10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

DISCURSUS POLITICI SINGULARES, DE INFORMATIONE ET COACTIONE SUBDITORUM, UBI AGITUR I. De Educatione, Studiis literarum, Peregrinatione, curâ Religionis. II. De Praemiis, Poenis, Legibus. III. De Magistratibus et Censoribus. AUCTORE CHRISTOPHORO BESOLDO IC.
[Gap desc: illustration]
ARGENTORATI. Sumptibus Heredum LAZARI ZETZNERI. ANNO M. DC. XXVI.


page 3, image: s003

DISSERTATIO I. DE EDUCATIONE, STUDIIS LITERARUM, PEREGRINATIONE, ET CURA RELIGIONIS.

CAP. I. Generalissima Rei publicae conservandae praecepta continens.

DE constitutione Rei publicae, et eius partibus alibi actum a mefuit, ut et harum partium iura, ac proprietates utcumque sunt explicatae. Nunc porro quomodo, omnes hae partes, offocio suo probe debeant fungi, pro instituti ratione succincte dicam. Idque perfunctorie faciam, et sine praeiudicio aliorum opinationis. Ingeroque illud Lactantii, 3. Divin. instit. cap. 7. ad fin. Si eligere possumus, quod est melius, iam non est Philosophia nobis necessaria: quia sapientes iam sumus, qui de sapientum sententiis iudicemus. Consistit haec tractatio in rei publicae conservatione, amplificatione, et moribi status curatione. Sarta tecta autem res publica est conservanda; tam a periculo corruptionis internae, quam ab externâ vi; nempe ut cives nolint; Hostesnequeant malum moliri. Hocque respectu Aristoteles 7. Politic. cap. 14 dicit: Omnem vitam in negotium et otium; Pacem et bellum divisam esse. Quemadmodum vero ea Politices pars, quae de administratione rei publicae tractat; magis necessaria videtur, quamea, quae de constitutione rei publicae agit: ita summa cogitationum nostrarum, haec esse debet; cum Pericle magis domestica vitia, quam hostes metuere, Eberhard. a Weihe, de praerogat. success. B. 4.

II.

Firmitas et conservatio rei publicae, internam contra corruptionem; in duobus hisce praecipue consistit: (1) ut subditi bene


page 4, image: s004

recteque regantur; (2) et tum etiam, ut Status ac forma rei publicae ab omni coriuptionis labe protegatur. De his autem antequam dispiciamus; generalia quaedam circa conservationem sunt praemittenda: concernentia tam subditos, quam Imperantes. Quemadmodum autem res publica subditis et imperantibus constat; ita conservatio, vel subditos vel imperantes (seu statum et formam rei publicae) primario concernit: Et sunt hae duae species contradistinctae: prior principaliter et imediate ad subditos spectat, per consequentiam tantum ad imperantes; posterior species e contra, principaliter imperantes, per consequentiam subditos iuvat, pariter fere ut ius publicum atque privatum. vid. me in: Commentar. de iustit. et iure ad l. 1. quaest. 13. et 14.

III.

Salva est res publica, si tam cives, quam imperantes officium faciant: quorum utrumque comprehenditur summatim sequentibus praeceptis. (1) Subditi coniungantur invicem, Iamblich. in vitâ Pythagor. cap. 16. fol. m. 75. et adiungantur imperantibus omnes. (2) Salus et bonum publicum, carius utrisque sit, quam privatum, Camerarius, cent. 2. cap. 45. Primum praeceptum inculcat Christus, cum ait, Matth. 12. Omne regnum divisum desolabitur. Et ûc etiam spectat, Aristoteles, quod dicit, 2. Polit. 2. Summum bonum civitatis, in amicitâ ponendum esse: hoc enimsi adsit, non civiles futuras dissensiones. Marnix. fection. 6. resolut. 1. Eleganter harmoniam hancce, depingit in epigrammatibus, Thomas Morus.

Totum est unus homo regnum, idque cohaeret amore:
Rex caput est, populus cetera membra facit.
Rex quot habet cives (dolet ergo perdere quemquam)
Tot numerat parteis corporis ipse sui.
Exponit populus sese pro Rege, putatque
Quiliber hunc proprii corporis esse caput.

Concordia autem illa ut conservetur; iustitia ut accedat est necesse. 8. Ethicor. 8. In omni namque Societate, aliquod ius reperitur, et vero etiam aliqua amicitia. Ex hoc ergo praecepto, tamquam firmissimo principio deduco: Factionesalere, earumque stirpes et fibras, quoad fieri potest, non ab ipsis radicibus extirpare; pessimum, et rationi rectae, Politiarumque fini contrarium esse, utcumque dissentiant nonnulli. vid. Kirchner. disputat. de republ. 18. thes. 1. lit. g. Factiones semper sunt cum rei publicae periculo coniunctae. Cominaeus, lib. 4. cap. 9. fol. m. 329. et lib. 6. cap. ult. fol. 583. Sicque Italiam perdiditfactio Columnensium et Ursinorum. Cominaeus. lib. 7. cap. 10. fol. m. 650. etc. ac adhuc magis Gibellinorum ac Guelphorum, vid. Mexia. 2. cap. 45. et Paul. Aemil. fol. 212. et seq. qui Gibellinos a Waiblingen/ oppidulo Würtembergici


page 5, image: s005

Ducatus, olim ad Sueviae Duces pertinente, deducit. Factiosa in Italiâ cumprimis olim fuit Genua. Guicciardinus. Unde Beniamin Iudaeus, in Itinerar. Sunt in singulis horum (Genuensium) domibus singulae turres constructae, inter quos, si aliquando dissidium accidit: e turribus illis pugnatur. Et alibi idem, In domibus (Pisis) fere decem mille turres numerantur ad pugnandum aptae, et instructae, si quando dissidium, aut pugnae necessitas exsistat. Mira de factionibus Venetorum et Prasinorum, tempore Iustiniani, Procopius habet in histor. arcan. et in notis Alemannus, praesertim in praefation. Sic olim in Germaniâ fuerunt factiones Nobilium et Civitatum, ac dissidiis fere quaelibet civitas abundabat: ut de Basilea testatur Stumpff. 12. cap. 25. in fin. Fuerunt factiosa et perniciosa nomina in Gallis Ligistarum ac Hugvenotorum, atque olim ibidem Des Argmignacs et Bourgignons. In Angliâ, Rosae Albae, atque rubrae. In Navarrâ etiam nocuêre quamplurimum eiusmodi factiones, vid. Histoir. de Navarre. Fuit quoque Alexandria, seditionibus acfactionibus civium vastata. Euseb. histor. 7. cap. 18. Et nuper Galiam Duella perdidissent, ni remedium adhibitum fuisset. Mercure Francois, tom. 5. fol. 53. et 63. ac seq. Unde etiam inepta reputatur Lex Solonis; quae praecipit, ut gliscentibus seditionibus, nemo non alicui se adsociet capiti factionis. Simanca. 4. de Republ. cap. 21. Lipsius. 6. Politic. cap. 6. pulchre Montaigne, 3. des essais cap. 1. fol. m. 801. vide Clenard. lib. 2. epistol. fol. 256. Mihi magis placet illud Ovidianum:

—— —— Nec te civilibus insere bellis.

Saepe locum habet, quod Cicero Attico scripsit de Pompeio, lib. 8. et in Catilin. orat. 4. habeo quem fugiam, quem sequar non habeo. Quintil. 6. cap. 4. Sed tamen in casu necessitatis, nemo rei publicae desse debet: et qui tunc admittunt neutralitatem, ii alium propositum habent finem. Sicque Caesar, se milite praevalere, et neutrales demum, suos fore scivit: eamque ob causam eosdem aequo animo toleravit. Suetonius, in eiusd. vitâ. cap. 75. Et exemplum civis, turbatâ republicâ neutri addicti parti, Pomponius Atticus praebere potest. vide eiusd. vitam a Cornelio Nepote descriptam. Sed tamen Auctor Politici Thesauri, tom. 1. fol. 37. tradit; factiones reddere homines ad bellum aptos: ac sane Germani fuêre magis bellicosi, cum olim Fehden frquentiores essent.

IV.

Commune et damnosissimum vitium est; omnium fere quae sunt in rebus publicis malorum causa et origo: quando plerique tantum ea curant, expetunt et optant, quae sibi ipsis privatim prosunt; nihil solliciiti de communi bono. Id vero vitium omnium fere communissimum est, eoque magis periculosum atque detestandum. Et namque plerique hodie tales esse laborant, qui suram quam genu longius


page 6, image: s006

abesse dicant, (ut est apud Theocritum) et quorum hoc sit votum; mihi ipsi aliquid boni contingat: secus quam ab animali ad societatem civilem nato fieri debeat. Praeclara fuit apud Persas Lex, eâ de re lata, quam Herodotus his verbis refert: Persae, cum rem sacram facit, sibiipsi privatim aliquid boni precari religio est. Ceterum omnibus Persis, ac Regi prosperitatem optat; quippe inter universos Persas, ipse quoque unus est. Et divina est apud Euripidem Menoecei, se pro patriâ devoturi, sententia; quam adsoribam, ut sciamus, etiam Ethnicos, hoc quod dico nonignorasse.

Si quilibet, quantum queat boni, lubens
Patriae offerat, donetque publicae rei:
Haud totidem evenient civitatibus mala,
Sed accident in posterum res prosperae.

Sed haec non pertinent solum ad cives; sed ad Principes et Magnates cumprimis. Namque Nauclerus nave perfossa, sese cum suis, et nave ipsâ submergens; imago est Principis, publicum commodum, et suos subditos non curantis. Utinam numquam de Germaniâ, dicere possimus, quod de Galliâ olim vere Theodor. Beza, embl. 39.

—— —— —— quod pictum aspicis, horum
Viva est imago temporum.

Vicissim subditi meminisse debent, se patriae aeque ac parentibus esse obstrictos, l. 2. de iustit. et iur. Meminisse debent, florente republic1a, etiam privatas res florere; et contra, corruente republicâ, privatas quoque res corruere solere. Camerarius 3. meditat. histor. cap. 49. Virtus enim Civilis seu Politica, in eo consistit: ut civis se totum, et omnia membra sua, utilia rei publicae praestet. vid. Phil. Hoennon. disputat. polit. 1. thes. 27. etc. Et intuitu rei publicae, subditi magistratui debent amorem, et fidelitatem, observantiam, oboedientiam. Hoennon. disputat. politic. 2. thes. 8. Imprimis vero imperantes, civium utilitatem sic tueantur; ut ita omnibus consulant, ut corpus rei publicae totum, omnique ex parte salvum sit: ne dum partem aliquam defendendam suscipiunt, alias deserant. vide Laurent. Grimal. 2. de optim. Senatore, fol. 140. etc.

V.

Subditorum autem gubernatio specialis, tum naimi respicit informationem; tum alimentorum et pecuniae suppetentem copiam requirit; tum et curam corporum subditorum, vivorum aeque ac mortuorum complecti videtur. Animi informatio, necessaria omnino est, quia ea civitatis ordinatio optima habetur, per quam quisque optime agit, vid. Aristotel. polit. lib 7. cap. 2. Hancque idem Aristoteles, 2. politic. 3. consistere dicit in moribus, vel philosophiâ et legibus, seu, ut nobis loqui magis complacet, tum subiectio, tum concordia, duobus


page 7, image: s007

vinculis alligatur: Informatione et iussu, hic externa hominis opera, illa animi facultates restaurandas spectat. Ad informationem praecipue educatio pertinet; studia itum literarum, religio, et etiam ex parte censura. Sub iussu, intelliguntur leges, magistratus. Ad alimenta, et quaestuariam refero rationem; tum publicum Aerarium, tum ut privati debitâ non carenant sustentatione. Confiliariorum vero, seu Senatus alicuius operâ, utitur res publica, tam ad iussum, informationemque probe administrandam; quam etiam omnibus aliis rei publicae partibus, et muniis dirigendis. Quibus omnibus succincte et generaliter explicatis; tum demum ad Monarchicam, Aristocratiacam, Democraticam, et mixtam rei publicae gubernationis rationem arcanam seu specificam magis, accedendum erit.

CAP. II. De educatione generatim tractat.

EDucatio ut curae sit imperanti, cumprimis necessarium esse videtur: Aristoteles, 5. polit. 9. et lib. 8. cap. 1. etc. Piccolom. grad. 10. eâ quippe deficiente, inanes sunt leges; beneque educatis, haud legibus opus esse putatur. Leges enim non sufficiunt absque institutione, imo augent potius delicta. Sane lex, quamvis bona, auget prohibendo desiderium malum: sicut aquae impetus, si in eam partem non cesset influere, vehementior fit obice opposito; cuius molem cum evicerit, maiore, cumulo praecipitatus, violentius per prona provolvitur. Et hoc est quod fallit peccatum per mandatum, vid. Augustin. de spiritu et lit. cap. 4. Beata est res publica, ubi plus valent boni mores, quam bonae leges; ut olim apud Germanos, Tacito teste. Parum profectum existimare debemus, si constituâ religione, recteque formatâ republicâ, institutio puerilis negligatur. Et ideo sicut bonus agricola teneros palmites, ut celerius crescant, diligenter obtegit; sic res publica, quae parens et cultrix civium est, ut iuvenes educentur, et ad virtutem instituantur, curâ quam curiosissima curare debet: Laurentius Grimal. 1. de optim. Senatore. fol. 78. Keckerman. 1. polit. 9. fol. 191. Lather, de censu 3. cap. 20. adde Erasm. tract. de pueris, statim ac liberaliter instituendis, tom. 1. oper. Horat. 1. Satyr. 6.

———— Purus et insons,
Quod me collaudem, si et vivo carus amicis.
In causâ fuit Pater ————

Hincque Cicero. 3. de divinat. Nullum munus maius, meliusve


page 8, image: s008

rei publicae afferre possumus; quam si doceamus atque erudiamus iuventutem. Educatio vitiosam indolem aliquomodo mutat, et adhuc magis quam doctrina. Ignoratio namque vitiorum, plus efficit, quam cognitio virtutum. Iustin. lib. 2. fol. m. 15. Bvenas costumbres sobre todo bvers natural florecen. Celestina, act. 1. fol. m. 44.

II.

Ut in sementespes est posita messis, ita totius reliquae vitae exspectatio, ab educatione pueritiae pendet. Si prognosticon petis de futuri saeculi republicâ, iuventutem et educationem inspice, ac infausta quaeque ominare. Richter, axiomat. oeconom. 48. Quod animadvertit Mons. de Villamont, lib. 2. des Voyages, fol. 295. ubi ita scribit: Nos Francois en leur enfance, sont tellement dorlotez, qu'en leur ieunesse, vous ne voyez que de muguets, esperlucats, fringans, lascifs de gestes et de paroles, et d'effects, perdus et corrumpus de moeurs. et quae ibi addit alia, scitu notatuque maxime digna. Boni legislatores, etiam minutissima circa infantum educationem notârunt, legibusque praecaverunt: Rittershus. in specul. Princ. civiliter boni. fol. 64. nos maxuma negligimus. Et stultissimi merito hodie reputantur plerique parentes; qui ut divites, non bene moratos post se liberos relinquant, unice curant. Richter, aexiomat. oeconom. 53. adde Dn. D. Lansium, tractat. de Academ. lit. C. Pulcherrime hâc de re Xenophon. in Instit Cyri, lib. 1. num. 5. Pleraeque civitates cuivis educandi liberos suos, quâ ipsi visum ratione fuerit, potestatem faciunt, atque ipsis etiam provectioribus vivere sui ex sententiâ permittunt; deinde edicunt, ne quis clepat, ne rapiat, ne per vim domum in aliquam irrumpat, ne quem per iniuriam pulset, adulterium ne committat, magistratus imperio parere non detrectet, atque his itidem consimilia. Quod si quis horum aliquid transgrediatur, poenae propositae sunt. At vero Persicae leges, hoc animadvertentes, primum procurant, ne prorsus eiusmodi cives sint, qui pravi alicuius foedive facinoris libidine ducantur. Hinc Lacedaemonii liberis educandis, magistratus eligere solebant, ex civibus in civitate senioribus et prudentioribus, qui publici Paedagogi dicebantur, ob eamque causam inter Graecos illi erant virtute, rebusque gestis praestantissimi: ab omnibus fortitudinis Praeceptores, reique militaris magistri vocabantur praeclarissimi. Apud eosdem, qui in liberos indulgentior erat, quam ut eos cum reliquis, publicae institutionis disciplina educari pateretur, is civium iure excidebat. Nicolaus Cragius, 3. de Republ. Lacedaem. tab. 3. institut. 5. lare in Lycurg. Plutarch.

III.

De infantum institutione, hoc nunc tantummodo dico; eam difficillimam esse: monente Mich. Montano, 1. des essais cap. 25. fol. m. 116. Atnotatu dignum est Xenophontis dictum, 1. instit. Cyri. nu. 5.


page 9, image: s009

Plurimum ad discendam temperantiam confert, quod ipsos etiam seniores toto die temperanter ac moderate vitam agere vident. etc. tum etiam quod apud matrem non pascuntur. Ac de institutione pluribus agit Guyon, tom. 2. lib. 3. cap. 25. canonhiero, 4. dell. introduzz. cap. 6. Priscorum Germanorum hâc in re curam, cognosce ex Willichio, ad Tacit. cap. 26. De Turcis agit Bellonus. 3. cap. 11. Quid alii fecerint populi, hâc in re, docet et commendat Ens, convival. 1. fol. 39. Duo imprimis vitia in puero non toleranda, mendacium et pertinacia. Montaigne, 1. des essais, cap. 9. fol. 27. Priscam redolent, veramque Philosophiam, quae Theanus, filia Pythagoricae sapientiae adpellitata, ad quandam Eubulam scribit: epistol. 1. iunctâ Iamblich. oration. protrept. Audio te parvulos delicate molliterque educare. Bonae autem Matris officium est, non ut liberorum curam ad voluptatem habeat; sed ut eos ad temperantiam educet ac informer. Vide igitur, ne officium non amantis, sed adulantis matris facias. Nam voluptas unâ cum liberis nutrita, prodigos et intemperantes efficit etc. Et fundi nostri calamitas est, nimis tener amor parentum erga liberos suos. Boccalin. 2. ragguagl. 14. fol. m. 95.

IV.

Pueris vinum non esse dandum, prudenter Plato olim iudicavit: sane vino melior est aqua. Guyon, tom. 2. lib. 3. cap. 5. Guetman, in der Offenbahrung Göttlicher Majestät/lib. 8. cap. 39. Cardanus, tom. 2. artis parvae. fol. 1396. etc. Bouchet. 1. des Serces. cap. 2. Inde et Suevi nostri, Caesare, lib. 4. de bell. Gallic. teste, vina ad se omnino importari non sinebant; quod eâ re ad laborem ferendum remollescere homines, atque effeminari arbitrarentur. Sed ô antiqua tempora, ô mores! Nunc adeo a sobrietate abhorremus, ut Bohemicam, quae aetate Aeneae Sylvii, (epistol. ad Uladis l. Regem) erat, egregiam institutionem imitemur: qui liberos suos generosissimis vinis lactabant, ut adultiores culullum Aulicum maiore fortitudine tolerare possent. Sane ingenium debilitatur vino: unde aliqui dictum volunt a vi; quod vim inferat menti. Senium, morbosque accelerat: et vero verius est, quod 1. Florileg. Graecor. Epigrammat. habetur.

*oi)=nos2 kai\ ta\ lo/etra, kai\ h( peri\ ku/prin e)rwh\
*o) cute/rhn pe/mpei th\n o)do\n ei)s2 a)/idhn
Vinum et balnea, et circa venerem amor,
Per velociorem mittit viam in infernum.

De ebrietate fugiendâ, vid. Montaigne, 2. des essais, cap. 2. Lemnium, 2. cap. 17. ec. Senec. epistol. 83. Romulus postridie negotium habiturus, vinum non bibit. Gellius 11. cap. 14. qui idem, lib. 15. cap. 2. tradit: Vini usus quemadmodum a Platone fuerit adprobatus. Inde recte apud


page 10, image: s010

Romanos olim, mulieres et pueri, vino abstinebant. Leonicus, de variâ histor. lib. 3. cap. 87. et seq. Gallorum veriverbium est.

L' enfant qui aimera le Vin,
Ne fera iamais bonne fin.

Optime Plato, epistol. 7. Vitam illam, quam beatam vocant, Italicarum Syracusanarumque mensarum plenam, nullo modo probavi: bis videlicet in die saturum fieri, et nocte numquam iacere solum, et cetera, quae vitam huiusmodi subsequuntur. Nemo enim omnium, qui sub caelo sunt. si in huiusmodi moribus ab adolescentiâ nutriatur, quamvis naturâ et ingenio excellenti praeditus, unquam tamen prudens evadet, Temperatus esse certe numquam curabit. Eademque erit de ceteris virtutibus ratio. Civitas autem nulla legibus acquiescere poterit, si cuncta in superfluos sumptus eroganda cives existiment: ceterisque posthabitis omnibus, conviviis duntaxat; et venereis oblectamentis obnixe putent operam impendendam. Necesse est huiuscemodi civitates modo in paucorum potentiam, modo in popularem statum mutari; nequeunquam quiefoere: iustae vero aequabilisque gubernationis, eos; qui in his civitatibus potentes sunt, ne nomen quidem ipsum audirevelle etc. Exinde iudicium quodnam ferri debeat, de aulis quibusdam saeculi nostri patescit. Quodque impuberes nimio cibo et somno, non sint gravandi, tradit Gellius, 4. cap. penult. Ac quod mater ipsamet infantem recens natum, lacte suo debeat nutrire, alibi deduxi, ad l. 1. ff. de iustit. et iur. quaest. 23. ac etiam idem Gellius censet, lib. 12. cap. 1. Et tandem aristoteles monet, 1. polit. cap. fin. Puerorum; itemque mulierum institutionem necessario ad rem publicam referendam, aliterque mulieres ac pueri educari debere in republicâ populari, aliter in apucecum potentiâ, prout ratio postulat utriusque rei publicae finis.

CAP. III. De Regiâ institutione.

ALia autem est Institutio eorum, qui Principes sunt, vel ad rem publicam gubernandam educantur: alia privatorum, qui ad subiectionem informantur. Hiprocaptu quisque suo, tum animi, tum corporis honestis studiis, reliquisque rei publicae necessaniis artificiis; Illi artibus potissimum Imperatoriis funterudiendi.

II.

Principuminstitutio, parentibuscumprimis curae esse debet. Horolog. Princip. 2. cap. 38. caspar. Ens. apparat. convivial. lib. 2. a princip. Idque eomagis, quodis, qui imperaturus est, suo posteâ


page 11, image: s011

exemplo, plus quam Imperio, plus quam severis legibus, poenisque crudelibus efficere; unico itidem suo exemplo, bonos rei publicae mores inficere et vitiare potest. Sicque Plato persuasus fuit, Siciliam adire, ut unius Principis institutione totam insulam reformaret. Plutarch. Diane fol. 773. Et certe generosi magis qui sunt, deficiente educatione, deteriores evadunt. Plato, 6: de republic. Lemnius, de complex. fol. m. 52. Guyon, tom. 2. lib. 4. cap. 29. Le pullain encor qu'il soit de bonne race, a besoin d'estre dresse. Perez. aphorism. fol. 255. Horat. 1. Satyr. 3.

———— namque
Neglectis urendae filix innascitur agris.

et citius optimis. Et magna vitia magis sunt ex malâ educatione, quam malitiâ naturae. Pausanias, lib. 7. fol. 393. Tyrannica est correctio vitiorum in aliis, quibus ipse Princeps est conspurcatus. Sane nemo non experitur

—— Quanto imperia, et vis nescia recti
Stent populis, cassique animi ratione potentum.

Non aliâ ratione, Principern bonum, omnis generis virtutibus heroicis vere illustrissimum, usu et cognitione rerum necessariarum praeditum habebunt aliquando subditi; quam rectae educationis beneficio. Nullae vicissim perniciosior Principum, et totius rei publicae pestis est, quam si in mediâ adulatorum, et parasitorumaulicorum turbâ, inter canum venaticorum Iatratus, equorum hinnitus, militum strepitus. et aularum delitias atque mollitiem illi adolescant, si ad ipsorum placirum et libitum circaipsos omnia personent Zepper. de legib. Mosaic. lib. 3. cap. 7. ad fin. Indeque Regnicolae et Imperiistatus conqueruntur iure, si Princeps non tite educetur. Cominaeus. 2. cap. 6. ad fin. At vero plerumque aliter sit: et Plato etiam, 3. de legib. ostendit, quam indiligenter Regum liberieducentur. Cyrus, inquit, cum ab ipsâ pueritiâ vitam in re militari traduxerit, liberos suos mulieribus educandos tradidit. Illae vero ipsos nutrierunt, ut eos, qui a pueris felices continuo exstitissent, nullâque re prorsus indigerent; vetantes, ne quis eis ullâ in re, ut satis superque beatis adversaretur, imo cogentes ut omnes laudarent, quicquid ab illis diceretur, aut ageretur. adde Nicol. de Clemangis. in epistolis, epistal. 93. fol. 267. ubi prudenter disserit, de negligentiâ maiorum regni, circa disciplinam adulescentis in Gallia Regis. Et educationem vitiosissimam Principum nostri saeculi, graphice depingit Thuanus, lib. 29. fol. 211. edit. Paris. in 8. ut et Alain Chartrier, apud Pasquier, 5. cap. 15. fol. 746. etc. Ac etiam iam olim optimi Principes, pessimos filios habuerunt. De Antonino Philosopho, Capitol. fol. m. 146. in vit. Anton. Qui felix fuisset, si filium non reliquisset. Huius tam sancti Principis filius


page 12, image: s012

his moribus fuerit, quibus nullus lanista, nullus scenicus, nullus harenarius. Tantum valet aut ingenii vis, aut eorum, qui in aulâ institutores habent, etc. Lampridus, in Commodo. Neminem prope magnorum virorum, optimum et utilem filium reliquisse, probat Spartianus, in Severo fol. 176.

III.

Prudenter Ianus Gruterus, discurs. ad Tacit. fol. 47. a princ. Nae, inquit, iis qui Principum adolescentiae praeficiuntur, multa debemus. Bona quidem, si ipsimet boni; Mala, si mali: utpote a quibus pendeat orbis totius, aut exitium, aut salus; ubi multa eam in rem addit vide etiam Amirato, discurs. lib. 13. cap. 2. Unde laetatus fuit Philippus Macedo, quod vivente Aristotele, sibi natus filius esset. Gellius, 9. cap. 3. Hoc idem confirmat Auctor quidam Gallicus, cum dicit: Veritablement, en prenant la charge d' instruire un homme seul, sequelregne dessus les autres; l' on prend le plus bref sentier, qu'il est possible, pour maintenir les Republiques en leur entier, parce, que ordinairement nous participons tous du Naturel de nostre Prince, de quelque condition qu'il puisse estre. videatur Richterus, axiomat. histor. 186. Et de Principum Praeceptoribus, pluribus disserit Guevara, in Marco Aurel. cap. 6. et seqq. Quodque Principes erga eos debeant esse grati, monet Piccart. observat. decad. 11. c. 9. Sicque Clotarius, ex Praeceptore filii sui Pricipem fecit. Girard fol. 137. Principibus item quomodo curae debeat esse, ne filii male instituantur, exemplo Theodosii Imperatoris, egregie Camerarius docet. centur. 3. fol. 191. et Glycas, in annal. fol. m. 356. adde Lehman. 2. cap. 3. fol. 58. De Rom. Imperatorum Filiorum institutione, vide Bulenger. de Princip. Roman. lib. 3. cap. 48. Persarum Reges, quomodo educabantur, refert Michel Montaigne, lib. 1. des essais cap. 24. fol. 110. Officium etiam Illustrium Parentum requirit; filiis persuadere, se non magis quam alios, peccandi licentiam habere, quod filii sint Regum. Apophthegma Tyranni est, non Tyrannicum: Cum Dionysius videret Filium, ingenui Viri coniugem adulterâsse, iratus interrogavit; an unquam tale quicquam in patre comperisset. Hîc adolescens; Tu, inquit, non habebas Patrem Regem. Nec tu, inquit Dionysius, filium Regem habitus es, ni talia desinas perpetrare. Plutarchus, in apophthegmatib.

IV.

Ea ita comparata esse debet, ne Carneadis apophthegma locum habeat, qui dicere solebat; Divitum ac Regum filios nihil recte discere, praeterquam equitare: quod his omnes adulentur; Solus equus non curans, Regem gerat an privatum, tergo excutiat quisquis equitandi fuerit imperitus. Erasmus, lib. 7. apophthegm. vid. omnino Cominaeum, lib. 7. cap. 11. fol. 71. usque ad finem capitis. Ergo non ut iam Principes; sed ut futuri Principes suntedncandi, nec mollitic corrumpendi,


page 13, image: s013

Hattron. in Regno, fol. 169. nec et diu Principes pueros in Gynecaeo versart. Et an in aulâ, vel castris debeant educari, disput. Dn. Gruterus, 2. discurs. ad Tacit. fol. 168. Et hoc monere debemus; Magnates non a conversatione hominum honestiorum, licet sint nullius dignitatis, esse arcendos, Sie seind etwas mehrers zu den gemeinem Leuten zugewöhnen. vide vitam Michaelis Montani, a princip.

V.

Educandi vero sunt Principes artibus illis, quas Iustinianus noster, in prooemio Institutionum expressit; quibus nempe utrumque tempus, et armorum et Pacis recte possit gubernari. Literas quod attinet, quamvis de iis diversum vulgo, et adversum iudicium sit; quas ab aulis in scholas relegant vulgo: at reclamant tamen sapientes omnes; eo quod nihil sit tam Regale, quam sapere et iudicare. Cicero. 1. de Divinant. Herman Kirchner, disput at. de Republic. 18. thes. 3. et oration. 13. ac 14. volum. 1. ac item orat. ultim. vol. 2. adde Libanii Basilicum, fol. 16. etc. Mexia, 3. cap. 10. Ens, Convivial. 2. fol. 145. et 148. Lehman. 5. cap. 11. fol. 396. Et Elector, id praecipiente aurea Bulla, (c. ult. quod Freher singulari exegesi illustravit) debet addiscere peregrinas linguas. Hîc autem Vergilianorum versuum, memores esse debemus:

Orabunt alii melius, Caelique meatus
Describent radio, et surgentia sidera dicent:
Tu regere Imperio populos Romane memento.

At regendi prudentiâ, sive doctrinâ Ethicâ et Politicâ, sineque rationis et orationis informatione haberi nequit. Et turpe est, cumprimis magistratui, viroque Principi, ius in quo versatur, Statuta et Scita Regni sui ignorare: l. 2. §. Servius. ff. de Origin: iuris. turpius, fidei suae articulos non exacte scire: Omnino videatur Lipsius, 1. polit. cap. ult. et ibi notata. Amirato 2. discurs. 7. et 10. Montaigne 1. cap. 39. fol. 212. Boccalin. 1. ragguag l. 90. fol. 433. ubi de Cratippo. Inprimis autem historias sciat: quas etiam in bello legit Fridericus I. Lehman. fol. 504. Neque nihil, neque omnia discat. Notabile est quod Philippo Macedoni, Musicus quidam respondit, contra quem de suâ arte disputando, Rex pugnare volebat: Dii hoc, ait, prohibeant, ut hâc de re melius tu, quam ego iudicare queam. Plutarch. in apophthegm. Exercitia etiam Principis, ita debent esse comparata. ut in bello vel Pace, utilia esse queant. Plutarch. Demetr. fol. 611. etc. De Ludis Diocletiani, iudicium refert, in Carino Vopiscus, contra gladiatoriam dissertat Montaigne, z. cap. 27. fol. 666. etc. Arridet magis Tradianus aliquis, leviter doctus, sed vigilam, serius; quam Princeps otiosus, in literis delicians. Vide Michael. Piccart. observat. decad. 1. cap. 5. Iac. Angel. Regis, bas1il. dw=ron. fol. m. 100. Vitiosa et nimis scholastica fuit institutio, Sebastiani Portugalliae Regis, Conestag. fol.


page 14, image: s014

m. 31. 32. 33. In eoque peccavit etiam Plato, qui Dionysium in sophistam voluit mutare. Plutarch. Dion. fol. 775. Theodosius tamen iunior, noctu literis, interdiu armis incumbebat, Praefat. Histor. Tripart. Unde consultius est, Principum Praeceptores, pios, emeritosque consiliarios, et fortes Capitaneos, non Philiosophastros aut Paedagogos, iuvenesque temerarios esse. Boccalin. lib 1. ragguagl. 54. ad fin. fol. 434. Principis ars est: scire imperare. Plutarch, Lycurg. m fol. 10. et gerere bellum, Plutarch. in Pyrrho fol. m. 763. Olim Germaniae Principum, haec propria disciplina atque institutio dum viguit: bene rem gesserunt, et vicerunt virtute verâ. Auctor est Wolfaramus Eschilbachius, qui sub Friderico vixit Aenobarbo, part. 2. deß Heldenbuchs / quae de Wolffdieterico inscribitur, ibi rationes disciplinae his elegantissimis versibus describit:

Die Fürsten man da lehrte/
Groß Ehr den Fröwen geben/
Vnd Gottesdienst öch mehrte
Vnd ehren Priesters leben:
Der Kriestenheit gelöben
öch sie gelehret wart
Das schuff an alles tögen
Vatter vnd Mueter zart.

Man lehrt die Jüngelinge
Gar manig Rittersspil/
Schirmen vnd öch springe
Vnd schüessen zur den zil/
Fechten öch mit Witzen
Vnd schiten wol den schaffet:
Vff Säteln wok sitzen/
Des wurden sie dick sighafft.

Vnd sie würden öch gelehret
Ihr Sehilte recht tragen/
Ihr Manheit sich öch mehret
Als wir das hören sagen/


page 15, image: s015

Wo man nicht wolt erwinden
Das man zu stritt solt stan/
Ihr Helm rechte binden/
Lehrt man die jungen Mann.

Man lehrt öch wie sie sollten
Werffen einen Stein/
Deß handt sie nie entgolten
Ihr Krafft die wahr nicht klein/etc.

Nec aliâ disciplinâ Scipio ille Carthaginis Domitor, imbutus fuit; de quo ita Silius canit:

Ipse inter medios venturae ingentia laudis
Signa dabat; vibrare sudem, transmittere saltis
Murales fossas undo sum frangere nando
Indutus loricâ amnem. Spectacula tantae
Ante aciem virtutis erant. Saepe alite plant a
Ilia perfossum, et campi per aeperta volantem
Ipse pedes praevertit equum; saepe arduus idem
Castrorum spatium, et saxo transmisit et hastâ.

Et certe otium Principi est fugiendum; ideo ad labores continuos assuefaciendus. Montaigne. 2. cap. 21. Fastus et superbia vitari debent. Seraphin. Firman. cap. 8. de fui cogn. fol. m. 426.

VI.

Optima institutio Principum videtur; ut semper circa se habeant viros doctus et graves. Qui enim cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus Stultorum, similis invenietur. Proverbior. 13. Et memoriae mandatum invenimus, Franciscum I. Gallorum Regem, nullâ eruditione singulari tinctum, quottidiana tamen doctorum conversatione prudentissimum, omniumque disciplinarum gnarum evasisse. Sleidan. lib. 19. sub Anno 1547. Plus quam studium haec conversatio prodest, et minus quam illud videtur esse laboriosa, haecque ratio frequens fuit Imperatoribus et Principibus priscis, Piccart. decad. 17. cap. 5. Non tamen alendi sunt docti, quomodo Dionysius iunior sophistas. vid. Plutarch. in eius apophthegm. Certe Carolum V. Ludovicus XII. Galliarum Rex, Tutor ipsi in Paterno Testamento datus, optime Institui procuravit vid. Bellaium, lib. 1. fol. m. 25. Cito enim eum neglectis etiam eraditis artibus rebus gerendis adhibuit: Dicens, se velle pupillum in tutelâ fuâ exsistentem ita educari; ne cum maior sitaetate, ob iudicii et experientiae defectum, tecidat in aliorum curam. De


page 16, image: s016

Institutione Alexandri M. multa in vit â eius d. habet Plutarch. Et Agesilai anstitutionem commendat idem Plutarchus, in vita a princip. Sed Christiano Principi imitanda est mater Ludovici V. Galliar. Regis, quae inprimis ad pietatem veram filium educavit. Ionville, cap. 2. fol. 5. De educatione filiorum Ludovici, Germaniae Regis, vid. Lehman. 3. cap. 41. De Friderici, Palatin. Elector. II. Hubert. leodius, fol. 36.

CAP. IV. Reassumit Privatorum Institutionem.

CIrca Privatorum Institutionem, merito dubitatur, sit ne publica iuventutis institutio, privatae praeponenda? Qua de re Quintilian. lib. 1. cap. 2. et post Casum, Iohann. Gerhardi, centur. quaest. politic. de cad. 8. quaest. 7. Keckerman. 1. politic. 9. fol. 193. et idem in oeconom. fol. 44. Iunius, quaest. polit. 43. Emundus Richerius in obstetrice animor. cap. 3. num. 3. et seqq. usque ad fin. capitis, fol. 55. disquirunt. Ego puto, publicam disciplinam, in sapientiâ et consensu totius civitatis fundatam, firmiorem quidem constantiam habere, quam ab unius quae iudicio pendet. vid. Minchael. Montaigne, lib. 1. des essais cap. 25. fol. 118. item lib. 2. cap. 31. a princip. Iohan. Elsvvich. disputat. polit. 4. thes. 7. in fin. Sed tamen publicae scholae lasciviam docent, et inter pueros multi non sunt casti: Sicque S. Antonius Eremita, privatim institutus, et opitmus fuit, vide eius vitam in vitis patrum. Sed mediante privatâ institutione, facilius acquiritur finis privatus; sed non publicus. Notandum hîc et illud cumprimis, quod Aristoeles dicit, 5. polit. 9. ut educatio rei publicae consentanea fiat. etc.

II.

Commodum etiam videtur, ut institutio fiat extra domum patris, exemplo Lacedaemoniorum; et etiam extralocum, ubi habitar Pater, ac inprimis Mater. Montaigne, fol. m. 121. Elsvvich. d. disputat. 4. thes. 5. Quod et probat Iuan Huarte, in examine ingeniorum, ubi cap. 1. ita scribit: Ha de salir el mochaco de casa de su Padre; porque el regalo dela Madre, de los hermanos, parientesy amigos, que no son de su profession, es grande estorvo, para aprender. Esto se vee claramente enlos estudiantes naturales de las Villas y lugares donde ay Vinversitates; ninguno delos quales (si no es por gran maravilla) iamas sale letrado Boccalin. 2. ragguagl. 14. fol. 95. etc. Sed tamen institutio placida, non tyrannica vel socera nimis esse debet. Barclaius, in Icon. cap. 1.


page 17, image: s017

III.

Prohibenda sunt omnia, quae iuventuti scandalum praebere, a viâque virtutis avocare possunt; praecidendae sunt omnes vitorum occasiones. Unde Lupanaria non toleranda. Illustris Enencke. 1. de Privileg. cap. 8. num. 18. et seq. Christian. Ohemius, discurs. de Consulib. cap. 3. num. 35. Gerhardi, locor. Theologic. tom. 3. fol. 350. Langlaeus, 8. semestr. cap. 8. Krazius, polit. 6. cap. 6. Summa casuum conscientiae. Emanuel Rodriquez. cap. 204. Borell. 3. de Magistr. c. 13. vel invito. Mcihaêle Montano, fol. m. 556. des essais. et Horat. 2. Satyr. lib. 1. fuitque meretricis, nomen apud Graecos non inhonestum: vide quae de Aspasiâ habet Plutarchus, in Pericle. et quidam putaverunt uxorem dignitatis nomen esse, non voluptatis. Spartian. Ael. Vero. Nec etiam Ludi Scenici ferendi videntur. Augustin. 1. de Civitat. Dei cap. 32. vide Iohan. gerhardi, cent. quaest. polit. de cad. 8.. quaest. 5. Balthas. meisner. in part. 1. philosoph. sobriae. Canonhiero, 9. cap. 9. addatur August. 3. confess. 2. cum vitia, quae in ibi graphice plerumque repraesentantur, magis in oculos spectatorum occurrant:quam doctrinae, quas exinde haurire deberent. Ex Cypriano, pulchre Borell. de Magistr. lib. 3. cap. 10. Lactant. 6. cap. 20. Tertul. Apolog. cap. 15. Sane voluptatum artifices, esse videntur histriones. Piccart. observat. decad. 4. cap. 4. Ac etiam si sexus sui vestitum quis mutet, hoc grave habetur peccatum. Langlaeus. 8. semestr. cap. 9. Et haec una causa, olim sufficiens visa Anglis fuit, ut puellam Aurelianensem addicerent morti. Sambucus, in emblemat. fol. m. 273. et seq. minus malum eligendum esse dicit, et ita Lupanaria probat; addens ad finem,

Est ergo melius, tutius et talia condere
Certo, unoque loco, quam cupere exurier omnia.

Quod et fecit Loth: qui Sodomitis filias, et ille Levita, qui Beniamitis obtulit eam ob causam uxorem. Iudic. cap. 19. addatur August. Vischer. tractat. de duello, fol. 68. Merill. 2. observat. cap. 12. Clapmar. 4. cap. 19. Lather, de censu, fol. 278. etc. Montaign. 1. cap. 25. ad fin. Pontifi ces lupanaria tolerant passim, Iacob. Heilpronners Colloquium Neuburgense. fol. 29. et 98. Sed tamen in iis prohibentur; Paponius, lib. 22. tit. 9. arrest. 14. et egregie in ea invehit Salvianus. fol. m. 292.

IV.

Bacchanalia etiam non toleranda videntur, Christ. Matthias, Colleg. Ethic. 3. disquis. 2. addo et Saltationes. Iohann, Münster von vortlagen / tractat. singul. Germanice scripto. Taffinus, in tractat. de emendat. vitae. Ant. de Sales, praxis spiritual. part. 3. cap. 33. Epistolae Belgicae a Daniel. Heinsio editae, cent. 2. epist. 51. adde Alfons. Moditium, in decis. §. 2. quaest. ult. Iustum Deuculeon. epist. fol. 181. Sane aliquid magici et daemoniaci iis subesse videtur. Galeott. Martius, doctr. promisc. cap. 14.


page 18, image: s018

vid. Lucian. orat. de Saltatione tom. 4. oper. ubi in notat. gilb. Cognatus. De Saltatione Angelorum, vide opera Heinrici Susonis, fol. 473. et seq. et S. Maxim. ad S. Dionys. Areopagit. fol. 28. et seq. Si adulteria vitare velimus, colloquia et alias similes occasiones cavere debemus. Silva Curiosa, de Iulian de Medrano. fol. 287. etc. N. a Salis, in si ciliment. fol. 500. et seq. Ergo multo magis saltationes, quae praeludia sunt amoris. Bernhard. Herrheimers Faßnacht küchlin / fol. m. 156. Saltatoresque insanos esse reputavit Alphonsus, Rex Neopol. in apophthegm. 1. nu. 49. Dissentiunt ex nostratibus fere omnes, Forsterus, disputat. ad Decalog. decad. 2. problem. 10. magis, ut vereor, eorum odio, qui improbant saltationes, quam ullâ satis urgenti ratione. De Saltatione veterum. vid. Gymnast. Mercurial. 2. cap. 3. et lib. 5. cap. 3. Non quoque permittendi sunt lusus: Heigius part. 2. quaest. 10. vid. l. 3. C. de Aleatorib. Borell. de Magistrat. cap. 11. lib. 3. adde Mercure Franacois, part. 2. fol. 35. b. ubi de abrogatâ L'ac ademie des ieux; quam pluribus describit idem auctor. tom. 1.

V.

Institutione cumprimis acquirenda est peritia quaedam et consuetudo, legibus ab ineunte aetate parendi; eaque est causa efficiens virtutis moralis. Timpler. 1. Et hicor. cap. 3. quaest. 6. Haec si desit, in cassum laborabis,

Barbatos licet admoveas mille inde Magistros:

ut graviter et multis docet iuvenalis, Satyr. 14. Egregie Fabius Quincil. Utinam, liberorum mores, non ipsi perderemus. Infantiam statim delitiis solvit mollis educatio, quam indulgentiam vocamus: gaudemus, si quid licentius dixerint. Fit ex iis consuetudo, de inde natura. Discunt haec miseri, antequam sxiant vitia esse. Inde soluti ac flentes, non accipiunt ex scholis, sed in scholas adferunt etc. Ratio et doctrina, ait Aristoteles, 10. Ethic. cap. ult. non satis validae sunt ad virtutem inducendam causae: oportet prius animum auditoris excoli moribus etc. Epictetus apud Arrianum, 2. cap. 21. ad finem. Et vos viri animis quiescite, mentem tranquillamin scholam adferte; tum intelligetis, quid virium oratio habeat.

VI.

Magnus tandem, in republicâ nostrâ defectus est; quod ergasterio caremus, das wir kein Zuchthaußhaben: et eius commoda experiuntur indies Holandi. vid. Isaac. Pontanum, in description. Urb. Amstelodamens.

VII.

Addere hîc lubet dissertation em meam Academicam, de Bacchantium moribus vitandis.

Nemo fere est in orbe Christiano, qui non affectet nomen et famam Christiani; eum vero qui reverâ praestet, nempe qui fidei


page 19, image: s019

Christianae fructus, vel ferat, vel colat, hunc ex maxume raro hominum genere iudicare quimus. Et tamen certo certius est, in hâc qui non invenitur raritate, aeternis poenis mancipatum iri. Unicum autem et solum Christiani insigne atque nota est, cognitio doctrinae, et imitatio vitae Crhisti: quod posterius sane complectitur plura, imo infinita. Levitatem certe omnem, lasciviam et luxum respuit omnem: turpia, spurca, et vana quaevis odit. Nunc quaeso animo atque ratione lustremus omnes, num gestus et Bacchici mores, ac quae alia Ethnico illo Bacchanaliorum festo, a maleferiatis peragi nonnumquam solent, conveniant cum vitâ, premente vestigia nostri. Salvatoris: Num capiti conveniant talia membra, deformia scilicet et omnis turpitudinis plena. Et quamquam nemo vir bonus dubitavit unquam, Diabolum insidiari generi [Note: Dn. Piccart. histsrico polit. obserse. dec. 12. cap. 3.] humano omnibus modis, studiisque; ut a Deo conditore suo abducat, et praeceps in exitium agat; tamen nusquam evidentius id declarat, quam circa Bacchanalia sua; ubi cum homo maxime ad Deum redemptorem suum converti deberet; quia circa illud tempus redemptionis nostrae opus cepit, et gloriose deinceps peregit, longissime ab eodem multos seducit, et ad omnem turpitudinem ac proterviam, quasi signo sublato, vocat atque propellit iuratus ille noster hostis: tumque adeo sua cuique voluptas.

Fit Deus, et venter Iove maius numen habetur.

Quin etiam cum membra lasciviae desunt, faciem incipimus vestire omniu humanitatis exuto sensu, ingenuoque devorato pudore; et larvae essemalumus, aut quodvis ex Dauniâ et Getuliâ monstrum, quam homo. Sed lubet addere Criminis huius ortum.

[Note: Mantuanus in Fastis. vid. Philipp. Melancht. decla. tom. 5. Gymnasma, part. 2. sed. 2. d. exerc. Acad. Riccobon. de Gymnasm. Patasoews lib. 6. cap. 13. Soideomnino. Contracaeuts nocturnos et larvatos, Borel. de Magistr. 3. c. 9. et seq. Personam induere in Galliâ, capitale. Langlaeus, 8. cap. 9.] Roma luper cales ludos antiquitus isto
Mense celebrabat: positâ gravitate per urbis
Compita cursabant stolidi sine veste luperci,
Et scuticis olidi tractis de tergore capri
Pulsabant nuruum palmas: quia verbere tali
Pana Deum faciles credebant reddere partus.
Ista superstitio, levis haec insania nostros
Transiit in mores. Veteris contagia morbi
Hausimus, et quodam simili languore tenemur.
nam iuvenes istis facit insanire diebus
Pan Deus Arcadiae quondam; totas que per urbes
Currere; et acceptis facies absondere larvis.
Est pudor in facie; facies velata pudorem
Significat laesum: sciri lascivia non vult,
Orategit, scelus est pavidum, metuisse videri.


page 20, image: s020

Cuncta sub ignotis petulantia vultibus audet,
Quae ablegat gravitas,et quae proscribit honeslas.
Per fora, per vicosit per sonata libido;
Et censore carens subit omnia t ecta voluptas:
Nec nuruum palmas, sed membr a recondita pulsat;
Perque domos remanent foedi vestigia capri.

Hieronym. item Cardanus, tractat. de libris propriis. fol. 49. Non obscurum est, inquit, nostrâ aetate celebrari ante quadragenariam vacationes; in quibus ludunt, convivantur, personati ac larvati incedunt, denique nullum luxus ac lasciviae genus omittunt; Sybaritae et Lydi, Persaeque vincuntur. Nectantum bonis operibus ac piis, quadragenaria promerentur, quantum Lupercalibus iis peccant. Quam insaniam nostram, etsi sacrae damnant literae, quarum vox a. peccando nos avertere debebat, frustra tamen sunt, et nos omnia pene ipsius, virorumque bonorum monita clausâ ac surdâ transmittimus aure. Unde nonnumquam Deus ipse vindex suae maiestatis laesae esse solet, et in saniam nostram coercere atque in ordinem redigere consuevit. Exemplum Gallia suppeditat, et Caroli VI. Regnum: Paulus Aemilius pluribus circumstantiis id describit: Sed malo verbis Iacobi Maieri recensere. Quinto Calend. Februar. die martis, mediâ nocte factus ille ludus Lutetiae est, in quo silvestrium hominum specie, moreque Satyrorum, quinque Nobiles choream ducebant, Regemque ne satis insanire viderentur; ita personatum secum habebant. Sed iocone an dolo malo aureliani, facem in illos iactantis, combustr sunt ex eis quaturo. Regem antem quaedam nobilis mulier complexa, chlamide suâ incendium restinxit. Erant enim omnes nudi, praeterquam quod villos lineos pice sibi haberent ita agglutinatos, ut silvestres esse viderentur Viri Carolus Pictavus, Iohannes Fliscus, Comes Iuniacus periêre; quarti absumpti nomen non invenio. Quintus, cui Mantarello nomen, aquam forte nactus, mortem evasit Haec stulitia, quâ post Gallos natos nulla maior, in aedibus Reginae, in Suburbano D. Marcelli contigit; quae aedes ob eum casum demolitae [Note: Theodor. Zvvinger. in theatr. Histor.] sunt. idem vero prorsus contigisse nostro saeculo, legimus, anno videlicet salutis 1570, in arce Wartenburgâ, apud Eberhardum Comitem Hohenloensem, in ipsis Bacchanalibus: Ubi cum et ipsi Comites, et eorum ministri quoque personati, vestibus lineis, multâ stuppâ, pice, resinâque adglutinatis, Gynecaeo delitias facere vellent: Puer quidam incautus agens flammâ corripitur, eamque in corpore sentiens, opem aliorum implorat, cui Eberhardus Comes opitulaturus, eodem malo corripitur, et sic in ordinem ceteri: quo incendio Georgius Tubingensis, Albertus et Eberhardus Comites Hohenloenses, in ipso flore aetatis


page 21, image: s021

interierunt: reliqui per feminas vestibus earum laxis involuti, ab exitio servati sunt. Quin ergo suscipiamus suave iugum Christi Domini nostri, eique cum hisce diebus, tum et semper condigne nos geramus. Agite quaeso omnes, omnium facultatum studiosi, ac quoque alii in universum Academicae iurisdictioni addiciti; hocque tempore praesertim, quo summa instant pericula universis, quo iam regna et provinciae aliquot Christianae, palam monstrant, quid mali possit inferre, tam Nobilibus, quam plebeis, ira Dei. Agite inquam, clamoribus, discursationibus, rixis ac larvis abstinete, induite Christum, et sine quibus illle non est; humilitatem et modestiam, aliasque Christians induite virtutes: Spiritum Sacrosanctum, cuius templa sumus, non conturbate, non exturbate. Facite utne magistratus, qui paternis ad monitionibus nunc agit, lege in transgressores agere cogatur. Sicque valete et vivite in Christo.

CAP. V. De Studiis literarum.

SEd adhuc aliquid in specie, de Studiis addendum erit literarum; virtuti quae serviunt; et magnum vel in eâ comparanda adiumentum, vel in paratâ ornamentum exsistunt, vid. Tyrium Maximum, dissertat. 21. Sic virtus et eruditio tam bene co~venire dicuntur; quam bene gemma auro includitur, et rosae intexuntur iliis. Unde Charondas, liberos civium omnes, literarum rudimentis voluti instituendos; conductis ad id publicâ mercede paedagogis, etc. vide Diodor. Sicul. lib. 12. ubi de Charondae legis latione. Sed rerum publicarum moderatores; avide si literas excitent, nunquid rei publicae suae consulant, varie disputatur? Si propositum spectes, merito conatus laudatur; sin finem et successum, quem videmus, experimurque quottidie, est quod ambigas. vid. Bodin. method. histor. in princip. Casum, 5. sphaer. civitat. cap. 11. Hippolyt. a Collibus, tractat. de principe, cap. 20. et exstant vetustissimi Germani rhythmi, a I. F. genannt Menßer / revisi: quorum inscriptio, die Gelehreen / die verkehrten. Ego inter studia distinguo. Vetustiorem nempe Graecorum Romanorumque sapientiam, peritia quae erat in republicâ versandi, et ad actiones accommodata prudentia; ne livida quidem vituperare ipsa invidia potest. Eam amplexus est Solon, et ab eâ reliqui in Graeciâ, sapientis invenerunt nomen. Ut omnino verosimile sit, solam tunc Thaletis Philosophiam, ultra usum, sese ad contemplandum extulisse. Plutarchus in Solone et Themistocle. Heroicis aetatibus, Ulysses et Nestor,


page 22, image: s022

qui habiti sunt sapientes, politici fuerunt Ita et Romanos, sapientiae olim qui gloriâ excellere vellent; omnia, quae quidem tum, illa civitas nosse, complecti fuisse solitos, memoriae mandavit cicero, 3. de orat. sect. 21. quem omnino vide, adde Alberic Gentil. de leg at. 3. cap. 10. Anne autem studia iuvent religionem, disquirit Richter axiomate Ecclesiasi. 67. et seq. axiom. bistoric. 256. Feminas vero literis operam dare debere, negat Mich. Montanus. 1 des essais, cap. 24. fol. 109. quamvis id olim factum fuerit Romae, Barthius, animadversion. 22. cap. 5. Studia vero in cognitione, quae versantur rerum, vitae propter tra~quillitatem, et ipsius scientiae suavitatem, quâ nihil est homini iucundius, plures semper quam utile fuit rebus publicis, delectaverunt. Namque ut gratiosa res est Physica, Mathesis etc. Siquis ea attingat in iuventute; ita, qui omnem iis in literis aetatem exegerunt, ad rem publicam ullo modo iuvandam. censentur ineptiores. Laudandos dico Principes, vel optimates, qui doctos fovent. Praeclare Rex Regum Magnus Artaxerxes, Hellesponti Praefecto (inter Hippocratis epistol.) Hippocratis Coigloria artis, etiam ad me pervenit. Dato igitur ipsi auri quantum voluerit, et ipsum ad nos mittito. Nam Optimatibus Persarum aequalis erit. Et si quis alius bonus Vir est in Europâ, eum Domus Regiae amicum facito; nihil divitiis parcens. Viros enim invenire, qui consilio praestent, non est facile etc. Scio vulgi opinionem esse, eos, qui Philosophiae studiis, paulo ulterius progrediente aetate praediti sunt, ad res agendas nullâ ratione idoneos esse; Unde ille apud Athenaeum:

Heu mihi philosopharis! atqui philosophi
Sermone solo sunt sapientes: ceteris
In rebus esse novi ego stultissimos.

Ego vero loquot hîc de literis et philosophiâ, quae non in meris ideis animi vacui ab omni gubernatione, fingitur: nec de philosophastris, qui vel sine iudicio philosophiae dant operam, vel nimio eius studio ducti, philosophiâ uti nesciunt: et sapientes sunt, praeterquam in iis, in quibus sapientes esse debent. vid. omnino Mich. d. Montaigne, 1. des essais, cap. 24. per tot. Talem philosophum volo, qualis fuit Helvidius Priscus;qui, ut Tacitus, 4. histor. at: ingenium illustre altioribus studiis, iuvenis admodum dedit; non ut plerique, ut nomine magnifico, segne otium velaret: sed quo firmior ad versus fortuita rem publicam capesseret etc. Exemplar etiam Philosophi non barbatuli et morosi, sed veri morum humanorum Medici, in oratione de Socrate, Clarissim. Heinsius proponit, orat. 7. et egregie de veriori philosophiâ disserit Budaeus. 5. d. asse. fol. m. 613. etc. usque ad fin. libri. adde Tabulam Cebetis, ex edition.


page 23, image: s023

Hieronym. Wolffii, iuncta Epicteto, fol. 62. etc. et eiusdem Wolffii annotation. fol. 112. ubi in falsam et inutilem in vehitur eruditionem.

II.

Recte Seneca, epistol. 107. Quemadmodum omnium rerum; sic literarum quoque intemperie laboramus. Non vitae, sed scholae discimus. Montaigne, fol. m. 104. et seq. Cum tamen verissimum sit, eum qui omnes animi virtutes comprehendit, omnia quae facere velit, facillime tractare:neque illum necesse habere, in unâ scientiâ aut arte, quasitabernaculum vitae suae collocare. Aliter Socrates fecit: Ex cuius scholâ egressus Xenophon, mox Imperator, bellique Dux egregius evasit. Plato vero, Aegypti, et prodigiosae Pythagoricas sapientiae amore captus, Tyrannum amavit, et Siculam ventris immoderati mensam, frugalitati victus anteposuit. Xenophon. in epistol. ad. Aeshin. Sic Epimenondam virum egregium et a Montano Gallo summe commendatum, Pythagoricus instituit, Rittershus. ad Malchum de vitâ Pythagoric. 26. et seq. Catonem erudivit Stoica Philosophia. vid. meum Templum iustitiae. Unde Diogenes Euclidis scholam, xolh\n, id est bilem ac molestiam vocavit. Platonis non diatribh\n, seu exercitationem, sed katatribh\n, id est, contritionem. Laertius, lib. 6. cap. 1. Sic et Lacedaemonii contemnebant omnes artes, qui civium animos videbantur emasculare, et a verâ virtute adotiosam ostentationem traducere. Keckerman. disput. d. republ. Lacedaem. cap. 8. num. 8. lib. 2. etc. Et Roma, cum adhuc spiraret, germanam illam austeritatem, Graeculos Professores urbe exegit. Certe generosi magis animi sunt, idonei ad rem publicam gerendam; quam ad talem literaturam inclinantes. Icon animor. Barclaii, cap. 10. Nontamen obstant hae disciplinae, per eas euntibus; sed circa eas haerentibus. Quintil. 1. cap. 7. Et inde Terentianus Senex, ex communi tum apud prudentes receptâ sententiâ ait:

——— aut Equos
Alere, aut Canes ad venandum, aut ad Philosophos:
Plorum ille nihil egregie praeter cetera.

Hincque Antoninus Imperator, lib. 1. de vitâ suâ. pro non exiguâ parta felicitatis venditat; quod magnos in Rhetorica, Poeticâ, reliquisque studiis progressus non fecerit, quae illum fortassis plane detinuissent, si se seliciter proficere sensisset. et quod sobrie sitphilosophandum, monet ad Apulei apolog. Scip. Gentilis. fol. 82.

III.

Ego etiam praecipue hoc moneo, Afsectationem literarum, doctrinaeque esse vitandam; eum magis doctum, prudentemque censerem, qui artem occultat, ita ut in naturam transiisse videatur. vid. Castilionei Aulic. 5. fol. m. 22. b. Aliter qui faciunt, ab eruditione ad Pedantismum declinant, vitae genus omnibus odiosum, atque invisum. Samuel.


page 24, image: s024

Bernhard. Dialog. Gallic. 6. Emundus Richerius, in obsterr. animor. cap. 2. num. 3. Andr. de Valentiâ, in Turbone, Comaediafestivissimâ. Cunaeus, in Sardis, fol. m. 42. et seq. De quo apud Arrianum Epictetus est intelligendus, cum ait, lib. 1. cap. 11. ad fin. Scholasticum esse animal. quod ab omnibus deridetur. Sapienter ideoque suadet Antoninus Imp. lib. 1. de vit â suâ. fol. 166. Praeceptorem eligentem, circumspicere de homiredebere, qui palam experientiam, et in tradendis scientiis facultatem, minimum suorum bonorum putaret. et idem fol. 176. felicem se praedicat; quod cum animum ad philosophiam adiunxisset, non inciderit in sophistam aliquem: qui aut in scriptoribus desederit, vel in syllogismis dissolvendis doceret, aut meteoris tractandis. Sic et contra declamatores, ac pro naturali eloquentiâ festive pugnat petronius, in pr. Satyr.

IV.

Hodie linguarum studium nobis est impediment: et de multis dici potest, quod lib. 1. florileg. Graecor. epigramm. de Grammatico quodam

Mî est cum literulis duedenos pugna per annos,
Tandem intra manes, morte, Senator ago.

Olim Hebraei, Graeci, romani et etiam Poeni, seu Arabes (quos abcruditione praeclare Galeottus Martius, doctr. promisc. cap. 6. et Erping. oration. de Linguâ Arab. commendant) maternâ linguâ contenti fuerunt. Nos vero, quia exoticarum linguarum cognitione carere nequimus; varii varia linguarum addiscendarum compendia excogitaverunt. Usu potius et multa exercitatione, quam prolixis grammaticis praeceptis, linguas quasvis addici, Vandermylius, tractat. d. linguä belgi â, cap. 30. tradit. vid. Seignr. des Accord. 2. d. Bigarrures. cap. 1. et suo exemplo docuit Michel Montaigne, vid. eius vitam. et lib. 1. des essais, cap. 25. fol. 141. ac etiam non improbat S. Augustin. 1. confess. cap. 14. Idemque velle videtur Eilhard. Lubinus, Satyr. 1. ut et Nicolaus Clenardus, in epist. fol. 128. etc. et 192. Sane ita debemus linguarum studio operam dare, ut numquam non simul res ipsas addiscamus. Novam etiam methodum Wolffgang. Ratichius meditatus fuit; quam, et qualisnam sit, nondum aperuit tempus. adde Elsvvich. disputat. polit. 4. thes. 41. Meliori hactenus fato usi sunt Patres Cocietatis Iesu. At anne ergo Philosophia, aliaeque artes, in linguis vernaculis sunt docendae? Estienne Pasquier, 1. epistol. 2. Parnaso di Boccalini, 1. ragguagl. 73. Guyon. tom. 3. lib. 3. cap. 20. et seq. Et Cato noluit aliâ linguâ, quam Latinâ loqui, Plutarchus, in Catone Maior. fol. 671. Sane magna Tyrannis est Latinae linguae: Menippus, dial. 13. et pessime fit, quod nos plane negligimus nostratem. vid. Taubman. in praefat. Culicis Vergil. et in comment. ihid. fol. 274.


page 25, image: s025

V.

Etiam sciendum est illud, quod studia ad ingenium sunt accommodanda: et quod faciat habilem natura, ars vero facilem, ususque potentem. Itidem, Non ay catedra de entendimiento, ni de prudencia, ni hombre que la ensenne. Eruditio enim per se neque prudentiam, neque probitatem causatur: magis magni clerici, non sunt magis magni sapientes. vide d. his omnib. Doctor: Iuan Huarte, Examen de Ingenios para las sciencias cap. 1. et 2. Canonhiero, dell. Introduzz. 4. cap. 7.

VI.

Maxima porro cautio est adhibenda, studia ne passim permittantur moribus nociva; honestaeque disciplinae pernitiosa maxume: venena quae melle condita instillant adolescentibus, et blanda quidem, non tamen continent salubria. Qualia magnam partem sunt figmenta Poetica, in utramvis partem hominum animos, moresque flectentia: et prudenti quae ideo iudicio examinari debent: raro enim poetae leguntur, eo modo ut vult Heinsius, or at. 4. Adhuc minus ferendae sunt Amadisii, (a Nicol. de Herberay, Sieur des Essars, compositae) similesque fabulae. vid. de la Noüe discours. 6. adde Montaign. 2. cap. 10. quas eitam Lipsius damnavit, in notis ad fin. lib. 1. polit. Possevin. in apparat. ad omn. gent. histor. sect. 4. cap. 3. fol. 145. Rev. Iul. Nigron. in dissertat. de lect. lib. amator. Dn. D. Thomas Lansius. in orat. funebr. Sibyllae Ascaniae. et in consult. oration. contra Gall fol. 312. Ac scipserunt etiam Graeci, in prosa amores: ut Heliodorus, et Longus Sophista, qui Pastoralia composuit, et Gallis ac Hispanis ansam dedisse videntur, qui superflui in hoc argumento. Et adeo castitatis olim amatores fuêre, veteres Christiani: ut Venerem xiv nominare fuerint ausi. vid. Vitam S. Iustini, fol. 112. auct. R. P. Petr. Halloix. An Poetas recte e republicâ suâ eiecerit Plato? disputat Tyrius Max. dissertat. 7. Sane non inter postrema corrupti saeculi, Henrico II. regnante, testimonia, recensebantur Poetae Galli. Thuan. lib. 22. ad finem, nec in iure nostro immunitatem habent, Scip. Gentil. 2. parerg. 1. Magis etiam vituperium, quam laudem merentur, qui amatoria et similia leviusculatractant: ac cum flosculis quibusdam Latini sermonis, carmen ornare sciunt, omnes se sapientiae et eruditionis Thesauros possidere putant. Hi, ut Guill. Sallust. Bartasius, Sepmaine 1. au commencement du 2. iour. canit:

Sur les ingrats Seillons d' une infertile arene
Perdent mal avisez ieur tr avail et leur granien:
Et tendens unfile, poury prendre le vent
D'un los ie ne sacay quel, qui les va decevant;
Se font imitateurs de l' araigne, qui file
D' un art laborieux une toile inutile
Peu ie regretteroy la perte de leur ans,


page 26, image: s026

Si par ses vers pipeurs, leur Muse trop diserte,
Se perdant, ne tr ainoit des auditeurs la perte etc.

Impudentissimi plerumque sunt adulatores Poetae: (quo nomine et Oratores inculpat Lactantius, 1. cap. 1) Locum tertio ab hinc lapide ostendam, ubi Poetam facilius conduces, quam cocum, et meraco vini haustu, Iovem aliquis negabit unquam cum Iunone consuevisse, aut Saturnum antehac in caelo regnâsse, ait Dan. heinsius, in Satyra, hercules tuam fidem . fol. 2. ad fin. Fueruntque olim Poetae, fere Epicuraei. Rev. And. Schottus, Tusculan. quaest. 4. cap. 5. Et contra ridiculos Poetas invehit Euphormionis Satyra, part. 2. fol. m. 174. Semper cum Pythagorâ, Musa Sirenibus sunt praeferendae. Boet. pros. 1. lib. 1. consolat. philosop. Theodor. Canterus, 2. var. lect. 1. Quo etiam pertinent, quaescribit S. Augustinus, lib. 1. confession. cap. 15. et seqq. quem omnino vide, inter alia scribentem: Tu Domine Rex meus, et Deus meus, tibi serviat quod loquor, et scribo, et lego, et numero. Cum vana discerem, tu mihi disciplinam dabas, et in eis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. Didici enim in illis multa verba utilia;sed et in rebus non vanis, ea disci poterant, et ea via tutaforet, in quâ pueri ambularent. Sed vae tibi flumen moris humani, quis resistet tibi? adde Petrarch. sonnet. 1. ad fin. Et de impietate Petri Bembi, qui in sacris literis nil elegans extare autumabat, vid. Scip. Gentil. Comm. ad epist. Paul. ad Philem. fol. 40. Vetus et probata Poetis, doctrina de moribus erat. Bertius, oration. d. dignitat. Ethic. fol. 44. et Philosophia prisca carminibus erat inclusa Lactantuis, 5. cap. 5. et lib. ultim. cap. 22. vide ingeniosissima et Philosophica Poemata Campanellae. num. 2. ubi invenit in Poetas deceptores, talesque non fuisse veteres prodit. Etiam apud cascos Germanos moralia Poetice tradebantur. vid. paraeneticos seriptores a goldasto editos, Item scriptum rhythmicum egregium et vetustissimum, Frendanck inscriptum. Poesis divini aliquid; et naturae nostrae, nefcio quid congruentis, habet; unde nos Carmina, et etiam rhythmi capiunt magis, faciliusque haerent. Montaigne, 1. cap. 25. aprincip. Estque certus furor, qui exagitat Poetas. Leonh. Aretinus, in epistol. lib. 6. epistol. 1. quique efficit, ut etiam qui videntur in conversatione ineptissimi, egregia tamen scribant. Et utilia dulcibus modulis proponunt Poetae; Tasso, in Goffredo, cant. 1. a princ. In poetarum laudem multa habet Onciacus, in colloquiis mixtis, passim, ac pro poesi etiam scripsit declamationem, Iul. Caesar Scaliger, quae est eius epistolis iuncta. Hispanieum, qui unum atque alterum distichon componere nescit, fatuum; fi qui plura possit, insanum vocant. Florest. part. 2. cap. 2. num. 34 fol. 80. Poetas, si divitiis obruantur, genium amittere, censet Boccalin. 1. ragguagl. cap. 45.


page 27, image: s027

VII.

Porro si litteras promovere velimus, illud curandum est cumprimis; non modo iuvenibus, sed et praeceptoribus subsi dia ne desint. Unde non iniuriâ Lipsius, 5. epistol. miscell. 88. et miratus: quod tam multa passim Collegia aut Scholae instituantur, pueris aut iuventuti formandae; neminem adhuc fuisse, qui proprie sollicitus esset et curaret de Doctoribus. vid. et iam Orationem Monitricem. D. Mich Ziegleri. aut qui semper discere cupientibus perpetuum, liberu. que otium (ex reditibus Monachorum, quos otii praetextu proscripsimus) pararet. Iuvat et habere publicas instructissimasque Bibliothecas. Aerod. rer. iudicatar. fol. 455. nulliusque privati, paulo instructior bibliotheca, deberet dissipari. vid. vitam Vincentii Pineli, sed publicis sumptibus redimi, saltem libri pretiosiores et rariores. Tales Bibliothecae fuerunt olim insignes. vid. Lips. Syntagma. Sammonici. Capitol. in gordiano iunior. Luculli. Plutarch. in vita. Pisistrati Gell. 6. cap. ult. Adponam quod in suo itinerario habet Beniamin Tudelensis. Est etiam ibidem (inter fluvium Cobar, et flumen Euphratem) magna quaedam sancta aedes, plena libris conservatis, tam a domus primae, quam a secundaetempore. Estque moris et fuit, ut qui liberos non habuerint, eo loco suos libros consecrarent. De mileria literarum docentium. vid. Buchanan. lib. 1. eleg. 1.

VIII.

Reformationem reiliterariae, meditantur nunc multi: de quibus ego mihi iudicium non sumo, nec est, quod hanc mihi despondeam litem. Imperfectionem artium, studiorumque nostrorum ingenue agnosco, atque deploro. Interim tamen usque dum ad se me vocet Deus; vanitatem, quae reliqua ex Babylone, sustineo patienter: et in hoc glorior solo, quod non glorior in eo, de quo gloriatur mundus. Prudentis est noscere mundi vanitatem, nec temere adstipulari iis, qui ei curiose mederi volunt. Erratur sane in literis tradendis, multis modis: solus Aristoteles perperam regnat. Lips. manuduct. ad Stoic. Philosoph. 1. dissert. Cum tamen in naturalibus, Pythagorici, Platonici, et cumprimis Hermetici: D. Augustinus 8. confess. cap. 2. a princip Francisc. patricius, in Hermet. Trismegist. fol. m. 107. Steuchus de perenni Philosoph. 2. cap. 2. in moralibus Stoici, merito ei praeferantur. Ego, in Templ. iustit. num. 144. Albertus vere magnus, et iudicii exacti, non est Peripateticos sequutus; sed narrative magis eorum opiniones, quâm quod eas adporbet, explicare videtur vid. eius vitam, cap. 8. Lutherus ei omnis mali occasionem attribuit, vide eius Epistolas fol. 10. Sed nunc ab eius discipulis non tenetur sententia magistri. Nunc etiam Peripateticam haeresin mascule aggreditur, armis Campanellae (Telesii ex parte imitatoris) Itali Monachi, Tobias Adami, vir supra meam


page 28, image: s028

laudem: mihi tamen amicissimus. Barbara contemnitur non recte Philosophia: cuius antiquitates Otto Heürnius bene digessit. Barbaries etiam Scholasticorum male eiecta: cum ei Grammatici insipidissimi fuerunt substituti. Iacob. Martin. exercitat Metaphys. fol. 303. Minime tamen adprobandi sunt, qui vulgata destruunt principia; et adhuc magis, qui omnem scientiam destruunt, ac nil sciri posse contendunt. vid. Sanchez. tractat. quod nihil scitur. Proxime enim ad Atheismum accedunt. Sceptica ac dogmatica philosophia committitur, in duello, dell' ignor. et scienz a. d. Constantino di Notari et in Academicos omnia incerta reddentes, scripsit Augustinus libros 3. singulares. Ac Pyrrhonismum defendit Montaign. fol. 473. et fol. 522. ut et Pierre Charron. 2. de la sagesse. cap. 2. Aut monstrosa dogmata fovent. qualis superiorlbus annis fuit Iordanus Brnnus Nolanus: qui novam et plane miram philosophiam introducere sategit, numeris constantem, ac aliquos in Germaniâ edidit libros, obscuros et intricatos. Sed Christiane fidei adversissimos errores sub iis occultavit; et tandem extremo supplicio in italia adfectus fuit, ut in epistola quâdam Gasp. Scioppio adscripta, et Francofurti edita, pluribus narratur. Zoroastri Philosophiam reduxit Iessenius a Iessen, in Zoroastre suo. Hermeticam Physicam, Heric. Nollius edidit: plurima quoque de Platonis et Trismegisti Philosophia habet in Physica suâ generali, Rudolph. Goclen. Iunior. lib. 2. fol. 452. etc. usque ad fin. paracelsus, Ramus, Lullius, (de quo Mariana, lib. 25. rer. Hispanicar. cap. 4.) acerrimi sunt Peripateticorum hostes. Etiam improbat Aristotelem Nicol. Cusanus, Cardinalis, cuius opera egregia exstant, quemque Bellarminius in Catalog. summe laudat. Et Picus Mirandulae Comes, Platonicus ac hermeticus fuit; pariter item Wesselus. Adami in vitis, fol. 22. tom 1. Picum imitati sunt, sed conatu non adeo felici, Paulus Scalichius, Anton. Persius, qui librum vulgavit novarum positionum, ut et Anton. Bragadenus, de homin. felicitat. Nicol. Hill. Anglus, Democraticam, Epicuraeam, et Paracelsicam, focet philosophandi rationem: sed quae in rationis et fidei principia impingere videtur. Alii, Philosophiam ex purâ putâ SS. Scriptura eruunt: ut Danaeus, qui Ethicam et Physicam compilavit Christianam. Eo item intendere videtur Aegydius Guttman, In der Offenbarung Göttlicher Majestät. Erratur porro quod ex compendiis sapientiam volumus haurire; eoque obduramus fontes: quodque omnia nunc inventa explorata, et illustrata reputamus. Cardanus, tractat. de libris propriis, fol. m. 115. Erramus, quod artes, minime humano generi utiles colimus; et eas quae mechanicis, generique humano utiles esse quirent, fastidiums: quod innuit ex cellentissimus Medicinae Doctor Petrus Severinus, lib.


page 29, image: s029

5. cap. 3. Ideae medicinae Philosophicae, ubi ita scribit: Ego certe unicum Panificium, omnibus Modalium subtilitatibus, et ieiunis praedicamentorum digestionibus antepono. Sunt, qui putant, studia cum aliquo opificio esse iugenda. Drusius, ad loca Genes. cap. 52. Videtur item errot magnus, das man auß dem studiren ein Handwerck macher: cum tamen studia ornate et iuvare viate conditiones cunctas soleant, et honestissimae recereationis loco esse possint: si modo rite tractentur, et Historiarum ac pietatis studium magis, quam alia inculcentur. Veterem institutionem scholasticam memoriae mandavit Quint. lib. 1. et 2. Et pertinet hûc Alstedii systema Mnemonicum: ubi multa de Scholis.

