PERU. M. Universitas, communiter territorium appellatur, quod varias habet significationes. (1) Sumitur pro Universitate agrorum, intra sines cuiusque Civitatis, oppidi, vel villae, aut Castri: ut Pomponius ICtus respondet, in l. pubillus:
239. §. territorium 8. ff. de verbo. significat. Agri vero verbum hîc capiendum est, non stricte; sed et pro contentis in agro, silvis, vineis, lacubus, fluminibus, etc. Albericus Gentilis, ad dict. l. 239. §. 8. ff. dicit. tit. Unde Hebraeis pro territorio, dicitur ager, Drusius, ad libr 1. Samuel. cap. 6. versic. 1. (2) pro Universitate agrorum, cum Iurisdictione, vel parte terrendi: ac ita appellatur spatium terrae, munitum et armatum Iurisdictione: eoque respectu dicitur, Iurisdictionem materialiter, et passive territorio cohaerere, tamquam nebula super paludem. Natta, consil. 149. num. 19. tom. 1. vie Vulteium, ad l. 1. C. de Iurisdict. num. 9. Eaque occasione quaeri solet: an territorium et Iurisdictio sint idem, hoc est, an qui Iurisdictionem habet, etiam territorium habeat, et e contra? Guilelmus Onciacus, qutstion. Philosophic. 25. Sic quamvis agri sint singulorum; tamen Dominium universale ad territorii Dominum spectat. Sumitur enim in hoc secundo significatu, territorum pro districtu Iurisdictionis; in quo territorii Dominus, vel ab eo constitutus Magistratus, ius terrendi, vel notionem, aut imperium habet, l. final. ff. de Iuris dict. Paurmeister, libr. 1. de Iurisdict. cap. 30. num. 7. Sic et Hebraei Provinciam
[Gap desc: Greek word]
Medina, vocant, a
[Gap desc: Greek word]
Din quod est iudicavit: vide Avenarii Lexicon. consonat Germanicum, Ein Gerichtszwang. Unde et territorium, quidam ab eo dictum autumant; quod Magistratus eius loci intra eos fines terrendi, id est, submovendi ius habeant. Becmanus, in originib. verbo tero. fol. 850. Scipio Gentilis, in originib. verb. territorium. Quamvis Varro, libr. 4. Territorium dictum putet, quod maxume teratur. Siculus Flaccus, et post eum Isidorus, libr. 14. cap. 5. Territorium vocatum ait, quasi tauritorium: tritum bobus et aratro. Antiquos enim, sulco ducto, possessionum et territoriorum limites designasse, vide Doctores, ad l. 239. ff. de verbor. significat. Et porro, quatenus territorio, in hâc secundâ significatione sumpto, Iurisdictio adhaeret; rei sitae ratione forum sortitir, et illius rei respectu subditum esse etiam eum, qui personae ratione forensis est, dici solet. Ubi maior respectus habetur ad rem, quam personam, l. 7. ff. de publican. et vectigal Unde et Clericum ratione bonorum, coram Iudice saeculari conveniri posse, receptius putat Gail, libr. 1. observat. 137. num. 4. Mynsingerus, centur. 1. observat. 22. Quin ratione rei, etiamsi possessor honore superior sit, inferioris tamen Iurisdictionem subit. Eoque respectu, subditum quem tradunt, etiamsi emineat Regiâ dignitate. Licet ea subiectio impropria sit, et tantum ad res restricta. vera namque et omnimoda subiectio, simul personam ligat. Vide Hilligerum, ad Donell. libr 17 cap. 17. aprincip Addi debent de territorio agentes late Knichen, de iur. territor. et Iohannes Steinberg, in
Dissertat. deterritor. quae exstat tom. 5. Disputat. Basileens.
Politicam hîc attingere lubet quaestionem; An nempe sine territorio, Res publica esse possit? Seu an ad constituendam Rem publicam veram et legitimam, requiratur, ut homines consentiant, sive tacite, sive expresse, in cohabitatione certo loco? Seu an inter. Zingaros et Hamaxobios, vera Res publica sit? cum perpetuo de loco in locum migrent, nec certas habeant sedes. Hacque de quaestione, et ego egi, libr. 1. politicor. cap. 1. num. 44. Vere Rem publicam non faciunt, sed tamen improprie; si ita populus agminatim discurrat, ut possit terrendi, et imperandi ius habere, quocumque eat. Quemadmodum Tartari, aut etiam Arabes, qui vagi ac otiosi, et tamen Regem habent, quem summe colunt. Raumwolff in seiner Raiß fol. mihi 159. Et eâ ratione alicubi, in tractat. de iur. territor. Knichen scribit; Belli Ducem, Iurisdictionem suam exercere posse, ubicumque exercitus exsistat.
POrro territorium hoc, non continuum semper: sed quandoque aliarum Rerum publicarum provinciis interruptum est. Imo potest aliquis Rex Iurisdictionem habere, in parte aliquâ territorii alterius Regis. Et multa sunt in territorio, quae minime tamen de territorio exsistunt: parique gressu incedunt locum esse extra territorium, et exemptum, seu non subiectum exsistere. Knichem, de iur. territor. cap. 4. in princ. Et sic contingere potest, ut intra fines quid sit, nec tamen territorii sit. Siquidem in alieno agro, seu Regione, inclusa videmus, quae Iure terrendi ad alios spectant. Proinde territorium est Universitas, hoc est, collectio quaedam Iuris intellectu; non tam unitio corporum, seu agrorum. Albericus Gentilis, ad dict. l. 239. §. 8. ff. de verbor significat. Haec tamen discontinuatio Dominiorum magnas parit difficultates atque confusiones. Nam quod de contiguitate privatarum possessionum, disputat Plinius Iunior, libr. 3. epist. 19. nempe non minus utile, quam voluptuosum esse, posse praedia bina, eâdem operâ, eodem viatico invisere; sub eodem Procuratore, ac pene iisdem actoribus habere; unam villam colere et ornare, alteram tamen tueri, etc. hoc itidem fere de Imperiis dici potest. Nempe, quae contrariorum aut diversorum generum exsistunt, haud facile ad ordinem aliquem
Regiminis redigi possunt. Contra ea, quae unius generis sunt, longe facilius reguntur, et in ordine continentur.
