10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISSERTATIONIS IURIDICO-POLITICAE III. De Iure Collegiorum,

CAPUT I. De definitione, usu, et utilitate Collegiorum.

DE Familiis hactenus dictum. Quemadmodum autem familiae, ex primis mereque naturalibus societatibus oriuntur: ita civesin Collegia certa distribuuntur; secundum


page 52, image: s054

similitudinem morum, studiorum et opificiorum. vide Decianum, in tract. trim in et Farinacium, quaest. 113 Unde et Collegium nomen accepit; quod nempe plures unâ coeant, seque invicem colligant. Gaeddaeus, ad l Neratius. 85. num. 2. ff. deverbor significat. Latini etiam sodalitia adpellant: unde qui eiusdem Collegii sunt, sodales nominantur, l. 4. in princ. ff. de Colleg. Germani Zimfften/ quasi Zusamenkunfften/ Item Innungen/Gulden/quasi Gelden/quia quilibot suum Symbolum confert, vocant. definiturautem Collegium; trium pluriumve personarum eiusdem conditionis, professionis, et ordinis legitima consociatio, argum. l. ult. ff de excusat. tutor. Bodinus, libr. 3. de Republic. cap. 7. a princ. Althusius, cap. 4. num. 4. collegium societatem (ut in tit. ffor. pro socio sumitur) esse, Moditius negat. §. plebiscitum, quaest. 110 num. 3. etc. Corpus vero, si proprie loqui velimus, accipitur pro plurium Collegiorum coniunctione, ut bodinus dict. cap. docet, mbi fol. 331. et Matthias Stephani, tractat. de Iurisdict. libr. 2. part. 2. cap. ult. num 8. ad fin. Sic Academia plura Collegia habet, quae cum in unum coeunt, corpus ea adpellatur, non Universitas: nisi ratione Studii universalis; ut et suo loco dicam. Ergo differentia est inter corpus et Collegium, quaeinter genus et speciem: quod scilicet corpus omnes societates, Collegia, Universitates et similes uniones notat. Quemadmodum eorpus naturale de rebus multifariis praedicatur: ita corpus politicum, plures res comprehendit. Sed haec plerumque confunduntur: quia corpus pro Collegio saepe accipitur, etiam in nostro iure, l. bis honoribus, § 1. ibi. de corpore mensorum, ff. de vacat. et excusat. muner l. penult. §. quibus daen, ff. de iur. immunitat. (ubi appellatur modo corpus, modo Collegium fabrorum) l. 1 ff. quod cuiusque universitat. nomin.

II.

Res publica vero, quam vis sine Collegiis et corporibusstars per se ipsa possit: veruntamen, ut sint quaedam in Republica Collegia, usus publicus urget. Kirchnerus, Disputat. de Republ. 14. thes. 1. lit. e. Matthias Stephani, libr. 2. de Iurisdict. part. 2. cap. 6. num. 62. Gaeddaeus, ad l. 85. num. 1. ff. de verbor. significat. Bodinus, dict. cap. 7. per discurs. praesertim fol. 329. 342. 346. etc. Timplerus, libr. 1. politicor. cap. 4. quaest. 8. Velstenius, decad. 4. thes. 9. Tum propter publica consilia; tum utres et officia communia, dextre magis exerceantur. Et ita ab omni fere antiquitate receptum fuit. Louys Guyon, tom. 1. d. diverses lecons. libr. 2. cap. 7. Dn. Iohannes Gryphiander, pulchre, Disputat. de Democrat. thes. 70. et seqq. Nihil enim aliud est Politia, quam subalternatio ordinum et Collegiorum. Cumque Magistratus superior, ipse nequeat omnia observare, et disponere; praesertim si singula artificia, tum mechanica, tum liberalia, Rei publicaeutilia specta verimus, quorum


page 53, image: s055

numerus haud parvus esse potest; idcirco omnia artificia licita, publiceque necessaria, Collegii iure merito donantur; ut in iis singulis Rector, aut Regentes quidam essent, qui ea, quae ad officium et usum eius artis spectarent, rite constituerent, at que ordinarent. Hucque pertinet Lex unica, de privileg corporator. et tituli aliquot sequentes, Codicis libr 11. Sicque Pompilius Numa, Rex Romanorum, non modo Collegia omnis generis opificum, sed et Mercatorum instituit; eosque sacrificiis sollemnibus ac epulis, quae statis anni diebus fierent, obligavit. Plutarchus, in vitâ Dionysius Halycarnassaeus, libr. 2. Idque Solonis exemplo fecisse videtur; quia omnia ordinum ac generum Collegia, iisque statuta, quae modo Legibus contraria non essent, condere permisit. Plutarchus, in Solon. et refertur in l. ult. ff de Colleg. At Lycurgus, non tantum sodalitiis ac societatibus: sed et perpetuis conviviis cives devinxit. In ceteris fere Civitatibus Graecorum, e(tairi/ai, et in Italiâ sodalitia ubique coli consue verunt: in quibus non modo lites et controversiae, maxuma sui parte sine Magistratibus ac Iudiciis dirimebantur; verum etiam amicitiae radicibus altissimis haerebant.