IX.

pessimo more negligimus linguam Hebraeam; quae ex variis Paradisi muneribus, sola fere nobis restat: quae trinitatis mysterium in quâlibet radice gerit, quae omnium maxume regularis, quae tota undique mysteriis redundat. At quid in Belgio fiat, (utinam non alibi quoque) Ianum Drusium, Virum doctissimum et pium, audi: Scripsimus, inquit, his paucis diebus quaestionum libros tres. Satius fortasse fuisset nil omnino scribere. Ita sunt tempora et studia, in his praesertim locis. Nam quotusquisque eorum, qui ad sacra aluntur, haec leget? Sed reprimam me. Interea promoventur ad gubernacula Ecclesiarum indoctissimi quique. Quaeris causam? non habemus alios, inquiunt, magis idoneos. Et miramur Ecclesias turbari, earum pastores vilipendi? Scitum illud; Testium fallacium, merces vilis. Et idem, in praefat. tractatus d. partic. Chalda. Syriac. Thalmud. etc. Utinam Deus illi (Lago Christiano) vitam longiorem concessisset: fuisset absque dubio Patriae suae non vulgare ornamentum. Nam eos fecerat progressus, in linguis Orientalibus, ut illas cum fructu, imo cum laude docere potuerit. Tales autem hodie necessarii potissimum in Academiis, ubi sciolorum plena sunt omnia, et senes et iuvenes profitentur, quod non intelligunt. Satis est si legere sciant. Outinam omnes non nescirent. quanta est copia talium, tanta est inopia eorum, qui solidam eruditionem adepti, alios recte ac methodice insituere queunt. Nam nemo docere potest, quod nescit. Stultissimâ superbiâ turgent, quibus in Sacrosanctis literis, omnia plana et sat explicata videntur. Aliter S. Hieronymus censet: Vir qui eruditus fuerit in scripturis, quanto plus scire caeperit, tanto ei in his oritur quottidie maior obscuritas etc. Sed de Hebraeâ, cum mentionem fecerim linguâ; quaerere licet: Utrum accentus, unâ cum punctis vocalibus, recens sit, et novum Iudaeorum inventum? Negamus cum Buxtorffio, 1. Thesaur. Grammat. cap. 5. fol. 55. et seqq. et D. Matth. Hafenreffero, in templo Ezechielis, multiiugâ eruditione referto. Laur. Fabricio, in partit. Cod. Hebraei, cap. 2. Marc. Marin. Brixian. in


page 30, image: s030

praefat arcae Noae. Dissent. Drusius, ad loc. genes. cap. 125. ad loca Numer. cap. 43. et tract. de rect a lect. ling. sanctae, cap. 4. Bellarminus, 2. de verbo Dei. 2. ad fin. Dn. Andr. Osiander. 1. paralip. 21. vers. 15.

CAP. VI. De Peregrinatione.

STudiis literarum, succedat inspectio studii Peregrinandi: ubi primo omnium dispiciendum erit: an in bene constitutâ republicâ, civibus, ut peregrinationes suscipiant, permittendum sit? quâ de re in utramque partem varie disputari potest, vid. Senec. epistol. 28. et 79. Iulii Belli Hermat. polit. lib. 1. herculem Prodicum, fol. 131. Kirchner. orat. 5. et 6. et idem. in Canvellar. lib. 3. cap. 5. Eberhard. a Weihe, tractat. de success praerogativ B 1. fac. 2. Hieron. Turler. 1. de peregrinat. cap. 7. et avob. seqq. Samuel. Bernhard Dialog. Gallic. 7. et pulcherrime Petrus Andreas Canonhierus, tractat. del' infelicit. d. Letterat et Guerrier. fol. 5. usque ad fin. lib. 1. idem, introduzz. alla polit. 2. cap. 1. Muret. yar. 17. cap. 13. Sagittar. disputat. politic. extraordinartâ. 5. eleganterin fragmentis Petronius.

Linque tuas sedes, alienaque littora quaere,
O iuvenis, maior rerum tibi nascitur ordo.
Ne succumbe malis, te noverit ultimus Ister,
Te Poreas gelidus, secur aqusregna Canopi,
Quique renascentem Phoebum, cernuntque iacentem.
Maior in externas. Itacus descendat arenas.

Et Robertus Garnier, in Trag. quae inseribitur Braedamante A. 2. S. 3.

Seule on ne deit priser la contree ou nous sommes,
Tout ce terrestrerond est le Pays des hommes,
Commel' air des oyseaux, et des poissons la mer:
Un lieu comme un estuy ne nous doit enfermer.
Le Pays est par tout ou l' on se trouve bien.
Laterre est aux mortels, une maison commune:
Dieu seme en tous endroits nostre bonne fortune.

Domi nascuntur Hectores, sed foris fiunt Ulysses. Sed vero Machiavel. disputat. lib. 1. cap. 55. quod in solâ Germaniâ exstent adhuc antiquae illius Romanorum virtutis atque bonitatis insignia quaedam exempla, id ei regioni contigisse propterea censet; quod a commerciis et negotiationibus abstinuerint, nec conversati sint eius incolae cum vicinis regionibus corruptissimis; sive Gallicis, sive Italicis, sive hispanicis: sed


page 31, image: s031

domi mansêre, contenti iis cum cibis, tum vestimentis, quae illorum terra suppeditat, nec peregrinos mores didicêre. Ego peregrinationem aprobo, in eo, qui corporis et animi ratione eius est capax; si modo earecte instituatur. vide omnino excellentrissimi Lansii Consultationem de Provinciis Europae a princip. et fol. 13. passimque alibi. Notandum itidem est, Angliae institutum: quod Procerum liberos, sine Regis consensu, regno egredi non patitur (quod tamen forsan sapit dominatum, Selden. in Iano Anglor. fol. 77. ad fin.) ut et Princeps vel res publica, ex alienis instirutionibus, quae patriae moribus contrariae, revocare possunt; etsi a parentibus eo missos. Plato de Republ. hâcque ratione putant; prohiberi posse Lutheranis, ne filios in Iesuitarum Collegia mittant. etc. Sic et Veneti Anno 1612. edicto prohibuerunt; ne civium suorum liberi ad scholas mitterentur patrum Societatis. Continuat. de Mercure Francois, fol. m. 319. Faciunt et Belgae, Mercur. Franc. tom. 8. fol. 237. Sane per commercia, non versationemque peregrioorum, corrum puntur mores, Mich. Piccart. decad. 2. cap. 3. Ideo et Lacedaemoniis, haut olim concessae fuerunt peregrinationes. Xenophon. de republic. Lacedaem. Plutarchus, in Lycurg. fol. m. 106. Idemque modo laudatus Piccartus, decad. 3. cap. ult. de ridiculâ linguae nostrae immutatione agit, quae peregrinationibus accepta ferri debet. Ingentes intem sumptus, quos insumimus in peregrinationem, quibusque germania exhauritur, mereri videntur, ut modum curiositati adhibeamus. Sed certeii populi, qui non peregrinatur, fere sunt superbi, et exteros contemnentes. Quo nomine inculpantur Angli, in der Fr. Würt. etc. Badenfahrt. fol. 13.

II.

Inperegrinando minime satis est, regiones vidiise, quevod factitant plerique; qui cum nil nisi Castella, sepulchra, aliaque ludicra intuentur, suo se officio probe functos esse, sibi persuasum habent. Verum necessarium est, Statum unius cuiusque rei publicae officia, modum vivendi, leges, mores, naturasque populorum, quam diligentissime perspexisse. Et haec tamen minime in patriam introducenda, nec ex peregrinationibus acquisita prudentia, ad Statum rei publicae patriae convertendum, ad hiberi debet. vid. Canonhiero, 2. del introduzz. cap. 2. adde Montaign. 1. des cssais, fol. 120. etc. Opera Regis Angl. fol. 571. Quicquid dici potest hac de re, et perlustrandi Mundi regulam praescripsit, abusumque peregrinationis salse reprehendit Neapolitanus ille; qurfilio suo petenti, ut sibi liceret peregrinas invifere regiones, illud se ei concessurum promittebat, si primum Romam, in viciniâ positam, prosicisceretur Iuvenis mandato obtemperans, cum, quod iussus erat, fecisset, et patrem de longiore peregrinatione sollicitasset, Parens cum


page 32, image: s032

videret, illum ex peregrinatione nihil utilitatis percepisse, respondit; Fili, vidisti planities, montes, valles, castella, civitates, amphitheatra, templa, palatia, columnas, statuas, ruinas, hortos, aquae ductus, homines probos et nequam, divites ac pauperes, et quicquid unquam in orbe terrarum invenitur; domi ititur teiam contine posthac, et quieti da. Hicronym. Turlerus, lib. 1. de peregrinat. cap. 2. Alii hoc adscribunt Rudolpho Principi, Camertion. Poggius, in facet. fol. 164. Dn. Lans. Oration. pro Germaniâ Idemque Turletus, cap. 4. prudenter praescribit methodum, quo pacto dignosci queat an aliquis cum sructu sit peregrinatus. adde Senec. epistol. 104 Et certe alia Medicus observat, alia curat Mercator, qui peregrinatur. Bellon. in praefatiion. Lucullus etiam noluit, in Aegypto inquirere in antiquitates, et rudera admirandorum aedificiorum. Plutarch. in vit. fol. 977.

III.

De anno, quo peregrinatio suscipienda, pariter dubitatu, Planto lib. 12. d. leg. cavet, ne ullus ante quinquagesimum eam institueret; cumque redierit, in caetum aliorum ne admitteretur, nisi probatus fuerit innoxius et incorruptus. Sed cum brevia nimis et angusta sint curricula vitae mortalium, verendum est; ne quemadmodum censorius Cato, Isocratis discipulos deridebat, eo quod apud illum consenescerent, apud Inferos causam acturi. Langlaeus, 1. semestr. cap. 7. Sic Platonici peregrinantes, si paulo longius progrediantur, quae viderint, quaeve didicerint; prius Rhadamanto in campis Elysiis significent, quam in rei publicae suae usum, ea ipsa conferant. Proinde aut florente aetate, aut numquam itinerum labores suscipiantur.

IV.

Ad eos populos peregrinatio instituenda; ubi vel cultiores sunt mores, vel quod aliud, quo nos, et porro alios instruere possimus. vide Iohann. a Wouvver. tractat. de Polymathia cap. 28. Ut et Germaniae peregrinatio, Italicae, a Kirchner. orat. 17. et seq. vol. 1. praefertur, adde Chokier, aphorism. polit. 2. cap. 20. et 21. Quis debeat peregrinati, et de cautionibus inibi observandis? multis agit Canonhiero, 2. introduzz. cap. 3. et 5. Ac de peregrinatione rite instituenda, vide Zvvingeri, Rantzovii, et Georg. Loysii, methodos apudemicas, Iulii item Belii Hermetem Politicum. Hilar. Pirckmaier. Commentariol. de arte apedemicâ. et Hieron. Turlerum. Iuvat habere descriptiones exactas, et itineraria earum regionum, in quas destinavimus peregrinationem. Inprimis praestat Bellonus, Villamont, (qui Palaestinam et Orientales regiones) Pighius, Shottus, Htinrich Schickhardt. Henr. a Pflaunerkt. (qui Italiam) Zinzerlin. (qui sub nomine Iodoci Sinceri Galliam) Henznerus et neumayer, a Ramsla/ qui totam fere Europam descripserunt. Quin et de regimine seu diaetâ peregrinantium, singul. edidit


page 33, image: s033

libellum Gratorolus. Et quod caute etiam vulgi (ac ita magis peregrinorum corruptorum) conversatione utendum sit; tradit apud Arrianum, Epictet. 3. cap. 16. add. Senec. epist. 51. De peregrinatione religionis ergo vid. Cardinal. Bellarmin. d. cultu sanctor. lib. 3. cap. 8. et seq. et hâc de re singularem tractat. conscripsit Iohann. Pitschius Anglus. De peregrinatione eruditionis gratiâ suscepta, vid. Cressol. Theatr. Sophistar. lib. 3. cap. 3. fol. 162. Et peregrinabantur olim Equites, per omniae tegna contra infideles pugaturi. Goldast. ad Paraeneticos, fol. 402. Et ce temps les Princes et leus femmes, metteyent leur devotion a poyager. Paradin. histoir. d. Lyon. 2. cap. 33.

CAP. VII. De Religione in genere.

QUoda Mercurio Trismegisto, vetustissimo Philosopho est dicturm; a)nqrw/pou fulakh\n e)us1e/beian e)=inai, hominis custodiam esse pietatem; id non de privata solum cuiusque persona; sed de civium maxime accipiendum est, publicâ societate. Syracid. 1. vers. 18. Quid namque erit homine truculentius, quid immitius, si dempto metu superiore, vim legum aut fallere potuerit, aut contemnere? Lactantius, de irâ Dei, cap. 13. Nomen religionis, a vinculo pietatis est deductum; quod hominem sibi Deus religârit, et pietate constrinxerit: quia nos servire ei ut Domino, et obsequi ut patri, debemus. vid. lactant. 4. cap. 28. Vel religio est, quâ se anima uni Deo, unde se peccato separavit, reconsiliatione ligat. Augustin. d. quant. anima. vid. laetmatium, 1. cap. 1. et seqq. Alii dicunt, pietatem esse Theosebian, id est, cultum Dei interiorem, qui proprie pertineat ad Theologicas virtutes: Religionem esse latriam, quae spectet ad servitutem Dei exteriorem. Augustin. de Civitat. Dei. 10. cap. 4. quaeque ad illum cultuminteriorem ducat. Grimal. de optim. Senat. fol. 185.

II.

Pietatem itaque et religione, rerum omnino publicarum fundamentum esse firmissimum; ab eaque subditorum fidem in Principes, oboedientiam erga magistratus, pietatem in parentes, charitatem in singulos, iustitiam in omnes pendere, Legumlatores et Philosophi statuerunt plerique omnes. Bodin. 4. de republic. 7. Falluntur, qui humanis Imperiis et Regibus; non ultionis divinae metu res publicas contineri dicunt. Valer. Maxim. vid. Casmann. Biographiam. fol. 180. Sic et Aristoteles in Platonis didicit scholâ; cunctis in republicâ rebus praeferendam esse pietatem. August. Eugubin. lib. 4. de perenni philosoph.


page 34, image: s034

cap. ultim. Iudaeorum traditio est: ubi deficit lex, id est, cura rerum sacrarum; ibi non est vita Politica. Ubi non est vita Politica, id est, civilis societas, ibi non est lex. Capitula Patrum, fol. m. 62. Ubi non est metus post mortem iudicii futuri, ibi viget Epicureismus. egregie Lactantius, 5. cap. 19. (aliis est 18.) item, lib. de irâ Dei, cap. 8. Unde Catullus, Epigrammat. 5.

Vivamus, mea Lesbia, atque amenus,
Rumoresque senum severiorum
Omnis unius aestimemus assis.
Soles occidere, et redire possunt:
Nobis, quum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.

Et loc insignis corruptelae in romano Imperio, allegat Iuvenalis 1. Satyr. 2. quod

Esse aliquid manes, et subterranea regna,
Nec pueri credunt. ————

E contra Vergilius, 1. Aeneid.

Si genus humanum, et mortalia temnitis arma,
At sperate Deos memores fandi atque nefandi.

Et Prudent. lib. 2. contra Symmach.

Nam si tota mihi cum corpore vita peribit,
Nec poterit superesse meum post funera quidquam;
Quis mihi regnator caeli? quis conditor orbis?
Quis Deus? aut quae iam merito metuenda potestas?

Divine, nescio quis Americanus ad Columbum: se tu credi d' haver a morire, e che ciascuno riceva la guiderdone conforme all opere fatte qua, non farai mali a chi non lo fara ate. Botero, d. detti, lib. 1. fol. 21. vid. Theolog. natural. R. P. Petri Raynaudi, fol. 961. etc. Pietas etiam et Religio inseparabiliter cohaerent. Lactant. 4. cap. 3. ac si nulla immortalitas animae est, stultissimi essent qui virtuti student. lactant. 3. cap. 27. et lib. ult. cap. 9. Ubi providentia non creditur, ibi nemo non sine teste peccat. Raynaud. de nat. Theolog. distinction. 8. num. 136. etc. Nefanda ideo, et flammis expianda sunt, quae ex Cardano, contra religionem disputat Vannius. in dial. d. natura. fol. 328. etc. Ubi Atheismus, ibi nulla fortitudo. Saggi Morali. num. 12. et quoque nulla res publica vel societas, consistere potest. Lactantius, 3. cap. 17. ad fin.

III.

Et inde, qui fundamenta solida et firma Imperii, vel constituere, vel conservare voluerunt; id religionis praetextu, et Divini seu veri, seu fictitii Numinis cultu sunt aggressi. Duello dell' ignoranza et scienza. lib. 1. cap. 15. part. 1. Coras. ad. l. 2. vers. munus Deorum, d. legib.


page 35, image: s035

Omnes enim religione moventur. Cicer. 5. in Verr. Montaigne, 2. cap. 16. fol. 601. idque tam probi, quam improbi fecerunt: Satanas enim imitator est operum Dei. Henr. a Monteacuto, tract. Daemonis Minica, inscripto per aiscurs. Ioseph. Acosta. histoir. des Indes. lib. 5. cap. 23. etc. Numa Pompilius, Lycurgus, Sertorius, Plutarch. in vitis, eleg. Lactant. 1. cap. 22 Cretensium Rex Minos, Val. Max. 1. cap. 3. et alii; quo subditos in admitationem sui reperent, et auctoritatem acquirent apud omnes, secreta cum diis commercia finxerunt. Facius, polit. Livianae. part. 1. artic. 25. Antimachiavell. 2. theorem. 9. Richter. axiomat. histor. 200. et seq, item, 243. laetmatius, 1. cap. 5. Ac ideo etiam Ethnicae Politiae, religionem aliquam et oracula habuerunt. Campanell. Polit. cap. 8. n. 2. et seq. Quâ ratione Principes, se quiud in religione falsi est, id confirmare, modo fovendae religioni prosit; veteresque imitari debere Romanos, Machiavellus impie suadet multisque persuadet. vid. Antimachiavell. theorem. 2. defensus a Kirchnero, disputat. 20. thes. 1. 6. ubi benigue patrocinatur viro aliâs prudentissimo. adde Lenccium, observ. polit: 54. Sic multis Catholica Religio, magis propter status rationem, quam animi persuasionem, et hodie placere reputatur: quidam ab eâdem parili ex causâ abhorrent: hoc vocat Pasquier, uti religione par discours; 1. d. recherch. cap. 7. fol. 39. ubi quam in gratum sit Deo. et vid. eund. recherch. 5. cap. 31. de predicatures a poste. Et quod Princeps non debeat dissimulare suam religionem, suadet Marinox. section. 7. resolut. 1. Etiam vana persuasio religionis, multum in rebus politicis efficaciae habet. ac inde eiiam falsa religio, seu superstitio, melior est atheismo. Ioach. Camer. centur. 6. probl. 1. apud Gruterum, in face Criticâ, tom. 4. fol. 47. Lucanus, de Druidibus loquens, lib. 1.

Felices errore suo, quos ille timorum
Maximus haud urget leti metus, inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animaque capaces
Mortis: et ignavum est rediturae parcere vitae.

Sic et turcas temerarios, et ad quaeque pericula intrepidos rediit, Proverbium quod apud ipsos celebratissimum est: Iazilon gelur bassina: id est, scriptura veniet capiti. Quasi dicerent, quicquid die nativitatis uniuscuiusvis Fortuna Dea capiti inscripsit, id evitare impossibilie erit, etiamsi latitaverit in arce inexpugnabili. Auctor aulae Turcicae. part. 1. fol. m. 12. vid. Motaign. 2. des essais, cap. 29. ad fin. fol. 678. etc. Sane mahometicam religionem totam Politicam esse, Boccalini probat, 2. ragg. 68.

IV.

Melius, qui omnes legumlatores antiquitate praecedit, Moses; non a pactis aut conventis, et mutuo circa haec iure, leges est


page 36, image: s036

auspicatus, alii quemamodum assolent: sed ad Deum et Mundum ab eo conditum erectos mente, et convictos, quod in terris pulcherrimum Dei opus simus homines: cum iam ad pietatem haberet obsequentes, facile deinceps de reliquis omnibus edocuit. Philo, tractat. de opific. Mundi a princip. Euseb. d. Evangel. praepar. 12. cap. 11. Ioseph. antiquit. 1. cap. 1. et contra Appion. lib. 2. fol. m. 329. b. bui docet: quod omnes virtutes, ad cultum divinum referebat Moyses. pariliter ut Zeuleucus Locrensium fecit legumlator: qui in ipso legum suarum exordio haec praefatus est; ab incolis suae urbis requiri, ut ante omnia certo persuasum habeant, credantque esse Deos, et mente caelum intuentes, et mirificum eius ornatum atque ordinem, non casus fortuiti, nec hominum illud opificium iudicent etc. teste Diodoro Siculo, lib. 12. cap. 20. Sic et principia iuris a Deo, Ethnici fere semper repetierunt. Winckler. 1. de princip. iur. cap. 3. Sit hoc, inquit Cicero, 2. de legib. iam a principio persuasum civibus, Dominos esse rerum omnium ac moderatores Deos. Apud omnes etiam ab origine gentes, primum aequitatis gradum sibi religio vindicavit: ut quoties de negotio incidente, plures sententiae concurrerent, semper praeferretur illa, religioni quae accederet propius. Itaque nos multo magis, ubique Christianae Religionis oportet observantissimos esse, cum de censurâ aequitatis tractatur, in iudicio, vel extra illud. Indeiuris canonici finis est, iuris civilis rigorem corrigere, quatenus contra aequitatem canonicam, id est, religionem, pugnare comperitur. Sed vicissim aea religio maxime vitanda est, quae facit Deum auctorem peccati, et omnem arbitrii libertatem tollit, vel Platone monente. lib. 2. de legib.

V.

Hîcautem commemorare debemus, quod religionem duplicem faciunt plerique; Philosophicam seu Metaphysicam, et Theologicam, seu Theosophicam. Illa (pietas Sidera a Nollio dicta. in Phys. Hermetica 3. cap. 3. num. 3. vers. 2.) Iuri gentium adscribitur primaevo. l. 2. de iustit. et iure. ubi vide mea Commentar. quaest. 1. ac omni homini insita est. Roman. cap. 1. et 2. De naturali item Theologiâ. vid. Philon. 2. alleg. fol. 60 etc. Theodoret. contragentes. serm. 1. fol. 20. Piccart. dissertat. singul. d. Theol. Gentil. Letmatium, 2. cap. 11. etc. lyclamam, 7. membr. fol. 385. Richter, axiomat. histor. 55. Fortnerum, disputat. ad dec alog. decad. 1. problem. 8. adde Amphitheatrum Iulii Caesaris Vanini, praesetim cp. 2. ubi pro humano captu, quid Deus sit`in venies explicatum. Haec ex revelatione et inspiratione quâ dam procedit supernaturali. vid. Keckerman. in pracogn. polit. fol. 28. Iacob. Martini. 2. Metaph. exercitat. 6. thes. 1. et aliquot seqq. Ac ita naturaliter scitur, unum esse Deum. Card. Bellarminus. 1. de Christo, cap. 3. fol. m. 90. et seq.


page 37, image: s037

adde Origen. in Philocal. fol. 12. Quo respectu dicit Timplerus. 2. Ethic. cap. 1. quaest. 10. et seqq. Pietatem non tantum a Theologo, sed etiam Philosopho Ethico considerari: non tamen uno eodemque modo. Philosophica Religio quam vis salvifica non sit, (nullus namque pervenit ad Patrem nisi Filio mediante) multum tamen profuit Ethnicis Politicis. Ex hâc etiam processit, quod Iudaei olim, gentibus devictis, septem praecepta de derunt Cunaeus, de Republ. Iud aeor. 2. cap. 19. pietas seu Religio inspirata duples est, vid. Letmalium, 1. cap. 6. una a Deo, in suo Verbo revelata, alia a generis humani hoste procedit. idololatricus nempe, et ab omnietiam naturali ratione abhorrens cultus; in hostiis humanis, etc. consistens, cui sese addicunt tandem athei, et qui naturâ nobis implantatam Dei aliqualem cognitionem spernunt: nam in omnium religionum contemptu, superstitio est aliqua nonnumquam. Sueton. Neron. cap. 56. Et fuit magica haec Theologia, semper magnis cum sceleribus iuncta. Richter. axiomat. oeconom. 210. Fere ut nostro saeculo Iamiarum sunt nempe dii daemones; qui hostiis humanis coli voluerunt. Lactantius, 1. cap. 21. huiusque moris, auctor daemon est, veritatis inimicus, et crudelitatis amator. lactantius, 1. cap. 21. quem eundem vide lib. 2. cap. 5. 14. 15. 17. 18. ubi originem et progressum indicat, praefnaae ac daemonibus malis excogitatae religionis, eiusque sacrficiorum. Hancque religionem per Christianismum exstinctam, Platonici quidam, quorum vitas Eunapius describit, resuscitare sunt conati, et eorum subsidio Iulianus Imperator. De hisque exaudio Isidorum, de summ. bono lib. 1. cap. 21. Philosophi gentium, non sicut opertet Deum quaerentes, in Angelos inciderunt praevaricatores, factusque est illis Diabolus ad mortem, sicut nobis Christus ad vitam.

VI.

Nullus autem Dei cultus unquam exstitit, optimae qui Politiae, rectaeque et incorruptae rationi melius conveniat, quam Religio Christianorum: nulla quippe nam est, quae subditorum animos et conscientias, cunctis qui imperitant, iurisdictonemque exercent, magis devinciat et oboedientes reddat; quae etiam eosdem in pace et quiete, sine rebellione aut defectione, commodius et facilius conservet. Lactant. 6. cap. 10. 11. et 12. item, de irâ Dei cap. 12. et 14. August. Steuchus, de perenni Philosophtâ lib. 10. cap. 5. 7. 8. et 13. Laetmatius, 1. cap. 7. et 9. renatus de Lusingâ. de increment. conservat. et casu Imperiorum lib. 2. cap. 1. num. 2. In republicâ cumprimis inculcandus est metus erga superiorem, et civium concordia. Omniahaec, Christiana religio optime docet: dicit magistratus esse Deos, quique ordinationes; proximum me diligere debere, ut memetipsum; eum qui fratrem odit, in pari culpâ esse, ac si eum occidisset. patres Societat. Iesu, qui Indiae regiones nuper


page 38, image: s038

repertas perlustrârunt, memoriae prodiderunt: Principem quendam eius regionis, prudentem et providum; cum simplicitatem Christlianae religionis degustâsset, etsi in consuetâ suâ Idololatriâ firmiter per sisteret: attamen subditis suis, ut fidem Christianam amplecter entur, permisisse: Eâ scilicet intentione, quod sibi certo constare affirmabat: fore ut tributa et vectigalia, sine contradictione subditi numerent, si Christinae fidei regulas diligenter observarent. Renat d. Lusingâ d. loc. ad finem. Sic et Iulianus, religionis Christianuae persecutor; tansen suos subditos adhortatus est, ut imitarentur Christianos. Histor. Triprat. 6. cap. 29. Quodque Christiana religio, statim ab initio emendârit mores, tradit Tertullianus, apolog. fol. m. 16. et seq. nec aliâs tam celeres habuisset progressus.

VII.

Insipienter vero et impie dictum est a machiavello, 2. disputat. 2. Religionem Ethnicorum animos illis excelsos, et ad magnas res fortiter suscripiendas audaces fecisse: Christianrum e contra religionem, mentes in nimiam humilitatem deprimete, indolem omnem debilitare, eosque iniuriae acpraedae opportunos reddere. Quem tamen nimium impudenter libero mendacio abutentem, ad experientiam remittit auctor Antimachiavelli, Theorem. 3. lib. 2. Hucque pertinet totus tractatus Bozzii, de ruinis gentium. ac de victoris Christianorun, vid. Bellarmin. ult. de Eccles. cap. ult. Sic et Clovis, Rex Francorum, ex voto victoriam obtines, christian am amplexus est religionem. Claude Fauchet. des antiquit tom. 1. lib. 2. cap. 17. etc. Fuerunt et ethnicorum sacrificia cruenta, fortitudinis excitandae, et humiani sanguinis contemnendi causâ. Sic Lacedaemonii pueros ad aram caedunt, sanguinem eliciunt: quam palaestram fortitudinis, patientiaeque censuit, Lycurgus. Quo et refert gladiatorios ludos Iust. Lipsius, 2. saturnal. 25. Vide Camerar. meditation. cent. 3. cap. 79 Montaigne, 2. cap. 23. fol. 755. Sed crudelitas multum a fortitudine distat, ac ideo Christiani ab iis omnino abhorruerunt. Lactant. 6. cap. 20. S. Augustin. in libris confess. passim. Testaturque Tertullianus, apo 1. cap. 10. quod in Tragoediis condemnati ad mortem interficiebantur; ut ita spelendide magis illae peragerentur. Ac habuerunt similiter Pagani, singularia Festa, ad lubidinem excitandam: Floralia dicta. Lactantius, 1. cap. 20. At habet hanc commoditatem religio Christiana, ut quemasdmodum Politicam non damnat vitam: ita suppeditat devotis occasionem Deo inserviendi; unde varii Ordines Monachorum.

VIII.

Non secus de hominis officio planissimam atque simplicissimam, doctrinqmque ethicam perfectissimam christus exhibuit. Nos enim Patrem caelestem aemulari iubet; ut quemadmodum, ipse


page 39, image: s039

est sanctissmus, ita homines colant sanctimoniam: ut is bene facit omnibus; ita studeant beneficentiae. Quumque Christus declaraverit summam charitatem, tradendo sese in mortis cruciatus, pro Mundi salute; paterque caelestis in Filio exhibito, declareverit indicibilem amorem, et Deus nihil sit, quam mera charitas,in uno verbo mutuae charitatis, conclusit omne officium Christinai hominis, et in simul optimi civis. Vita Christiana, omni aliâ melior est: Sanvonarola. 1. de simplicit. conclus. 2. et 4. continet enim perspicuam doctrinam earum rerum, quae Philosophi per transennam tantummodo viderunt: nec talem perfectionem, qualem Christiana religio, ulla docet Philosophia. Christiana religio charitatem et innocentiam inculcat: quibus nil aptius est ad politiam conservandam. Lactantius, 6. cap. 19. Et porro charitatis fundamentum est; quod omnes ab uno Patre creati; quodque omnes sub uno capite, Salvatore scilicet nostro, unius corporis membra: quod et Pythagorei affe ctârunt. vid vitam Pythag conscriptam a Iamblicho, cap. 33. fo.. 201. Res publica Christiana, non ut aliae res publicae, tantum inter se amicitiam colunt, ut de Pythagoraeis scribit Ritershusius, in notis ad Malchum, lit. Tau. fol. 1. et seqq. Sed cum omnibus, etiam cum inimicis: in quo religio Christiana, omnes alias vincit religiones, etiam legem Mosaicam ipsam. Et ita summa hominis perfectio est, credere in Christum, portare eius crucem, in eoque vera tranquillitas, summa suavitas, proximnusque ad Deum gradus. De usu Christianae religionis, egregie Lacant. 5. cap. 8. et. cap. 9. ac. 10. agit de vitiis Paganorum. Kucianus, magnus irrisor verae nostrae religionis, in Peregriono,tom. 4. fol. m 277. duo maxime obsicit Christianis; quod credant animarum immortalitatem, et omnia communia habeant, quae tamen maxume Philosophica, rectaeque rationi conformia sunt. vid. omnino Lactantium, 5. cap. 15. ubi quae habet de aequalitate, intelligenda sunt animi ratione, non quo ad externum statum; ut ipse se explicat cap. seq. et cap. 20. Et commendat Christianam religionem, miracolosa propagatio eiusdem. Origen. cap. 1. Philocal. fol. 2. etc. Mircula Crucis, lactantius. 4. cap. 27. paenitentia et conversio Christiansmi professionem subsequuta. Lactant. 4. cap. ult. martyria, et quod ea numerum Christianorum auxerunt, Lactantius, 5. cap. 11. 12. 13. 23. Quod Daemones exorcismis obediverunt. Lactantius, 5. cap. 22.


page 40, image: s040

CAP. VIII. De Ecclesiae, rerumque Ecclesiasticarum administratione: ubi de unâ religione, pactisque plures concedentibus.

ECclesiasticae administrationis partes duae sunt: Religionis inrroductio et institutio, Institutaeque custodia, et constans assertio. Circa institutionem et introductionem religionis, consideranda cumprimis: Veritas, unitas, forma eius instituendae, personarum ecclesiasticarum officia, bona Ecclesiastica. Custodia religionis, consistit in incitatione et coercitione. vid. Hoennon. disputat. polit. 5. thes. 40. usque 52. de quibus etiam exparte iam modo, in tract. de Ecclesiastic. Maiestat. iure. a me actum est.

II.

Verissima est religio, omnium quae antiquissima. Bellarminus, ult. de ec cles. cap. 5. et 9. Christ. Matthias, Colleg. Ethic. 3. disput. 2. dis qui sit. 6. Quo etiam Ovidius respicit, 1. metam. fabul. 11.

Quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?

At antiquissima censenda, quae cum Mosaicis et Propheticis, Apostolcisqne oraculis consentit, et ab origine mundi esse caepit. Baron. 1. arnal. a princip. Perkinsus, tract. de bene vivendi. fol. 47 vid. etiam Mornaeum, de veritat. relig. Christianae. Sicque Eusebius, 1. histor. 1. docet, ab Adam usque ad Abraham, etsi non nomine, re ipsâ tamen Christianos fuisse. pariter, in Novo Testamento, ad primitivam ecclesiam est respiciendum, hancque antiquitatem pro se stare asserunt Protestantes. Ita Petr. Ramus, cum in Possiacensi Synodo, a Lotharingo Cardinale, de quindecim a Christo saeculis, primum vere esse aureum qudivisset, reliqua quo longius abscederent, eo esse iniquiroa atque deteriora, Christi ideo et Apostolorum saeculum renovandum, et sibi deligendum esse reputârit: eâque occasione ex Romano - Catholicae Religionis asseclâ observantissimo, factus fuit Sectator Calvinisticae reformationis. Theophil. Banos. in vitâ Rami. Sed numne Reformati vel Catholici ad illam antiquitatem magis accedant; sub iudice lisest. Et urgent Catholici semper suisse ritus, similes iis qui ex parte hodie sunt in usu verbi gratia, abstinentia a carne, et virginitatis cultus. Eusebius ex Philone. 2. histor. cap. 1. ad fin. et lib. 2. cap. 17. adde Bellarmin. de Monach. cap. 5. Crucis imaginis impressio. Tertull. apolog. 16. Et multi certe cum


page 41, image: s041

Terentio malunt veterum negligentiam imitari; quam obscuram diligentiam nivitiorum. Sunt enim, quod Hebraeis in proverbio est, racemationes antiquorum, locupletiores vindemiis aliorum. Schickhard. Bechinat. dissertat. 1. fol. 7. Sed tamen semper reformationem Ecclesiae urserunt boni, et propioremreditum ad saeculum Christi. vid. Clemang. de corrupt. Eccles. statu. et Machiavellus alicubi derepubl. consulit, ut semper teligio ad puritatem sui principii tevocetur. Omnis antiquitas est fabulosa: id est, hieroglyphicis notis occulit veritatem. Iustin. histor. lib. 2. fol. m. 20. et occulta omnia symbolice olim tradita fuerunt. S. Dionys. Areopagita, 1. hier arch. cap. 2. fol. 3. ubi Maxim. in Scholiis, fol. 5. Et sic Poetae,olim opti mi Philosophi,ac gentilium Theologi fuerunt: hique pene soli, si Platonem cum paucis excipias, ultimae anti quitatis reliquias, nobis conservarunt. Miraeus, in eleg. Belgic. ubi de Gorop. fol. 102. ipse Goropius, lib. 4. Hispanic. fol. 51. Macrob. 1. saturnal. cap. 17. Sunt quidam Poetae, Diaboli Prophetae Daemonis Mimica, cap. 8. Sed tamen Christianae religionis antiquitatem, etiam Poetarum asserunt Fabulae. Orpheus facit Moysis mentionem, Drusius, ad loca Exod. cap. 3. Eae etiam fabulae originem Mundi; et aureum saeculum, seu statum innocentiae; Diluvium; Titanum et Gigantum, seu Babyloniorum conatum; et similes veras historias, fictis circum stantiis narrant. vid. Danaeum, tractat. de vetust issimis Mundi antiquitat. Perer. in Genes. lib. 12. disput. 13. Peucer. 3. de divinat. cap. 2. et 13. S.G.S. in annotat. ad Bartasii Septimanam Secundam. et adde Iosephum, in libris contra Appionem Grammat. Fabula Plationis (in Convivio) de Androgyno; alludit ad id, quod solus masculus ab initio creatus, et ex eius costâ posteâ mulier condita fuit.nectar et ambrosia, lignum vitae notant. Edenis hortus, Elysii sunt campi. Prometheus,qui ignem in caelum ascendens suffuratus esse fingitur: deoque misere torquetur,et tamen hominum conditor cocatur. vid. Aeschyl.in Prometh. Adamus, est qui voluit fieri similis Deo. Sitzmanus ad Boetium. 3. de consolat. Philos. num. 179. Et quod is hominem ex luto fecisse dicitur, ad imaginem Deorum; illo denotatur creatio Adami, Lactantius, 2. cap. 11. Obivio, et Pandorae cista, ipsiusque Promethei supplicium; malasunt, quae post lampsum subsequuta. Mundum aliquando igne periturum, et Poetae quoque sciverunt. Ovid. 1. metamor phos.

Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia caeli
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.

Pythius serpens, a Phoebo occisus; Draco est, qui Admum decepit: a Christo sublatus. Vergil. 4. Eclog.


page 42, image: s042

Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet — — —

Phaethonis casus, est Luciferi lapsus. Iovis descensus propter amores; adventus est Christi in carnem:ut co~icit Petrus Molinaeus, en son Theophile, fol. m. 246. et seq. Phaethonitis incendium, de quo Ovidius, metamorph. 2. excidium est Sodomorum. adde Lactantium. 7. cap. 22. Serapis bos, indicium bovini somnii Iosephi. ruffinus, histor. 10. cap. 23. In homine amor et admiratio sui ipsius, quae lapsui Adamitico occasionem praebuerunt, pulchre describitur a Poetis, in Fabula Narcissi,vid. Ovid. 3. metamorph. fab. 8. Lapsus etiam Angelorum depingitur ab Homero, sub casu Ate, Iliad. 9. Carer. d. sponsalib. 5. cap. 18. Sane olim omnis Theologia, fabularum involuoris operta fuit. Cluverius, 1l antiquit. German. cap. 25. aprincip. (ubi eleganter decet, cur unus Deus, in plures fuerit mutatus) et capp. seqq.

III.

Passim apud Philosophos saniores, obvia sunt rudera, Philosophiae sanioris: quae nonulli ex Patribus, Iustinus Martyr, Theodoretus, Lactantius, Augustinus, Eusebius, de praeoparat. et demonstr. Evang. Origen. contra Cels. Clemens Alexandrinus, etc ac nostro saeculo Mornaeus, Steuchus, Franc. Pincus, Marsis. Ficinus. tract. de Relig. Christian. Postellus, de Orbis concord. lib. 1. Riccius, in agriculturâ caelesti. etc. sedulâ, laudabilique operâ collegerunt; quibus addi potest Cluverius, dict. loc. lib. 1. cap. 28. et multis seqq. Selden. d. diis Syriis in proleg. cap. 1. et syntagm. 2. cap. 1. et Otto heurinius, tractat. de Barbaricâ Philosophiâ. ubi de sapientiâ antiquorum, et quomodo ea pedetentim suerit depravata, pluribus agit. Qualia scripta, lectu plane dignissima sunt, nec ulli Christianae pietatis studioso negligenda. Menippus, Dialog. 43. Ex sola sacra Scriptura et Ecclesiae huic non contradicente consensu, perfecte nofcritur Deus. Origenes. 1. Periarch. cap. 3. ad princip. Sed tamen etiam haec ratio firmat infirmos. Sane Aristotelis prophana, et prae illâ sublimiori, vere ridicula Philosophia, mox tibi sordebit, si interni luminis testimonio haut destitueris. Philosophi illi prisci, plus sciverunt, quam aperte docuerunt. Testatur namque Iosephus, 2. contra Appionem. Platonem fuisse confessum; veram de Deo opinionem, propter plebis ignorantiam proferre, securum non esse. Et idem, fol. 336. ait: Eos, qui vere in Graeciâ philosophait sunt, neque praedictionum aliquid latuisse, neque frigidae allegoriae causas ignorâsse. Et est etiam consolatio philosophiae boetiana, philosophia recta, et Theologia fere super naturalis philosophoru. Stoici historias Deorum, physice interpretati sunt. vid. Lactant. 1. cap. 12. et 17. ac adde Wouvver. de umbra, cap. 27. Natalis Comitis Mytholog. Com. Tzetzis in Hesiod. Thegon.


page 43, image: s043

Consule etiam de Poetarum Theologiâ Boccacium, in tractat. de genealog. Deorum passim, maxime lib. 15. cap. 8. et seq. Heraclid. Pontic. tractat. singul. de allegor. Homeri. Cesare della Riviera, intratt. il Mondo Magico indigit ato. de Orphicis hymnis et naturali Magiâ, vid. Iohann. Pici conlusiones tit. singulari. Sunt itaque Fabulae Poeticae, vel verae Historiae, vel astologica et physica arcana, vel etiam symbolica ethica, vel mystica ac astralis, vel magica Theologia. fuitque religio ethnicorum, ex instinctu spirittum orta. Ambros. in commentar. ad 1. Corinth. cap. 11. Fuerunt dii gentium daemones, non Idola mera. Psalam. 95. vid. Lactantium. 1. cap. 8. et c. 11. ac 15. et cap. 27. Bellarmin. de imaginib. cap. 13. ad fin. Dicuntur quidem Samuel. 1. cap. 12. vers. 21. Ideola thobu, id est, vana, et 1. Corinth. 8. vers. 4. habetur: Idolum nihil est in Mundo. Ac in lib. Sapient. invenitur, Idola ex simulacris mortuorum processisse. vid. Bellarmin. 1. de verb. Dei. cap. 13.ad fin. Sed posito, eâ occasione initium sumpsisse idololatriam, tamen daemones se immiscruerunt, et importunitatem eam captaverunt, statuasque sunt ingressi, vid. Riccium apud Pistor. in Cabalist. fol. 225. Et habetur alicubi apud Clementem Alex. dii gentium idola,seu simulacra daemoniorum sunt. De cultu stellarum consule Guil. Parisien s. d. legib. fol. m. 39. et seqq.

Subiungere lubet disserationem meam, de antiqua Philosophiâ, olim tubingae affectam, sed nondum perfectam.

Creatis, conditisque cunctis, quae immutabili lege naturae, illâque perenni discordia concordi continentur: nihil ad pulcherrimi operis perfectionem desiderari vidit omnium potentissimus,simul atque sapientissimus Creator: quam si quid mixtum ex caelesti aeternitate, caducâque fragilitate mundanâ, veluti speculum, tam rerum perennitate donatarum, quam interitui obnoxiarum, adiceretur; et parvus nempe conderetur mundus, qui magnum illum, caelo et terrâ constantem; ingeniosissimo artificio exprimeret atque repraesentaret. Hinc illa Zoroastris ac Mercurii ter maxumi effata: O homo miraculum naturae audacis! In te immergens sese natura, miraculum produxit, quod omnium miraculorum vincit admirationem. In te caelum terrae, aeternitas cernitur iuncta mortalitati. Et sic nihil aliud est homo; quam mens quaedam divina, terrenis vinculis alligata: parsque 8ut Seneca ait) divini spiritus, corpori immersa. Hâc velut aurâ sublevatus homo, caelum ascendit, illudque metitur;hac ima et summa cognoscit: eâ mediante, terram non relinquens, atto llitur in caelum, et in ipsius Dei quasi commercio vivit. Cam vero immemor divinae ac potissimae suae partis, non ad superiora animum vertit: sed in volutabro rerum caducarum volutatur: cum corporis illecebris, illicibusque voluptatum decipi se


page 44, image: s044

sinit: tunc divini illi igniculi suffocantur, moxque prorsus exstinguuntur. Et haec sola consideratio, homini,ut homini, insculpta et impressa, verae philosophiae originationem dedit: quae qpud populos orientales, nihil aliud habita semper fuit; animi nisi ascenszus ab inferis ad sublimia, e tenebris ad lucem: mediante scalâ, rerum creatarum, hoc est, sui aliarumque creaturarum cognitione. Ac prro vetustissimi illi sapientiae cultores, qui, ut Cicero alicubi ait: in corporibus humanis, vitam imitabantur immortalium Deorum; cum eorum vivere nihil aliud esset, quam cogitare: plurima subinde sensibus, ingenioque sublimi et expurgato, observantiâ adnotârunt; paulatimque aliud quasi agendo, artium et scientiarum omnifariarum fundamenta posuerunt, quae vel in communi vitâ susi esse, vel honestam recreationem ingenuo homini adferre quennt:

Navigia atque agriculturas, moenia, leges,
[Note: Lucret,] Arma, vias, vestes ac cetera de genere horum
Praemia, delicias quoque vitae funditus omnes,
Carmina, picturas, et daedaela signa polire;
Usus et impigrae simul experientia mentis,
Paulatim docuit, pedet entim progredientis.
Sic unum quod que paulatim protrahit aetas
In medium, ratio que in luminis eruit oras.
Namque aliud ex alio clare screre cor de videbant
Artibus, ad summum donec venêre cacumen.

Ita ut philosophia complextatur totum id, quod in humano genere, verae rationis portio, si quae reliqua adhûc, vel cogitando et reminiscendo, scire; vel longo usu et experientiâ discere, inveniteque quivit. Sanpientia haec, eiusque tradita, quo ad antiquitatem magis accedunt, eo veriora et certiora semper ab omnibus, non vanis rerum aestimatoribus, reputata fuerunt. Eo quod non solius rationis iam multipliciter depravatae, sed et divinae, caelestisque revelationis subsidio nitebantur. Hincque nominatim Ebraeorum, Chaldaeorum, Aegyptiorum, Phoenicum, aliorumque similium philosophia, semper ab omnibus cordatis, Graecanicae vanitati praelata fuit. Imosi quid in Graecâ philosophiâ solidioris est cognitionis, hoc ipsi lubentes vetustioribus illis acceptum tulêre. Sic enim Iamblichus in principio sui de mysteriis libri, scribit: Pythagoras, Plato, Democritus, Eudoxus et multi, ad sacerdotes Aegyptios acceserunt. Pythagoras et Plato didicerunt philosophiam ex columnis Mercuri in Aegypto. Quod et Theodoretus, lib. 1. pluribus docet, In eundem etiam sensum exstat apud Porphyrium Apollinis responsum:


page 45, image: s045

Chaldaeis quae vera esset sapientia tantum,
Hebraeisque ipsis concessum agnoscere, purâ
Aeternum qui mente colunt, regemque, Deumque.

Haec eadem etiam apud Graecos, Orphica, Pythagorica et Platonica fuit philosophia. Graeci vero iuniores, ex ipsâ huius veritatis ignorantiâ, pestem spuerbiae contraxerunt; eamque Barbaricam ipsis dictam philosophiam, contem sperunt; huic compositae orationis ornatum, et vanam sophisticam. seu circulatoriam dissertandi ratione, et nescio quamliterariam disciplinam praetulerunt. De quo 5. de republic. divinus conqueritur Plato. Neque enim in Geometriae quaestionibus, neque in argumentosâ hilosophhiâ, neque in coniecturali Musicâ, neque in Astronomia, quae physicis rationibus, fluxisque ac verisimilibus clauditur; sed in ipsius boni verique scientiâ philosophus versari habet. Consentit Porphyrius, apud nos quidem, inquit, magna quaedam verborum est disceptatio;utpote qui in boni coniecturam, ex humanis rationbus ducamur. Quibus vero machims, quod melius est, asse quamut, semper nobis indagandum dimittitur. Ex huius philosophiae principiis; horumque sapientum auctoritate; sancti primitivae Ecclesiae Patres, gentiles oppugnaverunt; et paucorum saeculorum spatio, omnem Pagnorum superstitionem, in quam generis humani hostis,sapientiam illam transformavit, felici successu prostraverunt. Quid enim magis verum, nostraeque fidei concordans, quam quod Odrysius ille Orpheus inculat.

Perfectus Deus est, qui perficit omnia solus;
Ipse eadem lustrans: oculis nec cernere cuiquam
Hunc hominum liceat, tamen idem cuncta tuetur,
Conspectus nulli: quoniam caliginis atrae
Obsistunt nebulae, et mortalia lumina nobis.
Et puppae tenues; caro circum atque ossa resissunt.

Mysterium tou= tetragramma/tou, an non scite in Tymaeo expressit Plato, cum ait: haec omnia quae loquentes usurpamus, videlicet erat et erit, minutiae temporis et particulae quaedam sunt;quae impradentes non recte, divinae ac aeternae substantiae accommodamus. Dicimus enim, et fuisse, et esse, et fore: aeternae autem substantiae,ipsum EST duntaxat verissimâ congruit ratione. ERAT autem atque ERIT, dici convenit de eâ generatione, quae est in tempore. Quod vero semper et eodem modo immutabiliter sese habet, nec consenescere, nec repubescere unquam par est. Sane Plato in epislois, quae ad Dionysium scribit; manifeste prodit, si quando multorum Deorum fecerit mentionem; coastum se id fecisse, ad gratiam pupuli Atheniensis. Ita enim iam modo dicto loco scribit; Symbolum itaque tibi hoc esto, ut illus epistolae, quam ut


page 46, image: s046

serio a me scriptam velim accipias, dictio haec Deus, singulari numero sit principium. levioris autem epistolae, dii, numero multitudinis. Quae, et alia complura, Numenio Pythagorico ansam dedêre, ut Platonem Atticum vocaverit Mosen. Sed obiter hisce ostendere volui, dignitatem et amplitudinem veteris, veraeque philosophiae, cuius filum aliquando (si placuerit summo Deo,) ex professo pertexam.

IV.

Contra Iudaeos varii pugnant: cumprimis P. Galatinus, d. arcanis Catholicae veritatis. Iulius Conrad Ottho, Iudaeus Baptizatus, et Professor L. Sanctae Altorffensis; in Galirazia, seu occultorum detectione. Helvvicus, in elencho et epelencho, et etiam tractat. de Tarqumim. Phil. Mornae. Marsil. Ficinus etc. Postellus, de orbis concord. lib. 4. fol. 354. Petrus Alphonsus, Rabbi Samuel. Iulius Pomerius (qui duo inserti sunt orthodoxologiae Patrum, Basil. im pressae), Hieronym. de Sanctê Fide Ludov. Carretti. iunctus Iudaicae Synag. Buxtorff. paul. Riccius, 2. de caelest. agricultur. Nec item omnes Fabulae Thalmudicae ita sunt absurdae, ut nil contineant mysteriorum. Riccius apud Pistor. in Cabalist. fol. 263. Alsted. in Archaeolog. fol. 90. Et Thalmud etiam commendat Galatinus, in arcan. Catholic. veritat. 1. cap. 5.

V.

Pontificiam novitatem deducere satagunt Perkinsus, in Ementito Catholicismo, et in Mysterio iniquitatis, Mornaeus, ac cumprimis Hailbronner. In dem vncatholischen Bapsthumb. Pro Christianâ Religione contra Mahumetanam, propugnat Cardanus, d. subtilitat. fol. 628. Iohann. Leo Nardus, in explanat. in Alchoranum. qui liber omnino dignus est, qui legatur, et sobrio liberoque sensu diiudicetur. adde Wenceslaum Budovvetz in circulo horologii fol. 147. Marcil. Ficin. de Religione Christianâ. et eius Scholiast. Ludovic. Crocium. cap. 12. et 37. In Alcorano, quod scribit Drusius, 4. praet eritorum a princ. Christus vocatur verbum Dei, nomine proprio. R. Samuel Israelita, in Epistola, quam scripsit ad R. Isahac magistrum Synagogae. Dicunt in Alcorano, quod Eise, id est, Iesus Christus est verbum Dei; et hoc, scilicet esse verbum Dei, est Iesu Christi apud Saracenos, quasi nomen proprium: ita quod nullus alius homo vocetur hoc nomine nisi Iesus, quem vocant Arabice Eise. Et sane Sectarii sunt apud Turcas, qui prope admodum nostris opinionibus accedere videntur. Thesoro Polit. part. 1. fol. 127. Alias Turcae renuunt disputationes, et pro fidei articulo agndscunt; omnes contrarium sentientes, bello impetendos, armisque subiugandos esse, ibidem. Unde gerunt Secundi Antichristi regnum, Pontificem nempe Romanum, et Mahometum, vere et praecipuos esse Antichristos, censent ii qui a Romanâ Ecclesiâ secessionem fecerunt, quatenus contra Salvatoris nostri praeceptum, religioni in hoc Mundo


page 47, image: s047

regnum quaerunt, de quo non meum est disputare. Putat tamen Guil Postellus, in Origin cap. 2. Alcoranum certissimas Prophetias habere etc adde eiusd. tractatus cap. 17. et 18.

CAP. IX. Continens consider ationem legis et sectae Saracenorm.

IUlius Caesar Scaliger de subtilitat. ad Cardanum, exercit. 258. sect. 2. de scriptis concernentibus sectam Mahumetanorum, tale olim iudicium tulit: Nos, ait, ut nihil latet eorum, quae ad perditissimae, stultissimaque nationis mores, instituta, Leges humanas, Divinasque Pertinens sanctiones; ita nobis ea non solum nullam arbitror attulisse subtilitatem: sed etiam haud parum hebetâsse aciem studiorum nostrorum, quae ad cotem Divinae Philosophiae tum splendescere debebat. Sit vero sciolorum ex sententiâ, non subtilis; sed nec indigna certe Christiano homine meditatio est, de Satanae dispicere strophis, quibus maiorem Orbis cogniti partem dementavit: ac etiam per transennam quasi, inspicere simul stupendam sapientiam Divinorum iudiciorum; et sincerae Religionis veritatem, contra omnes insultus (vel etiam hostium testimoniis) propugnare. Hûc sine dubio respexit Concilium Viennense, dum in Clem. 1. de Magistris, sancit: ut ubicumque Romanam curiam contigerit residere, nec non in Pariensi, et Oxoniensi, Bononiensi et Salamanticensi Scholâ, viri Catholici teneantur, Hebraicae, Chaldaicae et Arabica linguae notitiam habentes fufficientem; qui libros de illis linguis, fideliter transferant in Latinum, aliosque easdem docere queant. Undecumque doctissimus, et zelo prudenti inflammatus, Nicol. Clenardus, isto etiam cumprimis sine, idiomatis Arabici notitiam labore periculoso, iugique aliquot annorum studio sibi comparavit; eâque de re, in Epistolis fol. m. 40. ille idem, ita scribit. Principio cum discendi laborem instituissem, nihil aliud propositum habebam, quam ut affinitate linguae, penitus intelligerem Hebraeam, nec superstitionem Machometic am somniabam. Nuper primae notae amicus Franciscus Victoria, studii mei non ignarus, sedulo me hortatus est, ut me componerem ad scribendum contra Mac hometum, quando bona pars Hispaniae contagio sectae laboraret: librum itaque Latine editum, in Hispanicam vertendum linguam, mox Graecum fieri posse; quo et Graecia, quae tota ferme Machometi est, agnosceret errorem suum, etc. Fol. 50. Dum Granatae cum meo Praeceptore Arabico lectito


page 48, image: s048

Alcoranum, et quottidie deplorandos gentis illius contemplor errores; cogieo non semel, quam indignum sit, novem iam saeculis tantam cladem accepisse nostram Religionem, et nullum interim exortum, qui cum Machometistis, in dogmatum descenderet arenam. Non quod defuerint apud latinos, qui calamo persecuti sint impiam sectam: sed quid ad Machometistas, si nos disputemus Latine? Neque enim tantum censeo disputandum, ut nostrates servemus tutos, ne praecipites abeant in falsam Religionem: verum [Note: Similia fere habentur fol. 84. etc.] etiam ad nos arbitror pertinere, quod tot orbis pereant nationes, a Christo du iectae. Fol. 60. Quando in Arabismum mea peregrinatio est revoluta, non me movit quod auctor diceret Arabicae professionis; non ut Medicis operam praeberem in restituendo Avincennâ, aut Philosophis in corrigendo Averroe: sed hoc tantum ante oculos fero, ut quemadmodum contra haereticos scribunt Latine, sic adversus Machometistas stringerem Arabicum stylum. Id fieri non potest, nisi dogmata illorum, penitus cognita habeamus; nec credamus quid in Latinorum libris, de illis nationibus sit iactitatum, etc. Fol 70. Gloriam creatoris, quondam tot annos obliteravit antiquus hostis, et tamen apostolicis auspiciis, conditor orbis, decus suum sibi potenter arrogavit, tot Idolorum spurcitiâ profligatâ. Rursum exortus est hostis, et gravis orbis incubator Machometus, qui reparatorem humani generis obscuravit. Non est infirmior conditorereparator; spes proinde est, ut gens ista redeat in viam aliquando: quod et olim forsan fuisset factum, rectâ si viâ restitissent hactenus nostrimaiores, et tam studuissent bellum gerere cum Numâ, quam libenter adversus Tullum capiunt arma. Clarius id dicam. Numa cum Deâ Aegeriâ conficto congressu continuit populum; Tullus vim omnem posuit in armis: utrumque Machometus expressit. Nam primo novas leges, quas stupidis eâ tempestate Arabibus imposuit, ad Gabrielem Angelum referebat, quo monitore sese omnia gerere mentiebatur: deinde postquam fraus in suspicionem venit, robur induit Tullianum, et quos arte capere nequibat, viribus in novum dogma subiugavit: iacto quidem dolis fundamento, gladiis tamen Imperio postea prolato. Adde Postellum, de orbis concordia, fol. 134. a pr. Sed et quaedam adhûc subiungenda videntur, fidem animumque vel martyrio parem, quae monstrent saepe laudati Clenardi, viri maxumi certe. Fol. 236. ad Episcopum quendam scribit: Stat sententia, de bello ant imachometico prosequi; etiamsi mendicato vivere deberem. Ecce quales Christiani sint, qui catholicissimi gestiunt audire! inter divitias immensas, et profusiones admirandas, defuerunt huic proposito tantilli sumptus. Sed et audiamus, quae ab illo prodita sunt, epistolar. lib. 2. fol. 253. Itaque sive Deus mihi in mentem misit, siut temere hoc propositum concepi: omnibus aliis curis omissis, statui quicquid vitae mihi reliquum fuerit, huic uni negotio consecrare,


page 49, image: s049

nec conquiescere, donec tantum promovero in illa linguâ, ut et calamo et ore, cum Machometistis in arenam dogmatum descendere possim: et, si liceat, multos conciliem socios tam piae causae, qui istum mecum laborem capessere velint; hâc mente, ut etiam in Africam ipsam, disputaturi et morituri, proficisci non reformident. At vero laudabile hosce Clenardi conatus, praepropera mors impedivit; mox enim post iter Africanum, Illiberi (quae hodie Granata est) vitam cum morte commutavit. Aug. Miraeus in Elog. Belgec.

II.

Studium nonnullorum est, ex scriptis adversarum sectarum, seligere tantummodo peiora, et ea proponere Mundo, ut illas vitare discamus. Verum genio meo arrident fere magis, qui infidelium, haereticorumque non explorant solummodo sentinas; sed in simul in hortos exspatiantur, et undecumque decerpunt propinqua veritati: quae certe superat ubique, et quâ eâdem nec mendacium omni ex parte carere potest. Quâ ratione, nonnulli contradictoria conciliare nituntur. Hâcque pariter ratione, Ethnicorum libros impugnârunt, sanctioris Ecclesiae Doctores: Origenes, Arnobius, Lactantius, Aurel. Augustinus, Theodoretus, aliique: et ex recentioribus, Augustinus Steuchus, Franciscus Picus, ac ob eruditionem, numquam satis laudatus Philippus Mornaeus, etc. Machometicam religionem hactenus quod sciam, confutaverunt Euthymius Zigabenus, in dogmaticâ panopliâ, cuius quae ad praesens pertinent institutum, curante Sylburgio, An 92. Gr. et Latine, unâ cum aliis edidit Commelinus, et Sarracenica inscripsit. Ioh. Cantacuzenus, Rex Constantinopolitanus, in libros quatuor Christianae orthodoxae assertionis, contra Machometicam fidem; Graece ante annos plus minus ducentos scriptis, et per Rudolphum Gualterum Tigurinum latinitate donatis. [Note: Cantacuzenus, Richardus, ut et alii, subiuncti sunt Alcorano, quem edidit Theod. Biblinader An. 1550.] Richardus (quem alii Ricoldum vocant) Monachus ex ordine Praedicatorum, in confutationelegis, a maledicto Machumeto Saracenis latae, per Demetrium Cydonium, ex Romanâ linguâ in Graecam translatâ; deinde per Bartholomaeum Picenum, rursus e Graeco in Latinum conversâ. Petrus Alphonsus, e Iudaeo Christianus, in dialogis contra Iudaeos, tit. 5. Illustriss. Cardinalis Nicol. Cusa, in Dialogo de fidei pace, ut et in Cribratorio Alcorani. marsilius Ficinus, lib. de relig. Christianâ, cap. 36. et seq. ac utrobique Ludovic. Crocius eius commentator. Hieronymus Savonarola, in solatio itineris sui. Ludovicus Vives, de veritate fidei Christianae, lib. 4. Guil. Postellus, d. orbis concordiâ, lib. 2. per tot. Hieron. Cardanus. lib. 11. d. subtilit. fol. 629. et seq. Illustris Wenceslaus Budovvez Baro a Budovva, (qui se incaute damodum, Bohemicis immiscuit, infelicissimeque submersus fuit turbis) in circulo horologii solaris et lunaris fol. 147. et multis seqq. Nobilissimus Mornaeus, d. veritate


page 50, image: s050

Relig. Christianae, c. 33. fol. m. 672. etc. In eo argumento, nonnulli horum, perfunctorie tantum versari conspiciuntur; omnibus (uno atque altero excepto) defuit notitia Arabicae linguae: nullus (nisi forsan Nic. Cusa, et Guilhelmus Postellus) industriam et candorem eorum, quos supra Ethnicorum laudavioppugnatores, exaequâsse videtur. Libet et mihi nunc philologice, ac quasi per saturam de hoc eodem argumento quaedam adnotare: et quoque optare, simulque a Thomâ Erpenio (fulgido sidere Belgii uniti) precari, ut vel loco vitiosae Alcorani versionis Scalig. in epistol. posthum. fol. m. 449. et 458. substituat probam; vel mysteriorum si quae sunt haereseos huius, aperiat nobis fontes. Quod cum Erpenius, iniquo Fato nobis ereptus, iam nequeat praestare, eo nomine Schickardum meum, quasi adiuro.

III.

Prudenti inprimis, atque piâ egere puto diiudicatione, quod Ioh. Leo Nardus, libro ult. Tabularum, legis Evangelicae, gratiae, spiritus et vitae; qui inscribitur, Lucida explanatio super Alcoranum, etc. auctor meo iudicio non contemnendus, prodit; legem Machumeticam, duas nobis proponere vias: quarum una ad Christum, et utrumque Testamentum, uti verum et sanctum ducat, consirmationemque ipsius, et vitam aeternam ostendat; altera ad doctrinam incredulitatis fabulosam, et huius saeculi voluptates, seu Paradisum vanarum delitiarum, filios Adae inducat. Eo pertinere ait, quod in libro ipso, vere credentibus, pieque viventibus, multoties promissa beata vita: impiis ac incredulis, maleque viventibus, ubivis fere, comminata fuerit damnatio aeterna. At quaeris, quomodo Satanas confiteri possit viam rectam, cum pater mendacii exsistat? quomodo ipse, eiusve ministri, veritatem manifestare velint, quam occultare summo nisu studuêre semper? Certe sicut tempore quo Salvator noster, in Mundo erat, Daemonia non voluntarie, sed ad id coacta, fate bantur eum esse Christum, Filium Dei: [Note: Wierus de praestig 1. c. 11. Steuchus de perenni philosoph. c. 37. fol. m. 355. etc.] Namque Matth. 8. vers. 20. duo Daemoniaci clamant. Iesu, Fili Dei. Lucae 4. v. 34. Daemoniacus alius ait: Novimus te qui sies; sanctus nimirum Dei. Item ibid. vers. 41. Ex multis Daemonia exibant, et dicebant; Tues Christus ille Filius Dei. Itidem ex Pythonissâ, Actor. 16. v. 17. paulo et Timotheo, testimonium praebet Satan: Isti homines, inquit, servi sunc altissimi Dei, qui annuntiant vobis viam salutis. Ita pariter et in Alcorano, Dominus noster Iesus Christus, Satanam suosque ministros, adigere facili operâ quivit, ut confiterentur, eum esse Salvatorem Mundi, utque confirmaret Evangelium salutis: quo scilicet eligentes atque acceptantes viam carnalium voluptatum, ducentem ad aeternam damnationem, inexcusabiles essent. Consentit Salomon Schweickh. in seiner Reiß. fol. 181. Sed age, vestigia viaerectae, per Christum quae ducit ad


page 51, image: s051

Deum, in dagemus; aviat etiam simul indicemus, quae ubivis obvia occutrunt. Statim Azoarâ 1. alloquitur Dominum Universitatis, misericordem, miseratorem, iudicem iudicii Dei, et ait: Te oramus, in te confidimus, mitte nos inviam, seu punctum rectum, vitam eorum quos elegisti (sipe punctum eorum, in quibus tibi bene complacitum est) non eorum quibus es iratus, nec eorum qui sunt infideles. Via autem illa, praeter Evangelium nulla est; quod aperte indicatur in tertiâ Azoarâ. Ibi illi sermo estad Iudaeos, et de libro tradito Christo, Filio Mariae; cui Spiritum divinum, auxilium atque testimonium exstitisse fatetur, et subiungit Cur Prophetas vobis missos, displicita praedicantes, vel interficitis, vel contradicitis? Huicque libro caelitus misso (qui nempe Christo commissus fuit) vestrae legis fundamento, nequaquam favere, sed contradicere rem cunctam videntes, maluistis? Non impune quidem. Azoarâ 2. Oraculorum impurorum more, loquitur ambigue; et ita rem hanc eandem prodit, ut verba in partes diversas facile rapi queant: Liber, ait, hic, absque falsitatu velerroris annexu, veridicus eis quibus inest amor Divinus. Non per omnia veridicus est, sed absque erroris adnexu, hoc est, falsitate remotâ. Et addit: Spes saeculi futuri, sectam veracem patefecit. At haec non est secta Saracenorum, qui saeculi praesentis felicitate exsultant, sed sola Christianorum: qui miserrimi omnium hominum essent, si non iis esset spes vitae futurae; ut alicubi D. Paulus scribit. Azoarâ quoque 4. hûc alludere videtur. Vim, inquienz numquam inferas propter legem, cum recta, pravaque via patefactae sint. Ibique videtur Deum auctorem facere peccati, eique adscribere hunc lusum aequivocationis. Azoarâ 5. ita describitur Alfurcan. Iste continet verba quaedam firma, et infringibilia; quaescilicet sunt libri materia atque mater. Quaedam vero contraria; quae nutantis, perversique cordis homines, ad controversiam ceteris inferendam, et ad expositionis suae notitiam exsequuntur. In Azoarâ 9. habetur: Quare non ad hibent fidem Alohoran. Qui nisi vir Dei esset, multas contrarietates contineret. At luce meridianâ clarius est, infinitas eum continere contradictiones. Igitur ex Deo esse nequit. Ut etiam infra dicam. Sed ibi Muhamet pergit et ait: Mandato securitatis seu timoris illius adveniente, parum inde tractant; sed si Legatum (Christum) homines, sapientesque sequerentur, suis retenta cordibus patescerent. Unctio quippe eos omnia docet, qui Salvatorem nostrum imitantur. Nunc autem nisi divinâ pietate et abundantiâ suffulti, Diabolum omnes, paucis admodum exceptis, sequerentur. Azoarâ 12. inquit: Sciendum quidem, Viros legum, nullius legis, fideive assequi perfectionem, nisi Evangelii ac Testamenti, et huius libri a Deo positi pareant praeceptis. Hic autem (Alcoran) multis eorum, incredulitatem, obstinationem, atque malitiam augebit


page 52, image: s052

(quatenus nempe a viâ Dei recedit) quod tibi nullam iniciat curam: Azoarâ 26. sequentia habet: Quando legeritis Alcoran, vosmet ipsos a Diabolo protigite, cui impossibile est facere quicquam; nisi incredulis tantum. Mox ibidem addit: Dicunt increduli, tu quidem non es nisi mendax, cum adeo varies tua verba. Sed huius rei, plures eorum inscii sunt: ipse namque Deus, eiusque Spiritus benedictus, hunc librum veracem composuerunt: ut rectam viam credentibus consirmet. Scimus quidem, eociam dicturos: Linguae Latinae virum doces, et Alchoran Arabicus est. Eos numquam Deus rectam viam docebit, qui Dei praeceptis contradicendo, soli mendacissimi sunt; sed eis gravissimum inferet malum. Stupendum est, quod hîc praenuntiatur, Arabibus propter incredulitatem, et seductionem iam contractam, expositionem veram esse occultatam, et hominibus Latinis reservatam. Azoarâ 27. invenitur: Liber positus (Alcoran) saltuem et pietatem credentibus praebet, incredulis vero non nisi iacturam. Veritas ad firmatur, falsumque confunditur. Sed homo semper perversus, a me sibi bonum tribuente, descendit in contrariam partem. Azoarâ 37. Haec sunt secreta Alcorani huius libri clari, viam rectam docentis, et spem bonam pollicentis orantibus, et decimantibus ratione, futuraeque credentibus Diei; incredulis autem alio saeculo perdendis, malumque gravissimum passuris, suos actus pulchros fecimus ad parere: ipsi quidem caeci exsistunt. Azoarâ 100. Viam bipertitam, rectam videlicet atque fallentem, homini patefeci. (Unam scilicet Evangelii, per fidem, alteram ad interitum, per voluptates) Cur igitur hominem non redimit, vel orphanum atque mendicum, humique prostratum; urgentem fame, cur non cibat? Credentes quidem, patientes atque benefici, dextrae parti in sidebunt; increduli vero parti sinistrae, quos ignis ferventissimus operiet prorsus. Ecce, viam recti, illis patere solis ait, qui opera misericordiae agunt, a Iesu Christo Salvatore nostro praecepta, et quae ille in extremi iudicii die, se requisiturum praedixit. Plura nunc ut addam, opus haut esse videtur; idem namque quod hûc usque deduxi, ipsa notatio Mahumeticae legis [Note: De etymo Alcorani vide Drusium. 1. E. braic. q. c. 44. Schindler in Lex verb.
[Gap desc: Greek word]
Soranzium in Otoman. cap. 49.]
innuere videtur.
[Gap desc: Greek word]
(Alphurcan) etenim est a
[Gap desc: Greek word]
quod Arabibus pariter atque Hebraeis, indicat divisit. vid. Schindler. in Lexic. verb.
[Gap desc: Greek word]
(ex quo adhûc Latinorum furca reliquum est) Hincque in Theologiâ, seu libro doctrinae Machumedis habetur. Cur dictum est Alfurcan? Quia discretae sunt eius sententiae atque figurae. Quia non simul super me descendit Dei verbum: quemadmodum simul data est lex Mosi, Psalmi Davidi et Evangelium Christo. Et ita Alcoranus, ipso attestante eius auctore, rapsodia mera est: nec ideo aliquid perfecti atque consummati, continere potest. Hancque propter rationem (id quod et


page 53, image: s053

iam monui supra) nullum in Alcorano caput invenitur, in quo impostor ille sibi non contradicat: imo vix una vel altera lineola reperitur, quae non contineat diversum sensum, sibique contradicentem: adeo ut nullum simile chaos, in scriptore alio prophano unquam fuisse visum, quibusdam videatur. Sicque Arabes quosdam Paragraphos Iudicantes, seu quorum sententiae stetut, alios, non iudicantes: et rursus alios positivos, alios primorum revocatorios ad pellitare, Guil. Postellus refert. 2. d. Orbis concord. cap. 10. Memorabile tandem est, quod illustris Budovvez fol. 151. Horologii tradit; dicere Machometem, omnes Alcorano obtemperantes, Deo carissimos esse, et in ultimo Dei iudicio, a sinistris collocatos iri: eo quod apud Deum sinistrum latus (contra omnia testimonia Sacrosanctae scripturae, ab ipso etiam machometo saepissime comprobata: ut et ad paret ex iis quae supra retuli, ex Azoarâ 37.) in honore sit maiore ob idque Turcas etiam nunc omnes, reverentiam alicui in sessione et deambulatione, equit ationeve ex hibentes, offerre sinistram partem. Et sic diabolus deludit suos. Ac vero quae hûc usque ex traditione Ioh. Leonis Nardi disputatam sunt, fere consonant cum iis, quae eruditissimus Cusa scribit, in cribrator. lib. 1. cap. 6. dum ait. Alchoran dici non potest sufficere, et esse via recta, nisi in ipso Evangelium includatur; et solum illud constat, lucem veritatis, rectaeque viae in Alcorano dici debere, quod Evangelio consonat. Sicut multi sapientes eorum, secrete Evangelium summâ devotione amplectuntur, cum sine eius scientiâ nihil perfecte ex Alcoran trahere possint. Hinc si quid pulchri, veri, et clari in Alcoran reperitur; necesse est quod sit radius lucidissimi Evangelii. Et hoc verum videt qui Evangelio lecto, ad Alcoran se transfert. Unde contemptus huius mundi, et praelatio saeculi futuri? persuasio iustitiae, et operum misericordiae? divini et proximi amoris? unde venditio omnium suorum, etiam animae, ipsi Deo, maximi lucri convincuntur? unde habetur, quod mori pro Deo, sit aeternaliter vivere? unde virtutum dilectio, usurarum, homi cidiorum, periuriorum atque fornicationum, alienorumque concupiscentiae prohibitio in Alcorano suae claritatis splendorem receperunt; nisi ex Evangelicâ convenientiâ atque perfectione? Cur alia multa, quae circa voluptatum sensibilem et immunditiam carnis promittuntur in Alchorano, tenebrosa et tetra, viltaque ab omnibus sapientibus, etiam Arabibus reputantur; nisi quia Evangelicis promissis discordant? Cum itaque Alcoranus, liber sit tentationis, liber divisus et malignus: ea ideo quae obscura atque vana, ad tentandum impios et incredulos posita sunt: ut scilicet fieret manifestum, quod minime crederent in Christum, eiusque Evangelio instructi non essent; cum in hoc libro non noverint ea, quae contra


page 54, image: s054

Christum non raro posita sunt, quaeque contraveniunt Evangelicae doctrinae, multis tamen in locis libri huius comprobatae.

IV.

Sed nimis forsan evagari videtur Guilhelmus Postellus; cui (ut ipsemet fatetur) decretum erat, ita Aegyptios, id est, humanitatis auctores spoliare; ut illis relinquat mihil, quod ad historiae sacrae confirmationem, aut nostrae cognitionis faciat recognitionem, quin illud in suum finem conducat. Is, inquam, Postellus nimis forsan evagari, et iis quae in libro de Orbis concordiâ tradit, passim contradicere videtut, cum intr. de Originibus, cap. 2. nimium praeclare de Alcorano sentit, et ait. Quum Ismaelitae Muhamedici sint, qui nomina Alcorano dedêre; certissimum est, ex parte Abrabamiveri Patris, et ex parte Sarae verae dominae Haragae Aegyptiae servae (cuius consensu, hortatu atque iusu, Ismael genitus est) Prophetias praeclarissimas habere: sicut vicissim multa falsa, aut opinioni affinia, ex partematris Aegyptiae habent. Quod autem multa ad literam absurdissima, aut etiam receptae veritati contraria habere videntur; dubium non est, quin sint eâdem moderatione ad spiritum trahenda, quâ et nostra conciliamus. Litera enim ubivis occidit, praeterquam in simplic: historiâ: quae tamen ipsa etiam ubivis, praeterquam in Alcorano, umbra est futurorum, omnia in figuris exponens. Et eodem porro libro cap. 15. dicit: A viris eruditione summâ, notatum esse, maxume ab altero Mose, quem Rabi Mosebeben Maimon, seu Arambam vocant; maxumam partem Alcorani seu Ismaeliticae doctrinae, ex Aegyptiacâ doctrinâ desumptam esse: cuius cum ipsa scriptura testetur fuisse peritum Mosen et Salomonem, quorum duorum praecipua scripta in sacris sunt; quin etiam inde quae bona sunt et digna, quibus Aegyptios spolies possessores, tanti viri desumpserint, dubium non est. Minus adhûc adprobare vel intelligere queo, quae ibidem cap. 17. Habentur: Prima secte ex Mosis studio orta est Samaritanorum, quos ideo Deus impeti noluit, aut bello confici a lerasolymitanis; sed cum defecissent, dixit, se illud ipsum fecisse quod fecerant: ut olim ostenderet suae providentiae virtutem, in illis sub Ismaele primogenito Abrahami congregandis; et sensim per Alcorani semiveras Prophetias (ex parte enim Abrahami Patris, et voluntatis Sarae, ancillam offerentis, maxumus est Propheta Ismael in Muhamede, sicut est falsus in matre Aegyptiâ Hagar) reduceret ad puriorem Christi cognitionem, positam in operibus charitatis, quam sit inter (quosdam) Christianos, et communes Iudaeos. Sic Christus veluti omnia negligendo, omnia diligentissime procurat; ut ornatissima videantur, quae mundus inordinatissima putat.

Tantae molis erat, Christi disponere regnum. Indirecte enim Samaritanis comparatum Alcorani opus, legis Mosaicae appendix praestantissima est: in quâ qui noluer ant recipere sacros commentarios


page 55, image: s055

Cabalistarum: illos tamen reciperent innumeris literalibus absurditatibus auctos, et mordicus ad literam eas adfirmarent; et nihilominus de Christo cognoscerent maiora, quam totum Iudaicum genus, etc. Quae, an et quatenus, aut quomodo intelligenda sint? ii quibus de meliori luto, praecordia ficta sunt, dispicere debent. Et hoctamen, ex Ioh. Feri comment. in Genes. cap. 21. adnotare placet: Saracenos aliquando, ad fidem Christianam perventuros. Ac dici potest, Alcoranum prophetias veras habere: cum et tales inesse credantur Gentilium scriptis. Ruffin. hist. lib. 10. cap. 29.

V.

