10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISSERTATIO. IURIDICO-POLITICA II. De Iure Familiarum.

CAPUT I. De Familiâ, quatenus sumitur pro Dome.

QUemadmodum ex Personis Familiae, Collegia, Pagi, Municipia: sic ex rebus immobilibus, earumque Universitate, Territorium; et denique ex his omnibus, Civitas, seu Res publica constituitur; de quibus singulis, breviter aliquid dicendum erit. Simplices Societates (gamikh\ nempe, patrikh\, des1pitikh\) si adunentur; societates exsurgunt ortae: quae vel sunt particulares, et coetus paucorum; vel Universitas. Particularis societas, Familiam et synagogam seu sodalitatem; quae proprie et magis communiter Collegium dicitur, complectitur.

II.

Famul verbum Oscum, servum motat: unde Famulus et Familia verba Latina, Auctore Nonio, et Festo Pompeio, descenderunt. Inde et priscis Famulitas, pro ser vitute usurpabatur. Verbi familiae, sex recen set significationes Ulpianus, in l. pranusciario 195. § familia, ff. e verber. significat. quas docte explicant ibidem, Gae ddaeus et Gentilis, ac item Arnisaeus, relect cap. 1. sect. 5. fol. 23. etc. At nobis duae hîc praecipue significationes familiae sunt enodandae. (1) Quatenus iure proprio sumiturpro personis, quae sunt subunius potestate, autnaturâ, aut iure subiectae: (ac ut Seneca alicubiscribit, pusillam Rem publicam tepraesentat) et (2) quatenus communi iure, latius extenditur. ad universan agnatorum gentilium que cognationem; seu ad omnes ex eâdem domo et gente prodeuntes. Vide Vulteium, libr. 1.


page 45, image: s047

Iuruprudentiae Romanae, cap. 8. fel. mibi 37. et seq. ubi hasce duassignificationes proponit, et de iis late satis agit. Ut et Althusius, in Dicaeolegic. libr. 1. cap. 7. Iure proprio familia sumpta, definitur; plurium unius Patrisfamiliâs, herili Imperio subiectorum, earum que rerum, quae ipsis propriae sunt, recta gubernatio. Bodinus, libr. 1. de Republic. cap. 2. Arnisaeus, doctr. politic. cap. 2. pag. 38. Fridericus Tilemannus, Disputat. pandectar. 3. thes. 28. velum. 1. Familia namque, licet pro personis fere accipiatur: d. l. pronuntiatio 195. §. 3. ff. de verbor. significat. tamen proprie nomen iuris est, non personarum. Est enim parva quae dam Res publica, Aristoteles, libr. 1. Oecononi. cap. 1. et 2. et ut Bodinus dicto loco scribit, vera Civitatis imago; ac domesticum Imperium, summaequein Republicâ potestatis quodammodo simile habetur. Intuitu cuius iuris, a famulseu servo, ut dixi, familia derivatur. Sicque non per civium personas, sed per tacin, seu administrationem est definienda; et quoque rerum ipsarum mentio facienda fuit in definitione. Sic pariter Domus, nomen iuris est, nec aedisicium; sed familiam denotat, et congregationem uxoris, liberorum etc. Hincque 2. Samuel. cap. 7. vers. 1. Domum tibi Dominus faciet; id est, prole beabit. accontinetnon solum personas, sed et res: ut Estber. cap. 8. vers. 1. Dedit ei Domum Haman etc. Ianus Drusius, ad difficilia loca Exod. cap. 2. et in fragment. veter. Interpret. Graecor. ex cap. exod. 1. Pertinet huc, quod habet in geniosissimus Campanella, Oeconom. cap. 1. fol. mihi 466. Clarissimi Dn. Tobiae Adami, Fautoris mei honorandi curâ, vulgatus, et quae adscribere lubet: Quemadmodum Civitas est concivium et familiarum unio, ob communem conservationem in dividui ac speciei; diversis distributarum officiis, ob diversos usus, necessitatesque, quibus necessaria utiliaque bona praesenti ac futurae vitae procurent: su blataqueque officiorum diversitate, non esset amplius Civitas; et sublato fine, qui est vita aut conservatio felix, nequaquam esset Civitas; ac denique sublatis utilibus bonis, quibus servatur, perditur Civitas: sic familia (regulariter l'oquendo) est unitas Maris et Feminae, et servorum rationalium, et irrationalium, variis distributorum officiis, ob usus necessitatesque varias individui atque speciei, ita quod sublatâ offi ciorum varietate non est amplius familia; sublato quoque fine, qui est felix conservaetio, non est familia; aec sublatis tandem bonis exterioribus, quibus; conservatur, perditur familia: Quapropter milites plures in unâ domc, non faciunt familiam; eo quod sunt quasi membrum unum; utque Apostolus ait, si totum corpus est oculus, non erit corpus. Neque Scholares plures cum suo Praeceptore, in domo unâ efficiunt familiam; squidem finis ipsorum non est conservatio sui ipsorum