III.

Verum cum ad Imperia popularia et communem libertatem tuendam, nil melius ac potentius cogitari possit, quam Collegia; et ad avertendam Tyrannidem nihil iis accommodatius videatur: et qui omnia abrogat, Tyrannidem stabilire velle censeatur: sin autem promiscue omnia concedantur, nec Regum potestate, nec Optimatum Imperiis facile coerceri populus possit, ut Bodinus docet, dict. cap. 7. fol. 345 et 347. Inde Imperatores Romani pauciora concesserunt, quam sub liberâ Republicâ erant. Quapropter Gaius ICtus, l. 1. ff. quod cuiusque universitat. nom. ait: paucis admodum in causis, huiusmodi corpora sunt concessa. Ut et postbellum Smalcaldicum, eandem ob politicam ratione, in multis Civitatibus Imperialibus aboliti fuerunt tribus, die Alte Zunfften. Quamvis et hoc sit omnino notandum, in Germaniâ, in Civitatibus, cum Imperialibus, tum aliis maioribus, tribus talia Collegia esse, quae ipsam Rei publicae gubernationem, statumque concernant. Et Tribuni plebis, certi sunt Magistratus, qui instar veterum, qui olim romae erant, partes populi tuentur. In Saxoniâ, Brundsvvigae, et alibi Güldenmeister/alibi Viertel: sive Zunfftmeister indigitantur: quibus non convocatis, nec adhibitis, Senatus totam Rem publicam haud repraesentat. Wehnerus, de verbor. significat. cerb. Güldenmeister etc. de quibus nobis non est sermo, et eiusmodi corpora, toto genere a Collegiis, de quibus nostractamus, differre videntur. Ut et alia est distributio Civitatis, seu populi; in cutias, paroecias, quartiaers, etc. Althusius, cap. 4. num. 46. etc. Ac porro,


page 54, image: s056

ut in Democratiis, modus decernendi per ordinem, et eo facilius expediatur; inde recepta est civium distributio in Collegia, Classes, centurias, decurias, tribus, etc. In quibus a minori numero ad maiorem gradatim progressus fit, quousque in uno conveniatur, et ut ICtus loquitur, tot capita ex diversis animi motibus in unam sententiam decurrant. Ideoque in Civitatibus iis, ubi viget Aristocratia, Opifices sua quidem Collegia habeant, sed tantum opificii exercendi caussâ, non ad suffragia ferenda. Et propterea non tribus; sed sodalitates vocantur. Eoque legibus foederis cautum, ut Bernates Tigurinis auxilio sint, ne quis formam Rei publicae mutet, tribus ve aboleat: Tigurini contra Bernatibus, ne quis in eorum urbetribus instituat. Gryphiander, dict. Disputat. de Democrat. thes. 73.

IV.

Quaeritur hîc: An Caput vel Rector eiusmodi Collegii, sit etiam Collega? Vide Althusium, cap. 4. num. 6. et seq. Sane haud eum excludendum puto. Non enim necesse est, ut Collegae seu sodales omnes. eâdem sint potestate, eademque conditione. Hincque licet ex Collegii institutis, Collegarum unus in singulos (non tamen universos) habeat coercitionem (ut Monasteriorum Abbates) nihilominus tamen Collega manet, quod et adprobat Bodinus, dict. cap. 7. fol. 331 Et adprobat L. ius 8. C. de dignitat. libr. 12. ubi Imperatoripse seex ordine Senatorum esse rescribit. Quaeritur et illud; an qui descriptus est in matriculâ alicuius artis, eamque non exercet, privilegio illius artis, et Collegii illorum artificum, gaudere possit? Distinguit post Felinum Rudingerus, singular. observat. centur. 2. observ. 92. a princip. an aliquis ex causâ destiterit ab exercitio, animo tamen redeundi: an vero tali modo non destiterit, vel fine causa. Et confert hûc lex ultim. in princ. ff. de excusat. tutor. Ego tamen puto, id ex consuetudine diiudicandum, et inspiciendam simul privilegii causam finalem. Circa artificum Collegia, et hoc in quaestionem vocatur: si quis sese alicui artifici dederit, ut in illo artificio instituatur; cum pacto, ut certos annos apud ipsum permaneat; daßer die Lehrjahr außhalte. Nunc si aufugiat, antepraefixum tempus, dubitatur, an teneatur de novo ad integrum tempus; an vero. tantum adtotdies, quibus abfuit/ posterius placet Rudingero, centur. 1. observat. 46. et Wehnero, verbo Zunfften §. si artifico. Eaque decisio roboratur, eleganti lege servus, §. 1. ff. destatu liber.


page 55, image: s057

CAPUT II. De Iure Collegiorum.