Hîc subiungere placet, Testimonia ex Alcorano, de Salvatore nostro Christo: quibus et alia supperaddam, spiritualem et abstractam inculcantia vitam: maxume ut videamus, quod propriae suae Legi, minime convenienter vivant et credant Turcae. Azoarâ 4. fatetur: Christo Mariae Filio, animam DEI, proprie fuisse collatam. Anima vitam notat: et de redemptore nostro, Divus Iohannes quoque dicit: In ipso Verbo veta erat. Et de se, ille ipsemet pronuntiavit: Ego sum via, veritas et vita. Azoarâ: 00. Filium Patri similem facit. Mahumed quidem, Christum esse Deum, et Dei praesertim Filium, pernegat ubivis. sed tamen animus vel Spiritus, et verbum seu sermo Dei exsistere nequit, quin utique sit Deus: quod magnus Cusa, in Cribrat. Alcorani, lib. 1. per aliquot capita, et praesertim lib. 3. cap. 9. late probat. Azoarâ 5. et alibi passim, haut abnuit; Mariam virginem peperisse, et a viro numquam fuisse tactam. Azoarâ 13. Deus Iesum Maria Filium affatur; eique tribuisse animam mundam atque benedictam habetur: quâ iuvenes et infantulos allocutus, et formis volatilium luteis a sefactis, insufflans praebuerit volatum; caecum natum, atque lepro sum cur ârit, mortuos resuscitârit. Quem item docuerit sapientiam et librum, nec non Evangelium et testamentum, etc. Per formasluteas, volatiles factas. Ioh. Leo Nardus, discipulos intelligit; per infufflationem Spiritus Sancti; ex terrenis redditos spirituales. Quodque ei divinas ab scribit operationes, idem hoc est cum eo, quod in Psalmis, Dominus virtutum, et Rex gloriae indigitatur. Azoarâ 19. dicit: Sacerdotes atque Pontifices, substantias hominum gratis (id est sine fructu spirituali) comedentes, non rectam viamproficiscendo, vos viri boni, improbate. Omnis thesaurizans aurum et argentum, nec expendens in Dei nomine, malum gravissimum sortietur: ipsiusque die futuro, venientis ad gehennam frons et latera, dorsum et nares, inde comburentur. Hisce perversum Christianismum, simul praenuntiare, atque detestari videtur. Ibidem quae sequuntur, pietatis non obscuram scintillam referre videntur. Vos viri boni, ait, cum vobis iniungitur iter Dei, cur recusatis; hocseculum plus quam aliud diligentes? cum fuae res, ad alterius


page 56, image: s056

comparationem nihil sint. Ire nolentibus Deus summam poenam inferet: alios eorum locis aseiscens; cui nemo nocere potest, cum omnipotens ipse sit: licet vestrum auxilium desit, Deus tamen minime suum auxilium subtrahit. Itidem eodem loco docet, quid sit in spiritu orare: in cordis nempe nostri, non in aliquo manu facto Templo. Melius est, inquit, orationes fundere in Templo, timore Dei fundato: ubi se lavare volentes commorantur, Deo munditiam volente. Quod et enim melius est templum Dei; gratiâ fundatum, an illud quod super praecipitium, convexum et concavum aedificatum, ruinâ suâ, in gehennae ignem suos secum dvergit. Ibidemquoque dicit: Si de mandatis tibi missis quicquam dubitas, antecessorum tuorum libros legendo, veritatem tibi missam agnosces; ne sis ambiguus, nunc negans nunc affirmans. Iubet ergo, in dubio ad libros priores recurri, et etiam admittit, quod veriores seu meliores libri ostendantur, illisque stetur. Azoarâ 24. et aliis quoque multis. Incredulos vocat, qui huius saeculi vitam, aliis praeferunt, et a viâ Dei se distorquent; hisque malum Gravissimum futurum patefacit. Horum etiam incredulorum facta, cineri perventum im petuosum disperso, similia vocat; cum utrobique impossibilis coadunatio sit, et prolixus error. Azoarâ 67. scriptum est: Noe iam et Abraham nuntios misimus, et iis dem filios Prophetas dedimus, per quos librum misimus. Post illos rursus aliis nuntiis missis; tandem (id est sinaliter, ultimique nuntii loco) Christo Mariae filio misso, cuius sequaces ipsi penitus oboedientes, corda constantia et humilia, atque fidelia gesserunt. Nos Evangelium dedimus, non ob aliud, nisi ut per ipsum, Dei dilectionem atque gratiam assequerentur. Azoarâ 75. Laudat eas uxores, que suerunt unicae suis maritis, et damnat eos qui plures ducunt. Et item impudicitiam, quam abominabile scelus iudicent Mahometistae, ex Lonicero Iohan Wolffius refert memorabil. tom 2. fol. 905.

VI.

Agnoverunt ac indagarunt eadem vestigia haec in Alcorano et alii complures; eumque in sensum Marsilius Ficinus, tr. d. Relig. Christiana cap. 12. ita scribit: Muhamedenses, Christiani quodammodo esse videntur, quamvis haeretici, Arrianorum, Manichaeorumque sectatores. Consitetur certe Rex eorum Muhammedes Iesum Christum Dei virtutem, sapientiam, animam, flatum, Spiritum, Verbumque; afflatu quodam divino, ex Maria virgine perpetuâ natum, suscitasse mortuos aliquot, miracula plurima praeceteris divinitus effe cisse; fuisse cunctis Hebraeorum Prophetis sublimiorem, nullumque Hebraeos post Iesum habituros Prophetam. Cunctis quidem viris eum anteponit, Mariam super omnes mulieres extollit. Addit, Corpus Iesu incorruptum in caelum ascendisse. Christianos longointervallo Iudaeis praefert; vicissim Iudaeos admodum detestatur. Unde sectatores illius, suis sacris non prius initiant Iudaeos; quam Sacramenta


page 57, image: s057

Christianorum antiqua, vera et bona esse confiteantur. Et qui Muhammedis sepulchrum viserint, nondum satis purificati existimantur. Qui Christi, vel Mariae nomen contumelios e commemorat, ab eis severe punitur. Relig iosorum genus habent aliud Eliae, aliud Iohanni Baptistae, aliud (et id quidem praecipuum) Iesu Christo dicatum. Celebrant Prophetas et Evangelia. Didicerunt enim a Muhammede in Alcorano, Alcoranum esse Hebraicorum Prophet. Evangeliique affirmationem, atque declarationem. Legitur ibid. neminem fore perfectum, nisi Testamento veteri, novoque paruerit: et Alcorano insuper, quod sit congregatio et declaratio utriusque. quoties Evangelium nominat, quod facit saepe; toties proprio cognomentolibrum appellat lucidum: aliquando etiam addit, Evangelium esse lumen Testamenti, castigationem, rectamque viam timentibus Deum. Inducit praeterea in Alcorano Deum ita loquentem: Quum Prophetas alios aliis praeferimus, eos que alloquuti fuerimus; Christo Mariae Filio animans nostram proprie conferentes, vint atque virtutem prae ceteris praebuimus. Duo, autem praecipui Muhammedis errores esse videntur. Alter, quod quamvis in Christo divinitatem quandam ponat; longe maiorem quam in cunctis hominibus vel praesentibus, vel praeteritis, vel futuris: videtur tamen alicubi velle, divinitatem illam esse a Dei summi substantiâ distinctam atque minorem; quod quidem ab Arrianis accepit. Sed in hoc secum ipse pugnat. Epithetia enim que Christoattribuit, divinitatem eius eandem esse atque summi Dei, significant. Alter Muhammedis error, et quidem manifestior est: quod quando satellites illi Sacerdotum, qui conicere manus in Iesum conabantur, ceciderunt; Deus (ut Muhammedis putat) repente et clam Iesum in caelum rapuit. Illi quum surrexissent, alium quendum Iesu similem comprebendentes, verberaverunt et cruci affixerunt. Hoc a Manichaeis accepisse videtur. Nihil opus est, ut errores huiusmodi confutentur: quicumque enim Arrianam et Manichaam haeresin confutaverunt, Muhamedem quoque confutâsse videntur. Adde eundem Ficinum, cap. 36. ibique vide Crocii adnotationes. Sic et Ian. Drusius. lib. 4. praeteritor. in princ. ad illud Ich. 1. In principio erat verbum velsermo, attestatur; passim in Targum, Messiam vocari, Domini sermonem,
[Gap desc: Greek word]
Et addit: In Alcorano quoque Christus vocatur verbum Dei, nomine proprio R. Samuel Israelita, in Epistolâ, quam scripsit ad Isab ac Magistrum Synagogae: et exstat in biblioth. Patrum, sub tit. veri Messiae parastasis. Dicuntin Alcorano, quod Eise, id est, Ihesus Christus, est verbum DEI; et hoc, scilicet esse verbum Dei, est Iesu Christi apud Saracenos quasi nomen proprium; ita quod nullus alius homo nomine hoc indigitatur, nisi Iesus, quem Arabice Eise vocant. Docet item Postellus lib. 1. d. Orbis Concord.


page 58, image: s058

cap. 3. nu. 15. fateri Mahumetanos, ex Spiritu Sancto, verbum illud fuisse conceptum; ac inter alia ita scribit: In omnibus locu videtur sibi contrarius ipse Muhammedes, quum asserit; se de unitate Dei primum dicturum et Deo non esse participem, et Deum non generare, nec generari. In quem scopum videtur vestra religio scripta, favore Nestorii, cuius discipuli a nobis ad vos defecerant. Perpendamus igitur quasdam sententias ex Alcorano, ubi videtur sibi contravenire vester Propheta. Nam unum Deum asserere eum satis constat: at in pluribus locis etiam Spiritum Dei subinfert, quo fieri videntur omnia. Iam itaque per vos binarius in divinis est. Videamus ab ipso textu. Scriptum ergo est in Sora Elmeide, id est mensae, quae quarta est: Deum vocaturum in die Iudicii Prophetas, et inter ceteros alloquuturum ita Iesum; Heus Iesu, Fili mariae, recordare beneficii mei erga te et generationem tuam, quod formavite de Spiritu Sancto, et alloquebaris homines in cunis et fasciis, et quod docui te librum, sapientiam, et legem, etc. Ex hoc loco videmus esse Deum et Spiritum eius. Et item versus finem Sorae Bacara, id est bovis, scriptum est: hos Prophetas distinximus ordine certo, verbo Dei, et instituimus inter eos gradus, et dedimus Iesu filio Mariae sapientiam, et formavimus eum de spiritu Sancto, etc. habemus hîc Deum, Verbum Dei, Sapientiam, et Spiritum eius, etc. Alias Salvatorinostri Iesu Christi laudes, ex Alcorano refert idem Postellus, tractat. eodem, lib. 2. fol. 252. etc. Doctissimus Cardinalis Cusa, de profundo mysterio Trinitatis, et quomodo huic non contradicat Alcoran, sequentia quoque in Cribrator. 2. cap. 1. scribit: Ostendamus Alchoran piâ interpretatione non contradicere Trinitati, modo quo nos de ipsâ loquimur qui Evangelio inhaeremus. Dicit fortassis aliquis Arabs (quamvis Segari nequeant, haec quae de laude Evangelii dicta sunt) per nos qui Alcoran uti Dei verbum colimus, tamen cum sana fides sit unius solius et singularis Dei, omnium creatoris sine omni participe, sine sociis, sine pluralitate, sine silio seu filiis, et aequalitate quâcumque, et Christiani dicant pluralitatem Dei Patris Creatoris, et Dei Filii eius, et Dei Spiritus Sanctiutriusque, non contradicere Evangelio: proinde Alchoran Musselmanni praeferunt Evangelio. Ideo 11. cap. Alchoran, Christus dicitur Iesus mariae Filius, Deique nuntius suusque Spiritus, et verbum Mariae caelitus missum exsistit. In Deum itaque, illique suo legato credentes, ne dicatis Deos tres esse, cum non sit nisi unus Deus qui Filio caret; eique omnipotentiupiversa caeli terraeque sub iecta sunt. Christus qui dem ipse minime negare poterit, sicut nec Angeli Deo propinqui, quin Dei subsint Imperio, etc. Ad hoc respondemus: Evangelium omnem Deorum pluralitatem, non solum damnare, sed impossibilem affirmare. Deum enim principium et unde omnia ariuntur, nemo dubitat. Pluralitas quomodo esset principium, cum ante


page 59, image: s059

pluralitatem sit unitas seu singularitas, quae necessario est aterna, cum si: purum principium? quod ideo aeternum esse necesse est, quia principium et non principiatum. Illud aut em principium potest considerari sine respectae ad principiata, ut non plus sit, principium quam non principium: eâ consideratione est penitus infinitum et interminum, incomprebensibile, et ineffabile. Tunc certe cum excedat omnem sensum, et omnem intellectum, et omne nomen, et omne nominabile: nec dicitur unus, nec trinus, nec bonus, nec Sapiens, nec Pater, nec Filius, nec Spiritus Sanctus, et ita de omnibus quae dici aut cogitari possunt; ut Dionysius Areopagita hoc astruit: quoniam omnia talia nomina excellit et antecedit in infinitum. Sic manet absconditus ab oculis omnium sapientum, et nulli creaturae, sed sibi tantum cognitus. Et hoc tantum de ipso cognoscimus, quod ipse est ipsa insinitas, excedens omnem creatum intellectum infinite: eo modo, cum de ipso nihil proprie dici et affirmari possit quod non excedat, in silentio tantum ad miramur, et contemplamur et colimus. De illo intermino et insinito Deo, loquitur Alcoran 29. cap. dicens: Sicque terminum scilices mundi buius, seu diem iudicii nullatenus mendacem exspectans, illum solum Deum consideret, cuius nullus est terminus, praeter quem non est alius Deus. Subiungatur eiusdem libri cap. 11. ubi item probat; necesse esse, ut Arabes fateantur Trinitatem. Sed et notatu digna sunt, quae habentur cap. 12. Quia secundum libros sequaces, Alcoran non debet intelligi quasi sibi contradicat, et cum Evangelium et Prophetas adprobet: ideo intellectus quaerendus, quid in his praedictis intelligi velit. Et primo eliciamus conformia Evangelio, in quo scribitur; demum Christum unum pastorem, et universum hunc mundum, unum eius ovile futurum. Conformiter asserit Alcoran, omnes viros legum tam veteris Testamenti quam novi, atque legis Arabum, in ipsum ante diem iudiciiveraciter credituros. Totum autem studium Alcoran est, persuadere in solum Deum credendum. Et quia hic asserit, quod omnes viri legum veraciter in Christum credent: utique Christum a divinitate non separat, nec alienum facit, sed divine natura ipsum esse, tacite affirmat. Unde patet, secundum piam interpretationem Alcoran, haec secreta non nisi sapientibus voluisse revelare. Ideo ait, illum nihil secretorum subticere, et solis sapientibus facilem esse Alcoran, aliis autem difficilem. Non erant enim rudes Arabes; quos ait Alcoran, omnium incredulorum pessimos, aperte de secretis in illo principio informandi. Quare Muhamet ipsis secreta Evangelii occultabat, credens quod sapientibus in futurum patescere possent. Sicut etiam sanctum Evangelium, multis mansit in principio obscurum et incognitum, et successive est magis et magis apertum. Et nisi hoc expedivisset, Christus vulgo non fuisset para bogice loquutus. Addatur et caput sequens 13. Sed et Petrum Bellonum


page 60, image: s060

audiamus, qui diu Orientis regiones inhabitavit, et historiam suae peregrinationis Gallico idiomate, diligentissime perscripsit. Is ergo libro 3. cap. 3 ait: Insuper agit (Alcoran) De Christo, et D. Virgine, de mysterio Nativitatis, vitâ, miraculis Christi, de ipsius Evangelio, et mandatis quae dedit. Primo namque libro, cap. 1. aliisque multis locis, de Iesu Christo Domino nostro perhibet quae sequuntur: Nos Deus scripturam dedimus Iesu Christo, et Spiritu Sancto eum adiuvimus. Et primo capite libri secundi, dicit: Deum Mahumeti Alcoranum tradidisse, Iesu vero Christo Testamentum et Evangelia, in legem primorum. Capite autem secundo libri primi; D. Virginis conceptionem fuse tractat, atque totam fere Elisabethae visitationem recenset. Hoc loco dicunt Alcorani interpretes, Christum cum matre, duntaxat a daemonis tentatione immunes fuisse, ipsamque sine originali peccato vixisse concedunt. De Christo nativitate, deque salutatione et universo annuntiationis mysterio, expressememinit cap. 1. libri tertii. Atque tres ex cellentiae Domino nostro tribuuntur in Alcorano; prima, cap. 2. lib. 1. Iesum Christum corpore et animâ in caelum ascendisse: altera, quod illum Dei verbum appellet: tertia, cap. 3. lib. 1. quod Dei Spiritum ipsum nuncupet. Haec Alcoranus nemini unquam attribuit, nec Mosi, nec Davidi, nec Abrahamo; nec ipsi Mahumeti. Addit cap. 2. lib. 4. Iesum Christum humani cordis secreta cognovisse, mortuos suscitâsse, deploratos morbos curâsse, caecis visum, mutis linguaeusum restituisse: ipsius etiam discipulos miracula edidisse, naturam superantia. At Turcae, suae haerescos patrocinio faventes, haec omnia non ad Christi, sed ad sui Mahumetis laudem exponunt. At memorabile cumprimis est, quod de Turcarum sectariis scribitur in Thesauro politico, part. 1. relat. di Constantinopoli, fol. m. 27. Ipsorum Religio in varias opiniones discreta est, non modo inter Othomanos, Persas et Arabes, sed in ipso Turcarum imperio inter eosdem populos subiectos; possumusque asserere, opinionem illam, quae hodie ceremoniis retinetur penes Portam Othomanam, ad eos tantum modo Turcas redigi, qui Europam habitant: quia in Asiâ, et in totâ Arabiâ, intrinsecus Arabica opinioni ad haerent; et si Mauri, Syriaci, et Aegyptiaci non nihil cum Persis differant, sed cum Turcis vel maxime dissident. Quae res Othomanis magnum terrorem incutit, nimir um dubitant, ut belli tempore adversus Sophum in partibus illis, aliqua defectio detegatur. Verum praeter has omnes, in illud imperium, ac praesertim in eam partem Europae quae a Christianis incolitur, alia periculosa inducta est opinio, quae nostrae simillima est: nam Christum Deum, ac Redemptorem hominum praedicant: quae opinio in animis multorum tales egit et radices, ut plerique Portae magnates eandem foveant, et nonnulli incredibili constantiâ propter eandem opinionem, mortem von refugerunt: adeo ut si aliquando inter populos illos hâc de causâ


page 61, image: s061

tumultus aliquis excitetur, equidem haud parpo sedaretur negotio. Fundamentum sane huiuscemodi sectae consistere puto in iis, quae non ita perperam in Alcorano dicuntur, et quae redolere incipiunt avia multiplicia falsitatis, ibidem passim apparentis. Concludo haec omnia verbis Viri undecumque clarissimi, Iohan. Selden, qui in tr. eruditissimo, de diis Siris, synt agm. 1. cap. 2. fol. 25. ita scribit. Vultus huius saeculi sunt subiecti vultibus caelestibus; et ideo sapientes, qui imagines faciebant stellarum, introitus in caelestes, vitltus inspiciebant, et tunc operabantur quod debebant. Mox idem auctor ibidem sequentia subiungit. Vultus autem illi caelestes, non modo XLVIII. constellationes Globis depictas, verum inntsmer as et port entosas etiam illas figuras denotant, quae Persae, Indi atdi at que Aegyptii, cum unoquoque Signi Decano seu quolibet Decani gradu, ascenderesradebant. Quarum in numero est illa, quam in primo Virginis Decano, Sphaerae Persicae collocant. Virgo nempe pulchra, capillitio prolixa, duas spicas manu gestans, residens in siliquastro, educans puerulum, lactans et cibans eum. Pro exemplo hanc magis, quod non solum Alboasar, quem falso, ut docet I. Picus, Albumasarem vocant, decanum illum, uti caeleste unici Saivatoris IESU nativitatis Symbolum, notaverit Mahumedanus; verum et iam insignis ille Mat hem aticus, et Vir, ultra sane quam saeculum suum tulerit, doctus, Rogerus Bacchonus, Oxoniensis et Minorita, Alboasaris sent entiam fuerit amplexus. Opere enim tertio, quod ad Clementem quartum dedit, Alboasaris verba; ab Hermanno Dalmatâ Latineex Arabico facta, citat, subiungitque: Intentio est quod beata virgo habet figuram et imaginem infra decem primos gradus virginis, et quod nata fuit quanilo sol est in virgine, et ita habetur signatum in Calenderio, et quod nutriet filium suum Christum Iesum in terrâ Hebraeorum; et ad hanc rem ille Inber cui titulus, Ovidius de Vetulâ, ad Virginem Mariam:

O Virgo felix, ô Virgo significata
Per Stellas ubi spica nitet.

De quo libro, et hâcre, vide, si placet, Robertum Holkot in Sapientiam Salom. Lect. XXI.

7. Lubet addere Adagia Arabum seu Mahumetanorum; quae vel vestigia habent pietatis, vel ad mores et Reip. adminirstrationem conducere [Note: Ex selectis Arabum Adagiis, quae Thomas Erpenius cum Latinâedidit ipterpret. Fabulis Locmani Sapientis adiecit.] videntur.

1. Initium sapientiae est timor Dei.

2. Qui se ipsum habet pro sapiente; habent eum Deus et homines pro ignaro.

3. Qui cupit pollere sapientiâ, in animam eius potestatem ne habeans mulieres.


page 62, image: s062

4. Qui adulatur tibi, et iam detestatur te.

5. Benefac, si vis ut benefiat tibi.

6. Cuius concupiscentia pincit intellectum (seu rationem) is perit.

7. Religio (cultus religiosus) occidit concupiscentiam.

8. Abstinere a concupiscentiis est divitem esse.

9. Pessimus hominum est eruditus, qui non prodest eruditione suâ.

10. Audi, et disce: sile, et pacem habe.

11. Propitios habere subditos, utilius est multitudine militum.

12. Sapientissimus hominum est, qui fines vespicit.

13. Qui non discernit bonum a malo, adiunge eum bestiis.

14. Non est Sapiens sapiens, donec cupiditates suas omnes vincas.

15. Diffic illima hominiest sui ipsius cognitio.

16. Amor mundi et divitiarum, omnis peccati est origo.

17. Mundus cadaver est, et petentes eum canes sunt.

18. Nete hominibus annumeres, quamdiu irate superat.

19. Contentus est eo quod Deus tibi impertit; et eris dives.

20. Frequens ad homines accessus, adducit malum.

21. Perfectio est intribus rebus (quae sunt) DEvotio in religione; patientia in adversis; et prudentia in vitâ.

22. Imperator sine iustitiâ, est ut flupius sine aquâ.

23. Ut Corpori egroto utilis non est cibus: ita menti capta amore mundi, non prosunt admonitiones.

24. Doctus sine opere, ut nubes est sine pluvia.

25. Qui patrem suum hanor at, prolongantur dies eius.

26. Dives sine liberalitate, est ut arbor sine fructu?

27. Iuvenis sine paenitentiâ, est ut domus sine tecto.

28. Improbus mortuus est, etiamsi in mansionibus sit vivorum: at probus vivus est, licet migraverit in mansiones mortuorum.

[Note: Ex duabus centuriis Proverbiorum Ara bicorum, etiam ab Erpenio vulgatis.]29. Obstrue quinque fenestras, ut luceat domus, et habitans eam. Id est, obstrue (velcoerce) quinque sensus corporis, ut luceat anima tua in luce vitae.

30. Occlude ostium tuum ad versus vaptores: id est, Claude sensustuos contra peccatum, ne te capiant hostes tui.

31. Nata in aquâ ante vesper am. Hoc est, Purifica te paenitentiâ ante migrationem, ac priusquam superveniat tibi mors.

32. Accende lucernam tuam ante tenebras. Id est, Illuminate operibus bonis, ante quam superveniat tibi mors.

33. Liberalis, vicinus estDei, vic inus hominum, vicinus Paradisi, remostus ab igne inferni.

34. Qui vult vivere incolumis, separet se ab hominibus tacite.


page 63, image: s063

35. Stabilimentum fidei humilitas: labefactatio autem eius praesumptio.

36. Quando non evenit tibi quod vis; velis quod evenit.

37. Quando audiveris virum loquentem de te bonum quod in te non est, ne credas: loquetur enim et malum dete, quod in te non est.

38. Opes et mundus transibunt, et durabunt opera bona.

39. O tu qui male egisti in eo quod praeteriit, esto bene agens in eo guod reliquum est.

40. Esto sermo tuus etiam vel von, ut sis verax apud omnes homines.

41. Cogita ingressum tuum in hunc mundum, et egressum tuum ex ipso: quia tu de nihilo factus es homo, et momento fies tamquam non fueris. Item considera qui fuerint ante te reges, praefecti, et nobiles: considera quomodo migrârint ex isto mundo; tu vero quemadmodum illi, migrabis.

42. Declina a turpitudine si audis illam, et sedetamquam cogitabundus non audires turpitudinem: id est, sermonem obscenum.

[Note: Ex Ian, Diusii apophthegmat. Ebraeorum ac Arabum lib. 3.] 43. Reges iudicant terram, sapientes iudicant ipsos reges.

44. Mi Fili, ne esto sapiens verbis, sed factis.

45. Homo sapiens est, quamdiu quaerit sapientiam: ubi autem se puta. ad eius culmen pervenisse, desipit.

46. Sapiens quidam Arabs negabat sapientem esse, qui aut minorem se contemneret aut maiori inviderer, aut praemium acciperet pro sapientiâ suâ.

47. Cuius facta dictis non respondent, si quando aliquem reprebendit, eius oratio cadit super corda; quemadmodum pluvia cadit super lapidem.

48. Sapiens quidam Arabs rogatus, quid optimum esset in homine? tolerantia, inquit. Quid pessimum? ultio sive vindictae.

49. Fertur de eodem, eum semper hilari vultu fuisse: cumque ex eo quidam quareret, cur numquam tristis esset? ipsum respondisse: n. hil se unquam possedisse, ob quod amissum dolere aut tristis esse debuerit.

50. Qui non fert placide castigationes Dei, eius stultitiae non est remedium.

51. Qui non vincit luctum patientiâ, eius maeror longus erit.

52. Qui non contentus rebus necessariis, alia quaerit; sibi adimit usum eorum, quae habet.

53. Ne credete saepientem esse, donec eo animi robore fueris, ut possis regere cupiditates.


page 64, image: s064

54. Interroganti, quodnam belltim honestissimum esset? Illud, inqurt, sapiens Arabs, quod contra volupt atem geritur.

55. Qui obtemperat cupiditati, abneg at creatorem suum.

56. Et digno et indigno benefac. Primum, quia te dignum est, ut ita facias: deinde quia sic praecepit Creator, inquiens, cum esurierit inimicus tuus, cib a eum pane, etc.

57. Idem Arabs rogatus, quid esset fiducia in Deum? quâ Dea, inquit, fretus homo, res suas omnes ei committit.

58. Praestat beneficiis et benevolentiâ regnum tenere, quam vi ac. metu. Quid enim prodest possessio corporum? nam possessio ea demum pera est, quâ quis corda et animos possidet.

59. Nemo, inquit sapiens ille Arabs, me dilexit quem non vicissim dilexerim sincere, per omnem vitam meam. Nemo me odio prosecutus est, proquo non oraverim Deum, ut illi meliorem mentem daret.

60. In cultu divino, nihil melius silentio et spe.

61. Iactabat ille idem, se numquam vindic âsse, iniuriam sibi illatam, aut malum malo reddidisse. Quaerenti causam: quia, inquit, si vir honoratus erat, qui in iuriam faciebat, aequism erat eum ferre; sin stultus erat, non decebat me cum stulto contendere.

62. Cui Deus largitur animum bonum, ic est ex Filiis futuri saeculi.

63. Ne gaude cum ceciderit inimicz tuus: nam nescis quid tibi eventurum sit.

64. Caput fideiest, Dei eiusque praeceptorum reperentia.

65. Deus alta deprimit, et depressa exaltat. Quocirca deprimete ipsum, ut ipse te exaltet.

66. Reputa te pau perem esse, cum eris dives; quia futurum est, ut separeris a divitiis per mortem.

67. Qui restrictus est ad largiendum tenuibus; in eius pecuniam Reges, Deo ita decernente, dominatum obtinebunt.

68. Cor durum, procul abest a Deo.

69. Cui anima cara est, is parvi pendit hunc mundum.

70. Qui suam animam amat, eam occidit. Morte videlicet secundâ, quae dicitur animae mors.

71. Asserunt Arabiae saepientes, duas esse mortes; quarum alteram natura, alteram voluntas praestat. Homo enim moritur, cum anima corpus relinquit, solutum lege Naturae. Mors quinetiam dicitur, cum anima adhûc incorpore constituta, cupiditates et mundi illecebras contemnit. Hanc dicunt efficere, ut qui eâ moritur, vivat in aeternum, nec mortem illam alteram obeat.

72. Rex Indorum, cuidam ex famulis suis schedulam dabat, cum hoc


page 65, image: s065

mandato, ut sibi eam schedulam ostenderet quotiescumque irasceretur. In eâ perscriptum erat; Remissum te praebe: non enim Deus es, sed corpus, cuius pars partem absumet, et a vermibus ac lumbricis corro sum in pulverem redibit.

73. Sapiens quidam fundum vendider at 80000. aureis denariis; cumque ei amici suaderent, ut partem illius pecuniae thesaurum liberis reconderet, dixit: Reponam hunc thesaurum universum apud Creatorem, liberis autem meis relinquam pro thesauro ipsum Creatorem. Quod cum dixisset, erogavit omnia pauperibus.

74. Interrogatus idem, quis felicissime negotiaretur? Is, inquit, qui vendit bona peritura, hec animo ut sibi comparet stabilia et duratura.

75. Principium luctus, est diligere mundum.

76. Cum ob calamitatem publicam, Cives cuiusdam oppidi in luctu essent; sapiens noster, quasi nihil ad se perttneret illa calamitas, non admodum afficiebatur. Ibi Cives quaerere ex eo, cur non esset tristus cum aliis? Quia, inquit, si haec in somnio viderem, experrectus non tristarer: Itanec nunc tristis esse possum, cum sciam mundum istum unipersum, nihil aliud esse quam somnium; quod abit, quoties homo expergiscitur.

77. Quî potest dulcis esse vita ei, qui novit Deum iudicaturum nos de opere tam bono quam malo; ac redditurum unicuique secundum facta sua?

78. Rogatus ille, quis longum dolorem sustineret? Is, inquit, qui Deo diffisus, in perpetuâ sollicitudine est de victu; cuius dolor sine fine est, et labor sine quiete: dum non contentus sorte suâ, id concupiscit, quod Creator aeliis largitus est.

79. Ne aliorum vitia patefacito, ne Deustua patefasiat.

80. Ipsum Numen silentio et consensu optime coli, asseverabat ille saepe iam laudatus.

Denique ex Clenardi Epistolar. lib. 1. et hoc in Saracenorum laudem maxume vergit, cum ait: Nullus tam durus casus eis contingit, ut fracti impatienriâ, redigantur in blasphemias: id quod late patet in quibusdam regionibus. Verum quicquid evenerit, non stomachantur, ut et nautae, sed illud habent in ore, LAUS DEO.

8. Nunc si vicissim fabulas, et impia ac nefanda dogmata Alcorani, enarrare vellem, operam certe perderem; ab aliis etiam, iam modo praeoccupatam: nam et in hoc illustris Budovvez, multus est, fol. 155. et c. Horologii, ac plura quoque habet Postellus, d. Orbis Concord. lib. 2. cap. 14.et seqq. multis. Sed tamen stratagemata quaedam, mundanae et naturalis huius religionis indicabo. Azoarâ 5. prohibet, ne ullus audeat


page 66, image: s066

disputare de Alcorano; sed ut ei citra dis quisitionem, cur haec ita sint, aut esse queant, adhibere quis que debeat fidem. Indeque Turcarum Muffti (quo uno capite in suâ religione reguntur) in unicum hoc intentus est; ut externis ceremoniis oboedientia praestetur, nemoque disputet de Alcorano. In Politico quoque Thesauro, linguâ Italica conscripto, relat. di Constantinopoli, fol. m. 127. notatur, Turcas renuere disput ationes, et pro fidei articulo habere; omnes contrarium sentientes, solo ense convincendos, armis que subiungandos esse. Quamvis Scaliger, D. subtilit. exercit. 258 sect. 2. de illorum dissensionibus, velitationibusque innumeris faciat mentionem: hanc que amentissimam turbam, in duas ac septuaginta sectas discerptam, eas que omnes ridiculas esse, ait. Et quoque Claudius Duret histor. des Langues de cest univers. cap. 45. fol. 402. multoru??? auctoritate probat, reperiri ultra 800. Commentatores supra Alcoranum. Qui idem auctor ibid. cap. 46. fol. 411. etc. item fol. 425. etc. et cap. 51. fol. 558. etc. de Sectis et divisronibus Machometanorum multa habet. Adfine hisce est, quod ipforum Lege prohibetur; ne ullum unquam locum restituant liosti, quem coeperint ferro, et ubi Moschaeas aedific averint, suasque recitaverint preces: sicque religionis praetextu, illa natio semper utitur ad imperium suum amplificandum. Violentum plane Imperiu, coacta etiam relgio est; sicque Azoarâ 2.3.6. etc. habetur: Deus Mosem et Christum, miraculis abunde instructos misit: Mabumetem copiis accinctum, nullis miraculis, ut fidem illis solâ vi conciliet. Et non uno loco Alcoran ingeminat; Interficite infideles, ulciscimini, disperdite, etc. que strages maior, eo dignior et insignior in paradiso locus, eo uberior merces. Qui porro minus strenue pugnaverit, ad inferos detrudetur. Quam procul haec a patientiâ, nedum a patientiae triumphis absunt? Num vero quidquam impium adeo est, quod hâc ratione stabiliri et vires acquirere non possit? Denique, vis uno verbo miracula Mahumedis? belligerando et populando, Orbis aliquantulam partem devastavit. Vis miracula Christi? patiendo mundum ordinavit: ille magnâ latronum catervâ stipatus; hic martyrum strage circum septus. quorum quidem alterum homo facere potest, homo quottidie facit; alterum nemo homo fecit unquam, nemo praeter Iesum facere conatus fuit. Hâc eâdem de re, non meis sed Cusani verbis, adhuc pluribus agere lubet: is lib. 3. Cribrator. cap. 3. ait: Postquam Mahumet vidit se deficere in veritate; et mendacia quae ex testamento et Evangelio alleg abat rudi ignoranti populo, non posse diu occultari Christianis et Iudaeis hoc verum negantibus (cum nec in ambobus, nec in altero librorum allegatorum mentio fiat, aut nominetur Mahumet) ad arma se transtulit, et populo dixit: Iussit Deus gentes me gladio expugnare, donec restificentur, quod non est Deus nisi Deus, et


page 67, image: s067

quod ego sum nuntius eius: quod si hoc fecerint confestim salrabunt sanguinem et pecuniam suam. Terrore igitur percussi, multi mandate paruerunt, et salvi facti sunt a sanguinis effusione, et rapinâ, et nominabantur salvati seu Muselmanni. Est igitur ultima resolutio probationis omnium quae in Alcoran leguntur, gladius. Idem Cusa, lib. 3. cap. 8. ita alloquitur Machometum: Sed visus es mihi ô Mahumet, praetextu religionis, dominandi porent atum quaesiisse, omnia enim in gladium resolvis, et gladio saltem ad tributum pervenire. Persuasisti quemlibet in suâ lege salvari posse, ac quod Deus fidelium constantiam diligat, variantes vero nequa quam. Deinde accipis gladium, quasi illos velis ad verit atem compellere, quos anim âsti constantes manere: sed das optionem ipsis, ut vel varient, vel tributum solvant. Quis non intelligit sinem tuae religionis, zelum et ritum tuae legis tantum ad hoc tendere, ut domineris? Tributo enim Deo et tibi aliquis satisfacit. Libroeod 3. cap. 6. Adhûc dubito; postquam Deus toties tibi dixit, vim nequaquam propter leges inferas, in cap. 4 et cap. 15 ab incredulis quidem nil mali seu contumeliarum illis inferens, licet illi per iram et inscitiam de Deo male loquantur (cuique namque gentium sua sibi placida formosaque videri fecimus) recede: ad Deum autem cum redierint, opera sua Deo pandente cognoscent. Et cap. 18. dicitur, quod non sunt gentes sogendae ad fidem: quia nisi Deo volente, nemo credere poterit, qui malos et indiscretos in suâ sorditie dimittit, ibi de hoc plura. Et cap. 56. Nullam illis castig ando vim inferas, sed tantum illis Alcoran explana, et in aliis pluribus locis. Quomodo, inquam, contra Deum tuum qui tibi haec suasit, praesumis dicere, Deum praecepisse ut incredules capias, interficias et spolies, cogas credere, aut tributum solvere? Deo magnam facies iniuriam et contumeliam, apud quem coacta servitia, vitia sunt. Ideo vult servitores, ex suâ liberâ electione sibi fideles et credulos. At haec politica et violenta, indicio mihi certissimo sunt; gerere Machometum, eiusque asseclas, secundi Antichristi regnum. Nempe Machometus ac ex sententiâ protestantium, Papa; vere et praecipui sunt Antichristi, quatenus contra Salvatoris nostri praeceptum, et primitivae Ecclesiae exemplum, religioni in hoc mundo, felicitatem et regnum quaerunt, ac dissentientes, vel ferro, vel igne infestant: sicque fidem contra naturam spiritus, cogere volunt. Quibus fere sunt aequiparandi, politicis qui arcanis religionem propagant, conservant, et sui status rationes singulares habent, callidas, occultas et perplexas: quibus etiam politicos, et quidem naris emunctioris, superant; quin et fallunt. Qui non a filiis saeculi huius, astutiâ superantur, sed superanteosdem; eoque se filios lucis non esse, iis quibus Spiritus Sanctus in corde lucet, manifesto produnt. Lubet et alia quaedam de bello, bellisque Saracenorum addere ex Guilhelmo Postello,


page 68, image: s068

qui lib 2. d. Orbis Concord. in praefat. ita scribit: Post vam compen dii et libidinis potius, qu am salutis popularium gratiâ, aut oboriumtur, aut diutius conservata augentur Imperia; proculdubio, licet quâdam specie, primâ fronte occasiones videantur iustissimae, contingit non infrequenter, non minus victoribus quam victis ut lla attulisse aerumnarum, post seque parem infelicitatis sensum utrisque populis reliquisse, Verum ita divina permittente providentiâ, ob hominum improbitatem senio augescentem, a quo maluit alieno quam suo arbitrio homo regi, hominemque alium quam rationem ducem sequi, numquam non est bellis attritus mundus. Haec est neglecti officii poena; haec aeterni, improbis et ab hac tantum larvâ rerum humanarum pendentibus supplicii arra est: Piis vero, Dei, ad se suos per calamitates revocantis, signum benefitii. Ideo Deus optimus maximus compensare iacturam rerum externarum, et detrimenti in bellis accepti, aut festâ quâdam pace, aut legibus et meliori animorum cultu fere semper solet. Sic factum est, ut quamvis, Romani et FGraeci, quorum latissime secundum populos Orientis patuêre que imperia, toto ex or be nobis olins cognito report ârint victoriam, praedas egerint, non raro crudelissime victoriâ usi sint: tamen legum et morum naturae magis affinium, ubivis seminaria et usum in detrimenti accepti compensationem reliquerint. Reliqua certe mutationum genera, ut quae a Scythis et Barbaris accidêre, quicquid ornamenti et literis et moribus hae duae nationes contulerant, frequentius pene funditus extirpârunt. Sunt itaque Barbarorum incursiones naturae infensissimae, et veluti in eius perniciem omnino armatae. Hoc tamen vel minus mali habent, quod quanto praesentiorem corporibus humanis cladem adferunt, tanto minora animis adferunt nocumenta. Irs summo enim felicitatis gradu ponentes corporis bona, nec multas, nec perversas leges adferunt; sed potius compositis rebus, et a bello respirantes, quum quâ ante uterentur felicitate et otio sub legibus suis populi victi considerant, eas leges amplectuntur. Id docent Scitharum et Gothorum multae, tam in Asiam quam Europam incursiones, Hunnorum, Herulurum, Alanorum, Saxonum, Normannorum, Wandalorum, Longobardorum insultus, et sixae ubivis in Europâ sedes. Leges enim illi omnes a victis accepêre, quum propter utilitatem, quum ob literarum et disciplinarum ignotaetionem. Imperia ergo cetera hoc habent, aut ut leges et cultum loco praedae victoriaeque victis adferant; aut ut labem corporibus tantum, non item animis foedae cuiusdam superstitionis coeitatem ingerant. Una vero Arabica colluvies, tam foedam et corporibus et animis invexit cladem ferme in universo orbe, ut quic quid unquam pestium expertus ante est, in felicitate id ponere debeat, si rerum iustâ comparatione utatur. Praeterquam enim quod id suadet impia persuasio, nil esse praestantius, nullamque ad


page 69, image: s069

felicitatem viam compendiosiorem, quam si nomine dissentanei dog matis, quetquot funt mortales conficiat; qui in eius verba iuravit, perpetuum praedonum seminarium, etiam inter suos, nomine militum Dei alit, fovet, tutatur, et colit misere lactata gens, tenebris que plusquam Cimeriis capto. Quum itaque Deus hominem, cuius causâ cetera constant, durationis causâ creaverit, leges, Imperia, et quotquot genera sunt magistratuum, eius unius in vitâ diutissime conservandi rationem inprimis habeant, omniae et corporis et animi adminicula, undique rei publ. habenas moderantes cius ergo conquirant, cumulent, servent; unae haec perfidi Tyranni lex, authouribus Furiis, contra Dei Maiestatem, Naturae humanae incolumit atem, animorum et corporum salutem, pacemque publicam insurgens, et armatae rantam mortalibus cladem, rebusque omnibus, praeterquam voluptati et vitio, perniciem artulit, ut revera Orbis vastit as nuncupari possit, et debe at; ut quaenec suis pace, nec externis quiete frui unquam permittat. Viginti milia Urbium olim Aegyptus habuit; nunc vix decem municipia, et sex Urbes: utranque Asiam plusquam dena milia Urbium olim ornabant, nunc ducentae vix super sunt. Vasta omnia, dumisque et sentibus ob Nomades Religioni adscriptos milites obsita. Et quoque, quantum infelicitatis sub Saracenicâ lege res publicae patiantur, prolixe deducit idem Postellus 2. d. Orb. Concord. cap. 19. Sed pergamus, in enarratione Stratagematum Mahumetanorum Azoarâ 9. conqueritur de Iudaeis et Christianis, quod vetus et novum Testamentum depravârint: (id quod tamen gnaviter refellit Ficinus cap. 36. de relig. Christ. et hunc cardinem esse disputationis cum Saracenis, recte iudicat Clenardus, lib. 1. Epist. ad Latomum f. m. 70.) et inde porro satagit argutari, sibi suoque Alcorano soli credendum esse. Sicque Azoarâ 24. Nulla alia scripta legeuda contendit, ac ne quidem Davidicos Psalmos: Et Califae in Baldach; ubi studium eius fectae fuit, inhibuerunt Evangelium et Philosophiam publide legi. Cusa 2. cap. 1. ne scilicet suboleat fraus; cum tamen alibi, et etiam quamplurimis in locis Alcorani, S. S. Scriptura expresse confirmetur. Stratagema aliud est; quod hominibus mundanis, et regnum colligere intendens mundanum, Paradisum talem promittit, ubi omnium desideriorum carnis esset complementum. Et quamvis alicubi, etiam mentionem faciat intellectualis felicitatis; non tamen eam complete describit, quod et fatetur Avicenna, in Metaphysic- suâ: ubi dicit, Mahumet corporalem describere felicitatem, quodque intellectualis, illâ multo excellentior, per sapientes melius describatur. Cusa 2. cap. 18. Fandem etiam astu, ut puto singulari, omnia probat; et Azoarâ statim 2. omnem recte viventem, ludaeum seu Christianum, seu lege suâ rel ctâ in aliam tendentem; omnium scilicer Deum adorantem, bonique gestorem,


page 70, image: s070

indubitanter divinum assequi amorem, docet. Ac cumprimis, de transeuntibus de unâ lege in aliam, et de coactione ad fidem, loquitur varie: ut in notis marginalibus ad Alcoranum, passim lectores eâ de re admonet Bibliander. Indeque lib. 3. cap. 1. Nicol. Cusa dicit: Oportet ut qui Alchor an legit, advertat, quomodo salvâfide, quae non est nisi Deus, nulli contradicere intendit. Ideo ita variat ea, ubi dissensiones esse scivit, ut quis quis aliquid reperiat grati, cuiuscumque fuerit haerescos aut sectae. Addatur cap. 10. eiusd. lib. 3. Ita et ipse Mahuinet, ignoravit quid agendum vel sentiendum esset, et quoque nil firmiter assertum reliquit. Ac, ut refert Cusa lib. 3. cap. 2. alicubi dicit: Ego non sum primus nuntius, nec scio quid mihi vel vobis gerendum siet; Divina mandata tamen explanabo.

IX.

Constat populis numero infinitis, spatiis amplissimis regionum, iisque ubi primitus incoepit et floruit religio Christiana, uno fere momento obtrusum fuisse Alcoranum; Arabes vero seu Saracenos, lubentes eundem accepisse, Duret. hist. des langues, cap. 47. fol. 441. et seq. et quidem absque prodigiis vel signis, quae a se exigi, subinde vetat Machometus. Causam huius rei aliam video nullam: nisi quod Alcoran Lex est mere carnalis, vitamque lascivam permittens, et etiam quibusdam in locis inculcans: iique iam declinaverant ad opera carnis, neglexerantque in spiritn ambulare. Punivit ergo eos summus ac iustus Deus, eo ipso quo peccârunt, Sicque etiam in Azoarâ 58. praedictum fuit; Machometum eiusque fautores, Dei iussu incredulorum victores exstituros, sibimet invicem prospicientes. Documentum id nobis esse potest, tepidum nostrum imo glacie quâvis frigidum magis Christianismum, quid tandem siet subsequuturum. Sed iuvat audire Bibliandrum, qui in Apologiâ pro editione Alcorani, ita scribit: Vix ullum scriptum exstat aut memoria rei gestae, ubi cernantur evidentius horrenda iudicia Dei adversum eos homines, vi revelat am sibi veritatem non habent inprecio, ut siant salvi: pluris que faciunt voluptates corporis, et divitias, et alia quae caro inimica spiritui expetit. Qui turpissimâ ingratitudine suâ, Deum clementem provocant, ut suâ gratiâ, et caelesti custodiâ destitutos permittat ludibriis Satanae, et nuntiorum eius versutiae atque deceptionibus, ut mente capti, mendacio palpabili credant, et clarissimam veritatem respuant: sub specie pretatis etiam flagitia magna perpetrantes. Arabia namque, in quâ Machumetica haeresis edita primum adolevit, ac fota est, deinde collectis viribus in alias regiones irrumpens; populos a Christo Servatore abduxit: quam ornatos doctrina et piet ate olim Episcopos habuit? Quam florentes et optime institutae in eâ fuerunt Ecclesiae? Quam copiose lux Evangelii sese diffuderat in eo populo. Cuius nominat im etiam Spiritus


page 71, image: s071

Sanctus in Prophetis meminit, quum sermo fit de vocatione gentium ail regnum Christi: velut Psalmo suptuagesimo primo: Reges Arabum et Saba dona adducent. Et iterum; vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper, tot â die benedicent ei. Et Esaiae capite sexagesimo, ubi sub nomine Hierusalem, sermo est de Christi Ecclesiâ ex Iudaeis et Gentibus congreganda: inundatio camelorum operiet te, dromedarti Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et tus deferentes, et laudem Domino annuntiantes, et reliqua. Verum Episcopis ad privatae rei studium conversis, et negligentibus suum munus; Principibus quoque magis incumbentibus expilationi plebis, quam studio tuendi et conservandi veram religionem, in populis creditis a Domino Deo Suae fidei, persequentibus insuper studiosos sincerae pietatis (ut fecit Imperator Valens, Arianâ impietate depravatus; et Episcopus Luctus, eiusdem haereseos sectator) plebs miserae, velut ovicularum grex Pastore destitutus, abiit in diversas opiniones, et secuta est affect us suos pecuinos: ut omnes homines naturâ sunt proclives ad malum, et semper indigent habenis, ut in viis Domini recta pregrediantur. Hinc coepit res Christrana inclinare ad occasum apud Arabes, ut paulatim Ecclesiastica disciplina et Christi notitia exolescerent, et divinae Scripturae nomina, et umbra quaedam tenuis relinqueretur. Simul etiam liberalis educatio iuventutis, et artes bonae exspirârunt. Ut horrida barbaries tandem, et densa ignorantia omnium rerum bonarum, planum aditum praeberent Principitenebrarum, eiusque legatis artificio dec piendi egregie instructis, omnia transig endi pro suâ pessimâ libidine in populo infelici. Incidat et causam tantae poenae, Guil. Postellus, d. Orbis Concord. lib. 2. in praefat. fol. 134. dum ait: Graeca Ecclesia opibus ad luxum est abusa: nunc illae cedunt militi, et vires ad eam opprimendum faciunt. Ita instituit Deus, ut postquam diutius nos ad paenitentiam exspectavit, invitos trahat: et quibus rebus in perniciem et luxum superbiamque utimur, illas alio traducit, ut afflictionem qurdem, non autem voluptatem inde recipiamus. Immanis ille Tyrannus Muhamedes, qui Conslantinopolim coepit, quum opum acervos, quibus Patriar chatus diffluebat ornatu, pompaque, et rationum libros cerneret, fertur dixisse: ô impii homines, in caput vestrum hoc recider. Vos his opibus tam copiosis contra legrs vestrae praescriptum abutentes, ruinam vobis acceler astis: faciam ut posteritas luat peccativestri poenas. Militi res Christianas afflig enti, haec pecunia cedet. Superbia magnatum, plebis que oppressio, pariter Saracenis victoriam reddidit faciliorem; dum non grave tenuioribus fuit, dominum mutari, et dum iusta Nemesis, servos reddere sategit peregrinorum, qui fratribus duriter nimis imperitabant. Nam ut Haython, on Orientis historiâ, cap. 52. attestatur: Imperator Graecorum consuevit


page 72, image: s072

terrae Aegypti dominium obtinere, et per Duces et rectores terram illam regebat, qui redditus colligebant, et imperatori Constantinopolin transmittebant, et duravit dominium Graecorum usque ad annos Domini D. CC. III. Aegyptii vero, nequeuntes pati dominium Graetorum, a quibus mirabiliter grapabantur, reddiderunt se Sarracenis, et eleg erunt Domtnum super tos quendem de progenie Mahumeti, quem vocaperunt Caliph, et tenuerunt isti dominium degypti annis CCC. XLV II. Sic et Salomon Schweigger/in seiner Reißbeschreibung/ lib. 3. cap. 43. in descriptione Candiae, scribit: Da sihet man noch in solcher Freyheit/ was die Griechen für Leut sein/ vnd wer sievor zeiten möchten gewesen sein/ sonderlich aber die Gewaltigen vnd der ADel/wie derselbig stoltz/vbermütig/ dem Wollust ergeben/Tyrannisch der die Vuterthanen schen det/vnnd jhnen die Haut vber die Ohren abzeucht/blutdurstig frech/quic quid libet, licet. Die Vnterthanen müffen den vierdten Theil jhres Einkommens der Obrigkeit geben/ wann sie anderst nicht die drey Theil noch darzu nimbt/schenden den Vnterthanen die Wetber vnnd Töchtern/ vnd treiben grossen Muthwillen. Tandem de sectatoribus Saracenicae legis, causis que tanti progressus, subiungere volui iudicium F. Richardi, monachi, ordinis Praedicatorum, quod est apud Duret, hist. des langues. cap. 46. fol. 431. ubi ita scribit: Notandum est, quatuor esse partes eorum qui tenent errorem Mac humetis, prima eorum qui ingressi sunt Sara cenismum per ensem: qui etiam nunc suum errorem cognescentes, resipiscerent libenter, nisi eum propter ensem timerent. Alia pars est eorum, qui decepti sunt a Diabolo, credentes vera esse mendacia. Tertia pars eorum, qui nolunt discedere ab errore maiorum suorum, sed dicunt se tenere eos quae sui Patres tenuerunt: a quibus maxime discedunt, qui pro idoloatria quam prius tembant, Machumetis sectam tamquam minus malam, sine dubio eleg erunt. Quarta eorum, qui propter indulgentiorem et remissiorem vitam, et mulierum multitudinem, et aliae licentiora, potius in bis immundiciam, quam aeternitatem futuri saeculi elegerunt, et his concordes sunt, qui apud eos sapientiores appellantur. Et qui litterarum peritiam habent, non credunt legem suam esse veram, vel bonam simpliciter, sed vebementia voluptatum sedat iudicium rationis, ut dicit sapiens. Sicut et multi liter arum experti apud Christianos non servant Evangelii legem, etsi credant veram esse, et bonam; sed pottus imitantur viam Alcorani, quamvis credant in veritate, malam et erroneam. Et huius rei argumentum utrisque est. Transmutantur enim quidam Saraceni in Christidnos, et Christiani quidam efficiuntur Saraceni. Christianus quidem numquam in morte sieret Saracenus, sed in vitâ: Saracenus autem in morte


page 73, image: s073

potius fit Christianus, quam in vitâ. Uterque igitur eorum potius eligit Christianus mori, quam Saracenus, nisi aliquo modo vi impediatur.

X.

Exoptatam quoque Mahumetisimo introducendo praebuit occasionem Arianismus, aliaeque consimiles sectae in Orientis regiones effusae: quarum spinosae et intricatae disputationes effecêre, ut fere iam nemo in suâ fide certus esse, et dum de religione acerrime disceptabant, qui in corde neque Deum agnoscebant, nec proximi rationem habebant, nemo suae devotioni tuto inhaerere posset. Et nunc considera pie lector, fructus qui subsequuntur curiosas, et charitate carentes disputationes, ex zelo qui non est secundum scientiam, profectas; cum ex ratione et Philosophiâ mysteria fidei diiudicamus, nec sequendo magis quam disputando, adprehendere volumus Christum; cum initium sapientiae nostrae non Domini timor, sed Peripateticismus et corrupta ratio est: quas prophanas corruptelas, merito iustus Deus, puro puto punit at heismo. Et quoque est Alcoranus, colluvies sectarum multifariarum, nec fere ibi in effectu aliquid invenitur novi, sed sentina humanarum de religionis negotio opinionum: quod pluribus evincit Bibliander, in Apolog. editioni Alcorani praefixâ, ss. b. et seqq. multis. Quin et hodie aliud nil magis obstare videtur, quo minus Saraceni, ut et Iudaei, aliae que gentes, ad Christum convertantur; quam quod Christianismus in ceremoniis fere, non in cordis puritate, et operibus quae coram hominibus lucent, apud plerosque hodie consistit. Quâ de re, et illustris Budovvez, in circulo horologii, fol. 223. ita scribit: Verissimum est, quod saepe cum Graecis collocutus sum, et diligenter illis in culcabam: nempe firmissimum esse illud axioma; impossibile esse, ut Iudaei, Turcae, et quaevis gentes externis ritibus, et ceremoniis, et commemoratione perpetuae successionis in iis servandis, convertantur, et Christo lucrisiant. Quin potius haec omnia illis scandalo, et offendiculo sunt: et ut liberius cum Apostolo dicam, talia sunt; per quae nomen Dei blasphematur inter gentes: id est, omnia beneficia Christi, quae ad internum hominem erudiendum, et fidem in eius corde, per verbum Dei formandum pertinent: ea, inquam, omnia a Graecis in spectacula, et quasi in quandam Comoediam transmutantur: id quod videre licet coram altari eorum in peragendis sacris suis; deinde in conspersionibus, lam padibus, de ambulationibus, sacra sua, et reliquias Sanctorum populo demonstrando, cunas Christo infanti apparando; eundem sepeliendo. Quid quaeso illud aliud est, quam omnia beneficia Christi, Iudaeis et Turcis, ludibrio instar fabellae alicuius, exponere? adeo ut mealiquoties spectante, Iudaei, et Turcae etiam ex remotissimis Asiae locis, dum talia spectacula ab illis peragerentur, filios suos pueros, ad illa spectandae adducerent, inculcantes eisiut discerent Goios, id est, infideles, qui Deos


page 74, image: s074

sibi fabricant, et eos colunt: contra quos quoque eo ardentius tamquam contra idololatras, et gentem omnis iudicii expertem, pugnandum esset. Et videmus quoque ipsum Alcoranum, Idololatricas, et absurdas, nimisque humanas de Deo opiniones subinde impugnare: eoque veriorem etiam Christianam religionem, populis reddidisse exosam. Suntsane Machometani, qui non abhorrent a devotione, quâ si animus imbutus, facile credit mysteriis nostrae confessionis. Et mirum est, quod Aubertus Miraeus, in elog. Belgicis fol. m. 56. ac etiam Henricus Sommalius, e Soc. Iesu, in epist. illius libelli editionipraefixa. de aureo Kempisii libello (quo Christi imitationem, et mundi vanitatem efficacissimis argumentis inculcat) referunt: Cum societatis Iesu Sacerdos quidam, ante axnos plus minus XXX. Argirium Mauritanios profectus esset, lytrum captivis reducendis laturus; Rex eum in suam duxit Bibliothecam, variâ librorum suppellectile instructam: varios hîc illi Codices visendos porrigit, atque in his libellum hunc vulgari barbarorum linguâ redditum; adiecitque, pluris se unicum illum facere, quam reliquos omnes Mabumetanorum. Praeclarum sane vel ab hoste expressum testimonium: quod, nisi gravissimis testimoniis niter etur, incredibile videri possit. Sic et Ludovici Granatensis opera quaedam, in Linguam Arabicam esse versa, ac a Turcis in pretio haberi; notat ille qui vitam B. Granatensis conscripsit. cap. 5. fol. m. 38. Et ita vani sunt Sociniani, cum non per hanc semitam et stultam Evangelii praedicationem, in viam reducere Mahumetanos; sed in abnegandâ Christi divinitate (praecipuo Christianae religionis fundamento) cum iisdem consentiendo, foedere exsecrabili, nos cum illis unire volunt: eiusque Consilii testimonia luculenta, in Photinianorum scriptis extare aiunt. Quod si est, nil aliud id esse videtur, quam naturalem introducere Theologiam, exstinguere spiritum quianima scripturae, sidem alligare rationi, et devotionem, vitamque Christianam transmutare in philosophicam probitatem. Ac porro Apostatae quoque, qui a nostrâ religione ad Mahometismum desciscunt, et quâdam eruditione, seu ratione praediti sunt, meri exsistunt Atheistae. Quod et illustris Budovvez, in horolog. fol. 177. historiâ quâdam rei gestae evincit, ac de apostatâ quodam Italo, in philosophicis scriptis versatissimo, et Dei etiam verbi non ignaro, refert: Eum ab ipso Budovvez interrogatum, si quam scintillulam conscientiae haberet, ut pensitaret, illas numquam a condito mundo auditas fabulas, quae in Alcorano impudentissime, contra propriam rationem, confictae sint. Ibi Apostatam, si quidem Atheista erat, et aulicus; non tam ir ascendo, quam ridendo respondisse, et quidem iureiurando; se nihil insulsius in vitâ legisse, quam Alcorani fabulas: quibus sicuti fidem von praeberet; itae neque veteri, et novo Testamento se credere. Itaque


page 75, image: s075

merito Lucianum irrisisse omnes religiones, dicentem eas esse meras et stultas, vel simplicium hominum opiniones; vel ad conservandum ordinem politicum constitutas: et eas mutari cum Imperiis, et regnis, et inclinationibus ad fectuum humanorum. Et pergit auctor: quod cum audivissem ex Apostatâ, respondi; En fructum tui Mahometismi, et fidei ver ae ad caelum ducentis: quâ tantopere gloriando, iam aliquot ex Christianis tui similibus seduxisti. Ad quae ille replicando, et saepe ridendo respondit; mundum decipere et velle decipi: Deum terram dedisse incolendam hominibus, et coetum sibire serv âsse. Quare nihil consultius esse, quam ut Christiani, relictis de religione certaminibus, faciliorem cum Turcis, unam religionem (in quâ non opus sit tot libros evolvere, tot cansuris Ecclesiafticorum subiectum esse, et res naturales pro peccatis fingere) eligant, et ita unumsiant.

XI.

Non inutilis pariter meditatio est; haut casu, magnam potentiam in hoc mundo, et simul spiritualis vitae neglectum, apud Saracenos inveniri: sed haec omnia divinitus iam diu ante praedicta fuisse. Magna est adeo Arabica lingua, ut et hodie nulla, nec etiam olim ulla fuerit unquam, quae tot in orbis partibus habeat locum: et nunc vix tertia noti orbis pars, eam non agnoscit; idque solum fit occasione Alcorani, qui in eâ linguâ est conscriptus. Bibliander de ratione communt omnium linguar. Duret. cap. 46. fol. 430. etc. At haec proveniunt ex Ismahele filio Agar, (auctore Ismaelitarum, Midianitarum et Saracenorum. Drus. in frag. interp. Graecor. in Genes. fol. 50. Aldrete. lib. 3. des antiquitates. cap. 4. et lib. 4. cap. 26.) qui non est haeres benedictionis aeternae; sed tantum rerum naturalium possessionis. Genes. cap. 16. 17. (ubi Gualtper. in collat.) cap. item 21. et 25. Haeque benedictiones difficiles reddunt victorias contra Turcas. Testatur etenim de Ismaele scriptura sacra, eum in ipsâ pueritia coepisse illudere Deo et hominibus, ac persequi fratrem suum Isaacum: quod idem conspicitur in Mahumetanis. Verificatur in posteris Ismaelis id quod ad Galat. cap. 4. ver. 30. dicit Paulus: Eice filium ancillae, non enim erit heres. Dicti autem olim fuêre Agareni, etiam Ismaelitae, et quod vocantur Saraceni, non id sit a Sarâ; sed ab Arabico
[Gap desc: Greek word]
(Alarak) quodest, nomades, seu praedatores: Covarruv. 4. var. cap. 9. Duret. cap. 45. et 47. fol. 440. etc. quales sunt, qui Turcis dicuntur Tartari, aut Cosaki; a quibusdam Martolossi, vel Bandolieri in montibus Pyreneis. Et certe Arabes etiamnum hodie rapinis victitant, ceu genus hominum vagum: a quibus ideo adagium est ortum; ut Arabs in deserto. Ierem. 3. 2. et Ezech. 38. 13. Arabes porro dicti sunt ab Hebraicâ voce,
[Gap desc: Greek word]
(Arab) vespera; quae


page 76, image: s076

dicitur a miscendo, seu commiscendo, quia tunc lux tenebris misceturtropice est mixtura variorum populorum, turba miscella. lerem. 25. 20. 24. Ubi Kimchi scribit, Arabes vagos et mixtos, habitantes tabernacula intelligi; Adde Lex. Schindler. verb.
[Gap desc: Greek word]
qui ob id Plinio dicti Scenitae, pastionibus inprimis vacantes. Unde noma/des2. dicti a)po\ tou= ne/mein, a pascendo: quod praeter alios Esaias innuit cap. 13. vers. 20. Neque figet tentorium ibi Arabs; scilicet ad pecus suum pascendum. Caspar. Waserus. in Comment. ad Mithridatem Gesneri, fol. 93. b. etc. Quodque Saraceni etiam ante Mahometum, ita fuerunt dicti; adparet ex eo: quod tempore Valentis Imp. suppetias tulerunt Constantinopolitanis, eoque misit eorum Regina Mavia. Erant Saraceni ita dicti; cum adhuc idololatrae erant, et Venerem cum primis colebant, nec Mahumedem noverunt. vid. Vitas Petr. in Htlar. Selden de Diis Syror. syntag. 2. cap. 4. fol. 90. et 200. Ac in dictis Vit. in vitâ Malchi, qui Saraceni, paulo post Ismaelitae vocantur. Etpassim in commentariis Rabinorum, Lingua Arabica, Lingua ismael interpretatur. Drus. in fragm. fol. 114. Tempore Theodosii Iunioris Saraceni, in auxilium Persarum profecti; miraculo territi fuerunt. Hist. Tripart. lib. 11. cap. 15. Saracaenos ponit Ptolomaeus in Idumaea. Sr. d. Guyon. 1. d. divers. lecons. c. 5. tom. 1. Agarenonorum mentio fit Psalm. 83. v. 6. Ismaelitarum meminit Origenes in Philocal. fol. m. 363. et alt, famam esse, eos 13. anno circumcidi. Imo Ammianus Marcellinus, aliique historici Romani habent multa de Saracenis. v. Indicem Sylburg. in hist. minores Romanos. Pariter S. Hieronymus, ad cap. 9. Hierem. ad fin. ac alibi passim v. ad not. Erasmi, in epist. B. Hieron ad Chromatium. incip. Non debet charta. ait, Saracenos in solitudine habitare, et esse Ismaelitas. Etiam benedictionem Ismaelis diversam ab eâ quae facta fuit Isaaco, hûc adplicat Illustris Cusa in Crihrator. lib. 3. cap. 13. et seqq. ubi inter alia ita scribit. Vivit in sempiterno semine suo Araham, et quomodo vivit? non secundum carnem, modo quo in Ismaele filio suo Pater Abraham vixit, qui fuit filius secundum carnem, non secundum repromissionem; sed secundum Spiritum, modo quo vivit Spiritus credentis in promissis Dei. Pactum igitur Abrahae cum Deo, quod esse debet sempiternum, continuatur per Isaac, non per Ismaelem, scilicet in semine carnis. Paulo post: Nunc attendite vos Arabes, quomodo vos ex Ismahele secundum carnem geniti, non estus in foedere et pacto Abrahae cum Deo, sicut filii promissionis ex Isaac: et nullam habetis partem hereditati Abrahae, quia ex ancillâ Agar geniti, et adversariis Spiritus sicut caro semper est contra Spiritum. Et non potestis esse benedicti in semine Abraliae, nisi sitis filii Abrahae in Spiritu per fidem; et tunc assequi poteritis


page 77, image: s077

repromissionem benedictionis in Christo, qui est finis et complementum promissionis. Intelligite igitur, fidem spiritu capi et terminari in Christo vivo, vitâ immortali et sempiternâ: cum sic sit filius hominis, quod et filius Dei, qui solus est immortalis. Praefigurantur ergo in Ismaele omnes terrent, quique oppositi sunt veris Saraitis, seu filiis Abrahami: illorumque symbolum gerunt Saraceni. Et quoque carnalibus benedictionib. Ismaelis, innituntur prognosticationes Alcorani, de Saracenorum felicitate, adinirandoque successu in bellis, aliorumque oppugnatione: quodque dicitur Azoarâ 18. Tu nuntie, me tui tuorumque factorum ad iutore, tuis pugnam persuade. Tui nam que viginti sustinentes et indurantes, ducentos alios superabunt: et centum vestri, ceterorum mille, quia sunt indiscreti. Deus autem hoc primo propter vestram debilitatem faciens, nunc imminuit. Si centum enim fueritis, eorum ducentos vincetis: et vos mille caererorum duo milia Deo praeside indurantium sustentamine. Prophetarumalicui captivos habere usque quo terras expugnâsset, nondum accidit. Sed vos hunc mundum, Deus autem sapiens et incomprehensibilis alium diligit. Addo et hoc ex Postelli tractatu de Originibus, cap. 18. Non secus erat necesse, primogeniti Abrahami benedictiones, quae multae sunt, quam secundo geniti compleri. Sunt vero multae tam Hagarae matri, quam Abrahamo Patri datae, quibus Renbenica, Isacharis et Zebulonis accedunt, stimilite omnium primogenitorum, suo loco motorum. Ideo tantusfuit rerum splendor, idolo latriaeque profligatio a conatu Muhamedis Ismaelitae. Ubi quoque alia eum in sensum habentur: mox namque addit: Sed nationes praecipuae, quae hodie agnoscunt Alcoranum, sunt Medi, Persae, Turchae et Tartari. Turchorum voc abulum derelictos sonat, quiae primum venêre ex eâ regione, in quam translatieraur Issaelitae ad suscipiendam legem. Et quia non omnes unavenêre,, sed reliquerunt ultra montes Imaos Caspiosque maiorem suorum partem, quae Tatar, id est residuum dicta est: ideo ante 300. annos divinitus sicut et Mosi, aperto mari septentrionali, Duce Char. gio Chan, ad castigationem orbis, et Alcorani (ubi defuit Evangelium) sus. eptionem educt ivunt. Eadem adprobat doctissimus simul et nobilissimus Mornaeus, d. verit. religionis Christ. cap. 26. fol. m. 516. ubi de transmigratione decem tribuum agit, eosque Tartaros ac Turcas esse censet: ut et Duret hist. des langues. cap. 48. a princ. et cap. 49. fl. m. 517. Bibliander d. Fatis Monarch. Rom. fol. 77. Dissentit tamen Nic Fullerus, miscell Sacrar. 2. cap. 5.

XII.

Sed nunc demum vel coniecturas vel praedictiones, de fine interitu Mahumeticae Sectae adponam. Quâ de re ita scribit Theodorus Bibliander, Derat. communi omnium linguarum, et ait: Est vaticinium celebre inter Mahumeta nos, de Imperio ipsorum occasuro per


page 78, image: s078

gladium Christianum. Quod vehementer exhorrescunt tam viri quam feminae, verum non sine causa meo iudicio. Unde enim Spiritus ille fuerit, que vat ioinatus est past occupatum aureum malum, hoc est, sedem quondam Imperii Romani post multas calamitates Christianis illatas a Mahumedicis, gladium Christianum longe lateque pervagaturum esse peripsorum Imperium, existimo illud congruere oraeculo, quod per Iohannem e idic Christus, in suârerelarione 10. cap. Christum post apostasiam, horrendamque deformationem Ecclesiae, sub finem mundi, rursum occupaturum Insulas, et continentes partes mundi: quod perficietur gladio vere Christiano, quod verbum Dei est; ut lohannes, ut Paulus, ut Petrus, ut Apostoli et Prophetae, quorum scripta sunt reliqua, iterum prophetent gentibus et populis, et linguis, et regibus multis. Apponam igitur prognoma illud linguâ Persicâ, Latine interpretatum a B. Georgievitz. Imperator noster ventet, Centilium Regnum capiet, rubrum malum capiet, subiugabit septem usque ad annos; Ethnicorum gladius si non resurrexerit, duodecim usque ad annos in eos dominabitur, domum aedisicabit, vineam plantabit, hortos saepe muniet, filium et filiam habebit: duodecim post aunos Christianorum gladius insurget, qui Turcam retror sum profligabit. Parilia in explic. somnii Esrae habet idem Bibliand. fol. 131. Refert etiam Iohan Wolffius Lection memorabil. Tom. 2. centenar. 16. fl. 803. Franciscum Sansovinum cdidisse libellum, anno 1570. 26. Aprilis, in quo vaticinia quaedam, et inter cetera de Turcico quoque Imperio, recenseat: Quod et Turcae et Iudaei, Mahumetum magum fuisse, confiteantur, ipsiusque leges non ultra mille annos duraturas, praedictum fit. Item Dominum decimum quintum, Imperio Turcico finem impositurum esse. Idem de leone Sopho Caesare Constantinopolitano refert, cum praestantissimum fuisse Astrologum (quod ipsum et Zonaras testatur) ac in quodam suo libro, sequentia verbae reliquisse: Familia flava cuns competitoribus totum Ismaelem in fugam coniciet, septemque colles possidentem, cum eius possessionibus capiet. Porro in dicto Leonis libro, columnae cuiusdam mentio sit, Constantinopoli exstantis numerisque circumscriptae: quos S. ibidem Patriarcha ita interpretatus sit; ut omnino cum ipsius Leonis explicatione consentiat, dicens: Venetianos atque Moscovitas Constantinopolim capturos; et post quandan??? inter eosrixam et contentionem, Caesarem Christianum unanimiter electuros atque coronaturos. Et quoque de conversione Mahumetanorum aliquando futurâ, ita scribit, in Cribratorio, cap. 3. lib. 1. Cusa: Multi Christiani, sub Principibus sectae Arabum, Chrislo devotius serviunt, et infiniti Christiani renegati: et Arabes, et eiusdem legis cum ipsis, timore gladii fingentes se illius sectae, in horâ mortis profitentur se Christianos. Sicque finaliter facient omnes. An Turcaepotestas et Im perium


page 79, image: s079

cessatura sint, disquirit Rostius. in prognost. Theol. Vom Jüngsten Tag K. 3. Mentionem pariter facit Duret. bist des langues, fol. 575. cuiusdam Prophetiae, quam magni aestimant Abyssini; quod nempe, aliquando Mecha, Medina, aliaeque felicis Arabiaeurbes, destruentur; Mahometique et eius symmystarum cineres dissipabuntur; haecque omnia facturus sit Rex aeliquis Christianus, in regionibus septentrionalibus natus; qui pariter Aegyptum et Palaestinam sit occupaturus. Iungi his potest Discursus, de futurâ et speratâ victoriâ contra Turcam, e sacris Prophetis, aliisque vaticinis, prodigiis et prognosticis depromptus, ac in lucem datus, per Iohannem Baptistam Nazarum, Brixiensem: qui habetur apud Wolff. lect. memorabil. tom. 2. fol. 884. et quoque Tractatus de futuris Christianorum triumphis in Saracenos, Magistri Iohannis Viterbiensis, scriptus An. 1480. et Parisiis ante annos centum impressus. Haecque omnia, licet vana et fanatica multis videantur, ac etiam ratione tempoxis vel loci falli possint; certum tamen multi habent, adpropinquare quoque Saracenicae legis ruinam. Nam sane iam diu est, quod disciplina et eruditio ab eâdem recessit. Eâ olim totum reliquum orbem superavit: quod ego in tr. d. nat. popul. num. 11. evici, Iosephi Scaligeri auctoritate, et insuper Galleott. Martius, de doctrinâ promiscuâ, cap. 6. ac Erpenius orat. d. ling. Arab. probant. et etiam prolixus est Duret, hist. des langues, fol. 433. et seqq. multis. fol item 477. et seq. ac fol. 558. etc. in commendatione Averrois, Avincennae, aliorumque Doctorum, qui quondam Arabice in omni literaturâ scripserunt. Sed abhinc ante annos ducentos et quod excurrit, scriptorum industria refrixic, et in desidiam lapsi sunt Saraceni; ac nec intelligunt elegantias suae linguae: quod pluribus exsequitur Clenardus, in Epist. fol. 63. et seqq. Turcae etiam Saracenos Arabesoppresserunt, et ut vastatores dominantur. Ac certe nostri mali mores scandalum Saracenis praebent. vid. Ionville, in hist. Ludovic. sancti Gall. Reg. cap. 19.

CAP. X. De unâ Religione et quemadmodum ea sit conservanda ac tuenda: ubi depace Religionis.

NOn solum precibus animorum, in caelesti doctrinâ efflagitanda est Concordia; sed cuilibet, potissimum magistratui summo, omnes


page 80, image: s080

dissensiones religionis, sedulo praecavendae atque avertendae sunt, summisque eo adnitendum viribus, ut una eaque religio, ubique locorum et civitatum, dominium obitineat; et quod in actis legitur, ap. 4. v. 32. ut multitudinis credentiumcor sit unum, et anima una. Felix civitas est et beate respablica, verâ saniotis doctrinae collustrata luce; nec ullum unquam firmiussperandum, concordiae et unitatis vinculum, quam si in unâ eâdemque verâ religione, consensu animi invicem devinciantur cives. Puichre Iosephus, 2. contra Appion. fol. m. 330. b. Unam, inquit, habere et eandem de Deo sectam, vitâ vero ac moribus differre nihil ab invicem; optunam moribus hominum potest celebrare concordiam. Laetmatius, 2. cap. 1. At vero cum optare id, sperare forsan; in magnâ praecipue republicâ vix liceat: haeresesque esse cum oporteat; ut qui probati sunt manifesti finat. 1. Corinth. 11. vers. 19. ac impossibile sit, aliquod bonum fieri, quin simul etiam pullulet malum. Chrysost. in Act. bomil. 33. Inde recte quaeritur; Anne aliquando, in unâ (praeserti??? si magna sit) republicâ, diversae sint tolerandae religiones, et discrepantes sententiae de cultu divino? Hanc quaestionem iucundâ varietate illustrat Iohann. Gerhardi in Coron. quaest. polit. per tot. ac in loc. de magistrat. num. 314. et seqq. Aerod. rer. iudicatar. sol. m. 84. etc. ac 91. etc. et addatur Camerar. 1. meditat. 58. Monsieur de la Nove, discours. polit. et militair. 2. Bartholom. Keckerman. 1. polit. ult. fol. 526. Suscitabulum Benbellonae de Godentiis, part. 1. cap. 5. et 6. Discursus anonymi, relatus intom. 5. des memoires de la ligue, fol. 665. etc. Balthas. Meisner. d. legib. fol. 340. Dn. Iustus Meier in quaest. capitali. et egi etiam eâ de re ego, in dissert. de Iure Maiest. Ecclesiast. Ac item, etiam falsam sectam, non esse armis depellendam, docet auctor d. Saggi Morali, della sapientia de gli antichi, ubi de Diomede.

II.

Valentem Imperatorem, adversus Orthodoxos saevientem, Thenestius Philosophus admonebat; ne qua ipsum caperet admiratio, de Christianorum in religione dissensione: eam enim perexiguam esse, si cum multitudine ac turbâ opinionum, quae sunt apud Gentiles Philosophos, comparetur. Deumque velle tam diversâ ac dispari opinionum ratione, suam gloriam illustrare: quo singuli eius maiestatem propterea magis revereantur, quod non sitcuiquam in promptu, eum accurate cognoscere. Socrates Ecclesiast. bistor. 4. cap. 26. adde histor. Tripartit. 8. cap. 12. et Procopii historiam arcanam, et ibi Alemannum in notis, fol. 51.

III.

