; eo ut necessitatis tempore uterentur. Id inrusticis si obtinet; quid ni idem de Imperantibus pronuntiari posset. Namque Civitates, pecuniis et quaestibus indigent, quemadmodum et domus; sed et multo magis: ut Aristoteles ait, lib. 1. Polit. cap. 11. ad fin. Necin Principatu solum, verum et in quacumque Rei publicae formâ, pecunia necessario est conficienda: quae sunt verba Mecaenatis ad Augustum, apud Dionem, lib. 52.
1. An Erarium publicum, atque perpetuum sit habendu; vel, num ab Imperantibus Thesauri sint colligendi? in utramque partem disputari solet, consulatur Nic. a Cus'a, lib. 3. d. concord. Cathol. cap. 39. Bedinus, lib. 6.d. Republ. cap. 2. num. 675. ad fin. et seq. Tholosan.. de Rep. cap. ult. Morus, lib. 1. Utopioe, fol. m. 10. usque 43. lac. Simanca, lib. 3. d. Republ. cap. 15. post Borerum, lib. 7. 4. Princip. del ragion di stato, Apollinar. Calderini, discors. 6. Auctor. Antimachiavelli, sive Commentarior. de Regno et quovia Principatu recte ac tranquille administr. lib. 3. theorem. 32. Bartholom. Kecherman. disput. pract. 34. problem. 15. Gregor. Rolbagiut, certam. masculofoem. cap. 40. ad fin. Herman. Lather. tr. d Censu, lib. 1. capit. 1. Pro negativâ sententiâ, adferre licet auctotitatem Divinae legis; Deuternom. cap. 17. vers. 17. ubi prohibetur, ne Rex multiplicet sibi aurum et argentum. Et apud Zachariam, cap. 9. vers. 3. Civitati Tyro exprobratur: quod coacervaverit sibi argentum tamquam pulverem, et aurem ut lutum platearum. Sic et Iulianus Imperator, numquam augendae pecuniae cupidus fuit; quam cautius apud privatos servati existimbat: id aliquoties praedicans, Alexandrum Magnum, ubi haberet Thesauros interrogatum; apud amicos benevole respondisse. Anmian Marcellin. lib. 25. m. fol. 538. Constantius
quoque amicis, increpantibus, quod Fiscum indiligentius curaret, respondit: Bonus Princeps qui magis a suis diligitur quam timetur, habet quicquid possident Cives. Eutrop. lib. 10. a pr. Et de codem Eusebius, lib. 1. de vitâ gonstant. cap. 10. ut rem vere gestam narrat, ac ait: Ubi passim famâ pervagatum esset, quod mansuetus ac spectatus, quod ardenter vitae san ctimoniam sectaretur, quod propterincrediblem in eos qui ipsius Imperio parebant, clementiam atque benignitatem, nullum thesaurum sibi omnimo reposuisset; Diocletianus, qui idtem poris summum Imperii gradum obtinebat, Legatis ad illum missis, dissolutam eius in Republicâ administrandân egligentia graviter increpare coepit, paupertatem obicere taquam probrum; hocque ad rei confirmationem argumenti loco usurpare, quod nihil prorusus pecuniae in thesauris reconditum haberet. Tum is Legatos qui ab Imperatore venerant, aliquandiu moram facere precatus, ex omnibus gentibus suae ditioni subiectis, eos qui maxumis divitiarum copiis circumfluebant, in unum convocavit; Pecuniâ dixit sibiopus esse, et illud tempus opportune oblatum, quo quemque propensum studium, et benevolentiam erga Dominum ac Regem suum, declarare par esset. Quo audito, hanc oc casionem, quae diu ipsis fuisset in votis, benevolae suae in illum voluntatis perspicue testificandae statuentes; abiectâ omnicunctatione, mature auro et argento, et aliis opum facultatumque generibus Aeraria eius complere laborant: studio quodam et ardore inter se, quo alius alium in largiendo superaret, vehementer contendunt, hocque praestiterunt valde laeto et hilari vultur. Quâ re confectâ, Constantius legatos â Diocletiano missos, thesauri sui spectatores fieri voluti; quos tesetes fore iussit eorum, quae oculis vidissent: illisque retulit, quemadmodum thesaurus ille, qui in praesentia in ipsius Aeraria collectus erat et conditus, iampridem fuisset apud pecuniae suae et divitiar um Dominos, tamquam custodes tutissimos conservatus. Istos igitur reigestae permagna coepit admiratio. Imperator autem benignissimus, post eorum discessum, pecuniae illius Dominos denuo accersit; illosque cum obsequiiac singularis benelentiae causâ humanissimetractavisset, suis receptis omnibus facultatibus, domum reverti iubet. Idem fere diu ante, Persarum Monarcha Cyrus planum fecit Craeso (suadenti, ut domi thesauros auri reconderet) cum precibus a subditis et amicis magnam
pecuniae vim collegisset; ut memorat Xenophon, lib. 8. Cyripoed. fol. 211. ubi cum inter alia dixisse resert: Videsne. Croese, mihi quoque thesauros esse?. Tuvero me iubes, colligendo invidiae me atque odio exponere, ac mercenariis custodibus praefectis, fidem habere. Sed ego amicos locupletatos, arbitror mihi thesauros esse, custodesque tum mei ipsius, tum bonorum nostrorum fideliores, quam si praesidiarios mercede conductos eis proesicerem. Alphonsi item Arragonum Regis apophthegma fuit, veferente Ant. Panormitâ, lib. 4. num. 42. Reg um inprimis studium et officium esse, populares suos officere locupletes; popularibus enim ditioribus factis, nec utique Reges pauperes futuros. Ludovico XII. Galliae Regi laudi dat N. Froumenteau, 3. du Secret de Finances, fol. 410. et seq. quod multis implicitus bellis, et tamen cum de accummulandis Thesauris sollicitaretur, responderit: qu'il faloit que ses richesses et thresors fussent dans les bourses, et dansles maisons de ses suiets; et que le Prince ne scauroit mieux thesauriser, et s'enrichir, qu'en enrichissant par bon traictement et soulagement des ses suiets adde proefat. Libr. 2. eiusd. tractatus, fol. 10. et seq. Noli telocupletare, inquit ad Filium. Iacobus magnae Britanniae Rex, lib. 2. Institi Reg. nova et gravia populo Tributa imponendo; sed tuorum opes et facultates, certissimas tuas divitias existimato. Verae ac certae Principis opes (verba sunt Auctoris Antimachiavelli, d. theor. 32. fol. m. 678. et prope extra omnem periculi iacturaeque aleam positae, insubditorum divitiis sitae sunt. Nam quae ex publicis vectigalibus et tributis quaeruntur pecuniae, possunt vel quaestorum neglig entiâ dilabi, vel eorundem fugalaut pefidiâ averti, vel bello aut naufragio, aut quocumque alio casu perire; thesaurus vero quem populus penes se habet, his tot casibus. obnoxius non est. Quam obrem nulla ratione opes suas augere Princeps melius potest, quam si populum sibi com missum clementer habeat, eumque temperatâ et salubri curâ ac. levanentis onerum, ditescere per otium sinat. Ad hunc modum Veneti, rei politicae peritissimi, Rem publ. suam administrant, quippe apud eos capitale est, de publico aeratio seu thesauro instituendo verba facere: ceter um cives copiis familiaribus adeo amplis sunt, ut Res publica inopiâ laborare nequeat. Cominoe. lib. 7. cap. ult. sol. m. 683. Contra Aerarium etiam et tributum, Anno 1555. disputatum in Scotia fuit, ut refert Buchananus, rer. Scoticar. lib. 16. fol. m. 545.
Lubet adscribere eius dem verba, licet satis multa. Hanc. inquit, pecuniae conficiendae rationem, vulgo creditum est, Osellium, Rubeumque, et paveulosillos Gallos, qui circa Regentem erant, commentos; ut videlicet censu facto, tabulae conficerentur, in quibus om nium bona perscriberentur: ac singuli pro ratâ, quotannis portiunculam ad sumptum belli in thesaurum: publicum, huncin usum destinatum, reponerent; ex eâ pecuniâ, in hoc peculiariaerario servatâ, mercenarium militem posse conduci, qui limitibuse esset praesidio, quietâ interim domi Nobilitate, nisi, siquando maior ingrueret hostium vis, quam ut ordinariis praesidiis sustineri posset. Hanc novam pecuniae confectionem, cum tenuiores aegerrime ferrent, et amarulentis dictis palam prosequerentur; ê Proceribus maior pars tacite mussabat: dum quisque respicit, ne, qui primus obviam itet Regentis cupiditati, praecipaum recusationis invidiam in se unum averteret. Proximus ordo, Primoribus, qui suâ tacigenti libertatem publicam proderent, non minus quam Regenti infensus; cum circiter trecenti Edimburgi convenissent, e suo corporeduos ad Regentem miseruntiqui, in tributo solvendo ignominiam, et in censu conficiendo, paupertatis publicae et privatae confessionem deprecarentur: maiores enim suos non modo se, suaque, adversus Anglos, longe, quam nunt sunt; potentiores, defendisse; ac saepe etiam in illorum agros incuriisse: neque se nunc degenerâsse adeo, ut no et rem et vitam, sicubi usus postulet, patriae impendant: Quod ad mercenariorum conductionem pertineat, rem esse periculi plenam; sum mam rei Scoticae hominibus sine re, sine spe, quidivis ob pecuniam aufuris, committere, quorum protundam avaritiam incendat ad nova. molienda, occasio, et fortuna secum fidem circumagat: et, ut ceterarectese habeant, illique patriae caritatis magis, quam suae coditionis meminerint; cui quam ne credibile fore, mercenarios fortius pro alienis, quam dominos prose, suisque, proeliaturos; maioresque stimulos excitaturam in vulgi ignobilis animis exiguam mercedulam, mox in pacecasuram, quam Nobilitati, fortunas, liberos, coniuges, arasque et focos? Et Paule post. Pecuniolam quis colliget? Quantam ex ea erit necesse in quaestorum, aut coactorum mercedem decidere? Quis eam spondebit non in luxuriae instrumentum, sed in usum publicum conversum iri? Magnam nihil tale futurum, spem nobis affert, magnam
suppeditat fiduciam Principis clarissimae (penes quam nunc summa est potestas) probitas, et temperantia: sed, cum aliorum vel externa, vel no stra facta recordamur, non possumus nobis imperare, ne, quod saepe factum vidimus, aliquando fut urum, timeamus, etc. Usque hûc Buchananus. Traiani Caesaris apophthegmate; humani quod splen est corporis, hoc in Republica cempseri debet Fiscus: quod scilicet eo crescente, membra reliqua contabescunt; quodque
Fisco aucto, arguitur civica pauperies.
ut canit Andr. Alciatus, embl. 146. Egregia fane et memorabilis sententia; quam Coras. miscell. 6. cap. 19. in penitissimis omnium Principum praecordiis sculptam et reconditam esse optat. Vis ergo, ait ille, Princeps, ut corpus validum sit? effice ne lien intumescat? Visô Princeps, ut membra tua, hocest, cives subditique tui, bene valeant? nolifiscum habere tumentem? Sic que Belam Pannoniae Regem, omnibus promiscue Vectigalibus populo levato, tributo que generatim provinciis remisso, effecisse et Nobilitatem et plebem ditissimam; ut nec minimus quidem rusticus inventus fuerit egen us, refert et laudat Bonfinius, rer. Ungar. dec ad. 2. lib. 3. Aerariumitidem propterea reicit Thomas Morus, quod invitari magis hostem, et attrahi publicarum opum abundantiâ censet. Quae et olim opinatio fuit Aegypti Regum: Herodot. lib. 3 indeque, quo minus exteros Principes ad se invadendum invitarent, omnem fere publicam pecuniam, in Urbium, Pyramidumque substructionib us, aut in fluminibus deducendis, aut in Nili aggeribus reficiendis consumere solebant. Plin. lib. 36. cap. 12. a princ. Bodin. d. cap. 2. n. 675.
2. Econtra pro Aerario facit, quod omnes fere gentes, Thefauros habuerunt: Zecchius Politicor. 2. cap. 3. num. 1. fol. 319. et quod Lycurgus, qui suos Aerarium habere noluit. et idem amplificare finibus extentis Rem publicam eoipso prohibuit: idque cum armis sumptis expeterent Lacones, Belli destituti expenis, mox Pecuniam mutuo sumere cogebantur; et porro in extrema discrimina pervenerunt. Aristot. 2. Politic. cap. 7. in fin. Bodin. dict. cap. 2. aprincip. et prudenter ideo Archidamus ex Spartanoru, apud Thucyd. lib. 1. bellum contra Athenienses suscipi dissuadens; pecuniam, inquit, publicam non habemus, neque prompte conferimus e privato. Athenienses tempore Themistoclis, Aerario caruerunt: et ideo ad Belli sumptus comparandos, violento uti remidio
Themistocles coactus fuit. Plutarch. in pitâ, num. 6. fol. mihi. (edit. Gallic.) 222. Quin et 1. Regum, c. 3. vers. 13. Schelomoni Regi, divitias, omnium aliorum Principum opulentiores, vice cuiusdam insignis beneficii, promittit Iehova Deus. Aerarium item ubi publicum deest, frena avaritiae laxantur, et studium pecuniae excitatur: quippe cum nihil in publico est, unde sub sidium esspectare cives possint, quisque pro se corradet in casum necessitatis. Et tandem apud Politicos fere vapulant in Italiâ Genuenses, in Belgio Antuerpienses, in Germaniâ superiori Colonienses et Augustani, quod publice pauperes exsistant, divites privatim. Dn. Piccart. ad Arist. Politic. 2. 6. 9 ad sin.
3. Ego, in Republicâ ut dives semper Aerarium sit, operam dandam esse puto. Ita tamen, ut (1) omnino debeat esse proportio inter reditus Principis, et inter cius curas; at que adeo, tam fufficientes reditus eius esse velim, quam variae et multiplices sunt eius curae, earumque caussâ necessariae expensae. Keckerman. Pol. v. cap. 21. a. princ. fol. 328. Unde in Rebus publicis quibusdam, Aerarium ut locuples admodum sit, haut necesse esse videtur. Sicque in Turciâ, ex solis Timariis, homines ad tercentum milia obstrictos fibiatque obligatos habet, Imperator; ut quoties ipsi libuerit, et quo rerrarum eos ire iusserit, in Bellum propriis impensis proficifcantur. Lazar. Soranzius, in Ottoman. cap. 47. Quod et testatur Venetus quidam in Graeciâ Consul, qui ait: Nell acquisto che faece gl' Ottomani del Stato suo, s'impatronirono non solo ditutto il diretto, ma in gran parre ancorad dell' utile de'terreni, et questi distribui poia Soldati in vita loro per stipendio; di modo, che senz' altra fepsa del dinaro publico, mantiene quel Signore un numero cost grande di Cavalli, che a pagarli condinari, non bastariano quindici millioni d'orol'anno, etc. Thesoro polit. part. 1. relat. di Const antinop. fol. m. 216. etc. Sic et olim Imperatoris et Principum (Germanorum) potentia, in Vasallorum multitudine consistebat; indeque tam multa Feuda constituta fuerunt, adeo ut nil fere sibi retinerent: hodie, cum voluntario conductitioque Milite bella gerantur, et Vafallorum servitia variis limitationibus restringantur, rarius nova Feuda dantur; Aeratioque, quod Stipendia suppeditet in casu necessitatis, locupletiori est opus. Vicissim cum Helvetii pulsâ Nobilitate, plenariamimmunitatem promulgarent, suis quenque Stipendiis militare conveniebat. Bodin d. capit. 2. num. 660. Ita. etiam
de Cattis (quorum nomen adhûc Hassos retinere, Cluverius demonstrat. 3. Germ. antiq. cap. 5.) Cornel. Tacitus, libr. d. Meribus Germanor. prodit; eos nec conteri tributis, nec atteria Publicanis: exemptos oneribus et collationibus, tantumque in usum praeliorum sepositos, velut tela atque arma, bellis reservari (2) Haud in unius aut paucorum arbitrio potestateque esse debet, non urgente necessitate Aerarium evacuare: quod quidem facilius in liberâ, vel etiam mixtâ Rei publicae formâ praecaveri potest. Acita olim laudabatur apud Romanos Val. Publicola, quod quando oportebat pecunias ex censu cives conferre, neque ipseadministrationem pecucuniae attingere voluerit, neque etiam amicos suos id facere fuerit passus; neque om nino pecunias in domum privati alicuius inferri: sed Aerarium instituerit Saturni Aedem. plut arch. in vitâ. Sane cum Publicarum pecuniarum custodia, supra modum difficilis semper fuerit visa; Reges Persarum perinde ac Romani, ut a rapinâ prosu sioneque, Sanctius Aerarium vindicarent, qurum in graviorum laterculorum conflab ant figuram. Bodin. d. cap. 2. num. 675. Tholoz an. 3. d. Rep. cap. 3. passim, et proesertim num. 8. Quo itidem medio; Caroli V. Gall. Regis Financiarum Magister, Domini sui facilitatem in expendendo, pendendo, coherceri posse put avit: Bern. Girard. Seignr du Haillan. lib. 17. fol. 424. de l'hist. de France. nempe, qu on ne garderoit plus d'or monnoye dedans les coffres du Roy, ains qu'on feroit des groslingots, qui seroient gardez, et plus mal aises a donner et departir. At nec eiusmodi massarum pondus, neque Ramsaneti lapideae Turres, neque Sardanapali subterranei specus, Publicam illam Pecuniam tueri, nec etiam Templorum, Sepublchrorumve Relligio, neque profundaflumina eam poterunt occultare; si non rara et continuata Principum prudentia, aut Ordinum id faciat provida cura. Ridicula est congerendi sollicit udo, et non nisi in maximum Rei publicae Civiumque singulorum damnum vergere potest, nisi sit qui servet importata: hocque esse perforatum in dolium haurire, recte Xenophon, in Oeconom. sive lib. 5. memorabil. scribit. vid. Erasm. in Adag. inexplebile doium. Et sic Caius Caligula, immensas opes, totumque illud Tiberii Caesaris, vicies ac spties millies H. S. sumptibus nepotinis om nium superansingenia prodigorum, non toto vertente anno ab sumpsit; sueton cap. 37. quia potenti custode carebat. Les Monarchies (verbasunt Aurea Auctoris du Secret des Finances,
in Epist. dedicatoria ad Gall. et Polon. Regem. seront tousiours necessiteuses, si la clef de leurs Finances n' est mise et consignee en une bonne et fidele main: c' est a dire, qu'elle fermea sibon ressort, que les crocheteurs n'y puissent crocheter s'il est possibile. Car il y a des crochets de touts les qualibres; crochets tortus, crochets mignards crochets prodigues, crochets subtilis, crochets des femmes, et crochets affinez, etc. Huic quoque malo, Lege latâ mederi voluit in Gallia Franciscus I. quâ cavit, ut Aerarii Sanctioris quatuor claves fabricarentur; quarum unam penes se Rex haberet, ceteras ii quos Aerario praesecisset. Huic etism Legi subrogatum fuit, ne ex arca, nisi praesente, Aerarii Praefecto, et Scribâ numi moveretur: quo more ab Henrico 2. abrogato, omnes mox Aerarii opes; potentium et adulatorum direptionibus patuerunt. Bodin. d. cap. 2. num. 674.