Eaque ratione, etiamsi Rex Hispaniarum, opibus immensis, et thesauris cumulatus esse videatur; et quamvis plurimis imperitet Regnis, spatioterrarum, hominumque multitudine abunde dotatis, ita ut nullus unquam fere fuerit Monarcha, qui ei aequiparari possit: quod singulari Discursu docuit Horatius Malaguzzi, qui exstat in Thesaur. politic. part. 2. addatur Dn. D. Lansius, Orat. pro Hispan. fol. 223. etc. Quamvis item sollemnitas Missae, non nisi ante meridiem celebretur; et tamen per diem aeque ac noctem, in Hispanico territorio, nullus abeat horae quadrans, quo non illud fiat. Thomas Campanella, de Hispan. Monarch cap. 4. Nihilominus tamen, potentiâ vix superare Galliae Regem existimatur. Keckermannus, Disputat. praecticar. 31. problem. 15. Thesoropolitico, tom. 1. relat di Spagna, fol. 88. et adhuc minus comparari posset Hispanica potentia Germaniae, sub unum parileque Imperium redactae. Etadferunt inprimis Gallicanae potentiae patroni, quod Franco. Gallici Regni partes omnes, arcte et quidem circulariter sunt continuatae, linguaque et moribus unitae. etc. Vide la Notie, Discours. 20. thesoro Politico, part. 1. relat di Francia, fol. mihi 167. Indeque Galliae Rex Franciscus, multitudinem titulorum, Hispaniae Regum risit iam olim: et loco pomposae inscriptionis, quâ Carolus V. Imperatorutebatur; praecepit, ut literis dicto Imperatori praesentandis praefigeretur solum: Franciscus, Dei Gratiâ, Franciae Rex, et Dominus Gonessae; quaepagus est minimus totius prope Regni. Guazzo, Dialog. 2. fol. mihi 64. Et sane Rex. Hispaniarum, toto suo Imperio, uti non potest; quodlibet namque Regnum indiget semetipso, et alteri succurrendo, debilitat semetipsum: sicque ad mutua auxilia ferenda, non ita prompte, proutres postulat, con currere potest. Videatur la Piedra del Paragone, d. Traiano Boccalini, non uno in loco, et praesertim cap 2 ubi fingit Hispaniae pondus, propter accessionem Regni Neapolitani, et Ducatus Mediolanensis, non accrevisse, sed minus redditum fuisse. Qui idem centur. 1. ragguagl. 90. ad fin. fol. mihi 402. Hispanos nihil iuvare ait, quod possideant Orbes multos; proinde ex sententiâ nonnullorum, mole suâ laborare videtur Imperium Hispanum. Namque ut Hispani ipsimet in communi proverbio dicunt: No todolo grande es bveno, ma todo lo bveno es grande Non omne magnum est bonum; sed omne bonum est magnum. Floresta Espagnola, libr. 11. cap. 1. num 4 Hispanicum Regnum caput est, diversa corpora habens. et ita aiunt, magnitudinem ipsius esse monstrosam; hoc est, non Rem publicam existere unitam. Galliam item Hispaniae multum praefert
Buchananus, in scripto illo, cui titulum fecit, fratres fraterrimi, ubi de adventu suo in Galliam agit:
Ieiuna miserae tesqua Lusitaniae,
Glebaeque tantum fertiles penuriae,
Valete longum. At tu beata Gallia
Salve bonarum blanda nutrix artium.
Caelo salubri, fertili srugum solo,
Umbrosa colles, pampini molli comâ. etc.
Sed vero adparet potentia Hispaniae Regis, quod potentissimis hostibus, cum tamen fere non nisi aemulos habeat amicos, restitit hactenus feliciter. Ac quoque, si Hispanica Regna probe unita, in uniusque formam aequabilem redacta essent; si item per Colonias Indicas, et bella externa non exhauriretur; certe potentissimum Regnum esset, ac item Iohannes Boterus, tract, del. stat. fol. mihi 10. etc satis adposite probat: Hispanico Regi prodesse, distantiam ac disiunctionem suarum ditionum; cum eae ita sint comparatae, ut singulae perse, defendere semet possint. Cum una simul non queant oppugnari omnes: et nec subditi simul una contra Principem conspirare possint; ac ita in proclivi sit, subsidio fidelium castigare rebelles, et viribus Regnorum non oppugnatorum, succurrere iis, quae periclitantur.
Territoria varios terminos habent; territoriorum divisiones de Iure gentium introductae sunt: et genus humanum conservari aiunt, propter Iurisdictionum divisiones. Hieronymus de Monte, tractat. de finib regund cap. 1. Ad hancque distinctionem conservandam, et denotandam, termini sunt inventi. Et ideo terminus, limes, vel confinis, dicuntur esse signa, demonstrantia finem, l. 2. in princip. ff de termin. mot. Ac communiter saxa, quae terminales lapides vocantur, sunt pro limite: Landtgräntzstein. Sed et Civitates, vel Castra, et Provinciae, varios terminos habent: aut scilicet mare, vel ripas fluminum intercurrentium, vias Regales, montes, aut muros, aut stipites, etc. Quod refero etiam valles, fossas, aggeres; Landtwähren/Landtgräben/ quibus de rebus eleganter et pluribus Hieronymus de Monte, in tract. de finib. regund. per Discurs. praesertim 14. priorib. capp. agit, ut et Fautor meus, Rutgerus Rulandus, tract. de commissar. libr. ultim. cap. 1. et seqq. Saxones terminos vocant Weichbildt. vide Treutlerum, Disputat. 1. fol. 17. ubi male notationem adfert. Dicitur Weichbildt / ein Bildt/ oder Stockh / dem man werchen soll arcens vicinorum Iurisdictionem. Vocant etiam Ius municipale Weichbildt / quasi intra limites valens. Et tandem termini limitesque Imperiorum sunt divini, quos ipse ponit DEUS: eorumque mentio sit Exodi, cap. 23. versic. 31. Hosque
firmissmos reputare debemus, eos item egredi non licet. Sicque termini certi, tam temporis, quam loci ratione positi sunt Imperio Turcarum. etc.
Termini vero, aut sunt totius Imperii, aut singularum Provinciarum, vel etiam Universitatum. Nam ut Provinciae alicuius, Civitates, Castra, etc. possunt esse plura; ita etiam pro numero Civitatum illius Provinciae, totidem in Provinciâ illâ territoria sunt: et sicuti Civitates illae coniunctae totum aliquod constituunt, quod Provinciam nominamus; ita territoria illa plura coniuncta, unum iterum constituunt territorium universale. Vulteius, ad l. 1. num. 8. C. de Iurisdict De fluminibus publicis, si limites (hoc est, si inter duas Iurisdictiones, seu in confinio duorum territoriorum) sint, id observandum est: ut in dubio communia esse praesumantur. Et proinde Iurisdictionem cuilibet territorio competere, in ipso flumine, usque ad medium; argum. l. 19. ff. commun. divid. l fin. ff. pro soc. l. arbor, ff. de rer. divis. cum similib. Bartolus, in tractat. de fluminib. versic. acquiritur nobis. num. 8. Caepolla, tractat. de servitutib. rusticor. praedior. cap. 13. num. 14. Sicut etiam: ad mare, si Provincia sita sit, territorium dicitur habere in mari. Caepolla, dict. loc. cap. 26. num. 26. Et inibi potest agi finium regundorum. Baldus, in cap. exliteris, extr. de probation. ac dixi supra, in Dissertat de Iure rerum; cap. 1. num. 8. Praeterea si flumen publicum, duo dividat territoria, et id alveum mutet impetu aquarum; ob id territorii fines non mutantur, argum l. damn. 18. § 4 ff. de damn infect l. 1 § illud, l. 3. §. 2. ff. de aqu quotid cum similib Nec alluvionis Ius, in Iurisdictione, vel territorio vendicat sibi locum: hoc est, Iure alvei derelicti, territorium haud augetur. Quâ dere Agenus Urbicus refert, Cassii Longini responsum. Cassius, inquit, Longinus decrevit, ut quicquid aqua lambendo abstulerit, id possessor ainittat: quoniam ripam suam, sine alterius detrimento tueri debuerat. Si vero maiore vi. decurrens, alveum mutavit, suum quisque modum agnoscat. Quia non possessoris negligentiâ, sed tempestatis violentiâ abreptum apparet, quod et Bartolus, avique sequuntur, adducti a Valentino Forstero, tractat. de Iuris dict. part. 2. fol. mihi 512. Exquo decidi potest illa quaestiot, de quâ late et docte Petrus Heigius, part. 2. quaest. ult. agit. An nempe de aquis et fluminibus investitus, fluviatica incrementa, Iure feudi sibi vindicare, sublato alluvionum Iure possit; et cuius Iurisdictionis censeantur, quae per alluvionem accreverunt?