PRudenter porro Legislatoribus placuit; ut Mercatores, ita et Opifices, aliique sodales, in suis Collegiis haberent aliquam Iurisdictionem, l. final. C. de Iurisdict. ut castigatione itam modicâ uti, quin et statuta ad invicem facere queant: dum ne aliquid ex publicâ lege corrumpant, l. ult. ff. de Colleg. Matthias Stephani, libr. 2. de Iurisdict. part. 2. cap. ultim. per Discurs. Iurisdictio autem illa Collegialis, tantum concernit causas, quae ad artem, eiusque exercitium et professionem spectant. Unde statutum, quod Consules artium vel tribuum, cognoscant de causis ad opificium spectantibus, non id est extendendum ad alias quaestiones Iuris; puta matrimonii, dotium, petitionis hereditatis et causarum similium: ne quidem per modum reconventionis. rolandus a Valle, consil. 92. vol. 3. Hippolytus, fingular. 560. nu. 2. Vasquius, libr. 1. illustr. controvers. cap. 35. num. 7. Gail. libr. 2. observat. 20 num. 9. Petrus Friderus Mindanus, libr. 3. de continent. Causar. cap. 6. num. 29. Wehnerus, verbo Zünfften/a princip. Et cum ea Iurisdictio, ad instar mixti Imperii sit; poterit etiam Collegium obedire compellere, dict. l. final. C. de Iurisdict. Nam sine modicâ coercitione, elusoria Iurisdictio reputatur, l. fin. ff. de offic. eius, cui mandat. est iurisdict. Quod si vero Collega, decreto Collegii mulctâ graviore puniatur, qut a Collegio arceatur, Iudicis Ordinarii cognitio erit: adhuc minus verberibus caedi, aut vinculis constringi, aut aliâ atrociore poenâ coerceri potest: Sed haec ex Legibus et institutis, praesertim vero ex privilegiis cuiusque Collegii sunt diiudicanda, Bodinus, dict. cap. 7. fol. 33. et seq. item 337.

II.

Statuta pariter di iisdem rebus fieri debent, quae Iurisdictioni et dispositioni Collegii sunt relicta. Quamvis autem plerumque statuta eiusmodi corporum seu Collegiorum, a superiore confirmentur: Schneide Winus, in §. 3. Instit. de iur. natur. gent. et vic. num. 14. Gail, libr. 1. de pac. publ. cap. 6. num. 10. Bronchorst, centur. 1. cvaul. assert. 5. Verum id non opus est semper; nam Collegio adprobato, eo ipso illud statuta facere potest circa res, quae ipsius administrationi concreditae sunt: modo illa rationabilia exsistant, nec Legibus publicis, bonis moribus aut statui officere videantur. Ergo omnia illa Collegiorum statuta et conventa, quae de Monopoliis fieri solent, irrita habentur: Scheplitz, ad constitut. Braendenburg. part. 4. tit. 4. pag. 7. et contra


page 56, image: s058

Monopolia, vide etiam Borellum, tract. de Magistrat. libr. 3. cap. 8. prohibet namque Imperator Zeno, in l. unic C. de Monopol. ne quis cuiusquam ad victum, vel ad quemcumque usum pertinentis speciei, ullo sub praetextu, Monopolium audeat exercere: neve quis illicitis habitis conventionibus, coniuret aut paciscatur, ut species diversorum corporum negotiationis, non minoris quam inter se statuerint, venundantur: daß Einer sein wahr oder gemacht Arbeit/nicht näher oder weniger verkauffen solle/dannder ander. Quae Lexa Carolo V. Imperatore in Constitutionibus Bruxellae editis, et quoque a Francisco I. Galliarum Rege, in Constitutionibus Anno M. D. XXXIX. publicatis, tholosanus, libr. 13. de Republic cap. 3. num. 4. et etiam in der Wurttembergischen landtsordnung/fol. 114. repetita fuit. Existimatur etiam a Bartolo et Iasone ad Monopolia artificum, eorumque poenas pertinere; si paciscantur artifices, ne quisquam eorum instruat alios in eâarte, quam filios vel nepotes suos: vel ut non recipiatur in Collegium, aut ex Discipulo Magister declaretur, ni promittat, se demum post certum tempus, tres puta aut plures annos, ostensurum Tyronibus artem. Er wölle keinen lehrjungen dann auff drey oder vier jahr außlehren. Tholosanus, dict. loc. Deirrationabili Bergensium in Norvvegiâ consuetudine, quâ Tyrones suo Collegio initiandos, ludo, uti adpellant Neptunio (das Wasserspichl) excipiunt, et singulis annis, ad octennium usque miserrime flagellant: ne scilicet frequentiâ sociorum, Monopolii utilitas decrescat. vide Kirchnerum, disputat. 14. coroll. 1. Praecavenda etiam sunt convicia et comessationes immoderatae. Tholosanus, dict. loc. num. 5. Lycurgus quidem, in suâ olim Civitate, instituit convivia inter tribus et sodalitates, quae fili/tia vocavit: ut amicitiam inter socios continerent: cuius exemplum reliqui Graeci et Itali sunt imitati. Plutarchus in Iycurg. Ettamen hodiernas Collegiorun mensas, ad veteris Ecclesiae a)ga/pas2, revocandas esse, suadet Kirchnerus. dict D:sputat. 14. coroll. 3 Maxume vero mulctarum captiones non sunt ferendae, quae eo saltem fine exiguntur, ut occasio detur. comessationi: da man einander an Wein strafft/oder das Straffgelt verzehrt. Unde laudabili instituto, in hoc Ducatu, eiusm odi mulctae, non artificii, sed sacro Aerario inferuntur: die Straffe gehört nicht in die laden/sondern mden Armen Kasten. Sic et prohibetur, quod plurimis in locisab opificibus advenis dari munus, atque epulum adventitium, solet. Reichs Abschidt/de Anno XLVIII Denaisius, cap. 206. §. 4. Fürstlich Württembergisch Landts ordnung/fol. 115. Hincque origo et denominatio der geschenckten handtwercker descendit: quia nempe advenae convivio remunerantur. Sed neque Collegiorum ferenda