Pecuniae adpellatione, non tantum comprehendo Numos, aut etiam Aurum Argentumve non signatum; sed omnia quae pecuniâ aestimari possunt: l. nominis ad pellatione. 4. et l. seq. in princ. l. pecunioe. 178. in princ. l. pecunioe. 222. d. verhor. signif. quae vel necessitatis tempore cito vendi, aut cum iis indigemus, numis non semper comparari possunt. Sicque in Galliâ olim, Nemora publica fuerunt, in quibus grandium excelsarumque arborum innumerabilis multitudo, ad omnes crescebat opportunitates; quae urgente Bello, si pecunia Aerario defuisset, caedebantur. Bodin. 6. cap. 2. num. 675. Sic Argentinae, aliisque similibus in locis, ubi Res publica bene consticuta est, magna copia Annonae, ad Belli famisque reconditur casus inopinatos.
Laurentius Surius, in com. rerum in orbe gest arum, pag. 22. narrat; cum An. 1501. dira fames ob frumenti inopiam Sueviam pervasisset, eam Argentoratenses, frumento quod in magnâ copiâ reconditum habebant, non avaro quidem, sed commodo pretio distracto, levâsse. Et refert Confultiss Latherus, 3. d. censu. cap. 7. numer. 105. cum An. 1602. propter grandines, imbresque crebros, magna esset timenda annonae difficultas, Ludovicum seniorem Hassiae Landtgravium, felicissimae recordationis, in procerum consessu
adfirmasse: si contingeret fato, ut in torâ Carrorum ditione; triennii spartio sterilitas esset exspectanda; se non tantum suae Regioni, verum et Hassiae universae, dere frumet tariâ abunde prospecturum Sane Ronani magnam semper curam habuerunt Annonae: eiusque caritatem incendio assimilârunt, et igni cui nemo resistere potest. Iurneb. 22. adversar. cap. ult. At vero quomodo Horrea olim fuerint condita, ut ne frumenta computrescerent: et item de curâ et copiâ Annonae, tam apud Romanos quam alias nationes, consule Bulenger. d. vectigal. cap. 8. et 9. atque Latherum d. cap. 7. et dicam etiam hâc de re aliquid infra, cap. 3. num. 6. Relatu dignum est, quod in expeditione quâdam Hierosolymitanâ, Principes Christiani, magnam frumenti copiam, in Cyprum Insulam convehi curârunt; eamque sub diu, illaesam diu asservârunt. Quâ de re ita scribit, de Ionville. en l' hist. du S. Louys. cap. 19. Les greniers de formens, orges, et autres grains, resembloient de hautes montagnes, tant les monceaus estoient grans, parmi les champs; et a urai dire, vous eussies dit, que c' estoient montagnes; car la pluye, qui estoiet cheute dessus, des long temps, les avoit fait germer: en sortes, que l' on ne voyoit que l'herbe verte par dessus, Et quant on les voulut lever de la, pour les amener en Egypte, on osta les croustes, et l' herbe, qui estoiet en la superfice; et dessous, les bleds furent trouves si beaus, comme si l' on les eust battus nouvellement. [(printer); sic: num. 6.]
Aerarium proprie et primogenee, Populi ac Rei publicae, Fiscus vero Principis esse censetur. Fr. Hotoman. in comment. verb. Iur. Cuiac. ad pröem. tit. d. Iura Eisc. lib. 10. Cod. Roe vard. 4. variar. cap. 4. Cor as. 6. Miscell. cap. 19. Idque ex verbis Plinii in Paneg. ad Traianum facile cognosci aiunt, cum dicit: At fortasse non eâdem severitare Fiscum, quâ Aerarium cohibes? imo tanto maiore, quanto plus tibi licere de tuo, quam de publico credis. Sic et nunc plerisque in losis. differentia est, vnder den Cammer: und einer Landtschafft Gütter.
In popularibus et Optimatum Imperiis, nihil quod ad Civitatem pertineat, Privatum dici potest: in Maonarchiâ vero, et agri Dominicia Publicis, et Fiscus ab Aerario Publioc differt. Bodin. d. cap. 2. num. 641. Adde Clarissimum Belgii Iureconsultum, Paul. Busium; 3. de rep. cap. 1. num. 3. et disp. Polit. N. il. q. 22. usque. 26. qui Aerarium et Fiscum, Iuris ausctores altieraccipere, quam Latinos ceteros, probat. quod et ex §. ult Inst. d. usucap. patescit. Iniversitates vero et Collegia, Arcam aut Bursam communem, non Aerarium, vel Fiscum Habere putantur: vid Christ. Colerum, parerg. cap. 28. Fiscus enim proprie est eorum, qui non recognoscunt superiorem, et qui ita siscalia iura habent. M. Ant. Peregrin. d. Iure Fisci. 1. c. I. et 2
2. Utrum in Monarchiâ absolutâ, valeat ista Bonorm Regalium distinctio; ut alia dicantur Rei publicae, alia privata Principis n disputat Keckermannus, disput. pract. 34. problem. 7. Certe non inepta videtur opinatio Tholosani; lib. 3. d. Repub. cap. 2. Numer. in. qui tria facit geneta Bonorum Principis. Primum Prinvatorum, quae
vel habet quaesita nomine proprio, vel relicta a Maioribus, alio nomine quam Principatus (eaque in Iure nostro dominica et patrimonialia indigitantur, ac res etiam privatae; eorundem vero universitas, vocitatur patrimonium privatum) Secundum dicit eorum, quae Principatui adnexa sunt, vel incorporata; quae et Rei publicae Dos ap pellitantur: quod ea quasi dotalia accipiat, in inauguratione sui Principatus, tamquam per desponsationem sibi coniuncti. Adpellantur etiam Domanium Rei publicae, sive Coronae. Tertium, quod ex hisce nascitur, vel ex casualibus reditibus percipi solet, ac in Fiscalemdefertur the saurum; ad communemque Principis et Rei publicae negotiorum utilitatem, utilitatem, a Principe administratur. add. Renat. Choppin. 1. de Doman. cap. 1. Et haec non Gallicae tantummodo, sed plerisque Politiis aliis, accommodari quoque posse puto, secus ac censebat Keckermannus: qui in Principe absoluto nihil privatum, nihil etiam publicum, quod non eius Dominio sit commissum, contra rationem et usum agnoscit. At vero de distinctione patrimonii Principis, etc. secundum Ius Iustinianeum; videatur Vulteius, Iurispr. Rom. lib. 1. cap. 13. num. 78. et Busius lib. 3. subil. c. 2. Sed tamen adhûc alia Bona publica, Rei publicae nempe (nec Principis administrationi concessa) ubique fere, etiam in Monarchiis inveriuntur: et Dominatum, non Regnum fapit, aliter si fiat. Ac ita Augustus, Provincias partitus est Romanorum, in Praetorias, quae Populo erant vectigales; et Praesidiales, quae Caesaris Fisco aes certum penderent: quod tandem posteri Imper. Graecorum, Dominatum affectantes, immutârunt; Fiscumque et Aerarium confuderunt, atque omnia Principis esse debere voluerunt. l. bene a Zenone. 3. Cod. de quadr. praescript. Iunge l. 2. §. hoc interdictum. ff. ne quid in loso publ. et Cuiac. 7. observ. cap. 3. a princ. quemadmodom etiam Dio, lib. 53. iam de Augusto scribit; eum Aerario abusum, Fiscumque et Aerarium, nomine non re distinxisse: et sic simulacrum fuit libertatis, quod Augustus et successores, visi sunt aliquid ex Fiscalibus postea dictis, Populo reliquisse. consulatur itidem mar. Salomonius, ad l. 2. § veram in fallor. ff. d. Iust. et iure.
Aerarium, diversi usus, et ordinis etiam ratione, non unum esse decet. In Gazophylacium seu Aerarium Sacrum, Kirchenkast (quod Syris
[Gap desc: Greek word]
corbana; Unde Latinum corbis, et Germanicum Korb/ descendit. [(printer); sic: corbana]
dicebatur, Drusius, in comment. prior. ad voces novi Testam hucque pertinet re. M. Conr. Portae, von Kirchen Güettern/und gemeinen Almosen/auch rechtschaffner Verwaltung derselden. Aerarium Civile, Kemfammer (inserviens expensis civilis ad ministraionis tempote pacis) Aerarium Militare, et Aerarium privatum, seu Fiscum Principis, Bornitus seiungit, de Aear. lib. 10. per tot. Qui porro ibid. c. utl. Aerarium Rei publl. et Principis, iterum in commune ac sanctius partitur; et quidem sanctius vocat, ubi Principis atque Rei publ. Thesauri, ad casus necessitatis extremos reconduntur. Consentit Paulus Negelin/part. 1. tract. vom Burgerlichen Standt/ Thesaurumque Parsimoniae vocat. Et quoque triplex aliquando fuisse Romae Aerarium, constat. Unum in quo Civium tributa, vectigalia Sociorum, et praeda Imperatorum asservabantur; ad Bellorum sumptus ordinarios sustentandos. Alteterum, Sanctius Aerarium adpellatum; quod in Saturni aede erat, in eoque Aurum vicesimarium custodiebatur, ad ultimos Rei publicae casus. Alex ab Alex. 2. Genial. c. 2. ad fin. Et tertium, quo pecunia Gallici Belli caussâ, continebatur: quam Gallico Bello contulit Populus, cum exsecrationibus cam inde non amovendam, nisi Bellum Gallicum impenderet. Tholozan. 3. d. Rep. cap. 3. num. 4. et seq. add. Bulenger. d. vectig at. cap. 12.
Fons et scaturigo Aerarii perennis, et quod; antiquissima, honesta, legitima, tutissimaque Imperantibus Pecuniae inveniendae ratio ea est; quam pricis Legumlatores, Rerumque publicarum docuêre fundatores: dum ii non solum Vicos, Templa, et Theatra Publica esse voluerunt; sed et insuper Agros, Nemora, aliasque possessiones (ut quasi Rei publicae quoddam patrimonium essent) selegerunt, haecque ad certum tempus, vel in perpetuum Civibus locitanda mercede, publicis
nece ssitatibus destinabant. Bodin. 6. de Rep. cap. 2. a princ. num. 639. Tholosan. 3. d Rep. 2. a princ. Guidon General des Finances, part. 1. a princ. Bornit. in Aerar. 1. cap. 3. et attigi ege lib. 1. Polit. cap. 4. num. 32. Hincque descendere videtur origo der Landtgarben/theilbaten Gütter/Bodenzinß/2c. Ita Romulus, agrum Romanum in tres aequas divisit parteis; quarum unam Sacris faciundis, secundam Rei publicae oneribus subeundis; tertiam Civibus sassigna vit. Dionys. Halic arnass. lib. 2. Erant et Principibus Lacedaem oniorum assignata praedia a Republica, pro Patrimonio: ac cum militabant, exercitus a Civitate nutriebantur. Tantum eximii agri, ait Xenophon, de Rep. Lacedem. multis urbibus finitimis, ad usum Regis secrevit Lycurgus; ut mediocrium quidem illi facultatum copia non desit, non tamen opibus antecellat.
Sic Aegyptiosperpetuarios Colonos, utque quintam fructuum partem Regi darent, effecit Iosephus: Genes. 47. vers. 23. etc. quo Vectigal, usque ad nunc incessabile vocat Osorius. 1. bist. cap. et. Et memorat Siculus Diodorus lib. 1. sect. 73. Aegypti agrum, in treis partes fuisse divisum, et partem tertiam Regi cessisse; unde impenderet in usus bellorum, et splendorum suum conservaret, nec plebem demergeret tributis. Ipse quoque Iechezchel, in civitate quam describit, tales Principibus voluit esse agros; quibus contenti vivant, nec ultra opprimant Populum DEI, Omnesque exactiones tollant desuper Populo eius. cap. 45. versic. 8. et seq. Pariliter prisco Angliae more, post conquisitionem, regibus de fundis suis, non pondera auri vel argenti, sed sola Vectigalia solvebantur; ex quibus in usus quotikdianos Regiae domus, necessaria minitrasbantur. Sedlden. in lano Anglor. lib. 2. num. 12. fol. 74. et seq. Sic et Patrimonium, seu domanimum Regum Gallicanorum, cosistebat en fiefs, droicts des fiefs, lots, ventes, aliisque reditibus, ex certis Coronae deputatis fundis. v. Bulenger. d. vectigal. cap. ultim.
2. Boma, ex quibus olim apud Romanos talis in publicum colatio fiebat, agriseu praedia tributaria, stipendiaria; olim vectigalia, paraedia civilia, fiscalia, fudi emphyteutici, saltueses etc, vocabtur, l. s.
si ager vectigal. t. tit. D. locat. prodior. civil. vel. sifacl. tet. tit. D. sund. patrimon. et saltuens, etc. De fundis et saltib. rei Dominicoe. De fundis rei privoetoe. et saltib. Divinoe domus. De collat. fund. partim. et emphyteut. De collat. fundor. fiscal. vel rei privat. vel Domin. lib. it. Col. cuiac. 7. observ. cap. 3. et 4. late Bulenger. de Vectigal. cap. 4. et 7. David Argente, notar. Iur. selectar. ad tit. si ager vectigal. fol. 202. et seqq. nultis. Sic ager Campanus, ad subsidia Rei publ. relictus quon dam fuit; quem Caesar divisit inter Cives, ut eorum benevolentiam captaret. Sucton. cap. 20. Ex praediis Vectigalibus, Decimae sumebantur; ex Pascuis quod percipiebatur, scripturam nominabant. Buleger. d. Vectigal. cap. 10. Hincque Festus ait: scripturarius ager publicus adpellatur, in quo ut pecora pascantur, certum aes est; quia publicanus, scribuendo conficit rationem cum pastore. Hûc petinet frumentarius Canon, de quoin t. C. d. can. frument. urb. Rom. lib. 1. Solarium quoque seu tributu, pro eo quod in solo Publico a privato aedificatum esset. l. 2. § si quis nemine. 17. ff. ne quid in loco public. Bulenger. cap. 36. Hûc et compendium spectat, quod in Mercatibus, pro loco et sede publicâdatur: Standtgelt vulgo vocamus. Sic quoque aedificia alicubia Magistratibus exstructa reperiuntur, inservietia usibus et opportunitatibus negotiorum privatorum. de quibus videatur Bornitius d. Aerar. 1. capit. 6.