OCcasione finium, territoriorum Iurisdictiones separantium, multae occurrunt quottidie controversiae sat graves: quarum nonnullas proponere lubet. Dubitatur enim, quid Iuris sit, si delictum in aliquo territorio sit coeptum, in altero consummatum? Et quidemcum Deciano, prax. crimin. libr. 4. cap. 17. num. 6. et Casparo Leipoldo, tractat. de concurrent. Iurisdict. quaest. 14. utroque in loco aliquem puniri posse putarem, si scilicet delictum divisibile exsistat. Verbi gratiâ, aliquis in uno territorio aliquem cepit, et in altero exspoliavit; tunc de capturâ iudicatur a Maistratu loci, in quo illum cepit, et de spolio a Iudice territorii illius, in quo illum spoliavit: nam quilibet Dominus, ex delicto in suo territorio commisso, solus habet Iurisdictionem, nec in eâ concurrunt. Pariter si duot tractatum fecerunt, de occidendo Titium, et unus ipsorum illum interfecerit in alio loco; poterunt puniri, de tractatu in loco, quo illum machinaverunt: quia tractatus delictum est per se, et in speciale crimen cadit; ac ab homicidio subsecutodividi potest. Sic, si in uno territorio tantum vulnus inflictum, in altero vero mors illata; illius Domini solum, de vulnere cognitio erit: huius de morte; etiamsi in alio postea territorio moriatur laesus. Nam mortifere vulneratus, occisus reputaturtepore vulneris mortalis inflicti: licet multo post moriatur. Si vero delictum indivisibilesit; puta, si quis in aliquo territorio exsistens, bombardâ explosâ, petat aliquem in alio territorio exsistentem? tunc amputatis distinctionibus, quas Decianus adducit, dict. loc. num. 95. etc. dicerem, utrobique eum puniri posse: nam utriusque Iurisdictionem violavit, sed praeventioni locum esse; Rudolphus Volcmarus Hess. Disputat. de for. compet. ex praelectionibus Dn. Friderici Martini desumptâ, thes. 18. ne quis duabus vicibus propter unum delictum puniatur. l. 3. infin l. 6. §. fin. ff. naut caupon. stabular. ut recept. restit. l. 2. ff. de privat. delict. Utriusque quidem loci Dominus Iudex est, potentiâ saltem, non actu; et ideo locus est praeventioni. Paulo aliter hâc de re agit Farinacius, quaest. crimin. 7. num. 44. et seqq. ac Zangerus, de exception cap. 1. num. 230. etc. Petrus Theodoricus, in Colleg. crimin. Disputat. 4. thes. 3. liter. a.
Queriturporro, circa delictum in consinio, auff der Gräntz vnd Auwendung / duorum territoriorum perpetratum: si non constet, in utro illud sit inchoatum, vel perfectum, si nmepe delictum, quasi in centro duorum territoriorum, Mitten auff der Marckscheidung sit commissum, Wann sie einander / vmb vnd vber die Gräntz gejagt; An confines, in Iurisdictione concurrant? Quod mihi vero similius videtur. Casparus Leipoldus, apud Arumaeum, de Iur. public. Discurs. 13. quaest. 13. fol. mihi 287. Nam ibi de delicto agitur, ubi illud est perpetratum: hoc autem in casu, quasi in utriusque territorio, criminosus censetur deliquisse; maxume, si cadaver occisi, utrumque territorium attingat, et sanguine polluat. Ac in dubiis, et indifferentibus casibus, mediam viam ingredi debemus: argum. §. final Instit. quib. ex causs. manumitt. non licet, media autem via videtur, si utrique cognitio adiudicetur. Ac hincprae veniens, cadaver iudicaliter tollendo, particulam, vel de corporis, vel eius vestis parte sanguinolentâ (Fraischpfand / oder auch Stich: vnd Wundtmaß/ appellitant) in testimonium homicidiim, ac tesseram criminalis suae Iurisdictionis, auferre potest: nec eo Iurisdictionem alterius violâsse censebitur. Idemque iudicium esse videtur, si occisus in flumen publicum, quod utriusque territoria disterminat, proiciatur: nisi evidentibus signis, indiciis ac praesumptionibus urgentibus, caedes in alterutrius Dominorum territorio peracta evincatur. Quâ occasione rursus haesitatur: ex quibus indiciis praesumi possit, caedem in confinio factam, in hoc vel illo territorio perpetratam esse; et per consequens, quis sibi sumere debeat Iurisdictionispartes? Vulgo caput ad se trahere, totius corporis Iurisdictionem aiunt. Ita ut primus actus (das Auffheben) non tantum inchoari possit ab eo, in cuius territorio caput invenitur; sed et cognitio atque exsecutio suscipi queat. Vide de hâc re, Niellium, Disputat. ult. de feud. Corollar. 2. Zangerum, de exception. part. 2 cap. 1. num. 238. Matthiam Stephani, tractat. de Iurisdict. libr. 1. cap. 30. num. 43. Hacklemannum, illustr. quaest. 8. thes. 2. Treutlerum, Disputat. 19. thes. 4. volum. 1. Rosenthal, tract. de feud. cap. 5. conclus. 21. in allegat. lit. a. Verum ego nunc plane dissentio ab hac opinione. Nec ea iuvatur, per l. 44. ff. de religios. et sumptib. funer Ubi respondet ICtus, cum in diversis locis aliquis sepelitur, eum saltem locum effici religiosum, ubi situm est caput. Emundus Merillius, observat. libr. 2. cap. 40. Namque exinde, tamquam a nostro casu diverso illatio fierinequit. Non enim nostra quaestio, ex praestantiâ partis, quae in alicuius territorio reperitur, est definienda; sed ex praesumptione caedis perpetratae. Eius enim cognitio est de delicto, in cuius territorio illud est commissum. Novell. 134. cap. 5. At si ex
corporis situ, aliqua sumenda est coniectura; magis praesumitur caedes facta eo loci, quo corporis pars inferior reperitur, quam quo superior. Est enim notissimum, quod is, qui cadit, capite, ut et reliquâ corporis parte, alium locum occupet, quam eum, quo ante stetit. Pedes autem eundem locum servent, quem antea occupabant, vel saltem ei quam proximum. At cum coniecturae caedis, ex parte corporis quae colliguntur, non raro fallere possint; forte enim moriturus, se in alium locum provolvit, vel aliquod passus, a loco delicti fugit, aut a delinquente in flumen, vel fo veam coniectus fuit. Ideo adhuc persto in sententiâ, a me supra laudatâ; in dubio nmepe, cum probabilier ignoratur, ubi delictum fuerit perpetratum, concurrentiam Iurisdictionis admittendam esse. Quod et Zasio placet, in paratitl. Digestor. commun. dividund. num. 10. Sed vide Dn. Theodoricum, supr. dict. loc. et me supra, Dissertat. Iaede Iur. Rer. cap. 2. num. 8.