Sane hic, Lupum, quod aiunt, auribus tenemus et inter Scyllam navigamus atque Charybdin. Primo, hoc moneo; non adpartem dextram nimis deflectendum, credendumque osse; omnes


page 81, image: s081

Religiones a purâ mente profectas, intentionemuque et conatum colendi Deum habentes, ei iratas esse; id quod Puccius et Libertini credere dicuntur, et etiam Wigelius, in postill. Dominic. post. epiphan. item Domin. Quinquaegesimae. et de vita Christi cap. 40. ac item Stoici olim in eâ versati sunt opinione. Consentit Symmachus, lib. 10. epistol. 54. ubi ait: Aequum est, quicquid omnes colunt, unum putare. Item: Quid interest, quâ quisque prudentiâ verum requirat? Uno itinere, non potest perveniri ad tantum secretum. Non abnuit hoc idem dogma Thom. Morus, in Utopiâ. Marsil. Ficinus, de relig. Christian. cap. 12. Martinus Cellarius (alias Borraus) in tractat. de operib. Dei. (ubi fol. 36. b. etc. dicit: non omnia esse vasa irae, quibus Evangelium non illuxit) Iohann. Binderlin, Anabaptista, in tractat. cui Titulus, Ein gemeine Berechnung ober die H. Schrifft. D. 6. et multis seqq. vide tiam in eodem fere luto haerentem Michel d. Montaigne, lib. 2. cap. 12. fol. m. 480. Alios auctores habet Rosvveid, in Anticapello fol. 62. etc. Et Capellus, in Vindiciis lib. 2.cap. 1. 2. 3. 4. Quod et placet Muhamedo, in Alcor. azoar. 2. Sciendum autem generaliter, quod omnis recte vivens, Iudaeus sive Christianus, seu lege suâ relictâ in aliam tendens: Omnis scilicet Deum adorans, bonique gestor, indubitanter divinum amorem assequitur, etc. Contra quos pugnat Trithemius, quaest. 2. ad Maxaemil. Imp. Guil. Parisiensis, de legibus, fol. m. 28. b. Et etiam illi sancti Patres, ???ai hoc dogma fovent, haud approbant contemptum omnium religionum, aut Vertumni mores, in fidei causis: qualis fuit tempore Iuliani Ecebolus ille: sed tantum excusant eos, qui nil aliter sciverunt. Et ex Ethnicis nonnulli, de veritate plura sciverunt, quam profiteri fuerint ausi: quod Lactantius prodit de Cicerone, lib. 2. cap. 3. Religio potius, cum sui naturâ una sit, et unionis certissimus auctor; ea una, quae verissimum, verissimi Dei unius cultum continet, in republicâ plantanda, et quatenus fieri potest propaganda; contraque iniurias et oppressiones hostium, contraque factiones haereticorum est defendenda. Fuerunt tamen praeter Iudaeos, et in gentibus nonnulli, quibus etiam vera religio (absque caeremoniis Iudaicis) traditione cognita fuit. Bellarmin. de verb. Dei cap. 4. At contra Franc. Puccium, ex Catholicis Serrarius, ex Evangelicis satis prolixe scripsit Lucas Osiander Senior.

IV.

At quod Catholico-Romani, Hareticos supplicio afficiunt extremo; unanimi fere tantoque consensu, ut pro articulo Fidei istud habeatur, Maierhoff. in specul. praedicat. fol. 54. Bellarminus, de Laicis, cap. 21. etc. Carnin. in Turri Babylon. fol. 695. etc. Barclaius, in Argenide, lib. 2. fol. 156. etc. Laetmatius, lib. 2. et 3. per tot. Decianus, praxi. crimin. 5. cap. 40. et 42. vid. Lips. Defens. posthumam cap. 5. Vernulaeium.


page 82, image: s082

lib. 1. polit. tit. 11. quaest. 6. etc. Ut et, quod Wouvver. ad Minut. Felicem Octavium fol. 125. notat: usitata illa supplicia, quibus in Christianos saeviebant Romani, non omnino iniqua fuisse, si humanâ ratione consideremus. Haec inquam, et si quae similia sunt nimis dura dogmata; Naturali et iuri etiam nostro scripto, haut consona esse videntur: quod et sentit Themistius, orat. 3. per tot. Castalio tractat. singul. sub nom ine Minutii Celsi. et ille idem, teste Cassandro, epist. 58. collegit hâc de materiâ variorum opintones, sibique imponit nomen Martini Belli: hicque liber Dn. Clutenio curante, ante aliquot annos, Argentinae iterato editus fuit. Balthasar. Meichsner. in philosoph. sobriâ, part. 1. section. 2. cap. 4. quaest. ultim. Iulien Peleus, en l'histoir. d. Henri le Grand, lib. 2. per discurs. Wesenbec. in paratit. Cod. d. haeret. et tine S. Baptisma iter. item tit. de apostat. et ibi Henric. Scotan. in paratit. fol. 64. adde Rod. Fornerium, 2. quotid. 17. et 18. Canonhiero, 10. dell. introduzz. cap. 5. Acontium, tractat. de stratagem. Satanae, passim: praesertim lib. 3. harmon. anonymi, titul. von der Kirchen/ fol. 82. etc. fol. 150. etc. fol. 223. etc. Disput. Affelman: de haereticis ferendis. Franc. Balduini, disputat. de haeretic. Rittershus. comment. ad Plinii epistol. fol. 351. Romano-Catholici huius dogmatis satis crudelem et tristissimam praxin, Martyrologium Gallicâ linguâ editum, abunde monstrat: docet ille liber, quid sit plerumque zelus, non secundum scientiam, sed secundum insipientiam.

—— Facto pius, et sceleratus eodem.

De Hispanicâ inquisitione, vide orationes, ex narrationibus Reginaldi Consalvi Montani, collectas; et Heidelbergae recitatas. Guyon. tom. 2. lib. 3. cap. 10. et seq. add. Corasium, 5. miscellan. 19. num. 4. etc. et cap. 20. de absurdo adversus haereticos usitato processu. Sambenita vero Hispanica quid sit, docet Alberic Gentil. de malesic. et mathemat. fol. 51.

V.

Etiam ex Reformatis, quos Calvinistas vulgo vocant, quique olim nil nisi libertatem conscientiarum et exercitii suae confessionis urserunt facultatem, nunc si contra recepta dogmata quid innovetur, contenti non sunt, sed id vindicant acerbe: Drusius ad loca Exod. cap. 2. Et in de ortae sunt Factiones Remonstrantium, seu Arminianorum et Gomaristarum, vel Contraremonstrantium. Imo ex Calvinistis nonnulli haereticos occidunt. Carnin. de turri Babylon. part. 3. cap. 7. fol. 691. Et sane Genevates atque Bernenses, quosdam ultimo sufficio affecerunt. Zepper. de legib. Mosaic. lib. 4. cap. 3. Unde etiam contra supra allegatum libellum Martin. Belli pugnavit Calvinus, vide eius vitam apud Melchiorem Adami. Quo etiam nomine a Georg. Cassandro epistol. 6. aliisque exagitantur; et a Sebastian. Castalione, aperte oppugnantur. dissertat. hâc de re editâ et Anno 1614. in Belgio. (Goudae) recusâ.


page 83, image: s083

In Angliâ, qui proxime Imperium obtinuit, Iacobus Rex, Arrian os occidi iussit. Premiere Continuation. du Mercure Francois, fol. m. 290. de Anno 161. et idem contra Vorstium, crudelia consilia, suggessit, in tract. Gall. Arrianos, Socinianos, et similes morte multandos censet, in cioul. horolog. Wenceslaus a Budovvetz L. Baro, fol. 227. etc. ac etiam fol. 238. Olim item in Germaniâ, Anabaptistae passim interempti fuerunt. Dn. Ulric. Wolff. amicus et affinis meus, disput. polit. 12. thes. 6. adde Vngersdorffers Erinnerung/von der Calvinisten falschen Anschlägen / part. 2. cap. 3. per tot. fol. m. 57. Imo etiam Paracelsus, civilibus poenis, et quoque morte haereticos punire posse autumat, lib. de Lunaticis, tractat. 4. Ita et in Angliâ Catholici turbantur. Card. Bellarminiresponsio ad apolog. pro iurament. sidelitat. et adde Martyria Campinai, Oligbei etc. Quos aiunt Catholici, nil aliud ibi perpertrasse, quam quod in Belgio Calvinistae, qui suam religionem satagunt propagare: imo etiam civilis delicti rei ipsi Calvinistae peraguntur, quod nimirum destruunt monasteria. Quomodo autem haereticus sit definiendus, tradit Forster. de Dominio, cap. 6. num. 9.

VI.

An autem libertas conscientiarum, per se sit concedenda; an vero tantum ad maius malum evitandum? disputatio est maxumi momenti. vid. Boccalin. 1. regguagl. 64. contra Bodinum dissertantem. Sed utut sit, hanc non ego despondeo mihi litem. Sane, si per se haec libertas concedatur, sequitur posse quemlibet credere quod velit. Idque nec Evangelici, in suis ditionibus concedunt. vid. Barclai Paraenes. lib. 1. cap. 5. Illud expeditum videtur: (1) Contra ius gentium esse, ut haeretici occidantur, et fuit Antiochus primus qui hoc fecit. Meisner. de legib. fol. 348. Benbellon. de Godentiis, part. 1. cap. 9. Nero, primus fuit, qui ex Imperatorib. Christianos supplicio affecit. Guill. Sallust. du Bartas, en l' Impost. fol. m. 137. et seq. Unde is est figura Antichristi: et putabant nonnuili, Neronem mivime occisum, sed subtractum fuisse; suoque tempore revelatum iri. August. 20. de civitat. Dei. Bellarmin. 3. de Pontific. cap. 12. (2) Haeretici semper persequuti sunt vere Christianos; non e contra. Camerar. meditat. 3. cap. 5. hoc fecerunt Arriani, histor. Tripartit. 5. cap. 31. et etiam Pagani. Nihilominus infirma praedicatio, tam Paganos quam Arrianos vicit. vide Vitas Patrum, in vitâ Anton. Proprium Ecclesiae attributum censetur pati persequutionem; et hoc est testimonium eius. Matth. 16. vers. 16. et seq. Quamvis non statim sit nota Ecclesiae verae, Martyres habere Bellarmin. 4. de concil. cap. 2 ad fin. Nestorius haereticus, non orthodoxus aliquis Episcopus, olim clamavit: Da mihi, ô Imperator, terram ab haereticis repurgatam, et ego trbi caelum dabo: disperde mecum haereticos; et ego tecum disperdam


page 84, image: s084

Persas. Euseb. histor. Ecclesi ast. 7. cap. 29. Histor. Tripartit. 12. cap. 4. Nova et inaudita est praedicatio, quae verberibus exigit fidem. Lucae 9. vers. 54. can. 1. dist. 45. can. tres personas, 34. quaest. 4. et canon. seq. Et divus Martinus donum gratiae amisit, quod praesens fuerat contrariae conclusioni. Servin. tom. 2. des plaidoyes fol. 38 b. De novo testamento ostendi non potest, quod iustus quisquam interfecerit aliquem; ait Augustin. epistol. 163. Praedictum est enim de Christo; Pacem gentibus loquetur. Zachar. 9. vers. 10. Et voluntarium populum Deus requirit. Baldum. disputat. de haeretic. thes. 184. etc. In Hispaniis coactio, ex Iudaeis Marranos fecit. Thesoro Politic. part. 1. fol. 80. Quo intuitu scribit Montaigne, 2. cap. 12. fol. 403. haereses facere Atheismum. Cetera legibus subiciuntur, sola religio nec cogi nec imperari potest. Et quod Ovidius, 3. Trist. de ingenii dicit binis ac dotibus.

En ego cum Patriâ caream, vobis que domoque,
Ingenio tamen ipse meo comiterque fruorque;
Caesar in hoc potuit, iuris habere nihil.

Hoc multo magis de religione dici potest: quae interiorem hominem concernit. Ad fidem cogere, magistratui impossibile; et graviora quo inrogabis supplicia, eo minus proficies: cum religio in iis approbandis sita sit, quae ad Dei cultum pertinent; approbatio vero ex fide et persuasione oriatur. At persuaderi homines armis et minis nequeunt; sed docendo, monendo, argumentis et testimoniis, quae si paulatim ad assentiendum illiciunt. Haec est hominum insita natura, ut ad aliquid assentiendum, sponte duci velit, non cogi. Quis imponat mihi necessitatem, vel credendi quod nolim, vel quod velim, non credendi. Lactantius, 5. cap. 4. Nullus Rex, nullus Princeps efficere potest, ut quicquam agamus, animi praeter sententiam. Ergo, ut Prudent. peristoph.

Dampnes, si sapias, anile dogma:
Iussum est Caesaris ore Gallieni;
Quod Princeps colit, hoc colamus omnes.

Adde Boccalin. ragguagl. 64. fol. 288. Christus praecipit, ut zizaniam crescere sinamus, ne simul bonas herbas eradicemus: Matth. 13. vers. 29. vide Benebellonae tempestivum suscitabulum, tom. 1. fol. m. 82. usque 95. Fr. Balduin. disputat. de haeretic. thes. 164. et 194. Wigel. de Christianismo cap. 3. fol. 45. etc. Nec hoc ad alios, aliis delictis inquinatos spectat; ratio enim diversitatis est in promptu: haeretico obstinato, ad salutem supplicio praecluditur via, tempusque resipiscendi abbre viatur; aliis ad paenitentiam aperitur, quos nempe conscientia convincit, cum se peccasse fateantur: quod in haereticis nullum supplicium efficere potest. Haeresis non est civile peccatum. Ergo non meretur civilem poenam.


page 85, image: s085

vid. Tertullian. apolog. cap. 1. Eandemque ob causam Adrianus ac Antoninus, absolverunt olim Christianos. vide eorum bina rescripta apud Euseb. histor. 4. Gratianus permisit libertatem religionis. Tripart. hist. 9. cap. 2. Et Augustus Christianos tulit. vid. Euseb. 4. histor. cap. 26. ut et Constantinus, Lehman, fol. 41. ac Iulianus, ibid. fol. 45. et 48. Proclus, haereticos non persequutus est, histor. Tripartit. 12. cap. 11. et culpatur, qui expulit Macedonianos, histor. Tripart. lib. 11. cap. 3. Ante Constantinum omnes Christiani, licet sectarum diversitate separati, uni erant. Tripart. 3. cap. 11. Atticus, Novatianos toleravit, Tripart. 12. cap. 2. Et nonnulli ex refosmatis, placide cum Anabaptistis egerunt: ut Musculus, vid. eius vitam apud Melchior. Adami, in Theol. Ger. fol. 376. etc. Saepe sub haer eseos praetextu, veros persequimur Christianos. Nam non sunt populus Dei, qui (ut Martinus Luther, In der Postill. Dominic. 14. inquit) pro tali habentur: die den Namen/Schein vnd Ehr davon haben:Sondern die für Kätzer/abtrünnige / vnd die deß Teuffels eigen gehalten werden. etc. quae verba etiam retuli, in dissertat. de Ecclesiast. Maiestat. Iure. Saepe qui volunt, nulla esse zizania inter sese; hoc efficiunt, ut nullum apud eos sit triticum. C. Kleinberg. Im Buch von der Religon. Wann die nicht fromb seind/so man von deß Namens Christi wegen verfolget/so setnd keine Fromme vberall. Wann die/so man für Kätzer vmbbringet/nicht Märterer seind/ oder doch etliche vnter jhnen/so hat die Kirche gar kein Märterer. Dann es seind nie keine getödtet worden vmb Christi wegen / dann vnter dem Namen der Kätzer. Wann die Christen die bösen in dieser Welt von deß Glaubens wegen verfolgeten/so würden die Christen in dieser Welt regieren: vnd würde also das Reich Christi von dieser Welt sein. allegatur in der Harmoni oder Concordantz deren/ so die Welt nunmehr Catholische / Lutherische/Calvinische erkennet. fol. 57. Christus Salvator noster spaientissimus fuit. Ergo scivisset modum meliorem, si alius fuisset, quam quem ipse usurpavit. Potentissimus fuit: Ergo alia potuisset usurpare. Certe unico miraculo potuisset Tiberium permovere, ut bello hanc religionem zelo maxumo defendisset. Optimus fuit Salvator noster: Ergo eum modum non occultavisset. Poena sine fraude non esse potest. l. 131. de verbor. signific. Omnis itaque in corpus punitio, dolum, eumque verum requirit, l. 7. ubi Dd. ad t. Cornel. d. Sicariis. Qui sane in haereticum non cadit; animi solum errore lapsum, et qui sibi persuasum habet, rem se Deo gtatam facere, ac qui conscientiae obsequitur suae. vid. Bladuin. d. disput at. de haeretic. thes. 36. Unde Lucius quidam Christianus, ad Urbicium iudicem olim: Quid quaeso causae est, quod neque ad adulterum, neque corruptorem aut homicidam, aut latronem,


page 86, image: s086

raptoremque aut alterius cuiuslibet facinoris reum; sed tantum pronomine Christiano, quod hoc se vocabulo confessus est nuncupari, ad mortem duci hominem praecipisti? Non sunt haec digna Pio Imperatore, ne que sapientissimo puero filio eius, neque sacro senatu, quae agis. Euseb 4. cap. 17. Quin et pii nonnumquam errant; ut olim Petrus, cui restitit Paulus, in articulo de vocatione gentium. Quid vero leges civiles, hâc de quaestione sanciant, docet Balduinus epistol. ad Cassiandr. quae est inter Belgicas 12. centuria. 1. Iust. Maier. in quaest. capital. Et notat Historia Tripartita, lib. 9. cap. 19. ad fin. Theodosium Imperatorem graves poenas in haereticos constituisse, ad terrorem magis, quam ut eas exsequi voluerit.

VII.

Sed ais; unde ergo procedit, quod homines religionis causâ, se in vicem persequuntur? ad id respondet Diego de Roias, problem. en Ftlosofia moral. 13. Vulgo nomira a otro, que a la licentia, para acometer siempre que puede, qualquiera mala hazannia, y alg unos de los, que ordenaron Leyes, lo mandaron assi; o por vanna gloria de ser obedecidos o que el Demonio los cego etc. adde Wigel. de Christianismo cap. 4. et seq. fol. 65. etc. Canonhiero, 10. cap. 4. Ac etiam propter religionem, eiusque praetextum bella mota aliis sceleribus obtenduntur. Defensio posthuma Iust. Lips. fol. 80. At gentium et populorum Principes, contra Christum bella moverunt, ne cogantur eius servare legem; contrariam sensibus carnis, et prudentiae humanae. Bellarmin. ad Psalm. 2. vers. 3. Sed hos irridet Deus: per signa, prodigia, patientiam martyrum, gentium conversionem, ibid. Itidem, unde multitudo sectarum descendat, docet Guil. Parisiens. de legib. fol. 27. Omnis haeresis tendit ad libertatem, vid. Iohann. Rusbrochil Samuelem. et Paracelsi iudicium von den Widertäuffern / aliquot in locis (quae Index operum monstrat) repetitum. Et nascitur ex libertate et superbiâ spirituali. Theol. Germanica, cap. 23. 24. 38. 40. 41. et 51. Arcanum politicum est, magis permittere plures sectas, quam unam: ut scilicet se in vicem consumant.

VIII.

Non etiam mihi videntur Christiani esse modi, Romano-Catholicis (ut aiunt) frequentes; honorum, divitiarumque promissione aliquos allicere, aut etiam scelerum impunitate religionem promovere: vel tributis, haereticos onerate; ut eo facilius ad fidem convertantur, vide Lactantium. 5. cap. 21. et seq. Christus enim suis discipulis, non regna mundi promisit; sed tribulationes multiiugas praedixit. Et duo sunt vera media, quae Deus habet: stulta praedicatio verbi; et pietas verorum Christi servorum: qui praedicationem exemplo comitari debent; ne scandalo plus noceant quam promoveant eloquentiâ et eruditione. Iuliari Apostatae hoc fuit: qui arte potius, quam potestate


page 87, image: s087

insectatus fuit religionem; honoribus magis promovere, quam tormentis, studebat. Orosius, 7. cap. 30. Ruffin. 10. cap. 32. Histor. Tripart. 6. cap. 5. etc. item, cap. 27. adde Tertullian. praescript. cap. 41. Et de eodem Imperatore Ammianus Marcellinus, lib. 22. fol. m. 405. Christianis alias non aequus: Illud, inquit, inclemens, obruendum perenni silentio; quod arcebat docere magistros Rhetoricos et Grammaticos, ritus Christiani Cultores. Sic et non videntur haeretici sub praetextu sequelae expiscandi. Histor. Tripart. 5. cap. 43. Absonum est expellere alterius religionis suspectos: quemadmodum Anno 1610. Rex Hispaniarum 900000. Mauros, qui ibi per 900. annos habitaverunt, exegit. Premiere Continuation du Mercure Franc. fol. 9. Meteranus, In der Niderlänttschen Histori. Etiam superstitiosi sunt nonnulli reformati, qui indifferenter Pontificios pellunt. Epistol. Belgica. 70. centur. 2. adde Clenardum, in epistol. fol. m. 228. etc.

IX.

Sunt et pacta servanda, religioni quae dant alicui pacem, argum. l. 12 §. excipiuntur Gothi. C. de haeretic. Haereticis namque fides est servanda, Iohann. Molanus, tractat. hâc de re singular. vid. Iacob. Capelli, et Heriberti Rosvveidi, de hoc argumento, (et inprimis de Salvo conductu Hussi) adversaria scripta. Et talem in Germaniâ, quae Anno 1555. communi ordinum scitu sancita fuit; Palladium nostri Imperii haut perperam indigitat Springerus, tractat. de Pace religios. cap. 1. Et notandum est, quod sacratissimae memoriae Ferdinandus Imperator, crebris ante obitum sermonibus usurpavit; Inter summa, quae Deus ipsi in gubernatione concessisset beneficia primum atque maximum, vero animi iudicio se hoc ducere; quod ad sedandas discordias publicas animum adiecisset, et tolerantiae in religione formulam, Deus sibi in mentem dedisset. Crato in epistol. praelimin. historiae Dubravii. Etiam saevissimus Tyrannus Maximinianus, fecit pacem religionis. Eusebius 8. cap. ult. ut et Maximinus, Eusebius 9. cap. 9. ubi eius in hunc sensum exstat edictum. Itidem, quam primum in Galliâ liberum religionis exercitium permissum, nec ea ulterius proprias in viscera vires vertere voluit, maxuma ex parte tranquilla et pacata omnia fuerunt. Isac. Pontanus, in itin. Gall. Narbonens. fol. 140. 150. et 152. Ita quoque fecit Henricus IV. Thuan. lib. 122. fol. 859. sub Anno 99. etc. Quod ipsum in aliis quoque Regnis et Provinciis, animadvertere quimus. Et docuit alias nationes Gallia hâc in parte, Facius emblem. fol. 144. tit. Gallica certamina. Religionum enim diversitas, non per se afferre videtur mutationes, et perturbationes rerum publicarum, eae sed demum incidunt, cum magistratus inveteratam opinionem, absque iudicio et discrimine, reiectisque per vim reliquis, pertinacius tuetur. Et sane Evangelium


page 88, image: s088

non tollit politias idcirco nec dissensio in religione inter subditos, tollit pacem politicam inter eos; neque illi; qui veram Evangelii sententiam tenent, cupient pace politicâ privare eos, qui istam sententiam nondum amplectuntur Hoennon. disput at. 2. th. 20. etc. vide tamen Balthasar. Meisnerum, part. 1. phi osoph. sobriae section. 2. cap. 3. ubi quacenus amicitia vera locum habeat inter diversarum opinionum sectatores. Ob religionem non est deslectendum a tramite iustitiae naturalis: eoque nomine merito commendatur Iulianus Imperator ab Ammiano. lib. 22. fl. 405. de quo ait; Nec argui unquam potuit ob religionem, vel quodcumque aliud, ab aequitatis recto tramite deviâsse, scillicet in iudicando. Et ubi diversae religioni pacem damus, non debemus eis imponere necessitatem aliquid faciendi, quod eorum conscientiam laedat. Apophthegma est Polycarpi, cum vellet Proconsul, ut FOrtunam Caesaris iuraret: Docemur, inquit, Principibus ac potestatibus his qui a Deo sunt, honorem defendere; eum scilicet qui religioni contrarius non sit, Eusebius 4. histor. cap. 15.

X.

Sunt etiam gradus haereticorum, Laetmatius, 2. cap. 2. etc. At haeretici, seditiones qui movent et tumultus, sunt puniendi, Balduin thes. 133. id enim fit iure defensionis: quia se adversus eiusmodi defendere cogitur magistratus. Sicque Anabaptistae occisi sunt non paucis in locis: de eorumque turbis seditiosis, vid. Isaac. Montan. in Histor. Amstelodam. ita ipse Lutherus satis acerbe contrarusticos seditiosos scripsit Non vero statim pro turbatoribus sunt habendi, qui annuntiant suam fidem contra mandatum. Actor. 5. Et nec statim ut blasphemi, als Lästerer puniendi sunt; qui horrenda dogmata defendunt. Castalic, dissertat de supplic. haeretic. nuper Goudae recusâ. Minus seditiosi sunt, qui alios docent. Apophthegma est Beniamini Persae martyris. Impossibile est, non me participare lumen aliis, quod ipse percepi, etc. Tripart. 10. cap. 33. Quomodo vero haereticis, sine periculo publici status caetus sint concedendi; famosum illud Ianuarii edictum anno 1562. in Galliâ promulgatum docet; nempe nullas Protestantibus Synodos, Colloquia, Consistoriave celebrare permittens, nisi vocato ac praesente magistratu etc. Sed anne privatus in suâ familiâ, famulos alienae religionis tolerare potest? vid. Consil. Theolog. Felicis Bidembachii, decad. 1. con. sil. 1. Anne licet simulate subscribere confessioni? Forster, disputat. ad symbol. decad. 1. problemat. 7. Et quatenus liceat incausâ religionis dissimulare, Sanctumque Paulum imitari; qui omnibus omnia factus est. vid. Riccium. 3. agriculturar. fol. 98. et seq. Anne licet idololatricis sacrificiis interesse? idem Forster. disputat. ad orat. domin. decad. 1.


page 89, image: s089

problemat. 6. An licet infantes alterius confessionis ministris committere baptizandos? Forster. disputat. Catechet. de Baptism. decad. 2. problem. 5.

XI.

Germanicam hanc religionispacem, plus ecclesiasticis, ecclesiasticorumque bonorum securitati; quam reformatae religionis asseclis commodare, prudenter iudicat Lazar von Schwendi. Im bedencken von Regierung deß Römischen Reichs. num. 21. et 36. Cui Henrici III. Franciae Regis consonat apophthegma: l' ay grand peur, qu' en voulant perdre le Presche, nous ne hazardios fortla Messe. Inconsideratum ergo est, illud de Antonomiâ, (von der Freystellung) publicatum scriptum; et fere ominosum est, Iohann. Pauli Windeck, futuri status Ecclesiae prognosticum: in quibus docere non verentur, constitutionem deß Religions Friedens / a tempore Tridentini Concilii plane exspirâsse. Cuius contrarium ipsa evincit nostra constitutio, §. Wann dann solche Vergleichung etc. et Recessus Imperii de anno 57. 59. 66. et 94. Arumae. discurs. 24. fol. 678. et discurs. 25. thes. 89. etc. Syring. disputat. de pac. religion. thes. 49. Iohann. Gerhard. loc. de magistrat. num. 202. etc. Cranius, de pacereligios. part. 2. problemat. 4. Et ipse auctor deß Lermenblasers / negat ita Romano-Catholicos sentire. Et certe magnum est discrimen inter scita statuum, ac scripta nonnullorum zelosa. Pontificis Romani consen sus necessarius non fuit. Syring. thes. 16. Et ipsi etiam Romano. Catholici dicunt; hodie Papam religiosam pacem adprobâsse Widerleg Vngersdörffischer Erinnerung / fol. 34. Sed tamen patres Societatis negant, literas Maiestatis in Bohemiâ, sine Episcopi consensu concessas, momentum aliquod habere, Apolog. Patr. Soc. contra Bohemos cap. ultim. De nullitate ConciliiTridentini, vide Recusationschrifft deß Tridentinischen Concilii. et Andreae Dudithsi opera, passim, praesertim fol. 40. ubi ita scribit: Erat aliquis vir gravis et eruditus, qui tantam indignationem ferre non poterat; hic, ut non bonus Catholicus, terrore et minis ac insectatione, a concilio ad probandum quae nollet, traducebatur. In summâ, in eum statum res est adducta, istorum qui illûc facti institutique venerant, improbitate; non ut iam episcoporum, sed larvarum, non hominum, sed simulacrorum, quae nervis moventur alienis (ut Daedali statuae fuisse perhibentur) concilium illud videretur. Erant Episcopi illi conductitii plerique, ut utres rusticorum musicum instrumentum; quos ut vocem mittant, inflare necesse est. Nil habuit cum illo conventu S. Spiritus commercii, omnia erant humana consilia; quae in immodicâ, et sane quam pudendâ Pontificum tuendâ dominatione consumebantur. Cursitabant Romam nocte dieque veredarii, omnia, quae dicta consultaque essent, quam celerrime ad Papam deferebantur. Illinc responsa, tamquam


page 90, image: s090

Delphis aut Dodonâ, exspectabantur: illinc nimirum SPiritus ille S. quem suis consiliis praeesse iactant, tabellarii manticis inclusus, mittebatur: qui, quod admodum ridiculum est, cum aliquando, ut fit, aquae pluviis excrescebant, non ante advolare poterat, quam inundationes desedissent. Ita fiebat, ut spiritus non super aquas, ut est in Genesi, sed secus aquas ferretur. Sed audiamus Ferdinandi Imp. de praetenso hoc concilio, iudicium prudens et fere propheticum: Is ergo anno 62. ad Pontificem Maximum Pium IV. ita scripsit: Magno cum dolore animi nostri intelleximus, res sacras illius synodi, non eo modo ac ordine procedere, quo nos cum omnibus piis vellemus: ita ut verendum sit, nisi propere salubria adhibeantur remedia, quod is futurus sit consilii exitus, qui et universo orbi Christiano scandalum et offensionem praebeat, et iis, qui ab oboedientiâ sedis Apostolicae recesserunt, ridendi materiam exhibeat etc. Goldast. Conflitution. tom. 2. fol. 373. Historiam etiam sub nomine Petri Soave Polani, Italice et latine, ac quoque postea in germanicam linguam conversam edidit Antonius de Dominis: de quâ tamen in suâ revocatione ipse postea non ita honorifice sentit.

XII.

Magis controversa est quaestio; An et quatenus ii, quos Zvvinglianos ac Calvinianos vocant, pacificatione religiosâ comprehendantur? Affirmativam categorice propugnat auctor eines Intitulirten Christlichen Bedenckens / anno 1604. Hanoviae impressi. Irenaeus item Palaeus, in einem genanten rathsamen Bedencken der Mängelvnd Vrsachen etc. Waremund. ab Erenberg. de foederibus. 1. fol. 158. et 190. etc. et lib. 2. fol. 48. etc. Basil. Horderman. Westphalus, in disputat. de principatu. thes. 29. et 30. tom. 1. iuris publici, Hanoviae editi. Anonymus, so sich Catholisch nennt / in dem Discurs wider die Jesuiter / fol. 122. etc. pure negativam Westphalus (de quo vide vitam Lasci, apud Melchior. Adami fol. 21.) Selneccerus, Bidembach. decad. 7. consil. 8. et 9. Dn. Ebert. Cranius, part. 1. problem. 13. etc. defendunt. At responsum illud, anno etc. 66. Caesari in comitiis datum, quod exstat tom. 2. German. constitution. Goldasti, fol. 294. apud Spring. de pace relig. fol. 55. et cuius fit mentio a Thuano, 39. fol. 827. etc. passive non active illos sub hanc pacem recipere videtur. adde Symphorem. Supplic. tom. 1. fol. 189. 190. 196. Bertram, apud Arumaeum, discurs. 25. th 27. etc. Syringus, disputat. de pacereligios. th. 21. Iohann. Grimmius, in tom. 1. consiliorum illustrium Iuris consultorum, Francofurt. Anno 1603. in 4. editorum, consil 15. vide etiam die Donawertische Relation / part. 2. fol. 119. etc. Fr. Burckard. von der Freystellung / part. 1. cap. 7. fol. 118. etc. adde Reichs Abschied. Anno etc. 66. Passive eos receptos arbitror, id est, ut tolerentur, nec inquietentur; non active, seu ut subditis exercitium vi


page 91, image: s091

obtrudere, ipsis que invitis, Lutheranos ministros pellere possint, quod tamen fecerunt in Palatinatu, ut graviter Lutherani scripto singulari, germanico conqueruntur. Inter Theologos hîc bellum aeter num est: Calviniani Augustanae semet confessioni addicunt. Irenicum Parei, cap. 29. motiv. 2. fol. 287. E contra, a nostratibus corruptores eiusdem confessionis indigitantur. Forster. disput. ad symbol. decad. 1. problem. 3. Ceterum in politicis arctiorem cum iis pacem inire licere, et conducere, vel ex eo argumentantur nonnulli, quia Pontificios talis concordia, (quam illi eine Man vocant) maxume turbat. Donawertische Erinnerung / fol. 280. etc. vid. Pareumin Irenico, cap. 14. 24. et multis seqq. Sed si sunt, quemadmodum eos describit Petrus Bertius, in breviario totius orbis, periculo non caret, cum ait: Habent autem hoc proprium Calvinistae, ut Statum, in quem irrepserunt, evertant, neque ante con quie scant, quam ipsi rerum potiantur. Irrisores turbulenti, factiosi, disputaces, ingrati, arrogantes supra quam dici aut credi potest, hostes catholicorum iuratissimi. Verum refert Christophorus Donavver, in append. tractat. von Verdammung der genannten Calvinisten. fol. 59. Maxaemilianum II. Imperatorem Principibus condemnationem Friederici Palatini Electoris urgentibus, respondisse: Nescitis, quid petatis. De iis, qui mixtam religionem habent, partim nempe catholicam, partim Evangelicam, vid. Cranium, part. 1. problem. 14.

XIII.

Nunc unam atque alteram quaestionem, constitutionem pacis religiosae concernentem, subiungam. Nobilis immediate quidem Imperio; sed tamen statui alicui Feudali nexu obligatus, ipse arbitrium religionis habet. et subditis suis Feudalibus, concedere potest Augustanae confessioni conformem cultum; Dominus licet Feudi Romano-Catholicus sit, vel etiam ecclesiasticis annumeretur ordinibus, Frider. Mindan. 1. cap. 32. Rosacorb. pract. forens. quaest. 30. Bidembach. quaestio. nobil. 2. Dn. D. Bocer, tract at. de Iure Vasalli fol. 318. etc. Cranius, de pace relig. part. 1. problem. 1. Multi enim Status Imperii, et ipsi etiam saeculares electores, ab ecclesiasticis, quamplurima recognoscunt Feuda. Knichen. de Saxon. non provoc. Iure. cap. 1. num. 101. etc. Matth. Stephani, de iuris dict. ecclesiast. cap. 7. num. pen. Et cum plerique Nobiles sint Vasalli, distinctionem, si hîc aliqua esset facienda, ipsa constitutio adhibuisset. Si verbi gratiâ, Episcopus vel Princeps aliquis alius, criminalem habeat iurisdictionem, seu Imperium merum, Nobili vero tantum inferior competat; sane in hoc concursu iurisdictionum, processus ei decernuntur, qui habet, die Vogteylische Oberkeit: nisi superior iurisdictio (die hohe Oberkeit) iure territorii competat; non si iure tantum quasi servitutis. Springer. de pac. religios. fol. 101. Bidembach. quaest. 3.


page 92, image: s092

Symphorem. Supplicat. part. 1. tit. 3. fol. 211. 215. 258. vide Thom. Michael thes. 56. lit. D. Wehner. in observation. practic. verbo Vogtey. fol. 335. Maulius, tractat. de Homag. cap. 1. num. 17. Testator Titio reliquit legatum sub conditione, si religioni Romano-Catholicae se associaverit: An conditio pro non adiecta habenda, et Titius ea haud obstante, ad legatum est admittendus? Quod affirmarem, arg. l. reprehendendas. C. de instit. et substit. l. 134. de verb. oblig. in princ. contra Iacobum Alemannum, in palaestr. consultation. 10. Et est haec conditio, publico contraria iuri; quod concedit religionis libertatem. vid. Bertram. apud Arumae. discurs. 25. th. 32. etc. Syringum, disputat. de pace religios. thes. 45. Cranium, part. 2. problem. 7. Videtur quodammodo conditio inhonesta, ut aliquis sub spe lucri provocetur ad religionis immutationem. Est conditio fere impossibilis. Et qui eo tempore, quo ipsi tale legatum est relictum, mutat religionem, suspectum se facit. Conferunt hûc, quae de conditionibus, adhibitis constitutionibus maioratuum, late disputat Molina, de iustit. et iur. tom. 3. part. 1. disputat. 611. et multu seqq. Sed nihilominus habemus exemplum in Histor. Tripartit. 6. cap. 44. ubi Pater abdicat Filium, qui Paganus factus fuit.

CAP. XI. De Antistitibus religionis.

ANtistites pietatis et religionis sunt constituendi: quorum officium est, ut Dei metum et Christi cognitionem, hominum mentibus instillent, atque scripturas interpretentur: doceant quid Deus sit, et quae eius voluntas, quae ceremonia in eo colendo fieri debeat? Sicque debent esse in scripturâ docti, non enarrare scripturam haut intellectam. Drusius, ad loca Exod. cap. 33. Et porro recte docet confessio Augustana, tit. final. de pote state ecclesiastic. fol. m. 37. etc. et in apolog. confession. fol. 292. ac quoque in articulis Smalcaldicis, fol. 351. potestatem clavium, seu potestatem Episcoporum, iuxta Evangelium, esse potestatem seu mandatum Dei, praedicandi Evangelii, remittendi et retinendi peccata, ac administrandi Sacramenta: et praeterea iurisdictionem; videlicet mandatum excommunicandi eos, quorum nota sunt crimina, (quae excommunicatio dicitur minor, in artic. Smalcaldic. 9.) et resipiscentes rursum absolvendi. Etsi quam habent Episcopi potestatem gladii, hanc non habere ex mandato Evangelii: sed iure humano, a regibus donatam etc. De confessione, vid. Histor. Tripartit. 9. cap. 35. Et de priscorum excommunicatione, consule Origenem, in Philocal. 201. et seq. Et vero vocatio hîc necessaria est omnino particularis. late Gerhard.


page 93, image: s093

loc. de minister. ec clesiastic. cap. 3. section. 1. ubi num. 64. disputat contra Anabaptistas, et Photinianos, qui non vocati currunt, ac num. 76. etc. agit de vocatione mediatâ. An invitus, vel sorte quis sit eligendus, idem Gerhard. ibid. num. 117. quaestion. 9. et 10. Certe Albertus Magnus, nolens vocatus fuit ad Episcopatum. vide eius vitam fol. 179. cap. 20. 33. et 37.

II.

Sunt autem huic officio, viri graves et idonei praeficiendi. Et egregium est B. Chrysostomi apophthegma: Non debent frui sacerdotii honore, qui vitam antiquorum sacerdotum, contemnunt imitari, Tripartit. Histor. lib. 10. cap. 4. Sane ad interitum veri Christianismi in Ecclesiâ primitivâ, non parum attulerunt momenti (censente Flaccio Illyrico, in catalog. testium veritatis lib. 4. fol. m. 251.) Archiepiscopi quidam; penes quos erat ordinandi potestas: qui nullâ accuratâ adhibitâ ratione, propter avaritiam, ineptos, et impuros homines ordinabant. Hinc Nazianzenus, oration. de laudib. Basil. Sanctissimus, inquit, apud nos periclitatur ordo, ne prae cunctis rebus sit ridiculosissimus. Non enim ex virtute magis, quam malitiâ praesidentia oritur; neque dignorum, sed potentiorum sunt throni. Cathedra enim sine ullo labroe acquiritur. Unius diei sanctos facimus, ac sapientes esse iubemus eos, qui nullâ praediti sunt sapientiâ, et qui nihil ad gradum, praeterquam velle adferunt. Et oration. in funere Athanas. Non thronum eo modo Athanasius accepit, sicutii, qui dominatum aut hereditatem, praeter opinionem sortiuntur. Haec enim degenerantium et adulterinorum sunt sacerdotum, qui professione sunt indigni qui nihil ad sacerdotium adferunt, neque boni consequendi gratia labotârunt; heri sacrilegi, hodie sacerdotes: heri sacrorum expertes, hodie in sacris duces etc. Ambrosius, lib. desacerdotum dignitat. cap. 5. Sollicitudo inquit, fraterni nos retardat amoris; illorum praecipue sacerdotum, qui sacerdotalem diffamant honorem, qui novam prodigaliter regulam ac tempestatem peperisse deflentur, ut Giezi: qui sectantes Simonis sententiam, sancti Episcopatus gratiam pecuniis coemerunt: nequaquam timentes, cum honorem sacerdotalem pecuniis emerent a B. Petro Apostolo, se cum Simone fuisse damnatos; sicut ait, pecunia tua tecum sit in perditionem: et lepram cum Giezi, a Sancto accepisse se credant Helisaeo, qui gradum sacerdotalem aestimant pecuniis comparari. Et videas in Ecclesiâ passim, quos non merita, sed pecuniae ad Episcopatus ordinem provexerunt: nugacem populum et indoctum, qui talem sibi asciverunt sacerdotem Quos si percunctari fideliter velis, quis eos praefecerit sacerdotes, respondent mox et dicunt: ab Archiepiscopo sum nuper Episcopus ordinatus, centumque ei solidos dedi, ut Episcopalem gratiam


page 94, image: s094

consequi meruissem; quos si minime dedissem, hodie non esse in episcopus, Unde melius mihi est aurum de Sacello invehere, quam tantum perdere sacerdotium. Aurum dedi et episcopatum comparavi. Quos tamen solidos, si vivo, non diffido me ilico recepturum. Haec Ambrosius. Menippus redivivus hâc de re, in dialog 2. ita scribit haud ad Ecclesiam vere vocari, quos vel consuetudo, vel nomen, vel cognatio, vel grammatica, vel argentum, vel sollicitatio, vel intercessio, vel lucri, otiique spes Ecclesiae obtrudunt. Vere ne an perperam sentiat, non est meum diiudicare. At tamen spiritus, ubi vult, spirat, nec sequitur ductus humanae ratiocinationis; sed eam captivam reddit. Vocemus ergo, quos absque ullo humano respectu, Spiritu S. agitari arbitramur. De virtutibus ministrorum pluribus agit, Iohann. Gerhard. loc. de minister. num. 181. etc. num. 189. etc. ut et num. 278. etc. Inprimis exemplo B. Granatensis, vid. eius vitam cap. 10. fol. m. 77. etc. Politicis negotiis se immiscere non debent. Quomodo se in sacerdotio gesserit S. Paulinus, consule eius vitam (opusculis Eucherii de contemptu mundi subiunctam) fol. 87. etc. Ac multa de vitâ ministrorum, congesta sunt in libro flor. S. Bernhardi, lib. 3. et 4. Censent Schvvenckfeldiani, impios ministros non producere fructum; hoc ut falsum est, constat tamen, per simoniacam vocationem, et scandalosos mores impediri profectum, vid. Philon. quod derer. potiori insidiari soleat, lib. 2. fol. 139. An ecclesiae minister possidere possit bona temporalia, vid. disputat. singular. Gerhardi Moringi apud Rogerium, de contemptu mundi. Et disputatum hâc de re acriter olim fuit. vid. Hervvarti, Ludovicum IV. ac adde vitam Conradi Grasseri, apud Melchiorem Adami. Cur olim mutili arcebantur, docet Magius, 4. miscellan. cap. 4. Olim Episcopi eligebantur docti, sancti, praeditique virtute, tam ex saecularibus, quam clericis. Paradin. 2. cap. 8. histoir. d. Lyon. Et quatenus unius Ecclesiae Pastor, alterius auditoribus debeat prospicere; vide Forster. in dispp. ad orationem Dominic. decad. 1. problem. 5. Num possit transire de loco in locum, ubi non sunt ordinati. vid. histor. Tripart. 12. cap. 8.

III.

Quemadmodum in excessu Romano-Catholici, peccareputantur, qui ecclesiae ministros, iurisdictioni subtrahunt saeculi: ut dixi in tractat. de ecclesiast. maiestat. iure. et docet Antonius Albizius, exercitation. theologic. part. 1. tit. de minister ecclesiastic. quaest. 3. fol. 169. ac etiam Meisnerus, tractat. de legibus, fol. 580. ita in defectu laborant seditiosi, et a)/taktoi homines, nonullique impii politici; qui verbi mini stros, suis privilegiis spoliant, eosque in rusticorum et baiulorum ordinem, redigere conantur. Nec immerito insignes pastorum et episcoporum Ecclesiae urgemus immunitates: quibus a Constantino Magno


page 95, image: s095

et multis aliis post eum piis, et Christianis Imperatoribus, eximiam ob officii dignitatem donati fuerunt. vide Eusebium, in vitâ Constantini, et sozomen, lib. 1. cap. 8. Tileman. disputat. Pandectar. 1. th. 33. vol. 1. Albicium, dict. tit. quaest. 14. fol. 221. Scheplitz, part. 1. tit. 1. §. 23. Ecclesiasticorum autem privilegia, duplicia fere sunt: una species circa personalia versatur; quod nempe vacatione gaudent ab aliis. Rei publicae debitis laboribus, qui vel animi industriâ, vel corporis operâ perficiuntur: ut sunt Custodiae, Vigiliae, Tutela, Frohn etc. Cuius privilegii, causa est, ne hisce impedimentis, a concatenatis vocationis suae laboribus avocentur. An vero deterioris sint conditionis, quo ad negotiationes: puta Im Wein oder Bierschencken? vide Speckhan. 2. quaest. 2. adde praxin episcopalem Pauli Piasecii, part. 2. cap. 4. num. 53. et fol. 323. Klock, de vectigalibus thes. 28. etc. Gavisi etiam sunt insigni olim, circa extraordinaria onera, privilegio: Moditius, §. Lex. dubitat. 30. a quibus exempti fuerunt; tum quia pauperes fere erant, tum ut pro diligentiâ et laboris ptaemio, talis cederet relaxatio. l. 1. etc. C. de episcop. et cler. Bronchorst. 2. mifcellan. 78. Timpler. 4. polit. 8. quaest. 7. Klock de vectigalib. thes. 26. etc. Privilegiorum ecclesiasticarum personarum, etiam mentionem faciunt Capitula Patrum, fol. m. 46. Quicumque recipit super sese iugum legis, tollunt ab eo iugum regni, etc. Sed tum temporis legisperiti pauperes, et rerum mundanarum negligentes erant. ibid fol. 72. Ne facias, (ait Rabbi Zadok) coronam, (per quam intelligunt legem) ut per eam magnus fias. Neque eâ utaris tamquam securi, ut vives ex eâ. Similiter et Hillel dicit: Qui commodi gratiâ servit coronae, perit. En iam didicisti, quod quicumque capit utilitatem ex lege, tollit ex hoc saeculo vitam suam. Ex lege autem securim facere, est eo fine discere legem, ut eâ ventrem alas, indeque ditescas: securim namque, nullum in alium usum sibi mercenarius comparat, quam ut eo sibi quaeritet victum. Quod ibi Paul. Fagius notat. Et quod Theologi, non adfectare debeant immunitates, Wigelius monet, dominic. 23. post. Trinitat. fol. m. 336. Sed potius salarium timide, et tamquam piorum elemosynam accipere debent. Tauler. am 9. Sontag nach Trinitat. fol. m. 120. De salariis ministrorum, item ac de decimis et ecclesiarum bonis. vid. Iohann. Gerhardi, loco de minister. num. 324. etc. Bellarmin. 1. de cleric. cap. 25. et seqq. Epitomatorem Boranii, sub Anno 57. num. 22. etc. ac de ratione alendi ministros Evangelicos, singularem habet tractat. Iohann. Giffordus. In Graeciâ Monachi victum labore manuum quaerunt. Bellon. 1. cap. 7. In Saxoniâ, vinum non biberunt, Alb. Stadens. fol. 119. Et de Encherio, eremiticam vitam professo, vid. Paradin. histoir. d. lyon. 2. cap. 1. qui ibid. cap. 24.


page 96, image: s096

in fin. de confraternitate monasteriorum agit. Deque monachorum origine, vid. Stumpff. ii b. 5. cap. 2. etc.

IV.

Ecclesiastica potestas, variis gradibus sacerdotum, et distinctis muneribus vel officiis discernitur. Nam et apud Iudaeos, erat summus sacerdos, aliique inseriores: sed praeter hos erant singulariter et extraordinarie a Deo missi Prophetae. Becanus, in analog. cap. 8. q. 1. etc. Itemin novo Testamento ut D. Petrus in epistolâ Clementis ait: Ecclesia magnae cuipiam navi similis videtur, in quâ praeter vectores, gubernatore, nautâ, et ministris quibusdam aliis opus est. Hinc eorum, qui in ecclesiâ sunt, alii parent, et Laici, quasi populares dici solent: alii ceteris imperant, et Clerici nominantur; a)po\ tou= klh/rou, id est, sortitione: quia Matthias, quem primum per Apostolos ordinatum legimus, sorte electus fuit. Forster. de iuris diction. part. 2. fol. 307. de quâ re omnino vide Henric. Scotanum, in paratit. C. fol. 53. etc. Iohann. Gerhard. loc. de ministerio, num. 204. etc. Ac de Patriarchis, Cardinalibus, Episcopis etc. vid. Lancellot. Conrad. in templ. iudic. lib 2. latissime. Bellarmin. 1. de cleric. cap. 11. etc. item, cap. 14. B. Thomam, 2. 2. quaestion. 183. Laetmat. 6. cap. 3.

V.

De ministrorum gradibus diversis; et an potius aequalitas inter eos esse debeat? disputatur a Puritanis, cum Anglicanâ ecclesiâ varie. Et de hâc quaestione, singularis exstat tractatio Hadriani Saraviae, adversus Theodorum Bezam. Nostrates quidem ratione diversorum donorum, quae Christus Dominus, ecclesiae suae ministris, prout vult, distribuit; diversos in ministerio ecclesiastico gradus agnoscunt: omnium tamen parem potestatem, ad praedicandum verbum Dei, et administranda sacramenta esse censent. Hancque graduum diversitatem, adeo nullum in ecolesiâ tribuere dominium, ut potius ecclesiasticam servitutem augere putent. Matthaeus Vogel. in thesaur. theolog. loc. 11. fol. 443. Beza, in annotation. ad cap. 22. Lucae, vers. 26. Meisner. tr. de legib. lib. 4. section. 2. quaestion. 5. fol. 571. Cuidam ex cap. 18. Matth. maioritatem ecclesiam Christi concedere, probare conanti, ita respondit olim Mart. Lutherus. Es heist nicht qui maior est: sed qui maior vult esse. Quare Christus, in universum damnat maioritatem et Imperium. Contra alius; Tamen Paulus, inquit, facit distinctionem officiorum, ubi dicit: Alios dedit Evangelitas, alios Pastores etc. Respondeo, non est distinctio graduum, sed onorum: ut enim corpus compactum est ex multis membris, et alterum altero est nobilius; sic in corpore ecclesiae, aliud membrum alio nobilius donum habet. Oculus est nobilius membrum, sed non habet Imperium et maioritatem in cetera membra. Proprium est Domini, habere aliquid fortuitum, et in arbitrio positum,


page 97, image: s097

mandare et prohibere: sed praefecti ecclesiae nil habent iuris, aut Imperii fortuiti, sed habent praescriptum verbum Dei. At sunt a)di/afora dixit alius: illa referuntur ad Politica, et non sunt propria munera episcopi, Collectanea locor. commun. D. Lutheri, fol. 117. b. Sic etiam Balthas. Meisner. tractat. de legib. lib. 4. section. 2. quaest. 3. fol. 554. etc. docet, episcopatum et presbyterium; non divino, sed ecclesiastico tantum iure distingui. Qui idem, quaest. 4. fol. 562. etc. reprobat septem distinctos ordines ministerii sacri. De episcopis et canonicis sub Imperio Francorum, vid. Lehman. 2. cap. 33.

VI.

Pontisex Romanus, iure humano supremus est: quam potestatem ipsi concedi posse, censebat olim Philippus Melancht. in subscript. articulor. Smalcaldicorum. Sed hîc, ut et aliis in rebus, pacis nimis studiosum fuisse, aiunt. Sane olim, (quod quidam Catholici censent) non Princeps fuit, sed primus in sessione: et quidem tantum proptoc urbis Romanae dignitatem, adde Meisner, dict. sect. 2. quaest. 7. fol. 604. Statim incipit religio depravari, (ut putant Reformati) cum in formam rei publicae commutatur, quam Hierarchiam vocant: vid. quae dixi, tractat. de ecclesiast. maiest. iur. cum rationibus humanis eam antistites promovere, conservareque nituntur, cum sua singularia habent arcana, et status rationes, nec omnia ex Christianâ simplicitate procedunt: ut factum fuit tempore Christi et apostolorum. S. Dionysii Areopagitae, ecclesiastica hierarchia in eo fundatur, quod nil in superioribus, seu ecclesiâ triumphante sit, quod non etiam in militante repraesentetur. Adde etiam de hierarchiâ, Cusam, 1. de catholic. veritat. cap. 7. Cetera, ad politiam, disciplinamque ecclesiasticam externam quae spectant, ex Wilhelmo Zeppero, et Renato Choppino, tractat. hâc de re singular. poti possunt: ego institutae brevitati debui studere. Et multa sane hîc disputari possent: puta an minister ecclesiae ipse abire possit? Gerhard. loco de minister. ec clesiast. num. 292. De Translatione, Idem Gerhard. ibid. num. 171. etc. de causis remotionis, num. 174. Langlae. lib. 13. semestr. per tot. Sed certe Constantinus Imperator noluit de litibus episcoporum iudicare. Ruffin. histor. ecclesia. Eusebii iunctae, lib. 10. cap. 2.

CAP. XII. De custodia religionis, et disputationibus in causâ fidei.

NUnc de custodiâ religionis, etiam est agendum, de quâ videatur Laelius Zecchius, de princ. 2. cap. 5. (quae res ad politicam spectat,


page 98, image: s098

Keckermann. system. theol. fol. 402. etc.) Disputare de religione, perniciosum esse rei publicae, sive privatim, sive publice id fiat, opinatur Bodinus, 4. de republ. num. 482. quem sequitur Richterus, axio mat. ecclesi ast. 85. et axiomat. histor. 174. et consentit Aerodius, 1. tit. 6. cap. 12. 13. ac 18. Daudius, in monitis, fol. 65. et seqq. Moscovitarum exemplo, quibus poenâ capitali id prohibitum, adstipulatur Mich. Piccart, observat. decad. 4. cap. 5. et Nazianzen. oration. de Arrianis, quod non liceat semper et publice, de Deo contendere: Quemadmodum et Mahometes, ut leges quas tulerat, perpetuo observarentur, expresse in iis cavit, ne cui de ullo religionis articulo disputare licitum esset: et ideo suas constitutiones, leges Gladii vocavit. renatus, de Lusingâ, 2. cap. 1. num. 4. hûc facit tot. tit. C. de summâ Trinitat. etc. ubi vide Scotanum in Paratit. Attamen sobrie, de religionis articulis disputare, ut de religionis veritate eo certior fiat populus, et in eâdem constantior; rei publicae fructuosissimum, et mandato divino consentaneum est. vid. Iohann. Gerhard. in praefation. aphorismorum suc cinctorum. Othon. Casman. ad fin. scholae tentatiois, in quibusdam epistolis. adde tractat. Lugdun. Batavorum, An. 1610. editum, cui titulus: Inventaire general des inconveniens de disputes de ce temps. Meisner. disputation. de legibus, fol. 326. Et exstat libellus Gaspari Laurentii, de publicis disputationibus in controversiis de religion. qui continet multas observationes ex veterum scriptis. Non prohibendum o)rqotomei=n; sed Metaphysicis, Logicisque etc. principiis uti velle, haut consultum esse videtur. vid. Zachariam Vietorem, in topicis, dissertation. 1. fol. 26. Et ideo olim Hebraei philosophiam Graecam prohibuerunt, Drusius, ad loc. Exod. cap. 46. Logicis et metaphysicis principiis theologice disputare, magis auget dubitationem, quam certitudinem parit: praesertim apud homines ingeniosos et scrupulosos, inprimis si pietas desit. De physicis et theologicis disputare, per logica et metaphysica argumenta, deceptio est: vid. vitam Albert. Magni, cap. 43. fol. 289 etc. et memorabile est, quod ibid. cap. 44. ad finem, habetur, viro illo, subtilis eruditionis, loco maxumi beneficii, in quâdam visione fuisse promissum; quod ne in fide vacillare contingat, omnis syllogistica ars ante mortem suam cessatura sit apud eum, et in innocentiâ puerili, sinceritate ac veritate fidei, ab hoc saeculo sit migraturus; quod etiam pie nuper defunctus frater meus, Iohann. Georgius Besoldus, IC. et Professor Illustris Collegii hîc, pauculas ante mortem suam hotas, sibi contigisse, dixit. Quod olim Professor Academiae Tubingensis, Conradus Summerhart, (qui in Histor. Naucleri, ab ingenio et modestiâ inprimis commendatur) dicere solebat: Quis me liberabit ab istâ rixosâ philosophiâ? quod de eo Staupitius referre solebat: Matthesius, In


page 99, image: s099

der zwölfften Predigt/von der Hiftorien M. Lutheri. id nunc itidem exclamare licet. Sed Ianum Drusium, virum probum, et varie eruditum audiamus, qui in annotation. nov. Testament. fol. ante penult. ita scribit: Cavete a fermento Pharisaeorum; hoc Christus olim. Si nunc in terris esset, meliore iure clamaret: Cavete a fermento philosophorum, in quo nunc tota Theologia iacet. Ipse Oceanus Theologiae Moses, si viveret hodie, nihil minus, quam theologus esset. Idem dicendum de Prophetis et Apostolis. Quapropter? Quia numquam sederunt ad pedes Aristotelis, sine quo, inquiunt, theologus non fit. etc. Hinc nimis acuti disputatores, plerumque fiunt sycophantae. Richter, axiomat. ecclesiast. 93. Et saepe in disputationibus, quando a rectâ viâ, simplicique veritate receditur, utrinque contrariae hyperbolae defenduntur. Idem, ibid. axiomat. 95. Et etiam saepe patres, contra haereticos pugnantes, in contrarium errorem prolapsi sunt. Eccius, tractat. de praedestinat. I. ult. b. Goldast. in praefat. dedication. tractat. de Eucharistiâ. Vide elegantem orationem Davidis Chytraei, de studio theologiae, exercitiu verae pietatis et virtutis potius, quam contentionibus et rixis disputationum colende, fol. 472. Et de inanibus disputationibus, pie disserit Hieronym. Wolffius, Commentar ad offic. Ciceron. fol. 176. 226. et 321. Nec etiam est legenda scriptura, tantum ad contradicendum, ut monet Cyrillus, ad caput 5. Iohann. Maioris sane effi catiae est, simplicitas, quam acumen, si de rebus theologicis disputare velimus: quod exemplo memorabili probat D. Matth. Hafenrefferus, lib. 1. loco. 4. fol. 120. Nec semper per disputationes controversiae sedantur: ut Sisinnii factum edocet, Histor. Tripartit. 9. cap. 19. et vid. ean dem historiam lib. 2. cap. 3. ac Ruffin. lib. 10. cap. 3. Ac etiam hâ ratione propagata fuit Evangelii doctrina, Clemens, recogn. 1. fol. 4. et seq. Recte o)rqodoci/a contra haereses defenditur: et id etiam in cathedrâ pro contione fieri debet. Felix, Bidembach. decad. 1. consil. 5. et decad. 2. consil. 1. et Iohann. Forster. disputat. ad oration. dominic. decad. 1. problem. 4. Sed moderate Chytraeus, in epistol. fol. 666. Ac item disputationes publicae saepius Theatricae tantum sunt. Sed et non negligendum est, quod Iohannes Picus Mirandulanus dicere solebat, eas disputationes, quae animo placido, veritatis causâ, privatis in locis, et semotis arbitris exercentur, prodesse: at illas obesse plurimum, quae ad ostendendam, et captandam auram popularem publice haberentur. Vixque fieri posse, quin homines cupidi honoris; eius, quo cum decertent, infamiam quaerant, refert Iohann. Franciscus Picus, in vitâ patrui sui Iohannis. Ac quoque in disputando, perfectio religionis Christianae non consistit. Iacob. 2. vers. 19. aeque magna, si non maior, vitae Christianae ac charitatis ratio est habenda. Si tam operose credendum


page 100, image: s100

est, quis tandem salvabitur? Et cum omnia scire volueris, quando illud facies, quod monet Dominus: Quisquis vult discipulus meus esse, abneget se ipsum, et tollat crucem suam. Certe cum plurimum sciveris, vincêris a diabolo. P. Bertius, in praefat. oration. de Iacob. Arminio, et passim in ipsâ oratione. Certe crux unica est eruditio verborum Dei, theologia sincerissima: ubi unus tentatus plus scit, et prodest, quam centum non tentati, qui scripturas legunt, ut Carmen aliquod Ovidianum. Finck. can. theolog. 99. Dona Dei per afflictiones veniunt; aut certe per afflictiones confirmantur. Tauler. sermon. in dominic. sexagesim. qui habetur in eius vitâ. Unde exquisitissimae de fidei rebus concertationes, finem raro quod assequuntur speratum; in causâ est, verae sapientiae quod negligimus initium, Timorem Domini nempe: et quod Christum discendo magis, quam sequendo apprehendere satagimus. vide sebastian. Castalionis praefation. in Bibl. Kempis, de imitat. lib. 1. cap. 1. et seqq. praefation. meditat. Iohann. Gerhardi. Iohannem Arnd, de vero Christianisino, passim, maxime. 1. cap. 39. Eberhard. a Weihe, de praerogativ. success. A. 2. et B. 2. etc. adde Valent. Weigelii Güldengriff cap. 12. 13. 14. 17. et 24. Ac etiam Arabes docent, Numen silentio coli rectius. Drusius, in proverb. Arabicis, num. 298. Qui mundo sunt corde, vident Deum. Origen. Philocal. fol. 125. et scripturam magis explicat gratia quam ratio. Origenes, ibiddem fol. 19. etc. et vide vitam Dionys. Carthus. cap. 8. Fides melior est, Syllogismis, Riccius, 4. de agricultur. ad theorem. 4. et 5. Omnia unctio docet, vid. Arnd. tractat. de unione cuns Christo adfin. Solum spirituale lumen, unionem introducit, et pellit ignorantiam, facientem divisionem, S. Dionys. in operib. fol. m. 191. qui idem cap. 7. de divin. nomin. fol. 234. docet, quomodo divina sint intelligenda Certe magni viri, non sine precibus et devotione, ad tractationem sacrarum literarum accesserunt. vid. Vitam Alberti Magni, cap. 19. Divina, humano iudicio non sunt rimanda, Seraphin. Firmanus, de discret. cap. 12. Pie Reginaldus Polus, ut in eius vitâ Dudithius, fol. 46. testatur: Qui, cum de ratione ac viâ, quâ Pauli Epistolarum latentia involucra, et obscura loca aperiri, evolvi et explicari possent, consuleretur, respondere solitus fuit: hanc sibi videri ad eam rem proximam, et quasi compendiariam viam; si quis id ageret, ut posteriorem earum Epistolarum partem, quae de Christianis moribus fere semper agit, primum legeret, intelligeret, vitâ que ac factis exprimeret. Deinde ad priorem, in quâ de decretis, quae do/gmata vulgo vocant, subtilius ac acutius disputatur, accederet. Videbat scilicet, puros, mundos, atque in divinis praeceptis exercitatos animos, facilius atque proclivius obscuriora quaeque penetrare posse. Contra vero, qui quae clariora, et apertiora in


page 101, image: s101

sanctis libris sunt, negligant; eos ab occultioribus, sanctioribusque mysteriis, tamquam prophanos a sacrarum aedium liminibus arceri. Male vivitur, ubi de Deo non bene creditur: (nec imitandus est Apelles, haereticus Marcionista, de quo Euseb. 5. cap. 13. qui nescivit, quid crederet) sed vicissiminutiliter creditur, ubi non bene vivitur. Rationibus, non exemplo, Christo multos lucri facere conamur, et similes sumus iis, de quibus Salvator noster, Matth. 23. vers 15. exclamat: Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, quia oircumitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum: et quum fuerit factus, facitis eum filium Gehennae duplo magis, quam vos estis. Aliter D. Petrus fecit, qui volens cum Simone Mago disputare, prius mores ipsius exploravit, Clemens 1. recogn. fol. 24. Et haereticorum proprium est, disputare quid pium magis sit; quam pie vivere, Cardan. de util. ex advers. capitenda, fol. 995. Sic et Hebraei dicunt, in capp. Patrum, fol. m. 47. Cuiuscumque sapientia amplior est operibus, illius sapientia non firma manet, etc. Maxuma haeresis est; negligere, vel non praecipue inculcare imitationem Christi. De quaestionibus, neglectâ vitâ agit multis, S. Clemen. 2. recognit. fol. m. 28. in fin. et fol. seq. Fides etiam debet praecedere intellectum, Barclaius, in Paraenes. fol. 57. Et ex doctrinâ Wiclefi, lib 3. dialog. cap. 17. Distinguendum est inter haereticum realem, et verbalem. Realis totam sollicitudinem proicit in terrena; haecque haeresis totum inficit mundum. Divine olim senex quidam corripiens iuvenes, ita eis dicebat; Credite mihi, filioli, nihil aliud schismata et haereses in snactam ecclesiam introduxit; nisi quod Deum, et nos in vicem, non valde diligimus, Iohann. Moscus, in prato spirituali, cap. 47. aut quod nos divina non comprehendere fide, Deu~que scire, quam timere malumus. Montaign. fol. 496. etc. lib. 2. cap. 12. Audi Chrysostomum, in homil. 25. ad 7. caput Matthaei, Si Apostoli, et apostolici viri, veluti nos, genio indulsissent, et a morte innumeros homines suscitâssent, non solum nihil utile fecissent; verum etiam seductorum atque impostorum nomen non effugissent. Vivendi disciplina est, quae ubique fulget, quae spititus etiam gratiam attrahit etc. Spiritualia, spiritualibus comparamus. Spiritualis homo, iudicat omnia. 1. Cor. 2. Resignatio, non ratio omnia necessaria mahifestat. Tauler. sermon. 2. Domin. 1. advent. Et quando vas non spiritu mundatur, litera occidit, Tauleri vita, cap. 3. Vita Christiana non in lumine naturali fundatur, Savonarol. 1. de simplicitat. Christ. conclus. 5. Nemo potest scripturas intelligere, sive doctus, sive indoctus fuerit, absque lumine illo, a quo immediate dependent: ideoque nullus ad eas, nisi purgatus accedat, ut ait idem Savonarola, proemio superprimam exposit. oration. dominic. quae aliis verbis repetit, D. Pomeran. super 1. Samuel. cap. Es seind etliche


page 102, image: s102

auß vns/die auß dem Wort gottes machend allein ein Wort menschlicher Kunst / aber sie verstehens nicht: das ist / seind im Hertzen nicht gläubig/wissend nicht / daß das Evangelium nicht Buchstab ist / sondern Geist / nicht Lehr sondern Leben. Vnnd weil sie allein die eussern Sacramenten rühmen/vnd darein vertrawen Selig zu werden / gleichsam sein sie besser dann andere / fallen sie von jhren Feinden / dann wir vertrawen in die Arch/das ist/ in eussere dinge/ vnd haben kein Geist im Hertzen. etc. Hermes Trismegistus, de pietate et philosoph. lib. 1. Qui pius est, summe philosophatur. Qui pius est, sciet ubi sit veritas, et quaenam sit illa: et sciens etiam, magis erit pius. Proclus, in theolog. Platon. 2. cap. 11. Semper iis temporibus, quibus virtutis et sapientiae actiones atque opera maxume floruerunt, minimum fuit de his verborum et doctrinae sparsum. Richter, axiom: ecclesiast. 86. Forsan ut morum, ita et doctrinae vitia, supplet ac condonat Deus. Clemens 2. recognit. fol. m. 30 Et vicissim, cum impius quisque de pietate loquitur, et in conscientias dominatum exercet: fit, ut nec Deus faveat, nec homines credant, sed athei fiant, Cunaeus, de republ. Iudaeor. fol. 88. etc. Et ut disputationibus, ita etiam nimiis ceremoniis religio obrui solet: ac de Graecis notanter illustris Wenceslaus a Budovvet, in circul. horologii fol. 223. scribit: Saepe collocutus sum cum Graecis, diligenter illis inculcando, firmissimum exsistere illud axioma: Impossibile esse, ut Iudaei, Turcae, et quaevis gentes externis ritibus et ceremoniis, et commemoratione perpetuae successionis in iis servandis convertantur, et Christo lucrifiant. Quin potius haec omnia illis scandalo et offendiculo sunt: et ut liberius cum Apostolo dicam, talia sunt; per quae nomen Dei blasphematur inter gentes: id est, omnia beneficia Christi, quae ad internum hominem erudiendum, et fidem in eius corde per verbum Dei formandum pertinent: ea, inquam, omnia a Graecis in spectacula, et quasi in quan dam comoediam transmutantur, id quod videre licet coram altari eorum, in peragendis sacris suis; deinde in conspersionibus, lampadibus, deambulationibus, sacra sua, et reliquias sanctorum populo demonstrando, cunas Christo infanti apparando, eundem sepeliendo. Quid quaeso illud aliud est, quam omnia beneficia Christi, Iudaeis et Turcis ludibrio, instar fabellae alicuius exponere? adeo ut me aliquoties spectante, Iudaei et Turcae etiam, ex remotissimis Asiae locis, cum talia spectacula ab illis peragerentur, filios suos pueros, ad illa spectanda adducerent, inculcantes eis; ut discerent Goios, id est, infideles, qui Deos sibi fabricant, et eos colunt: contra quos quoque eo ardentius, tamquam contra idololatras, et gentem omnis iudicii expertem, pugnandum esset. Sed tamen ceremoniae, minus nocere putantur, quam


page 103, image: s103

illae nimiae rixae: maioremque efficiunt devotionem. Inprimis simplices, non debant de religione disputare. Philo, lib. 2. de Cherubin. in fol. 125. et seq. Maximas enim difficultates habet scriptura, Origen. in philocal. cap. 2. et fol. m. 33. 38. 41. item, 143. ubi ait: Maiora eam mysteria habere, quam quae scribi queant. Imo Catholici negant, Theologiam esse argumentativam, vid. Colloquium Durlacense, cap. 6. et adde Riccium, d. commun. ratione sacramentorum fol. m. 198. Et quam timide S. Paulinus, de arcanis biblicis responderit, vid. eius vitam, fol. m. 177. et seq. Multi putant, omnia clara esse, se omnia scire, sua tantum se defendere debere: et hinc oriuntur plures sectae. Cunaeus de republ. Hebraeor. fol. 77. Sic cum alii superstitionis, et mordacis defensionis antiquitatis rei aguntur: alii sunt nimis quaestuosi; eoque cordatis bilem, aliis risum movent. vid. eund. Cunaeum. in sacris venalibus.

II.

Etiam stultae, et sine disciplinâ quaestiones, sunt devitandae. 2. Timoth. 2. Unde concordiam quaerere et stabilire velle in omnibus, ac talibus praesertim quaestionibus, quae pari pietatis adiumento, aut sciuntur aut ignorantur; discordiae est ansam dae, charitatique repugnat Christianae. Philipp. 3. vers. 15. vid. P. Ramum, comm. de re igio. Christian. lib. 4. cap. 19. adde omnino Arminii opuscula, fol. 225. et seq. Item Bogermann. elenchomen. fol. 40. et 43. Cunae. de republ. Hebraeor. fol. 90. etc. Et sunt etiam inter errantes multi boni: modica enim grana tritici, sunt in immenso cumulo palearum. Benbellona, part. 2. cap. 12. fol. 102. Multa quoque in theologicis, per revelationem sunt explicanda, Occam. apud Goldast. d. Monarch. tom. 2. fol. 832. etc. Unde haereses tunc in Iudaeâ suboriebantur, cum desiit prophetia. Cunaeus, 2. de republ. Hebraeor. cap. 17. fol. 276. pulcherrime, esque disputationes quandoque augent, non exstinguunt. Sacro S. Scriptura Thesaurus est inexhaustus, nec hactenus omnia inibi satis sunt enodata: Cael. secund. Curio, in praefation. ad Lector. tractat. de amplitudin. regni Dei. nec ergo statim ut haeretici condemnandi, qui altius dispiciendi, aliis praebere cupiunt occasionem. Et de dubitatione sacrâ, consule Cunaeum, fol. 83. etc. tract at. de republ. Hebraeor. Et est quaedam ignorantia pia. Possumus in quibusdam salvâ pace et charitate, dissentire. Sicque Augustin. contra Iulian. 1. cap. 2. Alia sunt, inquit, in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae Catholicae defensores, salvâ fidei compage, non consonant: et alius alio de unâ re melius aliquid dicit, et verius. Post Christum et Apostolos, semper in ecclesiâ aliqui fuerunt errores: Richter. axiom. ecclesiast. 24. Nullus est priscorum Patrum, qui caretat naevis. Nec semper in Theologicis conclusionibus; sed et in aeticulis catholicis quandoque impegerunt. Concil. oecumen.


page 104, image: s104

Schroppii, fol. 276. Habetque cognitio Dei suos certos gradus, vid. Drus. ad loc. Exod. in nomine lehovae non innotui illis, cap. 14. Etiam iudicium suum, hîc interponit festivissimus Ovvenus, lib. 3. epigram. 120.

Tanta vel in nobis utinam lis esset amoris,
Quantus in hoc lacero tempore, litis amor.

Eadem gravissimus Poeta Gallicanus, I. A. Bayf. fol. 3. des misines, conqueritur:

Charite la marque lui sante
De Chrestiente trionfante,
Esteinte se caobe en nos iours.
Nous point illons sur la doctrine,
Chacun a sa poste en devine,
Barboullant la Religion.

Exinde nascitur divisio: Proprium autem haereticorum est dividi. Ita Ariani divisi fuerunt inter Eunomianos, Arianos et Macedonianos. Divisi fuerunt, sed non compuncti. Ruffin. histor. 10. cap. 25. Alii iam olim ad aliud latus inclinando, provocant ad traditiones et successiones. Bellarmin. de verb. Dei, lib. 4. idque praetextu simplicitatis et oboedientiae fecerunt, ac odio concertationum. De theologorum, nimio zelo ferventium, iniuriâ; passim conqueritur Drusius, et vid. tractat. de eius vita, et operib. fol. 33. Et notatu dignum est; quod vulgatum illud dicterium: Novus Medicus, Caemiterium novum; hoc item applicat theologiae Henric. Alsted. in system. mnemon. lib. 2. cap. 38. fol. 736. Novi et iuniores Theologi petunt novum infernum. Hi fere sunt superbi, et superbia est haereseos mater. Pugnaces Theologi, similes sunt Simoni Mago, vid. Clement. 1. recognition. fol. 29. et seq. Magis Deo placere videtur, ad paenitentiam provocare suos, quam in peregrinos haereticos insurgere, B. Tauleri Vita, fol. m. 37. Inprimis autem scommatice contra haereticos non est scribendum: quod et pax religiosa inhibere videtur. Hîc disputare licet; an a confessionibus aliqui sint denominandi? vide Forster, disputation. ad symbol. dec ad. 1. problem. 4. An qui extra symbolum Apostolicum errat, haereticus sit? Albicius, in exercitat. tit. de eccles. quaestion. 22. fol. 140. Sane symbola olim, paucas quasdam propositiones continebant: quale est Apostolicum illud. Perversitas haereticorum, et impia curiositas phîlosophorum, eorum multitudinem et prolixitatem introduxit. Erasm. in Catechism. in explication. symbol. 2. Ergo, qui nec haereticorum imitatur perversitatem, nec curiositatem philosophorum curat, ille etiam paucis potest esse contentus. Ac etiam olim quidam subscribere voluerunt confessioni, sed non mathematismis. Tripartita, 2. cap. 17. An fidei confessio aliqua,


page 105, image: s105

debeat esse regula et norma verae doctrinae? Albicius, ibid. quaestio. 24. Quâ de re ita Iacob. Arminius, in aerticulis nonnullis, diligenti examine per pendend. tit. de scripturâ, ita scribit: Scripturam esse normam, omnis veritatis divinae; ex se, in se, et per se; perperam dici, normam esse quidam, sed intellectam secundum sensum confessionum belgicarum, etc. perperam dici, quod confessio vel Catechismus in dubium vocentur, cum examini subiciuntur: cum numquam extra dubitationis aleam poni possint. Tyrannicum et Pontificium esse, conscientias hominum, scriptis humanis aliigare, et impedire, quo minus legitimo examini subiciantur; quocumque praetextu id fiat. Sed an liceat occultum veritatis discipulum esse: qualem fuisse Gamalielem, notat recognit. 5. Clemens. vid. eius recognit. lib 1. cap. 2.

III.

An concilia ad promovendam religionem conducant? disquirit in Irenico Pareus, cap. 1. Qui idem de Colloquiis, cap. 3. et 4. de Synodis, cap. 5. et 6. agit: Sed tamen adhibendus est D. Georg. Sigvvardus, in admonition. adde Parcker, 3. de polit. ecclesiast. cap. 25. Et monet in axiomat. histor. 136. Richterus, Colloquiorum, Conclliorum, Synodorum, etc. hunc plerumque fuisse exitum; ut animi dissidentium magis sint exacerbati, quam mitigati: et doctrina vera plus fuerit obscurata; quam illustrata; adeoque certaminum, dissidiorum, et contentionum aestus magis accreverint, quam decreverint. adde Boccalin. 2. ragguagl. cap. 55. Colloquia parum proficere, autumat quoque Vngersdörffer/In der Vorbereitung gesuchter Composition cap. 2. et seqq. De conciliis, late tractat Bellarminus tractat. de eccles. concil. ubi varias circa eam rem quaestiones habet. Fuerunt et concilia diversa, sibique contraria, histor. Tripartit. lib. 5. cap. 38. quodque etiam in concilio Nicaeno, aliquantum inepte fuerit disputatum, et processum, videri posset arguere histor. Tripartit. 2. cap. 2.