Non autem ex publicis solummodo fundis, Princeps sive Res publica, Aerarii conficiendi ius habet; sed quoque qui Praefecti sunt Legum custodes, et Politici Status, totique in hoc incumbunt, Iure exinde victum petunt, et quaecumque alia necessaria sunt, adtam difficilis muneris administrationem: ac etiam quae pertinent ad eorum honestam recreationem, ut dixi. 1. Politicor. capit. 4. num. 31. vers. 1. Hincque ordinaria collatio Tributorumdescendit (Stewer/Schoß/Schatzung) quae in subsidium sumptuum atque laborum, et pro Regimine generali, exigunt Imperatnes quotannis. argum. Matth. c. 17. vers. 24. etc. et c. 22. vers. 17. et 21. Marc. 12. vers. 14. et 17. Lucoe. 20. vers. 22. ac 26. Roman. 13. vers. 6. et seq. ubi Em. Tremellius, in not. ad Syr. versionem. et dixiego lib. 1. Polit. c. 4.
num. 33. et ibid. vers. 1. Ius est Regis inquit, Thomas Stapletonus in Promptuario moraeli, Domin. 22. Post Pentecost. fol. 583. ut a Regno alatur, et quidem pompa Regali; tum ut ei Regnum subministret omnia quae necessaria fuerint, et ad Bella gerenda, et ad Pacem conservandam. Haec a Populo Regi subsidia debentur, et necessario a Populo fideli solvuntur. cui consentit Dn. Poylcarpus Leyser: im Regenten Spiegel/in der Predigiam Anfang deß Landtags. fol. mibi 228. etc. indeque Tributum debitum non solvens, nec in conscientiâ tutus existimatur. Lud. Molina d. Iust. et Iur. tom. 3. disp. 674. Ut et censum ac Tributum solvere denegantem, in Principis contemptum, incidere dicunt in crimen laesae Maiestatis. Gigas tr. d. crim. Maiest. quaest. 36. num. 2. etc. Tributum etenim praestatur, in recognitionis et oboedientiae signum, notaque est dominii universalis, quod in singulorum bonis Resp. habet; Facius Polit. Livian. artic. 40. fol. m. 73. egolib. 1. Polit. cap. 4. num. 33. vers. 3. quapropter etiam eo nomine, bona singulorum tacite sunt hypothecata: detrectans ergo superiori solvere tributum, oboedientiam subtrahit, Maiestatemque maxume offendit. Quicqid boni homo civisque in Republicâ habet, et possidet; quod vivit, quod libere vivit, quod bene, quod beate, omniumque rerum et bonorum usu, et interdum etiam copiâ ad voluptatem utitur, fruitur, totum hoc beneficium, Rei publicae, civilique ordini acceptum est referendum: illa facit ut homo sociatus in Civili societate, civiliter vivat, suisque gaudeat bonis. Quâ de causa non tantum necessarium, verum etiam aequissimum reputatur;ut aliquid ex lucro et compendio bonorum illorum, conferat in commune. Propterea, quod et homo, et res singulorum in Republicâ conservari nequeant; nisi conservetur Res publica sive communis: adeoque singuli fui
caussâ impendere videntur, quioquid conferunt in publicum usum. Novell. 8. cap. 10. §. 2. Bornitius, b. lib. 5. c. 1. Id quod et Chrysostomus, verbis aliis, sed sensu plane gemino expressit. in Epist. ad Rom. homil. 23. Propterea, ait, ab antiquis temporibus, communi omnium sententiâ, Principes â nobis sustentari debere, visum est; ob id, quod sua ipsorum negligentes, communes res curant, universumque suum otium ad ea impendunt, quibus non solum ipsi, sed et quae nostra sunt, salvantur. Eadem habet Div. thomas. ad d. cap. 13. lectione 1. Principes, inquit, recipiunt Tributa, quasi stipendia ministerii sui, ad sustentationem; laborant enim ad omnium pacem et quietem servandam. Peccant autem Principes, si utilitatem populi non procurant, aut violenter tributa diripiunt ultra statutam legem; quae est quasi quoddam pactum inter Regem et Populum; item si exigunt ultra populi facultatem, etc.
Vectigalia et Tributa, fere cum Regibus esse nata, nullamque pene gentem fuisse unquam, quae Regibus atque Magistratibus suis, de publico non solverit tributa, unanimis est historicorum ac politicorum consensus. Bulenger. d. Vectigal. cap. 1. Aegid. Thomat. tract. d. collect. §. exactio. fol. 25. etc. Heigius, part. 1. quaest. 17. num. 2. Casparus Klock. de Contribut. q. 1. Gothofr. Engethart Silesius, amicus meus, disput. d. Vetigal. elegantiss. q. 2. Hoenon. disp. Polit. 5. q. 88. b. At vero tributum, exinde hoc nomine vocabatur apud Romanos; quod a Tribubus tributim ea pecunia, seu a singulis ex Populo, pro aestimatione Patrimonii imperaretur: et Attributum, quod cuique certa pecunia praestanda assignaretur, ut ait Varro; vel a tribuendo, quod ex privato in Publicum tribueretur, vel quod Militibus tribuebatur. 1. ager. 27. §. 1. d. verb. signif. ubi Goeddae, et Alb. Gentil. in commentar. Bulenger. cap. 2. Ludo Molina, d. lust. tom. 3. disp. 661. num. 1. Gothofr. Engelhart. d. Vectigal. q. 4. b. At vero, posteaquam Augustus Imp. provincias cum populo est partitus, tributa sunt adpellata, quae Bello victae provinciae, populo quotannis pendebant: quae autem provinciae Caesaris ad Belli subsidia inferebant, stipendia sunt vocitata. Quae
tamen differentia, tempore subsequenti obsolevit. Sicque Commenus Imperator Orientis,lib. 1. Iuris Oriental. tit. Isaac. Comn. constituit ordin arium Tributum, pro Vico triginta sumibula habente, aureum unum, argenteos duos, arietem unum, hordei modios sex, vini mensuras sex, farinae modios sex, gallinas triginta. Pro Vico, qui 12. haberet fumibula, aurei bessem, argenteum, agnum dimidaitum, hordei modios quatuor, vini mensuras quatuor, gallinas viginti. Pro Vico 10. fumibulorum, argenteos quinque, agnum unum, hordei modios duos, gallinas decem. Tandem, quid heîc ordinarium, quid extraordinarium siet? Gilkenius docet. ad. l. placet. 5. num. 20. etc. Cod. d. S. S. Eccles. Hoenon. disput. Polit. 5. q. 90. et dicam etiam de extraordinariis tributis, ego infra. cap. 4.
Censentur item fructus Iurisdictionis, et Rei publicae inservientes proventus;M compendia poenarum, multarumque, Brüch/Frevel/Büssen: ac si quae alia, in cap. un. tit. 56. lib. 2. Feud. quae sint Regalia, enumerantur. adde Choppin. tr. d. Domanio, passim. Quae et ego recensui ex parte, lib. 1. Polit. cap. 4. num. 35. et seqq. usque ad numer. 42.
Reditus hi incidentes nominantur, quia fortuito et casu accedunt fisco: communiter iura Regis, a Iureconsultis Regalia indigitantur. Ethîc fere Res publica unaquaeque, sua singularia habet, nec ab omnibus omnia probantur adsumunturque: Bornitius hîc, libr. 3. c. 1. imo indies nova excogitantur, vel vetera extenduntur; ut iam olim conquestus est Iuvenalis, Satyr. 4.
quicquid conspicuum, pulchrumque ex aequore toto,
Res fisci est, ubicumque natat.
Et tamen iniuste fit, si onera nova sub nomine Regalium inducuntur; ut monui, 1. Polit. cap. 4. num. 41. sub vers. 2. fol. 174. Ut vero Regalia, Rebusp. omnibus non uniformia sunt; ita et generatim, alia alibi Aerarii et Domanii ratio exsistit. In Turciâ, Aerarium ex Donariis fere constat; quae ab aliis Principibus, potissimum Christianis, tum et a suis Subditis atque Servis, Imperatori conferuntur; nemini enim vacuis quod dicitur manibus, in ipsius conspectum venire conceditur. Magnificentiae id tribuunt, quod immensam secum trahit utilitatem. Ac si quis penitius in omnes Turcarum actus
oculos infingere velit, cognoscet, eo ipsos unice intentos esse, quo aliude cumulate rapiant, ut Imperatori quae rapta sunt, donent; s c pe corum manus, tamquam per aquae ductum quendam, omnes isti Thesauri huius Imperii diffluunt, seque in Oceanum avaritiae. Im peratoris exonerant. Lazar. Soranzius, cap. 47. Achil. Traduccius, in Turcâ Vincibili. t. d. reditib. et Thesaur. Regiis. fol. m. 238. et seq. Arnisae. Pol. 2. cap. 5. fol. 563. et seq. Cava il SIgnore cento sessnta mila scudi di tributi, et pensioni di diversi Prencipi, ait auctor Thesauri politici: part. 1. relatione di Constantinopol. fol. m. 122. eaque dona ex alto ac sublimiloco, omnibus spectantibus explicari iubet, quasi Tributa subditorum. Bodin. 6. d. Rep. cap. 2. num. 645. In Turcia itidem qui habitant Christiani, vel Iudaei, omnes Tributa solvunt; e contra, Lege Mahumertanâ est cautum, ne a Musulmanis ullum Tributum exigatur. Pierre Bellon, libr. 3, sui Itinerarii, capit. 28. Traduccius. fol. mihi 239.
2. Sic et Aerarium Romanum Republicâ florente, ex hostium spoliis, et devictorum Tributis constabat. Tametsi enim Militibus, hostium Urbes vi captas diripere fas erat; publicae tamen Pecuniae in Aerarium inferebantur: at cum Urbes dederentur, aut pactione sponsioneve factâ, pecunia promitteretur, nil praeter stipendium referebat Miles; nisi tanta pecuniae vis esset, ut stipendium propter egregiam militum virtutem, duplicandum videretur. Bodin. 6. d. Repub. c. 2. n. 643. Arnisae. dict. cap. 5. fol. 564. etc. Romani item, victis Populis et agri parte multatis, Colonias egentium ac tenuium Civium mittere consueverunt, et eam agri partem illis assignare; ex quo incredibilis tum utilitas, tum gloria, Imperio, nominique Romano accedebat quod late exsequitur Bodinus d. cap. 2. n. 644. Quin imo, non Tributa solum; sed et Romano populo alendo, frumentum, oleum, porcinam, bubulam etc. conferre provinciales eogebantur. Bulenger. cap. 9. Et cum ab Aemylio, Perseus Macedoniae Rex devictus esset, tributi onere populus Romanus liberatus fuit tum etenim tanta auri argentique vis, in urbem est illata, ut collatione extraordinariâ nullâ fuerit opus, quin et tributum vetus desierit pendi, usque sub Coss. Hirtio et Pansâ: quod fuit sub initium primi Belli, ab Augusto cum Antonio gesti. Plin. lib. 33. c. 3. vid. Plutarch. in Aemyl. num. 19. Iam ante enim Caesar, Thesauros ad illum diem illibatos, exposuerat militum rapinae, Unde Lucan. lib. 3.
Tunc conditus imo
Eruitur Templo, multis non tactus ab annis
Romani census Populi; quem Punica Bella,
Quem dederat perses, quem victi praeda Philippi:
Quod tibi Roma fugâ Pyrrhus trepidante reliquit. etc.
At de variis tributis quae vel populus romanus, vel Principes diversis temporibus imperârunt, non est quod aliquid dicam post Bulengerum, qui haec accurate digessit.
2. De Domanio mutabili et immutabili Regni Gallicani, multis agit Tholosan. 3. cap. 2. num. 13. usque ad fin. et adhuc latius le Guidon general de Finances; quem tractatum legisse haut paenitebit. addatur le Cabinet du Roy, part. 2. et attigi etiam ego, supra c. 1. n. 5. vers. 1. De variis quoque generibus Tributorum redituumque, Imperii praesertim Hispanici, eorumque nominibus, consulatur Ludov. Molina, d. Iust. et iur. tom. 3. disp. 661. num. 4. etc.
CIrca Aerarium, triplex inspectio occurrit: quomodo nempe reditus Principatui destinati, sint conservandi; quomodo augendi, necessitatisque tempore alii conficiendi; et demum, per quos Aerarium siet administradum.
REDITUUM AERARIIQUE CONSERVANDI praecipuus modus, in bene, parceque collocandi consistit ratione. Parsimonia quippe opes auget: Proverb. 13. vers. 17. summumque, ut proverbium habet, est vectigal. Mas vale regla que renta; y donde no la ay, ella se pone; quod monitum est optimum Hispanorum. Silva curiosa de Iulian Medrano. fol. 21. Maxume verum est, vulgo quod dici solet; in sumptu faciendo quaestus consistit. Et plane igitur Oraculi heîc loco sit, Horatii illud:
Si recte frueris, non est ut copia maior
ab Iove donari possit tibi.
Recte Mecaenas Augusto: Divitiae magnae, non tam
multa accipiendo, quam non multos sumptus faciendo, colliguntur. Dion. lib. 52. Expeditissima proinde, census augendi ratio est, detrahere sumptibus, et inhibere largitiones. Ita quoque Ptolomaeus Rex, unum ex septuaginta Interpretibus cum interrogâsset, quâ ratione Dives permanere posset; tale responsum tulit: si nihil praeter Regni dignitatem ageret et per luxum, sique in inania et inutilia, nullos impenderet sumptus. Aristeas in hist. Hispanis in proverbio est, egere non posse, qui regulam observat in expendendo: a despensa concertada non pueda faltalle el pan. Digna omnino videtur quae hûnc transseratur, Philosophi veteris anonymi monitio, ad Theodosium Augustum eiusque filios, de inhibendâ largitate relata a Clariss. Marque Frehero, tr. d. rc numar. ad fin. lib. 1. fol. 25. ubi inter cetera ita ait: Si largitio immoderata servanda profuderit, opum defectibilitas nullo vetustatis more, poterit iam necessitatibus subvenire. Quam obrem Patrum nobis est paulisper providentia referenda, quam in rebus egenis habuerint, vel que nunc in tanta facultatum licentiâ videatur. Afflicta Paupertas, in varios scelerum conatus accensa, nullam reverentiam Iuris, aut pietatis affectum prae oculis habens, vindictam suam malis artibus commendavit. Erit igitur curae Prudentiae tuae, Optime Imperator, repressâ largitate, et Collatori prospicere, et in posterum Nominis tui gloriam propagare, etc.
1. Omnium administrationis domesticae generum commune est, ut inprimis consideretur, ne impendia fructibus sint maiora. Aristot. lib. 2. Oeconom. a princ. Teneat mensuram, et respiciat finem: co, itaque, quod ait Iohan. Mariana. 3. d. Inst. Reg. cap. 7. Principis curae referantur, ut supervacaneis sumptibus detractis, modus vectigalibus sit. Et quod frugales homines praecipere solent, in procurandâ re familiari, cogitare diligenter; ut expensae publicae, si non minores, certe Regio censu maiores non fint: unde cogatur
versuram facere, auctoque indies foenore, effundere Imperii opes. Magna et prima cura esse debet, ut sumptus singuli, facultati, et copiae sint exaequati; congruant inter se Vectigalium ratio, et erogandi necessitas: ne si modum excedant, Res publica maioribus malis implicetur. Si maiores multo Vectigalibus, Regii sumptus diu erunt, haut dubia pestis consequetur; nova indies tributa imperandi necessitate, aures Provincialium obsurdescent, animique exacerbabuntur. Haecque etiam paucis verbis, complexus est Alphonsus Rex neapolitanus: apopht. lib. 3. num. 16. Regibus, qui pro reditu sumptus metiuntur, omnia cedere bona, ait; amari a Civibus, non metui, cives ipsos a suspicione novorum munerum levatos, agere alacres, suaque bona ostentare, ac denique Principis vitam, expetere votis suppliciisque, Et Iohannes S. Angeli Cardinalis, cum in Austriam, sedis Apostolicae Legatus venisset, cognovissetque Caesaris Friderici qui reditus, et qui sumptus essent: Rumorerat, inquit, Fridericum ad rem nimis attentum esse; at meo iudicio perliberalis est, qui faculta tibus sumptus metitur. Aen. Sylvius in parall. In omnibus frugalitas et parsimonia, atque regula rationis conservetur. Et semper ante oculos eius qui prae est, versetur; non conven re supra vires redituum ordinariorum, facere sumptus: et ut privatim quemque, sic et Principem suo pede se metiri oportere, quae verbatim scribit Gregorius Tholozanus. 3. d. Republ. 8. ad fin. Principes si ita instituerent Aulicam Occonomiam, atque administrationem, ut semper superesset; raro deesset aliquid in usum improvisae necessitatis: ac si non sinerent impensas superare facultatum vires, numquam occasio esset, subditos onerandi provincialibus collectis, Heresbach. d. erudiend. Princip. liberis. lib. 2. cap. 5. circa fin.