page 57, image: s059

sunt decreta, in causâ quaesunt, ut inopes, etsi periti, in Collegium recipi nonpossint: argum. Clement. 2. de Magistris. puta, ut pretium immensum det, qui cupiatin numerum admitti, etc. Arcentur etiam artifices inter se componere pacta; ut ne quis, quod alteri commissum sit, opus impleat, aut iniunctam alteri sollicitudinem alter intercipiat, datque Imperator Zeno, in d l. unic. C. de Monopol. unicuique licentiam, ab altero inchoatum et derlictum opus, per alterum sine aliquo timore dispendii implere: consentit Caroli V. Policey Ordnung/artic. 31. quod latius exsequitur Daniel Mollerus, libr. 2. semestr. cap. 115. Consuetudo etiam olim erat, daß Bäder/ Barbierer/ Müller/ Leininweber/ hirten/Zöllner/Spielleut/Trommeter/vnd dergleichen Personen Kinder/keine handtwercklehrnen möchten. Quae consuetudo est abrogata, in dem Reichs Abschidt zu Augspurg/ Anno 48. von handtwercks Söhnen/et in der Policey Ordnung/Caroli V. cap. 37. Mynsingerus, centus. 4. observat. 31. ubi Arnoldus Rayger in addition. Confer Beustium, ad l. 3. num. 37. ff. de iureiur. Amplissimus Rutgerus Rulandus, part. 4. de Commissar. cap. 6. E contra probae consuetudines reputantur, quod qui in Collegium artificum recipi petit, habeat einen Geburtsbrieff/ quâ non tantum testimonium de legitimo ortu, sed et de libertate circa res suas disponendi contin eatur, daß er echt vnd recht gebohren seye. Item/Lehrbrieff/meisterstuck/etc. Wehnerus, de verbor. significat. verb. Zünfften. Latherus, de censu, libr. 3. cap. 30. num. 19. prohibitum vero est, Das aufstreiben der Gesells/Reichs Abschidt/de Anno 94. §. Vnd als auch/etc. Fürstlich Württembergische Landts Ordnu~g/ saepe dict loco. Et pertinent huc quaestiones illae, quas Georgius Beatus, in Centuriâ Sententiarum Saxonicarum, casus varios continente, ponit, nempe; wann eines Maisters Sohn von seinem Vattern das Weißbecken Handtwerck/an dem or/da es keine Zunfft hat/lehrnet/ob er an Zünfftigen orten zuverwerffen? Id quod Wittembergenses negant, wann der Vater ein bewehrter Meister gewesen/Item, Ob Leininwebers Söhnen?deß Beckenhandtwercks Meisterschafft/ wann sie es ehrlich gelernet/zu verbieten seye? Ob Müllers/Schäffers/vnnd Säwschueiders Söhne/auff Zünfftigen Handwercken angenommen vnd gelernet werden? Quae cuncta negantur. In gleichem/Ob eines Säwschneiders Tochter am tordantz gut gnug seye? Quod asseritur. Porro, Obeinem handtwercks, Mann/welcherein Weib/die zuvor einen Schinder gehabt/zue Ehe nimpt/die muüg zu verbieten? Ob dem/welcher einen zumgrab tregt/der im gefängnuß gestorben/ die Innung zur erwaygern? Ob einen Fleischhawer/ weil er einen Hundt zu todt geworffen/oder erstochen/das Handwerck ohntüchtig machen könne?


page 58, image: s060

Ob selbigem/so mit Diebhenckern vnd Schindern zeckt vnd spielt? item/objenigem/der eine Dürne/die zuvor mit einem jungen gesellen ein Kindt ereigt/zur Ehenimpt? item/Ob selbigem/so ein Kuhe vnd etliche Schaff sterben/vnd solche selbsten abdeckt / das handtwerck darumben zuverbieten? Ad quas quaestiones negative Saxonica Consistoria, habitâ maxime circumstantiarum ratione responderunt; interdum quoque mulctam decreverunt.