IV.

Libros haereticorum cremare, suadet Piccart. 7. observat. cap. 10. Et urget Bellarminus, de laicis, cap. 20. adde Filesacum, de aut horitat. episcop. cap. 1. §. 7. ac Fidelem Annosum, in Apostas. M. Ant. de Dominis, fol. 23. etc. Et Constantinus Imperator, igni addixit Arii scripta, Historia Tripartit. (ex Socrate) lib. 2. cap. 15. Ethnici quoque tales libros vetuerunt, quibus ipsorum religio convelleretur, Baron. sub Anno Christi 302. num. 3. Iacob. Angliae Rex, in instit. filii fol. m. 98. concedit id de seditiosis. At sane e libris haereticorum, magnam quandoque capi posse utilitatem, Thuanus alicubi, ubi de Roberto Stephano agit, fatetur. vid. Dn. Iusti Maieri quaestion. Capitalem, fol. 71. et 80. Et etiam de Iohanne Coleto scribit Erasmus, ad Iodoc. Ionam, Anno 1521. Nullus erat liber tam haereticus, quem ille non attente evolveret, dicens, se plus


page 106, image: s106

aliquotiens ex illis capere fructus; quam ex horum libris, qui sic omnia definiunt, ut frequenter adulentur coryphaeis, nonnumquam et sibi ipsis. adde Origen. Philocal. fol 14. etc. et dissertationem singularem, iacob. Laurentii contra Gretferum, de libris haereticorum, vid. etiam Lactantium, 5. cap. 1. Et habet locum, notatu dignum Eusebius, 7. bistor. cap. 6. quod libri haereticorum sint legendi. Magicos quoque libros non prorsus abolendos, suadere videtur Albert. Magnus, vid. eius vitam, cap. 10. ad fin. Similisolim controversia Iohann. Capnionr mota fuit, num libri Iudaeorum sint abolendi, vid. Sleidan. lib. 1. et Reichlini vitam, apud Bumarcum et Melchior. Adami.

V.

Non sunt audiendi, qui prohibent librorum sacrorum lectionem. Et aurea sunt verba Iustiniani, Novell. 146. qui ait: In confesso est, multo paratiorem ad meliora discenda, et capessenda esse eum, qui in sacrorum librorum lectione est enutritus etc. An Biblia, et quâ in linguâ legenda? vid. Rittershus: ad Novell. part. 1. cap. 1. Estque mirabilis ac latens vis, in literis sacris, Origen. Philocal. cap. 12. adde Bellarmin. 2. de verb. Dei. cap. 15. et seq. Serrar. in prolegom. Biblic. fol. 130: Montaigne, lib. t. cap. 56. fol. 292. etc. An sacra, peregrinâ alinguâ peragenda? disquirit Cassander, in liturg. cap. 28. et 36. Edidit etiam tractat. Frid. Furius Ceriolanus, de libris sacris in vernaculam convertendis, et hâc dequaestione vid. Albicium. part. 1. exercitat. theologic. tit. de scripturâ quast. 8.

VI.

Demoderatione, in religionis negotio, haeretiorumque condemnatione, multi semper disputârunt. Cum Catholico-Romanis, impossibilem esse Pacem, mtractat. cui titulus, Roma irreconciliabilis, sect. 22. probat Ioseph. Hallus. Verum denegotio moderationis, et non damnandis omnibus Romano Catholicis, vel Lutheranis, consult potell Casiander. epist. 16. centur. 1. Belgic Epist. 47. et 50. Et inibi, pug. 137. et 176. Erasm. inter epist. Lugdun. Batav. in 4. impressas, fol. 139. etc. ubi de temporandâ catholicâ teligione. Sed Cassandri Synocretismum etiam Bellarminus damnat, de Laicis, cap. 19. Gravissima est sententia Hopperi; qui in constituendâ et pacificandâ ecclesiâ, hoc efficiendum putavit, ut non pravis opinionibus, (tametsi his quoque) quam a malis moribus ecelesia repurgaretur, in quo nuno salus rei publicae Christianae consistit; curandumque, ut inetelligant homines, nos non minus malis moribus nostrorum hominum, quam adversariorum malis opinionibus esse infensos. Quibus si accedat, ut incipiant animadvertere, veram religionem non subtilitate disputationum, variarumque quaestionum constare; sed solâ in Deum ac Christum pietate, et ad versum homines amore, non multum amplius repugnaturos multos; quin


page 107, image: s107

opiniones illas suas inanes, et superfluas missas faciant, et ad veram ecclesiam repurgatam ac restitutam se recipiant. Quos vulgo Calvinistas indig itamus, de Pace, et moderandis condemnationibus multa scribunt: et Irenicum Paraei, eo fine editum est, ac etiam Tractat. Was die Pfältyische Kirchen glauben. adde Pelargum, In der Antwort auff Crameri Itagen. Et ex nostratibus, (ita puto) Christophorum Donavver, in tractat. Erhebliche Vrsachen/ warumb er auff offentlicher Cantzel/ in Vertätzerung etc. der genannten Calvinisten sich nit einlassen könne etc. At hanc moderationem, quam desiderant in Lutheranis, obtinere nequeunt in belgicis ecclesiis. Arminiani, vide tractat. Gallicum, Le Chrestien urayement modere. et quae in causâ Vorstii, ac remonstrantium, indies eduntur scripta De mediis concordiae, vid. omnino Politic. Goldastt, part. 28. per tot. Grynaeum, lib. 1. epistol. 44. adde Acontium, tractat. de stratagemat. Satanae. Et exhortationem ad concordiam, piam; habet Decretum Ordinum Belgic. fol. 122. Et de officio Pii Viri in controversiis religionis, singularem scripsit libellum Cassander, et illum etiam contra quendam oppugnatorem defendit. Et haec praeter, propter, et per saturam quasi annotare placebat; quae hac de materiâ, difficili et odiosâ apud gravissimos auctores quondam me legisse, recordabar. Iudicentii, qui certi sunt, se Spiritu Sancto duci.

DISSERTATIO SECUNDA. DE PRAEMIIS, POENIS ET LEGIBUS.

CAP. I. Praemiorum distribuendorum necessitas.

CUM quae sunt'haectenus deducta, ad persuasionem potissimum referantur; nunc ea conservandae rei publicae remedia attingam, quae iubete magis, quam persuadere censentur. Hocque dum facio, non praeter officium menum agete videor. Namque et alicubi Plinius Iun. in epistol.


page 108, image: s108

scribit: Nulla laudabilior philosophiae pars est, quam agere negotium publicum; cognoscere, iudicare, promere et exercere iustitiam: quaeque Philosophi doceant, in usu habere. Iussus autem ille consistir in praeceptione recti, quo ad civiles actiones rite expediendas; secundum virtutis normam: ut honeste vivamus, alterum ne laedamus, et suum cuique ut tribuamus. Fitque ea praeceptio, cum communatione poenae male facientibus; et praemii promissione bene facientibus. Nam et praemiorum distributio ad leges, seu iussum, non ad exhortationes, aliaque, de quibus in discurs. superiori, pertinere; probat Ulpian. in l. 1. §. 1. de iustit. et iur. Muretus, ad l. 7. ff. de legib. et dicam infra. Equidem nec domusulla, nec res publica stare potest, si in eâ nec recte factis praemia exstent, riec supplicia peccatis, Cicer. 3. de natur. Deor. Hisque duabus rebus, rem publicam coutineri, dicebat Solon, Cic. Bruto. et idem sentiebat Masionetus II. Turcarum Imperator, apud Boterum, 1. d. detti fol. m. 20. b. Indeque Hispani dicunt:

No es bveno para mandar,
El que no premia, y castiga.

Conceptos Morales, de Eycaguirre, num. 79. Neque etiam graviores civitatum motus, frequentipres rerum publicarum interitus, quam utriusque huius rei neglectione, contigerunt Bodin. 5. de republ. nu. 542 Tholos. 10. derepi blic. cap. 2. Iussio vero illa fit, vel a magistratu muto, seu lege, vel a lege vivente, hoc est magistratu. Ac de praemiis late tractat Dn. Frider. Mockel, in dissertat. hâc de re singul. quae exstat in Fasciculo Tubingen sium; ame edit arum disputationum; priori. Boccalin. centur. 1. ragguag l. 79. Hattron. de Aulâ fol. 100. etc. Piccart. oration. 9. Inter im tamen menterenendum est illud, quod D. Bernhardus ait, de diligendo Deo: Amor purus se ipso contentus est, Praemium non quaerit. Summus gradus est dilectionis, nec praemium petere aeternae vitae, ex vi amoris. Eccard, beim Taulero m. fol. 282. nec metu poenae, bona esse facienda etiam ethnici sciverunt. Agell. 12. cap. 11. et dixi in tract. d. princ. polit. Memorabile est, quod en la Chronique du Roy S. Louys. refort lean Sire, Seigneur de louville, cap. 56. et repetit Pasquier, 5. des recherch. cap. 37. ac Auctor e Soc. Iesu, libelli, cui tit. praxis bonarum intention. fol. 31. Frere yves, en allant, (a Acre) depuu le logis duo Roy iusques au logis des ambassa deurs, il trouva emmi la rue une femme fort ancienne, laquelle portoit en sa dextre une escuelle pleine de feu, et en la main sene stre elle apoit une fiole, pleine d’eau; a laquelle Erere yves demanda: Femme, que veux tu faire dece feu, que tu portes? Et elle luy respondit; que die feu elle vouloit brusler Paradu, et de l' eau vouloit estaindre l' enfer. Et Frere yves luy demanida; pourquoy elle disoit telles paroles? Et elle luy


page 109, image: s109

respondit; pour cesit elle, que ie ne veulx nul y face iamau bien en ce monde, pour en tvoir Paradu en guerdon: ni aussi que nul se garde de pecher, pour la crainte du feu d' Enfer; mais quetous facions biens, pour l'entiere et parfaicte amour, qvenous devons avoir a nostre Createur Dieu etc. Exstatque apud Bartholom. Salncium, Oratio hominis devoti, praemia non expetentis, in libello, cui titul. inventiones divini amoris, fol. 37. Sed tamen aequitatis ratio requirit, ut praemia dentur etiam non petenti. Itidem bonis praemia sunt grata, ut videant, operam sitam rei publicae, non displicuisse. Ac ita licet non propter praemia quis rei publicae operam suam locet: et gratitudo tamen requirit, ut is praemits adficiatur. Silius Italicus, lib. 13.

Ipsa quidem virtus, sibimet pulcherrima merces:
Dulce tamen venit ad manes, cum gloria vitae
Durat apud superos, nec edunt oblivia laudem.

Praeclare Symmachus, non quod ille praemia terrena desideret, qui gaudia corporis etiam, cum hominem ageret, ut caduca calcavit; sed quia ornamentis bonorum incitatur initatio, et virtutis aemula alitur exeinplo honoris alieni. 1. epistol. 11. Et postea: Ea scilicet causa, ut iustis superiorum Ducum tituilis, praesentium circa nos devotio provocetur. 1. epistol. 43.

II.

Suppliciorum atque poenarum comminatione, peccata, quamvis praecaveantur; virtus tamen, minis, vi, ac metu tradi nequit: sed sane praeter instinctionem, et persuasionem; praemiorum praeterea elicitur exhortatione:

Egregiosque invitant Praemia mores.

Praemia quippe ubi sunt dempta, ibi, qui praemio aliquid dignum faciat, haud fere reperitur ullus. Ipsa per se virtus, amara atque aspera est: paucique post genus hominum natum reperti sunt, pro suâ patriâ, qui nullis praemils propositis, vitam suam hostium obicerent telis; quod ait pro C. Rabirio, M. Cicero. Sin merced, impossibilees obrarse bien, ninguna cosa: Celestin. act. 1. fol. 33. nemogratuito nec bonus, nec malus est. Iuvenal. Satyr. 10. v. 140.

Tanto maior famae sitis est, quam virtutis.

Et inde, apud quos maxima proponuntur virtuti praemia, in eorum republicâ viri praestantissimi exsistunt. Thucyd. 2. fol. m. 83. vid. Iac. Bornit. tractat. de praemiis, cap. 1. etc. Camman, dispurat. 5. thes. 7. Nil non aggressuri sunt homines, simagna conatis, magna praemia proponaritur, Livius Eycaguirre, d. conceptos morales. num. 631.

No vi que virtud premiada, se olvid asse de crecer.

III.

Non igitur utile minus est rei publicae, virtutum et


page 110, image: s110

benemeritorum exempla, praemiorum accendi, promissione; quam imprabos formidine prohiberi poenarum: contra ac Bodinus censet, 5. de republic 4. vid. omnino il Fuggilozio di Tomaso Costo, giorn. 7. fol. 451. Pariter etenim praeclare facientium, quam non male agentium copia ut suppetat, est necesse. Unde Caesar. divitem se putavit, cum vultos fortes vitos divites reddidisset. Plutarchus, in vitâ. adde apophthegm. Cardinal. Petr. Aldobrandini, tit. de grati animi volunt. per disiurs. Princeps praemia non conferens, videtur Tyrannus. Boccalin. 2. ragg. 27. fol. 154. etc. aut saltem vitium magnum exsistit, Lehman, Chronic. Spirens. fol. 48. Et haec prope cura, rerunpublicarum hodie neglecta moderatoribus, in causâ esse, mihi videtur; Heroica quod nuncfacinora suntrarioa.

Sunt Maecenates, nec desunt Flacce Marones.

Vide Boccalin. centur. 1. ragguagl. 27. Ubi Imperatores, et Regesunt literati, ibi literae florent. Marco Aurelio, cap. 4. vid. Mildendorp. 2. de Academ. fol. m. 349. Honos alit artes. Camerar. 2. cap. 56. Et si quis cum Severo Imp aureo Carmen penset, Histor. Tripartit. in praefation. magnam produceret segetem bonorum Poetarum. Quo etiam sensu, Petron. in Satyr. fol. m. 41. scribit: Noli mirari, si pictura defecit, cum omnibus diis, hominibusque formosior videatur auri massa; quamquicquid Apelles, Phidiasve, Graeculi delirantes fecerunt. vid. Petrum Messiam, var. lection, 2. cap. 17. Nec audiendus videtur Ariostio, qui cant. 35. a princ: scribit: Gratiam Magnatum facere ex Poetis bonos adulatores, et malos. Nec tam refert, Monarchia sit an Aristocratia, vel Democratia, aut aliqua rei publicae forma ex his temperata; quam ut in quâcumque gubernatione, discrimenhabeatur publicum, inter viros utiles rei publicae, et suo viventes abdomini; aeque ac inter improbos et probos. Unde generaliter legis virtus, non solum est imperare, vetare, permittere, punire; sed et praemio afficere, (publico nempe) l. 1. §. 1. ff. de iustit. et iur. vide l. 7. ff. d. legib. Matheacium. 1. de viâ iur. c. 32. num. 7. et seq. Et quid hâc in parte fecerint Athenienses atque Romani, notat Piccart. decad. 1. cap. 6. adde Aerod. rer. iudicatar. fol. m. 461. cap. 3. et seq. An autem praemia in Democratia, frequentiora sint, quam in Monarchiâ, disquirit Boccalin. 1. ragg. 25.

IV.

Multa Princeps, vel res publica media habet, subditis suis officia praestita, vilibus etiam rebus remunerandi. Amirato 2. discurs. 2. Wern. gebhard. In den Fürstl. Tischreden. cap. 26. lib. 2. Magis etiam praemium delectat, maiusque acquirit pondus, si a manu ipsius Principis proficiscatur: quod kru/fion, seu arcanum rei publicae putatur. Camman. disputat. 5. thes. 15. Ac si ultro non petenti offeratur: mangum enim


page 111, image: s111

vitium est, si praemia, non nisi ea emendicantibus, conferantur. Assai domanda chiben serut, et tace. vid. il Fuggilozio di Tomaso Costo, giornat. 7. fol. 443. et seq. Qui bene servit, tacens petit. Ens. z. epidorpid. fol. m. 193. tit. Munerum Captatores etc. Nec ea solum militibus sunt conferenda, Paruta, discurs. 1. fol. 22.

CAP. II. De praeminorum distribuendorum ratione.

PRaemiorum ratio, tum utilitate, tum honeslate metienda: eaque iude omnia, vel ad decus, vel utilitatem; vel ad utrumque comparantur. Ut vero animalium brutorum, si quod fuerit abiectius, cibo; aut delinimento, si generosius, velut equus, facile mansuetimque efficitur: ita generosissimi cuiusque virtus; pretium nullum laborum, periculorumque suorum desiderat, honoris praeter et gloriae. Pastor Fido, Act. 4. Scen. 3. in persona Chori. Sic Nobilitatis largitione, Germaniae quondam Imperatores, virtutem summis inflammârunt praemiis. Hûcque honos veteris triumphi et ovationis pertinet, (quo nil magnificentius suit apud Romanos, Plutarchus in Aemyl. Messia, 3. cap. 29. etc. Quo usi sunt etiam Carthaginenses, Iustinus, libi 19. et quem adhuc usurpavit Gordainus, Capitolin: in vitâ. et Aurelianus Imp. Vopiscus, in vit.) hûc annulorum auteorum ius, cinguli Militaris, et variae istae victorum: coronae: quarum pulcherrima, servatori patriae titulum ferebat graminea; Messia, 3. cap. 31. Hûc equestrium refero ornamenta, Aurei Velleris in Burgundiâ, Garterii, seu du Iarretier in Angliâ, in Galliâ Equitum S. Michaelis, et Spiritus Sancti: Camman. disput. 5. thes. 9. et 10. Non tamen episcopatus et sacerdotia, politicis praemiis recte assignari, Kirchnerus scribit, disput at. derepublic 19. coronid. 4. vide Adam Keller, 2. de offic. luridico. polit. 11. fol. 375. Ac de honore; qui Olympiacis, et interdum etiam Imperatoribus, re praeclare gestâ habebatur, vid Muret. lib. 15. variar. cap. 7. Solentautem bonorum praemia, in statu populari esse frequentiora: Monarchia vero et Aristocratia, quae honorum et dignitatum parciores sunt; ad opes et pecunias, aliaque dona, commodi et utilitatis pleniora (quibus vulgus, et minores potissimum delectantur) danda, propensiores esse solent. vid. Camman, disputat. 5. thes. 14. Quod et intellexit Augustus: Suetonius, in vitâ cap. 25. et etiam pro arcano politico venditat Boccalini, 1. ragguagl. 79. non frequenter nimis. concedere praemia honorata. De praemiis militaribus agit Montaigne,


page 112, image: s112

2. cap. 7. Quoque factum apud Romanos, consule Plutarch. in Publicolâ, fol. 200. 203. et 206. Et eum in sensum Iuvenal. Satyr ult.

Ipsius certe Ducis hoc reserre videtur,
Ut qui fortis erit, sit felicissimus idem.

Laus saltem militum fortium, eos excitare solet, Monluc. fol. 25. Et Romani etiam nomine honorabant suos, Messia, 3. cap. 30. Est et species honoris, historicos conducere, qui laudent fortia facta. Anton. Palear. in overib. fol. m. 395. Adrianus publice, et frequenter cum omnibus lavit, et cum quodam tempore veteranum quendam, notum sibi in militiâ, dorsum scalpere vidisset etc. et servis eum donavit et sumptibus, Spartian. fol. 131. De praemiis militaribus, vid. etiam Gell. 5. cap. 6.

II.

Inter praemia, utilitate quae afficiunt, maxume eminet; cum emeritorum honesta, liberalisque tractatio (levanda enim est paupertas eorum hominum, qui diu rei publicae viventes, pauperes sunt, et nullorum magis, Vopisc. Aurel.) tum uxorum, liberorumque, ab illis derelictorum pia cuta. (Leibgeding wolverdienter Amptleut/ Soldaten/ Sptiäl/Boccalin. 2. ragguagl. 22. Fürstl. Tischreden. 3. cap. 6. Monluc. fol. 263. Plutarch. in Solon. fol. 181.) Quippe qui non tantum, quando virium raione, officio commisso probe fungi potest, sibi necessaria, ad vitam honeste sustentandam non defutura videt: Sed et in senectute, aliisque casibus humanis, de victu cultuque non desperat; ac uxori, liberisque teneris, suam post mortem parterne ac liberaliter magistratum prospectutum certus est: maiore is sane alacritate periculum aggreditur quodcumque, et singulam magis industriâ suo officio praeest. Hûcque pertinet, quod Lactantius scribit, 6. cap. 12. Et de sustentatione Equitum emeritorum in Angliâ, vide die Würtembergische Badenfahrt. fol. 17. b. De monasteriis, pro veteranis equitibus, consule Hervvart, in Ludov. IV. fol. 979. etc. Hocsi praemium speretur, non ut nunc fit perperam studium omne ponetur in divitiis privatis, curisque domesticis, et illiberalibus aliis. Pericles Atheniensium Dux, in oration. funebri, bello Peloponnesiaco caesorum: spondet: magistratum liberos eorum, qui in praelio occubuerunt, usque ad pubertatis tempus aliturum; utilissimo, ut Thucyd. 2. ait, praemio. vid Laert. in Solon. fol. m. 37. Prae ceteris hodie, longissimâ temporis receptâ observatione, non tam grati, quam liberales et munifici, ita erga Patres sunt Veneti; ut etiam in liberos eorum, ea liberalitas propagetut, qui vel in togâ vel sago, utilem Patriae praestiterunt operam. Bembus, histor. Venet. lib. 2. fol. m. 79. Non solum enim inibi stipendia et solaria defunctorum Parentum, superstitibus filiis, hereditario veluti iure conferuntur; sed et nubiles filiae, ex Fisco dotantur honorfice. Philipp. Camerar. 2. meditat. cap. 5. ubi


page 113, image: s113

similia alia subiungit exempla plutima. De praemiis militum occiscorum apud Helvetios, consule Stumpff. tom. 2. fol. m. 40. De Ianizarorum, vid. Tarduccium, fol. m. 245. d'un don vid. Froissart. 1. cap. 165. 167. et 169.

III.

Praeminorum distributio Harmonica, aequissima est: seilicot, ut secundum proportionem atithmeticam, praemiorum consecutio, tum maioribus, tum minoribus aeque pateat; sed secundum Geomerricam rationem, non unâ eâdemque lance omnibus tribuatur. Nempe maiora maioribus, mediis media; minoribus minora, pro accipi entis eignitate conferantur. Consuli sc. Triumfus, Legatis Consulatus, Torques Equitibus, ceteris spolia. Kirchner. disputat. derepublic. 19. th. 2. ae. Bornitius, de praemiis, cap. 2. vid. omn. Boccalin. 1. ragguag l. 31. ad sin. et ragguagl. 32. Quid vero proportio Arithmetica, Geometrica, et Harmonica seu Musica sit, aliaque ad hanc tem spectantia, docet Rod. Geelenius, in Lexic. Philosophic. verb. Proportio. et Bodinus etiam in lib. de republ. et inrpimis Dn. Kepplerus, 3. Harmon. fol. 88. ubi multis Bodinum oppugnat, quos consulere licet. Addatur Philo, d. opific. Mundi fol. 19. Tileman. disputat. ff. 1. thes. 40. Canonhiero, dell introduzz. 9. cap. 11. Henr. Gebhard. d. Princip. iuris conclus. 13. Et illud itidem hîc quaeri potest: anne dare modetate multis, an effuse paucis debeamus: vid. Botero, ragion del stato, cap. 23.

IV.

Quemadmodum crescentibus delictis, exasperari debent poenae: (ut mox Deo volente, infra suo loco dicam) ita et praemia ac beneficia, pro incremento rei publicae augenda, eius que facultatibus et opibus sunt metienda. Ut Horatii Coclitis, qui urbem a direptione, cives ab interituservârat, inopiam sublevarent Romani, terrae donaverunt iugerum: ingens pro inopiâ rei publicae praemium. Alexandri e contra magnificentiae conveniebat, integras largiri provincias, et innumera talenta. Bodin. 5. cap. 4. de republic. num. 555. Sane si rei publicae pibus praemia metiantur, res publica exhauritur, et opus est revocationibus donatorum: quomodo Galba 550. tonnas auri, a Nerone donatas, revocavit, quâ de re dixi intr. d. Aerario.

V.

Verum ut male agere, quam nihil omnino facere, peius est: sic et magis etiam pernitiosum rei publicae habetur; si praemia, quorum distribuendorum causa, in virtute est posita, indignos, vitiososque, quam si nullos prorsus sequantur. Male quia meriti, sceleraque ubi praemiis afficiuntur, stimulus ibi virtutis est nullus, et male agere omnes satagunt. Unde plus fere nocere putatur, in praemiis conferendis, quam in puniendo non procedere ex merito. Recte Lucius Philippus in fragment is Sallustianis: Ubi malos praemia sequuntur, haud facile


page 114, image: s114

quisquam gratuito est bonus. Et idem Sallustius, oration. alterâ ad Casarem, d. republ. or dinand. Malitia praemiis excitatur; ubi ea dem pseris, nemo omnium gratuito est malus. Pessima. ergo praemiorum est ratio, quae cum dauti, tum accipienti indignitatem affert. Tiberii Imp. qualis olim fuit: qui Princeps, in ipsâ publicorum motum correctione, quibusdam, qui secum biduum continuum potando consumpsissent, Provincias et praeturas praemii contulit loco: ignotissimumque quaesturae candidatum, nobilissimis anteposuit, ob epotam in convivio propinante se vini amphoram. Suetonius, cap. 42. Sic Xerxes praemia constituit iis, qui novum voluptatis genus reperissent. Valer. Maxim 9. cap. 1. Ita et Caroli IX. Galliarum Regis conspurcat vitam, quod in eius rerum gestarum synopsi legimus; illum erga Albertum. Tudium, Institoris Lugdunensis filium liberalissimum suisse: ita ut conster post summus honores in eum collatos, uno quinquennio, sexcentorum aureorum milibus a Rege donatum esse; nihil ibi tamen additum invenitatur, quâ in reille Tudius excelluerit, quam quod Rex ab eo nomen Dei iurate didicerit. Camerat. meditat. histor. 1. cap. 4. Sic et interventu pecuniae, ullâ sine virtutis et fortitudinis, praestantisve meriti commendatione, non tam datur, quam prostituitur Nobilitas; dignitasque sordidâ asticitur indignitate, et numis magis, quam virtuti ut studeatur, inde evenit. Sane praemia, si distribuutur indignis, infamiâ afficitur, cui donantur, Montaigne fol. 913. lib. 3. cap. 6. Tandem. etiam, praemia non praemia sunt, passim si vulgentur. Populi nostri honores quondam fuerunt rari et tenues, ob eamque causam gloriosi; nunc autem effusi atque obsoleti, inquit Aemyl. Probus, in Miltiad. Quod idem dici potest de nobilitatis largitione, nunc nimis frequenti. Hâc ratione (Tiercelinus, antiqui moris in Galliâ Eques, mordaci dicterio, indignabundus saepius dicebat: Torquem conchyliatum, postquam indignis promiscue communicari caepisset, non iam esse fortium virorum insigne, sed omntum bestiarum collare. Thuanus, 23. fol. 469. Pariter laudationes sunebres, vanâ et vane quaesitâ laude non sunt vitiandae: ut factitatum olim Romae, Kirckman, 2. de funer. Rom. cap. 19.

CAP. III. De Poenis, earumque necessiate, et mit igatione.

SEd sunt quos mala efficacius movent, quam bona. Non ita moventur omnes honore, quemadmodum ignominiâ. Res enim, quo


page 115, image: s115

magis sentiuntur, vehementiusque afficiunt, eo etiam magis, suam produnt naturam. Poena ergo aeque ac praemia, in republicâ necessariae censentur Petr. Faber, ad l. 1. d. iustit. et iur. fol. 5. Procopius in histor. secreta, fol. 35. Tasso, cant. 5. num. 39. Ac de poenarum necessitate ex Cabalistarum mente, vid. Riccium, 4. agricultur. fol. m. 150. etc. Sane Deus, ut gratiam, ita et iram habet, Lactantius, de ir â Dei, cap. 5. et seq. et cap. 17. dict. libri. idem probat supplicia capitalia, eaque necessaria dicit: eaque etiam a Deo didicisse homines docet. Ac item, nu'llum Imperium, ac nec vita sine metu constat, cap. ult. d. lib. Ita comparatum est, ait Aristoteles, 10. Et hic. ap. 9. ut verba, doctrina, ac praecepta, possintilla quidem liberalia ingenia cohortari, et excitare; at reliquos, qui sunt multo plurimi, non possunt ad virtutem impellere. Sed de poenis, vide Camillum Borellum, de magistrat. 2. cap. 8. ac lib. 3. cap. 2. etc. Langlaeum semestr. lib. 8. 10. et 11. per discurs. Gerhardi, loc. demagistrat. num. 293. Reinkingg. 2. class. 1. cap. 8. Aerod. rer. iudicatar. tit. de poenis. Optimi, ut et pessimi qui sunt, neque poenis, neque praemiis permoventur. Boni praemiis excitantur, mali poenis cohibentur. Optimi ultro praemiis condecorandi, pessimi ne aliis, vel facto, vel exemplo noceant, poena afficiendi. At vero tam poenarum, quam praemiorum eadem est disciplina, et ex opinione Hispanorum, (conceptos Morales, num. 616.

No puede saber premiar,
El que castigar non sabe.

II.

Contra Anabaptistas, et etiam Scholasticos nonnullos: qui putant, neminem supplicio nortis esse afficiendum, disputat Lavaterus ad Iosuam, cap. 7. homil. fin. fol. m. Ludovic. Molina, tractat. de iustit. et iure, tom. 4. disputat. 5. Bellarminus, de Laicis, cap. 13. Gerhardi de magistratu, num. 75. Photiniani, qui quidem honorifice de Magistratu, eiusque offico, sentire videri volunt: eum nempe a Deo institutum esse, eique in omnibus parendum, quae non expresso Dei verbo repugnant; ita quidem, ut si maxime aliquid mandârit, quod Deo contrarium est, attamen piaculum sit excitare seditionem. Concedunt etiam, quod Christianus possit gerere magistratum, modo nil instituat contra Dei mandata. Ostorodus, cap. 28. pag. 182. et seq. Expresse tamen negant; licere magistratui sontibus infligere poenam capitalem: quos refutat Balthasar Mentzerus, in exegesi Augustan. Confession. artic. 16. de ordini civilibus, fol. 722. Valent. Wigelius, In der Postill am 3. 4. 6. vnd 22. Sontag Trinitat. fol. 330. etc. Item, am Grünen Donnerstag/ ad fin. fol. 48. an S. Richels Tag ad fin. Item, Im Disputirbüchlein/ fol. 28. et seq. Vom Leben Christi cap. 9. et 23. aliam quandam, et ut mihi videtur, novam sententiam proponit: quam ego non intelligere queo.


page 116, image: s116

Putat ille, incorrigibiles tantum esse puniendos; sed quis iudicare potest, aliquem paenitentiam non simulare? Et quis scit, hodie impaenitentem, cras non futurum talem: Et conducit inter dum nori sub manu ultoris. Formicat. Nideri. fol. m. 324. Homicida non per legem Mosis, sed naturae statim post diluvium occidi mandatur. Ac ratio poenarum Capitalium, etiam in Novo Testamento valet: ut sanguis expietur, ut terra purgetur, quae blbit sanguinem innocentem, Samuel. 2. cap. 4. vers. 11. Et Ius Canonicum sententiae contrariae favere videtur, Goldelman, de Sagis, lib. 3. cap. 1. fol. 4. Sed id pertinet ad Clericos, et forum Ecclesiasticum, quod homicidia, non gladio sed solum irregularitate punit; ac per petuum Carcerem induxit, ut paenitentiae sit locus. Certe etiam bonus est, qui iustus: et quoque bene facit, qui punit. Clem. Alexandrin. 1. paedagog. cap. 8. et seq. Sedramen et hoc est sciendum, neque aquis, neque igne quemquam fieri meliorem, noque aliquo externo: sed solâ fide in semen Christum, impiorum cordapurgantur. Mundus non sit melior poenis, ut Pharisaici Reformatores putant. Lavaterus, d. loc. fol. 37. Francisc. Lambert. in comment. d. caus. excaecat. multor. saecul. lib. 4. cap. 5. Ner etiam restitutio cessat ob poenam, Del-rio, d. Magis. 6. c. 1. section. 3. fol. 364. etc. Quoque supplicia commiserante, dolentique animo sunt infligenda: et Iudex, qui delectatur poenis, homicida est apud Deum. Ant. d. Sales, in prax. vitae spiritual. part. 3. fol. 259. et seq. adde Epictetum, apud Arrianum, 1. cap. 17. Montaigne, 2. des essais, cap. 1. Tauler. edit. Bafileens. fol. 216. b.

III.

Puniendis peccatis, tres a Philosophis recteattributae sunt rationes, Agell. 6. noctium, cap. 14. Una est, quum poena adhibetur castigandi atque emendandi gratiâ: ut is, quifortuito, vel ex humanâ imbecillitate delinquit, attentior fiat, atque correctior. No ay tal razon, como la del baston: non est ratio, fuste, quae magis persuadeat, ut Hispanis est in Proverbio. Et recte ex Platone Tarrae. Hebius, amphith. lib. 26. num. 21.

Delicti medicina gravis licet, optima poena est;
Exigit haec morbum, ut velle redire neger.

Altera est, cum dignitas, auctoritasque eius, in quem peccatum, tuenda est: ne praetermissa animad versio, contemptum eius pariat, et honorem levet. Et sic interdum gravitas alicuius delicti, exigit, ut delinquens e: medio tollatur; ne maledictionem divinam regioni, eo scelere contaminatae, accederet. Deuteronom. 21. vers. 7. 8. et 21. Ios. 7. vers. 25. Quia conturbasti nos, conturbette Deus. Ex hoc item descendit, quod Crimini Maiestatis, (utpote quo directe laeditur res publica) tam graves praestitutae sunt poenae. Dn. D. Bocer, tractat. de Crim. Maiestat. cap. 3.


page 117, image: s117

Poenas, pecuniarias debere adiudicari parti laesoe, probat Boccalini, 1. ragguagl. 96. Tertia ratio vindicandi putatur, cum punitio propter exemplum necessaria est: ut ceteri similibus a peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur; nec abeant maleficia in mores.

Cuncta prius rentanda; sed immedicabile vulnus,
Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.

Oviel. 1. met amorph. fab. 8. Ubi inclementia poenae ad unum aliquem, aut paucos; fructus ad omnes pertinet, Novell. 30. cap. 12. Unde Itali vulgo dicunt: Un vizio non punito, suol crescere in infinito. Est quoque praecipua ratio poenarum, ut qui semel deliquerunt, amplius peccare non possint; et ne malitiosi noceant bonis. Mactat enim oves, qui lupis parcit. vid. Platon 8. de legib. et Virum Clarissimum Georg. Remum, inparaphrasi constitut. Carolin. a princip. ubi etiam ex Dione quae dam, hunc in sensum refert. Sic et Muleius Maluccus, Rex Maroci, pro symbolo usurpare solitus fuit: Che il prencipe deve imitar l' Hortolano, che coltive le piante ut ili, et sbarrale cattive. Botero, 1. d. detti fol. 3. De causis, cur ad mortem in poenis interdum perveniatur, eleganter ex Galeno Bellatmin. d. Laicis, cap. 21 ad fin. ac add. S. Thom. 2. 2. quaest. 108. per tot.

IV. Ex his illud Politico-Iuridicum porisma elicitur: nempe supplicia publica esse debere; tum ne suspicio alias in iuriae suboriatur: tum maxime quod supplicium repraesentatum, haud mediocriter audaciam, simili morbo laborantium retundat, Beza, ad Matth. 26. vers 5. Iohann. Gerhardi, decad. 6. quaest. 2. Pierre Matthieu. in Aelio Seiano, fol. 77. 83. et seq. La giustitianon ba luogo. senon si fa al suo luogo. Giovann. Botero dict. l. 1. fol. 23. Sic et poenae debent esse conspicuae. Multum enim ad coercendam audaciam valet, propositum punitionis exemplum. Ipsa miseri praesensforma viventis, et ad recordationem admonet conscios, et ad sciscitationem cogit ignaros, Orosius historiar. lib. 6. cap. 12.

V.

Porro mitigandarum poenarum causae (de quibus late Titaquellus, et Farinacius, ac etiam Covarruvias, 2. var. cap. 9. tractant) eruendae sunt ex tationibus earundem infligendarum: ubi nempe rationes poenatum cessant, mitigarieae possunt. Alias locum habet, quod Symmachus dicit: 1. epist. 30. Moribus saevis, familiare est atque cognatum, armare spiritus exemplo immunitatis. Cur enim secundum effugium desperet, qui laqueos criminis prioris evasit? Et verum est quod Itali dicunt: Perdonandotroppo a chi falla; si fa iniuria a chi non falla. Qui parcit malis, nocet bonis. Hûc pertinet apophthegma Alphonsi Neapolitani: Che con la giustitia egli s' acquistava la gratia de buoni, con la clemenza l' amor demali. Botero, d. fol. 23. Igitur, quando aut


page 118, image: s118

spes magna est, ut is, qui peccavit, citra poenam ipse se ultro corrigat; aut iacturam dignitatis, in quam peccatum est, metuere non necesse habemus; aut non id peccatum est, cuius exemplo necessarto metusuccurrendum sit: tum quic quid ita delictum est, non sane dignum esse imponendae poenaestudium, visum est. Agel. supr. dict. loc. De remissione poenarum, vid. Dn. Metzger. consil. crim.

VI.

In dubio aut quando causa subest, mitior semper sententia, in poenis est sequenda: l. 5. ff. de poen. Boccalin. 1. ragguagl. 41. fol. 187. et 2. ragguagl. 6. fol. 37. quod pulchre Camerarius docet, 1. meditation cap. ult. Et vide Muret. in thes. Critic. Dn. Gruteri, tom. 2. fol. 1158. Aerod. fol. 525. cap. 5. et 7. Idque si faciat, ad Deum amgis accedit Princeps, Perez. in aphorism. fol. 118. Culpandi sunt, qui aiunt, misericordiam non esse virtutem, Lactantius 3. cap. 23. Montaigne. 1. cap. 1. Accontra crudelitatem, insuppliciis eriam iustis, invehitidem, 2. des essau. c. 11: fol. 397. etc. Et laudem apud Historicos meretur Emanuel Portugalliae Rex, qui Consiliarros suos laudare solebat; si quando ullam potuerint invenire rationem, quâ reos ab ultimo supplicio liberarent. Botero, 1. d. detti fol. 24. vide apophthegm. Atab. a Iano Drusio collecta, fol 64 nu. 49. adde Boccalin: 2. de Parnasso, fol. m. 37. Et de clementia Theodos. Iunioris, vid Histor. Tripart. 11. cap. 17. Et pium est, Abbatis Clumiacensis, a pud Guil. Paradin. en l' histoir. d. Bourgogne fol. 141. apophthegma: Malo culpari propter misericordiam, quam propter crudelitatem. Et severitatis nota impingi posser Friderico, qui etiam tempore Coronationis, famulo noluit parcere, Günther, lib. l. vers. 450. etc. ac vid. eund. dict. lib vers. 515. etc. ac utrobique Rittershusium. Iustitia ut vera sit, necessario adiunctam habere debet misericordiam; qualis est ipsa iustitia divina. Ludovic. Granatens. meditat. de vitâ Cbristi, cap. 5. D. Augustinus dicebat, sic vindicanda esse delicta, ut supersint, quos paeniteat peccâsse. Crudelior poena, deterret saepe magis accusatores, quam malefactores, Aerod. fol. 785. Et IC. Marcianus, in l. perspiciendum. ff. de poen. ait: Plane in levioribus causis, proniores ad lenitatem iudices esse debent; in gravioribus poenis, severitatem cum aliquo temperamento benignitatis subsequi. Et inprimis, haut facile cuiquam via praecludenda est, quâ ad bonamfrugem revertens, amissae honestatis famam recuperare, vitaeque anteactae ignominiam emendare non possit. Scip. Amirat. dissertat. polit. lib. 5. discurs. 2. Richter, axiom histor. 177. vid. etiam infra Non inquirendum nimis anxiae est in delicta, ut recte faciunt Turcae Busbequ. epistol. 3. fol. 77. De inquisitorio processu, vid. Godelman. de Magis lib. 3. cap. 3. Non absque dilatione sententia criminalis exsequutioni demandanda est; Aerod. fol. 533. Drus. apophtb. Arab. fol. 64. num. 48.


page 119, image: s119

et monui ego alicubi in tract at. d. appellat. ac de exsecutione fententiae criminalis, vid. Tuschum, lit. E. conclus. 486. et seq. Non sunt ferendi delatores malitiosi, cupidi, nec etiam temerarii accusatores. Aerod. fol. 447. et seq. Princeps inprimis suam iniuriam non nimis severiter, nec etiam nisi per alium punire debet. Aerod. fol. 522. cap. 1. et 3. ac fol. 532. cap. 7. Lehman. lib. 5. cap. 6. Quin et virum omnem gravem dedecet, supplicia spectate: hocque non minus culpandum est, quam olim gladiatoribus interesse, Boccalin. 2. ragguag l. 97. Perperam ergo agunt, qui in novis suppliciorum generibus excogitandis, ingeniosos se monstrant, Piccart. detad. 4. cap. 6. Aut magna scelera, nimis magnis vindicant poenis: Buchanan. lib. 10. ad fin. histor. Scotic. Montagn. 2. cap. 27. ad fin. Poena nimis severa, est absurda, Hill. num. 449. Quin et gravia supplicia, saepe subiectis minitantur; at cendi potius studio; quam nocendi, ut tradit Symnachus, 10. epist. 32. Gell. 19. cap. 1. ad finem. Et merito livius alicubi gloriatur: Quod nulli gentium minores placuerint poenae, quam Romanis. An Iudaei sint aliter, quam Chriistiani suspendendi, vid. Berlich. tom. ult. conclus. 45. num. 40. Dn. Remum, ad constitut. Carolin. fol. 129. Sed ex causâ exaggerati potest poena: cuius exemplum elegans est apud Manassem, in annal. m. fol. 389. Poena item non est remittenda, si publice intersit aliquem puniri. Dn. Lansius, orat. pro Hispan. fol. 240. Et quando in dubio magis absolvi debeat praesumptive nocens, quam puniri tractat, Cardinal. Tuschus, lit. A. conclus. 41. et seq. De poenâ damnationis ad bestias, Bulenger. de venat. Circi. cap. 33. Decollari, novum in Germaniâ supplicium est: olim occidebantur gleichsamb mit einem Zwangstul mit einem Thül. Dn. Crusius, part. 3. fol. m. 296. De poenâ, ubi in Patriâ exul et peregrinus quis reputatur, In zehenden bannen vid. Aerod. fol. 815. Quodque Rota, vetus supplicium sit, docet Barthius, advers. 9. cap. 1. Et poenam ignis levem esse, Lucianus censet; dial. de morte peregrini tom. 4. m. fol. 286. Quomodo palo infigantur rei, vid Bellon. 2. cap. 01. An quis condemnari queat, ut sibi ipsi inferat mortem, vide Montaigne fol. m. 80.

VII.

Ex hactenus dictis diiudicari queunt sequentes quaestiones: (1) An virgo possit ad supplicium ductum liberare: aut qui meretricis nuptias optat, mortis poenam effugere queat? vide Christian Ohemium, discurs. de consulib cap. 3. num. 29. etc. fol. 142. Quod in Hispaniâ, ex antiquo Gothorum scitu, admitti solet: Floresta Espagnola. part. 11. cap. 3. num. 2. et id passim alibireceptum esse, Busius notat sed damnat. ad l. 2. §. fin. num. 3. ff. ex quib causis maiores. Lather. de censu, fol. 866. etc. Berlich: tom ult. conclus. 45. num. 32. Kornman. de miracul. mortuor. V. 3. Sed mterdum hoc permitti potest, et videmus ex eo, quam


page 120, image: s120

solliciti fuerint antiqui, in captandis occasionibus veniae daudae. (2) Au Cardinalibus privilegium illud competat, quod Plutarcho, in Numâ, teste, Vestales olim habuerunt; ut ad supplicium ductus, si ipsis occurrerint, liberetur? (3) An liber sit dimittendus, qui laqueo fracto, ceciderit de furcâ? Andreas Gerhard. disputat. ad instit. 17. ad fin. Arumae. disputat ad leges praecip. 24. thes. 7. Busius, d. loc. Berlich. tom. ultim. conclus. 45. num. 36. Quamvis autem non facile praesumendum sit, fieri miraculose, quod potest habere naturalem rationem. Et tamen hic casus interdum innocentiam notat: cuius rei exemplum habet Guil. Paradin. en l' histoir. d. Lyon. 7. cap. 17. Sic et occidi non deber, qui post supplicium mitaculose adhuc vivus reperitur. Dalner. de iure homin. fol. 52. ubi exempla memorabilia habet. Ac aliam hûc spectantem historiam, fere supra fidem, sed ex fidis documentis recenset Wehner. in metumorph. rerum publ. cap. 13. ad fin. De fure miraculose deprehenso, et benigne dimislo, vid. S. Gregor. dial. 1. cap. 3. Et addi debet epistola B. Hieronym. de muliere septies icta incip. saepe ame. etc. Et ergo non perpe ram sentire videntur, qui aiunt, similibus in casibus de novo esse de crimine cognoscendum: inquirendumque in innocentiam, et asserti miraculi causam.

VIII.

Sed anne Asyla sunt instituenda? Ut ut eorum possit esse aliquis usus; cavendus tamen maxime est abusus: nempe â carceris iniuriâ tantum liberare debent. vid. Heigium part. 2. quast. 24. Zeppet, 4. d. legib. Mosaicis, 14. fol. 399. Drusium, ad loca difficil. exod. cap. 33. et ad loc. Deuteronom. cap. 79. Covarruv. 2. variar. 20. Selden, in Iane Anglerum. fol. m. 9. Facium, in polit. Livian. art. 10. fol. 57. Iohann. Gerhard. centur. quaest. polit. decad. 8. quaest. 4. me, ad l. 3. de iustit. et iur. quaest. 25. De fugâ ad Statuas, Aras etc. tractat Sitzman. ad Boet. de consolation. philos. 1. num. 11.

IX.

De veniâ delictis concedendâ; an et quatenus id facere possit aut debeat Princep? vid. Petr. de Vineis, lib. 6. passim. in meo tractat. de iurib maiestat. polit. adde Haymon ad Zachar. cap. 7. subfin. et Zepperum, 5. de legib. Mosaic. cap. 8. Lovis de Servin. tom. 3. playd. 9. fol. 155. etc. Henric. Gebhard. tractat. de princip. iuris prudentiae. conclus. 5. et Val. Arithmae. Oration. hâc dere, prafixam eiusdem periculis tertiu. Consuleitem Ludov. Molinam, de iustit. et iure tom. 4. disputat. 48. Quotusquisque reperitur, qui impunitate propositâ, abstinere possit iniuriâ: et ita impunitas, peccandi maxuma illecebra est. Cicero. 3. officior. Utque in corpore, si quid eiusmodi est, quod reliquo corpori noceat, uri ac secari patimur; ut membrum aliquod potius, quam totum corpus intereat: Sic in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est


page 121, image: s121

pestiferum, amputatur. Cicero. Philipp. 8. Notatu et hoc dignum videtur: ut ne detur venia ex gratiâ merâ, nisi confesso. Piccart: decad. 16. cap. 6. vid. Bernhard. Girard. bistor. d. France. tom. 2. fol. 96. Iudicum misericordia sequatur, non intret. Tempore item publicae laetitiae; puta Victoriae, nuptiarum etc. Poenae remitti queunt, et captivi liberari, idque fit ad testandam gratitudinem erga Deum. Sed maxime remitti eorum poena posse videtur, qui in principem peccârunt. 1. Sam. 11. vers. 13. In militaribus etiam d elictis, veniam non esse dandam; iudicat apud Thuanum, 19. fol. 196. Castaldus: ne scilicet militaris disciplina evertatur. Etiam sicariis venia numquam est concedenda: quanto namque odio eos prosequatur Deus, ex eo facile apparet; quod saepe miraculose homicidia deteguntur, mirabilibusque occasionibus ad supplicia trahuntur facinorosi. Richter, axiomat. oeconom. 211. Et David donec vixit Ioabo parsit, sed postmortem, ut a filio puniretur, praecepit. Quod Politicum fuit arcanum: suspenduntur namque interdum poenae, propter potentiam rei. Aerodius, rer. iudicatar. fol. 445. Notet vero Princeps, ut ipse in poenalibus, sententiamnon dicat, Aerod. rerum iudicatar. fol. 524.

X.

In poenarum pariter, ut in praemiorum distributione, Harmonica observanda est ratio. contra Aristol. 5. Ethic. 7. et Arnisaeum, 1. polit. cap. 18. cum Bodino eleganter Kirchner. disputat. 19. thts. 2. b. vide Wesenbec. in parat. ff. de Iustit. et iure. sub num. 10. Emund. Meril. 1. cap. 24. Hîc ergo; an in poenarum distributione, vita anteacta in considerationem venire, propter eamque, et in rem publicam praeclare collata merita, poena temperari debeat? quaeritur. Machiavellus. 1. commentar. 24. vid. Scip. Amirato. 2. discurs. 7. adde Ezech. 18. v. 23. res publicas bene institutas, et bonis praemia, et poenam malefactis seorsim constitutas habere; ne que alterum altero compensare debere, docet. Idque Manlius est expertus, vid. Plutarch, in vitâ. fol. 280. add. Senec. epistol. 81. Gell. 7. cap. 19. Romnosque imitatus est Philippus II. Rex Hispaniarum. Conestag. fol. m. 25. etc. adde Tasso, cant. 15. stanza. 36. etc. Persarum vero quan dam legem, humanitatis plenam laudat Anton. Muretus 8. variar. 25. quâ ita constitutum erat: ut, cum quis in iudicio argueretur aliquid fecisle, et si liquido constaret, eum culpae adfinemesse, non tamen statim condemnaretur: Sed prius inquireretur diligentissime in illius vitam, inireturque ratio, plurane turpiter et flagitiose, an bene laudabiliterque. gessislet etc. Ego inter delicta distinguo. Delictis ignoscendum nempe est privatis, et communibus, propter benemerita; sed non maxumis, et ad rei publicae spectantibus statum: atque si accedat causa, etiam ulterius saevietur in excellenteis


page 122, image: s122

stos. Alber. Gentil. disputat. Regal. 1. fol. 26. Consiliarius et Plebeius, in adulterio deprehensi: Sane non praili supplicio sunt afficiendi: mitigant illi poenam cum merita, tum ut conster ratio proportionis; in partem quippe poenae cedit, quod Consiliario amplius, quam plebeio de dignitate decedit, Er hat mehr zuverlieren / famam scil. et dignitatem etc. quibus alii carent. vicissim cum Consiliarius et plebeius proditionis rei sunt: ille gravius peccat: quia ampliorem debet praestare fi. delitatem, et quia promptiorem habet nocendi facultatem. Hill. inphilosoph. democrat. num. 439. Ipse Deus pepercit regibus, ratione temporalium poenarum, ob bene merita: Sicque meruit Achab, ut non viderit malum in vitâ suâ.

XI.

Nobiles an mitius puniendi? tractat in utramque partem Herman. Kirchner. orat. 1. et 2. et adfirmat Gerhardi, decad. 6. quaest, 3. per l. 4. et l. ultim. de incend. ruin. naufrag. pide Lehman. 4. cap. 12. fol. 308. (ubi pulcherrima exempla referuntur) adde Riccium, decis. Ecclesiast. 346. et 360. Ad quod etiam alludit Prudentius, Peristeph.

Plebeia clarum poena ne damnet virum,
Persona quaeque competenter plectitur;
Magnique refert, vitis an sit nobilis:
Gradu reorum; forma tormentis datur.

Sane status ratio, quandoque hoc exigere videtur, Boccalin. 1. ragguag l. 68. qui idem pro Nibilibus, rationes politicas adducit, cent. 2. ragguagl. 63. Et iure Romano, semper servi graviori poenâ plectebantur. l. 16. §. 3. ff. de paenus. Rod. Fornerius. rer. quottidian. 4. cap. 2. Franci et Germani. liberos, fere non nisi pecuniariâ poenâ puniverunt. Lehman. fol. 111. etc. fol. 363. etc. qui idem, lib 5. cap. 63. de infami illâ poen â agit, quâ nobiles canem portare cogebantur, et fol. 271. eâ de retractat idem. Alii diversitaten hîc adhibendam esse omnino negant. Meisner. deleg. f. 395. Quibusdam potius duplicatâ poenâ Nobiles digni videntur: tum quod deliquerunt; tum quod delicto suo, genus et nobilitatem foedârunt. Salvian. Massil. f. m. 133. etc. quemadmodum cum latrones aliquot suspendio addicti essent in Daniâ, et unus ex eis, vitae suae consulere cupiens, prolamaret; se consanguineum Regis esse, Reglâ Danorum stirpe oriundum. Tum Rex Canutus; turpe est, consanguineum nostrum vulgarium morte affici, decet nos ei impendere claritatem; et iussit in nauticâ pinu, sollemne ei suspendium exhibere. Alber. Stadensis, in histor. sub Anno 1133. simile exemplum est apud Suetonium, in Galbâ. cap. 9. Et Marquardus Freher in tractat. de secret. Iudic. Westphalicis in not. ad finem, de Scabinis delinquentibus scribit: Zwey Freyschafften sollen iene nemmen/ und hängen siben füß höher/denn


page 123, image: s123

ein andern Diebe. Imperator Theodosius, in Novell. de sepulchrorune violator. Vehementius, inquit, coercendus est, quem peccâsse mireris. Scelus omne gravius facit, claritudo personae. Et Lactantius, 1. cap. 21. Hi potius scelerati sunt habendi, qui, cum liberalium disciplinarum studiis sint expoliti, ab humanitate desciscunt quam qui rudes et imperiti, ad mala facinora, bonorum ignoratione labuntur. Tutius mihi itidem et hîc videtur, inter poenas et crimina distinguere. Sunt poenae infames, quibus in pari delicto, Nobilis vel de republicâ egregie meritus, magis quam plebeius oneraretur. Sunt delicta, quibus unus ordo prae altero magis est obnoxius: sunt vicissim crimina, propter quae maiori poenâ digni videntur nobiles, quam de vulgo alii. vid. eius rei exemplum, in §. item lex Iul. peculatus Instit. de public. iud. f. l. 8. in f. C. de Episcop. et clerit. l. 29. C. d. adulter. Tiraquell. d. poenis. caus. 31. Frize apud Arumae. tom. 1. de iure publ. disputat. de nobilitat. thes. 25. a princip. Et quidam Gallicus auctor recte scribit: Aux crimes d' estat, il ne se fait Point de compensation du merite, a la faute. Et tali in casu magis timendi sunt, qui Nobiles vel potentes. Sicque in Monasteria et olim detrusi fuernt, qui Tyrannidis suspecti erant, Alemann. ad Procop. histor. secretam fol. 82. Is, qui in nullâ constitutus est dignitate, maiorem quidem accipit poenam: sed in dignitatis amissione detrimentum non patitur; ut ait Giphan. in Antin. in prooein. them. 3. fol. 8. et iam modo dixisupra. Etenim qui ex vulgi faece, infaniam non pertimere solent. Freher tractat. de infam. fol. 328. Ac interdum minus est exemplum miserabilis viventis criminosi, quam occisi. Vulcatius, in Avidio Casso. Nobilitas est res Politica, ideoque quatenus in poenis aliquid Politici est, mitigari eae possunt intuitu Nibilitatis: non quatenus poenae sunt iuris naturalis. arg. l. 38. §. 5. de poen. Nobilis item, vix alio quam capitis supplicio, affici debet: quod et iam olim minus turpe visum suit, Barthius, adversar. lib. 32. cap. 8.

XII.

Non incommode hîc quaeritur et illud: An tia possit remitti poena, si biberit venenum, et Alexipharmaco (de cuius viribus dubitatur) illud fuerit dissipatum? vide exempla apud Simon Goulard. lib. 4. des histor. admirabl. fol. 710. Si ad Medicorum in structionem vivus dissectus, et restitutus fuerit? ut accidit in Galliis sub Ludovico XI. Paradin. en l' histoir. de Bourgogne. fol. 958. ad utrumque affirmative respondendum videtur, vid. Berens. disputat. ad instit. 15. coroll. 5.Laurent. Anatom. 1. cap. 4.


page 124, image: s124

CAPUT IV. De Poenarum exasperatione, aliisque Quaestionibus miscellis.

UT praemia, pro rei publicae incremento augenda; ita Poenae, crescentibus delictis sunt exasperandae. l. 16. §. ult. ff. de poenis. Farinac. lib. 1. de delict. et poen. inde furtorum poenam, delicti crescentis vehementiam, iure capitalem fecisse, plerique dicunt. arg. l. 1. in pr. de abigeis. Quâ de quaestione, gravissimâ sane; varie disputantes videri possunt, tam Theologi, quam Iureconsulti, Zepper, de legib. Mosaic. fol. 77. lib. 1. cap. 10. Iohann. Gerhard. disputat. Theolog. tom. 3. fol. 260. Balthas. Meisner. in Philosoph. sobri â tom. 1. section. 2. cap. 4. quaest. 3. Cothman. in comp. institut. tit. de furtis. Dn. D. Harprecht, ad § 5. instit. de oblig. quae ex delict. D. Bocer. disputat. quae tractat. de monetis suffixâ: thes. 63. Dm D. Thomas Lansius, disputat: de leg. Reg. thes. 89. Dn. Bacchovius, ad Treutler. in disp. de privatis delictis. Ant. Matthae. disput. singul. iunct â disputationibus eiusd em ad institut. Kirchner disput. de repubt. 19. thes. 3. Arumae. disput. ad leges praecip. 24. thes. 6. Nicol. a Salis, in Siciliment. fol. 912. et seqq. Wesenbec. in parat. de furt. num. 14. et seqq. Guil. Fornet. selection. 1. cap. 15. Ungepaur. exercitat. 13. thes 1. Val. Arithmae. in pericul. secund. disp. de furt. thes. 7. et disp. de delict: 1. thes. ult. Iohann. Olorin-Variscus, eteograph: Mundi, part. 1. cui Titulus, Malus Mulier. K. 6. Bidembach. consil. Theolog. 3. decad. 1. iure Mosaico morali prohibita sunt furta; poena vero furti in eâdem Legislatione constituta, est iuris iudicialis, et per consequens, mutari potest. Sic apud Aegyptios ea fuit capitalis, et etiam corpora suspensa manebant. Genes. 40. vers. 19. et 22. sicque apud Scythas, gravissimum erat delictum furtum: Sed propter politicam rationem, Iustinus, lib. 2. fol. 15. vicissim apud alias Nationes furta laudantur. Gudelinus, de pace fol. 48. Interim tamen mortis poena, maior hoc in casu videtur esse delicto: nam ut sanguis sanguine; ita bona bonis sunt tuenda, aut corporis servitio. Quâ de causâ multorum ex Dd. opinione, ac etiam nonnullorum locorum consuetudine, usu que laudabili est receptum, ut captus primâ vice, nisi circumstantiis aggravetur delictum: utcumque magnum sit furtum, vel reiteratum, haud morte puniatur reus: quod et probat Ludov. Molina, tractat. d. iustit. et iur. tom. 3. disputat. 695. adde Consil. criminal. Dn. Metzgeri, et Dn. Wittumb.


page 125, image: s125

praesert im consil. ultim. et Berlich. tom. 5. cap. 43. num. 18. Ita ut magispertinacia, et de ficiens spes paenitentiae; quam ipsum furtum capitaliter puniatur. Olim apud Romanos, furta non manifesta, nec infamia erant. Marcilius, ad L. XII. Tabul. fol. 208. olim apud Lacedaemonios, et etiam apud Holsatos, furtum non puniebatur. Helmodus, Chronic. Slavor. cap. 48. Nortmanni, fures primum in Angliâ, laqueo puniverunt: Selden in Ian. Anglor. f. 83. Et id tamen non placet Thomae Moro, in Utopiâ. Quin et Imp. Iustinianus, Novell. 134. prohibet expresse; morte, vel membrorum amputatione, furta puniri. Et Frider II. Imperatoris posteri, forsan dignitate, quamillustrissimam obtinuerunt, cito exciderunt; propter duas sat duras leges, quas de furtis, et ferarum tulerunt prohibitione. Est certe Deus mirabilis in operibus, et iudiciis suis. Poenae, tamen ratione saeculi mutantur. Exilio vindicata fuit Abelis caedes. Genes. 4. vers. 11. ac Caini caedes prohibita fuit. d. c. vers. 15. id tamen mutatum postea. Genes. 9. vers. 6. ubi consule Othon. Gualtperium. Ac quoque considerandum circa furti poenam, quod adulterium, et maxume homicidium restitui non potest: furtem vero exstinguitur per restitutionem. vid. Dn. Keppler. lib. 3. harmon. fol. 95. Nec facile quis occidi debet, propter rem quae reparari potest, Tripartit. 9. cap. 32. Ac quid, quaeso, aequius est, quam ut fur quadruplum restituat, aut si non habeat unde solvat, vendatur ac in servitutem redigatur. Exod. 22. vers. 3. Magisque domino rei furtivae consulitur, si operas ei praestet, quam ut suspendio finiat vitam.

II.

Homicidium adulterio gravius crimen est, quia spatium paenitendi adimit laeso, et quia in corpus invitum peccatur. contra Gerhard. centur. quaestion. polit. decad. 6. quaest. 8. Sed tamen adulterium, furto vel rapinâ scelestius iudicat Tauler, in vita fol. m. 31. et probat ordinis ration in decalogo observata: Inde iniquum esse, multi censent, adulterio leviorem infligi poenam. Quaerere er go lubet, anne hodie recte Adulterium primâ vice, quibusdam in locis non morte puniatur? Certe adulterio in Mosaico iure, quae dicta erat poena, itidem ad legem spectare videtur iudicialem. (De poenis mistis, partim ex naturali, partim ex lege iudiciali, seu politicâ descendentes, vid. Heinr. Gebhard. de princip. iuris. conclus. 5. num. 34. etc.) Et illa gravior fuit, propter polygamiam, et divertendi libertatem tum usitatam. arg. 2. Reg. cap. 12. vers. 2. et 8. Et oportebat etiam Mulieres maritatas severius puniri; alias uno viro plures non contentae fuissent. Boccalin. 1. ragguagl. 70. Problemas Morales. num. 81. Alb Gentil. ad l. 101. d. verb. signif. vid. me lib. 1. polit. cap. 10. n. 22. v. 2. De poenâ interdictae ferarumvenationi operam dantium, vid. Speckhan. centur. 1. quaest. 98. Dn. D. Happrecht


page 126, image: s126

ad §. ferae, num. 305. etc. instit. de rer. divis. Arithmae. 1. disp. 3. thes. 6. Mohr de Nigromont. tractat. de venat. part. 1. cap. 4. Quoque interdum diversitas locorum operatur, ut in delictum severiori poenâ animadvertatur. Rod. Forner. 4. rerum quottidinar. cap. 26. Etiam transgressiones alicuius legis seu ordinationis, graviter sunt in principio puniendae; ut lex firmetur, et alii deterreantur: quod notat, et exemplis sacris roborat D. Andr. Osiander, ad actor. cap. 5. lit. c. An autem Magistratus possit delicto non capitali, ex iure divino imponere mortis poenam? vide Molinam, de iustit. et iur. tom. 3. disp. 5. Becan, in Theol. scholast. tit. de leg ibus. cap. 6. qu. 4.

III.

Quemadmodum Medico, indecora sunt multa funera, meliorque censetur, qui morbum excludit et prohibet, quam qui pharmacis expellit acceptum: Ita multo praestabilius est efficere, ne facinora patrentur; quam si patrata condignis puniantur suppliciis. Id autem fiet, si causas, ex quibus animadverterint potissimum nasci flagitia, vel recîdant, si queunt; vel certe premant et attenuent rerum publicarum moderatores. Erasm. Roterodam. in instit. Princ. Boccalin. cent. 1. ragguagl. 58. ad fin. Hoc itidem graviter monet, et facem praelucet illustri exemplo sapientissimus Morus: decernuntur, inquiens, furi horrenda supplicia, multo potius cum providendum soret, uti aliquis esset proventus vitae;ne cuiquam sit tam dira furandi primum, dehinc pereundi necessitas. Utopiae lib. 1. fol. 57. etc. Discite vos Politici: Et hoc opus, hîc vester labor esto! Consentit Laurent. Grimalius, 2. de Optim. senatorefol. 153. Non eos, inquit, probare possum, qui nascenti vel repullulanti vitio, poenam statim quâ plecti, ac non rationem, quâ illud exterminari queat, inveniunt, etc. vide Boccalin. 1. ragg. 58. ad. fin.

IV.

Paucitate itidem poenarum hodie laboramus: plures earum deberent esse gradus, antequam ad ultimum supplicium perveniatur; nec fustigatione et relegatione, finem propter quem introductae et permissae sunt, poenae semper nos assequi censemus. adde Zepper. de legib. Mosaic. 5. cap. 9. fol. 738. Forsan et condemnatio in metallum, ad triremes, vel in opus publicum, felici successu poterit frequentari. Etiam Henricus Auceps, Milites ex talibus fecit, Lehman. 5. cap. 1. Sanefures, qui virgis caeduntur, eo ipso vitae emendatione videntur prohiberi. Ens. in proscen. Vitae human. part. 2. fol. 102. Quibusdam haud Christianum esse videtur, fures exilio punire, et ad vicinos faecem hanc hominum expellere; ideoque in servitutem eos rapi debere, putant, operisque publicis (ad tempus, vel in perpetuum) addici, ut laborare discant: quod in Belgio, et aliis in locis usu venit. Iohann. Dauth Iunior. disput. quaest. miscellan. quaest, ultim. quae inserta est tom. 2. iurispubl.


page 127, image: s127

Hanoviae impressi. nec quicquam dissentiente Wincklero, tractat. de princip. iur. 5. cap. 8. Et etiam Bremenses ergasteria ad Belgarum instituunt imitatione, Iohann. von Elßwich/disp. polit. 10. thes. 23. nu. 9. Reinkingk. disputat. de brachio saecular. thes. 75. Hoc exigit ratio suppliciorum, ut nemo pereat, nisi quem perire, etiam pereuntis intersit: Iohann. Baptista Lenceius, observat. polit. 292. hoc est, ubi non spes ulla refulget emendationis; ubi delinquens nullâ omnino ratione, publicae rei prodesse potest. Non displicet, ut Claudii exemplum usurpemus, de quo Suetonius, in vitâ c. 23. qui quosdam ita relegavit, ut ultra lapidem tertium vetaret egredi ab urbe: nos hodie vocamus, in Zehenden henden bannen. At vero crudeles poenae sunt; excaecationis: Camerar. 3. meditat. fol. 317. vel aliter faciem humanam deformantes; et eo resipiscendi occasionem praecludentes. Dalner. de iure homin. part. 5. n. 7. Les Turcs ast ont coustume moult seante, de punir les delinquents a coups de baston: qui est la uraye facon d' humiliter les superbes, et punir ceux qu'on ne veult, pastuer; ait Pierre. Bellon. 3. cap. 17.

V.

Nuncper saturam quasi aliquot quaestiones attingam. An iis, qui ad supplicium extremum ducuntur, vinum sit dandum, disquirit Piccart. decad. 13. observat. hist. polit. cap. 6. Poenam plurium non esse poenam, sed pestem; pulchredocet Gruterus, discurs. ad Tacit. fol. 158. Lucanus, 2. vers. 201. vid. Amirato, 2. disc. 9. Camman. disputat. 5. thes. 5.Hinc etiam decimatio apud Romanos fuit inventa. Pius dominus, percutit partem sententiae suae gladio, ut partem corrigeret exemplo. Salvianus, fol. 34. Non propter unum reum, tota familia odio est prosequenda. Boccalin. 2. ragguagl. 6. fol. 38. De poenâ filiorum, vide Aerod. fol. 548. Lehman, (ubi elegantem historiam habet) lib. 5. c. 99. Plane diabolicum est punire eos, qui occisis parentibus, ingemiscunt; quod fecêre tamen Ariani, Tripartit. 7. cap. ult. Et an quis propter alium possit puniri, vid. Perer. in Genes. fol. 387. Talionis vero poena, ut tale quis patiatur, quod fecit, quam vis hodie raro sit in usu; nonnulis tamen in casibus haud iniqua videtur. Iohann. Gerhard. loco de Magistrat. num. 259. Scultet. in not. Critic. ad Matthaeum cap. 24. Camerar. 1. meditation. 99. Gothofred. ad Novel. Imper. Leonis. 60. Zepper. 4. de legib. Mosaicis 4. cap. 14. fol. 404. Richter. axiomat. oeconomiae. 28. Meisner, de legibus fol. 392. Forner, 2. select. 29. Drusius, ad loc. Levit. cap. 85. Sed vid. Lehman. f. 308. col. 1. Interdum corpus mortuum punitur, vid. l. 6. ff. de publ. iudic. Speckan. cent. 1. quaest. 85. Fachinae. 13. cap. 17. Kornmann. de miracul. nortuor. X. 4. et 5. Arithmaeum, disp. d. delictis. 1. thes. ult. colum. penult. Heigium part. 2. quaest. 37. Etiam memoria alicuius. Aerod. fol. 460. Sed non est in cadavera saeviendum,


page 128, image: s128

Aerod. fol. 580. Quemadmodum etiam animal brutum plecti pote Exod. 21. vers. 25. Speckhan. 1. quaest. 84. Camerar. 2. cap. 79. Tuschus lit. A. conclus. 332. Aerod. fol. 284. Cumque Deus requirat sanguinem humanum de animalibus brutis. Genes. 9. vers. 5. videri posset, eos puniri debere. Humanum tamen esse videtur, ut corpora suspensorum sepeliautur, non in aere corrumpantur. Berlich. tom. 5. conclus. 48. Sane etiam mare sequitur ordinem naturae, et submersorum cadavera eicit ad littus. vid. Speckhan. cent. 1. quaest. 9. Hackelman. disp. illustr. 8. thes. ult. Berens. in disp. ad instit. 15. in corollar. Kornman. de miraculis mortuor. part. 9. cap. 34. De cadaveribus punitorum, vid. Aerod. fol. 820. At non praeter rationem, cadavera supplicio affectorum, Medi cis ad Anatomiam conceduntur. Freher. 1. parerg. cap. 25. Speckhan. 1. quaest. 7. et seq. Berens. disputat. 13. in corollar. 3. et 4. Arithmaeus. disputat. de delict. 1. thes. ultim. ad. fin. Dissentit Kornman. dict. part. cap. 35. Berlich. d. conclus. 48. num. 24. An filii pro parentum delictis ritê puniantur? vid. Coras. ad l. 9. ff. d. senator. Andr. Gerhard. disputat. ad instit. ult. thes. 2. Covarruv. 2. variar. cap. 8. Lemnium, d. occult. natur. miracul. 3. cap. 1. Nob. a Salis, ad l. 8. ff. ce eo quod metus caus. fol. 11. et seqq. Beroald. ad Suetonium fol. m. 72. Sane Iohann. Magnus, in histor. Gothic. l. 20. c. 10. scribit: Iuris gentium esse, reorum Maiestatis filios, unâ cum patribus puniri: et iam proxime supra huius rei feci mentionem.

VI.

Consultum etiam videtur, ut carceris squalor, in iis praesertim, qui mortis sunt rei, mitigetur. Speckhan. 1. quaest. 19. et 20. Parthenius Litigios. 1. cap. 14. nu: 26. etc. Apud Romanos, Carceres non ita squlidi erant. vid. Senec. 1. de tranquillitat. 10. Ian. Drusium in annotat. ad Nov. Testament. fol. 319. Zachar. Fridenreich. polit. part. 2. fol. 239. Asin. des exsecut. §. 2. cap. 2. Quamvis interdum poenae, non solum custodiae vicefungebantur. Sitzmann. ad Boêt. fol. 256. Hincque subterranei carceres, teste Bodino, in Galliâ prohibiti sunt: qualis tamen fuit Athenis, puteal dictus, 4. polit. ult. Et Germanorum veterum crudelitatis in dicia sunt carceres tetri; adhuc in arcium vetustis ruderibus exstantes. Quos qui imitantur, crudelitate superant Herodem, qui Iohannem Baptistam ita in carcere detinebat; ut poslet nihilominus a discipulis visitari. Wigel. in Postill. fol. 18. Scultet. in not. Critic. ad Matthae. cap. 32. Quodque femina non sit incarceranda, docet Aegid. Benedictus, de privileg. honest, art. 3.

VII.

An Tortura cum principirs Theologicis et Politicis pugnet? haud sine ratione dubitare aliquis posset. Sane optimus legislator Iehova Deus, criminum acerrimus vindex ac indagator, tale medium


page 129, image: s129

suo popule non aperuit, ex quo Zepperus, in tractat. de legib. Mosaicis. 5. cap. 10. improbat violentas hasce quaestiones. Singulare illud lumen et ornamentum ecclesiae Africanae, D. Augustinus, abhorrere se a fidiculis, eculeis etc. non obscure profitetur. lib. 19. de civitat. Dei cap. 6. quo loci io suffragatur Scholiastes Vives et vid. eund. August. in epistol. 159. et seqq. Menoch. in arbitrar. Neminem teneri semet prodere, naturalis et civilis ratio prodit. add. cam. 1. caus. 15. quaestion. 75. Quamvis Angli Catholicis eam adplicabant. libell. cuititulus, iustitia Britann. ad fin. Non adprobant tamen hodie torturam iidem. Smidus. de republ. Anglor. 2. cap. 27. Ac Michael Montanus, Vir prudentissimus, et a magno Lipsio in epistolis maxume commendatus, 2. des essais. cap. 5. C' est un dangereuse invention, inquit, que celle des Gehennes, et semble que ce soit plustost un essais de patiente, que de verite. Et celuy qui les peut souffrir, cache la verite, et celuy qui ne les peut souffrir. etc. Richter. axiomat. oeconom. 217. Acrefert Botero. 1. d. detti. fol. 88. b. de quodam Mediolano, quaestionibus subiecto, qui dixit: Io stimo meglio l' esser tormentato mille volte nelle braccoa, che una volta nella gola. Ego cum Keckerman. dispu. practic. 32. quaesi. 4. distinguo. Et quaestiones legitime adhibitas, non improbandas esse, usu cogente, puto. vid. Peinliche halßgerichts Ordnung. artic. 58. et ibi in paraphras. Georg. Remum. Langlae. lib. 9. per tot. adde Parthen. Litigios. d. cap. 14. num. 32. etc. ur et lib. 2. cap. 8. nu. 8. Richter. axiomat. oeconom. 217. Philipp. Steinhausen. in parat. ff. d. quaest. num. 2. et seqq. Conscientia enim gravata, viox dolores ferre potest: ut d. loc. deducit Montaigne. Sed tamen durum videtur, ut, quod in Galliis fit, iam ad mortem condemnatus, ordinarie et extraordinarie, ac ut cadaver torqueatur; ad complices prodendos: vid. Cod. Fabrian. tit. de torturis. Ac in genere, contra crudelitatem carcerum, et torturae, vid. Praetorium, in tractat. von der Zauberey. fol. 174. et seqq. multis. De mirabili constantiâ veterum Martyrum, qui nec tormentis crudelissime lacerati, fateri voluerunt, quod alii praetensi huius criminis, obnoxir sint, vid. Euseb. histor. 5. cap. 1. Atabsurdum videtur Tertulliano, quod Christiani torti fuerunt, non ad confitendum, sed ad negandum. Apol. cap. 2. qui ibid. ait, apud Tyrannos etiam tormenta pro poenâ adhiberi. Consolationem iniuste torti habet Galeatius Ubaldus, in allo qui is. fol. 103. Mirum est, quod refert Estienne de Lusignan. in deseription. Insul. Cypri. cap. 14. fol. 64. b. lapides ibi duos fuisse, quibus rei insidere cogebantur, eosque ad confessionem adigebant. Sic erat fere talis proba adultreii in veteri testamento. Et similis erat prope Veneris statua, in urbe Constantinopolitnâ, cuius meminit


page 130, image: s130

Procop. in histor. secret â fol. 83. An liceat subdole captare rei confessione m, vid. Langlae. 4. semestr. cap. 2. De Magicis ceremoniis in torturâ usitatis, consule Del- rio, de demon. l. 5. section. 9. qui idem 6. cap. 1. section. 3. fol. m. 358. negat, Theologum Confessionarium torturae adesse debere. Est et tortura per vinum. Tubero, de suis temporibus lib. 6. fol. 145.

VIII.

Cadaverum iniuste occisorum cruentationem, praesente eo, qui huius criminis est suspectus, inter indicia ad torturam recenseri debere: iustamque Nemesin esse, vindictam exposcentem, puto, non tamen solum hoc indicium sufficere videtur. vid. Hieron. Magium. 3. miscellan. cap. 6. Barthol. Sybillam, peregrinar. quaest. decad. 3. cap. 8. quaest. 4. Marcil. Ficinum, lib. 16. d. animae immertalit. cap. 5. Galeot. Marti. d. doctrin. promiscuâ, cap. 22. Paracels. tractat. singul. Iohann. Langium. epistol. Medic. 40. Levin. Lemnium, 2. de occult. natur. mirac. cap. 7. Par. de Puteo, tractat. d. Syndicat. ad verb. tortura. Simon Goulart. des histoir. admirabl. tom. 1. fol. m. 253. et multis seqq. Gregor. Horstium, tractat. de natural. conservat. et cruentat. cadaver. Libavium, item tract. hâc der re singular. Kornman. de miracul. mortuor. part. 9. cap. 23. Iacob. Magnae Britann. Regem, in daemonolog. fol. 189. Ummium, disputation. ad processum. 5. num. 46. et nivissime Torreblanca, in daemonolog 1. cap. 2. vid. Aerod. lib. 8. tit. 41. cap. 18. fol. 675. Kornman. de miracul. morivor. V. 7. Binsfeld. de confess. malefic. fol. 110. Rosset, histor. tragic. 15. Meland. in ioco. seriis n. 518. et seq. item. 521. Gerhard. quaest. polit. 9. decad. 6. Scio notissimae parricidae infantem a se enecatum, in sinum datum, nullo edito tali signo. Sed forsan non opus fuit in re clarâ medio extraordinario. Vicissim si miraculose hoc fiat, et nullâ causâ naturali praesente; (cuius rei exstant exempla) non hoc est negligendum. Sicque quod mortuus fuerit locutus. Auctor vitae Patr. in vita Macarii, refert.