Alia non inelegans quaestio succedit: an delinquentem, in alterius territorium fugientem, ibidem in continentia apprehendere liceat, quod vulgo die Nacheyl vocare solent? Et id affirmatur: ex recessu Imperii, de Anno 1555. §. Würde sich aber bey einem / et §. seq. Reichs Abschiedt / de Anno 1559. §. vnd haben vns demnach / ad fin. et §. seq. Dissentit. Zasius, ad l. ult. num. 10. ff. de Iuris dict. Hackelmannus, Disputat. 4. thes. 14. Petreius, conclus. criminal. 20. Gail, libr. 1. de pac. public. cap. 16. num. 25. Mynsingerus, centur. 2. observat. 28. Quamvis enim alibi repertus, ad petitionem Iudicis eius loci, ubi delictum patratum est, cum cautione remittatur: tamen hoc non impedit, quo minus in continenti, delinquentem assequi, et in alieno territorio capere queam. Tum demum enim, a Iudice locipeti potest, utis fugientem capiat, et in locum delicti eum sistat, si ille persecutionem semel effugit, argum. l. 18. §. 11. ff. de damn. infect. Nec obstat, quod Actum, Imperium, vel Iurisdictionem concernentem, exercere nequeo in territorio alieno. Unde nec citatio in territorio alieno exsecutioni mandari potest, ut Ummius docet, Disputat. ad process. 5. num. 60. Nam nos versamur in casu, quo actus in uno territorio coeptus, et in alieno demum completus suit; quod propter Ius vicinitatis nemo potest, vel debet denegare. Et conceditur etiam iure indivisibilitatis eiuscemodi actus. Aliud est; ubi actus Iurisdictionalis in alieno territorio, initium capit: quod fieri nequit, nisi ab eo, qui habet Iurisdictionem. Sed, anne liceat malefactorem capere in territorio alieno? consuluit Dn. Georgius Everhardi, tom. 1. consil. 13. Sichardus, consil. criminal. 4. in caussâ Civitatis Noribergensis, ubi ait, hoc quandoque ex Privielgio licere. Item an in territorio vicino, permissum sit, pignora capere, disquirit Georgius Everhardi, tonr. 1. consil. 11.
Disputari hîc itidem posset, de illâ politicâ, et admodum eleganti quaestione: an liceat hostem continuatâ fugâ capere, in territorio alieno? Et quidem quamvis, ut iam dixi, liceat delinquentem persequi, et capere in territorio vicino; si nempe persecutio fuerit caepta in territorio permisso: et etiam attendendum sit ad principium licitum, non ad illicitum finem, l. quod ait, ubi Bartolus, ff. ad Leg. Iul. de adulter. Et tamen hoc fallere ait Albericus Gentilis, libr. 2. de Iur. bell cap. 22. et libr. 1. Hispanic. advocation. cap. 5. in hoste. Ait enim, alienum territorium securitatem praestare, et mutato territorio, mutari potestatem. Pariter, ut is, qui confugiat in Ecclesiam, tutus sit, ex veriori et magis communi opinione, quam teneat Clarus, §. fin. quaest. 30. Decianus, libr. 6. prax. criminal. cap. 28 Sed ut fatear, quod res est; vix approbare hanc decisionem queo. Nec quoque puto, pacem violari, si quis hoc in casu ingrediatur territorium vicini, manu armatâ. Ius enim et necessitas defensionis, nullum limitem, seu terminum agnoscit, omnique iniuriâ caret. Et sic defendere me possum in loco Sacro, aut Sancto, quem nos Burgfridt appellitamus. Nec etiam bellum gerere actus aliquis Iurisdictionalis est, quem in alieno territorio gerere non licet. Quippe bellum suscipitur vi Iurisdictionis, quatenus subditi ad id cogi possunt: non quo ad hostes, in quos nobis nulla Iurisdictio exsistit. Et quod adhuc maius est, ex eodem fundamento defendere Belgae nituntur; quod interdum non excurrunt solum, sed et munitiones exstruunt, in Imperii Romani solo: quia nmepe id fiat hostis offendendi, non alterius territorii violandi caussâ, quod et libro singularia asseruerunt. Sed sane is, qui habet territorium, prohibere potest, ne quis vi armatâ, etiam hostis persequendi caussâ, territorium suum ingrediatur, argum. §. ferae, Instit. de rer. divis. At alia est quaestio, an alterius hostem receptans, pro hoste, pacisque violatore sit habendus? Hâc etiam occasione quaeritur de transitu, per alienum territorium, cum captivo: Ob Einer / Einem andern die durchführung seiner Maleficanten gestatten müsse? Quod Dn. Bidembachius affirmat, quaest. nobil. 11. cum nemo prohiberi debeat viâ publicâ uti, l. 11. C. de servitutib. et aqu. Adeoque per alienum agrum ire, sit de Iure divino, ac naturali: can omnes, distinct. 1. itaut iniuriâ afficiatur, qui prohibetur viâ publicâ uti, l. 13. §. si quis, ff. de iniur. l. 2. §. si quis in mari, ff ne quid in loc. public. Sic ut regulariter non audiri debeat delinquens, si in alterius territorio exsistens, ad Ius provocet; nam ibi Iudicium finiri debet, ubi est coeptum, l. ubi coeptum, ff. de Iudic. Nec dici potest, in Iurisdictione rubari eum, cuius territorium hâc ratione transitur. Nam in Iurisdictione, tantum caputra, et sententia, ac supplicium inspicitur:
intermedii actus negliguntur. Ut in terminis nostris decîdit Wehnerus consil. Francon. 92. a princip. et eum sequutus Reink hing, libr. 2. class. 2. ad fin. fol. mihi 287. et seq. Nec obstat, si dicamus; quod Iurisdictio cohaereat territorio, et Iudex terrere captivum, id est, duci mandare non possit, nisi in suot erritorio, l. fin. ff. de Iurisdict. Cum sub Iure ducendi, et Ius cogendi comprehendatur, l. ille a quo, §. 1 ff. ad Senatuscons. Trebell. Et tamen Pomponius respondet, in l. pubillus, §. territorium, ff. de verbor. significat. huic obiectioni, dum ait; quod territorium ei, cuius non est, tantum prohibeat Ius submovendi, id est capiendi, non captivum ducendi. Sic scribunt communiter omnes, non esse illicitum, portare frumentum perlocum, de quo tamen illicitum sit id exportare, Clarus, §. final. quaest. 82. Certum etiam ait Decianus, libr. 6. pract. oriminal. cap. 28. quod si quis captus ducatur per coemiterium Ecclesiae, eum non ideo tutum fore, sed inde abduci posse. Conducit hûc, quod respondet ICtus, in l. 1. §. 1. ff de mort. inferend Qui inferendi mortuum Ius habent, nonprohibentur inferre. Prohiberi autem inferre videtur, five in locum in ferre prohibeatur, sive itinere arceatur. Dissentit tamen Erasmus a Chokier, tractat. de Iurisdict. ordinar. in exempt. part. ult. quaest. 98. Sed tamen in fere simili quaestione, an scilicet hostem, vel res hostiles captas ducere liceat per territorium alienum? magis in eâ sententiâ sum, ut fieri id non possit: quam opinionem etiam Albericus Gentilis defendit, libr. 1. Hispanic. advocat. cap. 6. Et differentia prioris, ab hâc quaestione ea esse videtur: quod aliud sit, ducere malefactorem per territorium alienum; aliud hostem, sed amicum eius, per cuius ducitur Regionem: cum apud foederatos Ius postliminii vigeat, argum. l. 7. ff. deiur. postlim. hostis item non est malefactor, seu criminosus publicus, ratione omnium: ut adulter, homicida, etc. qui communi odio praegravantur. Ergo cum captivus pervenit ad terram foederati, ibi liber sit; et sic captivus duci nequit. Sic et Bodino, aliisque attestantibus, in Galliam qui ducitur servus, ibi recuperat libertatem ipso Iure. Aliud itidem est, quod liceat persequi hostem, in alienum territorium fugientem; nam id favorabile est, propter periculum praesens, caloremque pugnae adhuc durantem, ac ita Ius defensionis ibi militare videtur: cumque privatus, omni territorio carens, se defendere queat in loco quocumque; cur hoc publicae defensioni denegatum esset? Sed hostem, resque ducere hostiles, non ita immediate ad defensionem spectat. Nec quis permittere debet; ut amici vel foederati subditi bona persuum territorium taliter ducantur.
Alia adhuc quaestio occurrit non inelegans, nec a nostrâ materia alienâ; de quâ memini, a nonnullis aliquantum fuisse dubitatum:
an Magistratus aliquem possit relegare, ultra territorium suae Iurisdictionis? Verbigratiâ, an Rectorcuiusdam Academiae, non solum excludere aliqueem possit e numero Studiosorum; sed et ut ex Urbe discedat, iubere? Item, an iure defendi possit; quod delinquentes coguntur, nonnumquam secedere trans Rhenumm, etc. Daß sie müssen vber den Rhein/oder vber die Thonaw schwören, daß man Sie an den Türcken schicke. Pro parte negante pugnat l. fin. ff. de Iurisdict. Nec enim Rectorterritorium habet, sed tantum privilegiatam Iurifdictionem. Ergo putari possit, praecipere ei non licere, quo minus aliquis maneat in territorio alieno, ubi is, qui hâc ratione praecipiendo Ius dicit, nullam Iurisdictionem habet. Sic itidem dici posset, in Wurttembergico, verbi gratiâ, Ducatu, per sententiam nemini iniungi posse, ne cis Danubium versetur: cum infinita loca cis Danubium sint sita, quae huic Duchatuinon sunt adnexa. Et tamen affirmans sententia, non praxi et usui solum, sed et veritati iuris consona, ac comprobari mihi visa fuit aliquando, per l. 1. §. 13. ff. de offic praefect. urb. ubi respondet Iureconsultus, praefectum Urbi, ab italiâ relegare potuisse: et etiam delinquentem, a Provinciâ suâ removere. Cum tamen praefecto Urbi, non nisi de criminibus, intra centesimum milliarium perpetratis, cognoscere licebat, dict l 1. §. 4 ff. le offic praefect. Vib. Territorium praefecti Urbi, cetesimomilliari circa Urbem finiebatur; et tamen potuit totâ Italiâ removere: imo praecipere, ne delinquens in suâ Provinciâ extra Italiam sitâ, commoretur. No~ quidem me movet, dict. l fin ff. de iuris dict. haud enim praefectus Urbi, velalii in propositis hypothesibus sententiam pronuntiantes, extra territ orium Ius dicunt: cum sententiam ferunt in Urbe, vel in loco ordinario, sibique deputato, licet pronuntient de aliquâ aliâ Regione. Ut Anotnoius Faber, ad dict. l. 1. ff. de offic. praefect. urb. in rationalib. observavit Sic in domicilio suo, propterrem alibi sitam conventus (nam in arbitrio actoris esse aiunt, ubiagere velit) sententiae contra se latae cogitur parere, etiam si ea concernatre extra territorium Iudicis locatam. Et item ad l. 7. § 10. ff. deinterdict. et relegat. quae omnino aliud vult, ut et ibidem Bartolus docet; putavi satis facere posse, quae habet Volcmarus Hess. dict. Disputat. de for. compet. thes. 17. Sed nunc in eâ sententiâ sum, ut putem, non iure, sed consuetudine solum hanc opinionem obtinere. vide me, in Disputat. ad 1. libr. Digestor. quam meus Iohannes. Iacobus Wagnerus, me Praeside defendit, thes. 10.
Corollarii vice subiungo. In montanâ Regione, non plus. aedificari vel crescere posse, quam in eiusdem plano, nec enim integra alicuius montis superficies, plures arborum radices capere porest:
ipsâ basi. Ita, ut non plures usus adferant cultoribus, in montibusagri, quam in campis. Quod late docet Iohannes Villalpandus, in egregio apparatu Urbis ac Templi hierosolymitani, tom. 3. part. 2. libr. 1. cap. 6. Et attingit Alstedius, in Element. Mathemat. ut et affinis ac amicus meus Daniel Moeglinus, in decad. posit. Mathematicar. Arbores quippe et herbae, nisi impediantur, ad angulosrectos se erigunt; non quidem pavimenti, cui in sistunt, sed Horizontis. unde plura grana in monte, quam in subiacente plano seri; non tamen multiplicaripossunt.