III.

Sedtam Decreta, quam quae aliter nomine Collegii expediuntur, collegiatim fieri decet; omnibus scilicet vocatis; sed nec singulorum assensus necessarius est: verum sufficit, a maiore parte aliquid adprobari. vide tamen Bodinum, dict. cap. 7. num. 334. ad fin. et nu. seqq. Althusium, cap. 4. num. 18. et l. 3. 4. et 5. ff. quod cuiusque universitat. nomin. Huc adponere lubet quaestionem illam; Recusari an Collega in negotio Collegae possit? Vide Ianum Langlaeum, libr. 2. semestr. cap. 4 ubi in Affirmantium partem secedere videtur, nam et credibile est, unumquem que in partem Collegae procliviorem futurum, dum forte sperat, si quando eius operâ uti ipsum in re non absimili contigerit, animum ei ad reponenda merita non defuturum: parque pari (quod dicitur) relaturum. pensatur enim officium officio, et (quod proverbio dici solet) abluit manum manus. Unde et Publianus ille Mimus senecae falso attributas,

Ab altero exspectes, alteri quod feceris.

Adde quod et qui in idem Collegium: vel sodalitium asciti sunt, dignitatis communione socii dicuntur. Unde et collega (Infit isidorus) a colligatione societatis, et amplexu amicitiae dictus. isidorus, Etymolog libr. 10. Socius autem quin in causâ socii recipi possit, nemo dubitat? Doctores, in l. apertissimi 16. C. de iudic. cap. insinuaente, extr de oficio deleg. et. cap. postremo, de appellation. Habet quippe societas (ut Ulpianusait) Ius quodammodo fraternitatis in se, l. verum ff. pro soc. frequensque ideo, apud veteres, tam Orthodoxos, quam profanos scriptores est: ut Collegae invicem. se Fratres appellent. Et disputat idem Langlaeus, libr. 3. cap. 3. Testis idoneus, an Collega Collegae sit, et commilito commilitoni? Item cap. 4. Condiscipulus an condiscipulo testis exsistat omni exceptione maior? Quod utrum que negandum esse videtur. Nisi arctior quaedam necessitas interveniat. Etenim in testium materiâ, illud est observandum, extra parentes et liberos, et cessante cohabitatione, consanguinitatem in testibus non obstare, glossa, Bartolus et Doctores, in l. parentes C. de testib.

IV.

Ad Collegium constituendum. duo non sufficiunt, sed ad minimum tres requiruntur. Quod ex Neratio refert Marcellus, in l.


page 59, image: s061

85. ff. de verbor. significat. nec hoc solum Iuris auctoritas probat, sed et nominis notatio arguere videtur. Collectio etenim, coactio, coacervatio, non est duobus contenta: et cum Collegium universitas quaedam sit, omnino aliquid exigit supra Dualem, Alciatus, ad dict l. 85 ff. deverbor. significat. Et quoque in duobus non invenitur, qui dirimat discordias. Althusius, cap. 4. num. 5. Plures non sunt pauciores, quam duo, l ubi numerus, ff. de testib. Multi sunt non panciores, quam tres, l. 1. §. hocrescriptum. ff. ad SCtum sylan. Bartolus, in l. praeter 4. num. 1. ff. vi bonor. raptor. Ethanc ob causam linguae nonnullae, Dualem numerum, a plurali separatum atque distinctum habent. Sic nec familiam faciunt duo; ut iam supra deductum fuit, ac Emundus merillius probat, libr. 2. observat. cap. 24. At ne quidem Collegia Monasteriorum, unitate constitui possunt; ut ait isidorus, libr. 5. cap. 14. Licet nam que primâ vocis origine verum sit, quod Monasterium unius solitarii habitationem notet: tamen hoc intelligendum est singulorum respectu; ut nempe singuli debeant separatim habitare: sed plurium ita separatorum collectio, Monasterium facit. matthias Stephani, de Iurisdict. libr. 2. part. 2. cap. 6. num. 34. Et ita Monasterium, tribus ad minimum Monachis constitui debet. Balsamon, ad canon. 17. Synod. 7. Refertque Sozomenus, Histor. Ecclesiast. libr. 3. cap. 13. Pachonium ab Angelo quodam Monasticam vivendi regulam accepisse, interque alia praecepisse: ut multas aediculas exstruendas curaret, et in singulis ut tres Monachi habitarent. Eoque forte sensu Tertullianus dixit: exhortat, adcastit. sed et ubi tres, Ecclesia est, licet laici.

V.