IX.

Quid vero de probâ aquae frigidae vel ferventis sit sentiendum? vid. Iacob. Magn. Britann. Regem, d. loc. Servin. tom. 1. f. 697. Scribon. et Rickium. ac item Magnif. Othon. Melandrum. tract. singul. De ferro candente, tractant Lindenbrog. Glossar. verb. aqua fervens. Covarruv. 4. variar. cap. penult. Selden in Iano Anglor. f. 112. etc. Isaac. Pontan. 6. orig in. cap. 17. fol. 518. etc. De Duellis, consule glossarium Lindenbrogii. vid. etiam hâc de re latiss. August Vischer. tractat. singul. fol. 22. et multis seq. Meisner. de legib. fol. 178. Pontanum. d. loc. Ego hoc tantummodo dicam, quamvis sint, qui putent, iniuriam iustitiae inferri; si dicamus, quosdam esse casus, qui legibus et iure decidi non possint: Boccalin. 1. di Parnas. fol. m. 220. id tamen necessitatem


page 131, image: s131

nos cogere fateri: et ideo ad eiusmodi extraordinaria media confugisse maiores nostros; cumque iuris ratio illis ignota, nec in dubio scirent, quid faciendum esset; supplevit Deus, quod saeculi infelicitas tum denegavit. Duellum memorabile est apud Froissart. volum. 3. cap. 45. Ac de hac materiâ, et exemplis hûc spectantibus, videri itidam possunt praeter iam relatos, Stumpff. 8. cap. 14. Du Bellay. in histor. Gall. fol. m. 506. 541. 864. 900. Girard. tom. 1. fol. 1009. et l. 17. fol. 432. Montaigne fol. 637. et 639. etc. Paradin. 3. des annal. d. Bourgogn. fol. 721. Hat-' tron. d. aulâ, fol. 174. etc. Belisar. Neritinorum Dux, tract. sing. de certam. singul. Massa, contra usum Duelli. Del rio, d. daemono log. 4. c. 4. q. 3. etc. ubi de similibus generibus probationis latissime, ut et Hotoman. d. feud. fol. 196. et 207. Pasquiert. 4. d. recherch. c. 1. et multis seq. Torreblanca. 1. cap. 23. Angrinus Ionas, histor. Islandicae. cap. 9. f. 100. Card. Tuschus, lit. D. verb. Duellum. Lehman. fol. 118. col. 2. et fol seq. fol. item 424. (ac quod Civitates Imperiales duellantibus concesserunt salvum conductum, tradit idem, lib. ult. cap. 90.) Cothman. volum 5. consil. 2. L' histoire des antiquitez de Paris. f. 373. b. Fabius Albergati, in tractat. Ital. de inimicis privatis Gretserus, in catalog. Episcop. Eystetens. fol. 492. Godelman. de magis. lib. 3. cap. 4. Guyon. tom. 2. lib. 1. cap. 8. Feschius, de foederib. thes. 22. P. de la Nove. in tract. cuititu: us. Le lict d' honneur. Lancellot. in templ. omn. iudic. m. fol. 124. usque 250. Sic et alicubi loco purgationis est, eo fine participem se reddere Dominicae Cenae, Rittershus. tractat. de Asyl. fol. 17. Et exstat eius rei exemplum in historia Eusebii, 6. cap. 33. vid. etiam Bellarmin. 4. de Pontific. c. 13. m. fol. 329. Et de concil. 2. cap. 8. f. 29. Frequentabatur item iuramentum, unâ cum Sacramentalibus, hâcque ratione omnes fere lites finiebantur, vid. Olaum Magnum, lib. 14. cap. 25. Fauchet. tom. 1. des antiquit. lib. 4. cap. 17. Lehman. f. 119. vocabaturque iuramentum, secundae vel tertiae etc. manus. Erat et in usu Provocatio ad Divinum Tribunal, de quâ re Dn. Christianus Herold. amicus meus, orationem conscripsit singularem, eleganti et variâ eruditione refertam. Illustriss. ballarmin. tract. de art. moriendi. fol. m. 225. Camerar. meditat. 3. cap. 38. Del-rio, in tractat. d. Demonol. Auctor Valer. Maximi Christiani, lib. 7. cap. 48. Kornman, d. miracul. mortuor. V. 5. etc Torreblanca. 3. cap. 28 Usurpabatur item frigida et calida aqua. Wierus. lib. 6. cap. 7. fol. 685. et de Lamiis. cap. 20. Godelman. 3. cap. 5. Kornman. in templo naturae, fil. 109. et de Miracul. vivorum. f. 263. ac 273. etc. Lindenbrog. in Glossario, Codicill. antiquar. iunct. verbo, aqua fervens. Rod. Goclenius Iunior. in Phys. fol. 202. Binsfeld. d. malefic. fol. 287. Camerar. 2. meditation. histor. cap. 18. Fauchet. des antiquit. 10. cap. 8.


page 132, image: s132

Del- rio. 4. cap. 4. Pasquier. 4. c. 2. Candens item ferrum, das glsi end eysen tragen/Cuvarruv. 4. variar. cap. 23. Goulard. des histoir. admirabl. tom. 3. fol. 620. Logothetae. in Chronic. Const ant. iunctae notae f. 90. Lehman. 5. cap. 14. Meibom. ad Witikind. fol. 75. Aut transitus per ignem, Miraeus, orig. Monasier. 2. cap. 5. ad sin.

CAPUT V. Continens Dissertationem Dn. Friderici Heinii, Rostochiensis, de Probatione, quaeper ignem ferventem olim, ac etiam nunc hodie quibusdam in locis, per aquam frigidam fierisolet. I. N. I. T.

SI quâ in re elucet dignitas, si qua praestantia aut utilitas: certe in Iegibus, [Note: Cicero pro Cluentio.] quibus hodie utimur, scriptis, et iure praesertim Romano, ea praefulget maxima. Leges quippe vinculum illud dignitatis sunt, qua fruimur in republ. Iura fundamentum exsistunt libertatis, fonsque verae aequitatis. [Note: Idr. de Orat.] Haec verum iustum que laborem praemiis arque splendore decorant: vitia vero et fraudes hominum damnis, ignominiis, vinculis, verberibus, [Note: Id pro Cluent.] exiliis, morte mulctant. Horum auctoritate nutuque domit as decemur habere libidines, coercere omnes cupiditates, nostra tueri, abalienis mentes, oculos, manus abstinere. In his mens, et animus, et consilium, et sententia civitatis posita est unice. Tanto auctoritatis pondere, tanta tutilitatis ubertate, nos leges iuraque beant affatim. Qua de re multa dici possent, nisi iam ante, complura ab aliis ea de re dicta invenirentur, quae sine taedio hîc repeti nequeunt.

Ceterum cum de eiusmodi disseere commodum visum suerit argumento, quo studii Iuridici laus enitesceret et gloria: ideo collationem iuris tamcivillis quam Canonici, cum veteribus Fristionum, Francorum, Saxonum, Longobardorum, Siculorum, Suevorum, Alamannorum, Salicorum, Ripuariorum, Burgundionum, aliarumque nationum legibus moribusque instituere nunc volui, quo sciremus, quantâ iustâ aequitate et prudentiâ, cumprimis vero pietate eius nostrum praestet illo iure Germanico vetusto, moribusque olim frequentatis.


page 133, image: s133

Verum cum id per omnes iuris partes praestare prohibeat ingenii mei tenuitas, unum atque alterum ritum circa probationes maxime usurpatum, examinabo. Idque ne indifferenter et promiscue, sed ordine fiat, de probatione prius per ignem seu ferrum candens, per oleum deinde, seu aquam ferventem, et denique per frigidam paucis edisseram.

[Note: Primum membrum de FERRO CANDENTE.] Et principio quidem circa iudicium ferri candentis, haec fere a veteribus fuêre observata, ut quotiescumque criminis quis alicuius insimularetur, et vel levis saltem delicti illius suspicio incidisset, reus statim ferri candentis iudicium subire, et vel massam ferream summe ab [Note: c. Delicti. ext. de purg. vulg. Selden in Iano Anglorum, l. 2. fol. 112. et seqq. Covarruv. 4. var. resol. c. pen. Hotom. de FF. c. 44.] igni calentem, uno atque altero ut plurimum passibus incedens, manu ferre, vel nudis pedum plantis ignitos premere cogeretur vomeres. Quod ipsum quando illaesis sustinebat manibus pedibuque, iudicio arbitrorum absolvebatur: si qua vero exinde reo contingebat adustio, civilis protinus infligebatur poena.

Cuius purgationis ut passim ab historicis inicitur mentio; ita ex in finitis id, quod apud Sophoclem in Antigone de Creonte Rege refertur, breviter nunc recensere lubet exemplum. Hinc cum publico decreto mortisque poenâ in dictâ, corpus Polynicis sepeliri prohibuisset, et Antigone clam fratrem sepulchro tradidisset; custodes Regii semetipsos graviter invicem acriterque incusare caeperunt, quod culpa unius foret, non omnium, custodiâ per noctis partes cuilibet distributâ. Cumque ea de re inquirerent quam possent dilig entissime, tandem Regi Creonti nuntium miserunt, qui praeter alia et haec ad factum ipsorum excusandum protulit.

Nemo deprehensus est, nosque latuit;
Sumus vero parati et candens ferrum manibus tollere,
Et per ignem serpere, Deosque iurare,
Nec fecisse nos, nec fuisse conscios
Eius, qui hac de re consilium habuerit, nec eius, qui eam fecerit.

Antiquitatis hoc exemplum est, quam ad probationis huius usum frequentem demonstrandum ulterius ideo non advocabo; quod prioribus adhuc saeculis idem hic sese purgandi modus non tantum Saxonibus, Livonis et Anglis, sed Francis etiam et Longobardis fuerit usitatissimus. [Note: Selden. d. l. Zvuinger. in theatr. vit. hum. vol. 3. lib. 4. fol. 362.] Et Francis quidem,saeculo post Christum octavo, in more sollenniter erat positum, ut secundum leges ipsorum, antequam reus no vem ignitos nudis plantis calcaret vomeres, illud prius his consecraretur verbis: Deus iudex iustus, qui auctor es pacis et iudicas aequit atem, te suppliciter rogamus, ut hoc ferrum ordinatum ad iustam examinationem cuiuslibet dubietatu faciendam, benedicere et sanctificare digneris:


page 134, image: s134

ita ut si innocens (de praenominata causa, unde purgatio quaerenda est) hoc ig nitum in manus acceperit, illaesus appoareat; et si culpabilis atque reus, iuflissima sit ad hoc virtus tua, in eo cum vireute declarando, quatenus iustitiae non dominetur iniquitas, subdatur falsitas aequitati, per Dominum nosirum, etc. Atque haec tantum abfuit ut impia iudicarentur, ut sanctissimi Pontifices, Principes Christianissimi, viri atque feminae [Note: Posyd. Verg. lib. 8 histor. Angl] sacratae istas purgandi ceremonias usu parint. Citetur ex Anglia testis hancin rem locuples matrona illa castissima Emma Eduardi Angliae Regis mater. Haec beneficio huius purgationis mire innocentiam suam prodidisse Deum, altâ clamitabit voce. Cum enim violatae pudicitiae criminis cum Advino Vintoniensi Episcopo falso esset insimulata, ac propterea etiam in custodiam tradita, haec, maerore quamvis laesae perperam famae pene esset excruciata: castitatis tamen fiduciâ freta, ultro se Regi obtulit ad servatae continentiae, per ignem, secundum regionis morem faciendum periculum. Quibus cum Rex nihil plane moveretur, sed matri diem diceret, quo ingens aliquod subiret supplicium, mulier nihilo minus sceler is nullius conscia, sed forti animo super ignitos vomeresnudis incedens pedibus, neutiquam laesa evasit, pudicitiaeque decus per ignem et ferrum candens ita Regi probavit, ut mirâ eam postea pietate coleret observaretque. Producatur, si [Note: Goclen. in Orat. de Sagis, adiecta processui crimin. advers. Sagas Otth. Melandr. f. 131. Zvuing. d L. Crantz. lib. Crantz. lib. 4. Saxon. c. 26.] lubet, Othonis III. uxor Maria de Arragonia. Hanc medio huius probationis, dignissimas flagitiis suis seseluisse poenas numquam inficiabitur. Cum enim femina esset plane impudica, virorumque apprehentissima, iuvenem secum muhebri circumduxit habitu, quo utebatur pro cubiculario, cumque eo congrediebatur quottidie. Quod cum innotuisset Imperatori, iuvenis multis praesentibus vestibus est spoliatus, inventusque profemina masculus, vivus deinde combustus est. Sed et Imperatrix, cum saepius viros peteret quam peteretur, amore suo exstincto, cum ab Imperatore veniam mer visset, in Italia circa Mutinam Comitem quendam elegantis formae et virum optimum, caepit deperire, multisque blanditiis conata est eum in sui amorem pellicere: cui cum assentire nollet, falsis delationibus ab ea apud Imperatorem accusatus; poenâ tandem capitis damnatus est. Uxor vero Comitis, conscia sibi innocentiae mariti sui, caput eius abscissum deosculatur, et [Note: Crantzius d. l. addit, laepro cruore profluxisse, quando gladio a carnifice fuit peroussus.] secumablatum diligenter recondit. Deinde ad Imperatorem in tribunali sedentem properans, magno clamore et eiulatu petit causam suam recte cognosci, et legum auctoritate defendi. Sciscitanti itaque Imperatori, a quonam laesa eslet: Tu, inquit, O Imperator es, a quo sum laesa, simulque in medium proiciens mariti sui caput; hunc maritum meum exclamat, contra ius fasque capite mulctasti; et statim


page 135, image: s135

[Note: Lipsius, Monit. pol. fol. 132.] candens ferrum illaesis apprehendens manibus, mariti sui innocentiam cum stupore omnium, qui aderant, comprobavit. Ibi Imperator, detectâ rei veritate, graviter commotus, viduam multis muneribus et castris [Note: Zuinger. d. I.] donavit, suam vero uxorem flammis addixit. Res, credat quispiam, non unius horae, non unius diei, omnia eorum, qui hoc medio, vel innocentes praesentibus erepti sunt suppliciis, vel nocentes condgnas hocipso probandi modo sceleribus suis dederunt poenas, enarrare exempla. Stat enim et invitat in atrio, Richarda Augusta Caroli III. uxor, quae ferro candente adulterii crimen diluit. Stat Martianus Imperator Augustissimus, qui cum ad Sanctum aliquando Simeonem, habitum indutus idiotae, religionis causâ venisset: mire ibidem ob factum quoddam obstupuit, quod duobus accidit Episcopis de religione inter se contendentibus, orthodoxo uno, Arriano altero. Arrianus quidem Dialecticus erat, orthodoxus vero pius et fidelis Proposuit is eam conditionem, ut relictis verborum concertationibus, rogum ignis ingrederentur; et sic ostenderent, utra sententia magis pia esset. Cum autem Arrianus conditionem eam accipere detrectaret, ipse orthodoxus ignem ingressus, e rogo disseruit, illaesusque servatus est. Stat Petrus Albanensis Episcopus; qui illaesus per pyram ardentem transiens, Simoniae reum comprobavit Petrum Florentinum Episcopum. Stat Briccius Turonensis Episcopus, qui prunas candentes vestimenti laciniâ exceptas, sine noxa per urbem tulit, seque hoc ipso a falso stupri crimine lib eravit. Stat Petrus Massiliensis presbyter, qui falsae religionis falso accusatus, per coacervatorum late lignorum struem ardentem, mediosque ignes illae sus evasit, innocentiamque eo ipso suam defendit. Stat Pachymerius, et se adolescente nonnullos laminam ferream candentem sustulisse, itaque innocentiam suam omnibus probâsse, expressis attestatur verbis. Stat Poppa Episcopus Slesuicnesis, qui, Danorum proceribus, in convivio quodam, Deorum suorum miracula extollentibus, Christum vero deridentibus; fidem suam et veritatem Christianam, hoc ipso medio confirmavit mirifice. Ab Haraldo enim Rege custodiae traditus, postero die eiusdem iussu candens ferrum illaesis gestavit manibus, eoque Danorum ad Christianismum convertit plurimos. Sed res, ut dixi, non unius diei omnia haec prolixius contemplari. Facere tamen non possm, quin duo adhuc notatu dignissima hîc breviter recenseam exempla. Primum esto de Kunigunda Henrici II. Imperatoris uxore. Haec Imperatori de adulterio suspecta, iudicium hoc vomerum candentium ultro elegit: Domine, inquiens, creator caeli et terrae, qui probas renes et corda, iudica iudicium meum et eripeme. Te testem et iudicem hodie invoco, quod neque hunc


page 136, image: s136

[Note: Zuinger. d. I. Crantzius vero lib. 4. Saxoniae, c. 32. ferrum ab ea igintum, illaesis portatum ait manibus: lib. 4. c. 5. Metropol. sex vomeres ignitos calcasse tradit.] Henricum praesentem, neque quem virum alium carnali consuetudine cognoverim. His dictis stupentibus et lacrimantibus plurimis, candentes vomeres nudis et illaesis per quindecim passus calcavit pedibus. Quod factum duobus hisce comprehensum est versibus:

Iudicio vomeris Cunegundis virgo probatur;
Coetus at hoc procerum mirans, ipsam veneratur.

Alterum vero esto, quod in oppido Wittenburgo aliquando ferunt contigisse. Incendium aedium furtim procuratum imponebatur in eo oppido innocenti. Ille quam sancte iurans, eius se culpae non esse affinem, purgationem afferebat vulgarem de ignito ferro: quam iuribus [Note: Crantzius lib. 8. Vandal. c. 31. in fin et ex eo Hotom. c. 44. de FF. nec non Gondelm. tr. de Mag. et venef. lib. 3. c. 5. et n. 19.] interdictam aut ignoravêre, aut contempsêre, qui iudicio praeerant laici. Ferrum ergo ignitum ille deportat itinere non parvo: tum manibus excutiens, nihil laesionis praeferebat. Evanuit ferrum ex oculis mirantium omnium. Annus pene totus intercesserat, cum alius iam silicibus viam straturus in oppido publicam, in arena loci manum vertit, et invento ferro adhuc ignescente dextram adurit. Mirati qui astitere, rem referunt loci praefecto. Illimox incidit suspicio, illum esse hominem criminis reum, quod innoxio imponebatur: mox iubef ad quaestionem abripi. Confitetur crimen, et ultimo supplicio, fractis rota [Note: Lindenb. in Glossar. suo verb. Aquae ferventis iudicium. Goncil. Rhemens. c. 11. p. 19. Isaac. Pontan. lib. 6. Orig. Francic. f. 518.] cruribus, interimitur. Ita divino iudicio est proditus noxius. Gallis etiam ritum hunc probandi per ignem olim fuisse usitatissimum, consuetudo ipsorum et communis loquendi formula, quâ dicunt: Se purger pareau, et par ignise, probat manifestissime. Unde quidam alicubi: Haec si quisquam vestrum aliter esse putet, meque indignum, cui credatur; credat igni, ferventiaquae, candenti ferro, faciant fidem tormenta, quibus non sufficiunt mea verba.

Tot tamque memorabilibus virorum feminarumque exemplis, quibus innocentia oppressa, in lucem protracta, malitia triumphans, tandem ad orcum detrusa conspicitur; scriptae quoque praedictorum [Note: Spec. Saxon. lib. 1. art. 39. Lindenbr. et Pontan. dd. 11.] populorum accedunt leges. Sic enim lex Saxonum:

Ex tribus hisce criminis alicuius accusaeti unum eligant; vel ferrum candens manibus portent, vel in aquam bullienem brachium ad cubitum usque mittant, aut ab incursu in area, contra certantem se defendant. Cui Francorum Longobardorumque fere respondent placita:

[Note: Liudenb. in Legib. Longobard. lib. 1. tit. 10. §. 3] Si quis de liberatate sua interpellatus fuerit, timens ne in servitium cadat, et aliquem de propinquis, per quem in servitium casurus esset, occiderit; hoc est, patrem vel matrem, patruum vel avunculum, vel quamlibet huiusmodi propinquit atis personam ipse qui hoc perpetraverit, moriatur: agnatio eius et consanguinitas in servitutem cadat. Et si neg averit se ipsum occidisse, per novem vomeres ignitos iudicio Domini examinandus accedat.


page 137, image: s137

[Note: lib 1. c. 26. Hotom. et Godelm. dd. II.] Idemque disponit lex illa militaris apud Radevicum: Si servus aeliquis culpatus, non in furto fuer it deprehensus, sequenti die expurgabit se iudicio igniti ferri: ve' dominus iuramentum pro eo praestabit.

Eiusmodi veterum consuetudines legesque, usu et observatione abunde comprobatas, si unius alteriusque exempli eventum spectemus, quis impias pronuntiaret: Verum si animam, si spiritum atque medullam, adeoque ipsam legis essentiam ac rationem, paulo altius consideraverimus; tum demum, quot parasangis leges nostrae civiles has post se relinquant, luce meridianâ apparebit clarius. Nam ut vere et miraculos haec omnia facta non inficiamur; ita ex iis ius sumi debere, specialesque ea de re condi leges, nullo modo, nulla unquam defendi posse tatione [Note: I 3. 4. 5. et 6. de Legib.] videtur. Iura quippe constitui oportet, in his, quae ut plurimum; non etiam quae ex inopinato, et forteuno aliquo accidunt casu. Leges etiam ed ea potius apari debent, quae frequenter, quam quaeraro eveniunt. Quae enim semelaut bis existunt, merito praetereunt legis latores. Et quam quaeso absonum, quam dictu impium esset, quia flamma tribus illis viris iustissimis, in fornace Babylonica, Deo operationem illius inhibente, pepercit; propterea tot beatissimos Martyres, in quibus exurendis vim ignis exseruit omnem, nocentes proclamare, generalemque inde ferre legem, ut quicumque ab igni vel ferro candente adurerentur, illi ut improbi flagitionsique condemnarentur. Quî enim fieri aliter potest, inquit [Note: Proverb. 6. v. 27.] sapienter admodum Rex sapientissimus, quam ut gestans in sinu ignem, adurat vestem, aut inprimens vestigia carbonibus, laedat pedes? [Note: Epistol 91. Lindenb. in Glossar. suo, sub verb Aquae ferventis iudic. Pontan d. lib. 6. Orig. Franc. f. 518. et seq. c. dilecti extr de purgat. vulg V. etiam inf p. 14. in fin. eadem hac de re rescriptum Stephani V. Pontificis.] Ut proinde non minus iuste quam prudenter Ivo Carnotensis: Vulgarem, dicat, legem ac nulla Canonica sanctione fultam, ferventis scilicet seu frigidae aquae, ignitique ferri contactum, aut cuiuslibet popularis inventionis, (quiafabricante haec omnino facta sunt invidi â) nec ipsum exhibere, ne aliquo modo te volumus postulare; imo Apostolica auctoritate prohibemus firmissime Quibus motus Honorius III. Pontifex, ut, cum gravem admodum Christiani in Livonia noviter tunc baptizati, ad ipsum deferrent querelam; quod fratres Templariorum, aliique quitemporalem in eos exercebant potestatem, si quando de aliquo crimine infamarentur, ferri candentis iudicium subire compellerent: expressis hisce, purgandi illo sese ritu, utopte in quo Deus tentari videretur, ipsis inter dixerit verbis, mandaritque serio, ut ab huiusmodi conversorum gravamine, in posterum omnino desisterent. Necest quod propter dictum loquendi morem, Gallis olim consuetum, probandi hunc ritum apud ipsos in usu vigoreque aliquo remansisse existimemus; cum statim post Carolum, Ludovici nimirum Imperatoris saeculo, Agabardus Lugdunensis Episcopus, tractatu quodam sententiis S. S.


page 138, image: s138

Scripturae refertissimo, Contra damnabilem opinionem (ita habet libri titulus) put antium divini iudicii veritatem, igni, vel aquis, vel conflictu armorum [Note: Pontan. d. l. f. 519.] patefieri, editio, eundem improbare impugnareque caeperit acerrime.

Prolixitatis non iniuriâ accusari possem, si pluribus aequitatem, prudentiam, pietatem nostrarum legum civilium, prae iure illo vetusto, moribusque olim frequentatis, qui nullâ tali vel iustitiä. vel probabili [Note: Seldem in Iano Angl. lib. 2. f. 112.] iuris fundamento, sed folo miraculo divino temere admodum nitebantur, demonstrare satagerem: praesertim cum in aliis antiquorum legibus circa probationes usitatis, idem appareat manfestius.

Nam ut praedicto modo prisci in liberis ut plurimum, sic aquae oleive [Note: II. Membrum, de Aqua FERVENTE.] ferventis iudicio, in servilis plerumque conditionis hominibus utebantur, Eaque de re complures passim, cum apud Longobardos, tum in capitulis etiam et legibus, tam Ecclesiasticis, quam civilibus Caroli Magni et Ludovici Pii Imperatorum exstant constitutiones: quibus si quiscriminis alicuius insimulabatur, et vel furtum aliquod gravius fecisse, homicidium perpetrafse dolosum, veneno veneficioque e medio hominum aliquem sustulisse, vel simile aliquod flagitium commisisse dicebatur; statim ad iudicium hoc aquae oleive ferventis condemnabatur. Quo si manus eius fuisset exusta, condignas scelere suo subibatpoenas: sin minus, iudicio Magistratur absolvebatur. Ipsissima vero legum illarum, prout a probatis fideque dignis referuntur auctoribus, vel ideo hîc breviter ascribere lubet verba; ut ex ipso legum tenore nobis de iniquitate earum edoctis clarius tato, et in aprico quasi posito iuris civilis patescat aequitas. Ad hunc ergo Imperator Ludovicus orditur modum:

[Note: Lindenbr. in Legibus Longob. lib. 1. tit. 9. §. 29.] Si quis ex levi causa homines in Ecclesia interfecerit, de vita sua componat: si vero fortis rixati fuerint, et unus post alterum fugerit in Ecclesiam, et ibi se defendendo eum interfecerit; si huius facti testes non habuerit, cum duodecim iuratoribus legitimis per Sacramentum affirmet, quod sedefendendo eum interfecerit, et pro hoc DC. solidos ad partem ipsius Ecclesiae, quam polluit, componat, et insuper bannum nostrum. Is vero qui interfectus est, absque compositione iaceat: ac deinde interfector secundum Caenonum iudicium congruum, facinois quod admisit, paenitentiam accipiat. Si proprius servus hoc admiserit, iudicio aequae ferventis examinetur; utrum hoc sponte, an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur: si vero non fuerit, public â paenitenti â mulctetur. Si forte ipse auctor commotae inter eosrixae, fuerit inventus; tunc dominus eius, iuxta quod Widrig Ideius fuerit ad Ecclesiam persolvat: aut si voluerit; ipsum servum Ecclesiaetradat. Idemque iisdem pene verbis, Longobardis suis


page 139, image: s139

[Note: Idem Lindenbr. in Ilbus Longobard. lib. 1. tit. 9. §. 35. et in cap. Car. M. et Lud. Pii, lib. 4. tit. 13. Id. d. lib. tit. 9. §. 39.] Lotharius et Germanis Carolus Magnus, nec non Ludovicus Pius Imperato res, inculcant praecipiuntque sedulo: quibus repetendis ne animum lectoris benevolum offendam, paucis ea, quae de probando per hoc aquae ferventis medium, veneficio furtoque, praenominatis Longobardis Henricus, et Germanis Carolus Magnus; ut et Ludovicus Pius sacratis tissimi constituerunt Principes, subiungam Sic autem ille: Quicumque veneficio, seu quolibet modo furtivae mortis ali quem peremerit, aut consentiens fuerit, mortis sententiam incurrat, omniumque suarum rerum mobilium et immobilium facultatem amittat: ita tamen ut pretium decem librarum auri, pro legitimo Widrigild, propinquis parentibus perempti praemium detur; reliqua rursus medietas eius propinquis veniat, alter a autem medietas ad fiscum accedat. Si quis vero praedicti criminis, aut de facto, aut de consensu acousatus, negare voluerit; aut per duellum, si liber est: si veroservus, per iudicium serventis aquae defendat, aut in similem sententiam [Note: Id. in cap. Car. M. et Lud. P. lib. 4. append. 2. §. 33.] incurr at. Hi vero: si quis, inquiunt, Saxo hominem comprehenderit absque furto, aut absque saâ propriâ aliquâre, dicens avod illi sit damum factum, et hoc cont endere voluerit in iudicio, aut in campo, aut ad crucem licentiam habeat. Si vero hoc noluerit, cum suis iur atoribus ipse liber homo se idoniare faciat. Et si servum cuiuslibet absque aliquaa comprobatione comprehenderit; ipse servus, aut ad aquam ferventem, aut ad illkd iudicium se idoniare [Note: Hincmarus contra Hincmar. Laudun. Lindenbr. in Glossar. suo, verb aquae ferv. iud. Id. in legib. Frisionum, tir. 3. §. 4.] faciat. Unde quidam: Praefati homines, quia non liberae conditionis sunt, aut cum aqua frigida, aut calida inde ad iudicium Dei exirent. Ut ut autem probandi hunce ritum in servis tantum adhibuisse Longobardos quibusdam largiamur: Frisiones tamen promiscue eundem usurpasse, hae ipsae eorum loquuntur leges:

Si servus furti reus esse dicatur, dominus eius in vestimento suo Sacramentum pro illo perficiat: Aut si res grandis erit, in reliquiis iuret, aut servum ad iudicium Dei in aqua ferventi examinet. Quod si servus in iudicio probatus apparuerit, vel confessus fuerit, quanti res, quae ablata fuerit, aestimabitur, tantum dominus pro servo componat et servus vapulet; nisi dominus eius quatuor solidis corium eius redimere voluerit.

[Note: §. 5.] Si quis in furto deprehensus fuerit, et ab ipso, qui eum deprehendit, furti arguatur, et negaverit, iuret uter que solus, et ad examinationem ferventis aquae iudicio Dei probandus accedat. Si ille qui fur esse dicitur, fuerit confictus, componat Weregildum suum ad partem Regis, et manum sexaginta solidis redimat, et in simplo furti compositionem exsolvat.

[Note: §. 6.] Si vero is, qui alium furem interpellavit, falso eum calumniatus est


page 140, image: s140

et in iudicio ferventis aquae fuerit convictus, 60. solidis manum suaemredimat. Hactenus quidem de furti probatione.

[Note: Tit. 14. §. 3.] Is vero qui compositionem homicidii quaerit, in reliquiis sanctorum iurer, se non alium hac de re inter pellaturum, msi eos, que ei ipsius homicidit suspecti sint: et tunc unum vel duos, vel etiam tres aut quatuor, vel quotlibet fuerint, qui eum qui ocisus est; vulner averunt, de homicidio interpellet. Sed quamvis viginti aut triginta fuerint, non tamen amplius quam septem interpellandi sunt, et unusquisque eorum, qui inter pellatus est, sua duodecim â manu iuret, et se post Sacr amentum iudicio Dei examenaneum, ferventi aqua innocentem ostendat. Qui primus iuravit, primus ad iudicium exeat, et sic per ordinem: Qui in iudicip probatus inventus fverti, composi ionem homicidii persolvat, et ad partem Reg bu Weregtidum suum. Ceteri coniuratores, sicut superius de periuris dictum est.

[Note: Selden in Iano Angl lib. 2. f 112.] Usu autem iudicia illa aquae et ignis (sive Ordinalia, ut quidam vocant) fuisse frequentissima, passimque cum apud praedictos populos, Longobardos, Frisiones, aliosque, tum apud Anglos etiam et Burgundiones usurpata et crebra sententiae illus Wasserortheil/apud'auctores iniecta arguere videtur mentio, et exempla quoque idem comprobant suffieientissime. In promptu statim est illud Iohannis Senis Nobilis. qui [Note: Selden d. I. f. 114.] sub Henrico II. Anglorum Rege, cum imputatâ fratris Comitis de Ferrariis caede, aqueo hoc se non ex pediret iudicio, poenas dedit patibuli. [Note: Zuinger. in. thcatr iut. hum vol. 3. lib. 4. f. 363. B.] Occurrit Gangolphi Burgundionis uxor, quae adulterio co~inaculata, cum probare vellet, innoxiam se esse, demersa in aquam manu adiuravit, ne eam sine prodigii specie, si culpam ferret, inde posset levare. Quae imprecatio haud fuit irrita. Nam cum ex aqua manum attolleret, desiccatam extraxit, non aliter, quam si in mediis eam tenuisset ignibus. Itaque ob prodigium hoc, a viro etiam postea fuit separata.

Legitima cuiquam propter datas flagitiis poenas condignas videri possent haec media; nec vel propterea probationes hasce reiciendas, [Note: Pontan. lib. 6. Orig. Fr. f. 19. Seld. c. l. f 115.] quod ab ipsius Iudaeis viri quidam doctissimi primam harum repetant originem. Nam et apud Israelitas adulterae coarguendae, certus quidam Mosi divinitus traditus erat modus. Maritus uxorem ad sacrdotem ducebat [Note: Numer. 5. v. 11. Zuing d. f. 363. A.] simul et libamentum, decimam partem ephi farinae hordeaceae, cui neque oleum neque tus indebatur. Id Sacerdos libabat, et ante dominum ponebat, quamque sacram in vase fictili sumens, pulverem e solo tabernaculi aquae miscebat. Mulierem coram ara sistebat, eique libamentum in manus tradebat, et ipse aquam amaram diram (quam redargutionis vocant) in manu habens, iuramento mulierem astringebat, in haec verba: Si nemo tecum concubuit, et stupro non deliquisti in virum tuum, illaesa esto


page 141, image: s141

ab hac aqua amara dira. Sin autem in virum tuum commisisti, stupra taque es, et tecum rem habuit vir alius quam tuus, Iova exemplum in te statuat dirarum, et periurii apud tuos, femur tibi decutiendo, et ventrem distendendo: veniatque haec dira aqua in viscera ad ventrem distendendum, et femur decutiendum. Mulier respondebat: Amen, Amen. Tunc sacerdos has diras in Scheda scribebat et aquâ amarâ delebat, eqmque aquam amaram diram mulieri bibendam dabat, sumpto prius de manu mulieris libamento, quod ad aram libabat, et aram sufsiebat. Aqua epotâ si adultera esset, periurii poenas leubat, ventre distento, et femore decusso: sin extra noxam, illaesa manebat, et prolem gignebat. Iidem fere ritus, preces ac sollennia etiam circa aquam calidam a Francis, quae a. udaeis circa aquam hanc amaram diram, fuêre adhibita; iisdemque propemodum, quibus ferrum candens, etiam [Note: Gondelm. d. tr de Magis et Venef. lib. 3. c. 5. mihi f. 38. n. 20.] aquam iidem ferventem consecrarunt verbis: DEUS iudex iustus, fortu et partie s, qui auctor es et amator iustitiae, qui iudicas aequitatem: iudica Domine quod iustum est, quiarecta tuaiudicra sunt, qui respicis super terram, et faris eam tremere. Tu Domine omnipotens, qui per adventum filii sui Domininostri lesu Ch isti mundum salvasti, et per eius passionem genus hum anum redemisti, tu hanc aquam ferventem sanctifica; qui tres pueros Sadiach, Mesach et Abednego, iussione Regis Babylonis missos in caminum gnis, servasti. Tu clementiss me praesta, ut si quis innocens in hand aquam ferventem manum mittat, sicut tres pueros supra dictos de camino ignis eripuisti, et Susannam de falso criminel berasti; ita Domine manum illius salvam et illaesam perducas. At si quis culpabilu, vel incrassante diabolo cor induratum, praesumpserir manum mittere, tua iustissima ptetas hoc declarare dignetur, ut in eius corpore, tuaevirtute manifestetur, et anima illius per paenitent am salv: tur.

Verum ut demus id ultro, non aliunde scilicet quam a Iudaeis hunc ipsum delicta probandi modum fluxisse; non tamen propterea lex illa, ut pote ceremonialis, sequenti, et nostro etiam nunc recte aptabitur tempoti. Quis enim nescit, populum illum Iudaicum speciale hac de ab ipso Deo habuisse mandatum. politiae illi Mosaicae, ubi supremus in rep. Princep. et Iudex ipse exstitit Iehova, magis accommodatum quam praesenti nostrae rei publ. formae statuique, ubi leges illae forenses plane sunt sublatae: nec ita immediate amplius in causis dubiis decernit Deus, quam antiquitus in populo Israelitico? Ut proinde mutata illa repipubl. [Note: Dn. Besoldustr de iurisdict Imper Rom, in pr.] facie, ubi temporis vetustas, longaque dies, ut aliam vitam. alios mores, ita alias quoque postulat leges; illas usurpare velle leges, magis naturae ipsique contrarium sit rationi. quam si quis vel Iudaicum, vel etiam reip. Rom. statum, nostro applicare conetur saeculo. Sicut et


page 142, image: s142

illud largiamur, aquam hanc ferventem, non nisi devotissimis, consecratam fuisse precibus: tractu tamen temporis, mores et consuetudines eiusmodi [Note: Camerar. cent. 2 horar. sucis. c. 18. f 70. in fin.] in detestandam plane apud Christianos degenerarunt superstitionem, eumque divini nominis abusum, ut sine speciali aliquo hac de re mandato, veri sanctique Dei nomen quibusvis suis co~iurationibus adhibere, idque oleo, aquae, ferrove, veluti efficax, curiositate humanâ alligare non erubuerint.

Quod prudenter animadvertens Stephanus V. Pontifex Rom. Lamberto Moguntino Episcopo, a quo consultus antea fuerat de infantibus, qui in uno cum parentibus lecto dormientes, mortui reperiuntur; utrum ferro candente, aut aquâ fervente, seu alio quolibet examine parentes [Note: c. consuluisti. 2. q. 4. Ottho Meland. d. tr. de crim. advers. sag. process. f 62. Lindenbr. in Gloss, suo sub. verb. aquae ferv. iud. in fin. Vide etiam supr. f. 8. sanctionem Ivonis Carnotensis.] se purgare deberent, sese eos non oppressisse, in haec rescribit verba: Ferri candentis, vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet, sacri non censuerunt canones; et quod sanctorum patrum documento sancitum non est supersitios â adiventione non est praesumendum. Spontaneâ enim confessione et testium approbatione publicata delicta, babito prae oculis Deitimere, nostro regimini iu dicare sunt commissa: Occulta vero et in cognita illi sunt relinquenda, qui solus novit corda siliorum hominum.

Duos hactenus veterum circa probationes frequentatos lustravimus modos, barbaros satis, iniquos et inhumanos; eo tamen adhuc nomine vel maxime prae hoctertio, quem iam vobis spectandum in theatrum producemus, excusandos, quod tempore partim, partim prudentiâ aequissimorum quorundam Imperatorum Pontificumque [Note: III. Membrum, de AQUA FRIGIDA.] sublati, in desuetudinemabierint: consuerudo vero per aquam frigidam sese purgandi, non solum nondum in totum sit abrogata, sed nostro etiam adhuc tempore, quo lux Evangelii clarissimos in quoscumque mundi angulos spragit radios, sub praetextu alicuius rationis vel aequitatis, rigorose pertinacissimeque a nonnullis defendatur, iudiciis in quibusdam approbetur, et secundum eam rei ad torturam suppliciumque rapiantur. Eo enim, proh dolor, pravis, quibusdam in locis, deventum estmoribus, et maxime in criminali ad versus Sagas processu, [Note: Ottho Meland. in d. tr. crim. advers. sag. process. in specie facti, et resol. quaest. 4.] in quo tamen cautius erat agendum; ut si persona aliqua de venificio diffametur, vel alias suspecta sit, tum accedente unius saltem lamiae testimonio, comprehendatur, ac in publica coniciatur vincula. Sed etsi non fuerit diffamata, sed tantum ab aliis veneficis semel atque iterum socia criminis nominata, itidem in carcerem detruditur. Interin. Magistratus de confessione voluntariâ ab ea eliciendâ, amicam primum et placidam suscipit tractationem, quâ si nihil proficiat, et neque ex inquisitione apud alios de delicto factâ, utrum nocentes, an vero innocentes isti sint homines, plene constet; ac propterea nec ad condemnationem, nec ad absolutionem devenire possit, purgationem hanc


page 143, image: s143

aquae frigidae, tamquam inter condemnationem et absolutionem intermediam, ad manus sumit. Et initio quidem sagas e vinculis exemptas, curruique impositas, per carnificem extra portam, ad profluentem aquam devehi iubet. Ibi decussatim eae, sinistrâ manu dexteri pedis pollici, et rursum dexterâ manu sinistri pedis pollici alligatis, in aquas coniciu ntur supinae, ut faciem ventremque habeant caelum versus spectantem, et dorso suo aquae superficiei incubent. Quae si tum submergantur, [Note: Ampl Dn. Praec. Bocer. in tract. suo de quoaest. et tort. reor. c. 3. n. 101.] ut innocentes absolvuntur; si vero non subsidant, sed anseris aut anatis more aquis supernatent, eodem adhuc die de gravissimis eculei cr uciatibus ipsis subiciendis agitur. Ac tum quidem comminatione gravis quaestionis factâ, si non confiteantur, duriter torquentur, tantisper dum vel pactum sese tantum cum Satana iniisse, vel incantationibus praeterea suis hominibus pecudibusve damnum intulisse, confiteantur. Post unum atque alterum diem, istam si confesfionem in iudicio repetant, in eaque persistant; ad incendii supplicium damnantur, sicque e medio hominum tolluntur.

Hic criminalis est adversus sortilegii suspectas personas processus: quem eo prolixius a capite ad calcem recensere nunc lubuit, ut cuivis vel per transennam saltem in spicienti appareat, quam levibus vel nullis plane delicti illius horrendi prae exsistentibus indiciis, ad hanc aquae frigidae probationem, indeque ad torturam, tandemque etiam ad supplicium, quibusdam in locis prosiliat Magistratus.

Ex quibus hactenus dictis, quamvis plures moveri possint quaestiones: An nimirum iudex in eiusmodi causis criminalibus, si quae antea non diffamata, ab aliis autem sagis semel atque iterum socia criminis nominata sit; vel si quidem eiusmodi sceleris insimulata, unius saltem veneficae id comprobet testimonium, a carcere statim incipiendo, iuste prudenterque agat? Eiusmodi, inquam, quaestiones, quamvis plures moveri possint; iis tamen omnibus omissis, quid de purgatione hac sagarum per aquam frigidam sit sentiendum, utrum ea sit legitimum iurique conveniens probandi remedium; vel saltem verisimile aliquod huius criminis indicium, nec ne? paucis nunc dispiciemus.

[Note: Consult. Dn. Bocer. d. l.] Antequam vero id aggrediamur, breviter rationes eorum, qui irrationabilem prorsusque damnandum hunc probandi modum adhuc approbant, perpendamus.

Experientiam ipsam attestari aiunt, innatantes in aquis feminas, de maleficio suo post interrogatas, ex propria confessione deprehensas fuisse magas. Quin et compertum esse, sagas eiusmodi colligatis artubus in aquam proiectas, non potuisse mergi, nisi admotâ vi caput in aquam deprimeretur: proindeque strigem eam esse, quae aquae imposita emergat, non mergatur.


page 144, image: s144

Sed Confessionem per torturam vel metum illius cruciatus extortam, experientiam veritatemque criminis et probationis illius inducere, [Note: c. quam sit, in pr. tit. de Elect. in 6. Ulp. in l. 1. § quaestione. 23. ff. de quaestion. Alb. Gent. ad l. 7. inpr. C. de Malef.] ipsi plane repugnat rationi. Quis emim nescit, experientiam esse rei alicuius certum et indubium argumentum, ut quae efficax rerum dicicitur magistra: quaestionem contra tormentosam, rem sragilem et periculosam, quae veritatem fallit saepissime; dum multi eâ sunt impatientiâ, ut quidvis potius mentiri, quam pati tormenta velint, morique potius eligant falsum fatendo, quam inficiando dolere.

Valeant ergo ii perpetuo, qui tam lubrcio fundamento, solidi firmique quid superstruere conantur; nec temere ita in posterum affirment, lamias nisi admotâ vi caput in aquam inferatur, mer gi non posse. Quam enim a veritate hoc sit alienum, vel unicum illud satis probat exemplum, quod celebris ille ICtus Godelmannus suis se vidisse [Note: Tr. de mag. et venef. lib. 3. c. 5. n. ult.] refert oculis. Nam cum anno. 1988. ex Borussia in Livoniam proficisceretur, in itinere a nobili quodam praedivite in arcem invitatus, cum eodem illuc contendit. Hic cum veneficam sequente die, propter enormia delicta, quae arte sua magica diabolic aque com miserat, iam ad ignem condem nasset, quae sivit; num illam quoque prius in aquam, more solito coniecisset, ut exploraret utrum rea esset: Eo negante, monuit ut id tentaret. (Voluit enim earatione inquirere; num ea exploratio per aquam frigidam vera esset, nec ne?) Sed quam primum venefica a carnifice in aquam gelidam colligatis artubus fuit proiecta, imum statim petiit fundum. Is ipse postea nobilis praedicto scripsit ICto, se cum sex veneficis captivis idem tentasse at omnes fuisse submersas; inque fine literarum haec addit: Iam demum se firmiter credere, signum illud falsum, diabolicum et furiosum esse, et Magistratum incautum saepius posse decipere. Ex quibus luce meridianâ clarius patet, quod quemadmodum in aquam submersio non semper innocentem; ita nec superaquam natatus, nocentem semper declaret, etiamsi torturae cruciatibus extorta accedat confessio.

Eiudiciis ergo forisque omnibus modum hunc probandi iniquissimum, ineptissimumque exterminate Magistratus, quicumque beatas cupitis resp. ad ultimos eum relegate Indos, Iudices; quicumque nec nocentem absolvere, nec innocentem condemnare, sed suum cuique ius aequâ tribuere lance cogitatis. Quâ in re nec quicquam vos moveat inverteratus, quem nobis hîc obiciunt, multarum gentium ac civitatum usus, et contraria, qua etiam ius abrogatur consuetudo; cui [Note: Videconstit. erim prooem. in fin.] nec ipse Carolus V. Imperator, in constitutione quadam Imperii, quidquam contra Electorum, Principum et Statuum Imperii privilegia, detractum diminutumve se velle, expressâ protestationis formulâ


page 145, image: s145

[Note: l. 39. ff. de Legib.] testatum reliquit. Quis enim nescit, consuetudines, per quas iura abrogantur, debere eese rationabiles? Quod enim non ratione introductum, sed [Note: c. mal cum 2 seqq. dist 8 Ottho Meand. d. tr. crim. adv. sag. process. resol. quaest. 4. in fin. Bocer. d. I. f. (mihi) 261.] errore primum, deinde consuetudine obtentum est, in aliis similibus obtinet: et consuetudo, quae ratione caret, frustra allegatur: imo tamquam beluina ferocia et perniciosa corruptelae, detestanda fugiendaque est. De tali autem bonâ ratione introductâ et aequitati consentaneâ consuetu dine, in dicta Imperii constitutione exaudiendum Imperatorem Carolum V. vel ipsa illius verba: Wolhergebrachte/rechtmässige/vnd billiche Gebräuche / arguunt luculentissime.

Quod cum ipsi quodammodo animadvertant, hasque suas rationes (si tamen ita appellandae) leviores multo deprehendant, quam ut vel veritatem huius explorationis, vel ullam vim probandi naturalem in aqua frigida probent: eo tamen adhuc omnes ingenii nervos intendunt, ut causam aliquam excogitent; cur (ut ipsi putant) personae eiusrnodi, quae abiurato Deo et pietate, Diabolo manifestâ stipulatione sese dediderunt, ut ab eo per certa media scire facereve doceantur, quae naturae vires excedunt, emergant, aliae subsidant; eamque levitati potissimum corporis ipsarum ascribunt.

Verum quamvis lamiae eiusmodi, quam primum foedus cum diabolo sanxerunt, exutâ imagine Dei creatoris pulcherrimâ, induant larvam Cacodoemonis monstrosissimam: depositis praestantissimis, quibus exornatae erant, virtutibus, turpissimis omnium scelerum deformentur sordibus; abiectâ denique divinae gloriae luce, squalidis Diabolicae a)postas1i/as2 in volvantur obscurenturque tenebris, non tamen ipsarum proptereâ corpus Spiritus ille invadit impurus, illudque naturâ grave, reddit ita leve, ut in aquae superficie natet, nec unquam mergatur, sed animum tantum corrumpit, eumque a Deo avertit.

[Note: Vide plurib. argumenta hoc. ridine refutantena Bocer. d. I. f. (mihi) 258. et seqq.] Nam quod aiunt, striges, quamprimum foedus illud cum diabolo ineunt, ab ipsoque rebaptizantur, exuere veri hominis proprietatem et conditionem, amittere internam et substantialem hominis formam; novamque assumere priori multo leviorem speciem, cuius partem ipse constituat daemon: talia similiaque cuivis primo etiam inspi cienti, a veritate apparent remotissima. Quis enim aliquando ita exstitit absurdus, qui veneficas etiam post ictum cum diabolo foedus, corpus et animam rationalem, res sc. ipsam hominis constituentes substantiam, retinere, unquam negare fuerit ausus? etiamsi quodammodo, vel in totum etiam, qualitates mutet priores. Ut enim frigus et calor in aqua, non tollit eiusdem humanitatem: ita nec hominis vel pietas vel impietas, corporis tollit gravitatem.

Quod vero sagae brevissimo temporis spatio, unâ nocte


page 146, image: s146

innumera peragrant milliaria: id non ipsarum levitati, sed daemonis tribuendum potestati; qui non tantum veneficas, sed et cum illis homines alios Magiae prorsus ignaros, ad magorum conventus, tantâ ducere exportareque solet velocitate.

[Note: Iac. Britan. Rex, in Daemonolog. sua, lib. 3. c. 6. f. (mihi) 189.] Quemadmodum autem causa emersionis in sortilegiis eiusmodi, non corporis ipsorum recte tribuitur levitati ita nec ad sacri baptismi eade referenda contemptum. Haec enim contumelia in Deum, cuius foedus violatur, non vero in creaturam inanimatam redundat. Imo si hoc verum; [Note: V. dissert. polit. de iure Princip th. 54. liter. A quae prima est in iure publico Francof.] tum non in omnem aquam illa redundaret, sed in sacramentalem solam. Ut proinde ridiculi illi, qui fluminibus et aquis iustam hac in parte succensendi tribuunt causam, quasi illae in sinum ideo suum recipere dedignarentur sagas, quod aquâ sacri baptismatis tam turiter sint abusae.

Verum regerat hîc quispiam si lamiae eiusmodi, corpore aliis hominibus non sunt leviores: si etiam causa emersionis, non naturali alicui inter veneficas et aquam ascribenda odio; cum tamen compertum sit, multas ad eum modum constrictas personas in aquis supernatasse, easdemque sortilegii possea deprehensas fuisse reas; quam huic emersioni assignabis rationem? Id nunc exponam breviter. Et quidem cum naturâ ita sit comparatum, ut omnia gravia solidae substantiae tendant deorsum, inde fieri omnino puto, quod sagae aeque ac homines alii, quamprimum in aquam coniciuntur, subsidant, rectâque imum petant fundum. Quod vero eaedem etiam nonnumquam emergant, id plane crediderim diaboli fieri potestate; qui ita lamias, quibus omnem [Note: Dn. D. Bocer d. tract. de quaest. et tort. c. 3. n. 101. f. (mihi) 257. infin d. diss. pol. d. l.] operam ad salvandum addixit, in superficie sustinet aquarum, non eo quidem fine, ut reas ipse eas declaret: cum numquam delectetur iustitia, et potius innocentiam ipsarum probaret in conspectu hominum. (Mallet enim talem, si in culpa sit, innocentem, et sic in profundum descenderet, quam ut per iustitiam haec sibi praeda eriperetur) sed ut in tali opere, dum fortassis unam perdit animam, quae ad Deum per paenitentiam revertitur, spectatores huic rei fidem adhibentes, in superstitione retineat. Innocentes vero, qui castra illius minime sequuntur, quod non eâdem facilitate artifex ille fraudulentus et subdolus in altum possit sublevare, cumque iisdem ludum perinde exercere suum, etiamsi voluntas illius ad hoc sit promptissima: eius rei quam quis daret causam aliam, quam limitatam restrictionremque in hos, quam in mancipia sua potestatem? quae a solius Dei dependet nutu, sine cuius consensu permissuque, vix est, ut hostis ille humani generis infensissimus, cuiquam piorum nocere, eorumve famae, corpori aut bonis ullum afferre possit incommodum.

Fuco nunc itaque illo, quo probatio haec per srigidam colorabatur,


page 147, image: s147

et ut legitimum iurique conveniens remedium defende batur, remoto; altius paulo purgatio nem hanc consi deremus, ubi primo statim aspectu, non tantum nullâ probaili eam niti vel ratione, vel aequitate, sed insuper omni iuri, divino humanoque, eoque tum Canonico, tum civilie diamertro repugnare, deprehendemus.

[Note: Damhoud. pr crim. c. 43.] Quae enim exploratio superstitiosa, quae impia et idololatrica, si non haec ipsa talis? Haec illa est, quae tyrannico animo, diabolicoque instinctu inventa atque excogitata, ad divini numinis, potentiaeque ipsius tentationem vergit unice. Haec est probatio illa certa, quâ tot absolvendi condemnantur, tot condemnandi absolvuntur. Ut proince illi, qui huic rei effectum probationis inesse existimant, fidemque adhibent superstitioni: eo ipso et in Deum, quem tentant; et in proximum, quem dictâ ratione laedunt; et in se ipsos etiam peccent gravissime. [Note: d. diss.pol. supra. alleg. loc.] Deum enim scire occulta desiderant per modum, nec a natura, nec iure permissum, Diabolus accurrit, manusque porrigit adiutrices, ipsique ita ex pacto implicite cum daemone habito procedentes, in laqueum illius incidunt miserrime.

Iuri etiam Canonico inventiones has Diaboli contrariari, non tantum exinde, quod Canonistae, quando purgationes suas distribuunt in [Note: Gondelm. tr. de Magis et Venef. l 3. c 5. n. 4.] Canonicas; i. e. Pontificum decretis approbatas, et vulgares, sive a vulgo contra leges divinas et humanas, ex mera superstitione instinctu Satanae introductas; has vulgarium insigniant appellitentque nomine: sed ex aliis etiam iuris Canonici textibus manifestissimis, idem arguat [Note: c ex tuarum 8. de Purgat. Canon.] quisquam rectissime: Sic enim Lucius III. Pontifex Rom. cuidam consulenti rescribit Episcopo: Ex tuarum int elleximus continentia literarum, quod cum presbyt erum (quia infamabatur de homici dio) a sacerdotali officio suspendisses; praedecessoris tui liter as tulit in medium, quibus apparuit, eum iudicio aquae frigidae suam innocentiam purgavisse, et Episcopum suu eum literis absolvisse. Quia vero PEREGRINA IUDICIA sunt inhibita, purgationem, quam praestitit, sufficere non putantes: mandamus, quat enus si ac cusat ores idonei non apparuerint, ut cum septima aut quinta manu sui ordinis (sicut expedire cognoveris) per purg ationem Canonicam innocentiam suam ostendat, sibi iniungas. Quam cum praest iterit, suspensionem sine difficultate relaxes, et eum testimonii boni virum annuntians, ab infamia homicidii, nullius contradictione vel appellatione obstante, absolvas. Quod si etiam Honorius III. ferri candentis; Stephanus V. aquae ferventis iudicia sustulerunt, quod in illis Deus tentari videretur, quid prohiberet, quo minus propter eandem ratione, etiam has explorationes sublatas esse diceremus: praesertim cum nobis hac in parte summa tituli, de Purgatione vulgari, in Decretalibus Gregorii,


page 148, image: s148

[Note: lib. 5. tit. 35.] * expressis hisce suffragetur verbis: Duella et aliae purgationes vulgaeres prohibitae sunt, quia pereas multoties condemnatur absolvendus, et Deustentari videtur.

Iuris nostri civilis si nunc primum introeamus sacrarium, ibique diligentius aliquanto Imperatorum excutiamus constitutiones, ICtorum hac de re ponderemus sententias et opiniones: proh, Deum immortalem, quanta tum ex prava hac probandi consuetudine emerget iniquitas, quale omnibus iudiciis detegetur monstrum. Prodibit hîc initio Princeps ille sacratissimus Fridericus I. cum sua constitutione, quae in veteribus Siculorum legibus, hisce concepta exstat verbis: [Note: † Linden. lib. 2. Const. Sicul. tit 31. Paribiles) i. e. manifestariae, et per quas veritas patebat Horom. de FF. c. 44. in pr. Callice: Loys apparoissents. Cuiac. ad tit. 1. §. si autem controversin l 1 FF. f. 807. A.] Leges, quae a quibusdam simplicibus sunt dictae Paribiles, quae nec rerum naturam respiciunt, nec veritatem attendunt, nos qui veram legum scientiam perscrut amur, et errores anostris iudiciis separamus; praesentis nostri nominis sanctionis edicto in perpetuum inhibentes, omnibus regni nostri iudicibus, ut nullus ipsas leges paribiles, quae absconsae a veritate deberent potius nuncupari, aliquibus fidelibus nostris indicet: sed communibus probationibus sint contenti, tam antiquis legibus, quam nostris consi it utionibus introductis. Eorum etenim sensum nontam corrigendum duximus, quam videndum, qui naturalem candentis ferri calorem tepescere, imo (quod est stultius) frigescere, nullâ iustâ causâ superveniente, confidunt: aut qui reum criminis constitutum, ob conscientiam laesam tantum, asserunt ab aquae elemento non recipi, quem submergi potius aeris competentis retentio non permittit. Huic suae constitutioni, ubi superstitiosas hasce probationes adhuc dum hodie observari, Sibyllinisque [Note: Linden in addit. Ludov. Imper. add 4. tit. 80. Per missos intelligit Imperator commissarios, aut Iegatos, Gl. in e. 1. de immun. eccl. dicit esse vulgare Italicum. Godelm. d. l. n. 22.] vat icinationibus, aut Apollinis oraculis veriora credi, Imperator laudatissimus intuebitur, manifestam sieri fraudem, iniuriamque etiam sibi exinde inferri gravissimam, altâ clamitabit voce. Hunc excipiet Ludovicus Imper. suamque etiam constitutionem, quâ consuetudinem hanc detestandam expresse reiecerat, mandaveratque serio, ut examen illud frigidae a missis omnibus interdiceretur, ne ulterius fieret, tam somnuleter negligi conqueretur, dolebitque propterea vehementissime.

Hos sequentur ICti celeberrimi, facultates in Academiis Germaniae iuridicae omnes, quae uno concludentore; in criminalibus causis non sufficere obscuras eiusmodi, vidinatorias, superstitiosas, imo (ut verius dicam) nullas, sed luce inibi meridianâ clariores requiri probationes.

Quibus omnibus si quis iungere etiam nunc velit Theologos, Politicos, [Note: Ottho. Meland. d. tr. srim. adv.] Medicos, Philosophosque doctissimos; qui omnes unanimiter furiosum hoc explotationis genus reiciunt, et superstitiosum illud


page 149, image: s149

[Note: sag. proc, in refol. quaest. 4. fin. Gondelm. d. l. n. 29.] appellant inventum, a Satana et credulis eius auditoribus invectum, ludibrium diaboli, tragoediae periculosae et scandalosae initium, quis non ipsa veritate convictus, idem hoc cum illis affirmet, concedatque libentissime?

[Note: lib. 4. Daemonoman. c. 4. in fin. Dn. D. Bocer d. tract. f. 256.] Sapiens ergo iudex, ut Principis politicorum Bodini utar verbis, ad consequendam verit atem omnes pr aesumptiones comporaturus est modo ne id faciat, quod multi iudices in Germania solent. Hienim aut magos alios conquirunt, ut per eos ad saltum cribri resciscant, an reus sortes exerceat: aut puerulis templum adeuntibus, novos calceos axungi â suillâ perunctos curant indui; ut Magae inde nequean tegredi, nisi eis visum fuerit, qui pingues calceos ferunt: aut ambos pedes sagae et manus colligantes eam imponunt aquae leniter, eamque si saga fuerit, in fundo merginon posse putant. Hac enim viâ diabolus iudicia, quoe sancta oportet servati, commutat in scholam magiae.

Cum igitur illegitimum plane hoc aquae frigidae sit iudicium, per [Note: d. dissert polit. de iure Princip. tli. 54. lit. A. Dn. D. Bocer. d. l. f. 255.] torturam quoque subsecuta confessio, nullius erit momenti Imo etiamsi perseveret in ea confessione saga, et aliarum eiusdem criminis consortium testimonits fuerit rea delata; nihil haec ipsi praeiudicant, cum nullum delicti illius legitimum praecesserit indicium. Ad torturam enim quod sufficiat, tale esse debet, quod iudex suo humano et naturali apprehendere possit iudicio, et ex eo mentis suae sagacitate verifimiliter colligere, illum ipsum criminis auctorem esse, de quo agitur. Qua in re idem mecum statuere video, lumen illud iuris nostri Cuiacium, quando, Praesumptiones, ait, naturae convenire oportet, et quae naturae [Note: ad l. 48. ff. de adquir. poss. in suo Papin. f. (mihi) 451. lit. D. et E.] non congrunt, prorsus reici debent. Quae vero adest naturalis ratio, quae vel probabiliter saltem ostendat, magum esse eum, qui aquae impositus supinus non mergitur? certe nulla. Utproinde, quemadmodum ipsum hoc iudicium omni iuri, rationi, veritati et aequitati contrarium: ita quoque nullum ad torturam sufficiens producat indicium, ne eo quidem casu, quando iam ante sufficientia ad torturam [Note: Rickius in defens. aquae frig. c. 1. n. 35.] praecedunt indicia. Nam quod aiunt; iudicem, qui ad magiae crimen examinandum diiudicandumque considet, posse in supplementum plenioris et legitimae probationis, aquae purgationem sine conscientiae laesione adhibere, ut ita in sententia magis sua confirmetur, deque veneficii delicto certior reddatur, iddubio haud caret maximo. Quid enim ad eiusmodi media illicita et extraordinaria, quae non nisi summâ cum superstitione, Deique accersimus tentatione, recurrere necesse est, quando licitae, legitimae et ordinariae probandi adsunt viae, indiciaque iam ante ad torturam sufficientia. Certiorem ut reddat haec exploratio iudicem, tantum abest, ut potius dubium anxiumque. Si


page 150, image: s150

enim iamante signa perpetrati facinoris adsunt manifesta, et magistratus ulterius aquae frigidae rem illam committat iudicio, reusque subsidat; hic iudex de crimine antea certus, inter sacrum quasi et saxum constitutus, lupumque tenens auribus, haesitat ambigitque, reusne absolvendus an condemnandus? Sin emergat accusatus, nec tum quidem mais quam antea confirmatur, cum patrem mendacii Diabolum hîc consuluerit, istiusque imploraverit auxilium; qui aeque probos, ac improbos, permittente Deo, in altum sublevare, eosque quocumque locorum, brevi aliquo temporis transferre potest spatio.

Rectissimê ergo prudentissimeque ii agunt iudices, qui plane supersitiosas eiusmodi, e foris curiisque reiciunt purgationes, maluntque absolvere de crimine plene non convictum, quam hac ratione comdemnare innocentem.

Sed hactenus satis de ritu probandi delicta per aquam frigidam. Erat ex quorundam opinione, praeter hunc et alius, libros legitimos a spuriis, per eandem aquam frigidam, dignoscendi modus. De quo Iulianus [Note: Philippus Cluverius lib. 1. Germ. antiq. c. 21. f. (mihi) 184. et seq.] Caesar in epistola ad Maximum, his verbis: Certe Celtis in iuriam nullam facit Rhenus; qui spurios infant eis undis abripit, tam quam im puri lecti vindex. Quos autem ex puro semine ortos agnovit, hos in summa aqua suspendit, matrisque trementis manibus reddit; et quasi verum incorruptumque casti et laudabilis coniugii testimonium, servato infante persolvit. Cui et alii subscribunt auctores, ut Nazianzenus hoc versu:

*keltoi) men kri)nous1i genon *rh/noio r(ee/trois2.
Celtae quidem explorant prolem Rheni fluentis.

Et Epigramma quoddam Graecum, ita Latine redditum:

Animosi Celtae, flumine zelum habente Rheno
Natos explorant: et non prius sunt parentes,
Quam viderint puerum ablutum flumine venerando.
Statim enim ubi matris lubrice excidens per sinum
Infans primum profundit lacrimas, illum at tollens,
Ipse scuto imposuit novum puerum; neque curat.
Nondum enim genitoris fert animum, antequam intuetur
Iudic atum fluentis lectum reprehendentis fluvii.
Illavero a partu dolores post dolores habens
Mater; quamvis etiam pueri verum novit patrem,
Excipit trepidans, quidnam machinetur instabilis unda.

Cum quo consentit illud Claudiani:

Inde truces flavo comitantur vertice Galli;
Quos Rhodanus velox, Araris quos tardior ambit;


page 151, image: s151

Et quos nascenteis explorat gurgite Rhenus;
Quoque rigat retro pernicior unda Garumnae.

Sic Nonnus: (ubi vid. Falkenburgium)

Rhenus Iberus (Goropius, Enferer / Germanicum substituit) contra infantes armatur: sed ut iudex;
Et occultum partum discernens generationis,
Occidit peregrinas proleis.

Idem alibi:

Barbaras legeis ferentem iudico beatam terram Celtarum:
Ubi recens natorum infantium purum partum docens
Rhenus, incerti iudex partus,
Sanguinis ignoti adulterinum genus novit arguere.

Ad eundem fere modum Theolophylactus quodam loco: Celticus quoque amnis inter genuinum et spurium, interque virtutem ac improbitatem verissimus est iudex. Et Eustathius in Dionysium Alexandrinum: Hic autem Celticus est Rhenus, qui dicitur fetus spurios a legitimis discernere. Nam legitimos sustinet; spurios vero in aquae fundum submergit.

Tot tamque gravissimi hac de re cum testentur auctores, omni merito carere dubio videbatur, praedictis Celtis sive Gallis, et universis Rheni ripae accolis, modum hunc filios legitimos a spuriis discernendi, [Note: Cluverius d. l f 183-184. et 2. seqq.] fuisse usitatissimum. Verum ut ex aliis fide dignissimis facile largimur auctoribus, praedictos populos infantes primum editos, et ab utero adhuc calentes, ad flumen detuhsse, ibique ceuferrum candens, frigidis eos immersisse undis: ita propterea id factum: ut flumen sobolem legitimam ab illegitima distingueret, et non potius ut de naturae vigore periculum facerent, simulque corpora infantum roberarent; vix est ut nobis persuadeamus. Et quamvis quidem Iulianus, a quo tamquam primoavetore, reliquos id habuisse omnes, qui lecta magis quam comperta prodiderunt, dubitandum non est, id ipsum affirmet: ipsum tamen, licet in Gallia, et apud ipsam Rheni ripam egerit, hanc explorandae genuinae prolis causam coniecisse magis, quam comperisse, nec experiundo, sed fando tantum id accepisse, ipse in libro de rebus a Constantino gestis, disertis hisce testatur verbis: Gallis quoque aiunt flumen contingere prolis in coruptum iudicem, quem non flectunt, neque matres lamentantes, uti peccatum occultet; neque patres, uxoribus ac progeniei iudicium metuentes. Verax autem est ac minime fallax. Quod vero Epigramma ait, scuto eos prolem impositam flumini commisisse;


page 152, image: s152

quod de ablutione et induratione corporis intelligi minime potest, id poetis condonandum, qui veris etiam rebus, falsa nonnumquam immiscent affinguntque:

Quidlibet audendi his semper fuit aequa potestas;

canit Lyricus, Poeta et ipse haud vulgaris.

Sed concedemus, veteres hac ratione spurios ab aliis dignovisse, quae quaeso ratio est, quae veritatem huius probationis arguat; curque unda magis illos quam hos absorbeat, magisque hos quam illos in summa aqua sustineat. Ut, proinde si dicamus, morem consuetudinemque hanc, apud Celtas Gallosque aliquando viguisse, irrationabilem eam ipsa coarguat veritas. Valeant ergo superstitio sae eiusmodi probationes, nec animos mentesque vere Christianorum, ullo unquam contaminent tempore.

CAP. VI. De Legibus: ubi inprimis pro Iurisprudentia propugnatur; ac nism praestet iure certo, quam Manu Regiâ Rem publicam administrari? disquirit.

AD duo praecipue capita, Iurisprudentiae munia referri posse videntur: quorum unum praesupponit Legum iustarum, et Rei publicae accommodatarum memorem cognitionem; alterum vero Legum earundem [Note: E leg. Lehman. lib. 5. G. 59,] explicationem et facto variis circumstantiis variato, aequam ac harmonicam profitetur applicationem. Utroque sane nomine Iurisprudentia necessaria est, utroque utilis maxume, et omni ideoque laude dignissima exsistit. Patescit legum necessitas ex eo, quod saeculis fere cunctis, iure certo Imperia gubernata fuerunt: quod Deus ipse, in suâ Politicâ, voluerit extare Leges sollicite satis scriptas; ad easque iudicia alligârit. Quodque idem in Rep. Ecclesiastica canonem esse voluit, S.S. scilicet scripturam. Bellarmin. 1. d. verbo Dei. c. ad fin.

Quin et gentes efferae atque immansuetae, quaeque quas leges deceat habere, ignorârunt; eas tamen habendas esse, cognoverunt,


page 153, image: s153

[Note: Caspar Schifordegker, lib. 1. tract. ult. quaest. 1. a princ.] magisque voluerunt malis, quam nullis legibus uti: unde Persarum, Aegyptiorum, et ipsorum pariter Graecorum atque Romanorum, impiae, absurdae, et ri diculae etiam leges, passim adnotatae inveniuntur.

2. Ac licet populos olim, sine Legibus ullis, solo Principis arbitrio gubernari solitos fuisse, referat Iustinus, lib. 1. histor. Attamen exinde aliud nil concludi potest, quam in infantia illâ mundi, salutare, et necessarium hocce medium, quosdam latuisse: et res publicas tum temporis absque eo consistere potuisse; quia singuli Reges, singulis civitatibus imperitârunt; fere ut patresfamiliâs domesticis suis. Mox etiam unanimigentium consensu, legibus latis, iureque certo, uti coeptum fuit. argument. l. 2. in princip. ff. deorig. Iur. Quodque Iosephus, et alii item, Legum originem non ita faciunt antiquam; hocque ex eo probare annituntur, quod vocabulum *no/mos (quo Lex a Graecis denotatur) [Note: Ioh. Selden, in Iano Anglor lib. 1. fol. m. 16.] apud Orpheum, Musaeum, et quoque ipsum Homerum, hautreperitur: id certe erratum magnum est. Etenim Themistas legimus in Hesiodo, siodo, atque etiam Homero; et utrisque nota fuit Eunomia DEA, ab eodem themate quo *no/mos: dubiumque perimit omne; quod scribit in Hymno ad tellurem matrem Homerus;

*autoi\ d) eu)nomi/h|s1i po/lin kata\kalliginai=ka
*koirane/ous1).

Ipsi autem bonis legibus, per urbem habentem pulchras mulieres Dominantur.

[Note: Polydor. Vergil. de Inventor. rerum libr. 2 cap. 1.] Nec solum vulgo Cereri adscribitur inventio Legum: vel Ovidio teste, lib. 1. Metamorph.

Prima dedit Leges, Cereris sunt omnia munus.

Indeque ea, Legiferae cognomine a Vergilio lib. 4. A Eneid. insignitur. Sed et omni exceptione maior, Magnus Plato, scriptum reliquit; Talum (cui unâ cum Rhadamanto Iovis filio, administratio Creticae rei publicae, a Minoe Rege, commissa fuit) ter quotannis per insulam universam, secundum Leges aeri insculptas, iudicia exercuisse. Quod sane diu ante aetatem Homeri factum fuit.

2. Neque porro Iustinianus tantum, alicubi diserte scribit, longe rectius, multoque utilius esse; si lites non hominum voluntate, sed legitimâ auctoritate dirimantur. Verum et omnium pariter Philosophorum, Politicorum, atque etiam Iureconsultorum scitu nobilius, melius, certiusque habetur, Ius scriptum, Iure non scripto, seu moribus introducto; Cornel. Benincas. ad tit. extr. de Constitut. quaest. 2. et 3. et adhuc magis, illâ nescio quâ imaginariâ aequitate: multoque commodius reputatur, poenarum sanctiones, Legibus scriptis, quam nudo Iudicis arbitrio teneri; praestareque videtur, ab optimâ Lege,


page 154, image: s154

quam regiâ manu, ab optimo licet Principe, res publicas administrari. Utut dissentiat prudentissimus Thomas Morus; et eidem patriâ, non ingenio compar, Ioh. Casus: Sphaer. civitat. lib. 3. cap. 11. Quorum argumenta opetose refutant Ioh. Gerhard. locor. Theolog. tom. 6. tit. d. Magistrat. n. 215. et seq. Bellarminus d. Laicu. c. 10. Claudius de Carnin. in oppugnat. Turris Babel. part. 1. cap. 5. Ernest. Cothman. ad tit. [Note: Vid Chri, stoph. Lehman, lib. 5. Chron. c. 59] C. d. Legib. numer. 179. etc. Henricus Scotanus, disp. ex Cod. lib. 1. thes. 12. et seqq. Herman. Kirchner. disput. Polit. 19. thes. ult. Hoenonius, disp. Polit. 1. thes. 10. in fundament. Andr. Gerhard. disp. ad Inst. 1. th. 1. Aegid. Strauchius, q. Ethicar. cent. 2. dec. 5. in proem. et q. 1. Lex equidem sine Magistratu, in republicâ consistere nequit; nec tamen Magistratus esse debet sine Lege. Expedit Legem Magistratui praeesse partim ut normam, secundum quam Imperium suum conformare queat; partim ut frenum, quo affectus ipsius coerceantur. Magistratus vicissim Legi praeesse debet, partim ut principium essiciens, partim ut custos et exsecutor qui Legem ex arte aequi prudenter interpretetur, eiusque in specialibus casibus quibusdam, congruenter suppleat defecuts. Normâ opus habet Architectus; lineâ is indiget et libellâ, ad quas respiciat in aedificii exstructione: normae officium in republicâ sustinent Leges, communi Civitatis consensu definitae. l. 1. ibi. communis rei publicae sponsio ff. d. Legibus. Omnia sunt incerta, quando a iure discessum [Note: Ego in Tempio Iustit. num. 4.] est; ub Ciceroait, lib. 9. epist. famil. ad Paetum. Leges ideo salubriter, necessarioque inventae sunt, quae cum omnibus unâ eâdemque voceloquerentur; quod idem scribit 2. Officior De unâ eâdemquere, optimi etiam, non idem; et unus, idemque de eodem, non omni tempore eadem sentit. Lex ergo declaratio est voluntatis, ut subditi regulam habeant certam, secundum quam vivant. Haec sane si desit, nulli exploratum esse potest, quid suum sit, quod alienum; nil est quod aequabile, unum, et idem omnibus esse queat. Nil pernitiosum magis, magisque subditis grave est, quam dubio incertove iure uti: Iusque finitum esse potest, et debet. l. 2. ff. d. Iur. et facti Ignorant. Imperium Regum, quod arbitrarium est, necessario etiam, vatium et turbulentum erit: Lex autem est mens sine cupiditate.

[Note: Mantuan. 1. Silvar.] Dissipat omne bonum, sine Lege licentia Regum,
Ut Boreas frendes glacialis et hordea grando.

Hocque intuitu Opil. Marinus statuit omnia rescripta veterum Principum tollere; ut iure (cu legibus generalibus) ut rescriptis (ex Principum plcito originem habentibus) ageretur. Capitol. 5. tr. t. Quaeso quotusquisque invenitur, qui Iustitiam veram et germanam, in animo suo sitam, ac velut ex praeviâ quâdam meditatione, ita


page 155, image: s155

[Note: Plato de Legib. 9.] reconditam habet; ut aut pecuniâ non corrumpatur, aut amicis non gratificetur, aut etiam inimicos non ulciscatur, aut alienam potentiam non reformidet, aut quoque affectibus inscius non abripiatur? Ut ita ius dicere rite, iudiciaque libere exercere, nisi ex regulâ iuris scripti, vix quispiam possit, vel ausit; aut si possit, velit. De solo Moyse scriptum reliquit Iosephus, lib. 4. anti quit. ad fin. eum semper affectus ita in potestate habuisse, ut omnino illis caere videretur; et nomina tantum eorum, ex his quae in aliis hominibus conspiceret, cognita haberet. Pariter inde etiam scriptae Leges si obser ventur in controversiis dirimendis sontibusque puniendis; id Iudices tutos, munitosque praestat, adversus sugillationes, et querelas, omniumque calumnias omnes. Et tandem, facilius multo reperiri queunt pauci sapientes, a quibus Leges condantur recte; quam Iudices sive Magistratus multi, prudentiâ, probitateque sufficienti dotati, ad imperandum ex arbitrio Legibus haut informato. Accuratiori et maturâ magis deliberatione, Leges condi possunt; quam in singularibus factis (ubi subito Iudicium ferendum, ubi non semper omnia occurrunt) cuncta quae necessaria sunt, excogitari queunt. Nempe in his qui Leges condunt, levius periculum est, minor suspicio affectus pravi; cum quippe statuant generatim, et pro tempore futuro: in casu e contra particulari, concernente personas notas et praesentes, sinitra quaedam affectio, facillime excitari potest. Sit itaque in republicâ omni, certa et inflexibilis Lex, imitans rationem providentiae Divinae.