EXhisce societatibus et rebus, Civitas proprie ita dicta, seu Res publica constituitur, Cumque populus definiatur coetus civilis, et univesalis hominum, communis salutis causâ consociatus; itaque pupulus et Civitas, proprie dicta, inter se non differunt. Quippe populus, ideo Graece dh=mos2 dicitur, a de/w ligo, quod certis legibus sit colligatus, et omnes ordines hominum, ex quibus Res publica constat, complectatur. Timplerus, libr. 1. poliricor. cap. 4. quaest 2. populus ergo, Res publica et Civitas, a Collegio differt; ut Collegium sit collectio personarum, Res publica familiarum simul et Collegiorum. Etiam magna inter Urbem, aliasque Universitates, et ipsam Civitatem est discrepantia. quâ de re Timplerus, dict. libr. 1. politicor. cap. 6. quaest. 3. et Angrimus Ionas, de islandiâ, libr. 1. cap. 7. fol. 58. videri possunt; ut et ea, quae dixi, libr. 1. politicor. cap. 1. num. 13. vers. 4 Quippe Civitas non moenibus iisdem, et areâ definienda, indeque Caesar Helvetiam totam, unam Civitatem adpellavit. Sic Cicero Tusculum, Romanâ Civitate contineri dixit. Sic et Censorinus apud Appianum Carthaginensium Legatis respondit: se Urbem Carthaginis deleturum, non Civitatem. Hocitem respectu, Imperator Antoninus, omnes homines liberos, Monarchiae Romanae finibus comprehensos, Cives Romanos esse iussit.
Civitas si tou= pos1ou=, seu ratione magnitudinis consideratur; simplex alia, alia composita vocari potest; vide Hoenonium, Disputat. politic II. et 12. aliter Dn. Elssvvych, Disputat politic. 2. thes. 14. etc. interdum pagana est Civitas; ubi omes omnium Civium familiae plane ruri degunt, pagosque inhabitant: (qui modus antiquissimus est.)
Non enim necesse est, ut Civitas moenibus et muris sit cincta, Velstenius, decad. 4. thes. 2. Et talem Civitatem habuit olim antiqua Germanorum gens, ut iam supra dictum. Et vide multis hâc de re disserentem Marquardum Freherum, orig. palat. part. 1. cap. 5. Willichium, ad. Taciti Germaniam cap. 23. Angrimum Ionam, libr. 1. de islandiâ, cap. 6. a princip Iohannem Textorem, in praefat. Der Nassawischen Chronick/fol. 10. Actalis itidem adhuc hodie est in Pagis Helveticis, Vri/Schweitz/ Vnder walden/ Appenzell/Glariß. interdum Civitas Urbica est; ubi omnes unius Rei publicae Cives, in unâ Urbe habitant. Iohannes. Scopa, Syllog 4. collectan. cap. 28. in Thesauro Critico Dn. Gruteri, to~. 1. fol. 930. Et talis Res publica nostris temporibus est Ragusa, Geneva, Luca, etc. Nec enim in latifundiis, neque in personis, aut moenibus Civitas subsistit, vel Regnum; sed in Civium omnium coetu, sub eiusdem Imperiipotestate summâ. Bodinus, libr. 1. de Republic. cap. 2. Iulius Bellus, in Hermete politico, 1. fol. 27. etc. Dn. D. Lansius, Disours. de Lege Regiâ. Ego tractat. de Appellation cap. 1. num. 4. fol. 113. Plus enim et minus, non mutant genera rerum. Sic ex Historiâ Moysis, Genes cap. 14. vers. 1. et 2. ac etiam Iosuae adparet, quod olim singulis Urbibus, singuli Reges, sive Monarchae imperitârint. Ita Iosua occîdit unum et triginta Reges in Palestina. Iosuae, cap. 12: vers. 24 Sed tamen fere est, ut putem, quod unus dominabatur eis. Ita enim dicitur, ibid. cap. 11. vers. 11. Asor antiquitus inter omnia Regna Principatum tenebat. Et cap. 13. vers. 30. cuncta Regna Og, Regis Basan. Qum et in exercitu Agamemnonis, multos fuisse Reges, memorat Homerus, parvis Insulis imperitantes. Sic et olim Arabiae singulis civitatibus, singuli fuerunt Reges. Bernardo Aldrete, libr. 1. de varias antiguedad cap. 28. fol. 117. ex Strabone. Et ita vanum est commentum Iuristarum, politices ignarorum, quod dicunt; Regem habere debere decem Civitates, Lancellottus, Templ. Iudis. fol. mibi 471.
Quemadmodum autem Res publica in uno oppido, vel pago exsistere potest: sic verae Civitatis nomen haud amittit Imperium, seu Res publica composita:tametsi pervicos, Urbes, municipia; ac Provincias, hinc in de a seipsis dispersi sint Cives, seiunctisque sedibus degant. Tholosanus, libr. 1. de Republic cap 1. §. 9. et vide melibr 1. politicor. cap. 1. num. 40. At hîc quaeritur; An feliciores futurae sint politiae, si adhuc singulae Urbes, a singulis Regibus administrarentur, quam nunc sunt, quando ab uno homine, multae Provinciae et Regna gubernantur? ubi distinctionem Keckhermanni, libr. 1. politicor. fol. 21. adhibendam puto. Hucque pertinet, quod Divus Thomas (ut refertur a Simanca, libr. 3. de Republic. a princip) scribit: communitas Civitatis omnia continet, quae ad vitam hominis necessaria sunt. Itaque
est perfecta communitas, quantum ad mere necessaria. Tertia communitas est Regni, quae est communitas consummata: ubi enim esset timor hostium, non posset per se una Civitas subsistere, etc. Concordia Urbium facilius sarta tecta conservatur, ab Imperio uno; fortius est id, quod late sese extendit; modo non suâ magnitudine laboret. Sic commendatur Status Imperii Romani; eo quod is Imperium unum exsistit, et tamen multas habet Res publicas subalternas. Quamvis ex opinione non nullorum, Germania, ut et Italia fortior esset; si magis foretunita. Arnisaeus, relect. libr 2. cap. 2. sect. 7. num. 18. etc. fol. 234. Libertas reputatur, sub magno vivere Principe: parvi domicelli, ut se potentes esse demonstrent; multo sunt iniquiores. Perez. in aphorism. fol. 57. num 69. Exemplum nostrates Nobilespraebere possunt; quorum subditi lubentius plerumque Principibus subiecti essent. Sic maior fuit ubique libertas, cum Imperium Romanum, nondum tot Regulos haberet. Cominaeus, libr. 7 cap. 2 fol. m???h??? 606. Et dissolutâ Monarchiâ, Camerae, Imperatorisque auctoritate prorsus exstinctâ; Oligarchiam metuunt nonnulli: nec aliter vero Imperator auctoritatem suam tueri posse videtur; quam si faveat Civitatibusliberis, libertatique legitimae subditorum mediatorum: et non impediat conscientiarum libertatem. Interim tamen non semper bonum est Civitati, magno Imperio uniri. Quâratione Lusitanico Regno, dissuadet cum Castellano Imperio co~iunctionem, Amadaeus de Ponte, et etiam Antonius Bagnasacus, inconsil. pro Sabaudo, in causâ Lusitanicâ scriptis. et vide Discursum meum, de Incrementis Imperiorum, cap. 5. num. 4.