Unusquidem Collegii Ius tueri potest, sed non constituere Collegii societatem. Ita enim scribit Ulpianus, in l 7. §. 2. ff. quod cuiusque universit. nom Si universitas ad unum redit, magis admittitur, posse cum convenire et conveniri: cum ius omnium in unum reciderit, et stet nomen Universitatis. Quod Politici, et Iureconsulti probant. Kirchnerus, disputat. 14. thes. 1. lit. b. Hinc unus solus qui remanet de Capitulo, Praelatum eligere potest, cap. 3. de elect. in extravagant. communib. et in unum solum Cardinalem Ius Collegii recidere potest, et illi soli Papam eligere licet, ac quando Ius Collegii residet in uno solo, potest ille se ipsum eligere, propter necessitatem, ut haec omnia probat Alphonsus Moditius, §. plebiscitum dubitat. 90. Sustinetur ergo in uno Collegium tantisper, donec alii resumantur: et unus est de Collegio, ut bos unus vindicatur, qui superest de grege. Albericus. Gentilis, ad dict. leg. 85. ff. de verbor significat Collegii verbo, Ius significatur: ius ergo ac bona ipsa Collegii, in uno subsistere possunt. Ut ne omnibus quidem Collegis mortuis, eius bona fisco vindicantur, nisi


page 60, image: s062

Lege latâ ius habendi Collegii sit sublatum, quod multis Legibus probat Bodinus, dict cap. 7. num. 332. Quâ ratione, Collegiorum Monasticorum bona, ad fiscum redierunt, moribus nostris: cum ius habendi talia Collegia fuerit exstinctum: non quidem ut abliguriantur, sed ut in alios usus similes, convertantur, quâ dere libr. 1. politicor. §. 7. dixi multa. Duo porro Collegae esse possunt, cum Collegii et Collegae significatio, non ad corpus seu Universitatem; sed ad potestatem et officium refertur. Matthias Stephani, dict. cap. 6. num. 16. hoc namque in significatu, illi etiam Collegae sunt et dicuntur, qui pari in imperando potestate funguntur. etsi pauciores sint tribus, l. Collegarum appellatione 173. ff. de verbor. significat. Neque ita loquimur de Magistratibus solis, sed de omni eorum potestate, qui lecti sunt simul: et haec enim nominis Collegarum significatio est, Varro, libr. 5. de lingu. Latin. Sic tutores sunt Collegae. l. 1. ff de Magistraetib. conveniend. l. 4. ff. de administrat. tutor. Sic provinciarum Praesides, aliique magistratus exsistunt Collegae: l. 7. ff. de custod. et exhibit. reor. quia lecti scilicet ad parem potestatem; et hoc enim simul dicitur, non quod eodem tempore, Albericus Gentilis, ad dict. l. 173. ff. de verbor. significat. a princip. Et eiusmodi duo Collegae, non faciunt Collegium, quamvis Collegae den ominentur. Ac duriuscule loquitur bodinus, saepe dict. cap. 7. qui Magistratuum, Praetorum, Quaestorum etc. corpora, collegia vocat. Quin et probat Langlaeus, semestr. libr. 7. cap. 5. Collegarum nomine, veteres quoque eos intellexisse, qui una lecti, iisdemque auspiciis creati erant; quam vis eiusdem Imperii et potestatis non essent; Sicque Collegae Consulum Praetores erant. Agellius, libr. 13 cap. 14. cum tamen eiusdem officii et potestatis non essent.

VI.

Forma Collegii, ipsa Collegarum inter se unio statuitur, et mutua ad debita auxilia et officia obligatio. Necesse enim est, ut Collegarum omnium interse aliquid commune sit : aut si nihil fuerit commune, nec Collegium quidem erit: ide enim verbum consociationis, quod de Collegio recte praedicatur, importat. Bodinus, dict. cap. 7. nu. 331. Timplerus, libr. 1 politic. cap. 4. quaest. 5. Communicatio vero illa inter Collegas est, quâ subvenit Collegae Collega, et propositum vitae iuvat; secundum pacta con venta, l. ult. ff. de Colleg. ubi Bartolus, num. 3. et seq Haec etiam ratio communionis facit, ut omnes Collegae, iuris Collegialis participes, non ut singuli sed ut unum corpus considerentur. Indeque fit, ut quod Collegium debet, non singuli debeant, et quod Collegio debetur, non singulis debeatur, l. sicut. §. si quid ff. quod cuiusque Universit. nom. l. in tantum 6. § 1. ff. de rer. divis. Non autem illa communio, in unâ eademque re consistit: neque ut Bartolus