4. Apage Principum liberrima in omnibus arbitrata: ominosa est ratio gubernandi, ubi Magnates suo ex sensu, sua per resoripta, sua [Note: Tyrannus est, qui civibus imperat ex propria sententiâ. Boccalini. cent. 3. ragguagl. 19.] per placita et decreta, disponere cuncta; imo potius omnia turbare: ab solutam potestatem (quae salvâ conscientiâ, tantum in casu summae vel necessitatis, vel aequitatis usurpari potest, ego in tr. d. Maiest. in genere. c. 8. n. 12. etc.) ubique praetendere, et semper ingeminare solent; eoque Babylonis confusionem satagunt latius propagare. Urgent equidem Aulici adulatores (quibus Iuris Legumque nomen exosum [Note: Livius. l. 2.] est) ut Principesquae velint, posse videantur. ego d. loc. Et sic Tarquinio expulso, adulescentes aliquot Romani conqueruntur; Regem hominem esse, a quo impetres; esse gratiae locum, esse beneficio, et irasci et ignoscere posse, inter aicum et inimicum discrimen nosse. Leges vero rem surdam, et inexorabilem esse, salubriorem, melioremque inopi quam potenti; nihil laxamenti nec veniae habere, si modum excesseris; periculosum esse in tot humanis erroribus, sola innocentiâ vivere. Verum ad eiusmodi adulatorum voces, aures rectae rationis obturatas habebat, eoque no mine, merito a Capitolino laudatur Imperator


page 156, image: s156

[Note: Marcell. Lyclama, lib. 7. Membranar. Eclog. 12. fol. 181. Ego, in tr. d. Appellat. cap. 1. n. 9.] Macrinus, qui in iure non incallidus fuit, statuitque omnia rescripta veterum Principum tollere: ut iure, non rescriptis ageretur. Ius nempe, Iustitiâ rigidâ passim procedit, et inexorabile est; Rescripta autem facillime pretio, precibus, callidisque machinationibus aliis impetrari queunt. Vicissim, impia et tyrannica sententia Caligulae fuit, de quo fertur; eum de Iureconsultis (quasi scientiae eorum omnem usum aboliturum) saepe iactavisse, se effecturum, ne quid respondere possent praeter eum. Sueton. in vita. cap. 34. ubi Casaubon. hoc est, priusquam ad decisionem uniuscuiusque facti, rescriptum suum impetrâssent; eumque quasi quoddam oraculum divinum consulissent. Ast quid inde mali fuerit subsequutum, Tacitus memorat, lib. 11. Annal. a princ. ubi ita scribit: Cuncta Legum et Magistratuum munia in se trahens Princeps, materiam patefecerat praedandi. Quod quid siet, non sane opus est, ut explicetur iis, quibus lis vel negotium fuit in aulis. Ad talemque miseriam Provinciae redig untur, quorum Principes conquerisolent; suis se Iureconsultis in republicâ tamquam mutam personam esse, ac velut in alienâ tutelâ constitutos, ad aliorum praescriptum decernere cogi. Hancque confusionem moliri videntur in Germaniâ. Aulico-Politici non nulli, Imperium qui Romanum in plures monarchias discerpere moliuntur, et cuilibet Statui assignant plane liberam potestatem, in sua ditione; maiorem multo quam habet Imperator in universum.

5. Porro autem non sufficit Leges esse latas, sed necessarium est et alterum Iurisprudentiae nostrae munus; Interpretatio nempe Legum, ex boni et aequi arte, et quâ carere nequimus, disputatio fori. Hîcque certe prudentia summa, probitas et religio summa, rerumque variarum [Note: Ich. Garsias Gallecus tr. d. Expens et meliorat. cap. 1. num. 27. etc.] cognitio exacta requiri videntur. Non etenim aequitas in omni gen ere causarum arripienda; non Leges subvertendae, non rei publicae instituta temere sub specie aequitatis conculcanda sunt: quin imo aequitas captiose arrepta, pestilentissimum virus, et viro de re ac vitâ civium agenti dira lues est. Pessime uteris aequitate, nisi vel ea sit scripta, vel nisi eam deducas a Iure aequo, alibiscripto. Nulla aequitas est, quantumvis naturalis, quae non reperiatur vel particulariter scripta, vel generaliter admissa, vel ex iure alicubi scripto opportune deducta. Captiosa aequitas, virus pernitio sum est, ac nisi ab hâc sibi caverint Iudices cordati, nil vel certum vel perpetuum erit in iure; et confusio maior est futura, quam si republica legibus omnibus esset destituta: quibuslibet nempe detorquentibus causarum statum, ad imaginariam, temerariamque aequitatem; aut, ut rectius dicam, maniferstam iniquitatem. Hancque Iudicum iniuriam, ut effugerent Allobroges, Regno


page 157, image: s157

Galliae addicti, a Rege Francisco I. supplices postulârunt, ne Iudicibus et Senatui apud ipsos creato, liceret ex aequo et bono iudicare: innuentes scilicet haud obscure, cupere eos; ne cui Iudici fas siet, Iuris auctoritatem, vimque legum constituendarum, temere evertere, sub specie aequitatis: quâ se occultare queunt depravati affectus. Ut et vulgo dici solet; in quaestionibus de aequo et bono, pernitiosos contingere errores. Ac ita arte Iuri pariter scriptâ, certâ perpetuâque, in ipsâ itidem Legum explicatione, atque adplicatione, opus esse, facile constare potest. Interim detestor Leguleitatem, et manibus ambabus amplector aequitatem Sulpitianam. Cuiusadmirabilem, incredibilem, ac paene divinam in legibus interpretandis, et ex aequitatis norma explicandis, scientiam; passim Cicero comendat, ac ex eo repetiit Ioh. Brantius, in elog. Ciceron. fol. 115.

CAP. VII. De Legislatoriâ arte, ac ratione legum ferendarum.

QUae in legibus ferendis sint observanda, satis edocet Laurentius Grimalius, tractat. de Optim. Senatore. fol. m. 198. Quidque requiratur ad legem iustam, monet Bellarmin. lib. 4. de Pontif. c. 15. ac etiam de legibus late Dn. Iohann. Gerhardi, loc. de Magistrat. num. 215. et seqq. Meisner. tractat. de legib. sing. et Generosus Steno Bielke. disput at. de legib. quam Praeside Dn. D. Thom â Lansio hîc egregie in illustri Collegio defendit. Lehman. 5. cap. 60. Piccolomin. in Philosoph. meral. grad. 10. cap. 23. Reinkingk. lib. 2. class. 2. per tot. Legs autem eo loqui debent sermonis genere, ut ab omnibus intelligantur: ambagibus circumcisis, indicantes liquide, quid iubeant fieri, vel vetent. Apage obscuras et ambiguas illas leges. Leges, quae Eridis pomum in Rem publicam proiciunt; quibus occasio datur, ut forenses Cerberi, locutulei furfures, pecuniam simplici plebeculae, crum enimulgis fabricis eliquent, et litium strophas inextricabiles fingant, refingant. Iohann. Gerhardi, decad. 5. quaest. 9. Leges debent esse clarae. Borell. de Magistrat. 2. cap. 5. simplices, Meier. in syllog. section. 3. cap. 6. breves, et cuilibet notae. Parth en. Litigios. cap. 7. num. 21. etc. Boccalin. 1. ragguagl. 72. Iohann. von Elßwich / disputat. polit. 10. thes. 21. Botero. d. detti, fol. m. 20. unde non publicatae non ligant. Caevallos tom. 4. quaest. 903. Carnin. in Turri Babylon. cap. 3. Camill. Borell. d. Magistrat. 2. cap. 11. et seq. ubi quid ad


page 158, image: s158

publicationem et perfectionem legum requiratur. Quin et Carandus, tract. de util. ex advers. capiend. fol. 994. putat, utile esse, ut quotannis leges publicentur: quod et multis in locis fieri solet. Hocque fine maioribus olim nostris leges dedit Tuyscon, Rhytmis alligatas, ut memoriae eo facilius infigerentur. Spangenberg. In der Manßfeldischen Chronick/cap. 5. Sic et Romae, pueri Legem XII. Tabularum ediscebant, ut necessarium carmen. Non item debent esse eloquentes, sed praeceptivae: ideo etiam S. S. Scriptura est talis. Lactantius 3. cap. 1. De Zeleuco, memorat Strabo: illum Thuriis paucas olim et simplices dedisse leges; sed secutos, alias per subtilitatem, et nimiam curam addidisse: ex quo factum sit, ut celebres magis, quam boni redderentur. Additque dogma quantivis pretii: Bonis enim uti legibus; non qui omnes iis Sycophantias, aut calumnias cavent, et excludunt, sed qui simpliciter latis firmiter inhaerent. Oraculum est, Oraculum! Non multae legesbonos mores, bonum ius faciunt: sed paucae fideliter servatae. Multitudo legum magis intricat, quam extricat causas. vid omnino Montaigne. lib. ult. cap. ult. fol. 1074. etc. Legum copia, iustitiae inopia. Leges item debent ad bonum commune respectum habere; ita ut non partialitatis nomine possint accusari. Borell. 2. cap. 7. Legum etiam rationem subiecti scire: Tertull. apolog. cap. 4. fin. m fol. 20. pariterque populo gratae esse debent. Campanella, de Monarch. Hispanic. cap. 11. a princ. Pro arcana etiam Politico venditatur, ut in uno Regno aequale sit pondus, et una Lex. Cominaeus, lib. 6. cap. 6. fol. 532.

II.

Provinciistamen et municipiis, cum Leges figuntur, et ius dicitur; idioma illud est usurpandum, quod habet Princeps et populus imperitans, non quod subditis est commune: Benincas. ad tit. ext. de Constitut. quaest. 10. quâ ratione, vulgarem reddiderunt Romani suam linguam, in toto orbe. Lipsius, de rect â pronuntiat. cap. 3. Rhenanus, fol. 110. et seq. Arumae. disputat. ad ll. 21. thes. 8. Possunt tamen esse Provinciae alteri subditae, quae suas habeant leges. Unde quaeritur: Si urbs vel regio veniat in alterius ditionem, an statim ius et leges suas amisisse censeatur, et ita porro legibus superioris uti cogatur? Novell. 21. d. Armeniis. vid. Schultes. pract. quaestion. penult. Schrader. consil. 3. num. 30. et seq. Peregrin. decis. 1. Fr. d. Clapperiis, caus. 1. quaest. unic. pag. 4. distinguit inter unionem principaliter, et accessorie factam.

III.

Non autem dubitabile est, quin leges civiles ad naturam populi, et ad Rem publicam debeant accommodari; non ad leges Res publica. 3. polit. 7. in fin. et 4. cap. 1. ad fin. Zepper. de legib. Mesaic. fol. 82. Quia Res publica est ante leges, et eae ad conservationem, non ad constitutionem Rei publicae spectant: sunt namque gubernationis


page 159, image: s159

Instrumenta. Haecque est ratio, quod Regiae olim leges, cum Regibus Româ exactae. l. 2. §. 3. de origin. iur. Ex legibus cognoscimus mores, et leges eosdem formant. Pasquier, 4. des recherch. cap. 1. a princip. Hincque dicunt; aliam esse iustitiam absolute, aliam ad civitatis relatam statum. Bacchov. ad Treutler. 1. fol. 5. Hincque itidem deduco, Romani Iurisprudentiam, non per omnia legum vicem supplere; sed artem solummodo iuris docere posse: nec etiam aliter nos ligat. Rittershus. ad Novell. in prooem. cap. 7. Cum nunc aliâ Rei publicae formâ utamur. Inde tam varia sunt statuta locorum, vid. Christian. Lehman. In der Speyr: Chronick. 5. cap. 59. Ipsae ergo leges Iustinianae, politico sunt diiudicandae iudicio, et cognoscenda principia, eaque prima, quibus subnixi veteres Nomothetae de iure responderunt; activae Philosophiae scientissimi: Et sic ex ipsissimis Politicae et Iurisprudentiae principiis, legum rationabile deducendum est. Cicero. 1. d. legib. Iuris disciplina, nonex Edictis Praetorum, non ex XII. Tab. sed ex ipsâ hominum naturâ hauriri debet; qui aliter ius tradunt, litigandi, non iurisvias tradunt.

IV.

De Veteribus legibus Germanorum, et quando ius Romanum introductum, vid. Lehman. 2. cap. 27. Heigium. part. 1. quaestion. 7. et 8. De iure Francico, consule Pasquier, epistol. lib. 9. a princ. Isaac. Pontan. 6. Origin Francic. cap. 17. Hisce Legibus Germania olim florere visa fuit. Et Islandis, ius vetus, illorumque naturae accommodum, ademptum ac novum (Romano consimile) obtrusum esse, conqueritur Angrim. Ionas. lib. 3. de Island. cap. 2. fol. 111. etc. Ethincomnes Provincias iure Romano regendas esse, dictu absurdum videtur: atque Regna septentrionalia, ius suum certum et aequum, ipsorumque moribus et statui accommodum, iam ante multa saecula habuerunt. Quod in Suetiâ, tempore Birgeri 13, et Magni, Regum, Ann. 200. etc. attestante Ioh. Magno, fuit emendatum, et nuper Messenii curâ recusum. Idem de aliis nationibus dicere quimus: quarum leges uno volumine Lindenbrogius, et etiam Dn. Goldastus ediderunt. Iustamen Romanum, quatenus continet artem aequi et boni; seu modum leges quascumque recte interpretandi, applicandique, utiliter a cuiuscumque Nationis homine disci potest.

V.

Ex hoc porro apparet: debere considerare Legislatorem in dandis Legibus, quod non det optimam legem simpliciter. sed optimam illi Politiae, quam informat. Populus etentim imperfectus et vitiosus non poterit legem perfectissimam tolerare. Nec inde vocari malas leges propter hoc, sed convenientissimas: quia conveniunt fini et statui politico. Ventura, Vincentius, in consil. super controvers Venet â num. 33. etc. Sic Concubinatum iure civili extra poenam et infamiam fuisse


page 160, image: s160

iis, qui Uxores non habeant, ad evitanda maiora mala. Wesenbec. ait. in paratitl. ff. de concubin. num. 2. Sic propter duritiem cordis Iudaeorum, Moses illis permisit repudii libellum, Matth. cap. 19. vers. 8. Cogitur quaedam vitia ferre Legislator. Sic ebrietatem noluit Germanis prohibere Carolus V. Chytrae. Chron. fol. m. 510. Sic Româ Meretrices non recte exigebantur, ut ulicubi refert Thuanus. Exinde apparet, necessario constitui differentiam inter forum fori, et forum poli: contra Winckler. 5. cap. 14. quia scilicet interdum connivet Legislator: et quia etiam ea, quae coram mundo iusta, aliam requirunt perfectionem, si modo velimus, ut ea placeant Deo. Nam debet iustitia Christiana, superabundantior esse iustitiâ Pharisaeorum, ac item multa licent, quae non sunt honesta. Sed et hoc addo: legum imprudentissime latarum indicium esse; si vel eae servari non possunt, vel moxabrogentur. Exindeque collige, Rem publicam pessime administrari.

VI.

Et haec eadem est causa, quod licet Mosaica lex merito stupenda vocetur a Riccio, 3. agricultur. fol. 94. attamen Politicis, seu iudicialibus Mosaicis Legibus (nisi quatenus ratione naturali, seu lege morali nituntur) non obligantur Res publicae Christianae: propriatim nempe, quia Rem publicam spectabant iudaicam, et ad illam erant accommodatae, earumque abrogationis manifestum est testimonium, destructio Politiae et Templi. ad Hebrae 7. v. 12. Zepper. tractat. de legib. Mosaicis. Riccius, 1. de agricultur ad fin. et lib. 2. item. lib. 3. fol. 92. latissimeitem de lege Mosaicâ agit R. P. Becanus, in analog. cap. 5. per tot. et in Theol. Scholast. tit. de legib. cap. 4. per tot. Ioh. Piscator. in Exod. a pr. Ludovic. Molina, de iustit. et iur. tom. 6. disp. 50. et multis seqq. et hâc de quaestione tractant quoque Iohann. Gerhard. decad. 1. thes. 7. et idem, locor. Theologic. tom. 3. fel. 356. pluribus Althusius, polit. cap. 22. Andr. Gerhard. disputat. Inst. 1. thes. 2. Balduin. disputat. d. haeret. thes. 111. Ego, ad tit. de iustit. et iur. in praecognit. quaest. 18. et post multos alios, quos enumerat Hoennon. disput at. polit. 1. thes. 18 Nam tum Sceptruma Iudâ ablatumfuit, cum Politia illa Regia Sacerdotalis cessavit. Cunaeus, de Republ. iudae. 1. cap. 8. et 9. Quamvis Lex Mosaica, suo modo, id est, quo ad mysticum sensum immutabilis exsistat, Riccius, 4. agric. in Cabalist. proposit. fol. m. 120. Et certe per Ceremonialem legem, ab aliis Populis Iudaei discriminabantur: Riccius, in praecept. Mosaic. neg antib. num. 63. licet absque eâ nonnullli fuerint salvi facti. Et habuit aliquam imperfectionem Mosaica Lex: non legislatoris, sed intuitu populi, cui ea data fuit. Et ideo Ezechielem habetur: Dedi Israeli praecepta non bona adde Clement. in recognit. sol. 13. Probe hîc est notandum, quod una eademque lex in legislatione Mosis, ex parte iudicialis, et ex parte


page 161, image: s161

moralis esse potest, ut iam supra, de furtorum, et adulterii determinatâ paena, dixi; quaeest iudicia lis: cum tamen prohibitio horum delictorum, descendat ex lege Naturae, seu morali.

VII.

Quam vis autem non sequendos esse putem eos, qui (ut refert Ian. Selden, in lano Anglor. fol. 38.) Legibus Mosaicis contenti vixerunt: sed tamen Politia Mosis, omnium optima; leges ab eo latae sanctissimae sunt. Cunaeus. 1. de Republic. iudaeor. cap. 1. Et ut fatear, quod est verum, non bene fit, quod leges Mosaicae multae, etiam morales, et ex naturâ descendentes, non sunt in usu. Nempe ius talionis, in damno corpori alterius illato locum habere deberet. vid. supr. cap. 4. stuprator necessario ducere deberet violatam. Zepper. fol. 67. Cyprae. de sponsalib. cap. 10. §. 10. num. punult. Quod et olim in Galliâ fuisse receptum, Paponius notat, lib. 22. tit. arrest. 7. Sic contra Mosaicam legislationem, mendicare permittimus proximos nostros, cadavera suspensa ferimus etc.

CAP. VIII. Vindicias Iurisprudentiae complectens.

QUam plurima sunt, quae Iurisprudentiae nostrae Romanae, non a vulgi solum faece, ignarisque reum obiciuntur; sed multi experientiâ prudenti qui praepollent, gloriam dignitatemque eius violant confitenter. Constans doctorum hominum monumentis fama est, ut ex uno iure civili Romano posthac iudicia fierent, lege primum sanxisse Lotharium Saxonem Imperatorem. Ante hoc tempus, Italos ipsos, Longobardicâ alios, alios Salicâ, alios Romanâ lege usos fuisse: tum porro omnes uni iuri, unique legi, reliquis abrogatis obtemperâsse; iusque civile, publicis Italiae in Gymnasiis, maiore studio celebrari, et diligentiori coli operâ, coeptum fuisse. Exinde in Galliam, Hispaniam, Germaniam, eius ad id aevi expertes, pervenisse. Primum Bononiae Irnerium exponere coepisse; primumque glossas, ut vocavit, in illud scripsisse, Sigon. de Regn. Ital. libr. 11. Philippus Melancht. libr. 4. Chron. fol. in. 437 Leheman/libr. 5. cap. 46.

II.

Hoc commode num, ac cum utilitate Rei publ. fuerit factum? dubitant non pauci: et dubitare Lipsius, vir nostri saeculi prudentissimus audet, qui in Monit. Polit. libr. 2. cap. 10. fol. m. 142. Romanas leges receptas esse dicit, nullo nisi litium fructu, quae ex eo nimium quantum succreverunt. Europam, inquit, vide; et mentior, nisi maxima


page 162, image: s162

eius paris circa ista occupatur. Alii iudicant, alii instruunt, alii agunt, et qui miserrimi sunt, eas habent. Bone Lothari, manes tui per me quiescant, sed rosae aut lilia sepulchrum tuum non ornent, qui tot tricas et spinas nobis sevisti. Nam quae tam clara causa est, quae non aliquâ lege, lege? imo interpretatione (nam et has admisimus) obscuretur? Quae tam improba, cui non dent colorem? Ars enim facta est Caussidicina, et perite captare aut capere. laudem habet, etc. Pulcherrima Strabonis nota est, libr. 6. et vel aureis litteris signanda: Zaleucum illum, Thuriis olim paurcas et simplices leges dedisse; sed secutos, alias per subtilttatem et nimiam curam addidisse; ex quo factum sit, ut celebres magis quam boni redderentur. Idem plane non perperam de legibus, legislisque Romanis praedicari posse videtur. Sed necuno loco Lipsius hoc monet; ut scilicet monstret animi sensum perennantem. Et enim in quâdam epistolâ, ad Balthasarum Robianum, Senatorem Anteverpiensem, cent. miscell. quaest. 78. dubitat is, an bono consilio in vitam et usum ius Iustinianeum, a Lothario Imperatore revocatum sit: totum nempe et plenum. Non quin bona in eo, arguta, et a saeculo vetustiori, sed nimis fortasse bona, arguta, vetera: et ideo seminarium ingeniis, ad calumnias fraudesque pangendas. Dic sodes, quam multa in eo, quae legem hodie non habent? quam multa implicata, et variantibus sententiis enodanda? quid si pugnantia quaedam dicam? Sed vi ausim, et iuncti umbonibus me invadent. Et de iure ipso prisco, parum etiam sit: sed Commentarii quam multi, et paene infiniti accesserunt? Atqui et ii si concordant, vim legis in tribunalibus nostris poscunt, etc.

III.

Sic Cornel. Kempius, felicem depraedicat Frisiam Groningensem, libr. 2. de origin. etc. Frisiae. cap. 19. fel. 85. quod ius habeat municipale tantum, et careat civili nostro Eoque fieri censet, ut nullius ibi litigantium numerus sit; cum nempe illud nullis cavillationibus causidicorum, sub specie Interpretationis perverti possit nec in usu habeant litigantium querulos libellos, sed ore omnia peragant praesentes; necideo lites, avaritiâ Iudicum et Patronorum in longum protrahi posse. Guil Budaeus, eruditione et iudicio praeclarus, summaque Iuris cognitione excellens, Iura etiam nostra civilia taxat: dum de contemptu rerum fortuitarum, l br. 2. fel. m. 31. sic scribit; Ita quae Instituta maiores nostri ingenio praestantes, quasi quasdam Civitatum compages posteris reliquerant, eorum institutorum traducibus sensim degenerantibus, eo res tandem decidit; ut ex iure et legibus, tum profanis, tum sacris et Pontificiis, uberem iniuriarum legitimarum messem, avaritiâ sibi commenta sit, aut aucta: adeo quicquid felicibus auspicibus


page 163, image: s163

coeptum est, id ut in deterius vergat, natura fere comparatum videmus, etc.

IV.

Et quid olim Fridericus III. Imp. insuâ reformatione, quae in Comitiis Moguntiae Anno Christi 1441. proposita fuit, (ac quae habetur apud Goldastum, in den Reichs Handilungen / fol. 167. 171. etc. et repetitur a Wehnero in Comment. der Newen Rothweil. Hossgerichts-Ordnung fol. 7.) de Iureconsultis iureque Romano, ut nostro tempore est, censuerit, referre lubet, ubi ita sancit, artic. 5. Alle Doctores der Rechten / sie seind geistlich oder Weltlich im Heil. Röm. Reich Teutscher Nation / sollen nach laut der fürgen ommenen Reformation, an keinem Gericht bey keinen Rechten/vnnd in keines Fürsten oder andern Rechten mehr gelitten/ sondern gantz abgethon werden. Ste sollen auch fürbaßhin / vor Gericht oder Recht nicht weiter reden schreiben/noch Raht geben. Sintemaln Gott den Menschen mit seiner eigenen Weißheit begnadet / vnnd versehen hat / so mag er in der Newen fürgenommenen Ordnung / semes Rechtensselb wol warten. Et ibidem in declaratione huius articuli, num. 2. et. 3. habetur: Daß an keinem Rechten / hohes oder nidern Standes / keine Doctores sollen sitzen / helffen Recht sprechen/schöpffen noch beschlissen: wann ihnen das härter dann den Lenhen verschlossen ist. Vnd kan ihrk einer kein Schlüssel darzu finden / biß beyde theil arm werden / oder gar verdorben sindt. Aber der Ley behelt doch den Schlüssel zum Rechten bey jhme / daß Mann zu zimlicher zeit das Recht herfür dringen mag. Auß disen vrsachen kan man die Gelehrten in keinen Rechten mehrleiden. Darzu seind es nur besoldet Knecht / vnd nicht Erbdiener deß Rechten. Et mox addit: das im gantzen Römischen Reich Teutscher Nation/kein Doctor mehr vor kein em Rechten weder reden / procurieren / oder weiter procediren soll / in Schrifften oder andern Rathschlägen: sondern aller Weltlichen Recht müssig stehen. Darumb daß sie Stieffvätter/vnd nicht die Rechten Erben deß Rechtens seind. Dann sie nemen jhme den grund der Warbeit/vnd bringen durch ihren vnordenlichen geitz / das Recht zu einem solchen Vuglauben / daß kein fromm Mann sein vertrawen darein mehr setzen mag. Das hat ewer verkehrte Lehre / innerhalb fünfftzig Jahren zu wegen bracht. Wo ist es vor erhört worden? Ob aber Fürsten dergleichen Stätte vnd andere/je Doctores haben wolten / den mögen sie eigene Rathtsstuben halten / wo ihnen schwere händel fürfallen / das sie ihn darüber Rathschläg machen mögen. Damit mögen sie eines Fürsten oder einer Stadt heimligkeit/nicht grundtlich erfahren: Dan~ bey ihnen nichts verschwigen ist. Sie seind nicht anderst Rähte/dann deß Solois vnd deß Geitzes.

V.

Atque hancce reformationem et declarationem, neque per


page 164, image: s164

Imp. Fridericum, neque eius iussu, neque per Principes; sed tantum per Civitates Imperiales, et quidem consilii solum loco, Imperatori oblatam esse, ex Goldasto Wehnerus probat; nec unquam nacta fuit legis vigorem. Ac quod hunc articulum eiusque attinet declarationem, mirabilis merito habetur et iniqua; cum propter abusum, usum tollat omnem. Ut namque necessarium est, abusum praecavere et malitiis obviam ire; ita vicissim requiritur omnino, usum substituere verum, promovere et conservare eundem. Et quae haec ratio est: Docti in iudiciis ac secretis non admittuntur; sed laici, hoc est, indocti: ergone in doctrinâ potius, quam in hominibus, mali affectus et effectus repositi erunt? Item: Docti non possunt secreta in tuto silentio retinere: Ergo doctrina et Iurisprudentia in causâ erunt. Quid si contrarium verius sit? nam quo quis doctior, eo humanior, cautior, prudentior, melior, fidelior est: quin et iuri ac iustitiae, iuramenti, Doctoralis, etc. vinculo adstrictior magis. De malis enim non loquor, qui non ex iure aut doctrinâ, sed ex abusu tales exsistunt. Longe aliter iudicavit sapientissimus ille Solon, cum ei obiceretur: quod in foro conduxisset Oratorem, hoc est, Iurisconsultum: atqui, respondit, cum habeo convivium, coquum conduco. Sit sua laus abusuum cautioni, maneat tamen et permanebit usus. Merito ergo opinio huius Reformationis, hodie tum in Camera Imp. tum in Dicasterio Rotvvilensi, aliisque bene constitutis iudiciis; non explosa modo, sed et absurda visa fuit. Et in Camera quidem Imperiali, nulli alii, quam Nobiles, Doctores ac Licentiati, legitime nati ac promoti, Assessorum in numerum, Lege publicâ recipiuntur. Et ne plura dicam, hoc tantum ex Aenea Sylvio addam, lib. 4. Comment. in res gestas Aphons. Geogius Fiscellus Iureconsultus, a Sigismundo Caesare, ob eius virtutes et officia, in ordinem equestrem adoptatus erat. Cum autem Imperator in Concilio Basiliensi, de rebus arduis deliberaturus, alium in locum Doctores iuris, et alium equites seu nobiles coegisset; ille dubitare coepit, utri se adiungeret parti. Ad equites vero cum transiturus esset, tum Imperator; stulte facis, in quit, si litteris militiam praefers. Ego equites mille, uno die possem facere, sed unum Doctorem annis mille efficere non possum.

VI.

Ius sane Romanum, quatenus aequi et boni continet artem, seu leges quascumque recte interpretandi, riteque applicandi modum docet, a cuiusque nationis homine utiliter disci potest. Neque eo fine in Scholis frequentatur, ut provinciae omnes Iure Romano debeant regi: id quod dictu absurdum esse, nemo, qui vel primis labris Politica degustavit, facile dicet. Maneat Provinciis singulis ius suum certum et aequum, ipsorumque moribus et statui accom modatum; sed


page 165, image: s165

tamen necessaria est plane interpretatio legum. Legibus latis, coepit (ut naturaliter evenire solet) ut interpretatio desideraret prudentium auctoritatem; necessariaque esset Disputatio fori. l. 2. §. his legib. ff. d. orig. Iur. Nec constare Ius potest, nisi aliquis sit Iurisperitus per quem quottidie in melius produci possit. Brevitas legum non sufficit omnibus controver siarum articulis definiendis; et ideo productionem et similes casus, aut mitigationem in dissimilibus, ex auctoritate prudentum desiderare videtur. l. 10. cum aliq. seqq. ff. d. leg. Wesenbec. in Parat it. ff. d. orig. Iur. num. 2. Haecque Disputatio, et hocce ius, compositum a prudentibus, communi nomine, Ius civile (speciatim) nominatur. d. l. 2. §. 5. et 13. d. orig. Iur. ibique. Cuiac. Et hoc nomine Ius Romanum, nostraque Iurisprudentia commendatur, quatenus ars boni acaequi definitur, l. 1. d. Iustit. et Iur. Quatenus est collectio naturalium praeceptorum, ad diiudicandas incidentium negotiorum circumstantias conducens, iustum ab iniusto recte discernens. Medica sane ars, medicamenta compluria habet: sed quodnam remedium huic vel illi conveniat morbo, cognitum habere, id artis esse reputatur: aliudque est disserere de febri, aliud et multo praeclarius magis, huncce febricitantem restituere sanitati. Indeque medicamenta varie miscenda, corrigenda accurate, prudenterque sunt temperanda. Idem plane circa leges quascumque usuvenire solet; quas rite declarando, corrigendo, restringendo et extendendo, interpretatur, vid. illustr. Enenkelium, tract. d. privil. Iur. Civ. libr. 2. cap. 2. factoque accommodat Iureconsultus. Et nec solum leges seu statuta ac privilegia, sed et Contractus ac Testamenta sunt interpretanda, variaeque hîc coniecturae veniunt in considerationem: quod utrumque, voluminibus iustis, illustriss. Mantica docuit; et in eo, quod nemo nisi ignorans vel lividus negabit, non palmam obtinet solum, nec etiam ovat, sed gloriose potius triumphat, Iurisprudentia nostra, prout est ex Iure Romano deducta. Nec video meliorem aliam Statutorum interpretationem, quam quae a iuris nostri conditoribus usurpatur, in enodatione perpetui edici: ubi omnia verba sollicite rimantur et perpenduntur. Sed tamen nimis subtiles de iure Disputationes, sunt vitandae, vid. Christophe. Lehman. in der Speirischen Chron. 5. cap. 59. et seqq. Maxime cum iure Civili, contr rationem disputandi, pro utilitate communi multa sint recepta, lib. 51. §. pen. ad L. Aquil. Cumque eiusmodi disceptationibus, ius Iustinianeum, et quod peregrino utimur iure, ansam praebuerit et occasionem: dubitant proinde nonnulli, id an recte fuerit revocatum. Lips. centur. miscellan. epist. 78. ad Balthasar. Robianum. et iam modo dictum a me est supra. Nec possum hîc non culpare Cuiacii, Ant. Fabri, aliorumque


page 166, image: s166

institutum, in legibus nostris tractandis, retractandisque: qui ita de iure, imo magis superstitio, e agunt, ac si quis in foro Romano versetur, digni, qui ad Elysios Campos relegentur, ut ibi ius dicant Romanis. Stulta est phantasia, difficiles habere nugas. Et recte Iustinianus, Novell. l21. vetera curiosius perquirere, et ad praeterita tempora recurrere, confusionis potius est, quam legislationis (quamvis leges obsoletae etiam docendae videantur. Stamm /de servit. person. lib. 1. cap. 5.) Quâ ratione contra neotericorum subdilitates, communes probarem semper opiniones. Treutler. disput. 1. thes. 8. vid. Phil. Melanchton. tom. 5. decl. fol. 631. et c. 638.

VII.

Et sane quemadmodum de legum, parumque sanctionum necessitate summâ, utilitateque maxumâ, nemo sanus unquam dubitavit, italegibus nudis nos contentos esse non posle, sine earundem artificiosâ, ad variorumque factorum circumstantias diversas applicatione, vel ex eo adparet, quod legibus, qui utitur nimis exacte, (nec eas secundum artis et aequitatis regulam interpretatur) Sycophanta esse videtur, utiam olim professus est Menander:

*kalo\n oi( no/moi s1fo/dr) ei)s1i/n o( d' o(rw=n tou\s2 no/mous
*li/an a)kribw=s2, s1ukofa/nths2 fai/netai.
Praeclarae sunt leges valde: at si quis spectet leges
Accuratius, calumniator evadit.

Hocque est, quod et contra Pharisaeos disputavit Salvator noster, Matt. cap. 12. Sabbathis sacerdotes in Templo Sabbathum violant, et sine crimine sunt, vers. 5. Unde quoque Doctores nostri dicunt. Etiamsi (quod omnium fere Italiae civitatum moribus receptum est) expressê cautum sit, ne iudices a legum verbis discedant: hoc tamen vim aequitatis, et congruam legibus interpretationem tollere nequaquam, ex Bartol. et Alexandr. Bodinus. lib. ultim. cap. ult. de republ. num 754. Et Charondas, qui nimis rigide, nulloque adhibito inteprretationis temperamento, leges suas sancivit, observari, a legisque scriptione, nullo pacto ut discederetur, prohibuit severe; huius suae scrupulositatis poenas promeritas exolvit. Nam cum lege a se cautum, capitaleque iudicatum esset, ne quâ quis causa in contionem armis prodiret, et cum is in agrum exivisset, gladio (propter latronum incursiones) cinctus, atque in regressu immemor gladii ad latus pendentis, in contionem properaret, quod ibi tumultus excitari, audivisset: ibi ab aemulis suis, obiectione criminis notatus, confestim stricto gladio, sibimet conspicientibus omnibus, iugulum dicitur aperuisse. Diodorus Siculus, lib. 12. Petrus Aerodius, rer. iudicatar. lib. 3. tit. 1. cap. 5. Sane leges quaecumque, ut alia omnia iura, sive prodierint a solâ naturâ, sive ab hominibus sint


page 167, image: s167

inducta, semper ad facta aliqua referuntur: neque vero semper factis omnibus aequeconvenire conspiciunt; sed pro ipsorum varietate, prudenter eas variari, est necesse. vid. Albert. Bolognet. in tractat. de lege, iur. et equit at. cap. 29. Et absonum videtur, quod referente Bartolo, in l. omnes populi. ff. d. iustit. et iur. ut et Bologneto, d. cap. 29. nis. 13. ac cap. 34. num. 28. quondam occasione statuti Bononiensis, capitis poenam infligentis ei, qui sanguinem fecerit in foro; haesitatum diu fuit, esset ne eâdem poena afficiendus ille Chyrurgus, qui subitaneâ apo plexiâ correpto, ex Medicisuasu, secaverat venam. Necpraeter rer., eo de casu festum supervacaneum facere Bartolum, aliosque Doctores, Zasius scribit, in l. scire leges. nu. 19. ff. de legib. Aequitas, est anima legis; et absque eâ cadaver est, corpus utcumque perscripti iuris. Unde Margarita Austriaca, Mantuae Ducissa, sapienter dicere solebat: Che i testi, et i paragrafi, non erano bastanti per animare il Governo Polirico, ma che l' equita era l' anima delle leggi. Giovanni Botero. lib. 1. d. detti. fol. 22. b. At vero aequitas ea, minime cerebrina illa, vel nescio quae imaginaria, huius vel illius opinatio est, hoc veli illud pro aequo venditantis; sed potius ius ipsum nostrrum civile, quod ars aequi et boni defi nitur, l. 1. in pr. ff. de iustit. et iur. ea est iurisprudentia nostra, hoc est, prudens administratio iuris scripti. Hocque ius civile contemnendum qui putat, is vincula revellit non modo iudiciorum, sed et utilitatis, vitaeque communis. Qui autem iuris interpretes vituperat, si imperitos iuris esse dicit; de hominibus, non de iure civili detrahit: Sin peritis non putat esse obtemperandum; non homines laedit; sed iura et leges labefactat. Cum tamen nihil in civitate tam diligenter sit retinendum, ac ius civile. Hoc etenim sublato, nihil est, quare exploratum cuiquam esse possit, quid suum, aut quid alienum sit; nihil est, quod aequabile inter omnes at que unum omnibus esse possit. Hoc neque inflecti gratiâ, neque perfringi potentiâ, neque adulterari pecuniâ potest quod si non modo oppressum, sed etiam desertum, aut negligentius adservatum erit: nihil est, quod quisquam sese habere certum, aut a Patre accepturum, aut relicturum liberis arbtretur. Cicero, pro Caecinn. fol. m 327. Ubi item sub (Aquilii personâ, verum, bonumque ICtum describit: Qui nempe iuris civilis rationem, numquam ab aequitate seiungit, qui ingenium, laborem, fidem suam rei publ. Romanae promptam, expositamque praebet. qui ita iustus, et bonus vir est, ut natura, non disciplina consultus esse videatur: ita peritus ac prudens, ut ex iure civih, non scientia solum quaedam; verum etiam bonitas nata videatur: cuius tantum est ingenium, ita prompta fides, ut quicquid inde haurias, purum, liquidumque te haurire sentias. Ac quid, quaeso,


page 168, image: s168

praeclarius est: quam suo iure aliquem dicere posse, idem quod apud Ennium dicit, ille Pythius Apollo, se esse eum, unde sibi, si non populi et reges, at omnes sui cives consilium expetant,

Suarum rerum incerti? quos ego meâ ope ex
Incertis certos, compotesque Consilii
Dimitto, ut ne restemere tractent turbidas.

Est enim sine dubio, domus Iurisconsulti, totius oraculum civitatis. Cicero, 1. de Orator. Ubi prudentissimus Romanae rei publ. Consul ius civile gravissime defendit. Studia haec sunt iuris civilis, sine quibus (verba sunt Magni Cuiacii, in epist. ad Filium, tract. 6. ad Africanum praefixa) neque stare res, neque mores hominum constitui, componi aut temperari ullo modo possunt, sine quibus prudentissimus, cautissimusque rerum homo, quisquis sit, quantumvis felici sidere natus, nemo unus evaserit unquam, sine quibusaequi et boni quoque speciem comprehenderit vix unquam quisquam bene, necsi se dederit totum Philosophiae, nec si literis sacris. Et quae contra Iurisprudentiam vulgo, ac etiam a nasutulis nonnullis inferuntur, de rabulis, forique tintinnabulis, qui praeter nomen, et externum schema, cum veris ICtis nihil commune habent, accipi debent: de leguleis cautis et acutis, praeconibus actionum, canto ribus formularum, aucupibus syllabarum.

VIII.

Verum ex iuris arte, quae fit legum congruae interpretatio, longe est alia ab eâ potestate, quâ legibus solutus dicitur Psinceps. Quippe nam iuris auctoritas, legis puta sanciendae et corrigendae facultas, in potestate est Principis; facti solummodo quaestio nempe secundum leges ex aequitatis normâ decidendi, penes iudicantium est arbitrium. l. ordo. 15. in princip. ad municipal. legem qui duram etiam observare tenentur, l. 12. §. 1. qui et a quibus manumissi. et quos non clementiores esse oportet lege. Novell. 82. cap. 10. vid. Paul. Busium, subtilitat. 1. cap. 3. et 6. et lib. 3. cap. 2. lib. 5. cap. ultim. Adde illustrem Enenckelium, 2. de Privileg. 2. num. 14. etc. ubi duplicem facit interpretationem. (1.) Perpetua est generalis, necessaria: (2.) temporanea, probabilis, ad certum tantummodo tempus, certumque negotium spectans. Prior ad Principem, qui condere leges potest, altera ad iudices pertinet. Iure consultus dicit, lex est bona, sed huic casui minus congrua: Princeps corrigit legem in thesi duram. Princeps ita decidit dubios, si qui sunt casus, ut de iis interpretes convenire non possint. Princeps item ex merâ gratiâ; iudex ex causâ, legibus proditâ, id facere potest. Principi tali ex causâ id facere licet, quae non necessario minuet poenam. Communiter dicunt, summas curias maiorem habere potestatem, in iure ex aequitate interpretando; quam Tribunalia


page 169, image: s169

inferiora: quod Corasius reprobat, ad L. benignius. ff. d. legib. non recte. vid. auth. hodie. C. de iudic.

IX.

Dubitationem quidem non habet, quin Christianus in iudicio possit litigare; Loetmatius, 7. cap. 26. etc. Gerhard. loc. de Magistrat. num. 271. etc 275. etc. parthen. Litigios. 1. c. 3. num. 14. nec tamquam contra charitatem impingentes, ab usu SS. Cenae sunt arcendi. Philipp. Melanchton. tom. 5. declamat. fol. 153. nam et S. Paulus iure Civitatis Romanae se tuebatur, Actor. 16. vers. 37. et c. 22. vers. 25. et ad Caesarem appellavit. Actor. 25. vers. 11. Dissentit Wigel. Im disputier Büchlein fol. 32. Attamen abusus et corruptela iudiciorum etiam cordatos eo adegit, ut Iurisprudentiam et lites detestentur. Guil. Bouchet des serees. tom. 1. cap. 9. fol. m. 275. Iessen in praefat. tr. Rainaldi Corsi, de privatâ reconcil. In caussâ etiam est, quod male audiunt iureconsulti; quia nunc plerique litibus et processibus occupantur, nec ullâ in re aliâ, arte suâ et scientiâ rei publicae commodare, vel volunt, vel sciunt; contra ac olim Romae fiebat. Cicer. 3. de Orat. section. 21. Nam sane latius officium ICti patet. Bacchov. ad Treutler. fol. 6. Unde etiam hodie apud Italos, Merus Legista, purus putus asinus indigitatur. Aggiuntadi Boccalin. 1. Et in tales mordacissimum exstat epigramma, enles bigarrures, du Seigneur des Accords, fol. 137.

Cerote-loix, ce crache-paragraphe,
Vesse-verset, authentique sufflant,
Pete-canon, decretali-mouchant,
Extra vagant-d' un droicti; qui tout agraphe etc.

Olim lites, mores non evertebant et corrumpebant, ut hodie fit: sed promovebant. Sicque Persicis legibus, actio in hominem ingratum prodita fuit. Xenophon. 1. institut. Cyr. n. 4.

X.

Quia vero hodie, in summam, proh dolor! sanctae Iuris prudentiae detrectationem, processus plerumque nihil aliud sunt, quam hominum nocentium et facinorosorum refugium, latibulumque; innocentium vero taedium et afflictio. Frider. Mindan. 2. cap. 71. sect. 6. Zepper. de legibus Mosaic. lib. ult. cap. 11. Ita ut non infacete quidam dixisse feratur, adhuc Romae patere Asylum, id est, scelestorum hominum confugium: eo dicterio urbane notans Rotae nimium vulgatum benignitatis abusum. Anton. Massa Galesius. ad form. Cameral. obl. fol. 346. Itaque certus Pragmaticorum constituendus est numerus, aliaque media litium abbreviandarum, studiosâ curâ inquirenda. De quibus Cusa, 3. d. concord. Catholic. cap. 40. Lather. d. censu. 2. cap. 5. et seqq. Codex Fabrian. fol. m. 1152. lib. 9. tit. 22. Frider. Mindan. in praefat. et Clariss. Parthenii Litigiosi Auctor. Iohann. item Biardi


page 170, image: s170

discurs. wie dem Justitien werck zuhelffen. Paradin. bistor. Lugdun. 3. cap. 28. Wehner. ob servat. practic. fol. 30. etc. Lycurgus olim reputavit, ubi nullum sit argentum, nec etiam fore lites. Pultarch. im vit. fol. 103. E re forsan eslet, Collegium institui, quod, si partes in facto sint concordes, de iure responderet. Quod in Saxoniâ fieri solet: ut et in Turciâ quoque, Zefta illi nominare solent. Thesor. Polit. part. 2. f. 126. (Anne vero praestet oretenus, vel in scripto peragi lites? disquirit Busius, 3. subtil. 18.) Sumus enim in saeculo, ubi iudicia sunt, qualia describuntur Habac. 1. vers. 3. 4. Facit plerumque ratio aut fortuna causarum, ut in controversiis alter aequitate, alter iure nitatur. Symmach. 1. epist. 38. Quam incertae, fragilesque iis possessiones, hereditatesque quibus earum retinendarum causâ, iudicio sisti, litemve sustinere, necesse est, iure quantumvis optimo illi nitantur, dici vix potest. Vanderburch. in Chron. Sabaud. ubi de Eduard. Celebris ille Decretorum Doctor Panormitanus, qui a Pontifice Eugenio Basileam legatus missus, quae pro iure eius confirmando allegaturus erat decreta, canonesque, iis ipsis, quâ valebat eruditione, gratiâque, adversus eum infami nundinatione usus est. Idem, de Amadaeo 8. fol. 145. Forma iudiciorum, ac Iudiciarius ordo, quo in quibusdam utimur locis, neque videturordo, neque processus; sed magis confusio et labyrinthus: non procedimus, sed erramus. Calumniosa est ceremoniarum, atque scriptorum altercatio, extra omnem causae cognitionem. Hinc formularii, arcana qui tractant processuum, et cautelistae magis in pretio sunt, quam aequitatis artifices. Imo fatalia Instantiarum, consuetudine abolita iam sunt pessimâ. Sane tanta nunc ubique iuris, legumque multitudo, et exinde nata confusio est: ut nullum unquam fuerit saeculum ab initio Mundi, nullum aliud adhuc hodie Regnum, vel res publica sit; ubi sub specie iuris magis periculose erretur, ita iustitia opprimatur, rerumque iudicatarum exsecutio impediatur; quam nunc fieri solet, postquam ius renatum, et quasi e caelo delapsum esse nobis imaginamur: quam iis in locis fieri consuevit, ubi iuris ratio et scientia, florens magis, magisque vivida esse depraedicatur. Hocque critirium est Babylonicae confusionis, nunc ubique, etiam inter literatos imperium obitinentis. Tribusque plagis, bello, fami, pesti, superaddita estiam quarta, scilicet placitare. Boccalin. 2. ragguagl. 99. Sicque liquet non praeter rationem, in divinis suis Triumphis, triomph. d. fama, cap. 3. de Lege dixisse Petrarcham:

——— L'util pianta
Che s' e mal culta, malfrutto produce.

Et pertinet hûc, quod canit Ovvenus. 3. epigr. 56.


page 171, image: s171

Trita magis iuris, quam iustitiae, via; quamquam
Iuris iter longum, iustitiaeque breve est.

Lex est filia litis, et lis silia legis. Bauhus. epigram. fol. 44. Spartae, leges non scribebantur, ne parerent lites. Plutarch. Lycurg. num. 10. quod et placuit Anacharsi, plutarch. Solon. fol. 352. Quondam summa sapientia, in iudicando consistere putabatur: et eo nomine Salomon depraedicatur. Reges exteros, Gallisplendide se excipere putabant, cum eos in lectum iustitiae, ut loquuntur, collocabant. Paradin. in histor. Lugdun. 2. cap. 92. Quin et in omni saeculo lites fuerunt exosae. Lysias, orat. fol. 82. Quamvis alias litigare (magnâ tamen cum cautione) Christiano non prohibitum videatur. Forster. ad Decalog. decad. 3. problem. 4. et monui etiam supra. Sed tam diu concedendum aliquid temporum iniuriae, hominum motibus, iudiciorum conditioni: donec Deus Opt. Max. pro suâ erga genus hominum clementiâ Magistratibus in mentem dederit; ut vitiis corputi iudiciorum status exploratis in emendationem eorum, omni curâ, omnique animi cogitatione incumbant. Nicol. Cisner. in epist. ad Geuderos. hoc insuper tamen fateri cogor; operosam illam litigandi artem, in populo turbulento, qualis Gallicanus est, necessariam esse occupationem. Dn. D. Lansius, or ation. contr. Gall. fol. 278. etc. Erat et olim Africa, nutricula causidicoruum: ut alicubi ait Iuvenalis. Ac litium multitudinem, quâ Gallia laborabat, Galli procurasse putant Pontifices ibi sedem aliquandiu habentes, Girard. 2. fol. 61. Sed cur non idem adhuc magis fit Romae?

XI.

Advocati an utiles? negat Morus, fol. 230. Boccalin. 2. ragguag l. 99. Weihe. de success. lit B. Danae. polit. fol. 470. Hoennon. 5. th. 65. et seqq. et contra eosdem, vid. Ammian. Marcdellin. fol. 495. Ego Doctorellosimprobo, de quibus Arumaeus, decis. tom. 1. fol. 185. et Sitzman. ad Boet. d. consolat. fol. 249. nu. 62. Ac de Advocatis Francorum veterum, vid. Lehman. 2. cap. 25. de eorum iudiciario processu, Idem d. lib. cap. 30. quodque omnes lites sub dio peragebantur, (ne diutius protelarentur) ut et hodie eius rei vestigia sat luculenta Rotvvilae et in Centenicis indiciis supersunt: monet ille idem, d. lib. cap. 31. Numa etiam, studio simplicitatis, lites iureiurando decidebat. Dionys. Halicarnass. lib. 2. quod et fecêre Germani quondam: ut etiam supra dixi. Regioitem Consistorio, advocatos exesse iubet Magnae Britanniae Rex Iacobus, institut. Regia. 2. fol. 97. Et cur eos in Indiam noviter repertam, admittere noluerit Ferdinandus Hispanus, vid. Boccalin. 1. ragguagl. 79. et 83. Clenard. in epistol. fol. 68. etc. 88. etc. 154. Lermenblaser/ fol. 79. etc. De Advocatis. vid. Aerod. lib. 3. tit. 6. per


page 172, image: s172

discurs. Langlae. 1. semestr. per discurs. Et in Florileg. Graecor. Epigram. 1. loco 44. tale de iis iudicium exstat:

Non vero iustum iudicet vir qui factus est rabula,
Ne si vel Isocrate eloquentior esset.
Omnis enim qui quaestum facere consuevit, ne amico quidem
Rectius iudicare non avare potest.

Sic et S. Chrysostomus, noluit esse Advocatos, reputans, id munus iniustum vitae propositum esse. Histor. Tripartit. 10. cap. 3. In Turciâ etiam, non sunt diuturnae lites, Bellon. 2. cap. 91. et contra Causidicos invehit Mahometus, in Alcoran. Kohann. Wolff. memorabil. 1. fol. 187. adde Monluc. des. commentaires. fol. 200. Barclai. in Argenid. 3. fol. m. 374.

XII.

Lex etiam iusta, potest per tempora iuste mutari: legesque senescunt, ac nascuntur, Gell. 20. cap. 1. vid. Paracels. de inventor. artium, tract. 2. fol. 173. Canonhiero. dell' introduzz. 8. cap.3 . nec enim Leges humanae sunt define, sed de ordinatis ad finem. c. alma mater. ubi Covarruv. in relect. part. 2. d. sentent. excom. in 6. vid. Novel. 7. et Rittershus. ad Novell. in proaem. cap. 3. Nulla ergo tam sancta lex est, quam non oporteat, si salus populi postult, urgeatque necessitas, mutari. Treutler. disput. 1. thes. 5. lit. a. ad fin. vol. 1. Esti. ut apud Medos, Daniel. 6. edicta Regum immutabilia habeantur: Bodin. 1. de republ. num. 94. licet hâc clausulâ sint munita; Edicto perpetuo, et irrevocabili sancimus: quamvis universis, praesentibus et futuris sint praescriptae etc. Bartholom. Muscul. de success. anomalâ, f. 27. Non solum mutatâ republ. eiusque statu, mutari Lex debet: sed et tempora, naturaque populi mutata, varias exigunt leges. Aequalis itaque aequitas est, tam in promulgando quae sunt iusta, quam antiquando, quae gravia. Ut Medicus temperat Medicinam, ad temporis constitutionem, et aegri conditionem: ita et legislator. Barbaries inprimis, ac saevitia legum antiquarum est immutanda. Sicque (ut ait Tertullianus, apolog. cap. 4.) quottidie illum inantibus tenebras antiquitatis; totam illam veterem et squalentem silvam legum, novis Principalium rescriptorum, et edictorum securibus truncaverunt, et ceciderunt Romani. Non tamen facile leges sunt mutandae, etiam cum aliqua commoditas invitat. Rei publicae enim nocet, si cives assuescant, facile leges antiquare. Eoque nomine culpatur noster Iustinianus. Procop. in histor. secetâ. fol. 61. ubi not. fol. 49. Haut dubie satius fuerit, peccata quaedam legum latorum et Mgistratuum permittere, et legem etiam duram veterem tolerare; praecipiti quam mutatione, rei publ. cardinem movere. Nihilque periculosius est, quam tolerabilia in republ. corrigere velle,


page 173, image: s173

praetextu melioris. vid. Aristotel. 2. polit. 6. prope fin. Montaigne, fol. 629. Krazi um, in polit. 6. cap. 2. Boccalin. 1. ragguagl. 72. Legum auctoritas vilescit, Populus si leges mutari videt; quae potius sanctae, Oraculique loco haberi et coli deberent. fac. l. 2. de constit. Princip. l. 23. de legib. Legesque tum demum servantur, et auctoritatem acquirunt, si Divinâ inspiratione factae, vel quasi tales habe antur. Aristae. d. 70. Interpret. quaest. 35. Hinc apud Dionem, lib. 5. fol. 501. Maecenas ad Augustum: Leges firmiter retine; neque quicquam in his muta. Quod et veteres Germani, studiosâ curâ observärunt. Christ. Lehman. In der Speyr. Chronick. 2. cap. 27. qui 5. cap. 61. ad fin. et seq. suadet, ut leges maturo consilio sanciantur; quo possint perennare. Et nota sunt häc de re variarum gentium inbstituta. Apud Thurios sanxit Charondas; ut si quis legi cuipiam correctionem adhibere vellet, proposito häc de re consilio, interim guttur laqueo insertum haberet, et exspectaret, dum Populus de mutatione legis suffragia pertulisset. Diodor. Sicul. lib. 12. num. 18. idem de Locrensibus Demosthenes scribit, or ation. advers. Trimocrat. Cautela est, leges non mutare, sed addere interpretationem. Vincent. Cabotius. disputation. variar. fol. 179. etc.

CAP. IX. De Legibus spectantibus ad. Disciplinam.

LEges in duplici differentia exsistunt: (1) Forenses (Landtrecht) et (2) ad Civilem disciplinam spectantes (Policey: Lands: oder Statt ordnung) seu ad statum, vel etiam ad mores respicientes. Nec enim satis est, leges condi tales, quibus praemia et poenae definiantur, aut Iudicia, tam civilia, quam Criminalia ordinentur: sed mores etiam exercitationesque Virtutum, legibus suntadiuvandae, Laconum more. Laurent. Grimalius, de optim sonator. 2. fol. 153. et fol. 247. Haeque leges magis sunt curandae, quam illae, lites solum quae expedrunt, et extricant: eorumque Custodiae fere praeficiuntur Censores. (De Morum ac legum differentiâ, et coniunctione, vid. Piccart. decad. 16. cap. 1.) Hûcque refero Sumptuarias, et Vestiarias leges, quae maxume necessariae sunt: Richter. axiom. historic. 103. Quamvis perse non videatur esse peccatum, gemmis et pretiosis vestibus ornari. Eo, tractat. d. gemmis. part. 3. ad fin. leges autem illae vulgo in eo consistunt, ut certa, certis ordinibus indulgeantur: quemadmodum Politicae constitutiones Imperii illud exacte


page 174, image: s174

requirunt; et Veneti, ac Noribergeses studio summo observant, ac Galli nuper imitari sunt conati. Mercur. Francic. tom. 5. fol. 64. Et de frugalitate veterum, ac quando luxus invaserit Urbem Romam, vid. Alexandr. ab Alexandr. 3. cap. 11. Ens. Convival. 1. fol. 27. Ac de legibus sumptuariis abolitis, vid. omnino Tertull. apol. cap. 6. Hincque conqueritur Grimalius d. Optim. Senator. fol. 266. Quod in Poloniâ nullius Virtus et conditio, certis sit alligata et constricta ornamentis etc. adde Poncet. de Iure Municip. num. 63. etc. Inde evenit, ut Mulieres alicubi, fundis sint exornatae. vid. ian. Dousam, explanat. Plautinar. m. fol. 85. Alexand. ab Alex. 5. genial. cap. 18. Econtra quibusdam in locis, haec disparitas vestirus improbatur. Galateo. fol. m. (in edit. 4. linguar.) 193. Quin et Zeleucus Locrensium Legislator, non putavit accommodam Medicinam esse si vestitui, et similibus rebus certus modus constituatur; sed si funditus hic luxus eradicetur: vid. Dioder. Sicul lib. 12. cap. 21. Lather. de censu. 1. cap. 9. quod sane fit, si is infamis et turpis habeatur, non si principum, Magnatumque reservatis adnumeretur. Nam virtute, non vestitu et pompâ, Rex praecellere debet. Non ba de hazerventaia el Rey, a sus subditos en ropas, mas en Virtudes; quod fuit apophthegma Heinrici IV. Hispan. Regis. Florest. Espagnol. part. 2. cap. 1. num. 17. In eâdem etiam sententiâ est Clemens Alexandrinus, qui Poedagog. lib. 11. cap. 10. Lando, inquit, veterem Lacedaemoniorum civitatem, quae solis meretricibus floridas vestes etc. gestare permisit, ut refert Nicol. Cragius. 3. d. Repub. Lacedaem. Institut. 11. et vid. Mich. d. Montaigne. 1. des essais. cap. 43. Pasquier. 7. cap. 11. Henel. in Silesiographiâ, fol. 58. De vestibus, ac vero Mulierum ornatu, vid. Camerar. 2. cap. 38. et seq. Acitem de decenti Mulierum ornatu. vid. Baron. Anno Christi. 57. num. 25. Suson. in 9. rupib. fol. m. 385. Tertullian. de habitu Mulier. Cyprian. de habitu Virgin. Scribonium in Philos. Christiano. cap. 9. adde Langlaeum. 8. semestr. cap. 6. Quodque etiam Magni Imperatores, viliorbus usi sint vestibus: resert Dn. Lansius oration. pro German. fol. 86. Casci, Franci, et Germani, luxui planenon dediti erant. Lehman. 2. cap. 10. ubi de sumptu Episcoporum. et cap. 14. ubi de conviviis. Contra sumptus in cibo. vide Theolog. Mystic. Grasseri, fol. 42. etc.

II.

Curam vero Politicae administrationis, non tantum consistere in dignitatibus et ordinibus conservandis;sed et ad vestes et ornatum, aliasque eiusmodi res extendi, variis et pluribus rationibus explicat Tholosan. 4. de Republic. 11. Et ii demum Penates, ea civitas, id Regnum, aeterno in gradu facile stabit, ubi minimum virium, Veneris, pecuniaeque cupido sibi vendicaverit: Valerius Maximus, 4. cap.3.


page 175, image: s175

quibus malis radicibus, sucum subtrahunt eiusmodi leges. Audi Propertium. 3. eleg. 12.

Quaeritis, unde avidis nox sit pretiosa puellis,
Et Venere exhaustae damna querantur opes?
Certa quidem tantis causa est manifesta ruinis;
Luxuriae nimium libera facta via est.
Haec etiam clausas expugnant arma pudicas,
Quaeque terunt fastus, Icarioti, tuos.
Matrona incedit census induta nepotum,
Et spolia opprobrii nostra per ora trahit.

Quodque luxus libidinem creet, vid. Kornman. d. Virginitat. fol. 157. quaest. 63. Ac. quod non effici possit, ut aurum contemnatur, nisi luxus prohibitione. vid. Vit. Patr. in vit â Hilarionis. Nonnulli Legumlatores, Actiones dederunt, propter vitia, ut Charondas: qui actionem pravae consuetudinis instituit. Diodor. Sicul. 12. cap. 12. Persae, contra ingratos; ut iam monui supra. Et leges etiam, quas noster olim Tuyscon dedit, non litigatoriae erant. Spangenberg. Maßfeldische Chronick. 1. cap. 5. Cur veor hodie Principes, nullas contra luxum promulgent leges, conicit Boccalin. 1. ragguagl. 63. Hûc pertinent elegantes libelli Matenesii, de bibendo super sanitatem, de calice Soporis, de luxu et abusu Vestium, Lather. 1. cap. 10. et lib. 2. cap 2. ac 3. Nam et Germania indiget censore, non qui bibendi cupiditatem satiet vel exstinguat praeceptis; sed qui prohibeat, ne ultra satietatem, ritu certe nefando, quis bibere cogatur. vid. Iohann. Elsvvich. disp. polit. 10. thes. 23. num. 8.

III.

Ex hoc legum Iustinianearum insufficientiâ apparet: cum nullae, vel paucissimae ibi sint leges, ad mores, vel vivendi normam speciatim pertinentes; et si quae inibi sunt, vel nostris moribus non conveniunt, vel negliguntur, cum tamen in eo legislatoria consistere videanur. Campanella, polit. cap. 5. a princ. Tandem, de ratione, cur hodie Iuris bona pars, in Forum commigrârit, et omnes leges iam litigatoriae sint. vide Iohann. Ferrarium Montanum, de Republic. fol. 42.


page 176, image: s176

DISSERTATIO III. DE MAGISTRATIBUS ET CENSORIBUS.

CAPUT. I. Quid sit Magistratus; ac quinam adillud Munus admittendi?

POst Iura, Legesque cognitas, consequens nunc esse videtur, ut de Magistratibus, eorumque officio cognoscamus; quia per eos, qui iuri dicundo praefecti sunt, effectus rei accipitur: quantum est enim in Civitate ius esse, nisi sint, qui iura regere, et ad usum societatis humanae accommodare possint. l. 2. §. 13. ff. d. Orig. iur. Alphonsus Moditus, §. Magistratus, quaest. 4. Tamdiu Res publicae vigent, quamdiu leges in his bonae observantur. Iunius polit. quaest. 6. Bodinus, 3. de Republ. 1. lex carens exsecutione, est quasi campana sine pistillo: cuius exsecutionis faciendae gratiâ, Magistratus est constitutus, ut ille sit lex vivens, minister, et Custos legis mutae. De Magistratibus, apud Christ. Ohemium, in discurs. de consulib. et apud Chekier. aphorism. lib. 5. per tot. Camill. Borell. tractat. de Magistrat. pluribus tractatur: Ego hîc spicilegium tantum instituam.

II.

Magistratus dicti putantur, quod sint Magistri, quibus praecipua rerum cura incumbit; et qui magis, quam ceteri, deligentiam et sollicitudinem rebus, quibus praesunt, debent. Sicut e contrario Ministri, a minus, ita vocati reputantur. vid. Scipion. Gentil. in Origin. fol. 277. Unde Festo, Magistrare idem est, quod gubernare, moderari, et imperare. Per Magistratum autem, proprie ita dictum, laxe denotatur omnis is, qui cum potestate est. In quâ significatione, hoc nomine veniunt Dictatores, Consules, Censores, Aediles, Tribuni Plebis: vel stricte is, qui habet ius consultandi, iudicandi et imperandi. Praecipua enim, et maxime propria nota Magistratus est, habere ius imperandi: quâ ab aliis


page 177, image: s177

praefecturis et procurationibus discernitur. 4. Polit. cap. 15. Timpler. 2. cap. 1. qu. 4. Magistratus dicitur, in potestate aliquâ qui est, l. cum qui. de iurisdict. Potestas vero in personâ magistratus Imperium significat. l. 215. de verb. signif. Et itaque Magistratus est, qui a surumâ potestate concessum obtinet imperium; summaeque potestatis, a quo, quasi ex fonte et capite, omne imperium manat, velut vicarius exsistit. Kirchner. disputat. derepubl. 8. thes. 1. Sed magis placet, quod scribit Marc. Lyclama, membranar. 5. cap. 1. ubi ait: Iura regit Magistratus. Sic namque eum Cuiacius definit; Quod sit Persona publica, quae Iurisdictioni prae est: angulste si Politicen spectes; vere si Iurisprudentiam, quae Politices pars est; Politice, Magistratus et praefectus publicae societatis, cum potestate consultandi, iudicandi, imperandi etc. vid. etiam clariss. Dn. D. Ioachim. Cluten. in fascicul. paradox. thes. 16. ex Canonhiero. 9. cap. 1. item Vultei. disceptat. Scholast. 1. a princip.

III.

Prima pars optimi Imperii in eo lconsistit, ut Princeps sit bonus; altera, ut bonis et idoneis ministris utatur: Zieriz. de convers. rerum publ. fol. 34. (Non enim omnia Princeps ipse administrare porest. Canonhiero. 8. cap. 13. hocque si facere velit, alios impedit, et semet consumit, Exod. 18. vers. 14. 18. 22.) et tum demum selix populus est, si habeat bonos magistratus. leonhard. Aretinus. epistolar. lib. 3. fol. 116. etc. Acideo; quibusnam magistratus sint committendi, primo omnium indagandum est. Hique non sunt ex affectu legendi; sed qui videntur sufficientes. Dn. Lans. orat. pro Hisp. fol. 237. Tutiusque est, ut Magistratus ambientes, prius probentur, quam ut Syndicatus actione conveniantur, Guyon. 4. d. divers. lecons, cap. 19. Turpissimum est, Magistratus ex favore imperitiri. Intelligo, (ait Symmach. 10. epist. 15. quanto plus sollicitudinis habeat magistratus, qui ex iudicio, quam qui ex gratiâ venit etc. vid. omnino Blaise du Montluc. 7. des commentair. fol. 195. b. etc. Eruditionem autem et doctrinam in magistratu, et officiis publicis, vel maxume probandam, nemo sanus poterit dubitare. Iunius quest. Polit. 18. a princ. Unde magis est, ut illiterati et imperiti, iudices esse non posse, videantur, Bronchorst. 1. e)nant. assert. 64. nisi longo usu prudentiam comparârint, l. 17. C. de iudic. Et sane inscitia in Magistratu pro crimine habetur. Aerod. fol. 178. Quodque Romani Milites emeritos promoverint ad Magistratus recte. vid. Boccalin. 2. ragguagl. 96. Symmachus, 1. epist. 15. ad. Ausonium. Bene ac sapienrer maiores nostri, Aedes Virtutiatque Honori, gemellasiunctim locârunt; commenti, ibi esse praemia Honoris, ubi sunt merita Virtutis. Etiam pene propter, Camenarum Religio, et sacri fontis advertitur: qui iter ad capessendos magistratus, saepe literis promovetur. Illudque


page 178, image: s178

autem sciendum est, conducere hactenus liberales scientias, si praeparati. Sapientiam enim non habent; sed conferuntad habendam. Lips. manuduction. ad Stoic. 1. diss. 2. vide les essais de Montaigne. 1. cap. 14. Forsan et hîc Iosephi Scaligeri, Auson. lection. 1. cap. 20. ad fin. et Ioachimi Bellaii iudicium locum tueri poterit:

Ie hay par sur tout. un scaroir pedantesque!

Et in quo vera sapientia consistat, sequentes indicant versus:

— Uno minor est sapiens Iove: quatuor autem,
Ipsi conveniunt; quoniam bene consulit atque
Iudicat errore amoto, recte que gubernat,
Et contemplari divina, humanaque ad ipsum.
Pertinet. ——

Sed et ii, quos Scholasticos putamus, politicarum rerum quandoque: gnarissimi sunt; ut de Buchanano refert. Kirchnerus, disp. ultim. hypoth. 7. et de Adriano Turnebo, Montaigne. d. cap. 24. fol. 107. interdum sunt Lettreferis, ut Montaigne, d. fol. aut Savit per lettera, pazzi per volgare, ut eos vocat Stephan. Guazzo. de civil. conversat. l. 1. Quodque studium historicum (maxume in Magistratu commendamdum) philosophice tractandum sit, monet Montaigne, 1. cap. 25. fol. 124. et Alberic. Gentil. de legato, ubi de machiavello. Et num magistratus debeat esse Doctor, disputat Borell. 1. lcap. 8. Quales debeant esse Magistratus? tractat Boccalin. 1. ragguagl. 41. Sane debent viri strenui esse: non oscitantes: timentes Deum, (non respicientes adfectus, vel gratiam superioris) veraces et non avari. Exod. 18. vers. 21. Non suprii, Borellus, 1. cap. 7. Nec item idoneus est Magistratus, qui non didicit parere. Piccart. ad Polit. Aristot. fol. 366. Qualis autem prudentia requiratur in Magistratu, tradit Theodoret. contragentes, fol. 9l memoriâ etiam videtur esse dignum, quod olim Athenis, qui ad Magistratum admitti cupiebat, vitae examen subire cogebatur. vid. Lysiam, orat. 15. 16. et 30. Estque omnino necessaria inquistio in mores. Langlaeus. 7. semestr. cap. 11. et uttestimonium habeant vitae anteactae, sollen einen Abschied haben. Borell. 1. cap. 16. Alexander Severus nomina futurorum Magistratuum proponebat, hortans populum, ut si quis qui haberet eriminis, probaret manifestis rebus. Lampridius, in vitâ. fol. 218. Et eo maior requiritur hîc cautio; quod decipi facile princeps vel populus potest: cum saepe Magistratus tum demum indicet virum, saepe etiam corrumpat, honoresque mores mutent. Erasm. in Adag. Viel suchen den Schlüssel etc. Melander. loco. ser. 1. num. 254. Primum autem et potissimum existimo, ait Frontinus, tractat. de quae duct. cum ei aquammofficium iniunctum esset: nosse, quod suscept. Neque enim


page 179, image: s179

ullum omnis actus certius fundamentum crediderim, quam quae facienda, quaeque vitanda sint, posse decernere. Nam quid viro tam indecorum et intolerabile, quam delegatum officium, ex adiutorum agere praeceptis? (quod fieri necesse est, quoties imperitia praecessit eius, cui decernitur usus) quorum etsi necessariae partes sunt; tamen ad ministerium, ut manus quaedam et instrumentumage ntis, esse debent.

IV.

Neque senes simpliciter ad magistratum sunt admittendi, neque iuvenes simpliciter ab eo excludendi: Sed videndum est ante omnia, quitam ex iuvenibus, quam senibus idonei sint mxume. Iunius, quaest. 14. Timpler. 2. polit. cap. 2. quaest. 10. Scipio Amirato. l. 11. discurs. 5. Corasius, ad rubric. ff. de Quaestor. Camill. Borellus 1. de Magistrat. cap. 6. Langlaeus. 7. semestr. cap. 10. Minor 20. annis Magistratum gerere. potest. l. 1. de offic. Consul. et ibi Coras. l. 57. de reiud. Et ita legem ad rem publicam. 8. demunerib. et honor. cum similibus de magistratibus municipalibus accipio. Rationem differentiae puto consistere in eo: quod magistratus, in urbe ab ipsis Imperatoribus eligebantur; in municipiis hocfaciebat Collegium decurionum, qui magis legibus adstricti fuerunt Alioqui in liberâ republicâ 43. anni, Consulatui fuerunt praestituti: Cuiac. 17. observat. cap. 43. Sed postquam Principes imperium ad se transtulerunt; non aetas, sed voluntas Principis spectari coepit. arg. l. 1. ad l. Iul. Amb. Quemadmodum et populus ex plenitudine potestatis, hâc interdum in re dispensuvit. Unde et Scipio dicebat: Sat habeo annorum, si populus me Consulem fieri voluerit. Sane Princeps et populus, legibus annalibus non tenentur. Aerod. fol. 173. adde Dn. Winter. d. assessore, part. 1. cap. 5. n. 13. etc. Discurs Ohemii, de Consulib. fol. 91. etc.

V.

An autem divitibus, quam pauperibus, magistratum committi praestet? in dubium hîc vocari potest. Ego, ut quidem rationem aliquam opum habendam esse puto: ita pauperes prorsus excludendos esse, minime censeo. Non facultates, sed virtus; non adiumenta fortunae, sed ornamenta animi, in electione sunt spectanda. 3. polit. 3. et ibi Casus in sphaera. Iunius, quaest. 17. Keckerman. 1. polit. l12. f. 35. Timpler. 2. cap. 2. quaestion. 12. Piccolom. grad. 10. cap. 20. Dn. Ant. Winter. in Assessore, part. 1. cap. 5. nu. 48. Rolbagii certamen masculo-foem. cap. 39. et seqq. Borell. 1. cap. 13. Lehmann. 1. cap. 15. fol. 33. col. 1. Sed multis in locis müssen die Amptleut bürgschafft thun. Borell. 1. cap. 15.

VI.

Ortum seu originem quod attinet: Indigenarum ac civium, potiorem habendam esserationem, omnibus fere placuit gentibus. Anti Machiavel. 1. cap. ult. Bodinus, 6. derepubl. 5. Schepliz. ad constitut. Prandenburg. fol. 5. Lather. de censu. 3. cap. 16. fol. 795. Borell. 1. cap. 5.


page 180, image: s180

Lehman fol. 425. (ubi, quod Saxonibus ideo exosus Heinricus IV. quod Suevos constituebat officiales, eorumque consilio utebatur) philosophieffatum est: 5. polit. 10. Peregrinos civibus praeferre, admensam vocare, et rei publicae custodes efficere, Tyrannorum, non Regum esse etc. adde Speckhan. cent. 2. quaest. 9. class. 1. mynsing. 4. observat. 30. et ibi notata Arnoldi Reyger. Philipp. Hoenon. disputat. polit. 3. thes. 28. et seq. Boccalin. 2. di Parnasso fol. 35. Certamen masculo. foem. cap. 36. Tileman. disputat. 2. thes. 18. vol. 1. late et egregie Schifordegherus, lib. 3. tract. 30. quaest. 1. et mult. seqq. Hinc legibus fundamentalibus quorundam locorum, peregrini Magistratus improbantur. Ut in Belgio, Meteranus, f. 84. et in Navarrae regno, fuit receptuum: Histor. de navarr. fol. 604. et adhuc in Hispaniâ observatur; Thesoro Polit. 1. fol. 92. ut et in Hungariâ quoque vid. omnino mercure Francois. fol. 31. b. et f. 106. ac Turcia item Bellon. 2. cap. 11. Dissentit Tessaurus, decis. 268. ut et Anton. Winter. in Assessor. part. 1. cap. 6. nu. 5. ac in epistol. dedicat. partis secund. vid. l. ult. C. decrim. Sacrileg. et ibi Gothofred. et tot. tit. C. ut nulli patriae suae administratio sine permiss. Princ. conced. ibique Scotanum, in paratitl. Eae vero gentes, quae vel ex Privilegio, peregrinos admittere non coguntur; vel eos in suâ civitate haut ae quo animo ferre possunt: hoc cumprimis studere debent, ut talium semper hominum copiâ abundent, qui aliis, non originis tantum ratione, adeoque sincero in patriam amore, extraneis digniores videantur; sed et virtutum suarum, ac experientiae laude, iis nullo modo cedant. Num vero personae Ecclesiasticae, saecularia debeant officia administrare? vid. Borell. 1. cap. 10. et hocut fiat, suadet in primis Campanell. in tractat. de Monarch. Hispan. etiam Franci prisci observârunt. De quibus Gilurd. tom. i. fol. 267. Tous les grands iugemens, se facisoient parun nombre egual des Barons et Prelats. Sed ii inprimis hîc considerarunt, quod uxores ac liberos non habuerunt.

VII.

Sanevilis est ille, qui viles tantum sibi admovet, certissimumque non magni Principis argumentum esse, magnos libertos; ait Plinius, in Panegyr. Attamen si electio fiat ex singulis civium honestiorum ordinibus; singuli ad virtutis studium magis inflammantur. iunius, quaest. 16. Timpler. cap. 2. quaest. 5. Certamen masculo-foem. cap. 37. et seq. De illâ quaestione, an Nobiles prae aliis ad officia promovendi? ita illustris Enenckelius annotat. ad Thucyd. fol. 617. scribit: Si non, qui ex ternâ aliquâ generis vel familiae inani praerogativâ, sed virtute, prudentiâque aliis praecellit, eidem alii parerent; melius profecto cum rebus humanis ageretur. Nunc (malum) contra rationem, multi nobiles et illustres viri nobis nascuntur; et saepe, qui numquam


page 181, image: s181

rem publicam administrare didicit, nec Bellum, Mattêmve vidit, extempls ob solum genus, hominibus, ipso plerumque melioribus in republicâ imperat: in militiâ ducem, tribunum, vexilliferum agit, etc. Ego consuetudinis item, ususque longaevi rationem habendame esse puto: nempe, ut fficia, quibus Nobiles semper praefuerunt, non aliis facile concedantur. Sane apud Francos, olim Iudices et magistratus, fere non alii, nisi indigenae et nobiles erant. Lehman. 2. cap. 22. acf. 301. sed tamen, licet Nobiles ex consuetudine praeferantur; id tamen intelligi debet, si fuerint idonei, l. ut gradatim. 11. §. 8. ff. de munerib. Romani non admittelbant peregtinos seu barbaros, omnes erant cives romani. Sed noluerunt quem in urbe, in quâ natus, et ita nimis notus, imperare. Aerod. fol. 182. Sed cur poterat esse Praetor Romanus Romae, arg. l. 1. d. offic. praetor. quia ibi Imperator poterat inspicere. Praeses non potuit esse, ne novas res in Provinciâ moliretur.