2? Hîc peccant plerumque Principes, redituum, tabularumque accepti et expensi ignoratione. Sic et de ruinâ illustrium familiarum, in Regno Neapolitano, scribit Thomaso Costo, giornat. ult. d. Fugillozzio. fol. 555. 10 non mi maraviglio punto, che tante case in Napoli, sieno andate in mal' hora (non parlo di quelle, che cio patirono, oper mancamento di successione, oper mutatione di stati) mache non vi vadano tutte; poiche quasi tutti Signori di Napoli fidando si in quel nome gonfio, evano d entrata, di che sogliono spesso stare ârelazione altrui, attendono â spender per lungo, e per traverso: senza mai riscontrare, il debito col credito, cavandosi
oggi una voglia, edomani un' altra, vivano, come si suoldire, `a caso: che e quello, cheli manda in rovina. Cui Magnatum incom~odo pernitioso, ingenioso iuvento medicinam adhibere conatus est, Illustrissimus belgii Heros, Mauritius Auraici Princeps;qui tractatu singulari, Aulicam Oeconomiam, ad rationem negotiationis docuit accom~odare. Sim. Stevin. inopere Maur. memor. Mathem. lln'ya chose, a laquelle Monarque puisse occuper sa cogitation plus proprement, qu' en la dis pensation des se Finances: et n'y a speculation, qui puisse servir aux grands de plus spatieuse campagne pours es batre, pourl' entretenir leur pensees, pour se retiver hors de soi, et puis pour se r'avoir, que l' universite de leurs deniers: non pas mettre leur coeur a l' avarite, car cela est du tout indigne a un Prince magnamine; mais pour disposer son esperit a une iuste dispensation de son revenu: ut eleganter scribit Auctor du Secrot des Finances, in Epist. dedicat. ad Fr. et Pol. Regem. Iuvat etiam, non nisi Principis manu fieri largitiones. Et ita de Rhoneo Marchione, scribit Petrus Matthaeus, lib. 1. ad fin. Il se rendit difficile, et refusant de plusieurs choses: a fin que la concession en fut reservee au Roy, et les faveurs recevens et recognevens de la seule main de S. M. et non d' autre. Sicque de Livia, Dio lib. 57. scribit: si quid alicui largiebatur, id confestim numerari se inspiciente, iubebat: magnâ adhibitâ curâ, ne idem sibi quod Augusto eveniret; cuius munerum permagnam partem, dispensatores detrahere consueverant. v. Canonhiero, in Polit. cap. 12. lib. 8. fol. 452. Et parcus magis redditur Princeps, ipse si videt, quid per inconsideratas profusiones, sibi et Reip. decedat. Etiam minima hâc in parte aestimare debet Princeps: et est eam in re apophthegma Cosmi Maediceise io non tenessi conto delle cose piccole, non potrei far le grandi. Botero d. detti, lib. 1. f. 31. b. Sane pessundatur domus locuples, parvis, sed frequentibus sumptibus. Hocque decipitur mens plerorumque, dum sibi persvadent, nihil aut perpusillum eos sumptus esse nocituros, quorum sit unusquisque parvus: contrarium tamen evenire solet; quippenam minutae istae impensae, magnum tandem adferunt damnum, imo labem ac pernitiem totius rei familiaris. Casaubon. comment. ad Theophrasti Characteres. fol. 159. [(printer); sic: 31 b.] Haec aliaque consimilia monita, si haut negligat Princeps, non quadrabit in cum sententia proverbialis; sera parsimonia in fundo. Sane profusorum vulgus, tum demum parcere solet, posteaquam viderit minimum superesse. Quod et in Trinumo Plautinâ, Staphinus servus, in herili filio culpat: Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit, postquam comedit rem, post rationem putat.
3. Considerandum, ex sumptibus qui impenduntur, quam multi sublatin, ihil detrimentum adferant Rei publicae, auctoritatique Principali. Hâcque viâ, reditus annuique census, ita sussicere
Principi queunt, ut nullam is habeat occasionem aut necessitatem a subditis pecunias extorquendi, aggravationibusque novis populum divexandi: ut pulchre Reinhardus Lorichius docet. Institution. Princip. capit. 60. Hîc vero seponenda est cum primis, affectatio externae REputationis, magnitudinem destruens internam. Et sic Alexander severus, Urbem et Provincias, et Aulam suam, purgavit hominibus non necessariis. Malum pupillum esse dicens Imperatorem, qui ex visc eribus Provincialium, homines non necessarios, nec Rei publicae utiles aleret. Nefas etiam esse dixit;ut publicus dispensator, in delectationes suas suorumque, converteret id, quod provinciales dedissent, Lamprid. in eius vitâ. Ideo Salaria, quae otiosos vel inutiles accipere videmus, sunt subtrahenda. Nilquippe sordidius, imo crudelius dest, quam si Rem publicamii arrodant, qui nil in eam, suo labore conturlerunt: quod olim dixit Antoninus Pius Imperator; teste Capitolin. fol. m. 147. Sic et Almansor Arabs, adulatores, homines que inutiles omnes, quibus tamen undiquaque scatent Aulae, vespis similes esse dicebat; ut memorat Botero. 1. dei detti, fol. 57. b. Non quidem parsimonia publica in eo versatur, ut servi domestici Regibus eripiantur; quod sine Maiestatis ipsius contemptu fieri non potest: ea res enim Peregrinos ad Principem aspernandum, et Subditos ad deficiendum excitare confuevit. Quod olim Ludovico XI. Francorum Regi legimus contigisse; qui non solum e familia atque famulatu suo, Patricios ac Nobiles exegit, sartore pro Feciali, tonsore pro Legato, Medico pro Cancellario usus est:sed etiam, ut aliorum Principum magnificentiam proculcaret, cultu ac vestitu sordidissimo vestiebatur; pileo praepingui, imagunculis et cochleis squalenti, veste laneâ vilissimi pretii ac tetrici coloris. Bodin. 6. cap. 2. num. 677. Sed tamen Officiariorum innumerabilis multitudo, sumptuumque profusa magnitudo; qua ubique fere excrescit in infinitum, ad modum est revocanda, et quâdam ex parte circumcidenda. Hunc ad modum Innocentius Sextus, Papa, vir integerrimae vitae, magnaeque constantiae et severitatis; domesticam imminuit impensam, familiam suam redigens ad numerum certum et honestum. Nec domi voluit nisi viros probatissimos, habere. Idem ut facerent Cardinales, accerrimo edicto mandavit; suam ac omnium Ecclesiasticorum vitam ceteris exemplo esse debere, dicens. Platina in Pitâ. Debet quidem Princeps omnia ad splendorem Imperii referre, neque in famiam subire
tenacis aut parci: sed tamen convenit diligentiam iudicium que adhibere, et pompam aulicumque comitatum, modulo Provinciae metiri semper, subditorumque paupertate. Add. Latherum,d. censu. lib. 1. cap. 11. Quid, quaeso, necessarii sunt, tot Aulici officiarii, inutiles titularii; qui more harpyarum apposita devorent, in necem subditorum? tot secretarii, cum duo aut quatuor amanuenses sufficiant, negotiis expediendis: quorsum tantus numerus administrorum culinae? quibus adhaerent ut tineae, subministri, et subministrorum alii subministri, et istis famuli, et famuli famulorum? cur tot, populi sanguine hirudines nutriuntur? adulatores, aulici, stulti, ve veri moriones, nani, naturae monstra? quae in deliciis habentur, muscae: asseclae comitatus, et stipatores inermes, numerus, pondus iners terrae, et fruges consumere nati. Istos enim omnes, expensis publicis nutriri, in praeiudicium publicum videmus, etc. Quae sunt verba Petr. Gregor. Tholosan. d. Rep. lib. 22. cap. 5. num. 2. ubi alia plura habet. Provideat omnino Princeps, ne otiosi homines, et inaenia Officiorum nomina, Metatorum, Historicorum, Regiorum Sacerdotum, Consiliariorum extraordinariorum, annuis salariis Rem publicam ludibrio praedaeque habeant; nullo praeterea proventu. Mariana, 3. cap. 7. De Burgundiâ scribit auctor du Secret des Finances; que le revenu ancien des Ducs de Bourgogne, ne seroit bastant pour payer la moitie des gages des officiers, qui y sont de present. in Epist. dedic. et idem libr. 2. fol. 45. asseverat: quil aimeroit trop mieux les gages de tous les officiers nouvellement crees en le Royaume de France; que tout le revenu ordinaire et extraordinaire de la couronne, durant les temps du bon Roy Lovis. 12. Et cui ergo mirum videretur, quod ibi aes alienum, exactionesque pauperum Subditorum, in immensum succreverunt.
4. Non summam Fortunam definiat luxu, bonus Princeps, ut faciunt Reges pueri, iuvenesque ignari; et qui cosdem hâc persuasione corrumpere solent. vid. Notas Iani Gruteri, in Florileg. parte. 1. folio. 643. Cest un espece de prisillanimite, aux Monarques, et un tesmoignage de ne sentir point assez ce quils sont, de travailler a se faire valoir et paroistre par depenses excessives. Mich. d. Montagne, 3. des essais. capit. 6. fol. mihi 911.Neronianum est, in profusione Reputationem esse sitam, existimare.Nero namque, divitiarum et pecuniae fructum, non alium reputabat, quam
profusionem: sordidos et deparcos esse, quibus vatio expensarum constaret; praelautos, vereque magnificos, qui abutarentur et perderent. Sueton. cap. 30. At anne de nostro saeculo Seneca vaticinatur; cum (in Oedipo) ita scribit:
totum per orbem maxumum exortum est malum,
Luxuria pestis blanda; cui vires dedit
Roburque longum tempus, atque error gravis.
Certissima depravationis nostri saeculi nota est; quod nunc nil magnificum censetur, nisi superfluum et luxuriosum. Publice privatimque stultum Heliogabli fastum imitamur; qui numquam minus argenti libris triginta cenavit, sibique pretia rerum quae mensae adponebantur, maiora quam essent dici amavit: hanc esse dicens convivio orexin: quod magis illa iuvant, quae pluris emuntur. Lamprid. De Vitellio memorat Dio, lib. 65. a princ. fuisse tempus omneipsius Principatus, nil aliud quam ebrietatem et comessationes: hoc et de quibusdam Aulis vere praedicare licet. pertinet hûc Scopae Thessali statuarum artificis dictum; qui demiranti, cur in aedibus suis Apelles tantum haberet rerum supervacanearum? Imo his, inquit, supervacaneis felicessumus ac beati, non illis necessariis. Idem sane de REgibus et Principibus nunc pronuntiari potest; qui magnitudinem superfluis ferre describere solent. Meminerit vero bonus Princeps, in virtute, non in decore et pompâ Imperium esse: quod dicebat olim Alex. Severus. Lamprid Exulare vero debet cumprimis omnis luxus, a Principis Christiani Aulâ. Ac quaestio sane digna videtur, quae ab Aulicis Theologis, iisque qui casus conscientiae conscribunt, sedulâ curâ discutiatur: Num vitam aeternam ei liceat polliceri, qui unus plus inutiliter prodegit, quam omnium pauperum, orphanorum, viduarum, aliorumque miserorum et derelictorum cura atque sustentatio, requisivisset. Bladum certe malum luxuria ext. Et qua~vis accusare luxum, sit facilias quam vitare Principi, et homini rectori, qui vult ceteris praefulgere: tamen spaientia, quae propria est homini rationali, ita debet actus suos temperare; ut cautione adhibitâ, ceteris quoque prudentior videatur, utatur temperato victu, et vestitu, et laudabili parsimoniâ aerario publico parcat, ut monet Tholosn. libr. 22. d. Rep. cap. 5. aprincip. Evitanda igit ur est multiplex occasio pecunias effundendi, inutilis cquorum, canum et similium apparatus; abstinendum est a
Peregrinationibus longinquis, in quae pecuniae multae insumuntur pro ??? mmeatu: temere non suscipiant ur Bella, quae non solum Aerariorum, sed etiam Subditorum omnium facultates, brevi tempore exhaurire possunt. Laudatissima est Reformatio Friderici 3. Imp. ubi in dem andern Haupt artic. sancitur: Daß jeder in seinem Standt sich selbst erkenne/vnd der arm Mann auff dem Landt vnbeschwert bleibe/ vnd ihme sein Menschliche Freyheit auch gehalten werde. Ibidemque in Declarat. 1. subsequentia inveniuntur. Das ein Kömischer Keyser oder König/mit sampt allen fürsten deß Reichs/ ein jeder besonder vnd samptlich / sollen furnemmen vnd Helffen betrachten/ den gemeinen Nutzen in allen Ständen zusürdern/ alle GEricht vnd Ordnungsrecht helffen renoviren, vnd wider an Tagbringen/auch alle alte vngewohnliche Beschwerungen im Reich niderlegen/ die newen zerreissen: damit daß Heyligen Kömischen Reichs Stätt / grosse Communen vnd Gemeinden (der mehr ist denn man gedenckt) gemeinem Nutzen zu gut/mögen fridtlich handlen vnd wandlen. Darzu solle soviel gethorr werden/ daß sich das Menschliche Wesen Christlicher Liebe vnd Freyheit/ mit einer sichern Vertröstung möcht wider bewegen vnd erwachen. Wann ohn d/möze wir nichts fruchtbares außrichten. Wo aber die Eingikeit der Fürsten solches säumen wolt/ so möcht Gott die Engd geben/ dz ein frembter Gewalt solches geberen möcht/ auß ordnung Gottes. Non per delitias aut sumptus, pecuniae illudat: ita Bonis Publicis utatur, ut cum Nehe~iâ vere dicere possit, c. 5. v. 41. etc. Ego et Fratres mei, an~onas seu proventus, quae Ducibus debebantur, non comedimus. Duces illi primi, qui fuerant ante me, gravaverunt Populum; Ego autem non feci ita, propter timorem Domini Dei. Notet Princeps duo praeclara apophthegmata, Cardinalis Petri Aldobrandini: Quod Mensae magnificentia, non luxuriae apparatu, sed Temperantiâ fit definienda; magisque laudanda sint Masinissae Regis, quam Cleopatrae ultimae Aegypti Reginae, mensarum ornamenta. Et quod in exciptendis amicis, non sumptus debeat spectari, sed decus. Henr. Farnesius, in apophth. Aldobrand. tit. 11. num. 6. et seq. Obeatam Regionem, cuius Principes suo tempore comedunt; ad robur, non ad com otationem: ut Salomon censet. Ecclesiast. 10. vers. 14. Non auget acutoritatem splendor vestitus: Nam et de Carolo M. ita scribit Aventinus lib. 4. fol. m. 28.9. Mit Kleidern/Schuhen/etc. hat er sich allweg gehlten nach der Teatschen Art/ so dieselbige Zeit im Brauch
war/ nicht viel köstlicher denn der gemeine Mann/ trug Pfaiten/Rock vnd Letbrock/musten oberal am Leibe genaw anligen/ machets nicht weiter vnd grösser den~ die Glider waren/verbrämet mit Sediden ein rauhes Brustruch/leinen Hossen truger allweg/das oberst tägliche Kleidt war ein grawer/ wie damals der Teutschen Kriegsleuth Brauch war/ Mantel/ schier wie ein Meßgewandt gemacht /wie man in alten Bildern nochsihet: Frembder Nation vnd anderer Manier Kleidung/wiewol köstlich/ achtet er nicht / sondern verachtets gantz. Die Teutschen vnd Francken / nach dem sie gemeinglich vnder den Wahlen vnd Frantzossen zukriegen pflegten/ namen sie zu handt derselbigen kurtze Mäntel vnd Röcklein an. Da solches sahe Reyser Carl/ ward er zornig/ vnnd schrye: O ihr Teutschen vnd Freyen Francken / wie seyt ihr also vnbesonnen vnd vnbestendig/ daß ihr deren Kleydung/ die ihr vberwunden vnd bestritten habt/ der ihr Herzen seyt / annemmet: ist nicht ein gut Zeichen/ bedeutet nichts guts/ ihr nemmet ihn ihr Kleidung/ so werden sie euch ewer Hertz nemmen/ was sollen diese Welsche Flecken vnd Hadern/ seind weder für Hitze noch für Kältt gut / für Regen noch für Wind/ ließ demnach ein Landtgebott außgehen/ daß man solche Frantzösische Kleider/ in Teutschlandt weder kauffen noch verkauffen solt. Da er im Friaul ein Winter lag/vnd sahe daß die Teutschen von den Venedischen Kauffleuthen/außländische köstliche Gefüll kaufften/vnd darinn her ein prangten/mußten fie auff ein Zeit also bekleidt/ da es gleich regnen wolt / an das Gejägt reitten/ da führet ers mit vleiß durch dicke Stauden vnd dörner/ dmait solche Kleider wit allein durch Regen verderbt / sonder auch zerrissen würden. Darnach führet er sie wider heimb/ mußten von stundan bey den Caminen essen/ da wurden die Kleider erst noch vdler verderbt durch die Hitze deß Feuwers. Er verzohe mit vleiß das Essen lang in die geschlagne Nacht hinein/ seinen Wolffsbeltz ließ er drücknen am Lufft/ zu morgens war ihm nichts/vnd als die Teutschen mit ihrem köstlichen Gefüll für ihn mußten kommen/ das alles verderbt war/ zeigt er seinen Beltz/ sagt: Ihr leppischen Leut/ welches. Kleid ist nun nutzlicher / das meine das mich ein Schilling gestehet / oder das ewer / darumb ihr gantz ewer Gätterlich Erbverschwendet habt. Referrt etiam Francisc. Robortellus, in Orat. funebr. de Carolo V. et aitn cum aliquando videret in aulâ, quendam ex suis nimis vestitu indulgentem ac ornatu prope muliebri; statim iussit, ut ad suum, hoc est miltarem vestitum,