page 46, image: s048

congregationis, et communitatis, sed addiscere scientias. Item si qua Societas in unum constet ex marito, uxore, filiis, servisque, quae pane et vestimentis, et domicilio ad habitandum caeat; quan quam sit familia huiusmodi Societas: subito tamen dissolvitur, singulis abeuntibus ad victum ceteraque necessaria sibi comparandum, ubicumque invenerint. Ac inde etiam disquirit Campanella, an mendicantium Monachorum Monasteria, etc. familiae nomine possintindigitari?

III.

Familiam non facere duos, enuntiatum est nostri iuris. l. denuntiatio 40. §. 2. ff. de verbor. significat. ubi Gentilis. Est enim familiae nomen collectivum: duo autem primus numerus est, quo non belle corpus huiusmodi concluderetur, ex distantibus constans. Arnisaeus, libr. 1. relect. cap. 1. sect. 9. a princip. quodque nec facti est, ut congregatio (quam videlicet in duobus fieri tradunt Canonistae) sed iuris. Familia quidem aeque ac Collegium, per unum conservatur: hincque Legatum Familiae relictum debetur etiam uni, si unus in familiâ sit, l. ult. ubi binotant Doctores, C. deverbor. significat. Item iussus relinquere in familiâ, recte etiam relinquit uni, l filius familiâs 114. §. penult. ff. de legat. 1. Ceterum non exinde colligitur rite, quod familiae nomen sit unicâ personâ contentum. Namque pariter ut semen haud est arbor, sed procreat arborem, et ne species pereant, efficit: ita et unus, principium ac conservatio potest esse familiae, non tamen familiaipsa. Sed anne tres satis sunt, ad familiam constituendam? id Bodinus, supra dicto loco negat, et integram familiam quin que personis constare dicit. Tres enim servos necessarios in familiâ definiendâ ducit: idque ut ille putat ex sententiâ Iureconsultorum. Et quoniam familiae, caetusque omnes, ac totum genus humanum interiret, nisiconnubiis, quasi quibusdam seminariis propagaretur; consequens esse ait, familiam suis om nibus partibus sine matrefamiliâs, consummatam non videri. Consentit Matthias Stephani, in elegant. tractat. de iurisdict. libr. 2. part. 2. t. cp: 6: num. 38. etc. fol. nihi 376. At vero quod Iureconsulti tradunt, cres familiam facere: in l. 1. §. 9. ff. de vi et viarmat. cum similib. id iuxta propositam eo loci quaestionem, de familiâ intelligendum est, quae designat collectionem tantum Ministrorum, licet etiam Bodinum sequi videatur Albericus Gentilis, ad dict. l. 40. §. 1. ff. deverbor. significat. Ut et Bodinum bene refutat Arnisaeus, et demonstrat; sufficere unum servum, dict sect. 9. num. 8.

IV.

In familiâ ergo, familiaeque significatione continetur, cumprimis familiae Princeps, seu Pater, l. familiae 196. ff. deverbor. significat. Non enim familia, solis constat membris, sed capite et membris. Sicut ergo corporis adpellatio non soilum membra; sed caput etiam utpote