Ratione quoque quantitatis, alia Res publica potentior et sublimior est aliis. Et quidem magnitudo Rei publicae seu Civitatis, non multitudine hominum, sed potentiâ definienda et metienda est, Aristoteles, libr. 7. politicor. cap. 4. Timplerus, libr. 1. politicor. cap. 7. quaest. 3. Expotentiâ et magnitudine in signi alicuius Imperii, oritur amplitudo, et suprema Maiestas; quam vulgo Theologi Monarchiam appellant: quae est Imperii superioris praedominatio, ad quam cetera omnia respiciunt. Utque Monarchicus dicitur Status, unus ubi dominatur; ita latiore hoc in significatu, Monarchiam appellitant, potentissimum aliquod Imperium, quod kat) e)cs1xh\n quasi monarxei=n; seu solum imperare videtur. quod colunt et suspiciunt, cuiusque Maiestatem comiter observant cetera Regna minora. vide Tilemannum, Discurs. de quatuor Monarch contra Bodin. et Disputat Digestor 2. thes. 11. volum. Velstenium, decad 7. thes. 2. Kirchnerum, Disput de Republic. 2. thes. 6. et seq. Ea Monarchia, vel etiam in populari Statu consistere potest: quâ ratione Romani, iam tempore Antiochi se rerum Dominos
vocârunt, teste Livio. Et sic hodie quoque Imperium Romanum, quod libr. 1. politicor. cap. 8. etc. mixtis Statibus aggregavi, Monarchia nominari potest. De hocque Imperio mundi universali, cum Carthaginensibus internecino bello disceptâruntolim Romani. Huc Silius Italus respexit, a princip. libr. 1.
Gens Cadmaea super Regne certaminae movit.
Et hâc etiam ratione, Athenienses, post Siculos devictos, Orbis Principatum sibi pollicitos fuisse, memorant Historici, Thucydides, et alii eiusmodi vero sublimia Imperia, non solum vulgus Historicorum, sed et Dionysius Halicarnassaeus quatuor nominat: Assyriorum, Persarum, Graecorum et Romanorum, de quibus Sleidanus, in tract. de quatuor Monarch. et Reineccius, in histor. Iuliâ. Goldatus, politic. Imperial. part. 8. per tot. Eaque Deus singularibus ex causis, excitare hactenus solitus fuit. Et de caussâ ac occasione magnitudinis Romanae, vide Aldrete, libr. 1. cap. 2. Haud vero approbare possumus, quod quidam talium Summorum Imperiorum, certa confinxerunt Iura: hucque referunt postulationem aquae et terrae, apud Herodotum, libr. 7. et si quae similia recenset Kirchnerus, Disputat. 3. Corollar. 2. Namque haec Tyrannica sunt potius instituta, quam Iura: ex opinione illâ provenientia, Wer Stärcker ist/ schiebet den andern in Sack. Illustris Enenckelius, ad libr. 5. Thusyd. fol. 617. Quae non rectâ ratione orta; sed a Nimrodo, potente illo Dominatore initium sumpserunt. Unde etiam Imperia talia, bestiis monstrosis adsimilantur; in Daniele et Apocalypsi. Sic etiam Darius ac Xerxes, a Coisaquam et terram petentes, repulsam tulerunt:cum eosipsos seimpetentes, similiter mortales esse viderent Coi. In Epistolis Hippocratis, Epistola Coorum ad Artaxerxem.
Talem Monarchiam, attribuit sibi hodie Turcarum Imperator: vocat enim se Sultan Olem, id est, Dominus mundi: Hebraicis nempe verbis. Namque Scholat est imperavit, et Scholtan, Dominium, Dominatus. Daniel. 6. et 7. At Olam inter alia den otat etiam mundum. Duret. hicto des langues, fol. 487. Et etiam ad imitationem Constantinopolitanorum Imperatorum, nominat se Regem Regum. Bodinus, libr. 1. de Republic cap. 9. ad fin. Quemadmodum a Persis hoc itidem acceperunt, et usi sunt Parthi. vide Brissonium, de Regn. Persar. Princip. 1. fol. 3. etc. Sed eam Monarchiam, Turcae haudquaquam competere puto, Velstenius, decad. 7. thes. 7. Iacobus Martinius, centur. 1. Disputat. 8. thes. 10. Est enim potius destructor, quam Monarcha: E communi proverbio ipsimet dici solent: Che dove il cavallo de gli Ottomanni pone il piede, in quel paese non vinasce piu herbae. Thesoro politico, relat d. Constantinopoli, part. 1. fol. 121. Maioremque ipso Turcarum Rege,
Persarum Imperatorem esse aiunt. Guyon, tom. 3. des divers. lecons. libr. 4. cap. 6. et 8.
Ut et nece re Christianâ esse, Politici plerique censent, si talis Monarchia, nostro saeculo concederetur Hispano: Kirchnerus, Disputat. politic. 3. Thes. 7. quod tamen suadet Andreas Hoius, Orat. singular. de novâ apud Europaeos Monarchiâ, habitâ Duaci, et quae iam inserta est politicis Imperialibus Goldasti, part. 26. Addatur Auctor deß Lermenblasers/ fol. 67. etc. ubi in laudem Hifpanorum libere excurrit: huicque Monarchiae constituendae media suggessit Campanella, tractat. singu. lar. Hacque ut deformarent, exosamque et suspectam redderent Monarchiam, Discursum Galli contexêre; ubi deducitur sigillatim, quo iure, quave iniuriâ possideat sua Regna Hispanus, insertum tom. 5. des memoires de la Ligue. fol. 683. Hincque eo fine Navarrae occupationem iniustam etiam pronuntiant passim. vid. Hotomannus, in bruto fulmine. Louys Servin. tom. 2. d. plaiodoyes. fol. 1. iulien Peleus, hist. de Henry le Grand. libr. 1. a princip. Eoque fine ad bellum Hispanis inferedum, scriptis admodum aculeatis Henricum IV. Galliae Regem promovere sategerunt multi, vid. Le Soldat Francois. Le Chevalier Francois. etc. Et item iam olim Franciscus I. maluit Turcarum crescerevires, quam potentiam Austriacorum: et persuadere Imperii Statibus connisus fuit; ad Turcica bella Imperatori subsidia non esse subministranda. vid. Orat. Guilhelmi Bellaii, pro Iohanne Vaivodâ, Ungariae a quibusdam postulato Rege: quae iuncta est a l'Epitome de Gaules eiusd. auct. Ac pariter Siciliae et Neapoleos nomine, litem movent Hispanis Galli. vid. Pasquier, libr. 7. des recherch. cap. 52. Incrementa itidem Hispanorum, cito Venetis fuêre suspecta: primique ii fuisse videntur, qui quod illorum esset intentum, fuerint subodorati; Cominaeus, libr. 7. cap. 2. fol. mihi 600. et adhuc invidiose eam traducunt. Plura item de affectatâ Hispanicâ Monarchiâ, habet tomus 8. d. Mercure Francois. fol. 346. Dn. Goldastus, inpolitic. Imperial. Latin. dict. part. 26. et in Germanic. part. 17. Et signa temporum, a me olim praecipiti fervore collecta, Dissertat. 2. num. 7. 8. et 17. Politica etiam ad hibent ad versarii Hispanorum argumenta: Aiunt, Imperii Hispanici magnitudinem, nimis magnam, nec satis Legibus, moribus, Imperio, etc: unitam; locorum item spatiis distractam: et eius propterea gubernationem mire esse impeditam. Traianus Boccalini, centur. 2. ragguagl. 47. Per Castella et manu militari, eaque satis exiguâ, continere sua Regna; quod prudentiores solent improbare. Aiunt etiam, quod
Tantis fatum conatibus obstet,
et semper sit obstiturum; si non vanus coniectator est Boccalini, cap.