rediret: nec tam veste quam virtute, insignitus esse studeret. Alium etiam purpurâ indutum et auro, gemmisque splendentem monuit. Tu sodes, vel ornatum hunc alicui largire, vel comburito, etc. Sic et de Theodorico Gothorum Rege, Apoll. Sidonius scribit, lib. 1. Epist. 2. Si in convivium venitur, quod quidem diebus profestis, fimile privato est; non ibi impolitam congeriem liventis argenti, mensis cedentibus, suspiriosus minister imponit. Maximum tunc pondus in verbis est; quippe cum illîc aut nulla narrantur, aut seria. Cibi arte, non pretio placent: fercula nitore, non pondere. Scyphorum, paterarumque raras oblationes, facilius est, ut accuset sitis, quam recuset ebrietas. Quid multis? Videas ibi elegantiam Graecam, abundantiam Gallicanam, celeritatem Italam, publicam pompam, privatam diligentiam, Regiam Disciplinam. [(printer); sic: comburito, etc.] adde Latherum 1. d. censu. c. 9. et me Polit. lib. 2. cap. 2. n. 39. vers. 1. Inutilem hancce profusionem, magnum subsequitur incommodum subditorum: de eoque conqueritur, indignatione iustissimâ, Paul. Matth. Wehnerus, von verenderung der Regimenten. cap. 12. fol. 185. ubi ait: Bißweilen werden die Tributt/ wegen deß vnordenlichen Lebens/vbermässigen Prachts vnd Verschwendungen der Regenten ersteigert/darzu dann die Inventiones vnd Auffzüge/ so heutiges Tags an Statt der Ritterspiel vnd Kriegsübungen im BRauch / vnd von den Italienern vnd Spaniern zuvns gebracht / nicht wenig helffen: welche ihrer Nutzharkeit halber/ einem Rauch vnd fürüberrauschendem wind zuvergleichen/ dadurch der Vnderthonen sawrer Schweiß in einem Augenblick/ so zureden/ vnnutzlich verschwendet vnd in die Luffe geschicket wurdt. Dannenhero nicht allein die Schatz oder Rentkammer außgeschöpffet/ vnd Schulden gemacht / sondern auch die Schatzungen höchlichen gefteigert werden. In luxus vero, Aulicasque comessationes, et perpotationes, Lusus, dulcedinem Musices, viridaria, spectacula, venationes, equorum canumque studia, et alias aulicas voluptates seu potius vanitates, invehit vehementer, Reinhardus Lorichius Hadamarius. in locis commun. de Princip. Instit. cap. 59. et multis seqq ubi iucunda et utilia simul hâc de re quam plurima congessit. DePrincipum item pecdatis, quae in exactione, et impositione onerum venationis nomine, committunt; et dum in ignis artificiose compositi eiaculatione, uno quasi momento multa milia florenorum consumunt, quibus Rei publicae, sibi ipsis, suisque subditis plurimum commodare potuissent;dissertat Lather. 1. c. 13. Sunt et mirae artes imo fraudes eorum, qui gemmas et alia pretiosa vendunt, quibus pecuniâ magnates emungunt. Itidem non expleat Princeps hiantes Adulatorum cupiditates. Intelligant omnes Principes illud, quod olim Ludovicus XII. Galliae Rex, solitus fuit pronuntiare; Sapienti Regi, fatius esse nihil debere, quam multa largiri. Paul. Iovius, in Elogiis. Etiam ille Princeps, numquam captavit liberalitatis aut clementiae laudem; et tamen Pater populi adpellaetus fuit. Clemens etenim, et liberalis Rex, beneficio paucos, et qui prope eum, beneficio afficit plerumque: iustus vero, atque
severus, multos, imo omnes. Botero. 1. dei detti. fol. 38. Cavere debent Principes; ne dum liberales esse volunt, de bonis Rei publica largientes, ambitionis notentur; et acta eorum a Successoribus revocentur. ut dicam infrac. 2. n. 4. Ferdinandus Arragoniae Rex optimus, in patrimonio regali tuendo tenax fuit: quod qui alienarent, aiebat inimicos potius sibi parare, quam amicos; quia ex subditis, illos quosdam Regulos faceret, semper sollicitos ac suspicantes, eorum iura licentiamque; iri diminutum, tum illud addens, patrimonio REgio alienato, dignitatem ipsam Regiam, et auctoritatem, ac potestatem labefactari, multaque alia gravissimaincomoda in regni perniciem exoriri. Laur. Valla. libr. 3. histor. Duplici ratione peccant Reges (ut Osorius censet, lib. 7. de Regis Instit.) cum sine modo, de Regio patrimonio largiuntur. primum enim fontem ipsius benignitatis exhauriunt, ita ut nequeantii qui in regno succ edunt, virtutem debitis praemiis ornare; deinde, quod ignaviae atque desidiae, et effrenae librdini adiumenta plurima subministrant. Quin et in Iuvene Principe, nimia liberalitas, magis quam avaritia est vituperanda. Unde Fridericus 3. Imp. cum filio Maxaemiliano, strenae loco misisset patinam plenam pomorum pulcherrimorum, additis aureis Rhenensibus XX. et filium pecuniam inter commilitones abiecisse, poma custodienda tradidisse, rescivisset: ita dixit; Satis sscio, Er würt ein Strawgütlin werden. ex Pezelio Melander Iocoser, libr. 1. num. 238. Quod non vanum augurium fuit: Maxaemiliani enim conatus omnes, pecuniae defectus impedivit. Les Gouverneurs de l' enfance des Princes, qui se picquent al eur imprimer ceste vertu de largesse, et les preschent de nescavoir rien refuser; ou ils regardent plus a leur proufit, qu' a celuy de leur Maistre, il entendent mala qui ils parlent. Il est trop aise d' imprimer la Liberalite en celuy, qui a de quoy y fournir autant qu'il veut, aux, despens d' autruy. Mich. de Montagn. d. cap. 6. fol. mihi 912. Satius est Principem scire ius suum cuique tribuere, cuique relinquere quod suum; quam de publico dare liberali amnu. Illius ante omnia Princeps est admonendus, ut si liberalis voluerit esse, de suo sit liberalis: liberalis etenim non censendus, qui de alieno est liberalis; sed ille qui quod alteri donat, detrahit sibi. v. Lorich. in Inst. Princ. cap. 63. Sicque in Ludovico XI. reprehendit Cominaeus, lib. 5. cap. ultim. fol. 475. et seq. quod pauperum cum dispendio Ecclesias locupletârit. Il donna, ait, beaucoup
aux Eglises. En aucunes choses eust mieux valu moins: car il prenoit des pavures, pourle donner a ceux, qui n' en avoyent aucurum besoing. Nullâ ratione liberalitas est prob inda, si quod quis alicui largitur, alteri extorqueatur; si iniuste quaerat, et iuste dispensandum putet. Non largiatur Princeps, dummodo aufferat nihil. Ian Gruterus tom. l. Florileg. fol. 522. Imo aiunt, parcis Principibus servire tutius esse: parci enim dant in loco, etsi parum dent. Richter axiom. Oeconom. 75. Ac magna in Principe prudentia est, scire aliquid negare: et apophthegma fuit Henrici Cardinalis Caietani; che chi non sapeva negare, non sapeva regnare. Botero dei detti fol. 5. b. Recte Iacobus I. Scotiae Rex, quaerentibus quod ius tutelare, in nobilium sibi competens bonis, non pro more antecessorum, modicâ pecuniâ venderet propinquis, aut bene meritis donâret: id factum velut necessarium excusavit; patrimonium enim publicum, ita per superiores Reges et Cubernatores, extenuatum, ut nec familia Principe digna, nec comitatus honestus haberi, nec magnificentia erga legatos exteros, exerceri posset: nec hanc diligentiam Regis, in pecunia honestis rationibus paranda, esse inutilem nobilitati, cui nihil magis ad versum sit, quam inopia publica; dum Reges quo carere non possunt, id per vim â ditioribus extorquere conantur, aut plebem cogantur exigendis tributis, vexare: multoque minus in Publicum obesse Regum parsimoniam, quae modum donationibus immodicis imponit, quam profusionem, quae suis consumptis, sine modo in aliorum bona debacchatur. Buchanan. hist. Scotic. lib. 10. fol. mihi 345. et seq.
5. Omittantur porro opera et aedificationes, quae potius aliquam vanitatis habent ostentationem, quam Rei publicae aliquam adferant utilitatem aut commoditatem. Insanabili ambitione, nimioque desiderio aedisicandi qui sunt capti, ut numquam non aedificia aedificiis adiciant, iifacillime ad res iniustas prolabuntur; destruunt, aedificant, mutant quadrata rotundis. Lather. 1. c. 12. nu. 8. Non minoris Magnificentiae est, manus continere, quam multa aedificare. Nec enim laudari opera, quam vis honeste suscepta possunt, si, quae in ea pecuniae conferantur, per rapinas et Civium iniurias comparentur, et rustici miselli, operis assiduis, angariis et para~gariis praegraventur. Quapropter merito reprehensus fuit Robertus Princeps Salernitanus, quod cum magnificam Neapoli domum
aedificâsset; ad caedendam comportandamque e Lucaniâ materiam, avare et impotenter popularibus subditisque suis usus fuisset. Contra Ursus Nolanus, eâ iustitiâ usus est, ut nelapis quidem unus, in Nolanasillas aedes a se aedificatas, nisi solutâ mercede, fuerit coniectus: tametsi Robertus famam quidem liberalis Principis, sibi vindicaret; Ursus autem adstrictior habebatur. Iovian. Pontan. d. magnificent. cap. 7. Sic et gloriosissima eft praedicatio Friderici Daniae Regis; qui cum splendidissimam Regiam Kroneburgum, incredibili sumptu aedificâsset, dicere solitus est: Nolle se eum lapidem in aedificio suo tolerare, si quem subditorum suorum numo comparatum esse sciret. Herman. Kirchner. disputat. d. Rep. 16. q. 2. lit. c. ad fin. Splendidae superbaeque aedificationes, cum tantum Principem decent, cui tantae sunt opes; ut partâ pace, ac praemiis stipendiisque omnibus, quae cuique iuste debeantur, distributis, ea opera moliatur. Sed qui vectigalium ac tributorum multitudine Piebem opprimit, ut inanium aedificiorum substructionibus gloriam conquirat; is profecto suae Tyrannidis indelebiles notas ac testimonia posteritati sempiterna relinquit, se Civium sanguine sua caementa madefecisse. Domus aurea Neronis, Urbem fere ambitu complectebatur (de eiusque spatio atque cultu, mira et supra fidem fere, Suetonius refert. cap. 31.) at paulo momento ea est collapsa; quippe quae innocentium Civium sanugine exstructa erat. Bodin. 6. cap. 2. num. 671. et seq. At laudem maxume merentur, qui substructionibus suis, etiam commodant privatis. Hunc ad modum Pericles, Atheniensis Reip. Princeps, cum validâ aetate, integrisque viribus homines, militiae publicisque stipendiis addixisset; reliquam incompositam, studiisque illiberalibus deditam turbam, cum neque expertem lucri esse, neque ei mercedem otianti dare vellet, civibus auctor fuit ac dictavit magna opera, ad quae absolvendacum omnis generis artifices, tum longum tempus requireretur; ut iam iis, qui in Urbe manerent, non minor occasio esset ex publicâ pecuniâ partem capiendi, quam iis, qui navigabant, in praesidiis erant, aut militabant. Plut. in vitâ. Sic de Venetis Bodinus d. loco refert; eos quatuor cir citer hominum milia, operibus publicis assidue exercere ac fovere: hocque nihil aut plebi utilius, aut civitati com~odius; aut universis iucundius fieri posse censet; eo quod praeter publica opera, civitati necessaria, etiam publicas opes tenuibus alendis, summâ
benignitate largiantur. Pariter de Christophoro Wirtembergiae Duce, Balthasar Bidembachius, in vitâ fol. 48. etc. memoriae mandavit: Das jhre Frl. Gn. die Zeit jhrer Regierung/ in achtzehen Jahren/ zehen schöner Fürstlicher/ wolerbawter Häuser/inn deren jedem ein Fürst wol zubeherbergen/ von grund auff erbawer vnd volführet: als Stutgart/Göppingen/Twiel/Brackenheim/Löwenberg/Newenbürg/ Grafneck/Pfullingen/ Steinhülben/ Waltenbuch/ ohn was jhr Fr. Gn. an vielen alten und newen/von jhr. Fr. Gn. Herren Vatter bey wenig Jahren erbaweten Hüusern/ gebessert vnd erweittert. Doch ist dieses bawen mehr dahin gericht gewesen/ das der arm Mann/ mit Roß vnnd Wagen/ vnd seiner Handarbeit/ zu beschwerlicher thewrer Zeit/ etwas verdienen/ auch Weib vnd Rind dest beß ernehren vnnd außbringen könte/ dann das die armen Vnderthonen mit zu vihlen vngewohnlichen Frondiensten/beschwert vnd vberladen würden. Insuper Aedificia Publica, a Principe caute sunt exstruenda; ne scilicet error in iis commissus, atque omnium hominum oculis expositus, praeter odium subditorum, contemptum ei pariat, prudentiaeque diminuat famam apud omnes. Sic in Caligula Suetonius c. 37. reprehem dit: quodin exstructionibus, omni posthabitâ ratione, nihil tam efficere concupiscebat, quam quod effici posse negaretur. Et itaque iactas ab eo, ait, molesinfesto ac profundo mari, durissimi silicis excisas rupes et campos montibus aggere aequatos, et complanata fossuris montium iuga; incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur. Sic non magnificentia laudabilis, sed insana fuit profusio Regum Aegyptiorum; qui Subditos suos perpetuo gravârunt exstruendis informibus Pyramidum molibus, in quas vitâ functi conderentur; ante obitum tamen, cum sensissent, quanto in odio suis civibus essent, veriti ne populus in sua cadavera saeviret, se ut in arcanis locis sepelirentur, amicos suos orare coacti fuerunt. Vinc. Castellan. d. offic. Reg. lib. 3. part. 2. cap. 14. fol. m. 140. add. Plin. 36. cap. 12. In quarum unius fabricam, pro quottidiano solummodo operarum obsonio, decem milia et quingenta talentorum, in Regiis computationum rationibus expensa; indeque a)po\ tw=n purw=n, id est, a tritico (quoniam propter operarum ad id coactarum infinitam pene mul. titudinem, universum Aegypti triticum eo loci devehebatur) ita adpellatas fuisse, notat Nicol. Leonicus Thomaeus, d. var. histor. lib. 3. cap. 83. Videre ergo oportet, non modo ut honesti gratiâsumptus
suscipiantur, careantque iniustitiâ; verum ut in ea conferantur opera, quorum usus tum utilis ac necessarius videatur, tum ratio cur suscepta fuerint, probari iure possit: profundere enim multam pecuniam, in quae minime opus sit, quaeque nullius sint usus, hominis est inconsiderati, atque ingenii parum compositi. Iovian. Pontanus, de Magnificent. cap. 8. qui idem cap. Il. quae magnifica opera sient docet. add. me Polit lib. 2. cap. 8. num. 30.