page 47, image: s049

potissimam partem complectitur: ita etiam familia. Gaeddaeus, ad dict. leg. familiae, 196. ff. de verbor. significat. Pater autem familiâs appellatur, qui in domo dominium habet. Recteque sic nominatur, quamvis filium non habeat: non enim solam personam eius, sed et ius dem onstramus. Unde viduus, aut qui servo caret, nihilo minus paterfamiliâs in digitatur. Sic qui vel morte, vel emancipatione, patriâ eximitur potentiâ, licet pupillus sit; idem illud meretur nomen, l. pronuntiatio 195. §. 1. ff. de verbor. significat. Continetur porro familiae complexu, materfamiliâs, dict. leg 195 ff. dict. tit. quae olim in manu viri per coemptionem conveniebat, sollemnitatibus certis, quas recenset Ulpianus, in Institut. Quae vero uxores confarratione autusu erant, familiae accensebantur: non tamen matres familiâs habebantur. Mulierautem familiae suae caput et finis est, dict. l. 195. ad fin. ff. de verbor. significat. ac quidem caput et principium exsistit, quia una cum marito, dominium in domo habet, maritique familiam continuat, sobolis procreatione, atque propagatione. Indeque recte Arcte Aristoteles, libr. 1. politicor. cap. 2. Barbaros coarguit, qui feminam et servum, non distinguunt. Quod et hodie faciunt Turcae, Moscovitae, etc. et idem, sed sine ratione, de Germanis Itali dicunt. Arnisaeus, cap. 1. relect. sect. 7. num. 10. Finisautem familiae mater habetur; quia quam sobolem enixa fuerit, non in sui patris, sed mariti potestatem, familiamque profert, l. 196. infin. ff. de verbor. significat. Uxor viri forum, privilegium, domicilium, dignitatem sequitur, l. cum quidam, ff de Iurisdict. cum similib. licet non desinat suae civitatis, suaeque originis esse; maxume quoad commoda et favores: modo propterea a viri familiâ non distrahatur, Gaeddaeus, ad dict. leg 195. §. ult. ff. de verbor. significat. Quamvis aliter hodie usu moribusque fere communibus, sit observatum; et nempe peregrino nubens, peregrina efficiatur, l. ult. C. de verbor. significat. Cuiacius, ad Novell. 159. Familiâ quoque continentur filii, filiaeque familiâs, et qui deinceps vicem eorum sequuntur; ut puta, nepotes, neptes: dict. l 195. ff. eod. tit. sed tamen si propriatim loqui velimus, ut finis, non ut pars, Arnisaeus, dict. cap. relect. 1. sect. 8.

V.

Servi an hîc contineantur? controversiam habet. Sane eos Aristoteles, dict. cap. 2. exclusit, et pro instrumento, non pro partefamiliae sumit. Verum auctoritate Hesiodi, quâ Stagirita suam hancce sententiam propugnat, eum abuti, Aretinus et alii, ac nuperrime in Commentar. docuit Piccartus. Sane Romani, teste Seneca, libr. 6. Epist. 47. omnem in vidiam Dominis, omnem contumeliam Servis detraxerunt: Dominum patremfamiliâs, servos familiares adpellitantes. Quod et Plautus confirmat, Epidic. act. 1. scen. 1. et in Amphitr. act. 1. scen. 1.


page 48, image: s050

Advenisse familiarem dicito. Hincque Lactantius, Institut. libr. 4. cap. 3. Dominum eundem esse, qui sit Pater, etiam Iuris Civilis ratio demonstrat. Verum licet et Iureconsultis nostris, servi rerum appellatione comprehendantur; et ita ex eorum traditione, proprie eâ tantum familiae significatione servi includantur, cum familia pro re accepta, significat res omnes. attamen et non inepte iisdem, familiae fignificatio adaptatur, cum etiam sumitur pro domo. Ut docet Gaeddaeus, in Commentar ad l. 195. §. 1. num. 2. etc. et ad §. 4. ff. deverbor. significat. ac videri omnino debet, dict. l. ult. C. de verbor. significat. Familiâ quoque continentur liberi homines, bonâ fide nobis servientes, per textum, in l. 40. §. 2. ubi Gaeddaeus, ff. de verbor. significat. l. adiles 25. §. 1. ff. de aedilit. edict. l. 1. § familiae autem, et §. §. seqq. ff. de vi et viarmat. Namque in Familiae significatione Ministerium potius, quam verum Dominum denotatur. Mercenariiautem, directe seu proprie non continentur; sed utiliter, hoc est, iustâ interpretatione seu usu: qui etsi diem valeat quod proprietas, non tamen proprietas exsistit. Ut ad d. l. 40. ff. de verbor significat. docet Gentilis Ex hoc iuris fundamento, vulgo diei solet: Privilegium concessum Universitati ac Professoribus, itemque Studiosis, in illorum quoque Ministris locum habere. Rebuffus, tractat. de privileg. Scholar. privileg. 166. num. 1. et 4. Ac Ego infra, ubi de Academiis dicam. Et Clericorum, Episcoporumque famuli, eorum privilegiis gaudent, l. 1. C. de Episcop. et Cleric Gratianus, decis. 132. Trenracinquius, libr. 2. var. resolut. pag. 64. et late disputat Tobias Paurmeicterus, tractat. de Iurisdict. libr. 2. cap. 8. num. 46. etc.

VI.