page 61, image: s063

existimat, bona et pecuniam necessario complectitur; siquidem sine illis Collegium existere potest. Sed sufficit ad minimum, conventum saltem deliberationemque communem esse. Bodinus. dict. num. 331. Potest vero inter Collegas esse communicatio rerum et operarum, simul ac iuris et benevolentiae atque deliberationis. Althusius, politic. cap. 4. num. 8. et seqq. Schönborner/libr. 1. politic. cap. 11. num. 3. Quo respicit Gaius Iureconsultus, in l. 1. § 1. ff. quod cuiusque universit. nom. ita scribens. Quibus permissum est, corpushabere Collegii, societatis, sivecuiusque alterius eorum nomine; proprium estad exemplum Rei publicae habere res communes, arcam communem, et actorem sive Syndicum: per quem, tamquam in Republicâ, quod communiter agi sierique oporteat, agatur, fiat. Communicatio rerum consistit in aedibus, reditibus, pecuniâ, et aliis mobilibus, ad conservandam Collegiidignitatem, vel promovendam eiusdem utilitatem, aut onera illius relevanda si quae necessaria sunt. Et fit ea communicatio, vel ex mutuâ singulorum Collegarum contributione; vel ex largitione inter, vivos, aut testamento factâ: aut item acquisitione, auß dem vorspahren/ vnd erworbnem. Sane Collegiis licitis, legata, donationes ve fieri regulariter possunt; nisi eâ lege sit Collegium creatum, ut ne ei donatione, testam entove, quicquam relinquatur, l. Senatus, ff. dereb dub. l. omnibus ff. ad Senatusconsultum Trebell. l. 1. C. de Iudae. Bodinus, libr. 3. de Republic. cap. 7. num. 332. Durante Collegio, bona usu singulorum, proprietate Collegii sunt, argum. l. 1. in fin. C. de colleg. Et ideom eâ Princeps, aeque ac in privatorum bona, ius non habet; nisi inspectionis: ut nempe ad destinatos usus convertantur. collegio vero soluto, bona ex singulorum contributione communicata, redeunt merito ad conferentes, l. 1. in princip. ff. de Colleg. post Peregrinum, et Menochium, Althusius, cap. 4. num. 11. Sed si adsint bona ab aliis conata, gestufste Gutter/tunc potest Magistratus supremus, ea convertere ad similes usus. Quâ ratione hodie Ecclesiasticorum bona, non heredibus, sed fisco cedunt, ut iam supra hoc cap. num. 5. monitum fuit.

VII.

Operarum inter Collegas communicatio; definiturpleru~que mutuo consensu inter Collegas, nec tamen necesse est, omnia fien ab universis: quando que etiam Syndico deman dantur. Verum magis conducere videtur, in Collegio operas ambulatorias et reciprocas esse. hâc enim ratione, omnis tollitur. aemulatio, et sine suspicione omnia peraguntur; ac quoque si uniomnia concredantur, ille tandem intolerabilis fit; veleo mortuo, magnum Collegio damnum infertur: dum scilicet ceteri, rerum et negotiorum ignari exsistunt. Iuns communicatio inter Collegas, ea censetur; quâ Collegae eodem


page 062, image: s064

inter se iure et Legibus, in Collegio vivunt, reguntur, obligantur, atque etiam puniuntur. Et tandem communi consensu, de communibus rebus instituunt deliberationem; in quo maxuma benevolentia consistit: nam si separatim deliberationes instituantur, mox factiones suboriuntur. Pacta autem Collegii, privilegia, nomina, et res aliae, consignari solent certis in libris: qui Zunfstbitcher indigitantur. Qui licet proprie publici dici non queant; cum ex privatis personis ea Collegia constent: attamen quo ad probandi fidem, publicis instrumentis fere aequiparantur. Dn. Rutgerus Rulandus, de Commislar, part. 2. libr. 5. cap. 10. Gilhausen arbor. iudic. civil. cap. 6. part. 2. artic. 2. § 9. num 33.

VIII.

Ceterum Collegia, minime pro cuiusque lubitu; sed ex Legibus publicis; habere licet. Scheplitz, ad consuetud. Brandenburg. part. 4. tit 15. von Handtwercken / et tit seq Id enim, dicente Bodino, dict. cap. 7. num. 331. non modo Collegiorum omnium et corporum, sed etiam Universitatis, proprium est; quod debeant esse coetus in Republicâ iure sociati: idest, summi Principis beneficio ac consensu, sine quibus corporum et Collegiorum ius nomenque amittunt. Ac propterea in definiendo Collegio, legitimam id esse dixi consociationem. Hocque etiam consonum est iuri nostro: ita namque scribit Gaius ICtus, in l. 1. ff quod cuiusque Universit nom Neque societas, neque Collegium, neque huiusmodi corpus, passim omnibus haberi conceditur. Nam et Legibus, et Senatusconsultis, et Principalibus Constitutionibus, ea res coercetur. Et idem paulo post: Collegia Romae certa sunt, quorum corpus Senatusconsultis, atque Constitutionibus Principalibus confirmatum est. Consonat Marcianus, in l. 1. ff. de Colleg. Mandatis Principalibus, ait, praecipitur Prquesidibus Provinciarum, ne patiantur esse Collegia, ac sodalitia, et idem, inl. 3. tit. eiusd Collegia si qua fuerint illicita, mandatis, constitutionibus, et Senatusconsultis dissolvuntur, et vid tot. tit. ff. de Colleg. illicit. Idque fit, ne subpraetextu Collegiorum, res statui perniciosae tractentur, et coniurationes ineantur. Matthias Stephani, de Iurisdict libr. 2. part. 2. cap. 6. num. 58. Certe ex perperam institutis Collegiis ac sodalitiis, gravissimas in Rem publicam irrepere pestes, experientia docet, can. coniurationum, caus. 11. quaest 1. Omnia vero conventicula, nedum nocturnae concursationes sunt suspectae, ideoque prohibitae, §. 2. depac. tenend. libr. 2. fend. Kirchnerus, disputat. 14. de Republic. thes. 3. Nec minus illi nocturni conventus, qui Religionis praetextu nituntur. qualia fuerunt olim Bacchantium sodalitia, quae sub Religionis specie, exsecrabiles ac nesfarias lubidines, et crudelissima parricidia occultârunt. Quo comperto,