4. Sed nepraeceptistantum, decretisque Philosophicis pugnare videamur; exempla aliquot Regum frugalium proponemus: inter quos sane agmen ducere videtur, Henricus Magnus, Galliae Rex, ante paucos annos detestabili dolo interfectus. Tempore namque Henrici 3. millies centum milibus scutatorum aeris alieni, Regnum obrutum erat: Pierre Mathieu, l. d. derniers troubl. fol. mihi 10. Et tamen Parsimoniâ, frugalitateque suâ effecit Henricus 4. ut adhûc magnum Filio reliquerit Thesaurum. Hocque illi maxume laudi dat Petrus Matthaeus, quod Aulae Mensaeque Regiae diminuerit expensas. C' estle premier Roy, quia a reforme la dissolution des grandes tables; lequelles soubs le Regne de ses predecesseurs, sembloient celles, qu' on dresse aux plus sumptueux sacrifices de Dieux: plusieurs estimans, non pouvoir faire paroistre la grandeur de leurs revenus, que par ces excessives despenses. histoir de Henric. 4. libr. 3. narr. 4. fol. 628. Carolus itidem eius nominis V. Franco-Galliae Rex, amplius quinquies millies HS. in Aerario reliquit; qui tamen afflictas Regni opes, et Aererium vacuum offendit: et quoque is idem Rei publicae debita exsolvit, praedia publica redemit, Bella maxumagessit, Castiliae ac Scotiae Reges Imperio spoliatos, suis opibus restituit, nec plusquam Annos XVII. imperavit. Quo nomineadhûc alios Galliae Reges, Bodinus, d. cap. 2. n. 676. et seq praeclare commendat. Ita Iulianum, Civitates tributis exhaustas, ac pene desertas, moenibusque orbatas, suâ liberal tate erexisse, in pristinumque splendorem ex aerario collatâ pecuniâ restituisse, apud Mamert. Panegyricum scriptorem lego, his verbis: Illud vero cuius miraculi est, neminem ullum in tanto rerum paratu sensisse dispendium? In omnia pecuniam ab Imperatore depromi, et quoddam versâ vice provinciis pendi tributum? illinc ad universos fluere divitias, quo prius undique confluebant? Ut in maxumâ quaestione sit. â quo accipias Imperator, qui sic omnibus largiaris. Sed qui vitae tuae
instituta rationemque cognoverit, facile fontem copiae huius inveniet. Maximum tibi praebet parsimonia tua, Auguste, Vectigal, quidquid enim alii in prodigas cupiditates prodigebant, id omne nunc in usus publicos reservatur. Olaudatam Principis mentem! et eo hercle laudabiliorem, quo quidquid publice pendebatur, publice ab eo expromebatur. Septimius etiam Severus, publicis opibus, adeo parce et moderate usus fuit, ut reliquerit Romanam civitatem longe ditissimam, rebusque necessariis omnibus refertam. Lamprid. Exempla alia, et ex Germaniâ etiam, Lorichius collegit. D. Inst. Princip. cap. 59. fol. m. 170. et vide Matth. Castritium, de Princip. Germ. virtut. lib. 3. capit. 6. et lib. 4. capit. 5. numer. 4. 16. 21. 22. 23. Ita ut de divitiis sufficientibus acquirendis, numquam desperare debeat Princeps; qui modo sumptuum diligentiam facere velit, et Parsimoniam rusticam et incultam rem esse, sibi non persuaderi sinat. Aliter qui faciunt, ii cum pompâ et tripudio perire gestiunt, quod olim dixit ad Carolum VII. galliae Regem, strenuus millitiae Dux Hira, cum Anglis in Galliâ feliciter Bellum gerentibus, is ab exercitu, ut Regem de toto rerum statu edocerer, ablegatus esset; et nihilominus eum Gynecaei, saltationum, conviviorum, aliisque eiusmodi delitiis, totum tum occupatum reperisset. Quo libero dicto Rexictus, tum demum quasi ê longo veterno evigilare coepit, ac repudiatis delitiis, omnes cogitationes ad regnum ab hostibus vindicandum convertit. Gaspar. Ens, Epidorp. lib. 1. sol. 13. Boterod. detti. 1. fol. 34. b. Hûcque quadrat quod referunt de Henrico Glareano; qui rogatus ab amico, quomodo viveret ac valeret: Ego, inquit, Principum ac Magnatum vitam vivo. Altero quaerente qualisnam esset? Ego, ait, bibo et genio indulgeo, interim in omnium aere sum et maneo. Gasp. ens. Fpidorp. 2. f. 238.
Aerarium ambitione et largitionibus exhaustum, per scelera suppletur plerumque: et omnis Princeps prodigus, vel exactor est, vel erit. Richt. axio. Oecon. 78. 83. 122. et seq. Qui est prodigussui, est etiam prodigus alieni. Prodigalitati, rapacitas est adnexa. Guicciard. lib. 12. Familiare etenim Principibus est, ut egentes, ad sublevandam inopiam, iniusta excogitent tributa, et manus alienis iniieiant rebus. Vincent. Castellan. d. Offic. Rcg. libr. 3. capit. 10.
pagin. 400. Qui multa profundit, necesse est ut fere Populi sanguinem exsugat. Iohan. Calvinus. ad cap. 11. Daniel. num. 20. Indigentiam iuste fugimus (ait apud Cassiodorum 1. var. Epist. 17. Rex Theodoricus) quae suadet excessus; dum pernitiosa res est in imperante, tenuitas: et quidam recte dixit; periculosum est animal Rex pauper. Principem prodigum, sequitur egestas; egestatem extrema tyrannis. Sicque C. Caligula, cui persuasum erat; aut Frugi hominem, aut Caesarem esse oportere: tandem exhaustus atque egens, ad rapinas animum convertit, vario et exquisitissimo calumniarum et auctionum, vectigaliumque genere. Sueton. in vitâ, cap. 37. et seqq. Caelius 2. antiq. lect. cap. 24. Sic itidem Nero, qui ut iam ante dixi, divitiarum et pecuniaefructum non alium putabat, quam profusionem; et nec largiendi, nec absumendi modum tenens: primum quidem Thesauros antiquissimae gazae, cuius sibi spem, sed vanam fecerat eques Romanus, in vestigavit; post stipendia militum et commoda veteranorum protrahi ac differri necesse fuit, mox calumniis rapinisque animum adtendit: tandem nulli officium delegavit, ut non adiceret; Scis quid mihi opus sit, et hoc agamus, ne quis quicquam habeat. Sueton. cap. 30. et duob. seqq.
Sic et Vitellius, cum nec luxuriae, nec avaritiae temperaret; ad praedam saevitiamque conversus, pollutus et ignavus Princeps, turpiter periit: cum annum unum, decem diebus detractis, imperâsset. Hûc Domitiani, Commodi, Bassiani, aliorumque Principum Romanorum exempla, conicere possem: qui diversis duobus vitiis, avaritiâ et luxuriâ laborantes, cum altero ad co~quirendas pecunias, cum altero ad profundendas abuterentur; Neronis, Caligulae, Vitellii caedibus, pares exitus habuerunt. Domitianus, referente Suetonio, cap 12. exhaustus operum ac munerum impensis, stipendioque quod adiecerat: tentavit quidem, ad rele vandos castrenses sumptus, militum numerum diminuere. Sed cum
obnoxium se barbaris per hocanimadverteret, neque eo setius in explicandis oneribus omnibus hareret; nihil pensi habuit quin praedaretur omni modo. Bona vivorum et mortuorum usque quaque, quolibet et accusatore et crimine corripiebantur: satis erat obici qualecumque factum, dictumque adversum maiestatem Principis. Confiscabantur alienissimae hereditates: vel exsistente uno qui diceret, audisse se ex defuncto, cum viveret, heredem sibi Caesarem esse. Refert de Monomacho Zonaras, vol. 3. eum in~ianibus suis largitionib. im~oderatisque sumptibus adeo Imperii opes profudisse, utinde Reip. pernicies sit exorta: nam exhausto aeario, coactus fuit tributa. iis Populis imponere, qui eo nomine immunitatem habebant, quod in locorum angustiis, pro Rei pub. finibus excubarent. Immutatis igitut oneribus, cum pro stationibus pecuniam maluisset Imperator, hostibus aditum patefecit; unde Reip. clades sunt consecutae. Operae pretium etiam est, Michaelis Imperatoris flagitia nosse: is enim homo intemperantissimus cum esset, tantam vim pecuniarum effudit, ut postmodum egens, ad sublevandam inopiam iniusta tributa excogitare, manus alienis rebus in inicere, cogeretur. Iohan. Curopalat. Sic et de Roberto, Nortmanniae Duce, Guilhelmi Co~questoris filio, scribit Bernhardus de Girard lib. 7. fol. 584. de l' histoir. de Erance. Le revenu ne suffisoit a la prodigue despense qu'il faifoit; pour a la quelle satisfaire, il imposoit grandes tailles sur le Peuple: coustume ordinaire des Princes prodigues; lequels poursoustenir leur prodigalite, sont contraincts d' exiger et foullerleur Peuple. Prodigi etiam Principes, vivi volunt esse heredes sui, et Rei publicae, subditorumque: et mentem Heliogabili habent; cui adhuc privato, cum quidam luxum illius admirans, diceret: Non times, ne fias pauper? Quid, inquit, melius; quam ut ipse mihi heres sim, et uxorrmeae? Lampridius in vit. Quas tamen impias cogitationes, in mentem venire Principis Christiani, numquam est praesumendum.
Vicissim vero Liberalitas, propria Principum est; et eapraesertim erga benemeritos inopesque, Principi semper est exercenda: Apoll. de Calderini, discorso 7. et 8. Lorich. Hadamar. Inst. Princ. cap. 62. Piccart. dec. 12. cap. 2. Casp. Ens. 2. convival. 2. fol. 225. Iohan. de Marnix sect. 3.
resol. 2. Canonbiero 8. dell introduzz. c. 12. Henr. Farnes. in apophth. Card. Petr. Aldobrand. tit. 10. d. liber alit. per tot. num. 574. et seq. Eoque nomine Franciscum I. Galliae Regem, merito commendat Bodinus; 6. d. Rep. cap. 2. quod honeste fuerit frugalis, acitem in donando, et personarum quibus donaret delectum habere, et largitionibus modum imponere, didicisset. Imitandus est Imperator M. Antoninus Philosophus; Qui in largitionibus Pecuniae publicae, parcissimus fuit: sed tamen et Bonis Viris pecunias dedit, et Oppidis labentibus auxilium tulit, et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. Capitolin. Merito culpabatur a Patre, filius Dionysii Siracusani; quod nesciverat largitionibus sibi facere amicum. Plutarch. in Apophth. Ex contrario, impium iuxta ac pernitiosum consilium fuit Guisianorum: qui Aerarium Bellis superioribus exhaustum, quo suppleretur; Francisco 2. auctores fuerunt, ut patibulo erecto, proponeret Edictum: Ut omnes cuiuscumque conditionis essent, qui, quavecumque de causâ; vel debiti, vel remunerationis, aut beneficii a Rege impetrandi, in comitatu essent, intra 24. horas excederent Aulâ. Thuan. lib. 23. fol. 473. col. 1. Ridicula etiam fuit avaritia Persei, Macedoniae Regis; qui a Romanis Bellopetitus, media ad sui conservationem obvia, ne pecuniam expendere cogeretur, repudia vit: et ita semet perdidit, hostem locupletavit, importunâ parsimoniâ suâ. Plutarch. in Paul. Aemyl. num. 7. Fugiendum est Principi exemplum Antigoni Regis, qui Cynico cuidam petenti talentum, dixisse fertur: Plus illum petivisse, quam Cynicum deceret. Repulsus ita Cynicus, petiit denarium, ubi respondit rex: Minus esse quam quod Regem dare deceret. Invenit Rex sordidissimus, turpissimam cavillationem, qua neutrum daret. Melius Alexander fecit,
cum daret Civitatem cuidam, dicenti: Non convenire civitatem humili fortunae suae; Respondit: Non quaero quid oporteat te accipere, sed quid me deceat dare. Refert Seneca lib. 2. d. benefic.
Quia homo homini natus est; ambigo, num is, qui alteri non prodest, vitam hominis agat. Numquam homo propius ad DEI similitudinem accedit, quam cum beneficus est. Liberalitas, charitatis aut misericordiae species est, quae fidei et pietati inseparabiliter est adnexa. At ut dicit Perez, in Aphoris. f. 118. EI Rey que tuviere mas de piedad, se acercara mas a Dios: como el contrario al contrario. Pero el que quiere hazerse Dios en la tierra, huye de imitar a Dios. Idipsum visus est non solum haut dubitare; sed et pro compertohabere Titus Vespasianus; Nam in coenâ aliquando recordatus, quod eo die nemini benefecisset; ingemiscens dixit, se de vitâ diem perdidisse. Nihil invirtute gloriam magis, quam Liberalitas Pricipis attingit.
Namque et titulis et Fascibus olim
Maior habebatur donandi gloria.
Ita et de de Anton. Principe Salernitano, canit Marullus, epigram. libro 1.
Olim rogatus quid sibi relinqueret,
Tam multa qui cuivis daret?
Hoc, inquit, ipsum, Antonius, si quid dedi:
Nam cetera haub puto mea.
Refertur apophthegma Iohannis, Medinae Sidoniae Ducis: Principis magnificentiam, non cognosci ex numis quos recondit, sed quos aliis largitur. Floresta Espagn. part. 2. cap. 2. num. 44. Quod communi Proverbio ferunt; Liberalitatem minus accipienti, quam largienti fructuosam esse: hoc inprimis de Principe benigno dici potest; cuius dona aliud nihil sunt, nisi velut quaedam vincula servitutis. Nullumque vitium est, quod magis odium pariat his qui gubernant, quam avaritia esse solet; omnes etenim virtutes perimit, enervat et obscuras reddit, imperiumque saepenumero evertit. late Richter axiom. Oecon. 79. En el segar dela yerva, que cresce mas segada; quelos Reyes se conservan, y crescen con la Liberalidad. Perez. aphor. fol. 51. Vespasianus rogavit Apollonium Thyanaeum (quem antiquitas ut divinum, imo ut Deum admirata
est) ut ipsum doceret, quaecumque bonum Principem facere oporteret. Cui Apollonius: Divitias (inquit) magni aestima, non quae in occulto repositae iacent; quid enim hae ab arenae cumulo differre videntur? nec ea, quae ex collatione tributorum, proveniunt â gementibus: atrum enim, sordidumque putandum est aurum, quod ex lacrimis oritur. Divitiis autem optime supra omnes Reges utêris, si cum egentibus eas communicâris. Divitibus autem permitte, ut facultatibus suis tuto frui possint. Philostrat. lib. 5. Iacobus Almansor, africae et Hispaniae Rex, imperante adhûc patre suo, ab eodem admonitus fuit, ut restringeret paullum liberalitatem; quod profusis et consumptis opibus, Princeps etiamnum vivus, pro mortuo habeatur. At mihi, inquit Almansor, avarus potius Princeps, mortuus videtur;ut qui amicis omnibus destitutus, ingloriam, et invisam plerisque agat vitam. Casparus Ens Epidorp. libr. 1. fol. 4. [(printer); sic: Philostrat. lib. 5.] Et hûc pertinent infinitae largitiones Imperatorum Romanorum: de quibus pluribus Bulengerus, D. Imp. Rom. lib. 2. cap. 12. Sicque Corippus, lib. 2. Iustinum in Circo dicentem introducit.
Ditabo plebes opibus, nomenque negatum
Consulibus consul, post tempora cuncta novabo,
Gaudeat ut totus Iustini munere mundus.
Dona Kalendarum properant vicina mearum;
Expavit gaudens inopino nomine vulgus
Consulis audito.