VIII.

Improbandum esse, Aristoteles dicit, 2. polit. 9. ut idem homo, pluribus magistratibus praesit: nam unum opus ab uno optime perficitur. Et in polopra/gmones2 istos, qui plura simul officia arripiunt; illud, quod olim Athenis, civium sermone de Metiocho quodam circumferebatur, quadrare videtur: Metiochus exercitum ducit, Metiochus vias curat, Metiochus farinam tractat, Metiochus cunctis aliis praest; Metiochus itaque plorabit, Plutarch. derepubl. gerend. vid. Bodin. 4. de tepublic. 4. Iunium, quaest. polit. 22. Keckermann. disputat. 31. problem. 6. Piccolomin. grad. 10. c. 21. Etiam est arcanum tuemdae libertatis, ne quis plures simul gerat Magistratus. Casaubon. ad Sueton. fol. 38. col. 2. num. 43. Sed tamen alicubi ad sumptus minuendos, ossicia coniunguntur, et uni concreduntur. Acitem Iustinianus consultum reputavit, ut officia militaria et civilia, ab uno gerantur, Novell. 24. etc.

IX.

Invitos canes venatum ducere, id vero nihil est, ait Comicus. Quod si ergo certum est, eum odisse Patriam, qui imperium oblatum detrectat; nullâ ratione assumendus erit. imo gravissimâ poenâ mulctandus, tamquam qui omnem virtut is stimulum excusserit. Keckerman. disputat 29. problem. 9. vid. Iunium, quaestion. polit. 8. Els-Wich. disputat. polit. 8. thes. 11. Interim ambitus non est approbandus, (ac contra eum etiam Veneti leges tulerunt, Bembus, histor. fol. 292.) hacque ratione, invitis magistratus commendavit Alex. Severus, nec facile ambientes in rem publicam collocavit. Lamprid. fol. m. 211. Melius urbi nostrae in posterum consulitis, si leget is invitos. Symmachus. ro. epist. 16. Non enim sese ingerere debet vir bonus: et contra ambitum, multae olim leges a diversis populis latae fuerunt. Alexand. ab


page 182, image: s182

Alexandr. 3. cap. 17. Sed tamen eo animo ad rem publicam accedendum, quo Cato Uticensis apud Plutarchum. in vit â, n. 6. At de causis, ob quas quis se a Magistratus susceptione excusare potest. vid. Aerod. fol. 174. et seq. qui idem, f. 176. 179. etc. de abrogatione et abdicatione agit. Quodque Baronius, in vitissimus factus fuerit Cardinalis, ac quae ille egerit, ne ad Pontificatum perveniret, commemorat Spondan. in eius vit â.

X.

Hîc loci, de eo disputari potest: An sapiens ad rem publicam accedere debeat, gerendusque num sit Magistratus? vid. Iohann. Talenton. Thesaur. var. rer. 3. cap. 13. Melch. Iunium, quaest. polit. 7. boccalin. 1. ragguagl. 69. Nemo quod suum est, quaerat, sed quod alterius. 1. Corinth. 10. Illud te considerare oportet, inquit Plato, epistol. 9. ad Architam, Tarent. nullum nostrum sibi soli esse natum: sed ortus nostri partem sibi Patriam vendicare, partem parentes, partem amicos, vocante igitur te Patriâ ipsa, ad rem publicam gubernandam, impium esset non parere: ne aditum pravis hominibus relinquas vid. Plutarch. in Polit. Quamvis conditio Privatorum, non Philosophorum modo, sed et ex Aulicorum, ac Politicorum nonnullorum sententiâ, felicior censeatur; quam eorum, qui publicis negotiis occupantur. vid. Camerar. centur. 1. cap. 32. et seq. centur. 2. cap. 45. et centur. 3. cap. 91. et duob seqq. Unde Epicuri dictum, la/qebuw/s1as2: Non vixit male, qui latens, moriensque fefelilit. Seneca, de Vatiâ quoties aliquos Asinii Galli amicitia, Seiani odium, deinde amor merserat, exclamabant homines: O Vatia, solus scis vivere! Et idem Seneca non uno loci; Sapientem se a republicâ abstinere debere, nobis persuadere conatur: et Catoni, aliter quod fecerit, gravem dicam scribit. Elegans habet Epigramma Georg. Sabinus, 1. poemat. fol. 293.

Illecebris veluti meretrix invit at amantes,
Afferat ipsa quibus perniciosa malum.
Haud secus allect at Iuvenum res public â mentes,
Perdit, amatores quae malefida suos.
Quisquis es, banc pariter devites, bortor, et illam:
Utraqueplena malae fraudis, amata nocet.

Hûc pertinet Pompon. Attici vita. apud Cornel. Nepotem:qui ad rem publicam accedere noluit; quam pertiam iri videbat. Aliis item placet illud Plauti, in Mercat.

Ubi mores deteriores increbrescunt indies,
Ubique amici, qui infideles sint, nequeas pernoscere:
Ibi quidem si regnum detur, non est cupita civitas.

Thraseas apud Tacitum, annal. 16. Multum ante secum expenderet, quod tali tempore, capessendae rei publicae iter ingrederetur. Attamen


page 183, image: s183

rectiusfacere videntur, qui illaesae conscientiae scuto, securi excipiunt invidiae sagittas; et mortem quoque honestam, si ita necessitas ferat, iucundo otio praeponunt. Boni etiam sub malo Principe commendare se possunt, ut probat Scipio Amirato, 4. discurs. 4. Ac quod Philosophia, ab ad ministrandâ republicâ npn sit alienâ, et quod ex Philosophis quidam rem publicam administrârint, testatur. Aelianus var. 3. cap. 17. Non etiam pro sapientibus sunt habendi, qui non socor diâ quâ dam vel pusillanimitate, sed ideo ad rem publicam accedere nolunt; ut contemplativis scientiis, Philologicisve studiis, se dedere possint. vid. Arist. 7. polit. cap. 2. et 3. Contemplationes quippererum sublimium, animum excolere, non rapere, societatemque civilem parte suâ privare debent. Et egregia est Ciceronis sententia; qui; de talibus soltariis loquens, ita scribit: 3. de Orator. Sunt inquit, boni viri, et quoniam sibi ita videntur, beati, tantum eos admoneamus, ut illud, etiam si foret verissimunm tacitum tamen, tamquam mysterium teneant, quod negant versari in republicâ, esse sapientis. Nam si hoc nobis, atque optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse, quod maxume cupiunt, otiosi.

XI.

Officia quoque, ac munera parva, haut sunt contemendatur Iunius, quaest. 9. Non enim virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitati honor accedit. Boet. 2. de consolat. Philosopb pres. 6. Et melius est, sensim ac gradatim ad honores, dignitatesque et Magistratus magnos pervenire; quam subito inclarescere. l. ult. gradatim. n. ff. de muneirbus. Iunius quaest. 10. vid. Scip. Ammirato, lib. 3. discurs. 3. Coras. ad rubric ff. de Quaestorib. Sicque Cato Iunior addidit Quaesturae dignitatem Consulatus. Plutarch. in vitâ, fol. m: 346. Persona debet officio addere dignitatem, non e contra. Piccart. de cad. 14. cap. 9.

XII.

Magistratus emere, rei publicae perniciosissimum putatur. Novell. 24. cap. 2. vid. de Iurib. Maiest. Polit. cap. 3. ad fin. Girard. tom. 1. fol. 919. 961. etc. Venedtger herzligkeit fol. m. 246. Paradin. histoir. du Lyon. 2. cap. 97. in fin. Filesac. 1. sele ction. cap. 15. Pasquier. 4. c. 15. Sane libertati populi Romani interitum, cum alia vitia sensim in eam rem publicam admissa, attulêre; tum meo quidem animo, vel maxume foeda illa honorum nundinatio, quae Romae tandem ita viguit, ut Plutarch. in Caton. Uticens. referat; ita Romanos per illa tempora usos esse tw=|deka/zeqai, w(s2 e)rgas1i/a s1inh/qei Notatque idem in Caesare, tantam fuisse tum publicorum morum labem et kakopoli/teian, ut candidati palam in Comitiis, numarias mensas ponerent, et populi redimerent suffragia.

Hinc rapti fasces pretie, sectorque faucris
Ipse sui populus, letalisque ambitus urbi,


page 184, image: s184

Annua venalire ferens certamina campo.

Lucan. 1. vide Casaubonum, ad Sueton. in Caesar. cap. 19. Incommoda, quae in gallicanâ Monarchiâ, officiorum venditiones subsequuntur, recenset anonymushistoricus, de l' estat de France, soubs Francois. 2. fol. 25. Excusat tamen hunc Franco-Galliae morem Isaac. Pontanus, in Itinerar. Narbonensi, fol. 148. adde Mercur. Francois, tom. 3. f. 460. Cominae. lib. 1. cap. 6. f. 52. Miram Proregis Indiae eligendi rationem, et notatu dignam, describit Hugo Linscolanus in Itinerario suo, f. 78. col. 2.

CAP. II. De divisione Magistratuum: ac aliis circaeos observandis.

ABuno cum cuncta provideri non possint, plures esse magistratus oportet; qui in omnifariis rebus Principem iuvent: hocque modo Princeps, multos oculos, multas aures, multas item manus at que pedes sibi facit. 3. Polit. 12. magistratus autem pro cuiusque rei publicae statu, gradibus suis distinguuntur; ut alius maior, alius minor esse dicatur, alius super mille, alius super 100. alius super 50. alius super 10. Exod. 18. vers. 21. maior nulli praeterquam summae potestati subest: minor et subalternus, seu intermedius; superioris magistratus imperio tenetur, aliisque sese inferioribus, vel magistratisbus vel Privatis imperat. interdum gradus sunt sine subalternatione: id est, ut unus alio sit maior; sed omnes immediate Principi subiecti. Tileman. disput. 2. per discurs. vol. 1.

II.

Concessio itidena illa, quâ magistratui, subalternum aliquod a Maiestate Imperium, vel Iurisdictio confertur; non umiformis: sed pro moribus et institutis cuiusque rei publicae, varia est, Tileman. disput at. 4. thes. 1. Cabotius, 2. disputat. var. cap. 5. In Romanâ olim Civitate, vel specialis concedebatur lege, Senatus consulto scilicet, principalive constitutione, aut iure magistratus concessi, competebat. l. 1. de offic. eius cui mand. est iurisdi ct. Hodie Feudi iure plerumque, et territorii lege successoriâ, Ducibus, Comitibus, Nobilibus etc. Imperium, omnimodaque competit iurisdictio. Wesenbec. in paratitl. de iurisdict. num. 10. Reinkingkh. part. 2. class. 2. cap. ult. Klockh. de Vectigalib. thes. 15. a. (ubi, quod nunc iurisdictionalia in patrimonio sint.) Schifordegher. Part. 3. tr. penult. Borell. 1. de magistrat. cap. 1. Hincque fere effectum est, ut iurisdictionis nunc materia, immutata sit fere


page 185, image: s185

penitus. Wehner in observat. d. verb. signif. fol. 385. Cum enim faciem illam Romani imperii, qualis tempore Iustiniani fuit, penitus alteratam videamus; inde quoque ipsius imperii, iurisdictionisque usum, prout in iuris nostri systemate proditus, descriptusque invenitur: magnam quoque varietatem fecisse, certum est, arg. l. 2. §. 3. de origin. iur. Aristotel. 5. Ethic. 7. Praefecturas et iurisdictiones hereditarias esse, non placet magnae Britanniae Regi, in instit. Reg. fol. m. 51. Nec etiam Cusae, 3. de concord. cap. 28. et seq. Quando autem, et quâ occasione, id sit factum, alibi non uno loco dixi: et docet etiam Girard. tom. 1. f. 511. 532. etc. 534. 538. etc. Wolffius, lection. memorabil. 1. fol. 62. Paradin. bist. d. Lyon. 2. cap. 25. Stumpff. 7. cap. 18. Machiavell. hist. Florent. lib. 1. Inde nunc quam plurima antiquavit ipsa temporis vetustas, et longa permutavit dies: quae ut aliam vitam, alios mores; ita alias quoque haud immerito postulat leges. Indeque si quis imperii et iurisdictionis modernae complicatam notionem, solâ iuris Romani peritiâ, Bartolive, et sequacium traditionibus fretus, evolvere tentaverit; nec Statum rei publicae, eiusque iura fundamentalia, arcana et simulacra imperiorum, Politico liberaverit iudicio; is aedepol, ab Asino lanam, quod aiunt, quaeret, operamque omnem perdet et oleum: cum mulrum intersit inter id, quod fuit, et id quod nunc est. l. 98. §. 8. d. solut. Knichen. in epist. dedicar. tr act. deiur. territorii.

III.

Sic pariter quod de mero, mixtoque imperio, ac simplici iurisdictione, in libris nostri iuris, eorumque interpretibus, diligenter et taediose etiam nonnunqum, ac superstitiose explicatur: id notissimâ omnium fere locorum consuetudine commutatum esse: et tam merum, quam mixtum imperium, vocabulo Altaeiurisdictionis, der hohen Obrigkeit / oder der hohen Gericht / contineri existimatur. Bidembach. quaest. nobil. quaest. 7. Wchner. verb. Zent. Rudinger. cent. 2. observat. 90. et 97. Inferior vero iurisdictio, die Vogteyliche oder nidere Obrigkeit/nidere Herzlichkeit/ non solum complectitur, quae vulgo ad simplicem iurisdictionem referuntur; sed et nonnulla ex iis, quae mixti sunt imperii. Speckhan. oentur. 1. quaest. 90. Coler. in process. exsecutiv. part. 2. cap. 1. num. 105. etc. Matth. Stephan. 1. de iurisdict. c. 3. num. 70. etc. Knichen. de Saxon. non appell. privileg. fol. 124. Moller. 4. semestr. cap. 45. Wchner. d. verb. signif. in verb. Ehegericht/ Obergericht. Berlich. tom. 1. cap. 1. Quae possint ratione iurisdictionalium facere Vasalli, vid. Petram. de potestat. Princip. cap. 11. De inferioribus a Principe, idem cap. 13. de naturâ concessae iurisdictionis, tbid. cap. 22. et seq. item cap. 29. agitur. Vide etiam Arnold. Engelbrecht. disputat. de iurisdict. thes. 164. et multisseqq. De concurrentiâ


page 186, image: s186

Principis et Vasalli, consule Caspar Leopold. quaest. 9. Et quomodo se gerere debeat officialis, si iurisdictio sit divisa, vid. Paradin. histor. d. lyen. 2. cap. 84. et seqq.

IV.

Diligens hîc adhibenda cautio est, magistratus nimiâ ne potentiâ armetur. Etenim omnis Monar chiae cautela communis est; neminem facere nimis magnum, aut certê plus quam unum facere; quo ipsi inter se, quid quisquis agat, observent. 5. polit. 11. vid. Wesembec. in parat. ff. de off. iurid. Alexandr. Sicque Hispaniarum Rex, non dat Provinciis suis Gubernatores absolutos. Conestagius, fol. m. 492. Itidem in liberâ republicâ Tyrannides olim, quod quibusdam summi potentatus committerentur, in polyarchicis statibus exortas esse, refert Aristoteles, 5. polit. 5. Ita Dictaturam Tyrannidem esse, Sullae docuit dominatio Romanos. Dionys. Halicarnassae. 5. prope fin. Indeque pericula capitalia omnibus exsistere solere rebus publicis, exempla Pisistrati Atheniensis, Iulii Caesaris, Seiani, Ripini, Capeti, aliorumque, ostendunt. vid. Nicol. Betsium, tract at. de pact. samil. f. 215. etc. Non contra ista pericula, remedium per omnia sat tutum, suppeditat. L. un: d. offic. Praefect. Praetor. Kirchner. 8. this. 1. in fin. Quae suadet, ut ad magnitudinem summorum officiorum adhibeantur ii, quorum singularis industria, fides et gravitas explorata habetur. Saepius namque. quod et supra dixi, magistratus demum ostendit virum, et fides integra semper quae servabatur, Regni violatur gratiâ. De Aulâ Turcicâ ita scribit Henry de Beauvau, en la relation iourna liere du Voyage du Levant. f. 73. La premiere charge, est du grand visier Baccha, lui seul dispose entier ement de sapleine auctorite, des choses Civiles et Criminales de tout l' estat: en donnant non obstant advis augrand Seigneur, de tout ce qui se passe, lequel ne l' esconduyt iamais de toutes les demandes. C*est avec le susdict grand risier, qu'il faut queles Ambassadeurs traictent ou de paix, ou de guerre. vid. Thesor. Polit. tem. 1. fol. 124. etc. Sed si humanâ ratione, Turcici Imperii conversio praevideri potest, ea exinde erit Certe Maiores Domus, Galliam sub primis duabus Regiis familiis perdiderunt. Et de iis vid. incert. Annal. Francic. auct. editum a Pythaeo, sub anne 751. fol. m. 5. Lehman. 3. cap. 17. 19. 20. et 22. Huicque malo removendo, conventus Mercuriales, hodie sunt instituti. Thuan. lib. 35. fol. 574. edit. in 8. Quam vis interdum praeter ordinem, magna alicui recte detur potestas, ut dixi in tr. d. Aristocr. cap 1.

V.

Administrationes magistratuum perpetuas, cuilibet Statui consultiores statuit, quam annuas, Kirchnerus. 8. thes. 3. vid. Aleman. in palaestr â, consult at. 3. fol. 98. Amiratio, 1. discurs. 12. Iac. Curtium,


page 187, image: s187

coniectur. tom. 1. lib. ult. cap. 43. vid. Parutam, discurs. m. fol. 8. et 93. et Aerod. fol. 179. Borell. 1. cap. 12. Lehman. 4. cap. 13. fol. 315. Barcl. ri. in Argenide. fol. 302. Ego cum Bodin. 4. de republic. 4. et Haenon. disput at. 9. thes. 21. et disputat. 10. thes. 12. perpetuum magistratum Monarchiis; annuum vero, populari et Aristocratico statui expedire autumo. Tileman. disput at. 2. thes. 19. vol. 1. Canonhiero. 9. dell. introduzz. cap. 2. rationem assignat. Elsvvich. disp polit. 8. thes. 30. Inde Aemil. Probus: Miltiades, inquit, multum in Imperiis, magistratibusque versatus, non videbatur posse esse privatus: praesertim cum Imperii consuetudine, ad imperii cupiditatem trahi videretur. Namque si in Democratiâ et Aristocratiâ, non sit imperii atque oboedientiae vicissitudo; tandem Populum et senatum contemnunt, quibus ita imperia continuantur. Et Principis (splendidior quam Populi) maiestas, facilius coercet magistratuum auctoritatem. Et certe exigit ratio Democraticae gubernationis, ut quoque minores magistratus ambolatorii sint: ea enim studet aequalitati, et vult commoda ad multos pervenire. Romani hâc in re adeo solliciti fuerunt: ut non solûm annuos constituerint magistratus; sed et voluerint, ne quis intra decem annos, unum eundemque gerat. Casaubon. ad Sueron. fol. 38. col. 1. num 42. Sunt et interdum Monarchis, maiorum Imperiorum continuationes periculosae. Sic Consalvus a Ferdinando revocatus, et ad privatam vitamredactus fuit. Marchio Pescariae nocuisset Carolo V. si diutius vixisset: ut et filio eius Philippo, Iohannes Austrius; ac ut quidam putant, etiam Parmensis. Idque sit, si praesertim in Provinciâ versantur, quae longius a capite abest. Etadhuc magis, si hereditarii sint Vasalli. Et certe hereditaria ac magna officia concedere, perdidit Merovingas Fauchet. tom. 1. lib. ult. cap. ult. Habent hoc diuturna imperia, ut facile quemvis hominem natum dementent, et cupiditate potentiae firmandae inflamment. Haec postquam sententia sedit, nullum tam praeceps consilium est, quod non placeat potius, quam ut imperio cedatur. Imbibantigitur, qui gubernacula rei publicae tractant, Maecenatis apud Dionem, Oraculum verius, quam dictum: Longiora imperia et diuturniora (de maioribus hoc magistratibus cape) multis spiritus attollunt, et ad rerum novarum molitiones praecipites impellunt. Sane imperiorum prorogatione, ad servitutem redactam fuisse Romam, monet Machiavell. 3. discurs. cap. 24. Ac fidem facit Caesar et Sulla, hâcque in parte in commodo quolibet, quod adfert temporalis magistratus; periculum maius esse videtur, quod perpetuitas adferre solet. Tutius est ex lege mutari magistratum, quam suspecto imperium abrogare, quod certesine turbis vix fieri potest. Vicissim magistratus diuturnos, e re subditorum magis esse, hâc ratione doceri potest: quia ut Statius inquit;


page 188, image: s188

Non parcit Populis Regnum breve.

Quod et Tiberium Imperatorem movit, ut perpetuos nollet magistratus. Ioseph. antiq. 18. cap. 8. fol. m. 514. Quo pertinet Aesopica Fabella, de vulpe in lacunam propulsâ, quae noluit, ut Erinaceus ab eâ abigeret muscas ipsius sanguine plenas; ne famelicae supervenientes, quicquid superest sanguinis, exhaurirent. Abstem. in proem. suar. Fabular. Richter. axiom. histor. 43. Etiam Carolus V. magistratus non facile mutavit. Botero. d. detti, fol. 76. b. Et. absurdum videtur, prius deponere potestatem, quam scire eam administrare. Spartan. in Pescen. Nigro. Pertinet hûc, quod scribit Petrus Bellonus 1. des observat. cap. 27. Les Turcs sont extrement av aricieux, mais ce n' est pas sans raison etc. Ils font cela a cause que tel sera un mois ou un an, dant du plus, que du moins gouverneur d'une Province, laquelle il luy conviendra laisses et aller en prendreune autre, a mille lieves de la etc. Sic et post cladem Varonianam, Augustus Praesidibus Provinciarum, Imperium prorogavit; ut a peritis et assuetis socii facilius retinerentur. Sueton. August. cap. 23. adde Christophor. Forstner. hypomnem. num. 75. An aliquis in Aristocratiâ senatu moveri queat, vid. Georg. Everhard consil. 39. tom. 1. Et Arumae. in decis.

VI.

Praecipuis et maxumis magistratibus praefuturi, non solum ad munera sui officii obeunda, experientiam maxumam habere; sed et praesentem rei publicae statum, formamque diligere: atque cumprimis virtute et iustitiâ, in unaquaque republicâ, ad ipsius statum tenendum et conservandum idoneâ, praediti esse debent. 5. polit. 9. Requiritur etiam, ut iuramento ad fidelitatem praestandam obstringantur. Borell. 1. cap. 14.

VII.

Munerum acceptatione, nihil indignius est magistratui: Isaiae, 1. vers. 23. Borell. 1. cap. 9. utcumque aliqui Legem 6. de offic. Proconsul. urgeant. Unde caute Principes agunt, iuramento qui officialium adponunt, munera ne sibi dari patiantur. Fürstliche Würiemb. Zandsordnung. f. 13. vers. vnsere/etc. Et hîc notandum est, quod C. Pontius Samnis olim dicebat: Utinam ad illa tempora me fortuna servasset, et tunc natus essem, quando romani dona accipere coepissent non essem passus, eos diutius imperare. Cicer. 1. offic. Lex 6. de. offic. Proconsul. de muneribus tantum agit, quibus proconsules, ut hospites, in auspicio officii remunerantur. Probe notandum, quod de Catone Uticens. in vit â num. 4. scribit Plutarchus; eum ne minimam quidem rem, neque ut ministri sui a Deiotaro Rege aliquid muneris loco acciperent, permittere voluisse: alias enim corruptiones atque concussiones, numquam honesto praetextu carituros. Odi ego aurum, multa multis


page 189, image: s189

suasit perperam: ait in Capito, Plautus. Faciuntque etiam munera invitos velle. Dn. Buxtorff. in lex. verb.
[Gap desc: Greek word]
Non quaestui, praedaeque loco habenda publica eiusmodi officia. Quo respectu Salvianus, 1. de gubernat. Dei. fol. 10. et seq. dicit: Pauperes olim magistratus, opulentam rem publicam habebant; nunc autem dives potestas, pauperem facit rem publicam. Et quae, rogo, insania est, aut quae caecitas; ut egestuosâ ac mendicante republicâ, divitias posse credant stre privatas etc. ubi pulchre Rittershus. in commentar. Cicero, munera quidem acceptavit; sed in commodum Provinciae iis usus est. Plutarch. in vitâ fol. 548. et vid ibid. fol. 574. quomodo is in Ciliciâ gubernârit. Haec ut praecaveantur, (1.) magistratibus praemia et salaria de publico constituenda Novell. 28. cap. 4. vid. Fr. Piccolomin. in et hic. grad. 10. cap. 20. Winter. Ad sessor. part. 1. cap. 8. num. 2. etc. (2) Luxus est extirpandus: hic enim facit, ut magistratus, aliique eminentiores, pauperes esse nolint. Cum Legati ad Xenocratem, ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent; adducit Legatos ad caenam in Academiam, his tantum apposuit, quod satis esset, nullo apparatu, cum postridie rogarent: cui numerare iuberet? Quid? vos hesternâ, inquit, caenulâ non intellexistis, me pecuniâ non egere. Cicer. 5. Tuscul. Et recte Iuvenalis: Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo paupertas Romana perit.

VIII.

Cum potentia Dei iustitia sit: Ergo, qui in Magnatum gratiam praevaricatur, potentiores illos quam Deum facit: hocque in contumeliam Dei recidit; quasi is in firmior sit habendus, quam illi, quorum potentiae metu praeter ius fertur calculus. Ioseph. 4. antiquit. ult. fol. m. 102. b. vid. Exod. 23. vers. 2. officia ergo magistratuum, quaemaiestati debentur, ita sunt intelligenda; ut iuris divini et Naturalis tramites non violent. cap. 2. distinct. 10. Scelesta quis non iussa spernat Principis? Grueter. Florileg. tom. 2. fol. 404. Quatenus item rescripta et mandata, iuri et utilitati publicae non contraria exsistunt. l. 16. C. si contr. ius vel util. Quod non eo tra hendum; quasi nequeat veteri derogare iuri maiestas; sed ut, si contra imperii leges, quibus servandis Princeps obstrictus sit, quidpiam mandaverit, mandatum suscipere, et exsequi magistratus non teneatur, contra Bodin. cum Iunio, Bruto. Kirchmer disputat. 8. thes. 2. 4. egreg. Montaign. 3. 1. fol. 807. vid. Noveii. 13. et Thuan. lib. 50. fol. 782. ubi de Carolo IX. Galliarum Rege, qui etiam hâc in parte oboedientiam exegit. Sed cerre, honor est, iniuria vel supplicium iniuste perpessum. Aerod. fol. 197. Et Herodem magis infamat decollatio Iohannis, quam eum, qui iniuste occisus fuit. Sunt qui eradicare volunt eos, omnemque eorum posteritatem, qui libertatem Civilem defendunt. Sed Dei est eradicare, qui hoc saepe


page 190, image: s190

facit propter iniustitiam, et pauperum oppressionem: quorum suspiria sunt loco sollemnis provocationis. Numquam non iustitia et violentia evertunt Regna. Cusa. 3. de concord. cap. 31. 33. et 34. De libertate honestâ Ministrorum, et quid ea prosit? vid. Pasquier. 5. des recherobes c. 27. Quodque Princeps tueri debeat Officialium auctoritatem, monet Piccart. observat. decad. 11. cap. 7. Tandem vero corrigendorum magistratuum, opportunum remedium esse videtur Syndieatus, de quo Paris de Puteo, Clarus, aliique. Quomodo officiales sese debeant gerere, docet Boccalin. 1. ragguagl. 41.

CAP. III. De Iudicibus.

NUnc de Iudicibus in specie, nonnulla subiungere lubet: quorum itidem curam cum maxumam habere decet. Canonhiero. 9. dell introduzz. c. 7. In Iudicibus, tertiam partem teipublicae collo cat Aristoteles, 4. polit. dubitans, an magistratuum loco sint habendi: Quas dubitationis tricas Iustinianus explicat, Novell. 82. qui partem iudicum magistratus, partem sine magistratu esse, scribit. Rittershus. ad Novell. fol. 501. Sed nunquid satius est, Regem et Principem, aut Populum vel Senatum ne dum magistratus ipsos, non modo praeesse, sed et interesse iudiciis? quod regulariter non consultum esse videtur. vid. Hoenon. disput at. 5. thes. 60. et duebus seqq. Kirchner disput at. 11. thes. 1. b. Canonhiero, 9. cap. 10. Stollium, disputat. de iudice Ienae habitâ. thes. 46. Coras. ad l. 1. § cognoscens. de constitut. Princ. Facium. polit. Livianâ part. 3. error. 12. boleng. de Imp. Rom. 3. cap. 24. et me, in tractat. de appellationibus cap. 1. princip. vide etiam de iudicibus, Reinkingk. 2. class. 2. cap. 12. et seq. Etsi Reges, Principes et magistratus, ob id maxime primo fuerint creati, iustitiam ut administarent: hincque tum Hebraeorum gubernatores, iudices; tum Graecorum Reges, dunastai\ appellati fuerunt. Erat etiam Romae moris, ut Princeps causas cognosceret, ac Senatores et Equites in Consilium vocaret. Spart. in Adriaen. vid. 1. 3. de bis quae in Test. del. l. penult. de vi privat. Cuiac. 18. observat. 32. Saepeque sapientissime sententias protulerunt, nec secundum leges scriptas. D' un merveilleux iugement de Baiazet. vid. Paradin. 3. annal. de Bourgogn. f. 458. et iudicium Salomonis simillimum habet Melander. in iocoser. tom. 1. num. 256. et Paradin. hist. d. Lyon. 1. cap. 22. Cum tamen onus rei pub licaeregundae, gravius et difficilius


page 191, image: s191

sit, quam ut diiudicandis omnibus causis, Maiores magistratus, ne dum Reges et Principes vacare queant: Consilium inde Iethronis haut inconsultum esse puto. Exod. 18. Ut nimirum, quae Regis et Principis cognitione dignae videntur esse, causas, gravissimas nempe, maxumeque arduas, ipse sibi diiusicandas, cum Mose reservet Princeps: cetera negotia magistratibus et iudicibus permittat. Est quidem Princeps iustitiae Minister; sed tantum ratione directionis et inspectionis. Ita et Romae Praetor quidem in cansis privatis et pecuniariis, iudicem dare, eique iuris et aequeitatisformam, quam sequeretur, paraescribere solebat. quad ius dicere vocant. Unde et iurisdictio nominata: quae magistratus, non iudixis erat. Iudicandi vero partes, iudicibus Pedaneis (ita dictis quod ad pedes magistratuum, in subselliis inferioribus sedebant) impositae fuerunt. Maxume vero controver sum esse puto; An olim magistratus Romani, non nisi certarum causarum et personarum favore, potuerint iudicare; in aliis pedaneos dare iudi. es habuerint necesse: quod vix est, ut aliquis mihi persuadere possit. vid. Vaudum. 1. quaest. 10. Iohann. Robertum. 4. sententiar. 22. et 23. Busium. ad l.. 1. de iurisdict. Vultei. discept. Scholast. 1. Timae Fabrum. annotat. 1. c. 23. Anthon. Matth. disputat. ff. 5. ihes. 5. Hodie fere constituuntur iudiciarii Senatus, Thessaur. in praefat. decis. De Areopago, vid Baron. A. C. 57. aprinc. Et quando Parlamenta in Galliis sedentaria fuerint facta. vid. Girard. 1. fol. 537. et 1031. ac tom. 2. fol. 80. Olim Carolus Magnus ipse ius dicebat, Wolff. memorabil. 1. fol. 245. et Ludovicus etiam Pius. Girard. fol. 921. Capitalibus certe iudiciis, Regem vel Principem interesse nolim: notatus quod contrarium secutusfuerit Augustus, et ob eam rem, Carnifex adpellatus est a Moecenate Kirchner. disputat. 11. thes. 1. b. ad fin. Numquam etiam Principi suaderem, ut supplicia spectaret, ne exinde voluptatem capere videatur: non is de bet supplicia a iudicibus decreta exasperare, sed lenitatem iudicum, aliorum iudicio corrigere. ut et monui, ubi de poenis et proemiis egi. Tutius, ut nomine Principis rei accusentur, quod in hoc Ducatu fit, et sententia fertur ex iudicum scitu et consi lio iurisperitorum. Et ante publicationem sententiae ad Cancellariam mittitur, interdum ut gratiae sit locus.

II.

Si tamen ipse Princeps, non curam et inspectionem habeat iudicum et Quaestorum; illi, ut in re alienâ pessime ibi versantur. Anton. Perez. fol. 296. aphorism. 270. Hincque appellationis iuvamine, saluberrima freni temperies imponitur iudicibus; cum sciunt, ante oculos superioris pervenire posse, Retractationique eorum placita obnoxia esse. Egotractat. de appellat. cap. 1. sect. 3. Philippus Valesius, etiam Testamento cavit, ut post mortem suam inquisitio in


page 192, image: s192

magistratus fiat. vid. Legrand Aumosnier. fol. 242. Syndicatus supra mentionem alicubi feci; qui et in Hispaniâ, utiliter contra iudicum excessus adhibetur. Thesor. Polit. part. 1. fol. 91. Quod et Venetiis fieri solet. Thesoro polit. ibid. fol. 163. In Sueciâ usurpantur iudicia Regis. Leges Suecor. 8. cap. 38.

III.

Non inepte hîc quaeri potest, an approbandus sit mosplenorumque iudiciorum, ubi Scabini analphabiti, de causis cognoscunt, (Cendt. vnd Zandgericht.) Improbathoc Philippus Hoennonius, disputat. polit. 5. thes. 67. vid. Petr. de Andlo, d. Imper. Romaen. 1. cap. 12. ubi Freherus, et lib. 2. cap. 16. Indeque, supra alicubi dixi, imperitos literarum, iudices esse non posse. vid. Langlae. semestr. 3. et 4. Cuiac. ad Novell. 82. in princ. Hotoman. quaest. 28. Robert. 3. Vultei. discept. 8. Schrader. part. 10. d. feud. sect. 14. num. 52. Franci olim inprimis peritiam iuris localis requirebant. Lehmen fol. 104. Certe aliis itidem nulla maior abusoío videtur, quam pereos, qui rus colunt, ius in Provinciis dictari; qui a iuris notitiâ legibus excusa ntur. Rationem tamen huius rei aliquam red dit Cusanus. 3. concord. Cathol. 28. Sane etiam Rustici exinde politiores, magisque habiles redduntur. Qui iudices olim apud Francos erant, vid. Lehman. 2. cap. 22. et fol. 105. Num iudices debeant esse peregrini, vel cives? disputari potest. vid. sapra cap. praeced. sane in Italiâ numquam ii sunt eo in loco nati, ubi ius dicere solent: et Vincentiae pessime iustitiam administrari aiunt, qui Adsessores ibi sunt ex Urbe. Thesor. Polit. part. 1. fol. 155. De reiectionibus Iudicum, vid. Langlae semest. 2. per tot. Et quod duo fratres nequeant esse Assessores, tradit idem Langlaeus. 7. semesir. cap. 3.

IV.

Summa laus est iudicii, quod nemo calumniatur; sive Actor causâ cadat, sive reus vincatur: verum uterque aequo animo (erga iudicem) et hilari discedit, necaliter de re iudicata sentitis, qui causam obtinuit, quam qui litem perdidit. Aristides, tom. 1. orat. in Regem. Quod fit, si integrum est iudicium, nulliusque affectus, vel corruptionis suspicione laborat. Cum sciunt se non a iudicibus, sed legibus condemnari, et iustitia adversarium non habeat. Philo. m. fol. 43. Et etiam sententiae liberae esse debent. langlaeus. 7. cap. 6. qui idem c. 7. tractat, quo ordine eae sint dicendae, Officium iudicum commendatur Isaiae 1. Quaerite ius, beate opptessum, ius dicite Pupillo etc. vers. 17. Et id describit egreglê David Psalm. 81. Acipse Deus Opt. Max. Deut. 1. vers. 17. Nesucipite personam in iudicio, aeque parvum atque magnum auditote, ne metuitote a quoquam; nam iudicium ipsum Dei est. Iudices item iurare debent, nihil se gratiae, nihil praecibus dare vid. Exod. 23. vers. 3. Sie schwören auss das Recht absolute. Lehman. 4.


page 193, image: s193

cap. 13. aprinc. Ego, in disputat. de iureiur. 1. thes. 28. fascicul. 2. disp. Tubingens. vid. apud Ammian. lib. 22. fol. 405. exemplum Iuliani, quomodo nullo habito respectu Petsonarum iudicârit. Iudicis munus est, etiam superiorem non respicere. Iudex respiciens in iudicanso voluntatem principis, male iudicare potest; cum ideam habeat: ut ait Perez. fol. 173. num. 116. Boccalin. 2. ragguagl. 86. An iustum sit in conspectu Dei, Vobis potius auscultare, quam Deo; iudicate. Actor. 4. vers. 19. cap. 5. vers. 29. Iustitia neglecta causa est sterilitatis. Plutarch. in Romul. fol. 61. De Virtutibus iudicum, consule Zepper. 3. de legibus Mosaic cap 19. De eorum officio, Aerod. rer. iudicat. tit. de iust. et iur. et de officio iudicis apud Francos, in criminalibus et civilibus causis. vid. Lehman. 2. cap. 28. etc. Ac quae sit aequitatis et iusti legitimi differentia. vid. Xenophont. 1. institut. Cyri. num. 12. in fin. Et iudicium semel tantum reddi solet. Langlae. 5. semestr. cap. 2. aliter in principe, qui habet ius restituendi. De sportulis, vid. Langlae. 6. semestr. passim.

V.

Hîc itidem tractandum esset, de aliis curatoribus, Ministrisque rei publicae, quos Aristotel. 6. polit. recenset. Tales etiam sunt Aediles, Agrorum Silvarumque praefecti, ii. apud quos publica vectigalia referuntur, scribae contractuum, iudiciorum, iustitiae exsequutores. etc. Sed ratio me revocat institutae braevitatis.

CAP. IV. De Censoribus.

UT legibus Magistratus et iudices; ita moribus praesiciendi sunt Censores: qui ea, quae legibus definiri nequeunt, (et quorum nomine actio non datur) corrigant, notent. vid. Chokier. in aphorism. lib. 5. cap. 19. fol. 281. Hilliger. ad Donell. 17. c. 24. lit. s. Quam multa, inquit Seneca, Pietas, Humanitas, liberalitas, fides, iustitia exigunt, quae extra publicas tabulas sunt: neglecta tamen, aut contemptui habita, multorum, magnorumque malorum causasunt. Bodin. 6. de republ. 1. Lips. 4. pol. 11. Hi maximarum, minimarumque rerum, praecipue circa morum disciplinam, cognitionem animad ver sionemque habebant: de quibus leges, aut non sctiptae, aut quae iudicio poenali, haut digna videbantur. Inquirebant etenim; quo se quisque modo, domi suae, intra Laris penetralia, erga uxorem, liberos, erga servos, erga propinquos, necessarios, vicinos gereret; quae institutio liberorum,


page 194, image: s194

quae disciplina, unde victus et amictus, quis opum usus, quis abusus; qui cultus, quae incuria, quis focus et mensa etc. omnes malas artes, et lubidines malas, voluptatesque indignas, otium, luxum omnem prohib ebant: ab universisque exigebant, ut probitati atque industriae, non sumptibus et divitiis studerent. vid. Amirato, l. b. 11. discurs. 2. Hincque censuram, magistram pudoris et modestiae nominat Cicero, pro pison. De Romanorum Censorum potestate, vid. Alexand: ab Alex. 3. genial. cap. 13. Et quod olim munus hoc gesserint Imperatores, docet Bulenger. 1. de Imp. Roman. cap. 6. ut et mox dicam infra. vid. AErod. lib. 2. tit. 16. Et de censurâ agit Hensler. disp. sing. tom. 4. disputat. Basileens.

II.

Hodie in nostris rebus publicis, adeo obsoletam tam necessariam Provinciam politiae, prospicimus; ut non modo non colatur, sed fers ignoretur et irrideatur. Unde multorum magnorumque malorum perpetua causa: sic ut numquam maior malorum seges morum, ullâ maiorum aetate exstiterit. Quando non modo, uti temporibus augustini, in theatris; sed potius in mediis S. S. Aedibus et Dei Templis, pietati et honestati omnia contraria fiant.

Nil est ulterius, quod nostris maioribus addat
Posteritas.

O Tempora, ômores! qui medicinam eam respuunt, sine quâ civitates nullo modo consistere posse, prudentia iudicabat antiqua; quae Graecis, omnibusque Italiae veteris populis usitatissima fuit: Kirchner. disputat. 11. thes. 2. a. et quae etiam nunc in optime constitutis rebus publicis exteris, Venetâ, Lucensi, Genevensi, florida est aliquantum, bodin. 6. de republ. cap. 1. Hodie quidem locorum quorundam usu, relictum est hoc munus ecclesiasticae Censurae, et Senioribus ecclesiae permissum. (nam et apud veteres ad Episcopos pertinebat. Filesac. tractat de Episcop. auct) ut si quos male vivere perspiciant, admoneant et iudicent. Sed cum publicae censurae notâ et correptione destituantur, parum inanibus efficitur reprehensionibus. Sub Regibus populi Dei, Prophetis ius censurae demandatum fuisse, videtur: ut exemplo Samuelis, Esaiae, Ieremiae, et aliorum, apparet. Philipp. Hoennon. disputat. polit. 6. thes. 3. a. Apud Catholicos adhucdum confessio est instar censurae. Ac de censurâ ecclosiasticâ, vid. Baron. A. C. 57. nu. 5. etc. Reinkingk. 3. class. 2. cap. 2. Olim censurae loco erant, Hastarum ludi et equestrium certaminum spectacula (Die Turnier/) quae ideo, ut revocentur, suadet Kirchner. Orat. 25. et seq. add. Visherum, tractat. de Duell. fol. 432. Erant et quasi censores Philosophi prisci. Bert. orat.


page 195, image: s195

de dignit. Et hic fol. 31. Censura erat etiam Comoedia vetus: Horat. lib. 1. Satyr. 4. cui nova Satyra sucessit, unde Iuvenal.

Quicquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
——— nostri est farrago libelli.

An vero Satyram scribere iniuria sit, disquirit Arithmaeus, disput at. de. Poetica. item AErod. flo. 465. Et cavendum est, ne Satyra degeneret in libellum famosum, vel ut nunc vocamus, Pasquillum. Ut libertas dignissima favore; ita livor et calumniandi animus, Deo et legibus sunt in visa. Sed placent hanc in rem, verba Magni Erasmi, in enchirid. Milit. Christ. can. 6. m. K. 4. Verum heus tu, quemadmodum te volo fortiter a vulgo dissentire, ita nolo Cynicum quiddam referentem, passimaliorum sententiis, aut factis oblatrare, superciliose damnare, odiose obstrepere omnibus, rabiose declamitare in Vitam cuiuslibet, ne duo simul mala consciscas: alterum, ut in omnium odium abeas; alterum, ut invisus, nequeas quidem ulli prodesse. Esto et tu omnibus omnia, ut omnes Christo lucrifacias, quoad licet, non offensâ pietate. Foris omnibus temet accommoda, ut intus quidem immotum sedeat propositum: foris autem comitas, affabilitas, facilitas, commoditas alliciat fratrem; quem blande convenit in vitari ad Christum, non asperitate deterreri. Denique, quod sentis, non tam saevis intonandum verbis, quam moribus exprimendum. Neque rursus sic indulgendum infirmitati vulgi, ut veritatem in loco fortiter tueri non audeas. Humanitate emendandi sunt homines, non decipiendi. Moribus nonnullorum locorum, censurae occupat locum das Ruggericht/ vid. Fürstl. Würtemb. Landsordnung/ fol. 234. Quod tamen finem, quem olim assequebatur censura, adtingit minime. Hîc vero quaeritur, anne Christianae charitati conveniat, in eiusmodi censoriis iudiciis proximum prodere? quod suo modo non negarem, vid Iohann. Gerhard. deoad. 6. thes. 4. Hoennon. disputa at. 4. thes. 48. et disputat. 6. thes. 16. e. Forster. disputat. ad Decalog. decad. 3. probl. 6. adde Bidembach. decad. 5. consil. ult. Alii sunt Tyrannici delatores, de quibus hîc non est sermo; quos tamen Aristot. 5. polit. 8. institui suadet. Alii consonant, ut Princeps vel res publica locum designet, in quem quilibet, non edito nomine, et clam schedulam deponat, et vel officialium errata prodat, vel suum iudicium de praesenti statu rei public ae edat. Sed magna prudentia requiritur, ne statim talia iudicia, et denuntiationes exsecutioni demandentur. Anvero quilibet subditus, maleficium in suâ domo commissum, denuntiare teneatur? disputat Modestin. pistor. part. 2. qu 61.

III.

Censores expertes imperii ut sint, consultius esse arbitror Bodin. derepubl. num. 633. Inde et nota illa, seu censoria animadversio,


page 196, image: s196

etsi ignominia diceretur; nihil tamen notato adferebat, nisi ruborem: et plurimum ab infamiâ distabat, quae magistratuum sententiis ac iudiciis irrogabatur. Cicer. pro Aul. Cluentio. Tholosan. 4. de republic. cap. 12. Bodin. 6. cap. 1. Keckerman. 1. polit. cap. 18. in fin. Kirchner. disput. de republic. 11. thts. 2. ad fin. vid. Hoennon. disputat. 6. thes. 26. et seqq. Et pertinet Censura (1) ad ea tantum delicta, quae probari sufficienter non possunt (2) ad ea Crimina, quorum nomine actio velaccusatio non datur: puta si quis non rite liberos educet. Consultum etiam esse videtur, ut Censores (praesertim si nova sit et inconsueta institutio Censurae) non omnia simul emendare conentur; sed singula corrigant paulatim: Homines namque non possunt subito fingi, ac repente eorum natura converti, aut vita mutari nequit. adde omnino Richter, axiomat historic. 29. et vid. Philostrat. de vit. Apollon. lib 5. ubi is idem suasit Vespasiano, fol. m. 232. Opera Regis Angl. Iacobi, fol. 191. Baudium, de moral. et civil. sapient. lib. i. fol. 13.

IV.

Cesorum legendorum, eum delectum habere solebant veteres; ut Censores fierentii, quorum vita non tantum a rapinis, sed et a vitiis pene omnibus, libera et vacua esset quique ceteris omnibus, integritate ac prudentiâ praestarent: ut Censores, omnibus civibus, se ipsos quasi normam, bene temperanterque vivendi, et ad intuendum, et ad imitandum praestarent. Bodin. 6. cap. 1. Hincque Plutarchus, in Caton. Maior. Censuram omnium munerum sacratissimum appellat.

V.

Sed et porro Principis vita, Censura optima, speculumque est, ad quod vitam componant subditi; norma est, secundum quam dirigant mores. Syracid. 10. vers. 2. Plin. paneg. edit. Lips. fol. 87. Clariss. Gruter. in discurs. ad Tacit. fol. 47. Amirato. 3. discurs. 9. Fürstliche Tischreden. 1. cap. 11. Guervara in Marco Aurel. cap. 4. Dn. Lather. d. censu. 2. cap. 1. Guyon. tom. 1. lib. 4. cap. 12. des divers. lecons. Richter. axiom. 291. Et facilius est, si non dicere nefas, errare naturam, quamut dissimilem possit formare Rem publicam Princeps. Cassiodor. 3. variar. Sicque prorsus Censuram suis temporibus, de propriis moribus gessit Alex. Severus Imperator. Imitati sunt eum magni viri; et uxorem eius, Matronae pernobiles. Lamprid. in vit â. Latinius Pacatus, in panegyr. de Theodosio: A te voluisti incipere Censuram, et impendia Palatina minuendo; nec solum abundantem reiciendo sumptum, sed vix necessarium usurpando dimensum: quod naturâ difficillimum est, emendâsti volentes etc. Et suadet pulchre Iohann. Spinaeus, ut Princeps nocumenta voluptatum exscindere volentes, se suosque primi reformarent. ais discours. contrela volupte fol. m. 475. Lael. Zecch. d. princip. 2. cap. 1. nu. 7. fol. 228. Nil enim absurdum magis est, quam punite vitia, quibus


page 197, image: s197

ipse Princeps conspurcatus adparet. Boccalin. d. Parnas. 2. fol. 37.

VI.

Quemadmodum Musicorum cantibus mutatis, etiam civium mutatur Status, ex sententiâ Platonis: sic Nobilium vitâ, victuque mutato, et mores civium commutantur. Cicero, 3. de legib. Indeque ut in corporibus, sic in Imperio, gravissimus est morbus, qui a capite, aut membris principalibus diffunditur. Cumque pauci, atque admodum pauci, honore et gloriâ amplificati, vel corrumpere mores civitatis, vel corrigere possint: maxumumque compendium bene instituendi et reformandi Rem publicam sit, tite instructa Aula. Omnes ergo Principes et Optimates, periculum scandali evitent, bonisque moribus studenant. Aulae mores corrigat bonus Princeps. Guevara, in Marc. Aurel. cap. 24. Plus enim exemplo, quam peccato nocent: nec tam malum est peccare Principes, quantum illud, quod permulti Imitatores Principum exsistunt. Exenplum optimus est Censor. Ac laudem meretur Artaxerxes, qui noluit aliquem, pro more Persarum, cogi ad bibendum. Iosephus, 11. antiquit. cap. 6.

Visum etiam est adiungere Discursum Germanicum, ex iis, quos olim vix adulescens conscripsi; cum is de Censurâ agat. Von der Römer Censur, oder wolangesehener Rugordnung.

[Note: §. 1. Inst. 1. Is. §. 2. ff. de iust, et iur.] ES wollen die Juristen / in deme sie ihr Professionem; rerum Divinarum atquehumanatum notitiam, iusti atque iniusti scientiam definiren / darfür angesehen sein / als [Note: Curva corri gere.] wann sie das krumme grad / vnd dero fürgeben nach mit jhrer Kunst soviel zuwegen bringen könden/das chrilich gelebt / niemand vernachtheilt / vnnd jedem / was jhme gehörig / zugestelt würde. Es ist [Note: §. Iuris praecepia Inst 1. 10. §. 1. ff. d. t.] aber hingegen / meines erachtens / mehr dann offenbahr; daß vnangesehen / vermittelst wolangestelter Gerichten / der so sich beschädigt/ oder vervorcheilt befind/widerumb erholen/vnnd das jenig/so jhm gebürt/bekommen [Note: 1. non omne. 144. 1. in co~ventionibus 179. ff. de rega iur.] mag. Doch besagte Gericht / iureve civili prodirte Actiones vnd Process, ein ehrlich untgdenlich Leben zuerhalten oder begeren / so wenig gnugsam/das auch nicht alles/so sonsten in Rechten zugelassen/


page 198, image: s198

vor erbar vnd rühmlich gehalten wird. Darumben dann die Römer/ [Note: De Censoribus. late Geprg Eberlin, ad tit d. orig. iur. cap. 14.] als welche solches zeitlich gespührt vnd vermerckt/ihren Censoribus, ueben andern vornemmen Veretcchtung/auch insonderheit der guten Sitnahrzunemmen/ gufferlegt. Vnd weil vber das alle / sowol publica als privata delicta, durch and re Magistratus gerechtfertigt wurden: haben besagte Censores, fürnemblich deren Laster/ so durch sonderbare Gesatz [Note: Bodin. 6. d. rep. cap. 1. fol. 630.] nit verbotten / doch an jhme selbsten vngebührlich / vnd dem gemeinen Wolstand nach theilig/ auff das fleißigste erforscher: vnd nicht allein die allbereit eingewurtzelte vntugenden/gleichsamb mit vndergrabung/vnd beschabung dero Wurtzeln außgerottet; Sondern auch / so zureden/ allen Samen/ vermittelst dessen andere vnd newe mit der zeit auffw achsen möchten/ dertilget. Wie dann hiemit vielfältig vnd augenscheinlich geschafften Nutzens/ihrem Ampt ein solches ausehen gemacht / das [Note: Val. Maxim. 2. cap 9. in pr.] selbiges ein Meisterin deß Fridens / ein vrsach aller Zucht vnd Meßigkeit genennet/ vnnd gäntzlich darfür gehalten worden / das sie Censores mit jhrem supercilio oder strengen auffsehen / eben soviel nutzen / als alle Mann- vnd dapfferheit/ so jemahlen von den Römern im Krieg begangen worden/ geschaffet. Vnd wit durch diese viel gewonnen: also jenes/das man selbiges lang erhalten können/vervrsacht habe. Inmassen dann zu diser Dignitât, nicht allein die vmb den gemeinen Nutzen wolverdienteste/ ansehenlichste/ ernst- vnd tugenthaffteste Personen befördert worden: Sondern auch der/so dahing gelangt/ nunmehr die höchste/ja heiligste [Note: Plutarch. in Camill. n. 8. Flut. Plam. num. 11.] Staffel aller Menschlichen vnd miöglichen Ehren / er: eicht zuhaben/ sich bedunckten lassen. Also ist Q. Flaminius, nach dem er erlich beschwerliche Krieg / wider Philippum vnd Antiochum in Graecia glücklich zu end gebracht: Paulus Aemilius, nach dem selbiger Macedoniam [Note: Plutarch. Aemil. n. fin.] dem Römischen Volck Zinßbahr / vnnd deß grossen Alexandri Magni Nachkommen zu Sckaven vnd leibeygenen Knecht gemacht: M. Cato, [Note: Plat. Catonnu. 8. et 9.] nacht dem er viel her: liche Sachen in Africâ, Sardiniâ, Hispaniâ vnd Asia ver: ichtet / erst zehen Jahr nach seinem Consulat Censor sorden/vnd sich in solchem Ampt also löblich verhaltem/das der Remische Raht/jhme ein Seul oder Statuam auffrichten/vnd vnder selbige nichts dessen/so er wider ihre Feind ruhmwürdig ver: ichtet/ vnnd darumben her: lich triumphiret; Sondern allein das er Censor gewesen/schreiben oder graben [Note: Bodin. 6. d. legubl. cap. 1. fol. 623. et 627.] lassen/etc. Zu vnseren zeiten pflegt man zu Genff/ zehen/so daselbst die Aeltern genent werden als Magistros morum erwehlen / welche die Laster mit solchem ernst erforschen vnd abstrassen/ das auch nit bald eines/es werde gleich so heimlich es immer wolle begangen/von jhrem eyfer vngetadelt bleiben mag. Darumben nicht zuzweiflen / dann das selbige Statt vnd res publica, wa nicht wegen Macht und Reichthumb / doch


page 199, image: s199

anderer Burgerlicher tugenden halber / so lang besagtes Decemiurats [Note: Bodin. 6. d. republ. 1. fol. 623. Auct. tract von der Venediger hertligkeit vnd Regimen:/ fol. 244. et 254.] gewalt/gebührend bescützet/floriren vnd berühmet sein werde. Vor ohn langst verflossenen Jahren/vnd benandtlichen in Anno 1566. haben die Venediger auch Censores, fosie 1 Signorisopra ilben vivere dela Cita nennen/zuverordnen angefangen / darzu jhnen dann fürnemblich ellicher heimlich eingeführter Verstand / die vmb Geitz willen ihre Stime disem oder jenem zukauffen/freystelleten vrsach vnd anleitung gegeben. Welche vnordnung vn~ verkauffung der Magistrat Aempter solcher massen vberhand genomen hatte / das auch jhrer etlich darfür gehalten / selbige res publica werde vngezweifelt kürtzlich zergehn/vnd zu einer Tyranney werden. Stithero aber die Censores, welche alle böse einreissende gewonheiten/ besonders dardurch der Ehrgeitz zunimpt/ abzustellen macht haben/ auffkommen ist alles in ein bessere richtigkeit gebracht/ vnnd vielerhandt vnraht/ wie auch vnder anderm der gebrauch den jenigen/so Aempter erlanget /zu gratulirn, abgeschafft worden. Wann dann diseralte/vnd in allen löblichen angestellten Regimenten/wolangesehene Magistrat, zu vnserer zeit mehretheils gäntzlich vnbekand/vnd allerdings in abgang kommen / wer wolte sich / wann es besser in der Welt / dann allbereit beschicht/zugehen solte/ nit höchlich verwundern? Wardurch anderst dann ein recht angestelte scherpff vnd freye Censur, können die Gericht recht besetzet/rein erhalten / vnd diß / so die strengheit der Gefätz vberschreitet/die zagheit der Ankläger / bedeutet; gebührend abgeschafft/vnd nothwendig gestr asst werden etc. Vnglacht auch vnsere Pastorn vnd Prediger in gemein jhre Zuhörer / zu allem guten ermahnen/ von dem bösen abschröcken / vnd also rechte Censotes sein solten/weißman doch leider mehr dann genug/das solche/nach dem die erwan gebräuchige excommunication vnd außschliessung von der Gemein/einig vnnd allein dem Bapst zu Rom/mit etwas vngelegenheit heimgestellt/vnd von denen/so dessen Joch/ wie sie sprechen/abgeworffen/mehrentheils/ja gantz vnderlassen wird / mit jhrem ruffen vnnd schreyen weniger außrichten/als sonsten villeichten gescheben möcht/wann fürnemblich hierzu allein selbige erküßt vnd beruffen würden/die ihr ansehen mit verstand vnd vnsträfflichem leben was bessers zu tuiren wüßten. Vber das ferner besagte Pastorn ingemein/die Laster schelten / doch keinen / der damit behasst/in specie nennen / vielweniger deme / so jhrem guthertzigen vermahnen zuwider/vnd andern zum ärgernuß lebt/mit der that straffen dörffen/also bey denen so allein Bürgerlich oder Politice fromb/nichts fürnemes verschaffen können/sondern ihr Predig fast allein in den außerwöhlten frommen Hertzen frucht bringet.


page 200, image: s200

Hingegen aber haben die Römische Censores einen solchen Gewalt gehabt / daß sie einen Rathsher: en ohne schew/ seines Ampts entsetzen/ein Jungen/so ein altes Weib genommen / oder der sein Ehefraw / vor den Kindern etwas zubegierig geküsset / ossentlich zuschanden mache/ [Note: Vid. notas Censorias caput Gell 4. c. 12 et c. ult. lib. 7. c. ult. 17. c. ult. fol. 577.] et notâ, ignominiave quâdam beslecken mögen. Diese Schmach / wie man sie deren / so einem durch ein Richterlichen Spruch angehenckt/vnd dardurch er jmmermehr zu Ehren oder einger dignität zukommen verhie bert wird/ niemahlen gleich gehalten. Also hat sie bey manchem so fern gesruchtet/das etliche/die von den Censoribus, wegen ihres ärgerlichen [Note: Gic. pro Cluent. fol. 378.] Lebens zuvor deß Raths entsetzet / ausser vrsach gefolgter vnnd rühmlicher Besserung/vnsträfflichen verhaltens / vber die gute Sitten deß gantzen Volcks / also auch deren / von welchen sie zuvor notirt oder gestrafft, inspection zuhaben/gewürdigt worden. Sohat man nicht wemiger [Note: Val Max. 2. cap. 9. nu. 9.] die Römische Censur, so wol gegen schlechten / als den allernornembsten Häuptern der gantzen Stau vorgenommen; Ja wann stattliche Personen sich dero freywillig vnderwerffen/vor ein grosse Ehr vnd lobwürdige That geachtet. Also ist dem Römischen Volck höchst angenehm [Note: Plutarch. Pompeio. num. 6.] gewesen/das Pompeius, (welcher ehe vnd dann er ein har Barts gehabt/von men~iglich der Grosse zugen amet: vnd zweymal zuvor Selbiger Alters halb deß Rathstands fähig ware / triumphirt hatte) sich vor den Censoribus praesentirt / vnnd ihme forrer nicht mehr den Kriegen nachzuziehen/erlaubt zuwerden begert. Dann/als zu mehr angedeutem Kom ein solche gewonheit im schwang gangen / das ein jeder Eques oder Reisiger / wann er die ordenliche zeit / so jedem Burger gemeiner Statt in Kriegsläuffen / zu dienen bestimbt ware / vollbracht / sich der Censorum erkandmuß (die ihne dann seinem verhalten gemeß/lobten/schalten/oder nach gelegenheit der Sachen sirassten) vnderwürffig machen müst/vnd vor die damahlen geweßne Censores etlich Reisige daselbst jhren bescheid/ vnnd angedeute Abfertigung zuempfahen / kamen/hat Pompeius, zur zeit Consul, in Burgermeisterlicher Zterd/vnnd von seinen Amprsknechten begleitet / so bald er den Censoribus genahet/erstbesagten Dienern hinveg/oder neben sich zutretten / befohlen/vnnd sein Pferd selbsten an gebürende stell gesühret / auch auff befragen/ ob er die gewohnliche Reisen vnnd zwar nach Rteterlicher Zucht vnd Ordnung/vollkommenlich vollbracht/das solches ehrlich vnnd nach aller gebü hr gescheben/mit dem vmbstehenden Volck/dessen ein guter theil/vnd jhme gedient/auch darumben von seinem verhalten/gut wissens gehabt/bezeuget.

[Note: Vetus Comaedia.] Die alte Griechen haben vor zeiten fast eben dieses mit jhren Comaedien außgerichtet/in dem sie die allerstättlichsten / soen dem


page 201, image: s201

geringsten was Vnerbars begangen/einem jeden in offentlichen Spielen/vnd bey denen sich der mehrertheils Volcks gewohnlich befunden / mit außgedruckter benennung der Namen/auff das schändlichst zu traduciren/vnd zuverhönen/ja ein eygne Comaedi von jhnen zu agiren/vnnd zuhalten/frey geftelt. Welcher gebrauch / folgends von Lucilio naher Rom gebracht/vnd in ein Satyrische Freyheit / jederman ohne schew einiger gefahr/die Warheit in schimpff zusagen / nicht ohne sondern nutzen/ ist verendert worden.

——— cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere Carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus quâ quisque per ora
[Note: Horat. z. Satyr. 1. Quint. inst. orat. li. 10 c. 1. v. Freher. de existim. fol. 559.] Cederet, introrsum turpis ————
———— atqui
Primores populi arripuit, populumque tributim
Scilicet uni aequus virtuti, atque eius amicis.

Welches vnsern zarren Ohren diser zeit/in bedenckung selbige jetzt schier nichts dann auffgemutzt/vnd prächtige Titul dulden mögen/sehr fremnd fürkäme. Dann seithero die Homerische Götter Momum, weil er selbiger kurtzw eiligen seligkeit/mit seinem tadlen / vnd vnhöfischer Freyheit/wlderstrebte/vom Himmel gestürtzt/hat dieser bey wenig Menschen/zugeschweigen an Fürstenhöffen / in welchen de Schmeichlerey noch jederzeit den Vortantz behelt/statt oder herberg finden mögen. Darumben wir dann desto bälder zu vnsern Censoribus widerumb kehren / von den Satyris was ferners zuhandlen / an ein bequemen ort sparen wollen/etc. Nach dem nun die Römische Libertät / durch Augustum, Antonium vnd Lepidum gäntzlichen außgetilget/vnnd endlich aller Gewalt / dem Augusto alleinig eingehendigt worden / hat jhne das Römische Volck auch zu einem jmmerwehrenden Censore machen vnd erhaben wollen/welches/vnangesehen er renuncirt oder verweigert/vnnd selbiges mahls [Note: Sigonius, Comm. in Fastos. f. 325.] Aemylium Lepidum, neben Munatio Planeo, zu dieser dignität befürdert/seind doch selbige die letzte Privati Censores gewesen/ vnd nach solchen den Censoribus gebührende verrichtungen/mehrertheils von denn Augustis, jhnen selbsten zugeeygnet worden. Inmassen Octavianus, neben zehen andern Rathsherin / eines jeden Equitis oder Ritters / thun vnd lassen erforschet. Vnd da er in selbigen etwas zu tadlen gefunden/solches entweder mit vorgenom~ener straff / besteckung der Ehren / oder guthertziger Warnunc abzuschaffen vnterstanden. Sueton. August. c. 39. Wie zugleich auch folgends Domitianus sich einen perpetuum, oder immerwehrenden Censorem genannt/vnd mit solchem Titul nicht wenig gepranget. Als darumben zur zeit deß Keysers Decii, der


page 202, image: s202

[Note: Trebell. Pollio, in Valer. Parr.] Römtsche Senat, Valerianum einhelliglich zu einem Censore verordnet / hat selbiger solches Ampt/ als dem obersten haupt alleinig gebührend/in keinen weg annnemmen wollen: Vnd zwar will es sich in einer Monarchiâ vbel schicken/das einem Privato die Aempter außzutheilen/selbiger wann er begehrt / zuentsetzen/ vnd andere Sachen/so etwan die Censo. ren nicht ohne sondere Majestät verzichtet/vergönnent seye. So können auch die gute Sitten/besonders mäßigkeit/wie zugleich vernichtung aller schand: vnd schädlichen wollust/ nirgend nicht mehr/dann durch eines Fürsten oder Monarchen gut Exempel aufsgebracht/befördert/vnd in dessen vnderthonen gemüth vortgepflantzet werden.

[Note: Claud. in pancg. d. 4. Conful. Honorii et Philipp. Camerar. 1. med. histor. cap. 66. Bodin. detepubl. fol. 708. Petr. Faber 3. Semestr. c. 20. Lamprid. in Alex. Seu. fol. 217.]——— Com ponitur Orbis
Regis ad exemplum, nec sic inflect ere sensus
Humanos, edicta valent, quam vita Regentis,
Mobile mutatur semper cum principe vulgus.

Dannenhero lißt mam/das Alexander severus/zur zeit dessen Regierung/mit seinem vonsträfflichem leben/gäntzlich s vil/als etwan~ die Censoren mit jrem tadlen außgerichtet/vn~ er selbsten von den fürnemstem Burgern/sein Gemahl aber von derem Ehweibern sey imitirt od' gevolget wordem. Vnd de~nach die Räht/ Hoff. vnd Amptletut nit allein zum meisten vmb den Fürsten sind/sondern auch gemeiniglich von den Herin hierzu nit die tauge~lich ste vnd vielmehr selbige/die jhrer Natur vnd Inclination am ehnlichsten sind/erwölet/vnd vor andern hochgehalten/oder erhaben werdem/sind zumal diese die ersten/ so deme was jhrem Haupt geliebet / es seye gleich böses oder gut/ indifferenter nachzukommen sich befleissen. Als darumben [Note: Plutarch. Dion. n. 3.] Dionysius Iunior, auß raht Dionis, Platonem in Siciliem fordern/vnd ein zeitlang in hohen Ehren halten thete/wolten gleich alle Hoffeiener gelehrt vnd Philosophi werden/ also das in jeden orten deß Palasts/nichts dann rein Sandt/darinnen dise allerhand Geomertrische figuren mit kleinen grifflein entworffen / vnd nach selbiger zeit gewonheit / der Philosophiae prima rudimenta lerneten/ gesehen ward. Weil dann einmahl/die Burger so wol hossmännisch/ als die Hoffleuth her: tsch sein wollen/muß nichts anders volgen/dann das der Herz den Hoff/vnd selbiger eines gantzen Lands sittem regire/vnd nach seinem gefallen leite/auch [Note: Cic. 3. de. legib. n. 34.] sie vber jhne besonders in Kleidern nit sein dörffen. Ionvillo. fol. 312. vnd gleich wie darumben der Philosophus Plato, etwann darfür gehalten/das durch mutir ung der Music, oder einführung newtr Melodien/der Stat eines Regiments verendert werde. Also kan vilmehr/wo die fürnembsten ihr leben/ihun und lassen/auff wollustrn~ nichts guis richten/das solches ingemein von allen/auch den geringsten geschehegesage werden, Derursachen/die Sünden/Schand und Laster/so ein Fürste


page 203, image: s203

vnd Herr begehrt/ nit allein vor sich selbsten vniecht/ sondern auch weil selbige zumal gleichsamb ein Pestilentzische sucht garerblich / vnnd gefchwind vmb sich fressen/ destomehr zuschelten vnd zuhassen seind De iudice in simili peccato exsistente, Emporium iuris, fol. 180. Es würd auch [Note: Luc. 17. v. 2.] dermassen ergerlich leben den Fürsten/mit der zeit also ergehen/das wie der einig vnd all weiß Sohn Gottes hievon prophezeit/jhnen viel nutzer wer/wann man denen ein Mühlstein an halß hencken / vnd in das tieffeste Meer versencken thete. Dann derhöchst vnd Allmächtige Richter derenmalen einest/ auch der kleinesten Mißhandlung wegen / so vil hefftig [Note: Sapient. cap. 6.] vnd ernstlicher von dero jedem/je mehr selbiger gewalt/Land vnd Leut gehabt/rechnung nemmen / vnd mit gewaltigem ernst abfordern wirdt. [Note: In maxuma fortuna, minima licetia est. sall. Gatil. 48.] Welches dabeneben alle Herren jhr Gebieth/ besonders mit Meineyd/Todtschlag vnd andern verbottnen practicken zuerweitern / vnnd damit einen noch schwerern last auss jhre Schultern/ ja die Seelselbsten zuladen billich abschrecken solte.

[Note: Inv. Sat. 8. v. 140.] Omne animi [(transcriber); sic: enim] vitium tanto conspectius etc.

Wann dann ein Herr mit seinem Exempel so viel ben den Vnderthonen [Note: Mich. Montaigne. 1. c. 43. des essais.] verschaffen vnd zuwegen bringen mag/bedunckt mich es seye mit den Gesetzen/Statuten vnd Ordinantz/in welchen dem gemeinen Mann prächtige Kleyder/herrliche speisen/vnd derogleichen zugebrauchen/bey einer straff verbotten/vnd solches allein den stattlichen zuläßig gehalten würd/ nit wenig außzurichten / sonder viel mehr männiglichen ein lust vnd begührt / dergleichen zuhaben vnd tragen ein gepftantzet:

Nitimur in vetitum semper. ———

Wolte Gott / es versucht die Oberkeit einmal das widersptel/vnd schafften allen Pracht/ so wol von Seiden/ Samet/vn~ Edelgestein/als vberflüßigen speisen/tranck vnd dergleichen/damit sie sich von den geringem zu vnderscheiden vermeinen/ zuvorderst von ihnen selbst weit hinweg/ vnd weren auff bessere Mittel jhr Hoheit zuerweisen / oder andere zuvbertreffen bedacht. Ich vermein/es solte mit disem fund/ in einem halbem Jahr mehr vberflüßigkeit abgethon/ vnnd dnnützer vnkost bey männiglich erspahrt werden/dann alle Edict vnd Placaten jmmermehr thun vn~ fruchten mögen. Man hatte in Franckreich kaum ein Jahr vmb Heinrichum secundum, in schwartz tüchin Kleydern zu hoff getrawret/wahre schon bey menniglich die seyden Gewand dermassen in ein verachtung gerahten / das so bald man einen damtt bekleidet gesehen/er gleich vor ein desto schlechterern gesellen gehalten. Nichts destowenigertönd ein jeglicher/was stands er gewesen/vor vnd vnderandern/ leichtlich erkennet werdem.

Ebener massen / hat Zeleucus viel hundert Jahren zu Locris, ein Gesatz gemacht/das kein ehrliche Fraw mehr dann ein Magd/


page 204, image: s204

außgenommen wann sie volles Weins/dörffte nachgehen haben. Item/das allein die gemeinen Dirnen Geschmeid oder Kleider / vnnd mit schnütren bordierte Kleider / auch keine außgenom~en / die Rufftaner vnd Kupler Guldine Ring vnd zarte wagt antragen soltem/ Iuvenal. Satyr. 2.

Sed quid ————
Non facient alii, cum tumultitia sumas
Cretice ———

Dann mit was frucht von denen / so andern mit einem ärgerlichen Exempel vorleuchten/vermittelst scharpffer Gesätz die Lastey zwingen/ist ossenbahr/vnnd bringt solches die tägliche erfahrung mit sich. Idem Iuven. ibid.

— Iure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros et castigata remordent.

Auß welchem allem nuhn offenbahr/das einen jungen Fürsten recht instituiren / oder aufferziehen/vor den kürtzesten vnd gewisesten Weg/ ein Land zurecht zubringen/vnd verbessern/ nicht vnbillich zuhalten / auch dannenhero einem gantzen Fürstenthumb/ vnd aller recht gesinten Leuten desselbigen/höchst vnd viel daran gelegen/das jhre zukünfftige Herren / als nach welcher Leben dero Kinder mit der zeit/ all jhrthun vnnd lassen reguliren/ gebührend informirt, vnd zugehörigen tugenden angehalten [Note: plut. Dion. n. 2. fol. 773.] werden. Damit er durch die vnschuld seiner sitten/ gleich einem guten aspect den Menschlichen Händeln ein mercklich glück beybringen/vnd nicht wie ein erschröcklicher Comet, vnd Zornzeichen/mit seinem schändlichen leben/nicht weniger schaden vervrsachen thue.

[Note: Pulchre Erasm. in adag. aut fatuum aut principem nasci oportere.] Dieweil aber dem zuwider/die tägliche erfahrung mit sich bringt/das die Fürstliche Kinder fast zum vbelsten instituirt, gleich nach jhrer geburt leichfertigen Weibern vndergeben/vud jhnen gemeiniglich von dero engnen Praeceptoribus (damit sie jhres ernsts heut oder morgen nit zuentgelten) geschmeichlet würd / darumben auch wie Carneades darfür gehalten / kein Kunst besser / dann das reutten (weil ein Pferd/ als [Note: Du bon Roy bonheur.] das nicht weiß/ ob es ein Fürsten oder Bawren tregt keinem zuverschonen pflegt) ergreiffen vnd lernen. Ist kein wunder/ wann nit viel Fürsten gerahten: es dannenhero auch in desto weniger enden recht zugehet. Marull. in Princip. instit.

Experti quanto Imperia, et vis nescia recti
Stent populis, cassique animi ratione potentum.
ô Proceres Censore opus est an haruspice nobis.

[Note: Iuven. Satyr. 2.] Mentio facta est, in tract. meo de Iure Maiestat. Ecclesiaftico, cap. 4. nu. 3. Precum Primarium: Lubet ergo subiungere Diploma Imperatricis, cum in sensum; Mihi a Cognato meo, Viro Nobili et Strenuo Dn.


page 205, image: s205

Nicolao Ochsenbachio, Capitaneo Arcis Tubingensis, benevole communicatum: quod ita se habet:

Wir Leonore / von Gottes Gnaden Römische Keyserin zu allen zeiten Mehrerin deß Reichs / in Hungarn / Dalmatien / Croatien/ etc. Königin/Hertzogin zu Oesterreich/vnd zu Steyr/etc. Empieten der Ehrwürdigen Margrethen Aptißin/vnser Fürstin/vnnd den Ersamen dem gemeinen Capitel deß Gotrshauß zu Buchow/in Costentzer Pistthumb gelegen/vnser Lieben Andächtigen/ vnsere Gnade vnd alles Guts: Ehrwürdige Fürstin/vnd Ersamen Lieben Andächtigen. Wann wir auß Keyserlicher vnd angeborner Güte/Erbarn vnd wolverdienten/vnd besonder gelehrten Personen zu gnädiger fürdrung geneigt sein/vnd dann der Ersam Meister Conrat Gacb/Licentiat in geistlichen Rechten/deß Aller Durchleuchtigsten Fürsten/vnsers Gnädigsten lieben Herrn vnd Gemahls/deß Römischen Keysers/etc. Capplan vor vnser Keyserlichen Majestät/vmb seiner Frombkeit/ Kunst/vnd ordenlichen Wesens willen gerühmt ist/darumb wir jhm zu gnädiger Fürdrung vnd Gnad zubeweisen/geneigt sein/vnd wir nun zu euch sonder vertrawen haben / jhr seyet vns vnser zimlichen Bette/zu Ehren willig vnd geneigt. Davon so begeren wir an ewer Andacht/mit sonderm fleiß ernstlich bitteinde/dz jhr vmb dieser vnser ersten Bette willen / vnnd vnser Keyserlichen Majestat zu ehren vnd gefallen/dem benanten Meister Conraten/ein Gotzgab ewer geistlichen Lehenschafft / wenn die euch am nächsten ledig/vnd er/oder sein Procurator von seinen wegen die an euch begern vnd erfordern würdet / für minlich verleihet / vnnd in vnjrrung darzu kommen lasset / damit wir erkennen mögen / daß diß vonser erste Bette/bey euch würdige statt empfangen/vnnd der vorgenannt Meister Conrat/der günstlich empfinde genossen haben. Daran thut vns ewer Andacht sonder danckung vnd gut wolgefallen / vnnd wir wollen das auchgegen euch/vnd ewerm Gotzhauß gnädiglich erkennen/vnd in Gnaden nit vergessen. Geben zu der Newstatt am Sambstag nach dem heiligen Pfingstag Anno Domini quinquagesimo nono, vnsers Keyserthumbs im Achten/vnd deß Hungrischen Königreichs in dem ersten Jahren.

Commis. Dn. Imperatricis propria.

SIT GLORIA CHRISTO.