ro. del piedra d. paragone. Moliri equidem dicuntur Hispani Germanici Imperii cum eorum Regnis conunctionem: sed nolunt eorum adversarii, in Propheticis monumentis inveniri vestigia potentiae tantae, ad finem mundi. Ettamen hodie, necessariam esse talem aliquam Monarchiam; suadet Michael Piccartus, Orat. 15. ac vide meum Discursum Germanicum, Obzu wünschen/daß alle Christliche Herrschafften/ einem Einigen Oberhaupt vnderworffen wären/ Campanellae tractatui de Monarchiâ subnexum. Sic et Prudentius, libr. 2. contra Symmach.
Nec enim fit copula Christo
Digna, nisi implicitas societ mens unica gentes.
Sed semper hoc mente tenendum est: aliter contrarioque mode. DEUM gubernare suos; ac mundo videtur,
Gottes Art/
Ist der Welt Widerpahrt.
Ideoque hisce de rebus frustra disputari.
Coniunguntur tandem, etiam ipsae Res publicae non solum foederibus; quemadmodum nostro tempore Helveticae et Hanseaticae Civitates sunt copulatae: sed et aliis vinculis, quale hodie est inter eas Res publicas, quae eandem Religionem profitentur, quale item exsistir inter omnes Christianas Res publicas; et quale olim erat inter Graecos, Amphictionum Concilio adhuc vigente.
Plato Hipp. Maio.
*toiau=ta ta\ h(me/tera/ e)stin, ou)x oi(=a bou/letai/ tis2, a)ll) oi(=a du/natai.
Detineo studiis animum, falloque labores,
Experior curis et dare verba meis.
Quaero miserarum oblivia rerum:
Praemia si studio consequar ista, sat est.
FOns salientis aquae, fons vitae Academia nostra est
Suevica, quam posuit diâ Eberhardeusope
Quondam contactu sacro, dum viderat ante
Tempore quam antiquo presserat ipsius humum,
Christus et apta homini (modo sit) vestigia cuivis,
Liquerat adquosvis hospitu apta pedes.
Velleris Hersas Phryxaei dignus ut inter
Sit dux hoc solum nobile propter opus!
Dignus, et in medio seu c oelo luceat altus
Sol seu fraterno lumine Luna micet,
Pareat huic, rabidas deponens subditus iras,
Ad somnum medium det sine fraude sinum!
Nam sine morte per hunc vitales possumus haustus
Sumere et huc nectar hausimus usque merum
Ex hoc Sueviaco vitai fonte peremnis,
(Pontia nec potuit cuiquam aconita dare
Et fontem niveum turpare palustribus undis
Atque lacunales reddere Daemon aquas)
Qua stat Relligio et stabit cum numine virgo
Hîc et in amplexus non ruitura malos.
Qua tenet atque tenebit ad usque Ascraeanepotes
Nostros iustitium praepete iure suum.
Qua valet atque valebit ut olim (namque quis ausit
Ambigere?) incolumi corpore diva Salus.
Quasapit et sapiet semper Sapitentia rerum
Plus Stagirita plus sene vel Samie.
Qua vel opes promit linguarum, promet et illas,
Graecta ut in media Suevide sit, Latium,
Gallia, sacra Palaestina ac sit reddita luci,
Chaldaea, Italia, et cum Syria, Arabia,
Quodque H spanus habet linguae, sit flexile, plectrum,
Quasque alias non est carmine dicere opes.
Qua rapit excessus in sacros nostra Poesis
Et veniens caelo Spiritus intus agit.
Hausimus, et, dieplicis quia fons cum murmure venae.
Nobilis est, hausit tot iuga Semideûm
Exterapars fimul, utibiles percepta tot haustus
Se et populum livinâinde refecit ope.
Inclute fons! superâ per tenos arce magister
Potoresdulcis nectaris usque facit.
Adtua me sitiens fons sisto marmora sancte,
Simque tuae quovis tempore potor potor aquae!
Pumice ego aridior, per te sim, quem colo totus
Fiamque humore ipso madido uvidior!
Propter te siccem madidas in carmine pennas
Saepius Alpinâ laude Poetatuus.
Vivida doctrinae et virtutis vivida sit vis,
Semper ut est, per te nullibi mors noceat!
Qui te nugaces ludos facit omnis habetor
Improbus, indignus sitque fluore tuo!
Occupethunc mala vis! nec sit qui tollere possit,
Sanari epotâvix queat Anticyra!
Auree fons qui te bibit, hunc cerygmate dignum
Dicimus aeterno perpetuisque metris,
Hic per te memori, sons, nommme tangat olympum,
Atque huncposteritas omnis in ore ferat!
Hic sit, ut es semper nit idis argenteus undis,
Argento potiortotus amore tui!
Huic etiam, exiguâ quamquam, superadderenostra
De Lauru gratas stat sine morte vices.
Ebrius ille tuo sit flumine! et indole clarus
Ingenii divini indole iudicii!
Millenos inter (merito!) caput exseritunus
Hîc quoque deque tuâ munera fruge capit
Besoldus cum Sole et Luna nescius umquam
Solvi, dum caeli machina firma manet
Et niveae probitate manus cum divite morum
Fons in te cordis simpliteis usque fide.
Quam eriut hîc praeeundo fideliter omne! vetustas
Dete quod forsan redderet in cinerem;
Et facit enumeres multam cum pluribus undam
Perpetuo rythmo tu quoque dulcis aquae;
Frigore dequetuo arenteslevet und que fauces,
Ad te quem peregredissitaterra tultt;
Et tuae caeruleas ad aquas caeli addere possis
Flumina, sonsvitae; perpetuas ad aquas.
Aureefons ad eas argentee fons flue! fontes
In pelagus dum aliise exonerare solent.
L. M. Q. Ioan. Sebastianus Wielandus.
Gloria sola DEO, soli tibi Gloria CHRISTE,
Spiritui Sancto, Gloria sola DEO.
Dissertationum Iuridico-politicarum FINIS.