De aliis liberalibus Principibus, vide Boterum d. detti. lib. 1. sub tit. liberalita. fol. 30. etc. Sed accersenda ars quaedam Peeuniae erogandae: est quippe Liberalitas Prudentiae consors, et socia Relligionis. Henric. Farnes. in apophth. Card. P. Aldobrand. d. tit. 10. Liberalitas et gratia, Principi maxume utilis atque necessaria est; non tamen nisi sit bene collocata. Richter. axiom. Oeconom. 77. Ex duobus fontibus largitas profluere debet; vero sc. iudicio, et honestâ erogatione. Lather. 1. cap. 14. nu. 3. Honesta et necessaria esse debent dona; talia autem, censente Melchiore ab Ossa, in suo cons. Iuridico Polit. sunt, que et ad conservationem status aulae que totius necessario, non superslue, et ad defensionem sui, suorumque Princeps erogat; sed et ad conservationem Ecclesiarum, Scholarum, rerum, et causarum publicarum, item quando munera Ministris ob benemerita, et servitia fideliter praestita, uti aequum est, distribuit. Ad perfectam liberalitarem, septem requirit Canonhiero, introduzz. lib. 8. capit. 12. fol. 449. ut patrimonio sit conformis, ut non fiat erga indignos, ut quis sua donet, ut temporis locique opportunitas non negligatur, ut cito donetur, ut non invite, et ad honestum finem. Falluntur quibus Luxuria, specie Liberalitatis imponit: perdere multi sciunt, donare nesciunt. Tacit. lib. 1. hist. Aliud est proicere, aliud
perdere. De Alexandro Severo, Imp. Lampridius scribit: Dier numquam transiit, quin aliquid mansu etum, civile, pium faceret; sed ita, ut Aerarium non everteret. Beneficentiam Principis Publicam esse volo, et cum utilitate Subditorum, Regnique con iunctam: talis etenim si siet, longe efficacius Subditorum animos in eius pertrahet amorem; quam ullus Magnes attrahit ferrum. Contra vero, si ea quae in Publico liberaliter facienda erant, negligat, et in suos Aulicos aut alios domesticos magis, quam Publicos homines, beneficia prosundat; publice censebitur pro avaro, et apud Subditos tum sibi odium, tum contemptum parabit. Barthol. Keckerman. Polit. 1. cap. 3. sol. 90. v. Lather. 1. cap. 4. Recte Iosephus Scaliger., in Iamb.
Avara in omnes, inque paucos commoda,
Sinistra Regis est benignitas;
Si pluit in homines, non in humanum genus.
Hûcque pertinet celebrata ephemeris Caratetis, apud Laert. ad hunc se habens modum: Ponito coquo minas decem, medico drachmam: adulatori talenta decem, consiliario fumum, scorto talentum, Philosopho triobulum. Itidem quoniam Musae, quae honesta, non quae sunt quaestuosa sequuntur; indeque fere qui Musis sunt addicti, inanes, et ab opulentiâ nudi cernantur: Quocirca (ut dicere consuevit Cardinalis Aldobrandinus, referente Farnesio, in apophth. d. tit. 10. numer. 11.) Principum Liberalitate Musae suntdepascendae; aliique in artibus et scientiis omnifariis excellentes. Pulchre Apoll. de Calcerini, discorso 10. et seq. Inprimis, ut recte monet Keckermannus, 1. polit. cap. 3. fol. 91. beneficentiam publicam exercere debet Princeps, in duo hominum genera: nempe in viros egregie doctos, et excellentes artifices; deinde in Milites eos, qui insigni aliquo facinore, de Republicâ praeclare meruerunt. Si enim Sapientum et fortium virorum animos sibi habeat addictos; facile alios vel habere, vel negligere potest. De Leone X. P. Max. Iovius refert; quod nullâ in re ardentius, et effusius, quam ad liberalitatis gloriam anhelarit: eos Principe indignos existimans, qui nequaquam beneficâ manu fortunae muneribus ut erentur. Nemo enim, vel civis, vel peregrinus, qui paulo nobilioris artis famam teneret, nemo vel male sanus Poeta, nemo alicuius optimarum literarum partis non ignarus unquam fuit; qui humanitatem humanissimi Principis, non senserit.
Quin etiam ipsum cenantem, spectantem, et ex his adventitios, et parum notos homines, ultro pecuniâ donare erat solitus; et praesertim libentius, quum obsoletâ veste indutos conspiceret. Purpuream enim crumenam, quottidie aureis nummis sibi repleri iubebat, ad incertas exercendae liberalitatis occasiones; Sacerdotes quoque et fraterculos, sacrasque virgines, quae intra septa religiose pudicitiam custodirent, menstruis subsidiis eleemosynae nomine iuvabat: magnum veteranorum militum alebat numerum, nihilque vehementius contendebat, quam ut nemo calamitatem et fortunae adversae mala, et incommoda pateretur. Sed hodie magni terrarum Domini perdunt magis, quam donant. Baudius, Epist. 1. cent. 1. Epist. 42. cent. 2. Nec est ratio in obscuro: Appetitus etenim vanitatis, et contemptus veritatis, causa est nostrae caecitatis; ut ait Divus Bernhardus, Epist. 18.
2. Sane Magnates, animae, rebusque suis male consulere videntur, qui in Pompas, et homines indignos prodige sunt liberales; interim benemeritos praemio, pauperes Subditos victu amiotuque carere patiuntur. Quod et culpavi supra num. 4. eleg. el Picare 2. cap. 2. ad fin. Religionis ac Sapientiae Principes illi, veteres Hebraei; Divitiarum munimentum omnium maxumum ac firmissimum esse reputaverunt, Eleemosynam, ac benignitatem adversus egentes. In tractatu quodam Thalmudico, qui Baba Bathrum vocatur, cap. 1. Mombaz Rex, prodigebat Thesauros suos, et Patrum suorum. Monitus hâc de re ab amicis, respondit; Patres mei recondiderunt Thesauros infra, hoc est in terrâ: ego supra, hoc est in caelo. Item recondiderunt in loco ubi manus dominatur, ego recondo in loco, ubi non dominatur manus. Patres mei recondiderunt. Thesauros pencuniae; ego animae, vel animarum: recondiderunt, quod nullum fructum profert, ego quod fructum profert. Patres mei recondiderunt aliis, ego mihi. ex libro musar. 7. 2. Egregie Plinius Iunior, epist, lib. 9. Volo eum, qui sit vere liberalis, tribuere patriae, propinquis, affinibus, amicis: amicis dico pauperibus; non ut isti, qui iis potissimum donant, qui donare maxume possunt. Misericordia et liberalitas, fontibus assimiles esse debent; qui in arenosis, aliisque loccis scaturire frequentius solent. Perez. aphorism. fol. 79. et seq. Ac cum novus Romae Pontifex electus esset; acute lapponensis quidam, virum eum optimum
esse co~iecit: perchei poveri ne fan festa. Botero. d. detti. f. 33. b. Sic celebris est memoria Othonis Episcopi Pabenbergensis, quod cum Anno 1124. ingens esset annonae caritas, et fames ubique terrarum cresceret maxima, subditis suis omnibus fuit liberalissimus in eroganda annona, ut nemo suorum fame periret. Quin etiam exteros, quibus opus videbat ali frugibus, maximâ et piâ liberalitate fovit, aluit, et iuvit. Hedio in Chron. Nicolaus item Episcopus constantiensis, in summâ annonae caritate, quottidie ex piâ liberalitate satiavit Eleemosynis tria milia hominum. Bruschius in Episcopis Germ. Ioannes Abbas 26. Fuldensis, ex illustri familia Principum-Comitum Hennenbergensium oriundus, tantae fuit liberalitatis in pauperes, ut indies, si cibum sumeret, unum ferculum cum lance argentea, de mensa ad lectum explorati alicuius egeni mitteret. Bruschius in Monast. Germ. Ac mihi quidem res humanas propius intuenti, nullae familiae, nulli Principes, nulla Imperia, opibus ac victoriis tam floruisse videntur; quam quae maxumam egentium ac tenuium curam habuerunt Sanctus Ludovicus Galliae Rex, octo et viginti rerum Divinarum et Humanarum Collegia, suis opibus fundavit; tametsi centum ac viginti Pauperes qui eum consequebantur, humanissime, et eodem victu quo se ipsum, quottidie sustentaret. Itaque mirum videri non debet, si annos quatuor et quadraginta, sum~âcum sui nominis gloriâ im perârit; ut hostibus quidem formidolosus, carus amicis, Deus Subditis, Sanctus omnibus haberetun. Et ita semper iudicârunt pii viri; Argentinensem Remp. agraviorib. malis fore tutam, quoad pauperes, aliique; miseri ita largiter, nulloque respectu fovebuntur. Nec omittendus est Iacobus V. Rex Scotorum, is qui Rex egentium cognominatur: qui cum omnes fui temporis Principes vinceret benignitate; maiores tamen suos opum magnitudine longe superavit. Illustres vero familias, Imperia, Civitates cum Principibus, in exitium ruere, aut gravissimis ealamitatibus et egestate conflictari videmus, quae tenuium bona diripuerunt, aut quasi praedam Militibus, ac latrociniis publicanorum obiecerunt. Bodin. d. cap. 2. num. 668. et seq. Pertinet hûc sententia sapientissimi Cosmi Medicaei, quam lib. 7. hist. recenset Machiavellus: Is cum et in templorum aedificationes, et in pauperum Eleemosynas ingentes, et plusquam Regias opes expendisset, solitus tamen est dicere: Non potuisse se in suis accepti et expensi
codicibus unquam reperire debitorem DEUM. Intellexit videlicet vir maxumus et liberalissimus, eum etiamsi tam multa, imo etsi omnia sua in tales causas impendisset, in quibus ipse Deus se debitorem constituit, tamquam in se collata essent; non tamen patrimonium minui exinde. At incredulitas saeculi nostri, in causa esse videtur; quo minus Deo, eiusque promissis fidem habeamus: hacque ratione Divinam benedictionem nobis conciliemus. Vel cum Tiberio 3. dicamus: confido in Domino, nec deerit Pecunia Fisco, modo Pauperes eleemosynas accipiant, et captivi redimantur. Hi enim sunt Thesauri illi, nullis periculis obnoxii, quos ipse Dominus, Matth. 6. colligere iubet. Sim. Goulard. in apophth. sacris. t. d. Eleemos. fol. 163. Tiberius quidem apud Tacitum, 2. Annal. dicit: si, quantum pauperum est venire hûc, et petere pecunias coeperint, singuli numquam exsatia buntur, res publica deficiet. Et mox subiungit: languescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia exspectabunt; sibi ignavi, nobis graves. At impiae huic obiectioni, satisfacere forsan queunt, quae ego trado, lib. polit. 1. cap. 11. num 20. et dicam forsan hâc de re Dissertatione singulari. Edidit etiam Epistolam utilissimam Oecolampadius, Anno 1523. Basileae, denon habendo pauperum delectu; quâ munire me soleo contra prophanas declamationes quorundam nostri saeculi, de pauperibus et mendicis civitatibus expellendis. Sed cavenda maxume est Eleemosyna impia illa, quae cum rapinâ iuncta, da man die Vnterthanen berauber / vnd hernach Kirchen bawet / oder vmb G ottes willen Allmusen stifftet. Thomas Quadagnius, Mercator Florentinus, usitatis etiam hodie artibus tantum lucrifecit; ut Francisco I. Franciae Regi, quinquies centum scutatorum milia mutuo dederit. Hic post mortem, aliquam sui memoriam et monumentum relinquere cupiens, Lugduni Nosocomium exstruere instituit. Praeparato iam ad fundamenta solo, quem cumque amicum aut notum nactus, eo ducebat; consilium operis, quam poterat optimâ formâ et modo exaedificandi, exquirens. Quum vero inter alios, aliquando Nicolaum Salterellium Florentinum itidem, hominem facetum et architectonicae artis non imperitum, eo duxisset, eique omnia aedificii lineamenta, et partes commonstrâsset; rogans, ut si quid immutandum, aut commodius faciundum animadverteret, indicare id ne gravaretur: Salterellius, cetera, inquit, mihi satis placent, unum tamen desidero, quod scilicet nimis parvum et angustum mihi videatur. Cur hoc dicis? inquit Quadagnius, non tu vides, quantum hoc universum sit spatium. Est magnum sane, inquit Salterellisu: si tamen omnes hûc veniant, quos tu ad paupertatem redegisti, nimis, scio, angustum erit, imo vix dimidiam eorum capiet partem! Casp. Ens, Epidorp. lib. 2. fol. 250. [(printer); sic: expellendis]
Non autem minuendi solummodo sunt sumptus: sed et nihil unquam de Domanio, ordinariisque reditibus est alienandum. Rol. â Valle, consil. 1. numer. 100. fol. 13. vol. 1. Sixtin. d. Regal. cap. 6. num. 86. libr. 1. Et hoc si fiat, flagitium Dominationis committi, Clapmarius pronuntiat: 5. d. arcan. cap. 12. nec quippe iuris, vel potestatis adpellatione dignum est, quod Remp. evertit. Atque est haec pene communis sententia Iurisconsultorum; Principem, cum omnia possit, res tamen Imperii abalienare non posse: hae enim non magis quam patrimonia privatorum; exinaniri aut exiscerari debent, ut utar verbo Imperatoris. Unde non iniuriâ
Maxaemilianum I. de Carolo IV. dixisse ferunt: Imperii vitricum fuisse et dissipatorem (quod telonia atque vectigalia Imperii, Ordinibus oppignorârit) pestilentioremque pestem Germanis numquam contigisse. Spiegel. ad lib. 5. Guntheri Ligurini. Arumae. discurs. ad Aur. Bull. 1. num. 3. et disc. 3. num. 43. Lather. 1. cap. 16. num. 29. etc. Caesarem hodie tributa non habere, Monachos habere, Sacerdotes habere, Nobileshabere, Reges et amicos, et socios et Principes habere, Sturmius ait. serm. 2. d. Bello advers Turc. perpetuo administr. pag. 114. Imperii Romani proventus, sub Friderico Barbarossâ, adhuc fuisse sexaginta ton~as Auri, prodit Schneidevvinus: Instit. d. success. ab inteft. sub rubr. de successione Fisci, num. 5. satis ampla pro ratione illius temporis pecuniae summa. Quin adhûc pernitiosa magis fuit, dissipatio Rodulphi I. quem Platina, in vit. Honor. 4. ait; comparandae pecuniae studiosum, Cancellarium suum ê gente Flisca, in Etruriam misisse, et populos emnes liberos fecisse; eos potissimum, qui pecuniâ se redimerent. Cui sententiaeetiam Ioan. Cuspinianus in vita Rudolphi. Krantz. lib. 8. Metrop. capit. 40. et novissime Henning. Arnisae lib. 3. d. Fur. Maiest. cap. 1. num. 15. subscribunt. Alii aliter hanc historiam recensent, cum primis Speculator: lib. 2. d. Rescripti praesentatione. §. Ratione, num. 18. fol. 54. quod scil. Civitas Bononiensis, cum suo districut, et tota Romandiola, per Rudolphum Imp. Ecclesiae Romanae donata, ab antiquo tempore ad Ecclesiam pertinuerit; sed de facto per Tyrannos Principes fuerit occupata. Et etiam Kranzius dict. loco. eundem excusare volens, scribit: Fecit quod solent, qui reb. melioribus desperatis, non quod volunt, sed quod velle coguntur, faciunt. Verum haud cauti fuerunt Imperatores, qui, ne ii proventus ad alios pervenirent, non praecaverunt. Inde enim Successoribus
praecisi sunt rerum gerendarum nervi: evisceratum est Imperium, et Aquila deplumata, ut ceteris animantibus sit contemptui, et nihil sine propriis pennis efficere queat. Crantz. Saxon. lib. 10. cap. 8. Acextat gravis querela apud Avent. Annal. Boior. lib. 7. pag. 556. Maiestate Imperatoriâ privatis seditionibus in ordinem redactâ, privatos quosque peculatores, proxima praedia Regia, aerarii publici vectigalia, aes militare, etc. occupâsse; ut ne obulus quidem ordinario Iure, ad Imperatorem hodie redeat. Quâ de re etiam. satis sarcastice dissertat Boccalini, in pietxadel paragone, E. 2. b. etc. Revocatio tamen eiusmodi alienationum, sine conversione Imperii nunc fieri haut posset: ut disputat Clapmarius; supra d. loco. quam vis id Iulius Pflugius, Episcopus Naumburgensis in Orat. d. Rep. Germ. quae etiam Politicis Imperialib. Goldastiestinserta, velit. Sane tunc illa ordinum aequalitas periret; quam tantopere hoc in Imperio probat Machiavellus. libr. de Germaniae statu. Sed adde Cusam. 3. d. concord. Cathol. cap. 30. Arumae. ad Aur. Bull. Discurs. 5. n. 7. et 8. Henric. Klock. d. Vectigal. q. 5. Aliam rationem suggerit theodorus Reinkingk, d. regimine saeculari. Class. 2. libr. 1. cap. 8. num. 109. Ut nempe Feuda aperta, Imperatoris mensae uniantur. [(printer); sic: 5.]