page 063, image: s065

lata lex Romae fuit, ne usquam deinceps sacra nocturna fierent ulla. Livius, libr. 39. Tales etiam in primitivâ Ecclesiâ Gnosticorum noctes, incredibili cum impietate et scelere coniunctae leguntur. Epiphanius de Gnosticis Num vero inconsulto Magistratu, ob causam Religionis, Collegia habere liceat? dubitare licet. Quod recte Schonbornerus negat, politic. libr 1 cap. 11. Eoque exfundamento Veneti, ante aliquot annos Iesuitas, Theatinos, et alios novos ordines Religiosorum expulerunt; ac ne in posterum instituantur, praecaverunt. Nec obstat Lex 1. §. 1. ff, de Colleg. ubi hoc licitum esse respondetur. Nam ea Lex hodie, ut Schonbornerus ait, non observatur. Certe prudenter facit Magistratus, si non permiserit Collegium ullum a subditis institui, cui ipse suâ auctoritate non praesit, per personam aliquam a seipse delegatam, quod monet Dornavius, in Menen. Agrippâ, fol. 14. Sicque in Galliis olim conventus Protestantibus permissi fuerunt, eâdem sub conditione.

IX.

Ergo ad cognoscendum, num Collegium aliquod licitum sit, non solum, an ratio professionis, artis vel causae per se licita exsistat; sed id praecipue est inspiciendum, anne legitimi Magistratus auctoritate institutum, adprobatumque siet? In summa autem (verba sunt Marciani Iureconsulti, in l. 3. §. 1. ff. de Colleg.) nisi ex Senatusconsulti auctoritate, vel Caesaris; Collegium, vel quodcumque tale corpus coierit; contra Senatusconsultum, et mandata, et constitutiones Collegium celebrant. Hinc dicunt nostri Doctores, ad probandum, quod Collegium fuerit institutum, requiri literas fundationis, et Privilegia a Magistratu data, cap. porro, ext. de privileg. vide omnino Matthiam Stephani, dict. cap 6. num. 79. et mult. seqq. Qui vero Collegium instituit, inscio Magistratu, eâdem poenâ tenetur, quâ illi, qui loca publica vel Templa hominibus armatis occupare sunt conati, l. 2. ff. de Colleg. Ut et qui caetus, conventusque ut fiant, efficit, Maiestatis tenetur, l. 1. ff ad Leg. tur. Maiest Sed haec tamen omnia ex circumstantiis, proque rei gravitate, diiudicari debent. Pariter licitum quoque Collegium, abusu sui, ius conveniendi amittit: beneficia et privilegia exstinguuntur, arg. cap. tuarum 3. extr. de privileg. et pro admissi ratione, gravius quo que puniuntur sodales. Sic Pythagoricorum sodalitas. cum olim potentiâ et opibus freta, Graeciae et Italiae statum turbare conaretur; ferro flammaque deleta fuit. Kirchnerus, dict. Disputat. 14. Coroll 4. Sic eodem sub praetextu, Templariis, non modo corpora et Collegia cum omnibus fortunis et bonis; verum etiam vita simul adempta fuit: sed iniuriâ, ut putat Kirchnerus, dict. loc Coroll. 5. Est et sollemne, Civibus rebellibus, corporum, et Collegiorum iura auferre.


page 064, image: s066

Ita Carolus V. in Gandavenses, in ordinem redactos, poenam illam exercuit. Kirchnerus, ibid. Ceroll. 2. et post Smalcaldicum bellum, in multis Imperii Civitatibus (ut modo, supra hoc capite alicubi dixi) idem ille fecit. Si vero Collegium peccet, non propterea singuli sunt puniendi. vide omnino Bodinum, dict cap 7. num. 337. Et huc pertinent quae infra, DEO iuvante, dicam suo loco, ubi agam de poenis Universitatum. Illud hîc tantum adnotare lubet: severioribus, corporum atque Universitatum, Collegiorumque poenis, neminem un quam laudem fuisse consecutum.