Numquam non ordinarii reditus sunt conservandi; ut dixi lib. 1. Polit. cap. 4. num. 34. Rex etenim reditibus egens, magna calamitas est. Vicotr. lib. 2. d. persecut. Africae. [(printer); sic: num. 34. ] iustus enim metus est, ne cessantibus subsidiis, necessaria deserantur. Symmach. 10. epist. 50. P. Matthieu. in Seiano, fol. 284. etc. Unde et apud Cassiodorum Theodoricus rescribit: indigentiam iuste fugimus, quae suadetexcessus; dum perninitiosa res est in Imperante tenuitas. Et sicut nullum gravere cupimus: ita debita nobis perderenon debemus. 1. Variar. 19. Quamvis rata habita fuerintgeneraliter omnia, quae a Sylla Bellis Civilibur, vel in Provinciâ gesta fuissent; unum tamen hoc Senatusconsultum reprchendebatur, quo remissio Vectigalium fiebat. Reputabat etenim Senatus, nec illi licitum esse, cui concesserat omnia, quibus Refpublica pace et Bello salva est, imminuere summas. Aerod. rer. iudicatar. lib. 5. tit. 16. cap. 7. Tholoyan. 3. d. Rep. cap. 1. numer. 4. Et ita Neronem, an cuncta Vectigalia omitti iuberet dubitantem, docuêre Senatotes, dissolutionem Imperii consequuturam; si
fructus, quibus Res publica sustinetur, diminuantur. Tacit. 13. Annct. num. 138. Aerod. d. loc. cap. 8. Sic et Tiberius, deprecante Populo centesimam rerum venalium, edixit: Militare Aerarium eo subsidio niti. Et Cicero 2. ad Attic. epist. 16. dum conqueritur de divisione agri Campani inter plebem, a Caes. ad captandum favorem procuratâ: commotosfuisse ait inde animos bonorum, ob proximam et iminentem rei publicae ruinam, sublatis vectigalibus, quae inde et aliunde, conquirebantur. Praeterea, inquit, si ulla res est, quae bonorum animos, quos video iam esse commotos, vehementius possit incendere, haec certe est: vid. Sueton. in Iul. Caes. cap. 20. Quo respiciunt iuris nostri conditores, cum dicunt; Publicarum necessitatum, et Privati Aerarii utilitas deposcit, ne commoda, quae domui nostrae debentur, callidis debitorum artibus differantur. l. fin. Cod. quor. appell. non recip. l. 32. C. Theod. eod. add. l. Vectigalia. 10. et l. quicquid. 12. item l. ultim. Cod. d. Vectigalib. et commiss. Impossibile est, ut sacris Tributis non illatis, Res publica alioquin conservetur. Militares namque copiae, assignato sibi salario inde percepto, hostibus resistunt, et collatores ab hostium incursionibus, truculentiaque vendicant; denique agros atque Civitates, a latronum alioque modo incompositam vitam sectantium, vi et irruptionibus, agendis excubiis defendunt. Muri atque Urbes instaurantur, Balnea publica procedunt; et similia in bonum Civium fiunt. Et quae a Subditis contribuuntur, partim in ipsos, partim propteripsos insumuntur, expendunturque. Novell. 149. cap. 2. Tributa sine querela publice inferantur. Neque enim aliter licet conservare Rem publicam, nisi pientissimae praestationes importentur in publicum; ex quibus et Militares copiae nutriuntur, perfruuntur reliqui ordines attributis sibi salariis, denique omnia alia proveniunt, quae communem Subditorum concernunt utilitatem. Novell. 161. cap. 2. Ex hocitem fundamento, Iesuitas, tamquam homines Regni administrandi imperitos, et qui non intelligant, quanti referat Principes pecuniosos esse, notat Hieron. Conestagius; 1. de Portugall. et Castellae coniunct. fol. m. 35. quod in Lusitania, imperante Sebastiano Rege, per Leges suas, quibus Collybum, et rem monetariam ad certam redegerant normam, Regi nervos expeditionum inciderint, reditusque Regni vehementer imminuerint.
2. Attamen ad gratiam colligendam, indebitae exactiones
sunt remittendae, vel tempore publicarum calamitatum cladiumque repentinarum, etiam ordinaria Tributa suspendenda; vide omn. Novell. 163. derelevatione trihutor. publicor. add. Philip. Hoenon. disp. Pol. 5. q. 90. fol. m. 293. Ioh. a Chockier. Polit. aphorism. 2. capi. 10. folio. 6. Imperatoris Nervae Coccaei exemplo: Qui Civibus Romanis, cum magnâ laborabant egestate, non tantum agros ad sublevandam Pecuniam distribuit; sed vestes suas Proprias, vasa argentea, atque aurea, reliquamque suppellectilem vendidit, atque aliis summâ benevolentiâ erogavit, ut ait Dion. Sicque asperrima in Sardianoslues effecit; ut centies sestertiûm pollicitus Tiberius Caefar, et quantum Aerario et Fisco pendebant, in quinquennium remiserit. Tacit. 2. Annal. Sicque Adria nus infinitam summam, quae Fisco debebatur, privatis debitoribus in Urbe atque Italia; in provinciis vero, etiam ex reliquiis ingentes sum~as remisit. Sparti. Cum enim Subditorum Benevolentia, Principum Thesaurus et custodia exsistat; Plutarch. in Arato. eam Princeps utretineat aut acquirat, studiosâ operâ curare debet. Et ita etiam de Pertinace, Herodianus scribit; lib. 2. eum omnia vectigalia, quae ad contrahendas pecunias Tyranni excogitaverunt, remisisse. Nisi enim saepius in turbato Imperio acum et filum sumpseris, et rupturam consueris; neque tu, neque Res publica poterit florere. Waremund. de Erenberg. d. Regni subsid. cap. 7. num. 38. Ita Iulianum, Civitates tributis exhaustas, ac pene desertas, suâ liberalitate erexisse, in pristinumque splendorem, ex aerario collatâ pecuniâ, restituisse, iam retuli supr. num. 4. Benignam sane illam tributorum levationem, maxume observare debent illi, qui Regnum cum pace deponere, posterisque firmare volunt; Perez aphorism. fol. 160. num. 80. aut qui noviter Imperium occupârunt: ne, quod de Mithridate arguit Tacirus; atrociores sint, quam novo Regno conducat. Ita moris fuit novellis Regibus Persarum, primum annum, pro aucupandâ gratiâ, Subditis concedere immunem: quod et Lacedaemoniorum Reges facere soliti fuerunt. Herodot. 6. Romani item, cum Cappadociam, mortuo Rege Archelao, in provinciam redegissent, quaedam ex Regiis tributis diminuerunt: quo mitis Romanum Imperium speraretur. Tacit. 2. Annal. Ob merita etiam Subditorum, ex privilegio iisdem remittere, vel omnia vel partem tributorum, ad aequitatem pertinere videtur. Fidelium enim servitia perire non
decet, sed in tristibus impensa, recipere in meliore fortunâ. Cassiodor, 3. var. epist. 32. ubi de Arelatensibus, pro Theodorico Rege, obsidionem perpessis, ita rescriptuminvenitur: Satientur in libertate, qui pro nobis in angustiis esurire maluerunt. Sint laeti, qui tristitiam fideliter pertulerunt. Non decet statim de tributis esse sollicitum, qui pro nostra fidelitate, casum vix potuit declinare postremum. A quietis ista, non obsessis inquirimus. Quid enim â domino agri exigas, quem eum non coluisse cognoscas. Praetiosum vectigal iam nobis dederunt suae fidei. Iniustum est, ut viles pecunias exigamus ab illis, qui gloriosas. conscientias nobis obtulerunt.
3. Multum ad Aerarium contulerit, Quaestorum, Fiscique Procuratorum coêrcere peculatus, et scelera repetundarum: indque Principes quidam, ipsimet rationibus administratorum discutiendis iugiterinterfuerunt. Lather. 1. cap. 15. per discurs. Sic et apud Romanos, iudicium peculatus, vel tantillum subripuisse criminatus, non effugiebat. Furius Camillus, quod aerario quindecim milia aeris Tribunus pleb. abesse querebatur, in exilium missus: Plutarch. in vitâ. et Scipio Africanus, qui Remp. Belli Punici armis confractam, iam pene exsanguem et morientem, Africae Dominam reddiderat; voluntario se ipsum exilio multavit, quod quadragies ab eorepeteretur, qui Aerario intulerat bis mille. Liv. 38. Val. Max. 5. cap. 3. num. 3. Romaeitidem, omnibus qui pecuniam publicam tractabant, negotiatio prohibita fuit. Aerod. lib. 2. tit. 11. cap. 5. Diligenter curari debet, ne vectigalia a variis hominibus. et pravis, qui omnes pecuniae vias norunt, omnesque fraudes pecuniae caussâ suscipiunt, minuantur: sive Publicani iisint, sive ipsis cura Regiorum Vectigalium concredatur; quâ peste vix ulla magis tetra excogitari potest. Quam grave Rei publicae, bonisque sit invidiosum, plerosque ad eam procurationem accedere exsuccos, sine censu; eosdem intra paucos annos copiosos et beatos evadere: a quibus profecto exigendum esset, ut rationem opum quaesitarum ponerent exactam. Mariana, lib. 3. cap. 7. fol. 262. Ita olim Romae Cato Minor, simulatque Quaestor est constitutus, Aerarii statim administrorum et scribarum, novam instituit rationem. Primus novo modo, non titulum tantum et honorem; sed et animum rationemque eo Magistratu dignam attulit, scribisque (id quod erant)
pro famulis usus est: partim eorum maleficia arguens, partim ignorantiâ peccantes erudiens. Ita Aerario Sycophantis exclusis, eoque pecuniâ repleto; docuit licere Civitati, etiam absqueiniuriâ, diviti esse. Plutarch. in vita. numer. 5. per tot. Aerod. rer. iudicatar. lib. 2. tit. 11. cap. 1. ubi utrobique multa lectu dignissima occurrent. De Londinensibus scriptum nobis reliquit Frossardus, lib. 3. cum tempore Richardi Regis, Edoardi F. inexplebilem coactorum avaritiam amplius sustinere nequirent, in eos insurrexisse, qui Fisco abuterentur, ignaro Rege. Iussis itaque reddere rationes, summa rapacitas, atque perfidia deprehensa fuit: eoque factum est, ut plerique omnes capite minuerentur. Reges etiam Galliae ultimo affecisse supplicio sublestae fidei Exactores, Galliae Annales testantur. Testisest Ludovicus, Philippi F. qui Dominum de Marigny, quod sequius se in administratione muneris sui gessisset, in furcam egit. Testis etiam Carolus VII. qui peculatus crimine co~victum Dominum de Cyac, sacco insui, et in amnem mergi iussit. In cuius locum cum suffectus fuisset Camus de Beaulieu, immemor supplicii sui decessoris, nihilo setius fraudulenter se in munere suo administrans; non ita diu post, ab eodem Rege iussus est necari. Enimvero, si hanc severitatem exercerent Principes hodierni aevi, non dubie non essent tam multi persidi coactores, et pecuniae publicae aversores; quorum technas palam indulgentia auget, in maximam subditorum, ac Principum fraudem, et captionem. Chokier 2. aphorism. cap. 10. fol. m. 97. Qui ibid. de Henrico 4. Galliae Rege, ita scribit: Pace totâ Galliâ firmatâ, nihil prius initio Imperii habuit, quam toto regno recidere magnum numerum Coactorum et Quaestorum Aerarii; prioribus Regibus non tam necessitate, quam temporum conditione, et consuetudinetoleratum. Quin hoc amplius (ne qui deinceps molimenti â pravis pecuniae publicae administratoribus in araria strueretur) Cameram rationariam, ut vulgo loquimur, constituit, quam Cameram Regalem nominari voluit; eamque componi virisintegerrimis; spectatissimisque, iisque lectis e Curiae conscriptis, quiin abusus, et captiones Quaestorum inquirant, animadvertantque. Imitentur alii Principes: prudenter enim facient, si ab hâc censurâ, ut ille, Principatum auspicentur. Pertinet hûc, quod Galliae decus, Iacobus August. Thuanus. lib. 3. histor. de Francisco primo Galliarum Rege, refert: Qui
admirationem, ait, auget; quod cum minora multa tributa tune essent, et sumptus necessarii multo maiores, quam nunc sunt; in magnâ tamen opulentiâ res erant. Nunc auctis vectigalibus, et novis additis cottidie, novo aere alieno eontracto, in summâ inopiâ Reges sunt constituti: ut fidem ministrorum illius temporis laudare, et contra eorum qui nunc sunt, avaritiam et rapinas accusare sit necesse. At de Fisci administratoribus, disseram ego infra plurib. cap. 7. Memorat etiam Bembus, histor, Venet. lib. 12. fol. m. 495. et seq. in angustiâ publicae pecuniae, a Venetis fuisse sancitum: ut qui proventibus Reip. praesunt, fidem adferant; quatuor Magistratuum scripto confirmatam, se quod debebant persolvisse: qui non attulerit, is Magistratum Rei pub. nequc obire, neque adire ullum possit. Qui autem ex iis Magistratibus fidem fecerit, aliquem Civem solvisse, qui non solverit; is Magistratus mulctae nomine, civis illius omne debitum rei publicae persolvat: scriba vero qui tabellam confecerit, â suo munere obeundo expellatur. Neque tamen ea lege satis esse factum, Decemviri existimantes, pleniore coacto collegio sanxerunt; ut fisci debitores detinerentur, custodiaeque traderentur. Quorundam Populorum instituto; debitoribus Fisci, donec rationem posuerint, reliquumque persolverint, aditus ad Magistratus et dignitates non patet: id quod nec a civili ratione abhorret. l. rescripto. §. debitores. ff. d. munerib. et honorib. l. 1. C. d. debitor. Civitat. libr. 10. Ian. Langlae. semestr. libr. 7. cap. 2. [(printer); sic: traderentur]
4. Ad conservandum Rei publicae Aerarium, pro axiomate et istud poni solet: Ea quae Diadematis, vel ut vulgo Iureconsulti loqui solent, Domanii sunt, et subiectionis notam habent; ut census, tributum, potestas ea exigendi, et similia, nisi paucis iisque urgentissimis de causis; non solum alienarinon posse, ut iam monui supra: sed et a Maioribus alienata revocari debere. Hippol. a Collib. Princip. cap. 33. late et nervose P. Gregor. Tholozan. 3. cap. 8. anumer. 1. usque 12. addatur Iohan. Parladorius lib. 2. rer. quotid. cap. sin. part. 1. §. 7. num. 4. Feuda quae emortuâ familiâ Vasallorum, ad Dominum redeunt; non sunt aliis largienda, sed mensae quod aiunt, applicanda. Infinitae donationes, ac largitiones immanium pecuniarum, indignissimis hominibus factae, sunt revocandae. Bodin. 6. cap. 6. num. 657. Nero bis et vicies mille sestertiûm donationibus effuderat. Cum igitur sub Galbâ, urgentibus negotiis, magna esset pecuniae cura: cuncta scrutantibus iustissimum visum est, inde pecuniam repeti, ubiinopiae causa erat. Vix enim carere peculatu, quod non meritis erga Remp. nec pro mercede eximii laboris, sed iniquâ et immodicâ largitione de publico aufertur. Aerarium usui Reip. non
paucorum libidini destinari. Ideo in publicum adpellati singuli suerunt: decimâ tantum parte liberslitatis apud quemque relictâ quod plurib. Tacitus lib. bist. 1. decet. et Aerod. rer. iudicat. lib. 2. 1. 2. c. 3. Mortuo Michaêle Imperat. placuit Basilio inspici thesauros. Vix quicquam inventum est. Rein consilium propositâ, decretum est omnium sententiis (inquit Zonaras) ab iis semissem condici, qui donationesinconsultâ largitione â Michaelerecepissent. Et passim reperias exempla donationum Regiarum, quae a Parisiensi Curiâ revocatae atque abolitae fuerunt. ex Conano Clapmarius 5. c. 13. Ita enim praecavetur, ne porro Proceres avidas manus, in publicas iniciant opes; eorumque aviditas et audacia refrenatur. Quam paucossane futuros esse puto, qui a Principibus petere, aut ultro sibi oblata capere velint, si aut revocari posse putent, aut rationes reddere cogantur. Id secutus Henricus tertius eo nomine, Rex Castellae, qui Vectigalia a Proceribus occupata, memorabili, sed aliquantum violento exemplo, liberavit: quodapud Marianam, 3. d. Regis Inst. cap. 7. fol. 263. videre licet. Hoc idem urget auctor du Secret de Finances; qui in epist. dedicat. Galliae Regem omni aere alieno liberare spondet; si vel decima pars largitionum et alienationum illicitarum, revocaretur. Et in Galliâ etiam, quo Aulicorum hominum rapinis obviam iretur, Legibus est constitutum; ut dona Principis irrita essent: nisi is cui quid dono datum fuerit a Principe, donationum tabulis, antecedentes maioribusque suis factas largitiones complecteretur. Item ut largitio nulla a Principe facta vim haberet, nisi apud acta Rationalis Curiae insinuaretur, quae Leges iam pridem obsoleverunt. Bodin. 6. cap. 2. n. 674.