Familia, quia unum quoddam, ut dixi, constituit corpus: inde patimur in iuriam, etiam per liberos, uxorem, servos et item mercenarios nostros quandoque, §. 2. 3. et 6. Institut. de iniur. ubi interpretes. At quatenus vicissim Paterfamiliâs, ex delicto familiae obligatur? Paterex delicto filii non tenetur, tot. tit. C. ne filius pro patre, adeo ut pater nec legitimae, nec bonorum adventitiorum ratione, quorum usumfructum habet, pro filii delicto aliquid solvere cogatur. Hondedaeus, volum. 1. consultat 95. num. 35. etc. Farinacius, tract. de delict. et poen. quaest. 24. a princip. qui idem hoc num. 13. ad peculium Castrense extendit. Sunt tamen in Italiâ statuta, vigore quorum, Pater, fisco ob filii delictum, legitimam praestat: ut est statutum Perusinorum, libr. 3. rubric. 15. et est eiusdem sensus Constitutio Sixti IV. quae constitutionibus Marchiae conspicitur inserta, libr. 4. cap. 19. de quibus videatur Hondedaeus, dict. consultat. 95. Farinacius, dict. quaect. 24. num. 160. Sic quoque servum noxae Dominus tradens, liberatur: necultra ratione eius elicti tenetur. Haec vero omnia locum habent, cum delictum


page 49, image: s051

eiusmodi, nihil cum familiâ commune habet. Sic quamvis regulariter Dominus, pro famuli delicto non teneatur, l. 1. §. deiecisse, et §. quoties, l. 3. ff. de vi et viarmat. Id tamen tum demum obtinet locum, quando famulus extra officium, ad quod a Domino fuit deputatus, peccat, l. 1. in princip. § familiae, ubi Bartolus et Doctores, ff. de public. iudic. Unde Mascardus, de probationib. conclus. 892. scribit: si incendium in domo oriatur culpâ stabularii in stabulo, vel coqui in coquinâ, tenetur Dominus detali incendio: quia deliquerunt in officio, cui praeposita fuerunt. Secus si incendium ortum sit culpâ alterius, qui illi officio non erat deputatus. Et cum Dominus tenetur pro famulo, propter delictum in officio commissum, non liberatur is exhibendo famulum delinquentem. Bartolus, in dict. §. familiae, et §. novissime, ff. deverbor. significat. Verum haec obligatio Domini, ita est intelligenda, ut Pater civiliter, non criminaliter teneatur. Bartolus, in l. ne quid, ff. de incend. ruin. naufrag. Sed etiam paterfamiliâs conveniri nequit, quando ex parte eiusdem probaretur, quod ab ipso in officio deputatus, in quo deliquit, erat homo bonae famae. Quod multis Farinacius probat, dict. quaest. 24. num. 61. Exhacque ratione, liberum pronuntiavit Facultas Iuridica, quae est Altorphil, Pharmacopolam Esslingensem, cuius Minister ancillae cuidam, semen ad vermes abigendos petenti, tradidit aconitum; ex quo tres ut puto puelli, vitam misere amiserunt. vide Consilia Altorfina, respons 31. et seq.

VII.

Notandum hîc est, unam domum, sive unam familiam, numquam constituere Rem publicam: sed multitudinem requiri domorum, familiarumque: et ad minimum tres necessarias esse. Bodinus, libr. 1. de Republic. cap. 2. Quamobrem, licet paterfamiliâs septingentas uxores habeat, quot olim Salomon Rex Hebraeorum: aut sexcentos liberos, quot, Iustino teste, Hierotymus Rex Parthorum, ab uxorum multitudine sustulit: aut quingentos servos, quot Marcus Crassus in censum retulit, ut in ipsius vitâ narrat Plutarchus: vel cum Tuberone sedecim liberos, ut refert in vitâ Aemylii idem Plutarchus; una cum uxoribus ac servis, Imperio domestico regat: non tamen Rem publicam, sed familiam habere dicendus esset. Sic ut familia interdum, Rem publicam hominum multitudine superare possit. Patriarchas, Abrahamum, Iacobum, et ceteros, Regiam potestatem habuisse, sunt qui contendant ex Politicis. Waremundus, ab Ehrenberg, de Regnor. subsid. cap. 1. num. 2. Sed minus recte; Illi enim privatum Larem duntaxat, intra domesticos parietes, herili Imperio gubernâsse leguntur. Necvere, tametsi numerosam familiam aluisse praedicetur Pater credentium; ideo Rem publicam pro familiâ gessisse dicendus est. Cum


page 50, image: s052

quantitas rei, formam nequa quam tollat. Kirchnerus, in Disput at. Candidator. ord. 2. thes. 1. et ratio imperandi familiaris, ab Imperio politico differat. Sed habuerunt tamen Patriarchae, ius vitae et necis in familiam, liberosque suos: et sic Iuda occidere voluit nurum suam, cum eam, pudicitiam non conservâsse rescivisset, Genes. cap. 38. versic. 24.

CAPUT II. De Familiâ, prout sumitur progente.

NUnc de familiâ est agendum, quatenus sumitur pro gente, seu serie agnatorum; multas familias prioris significatus continente. Et cum in hâc significatione familia sumitur, eam Brechaeus, ad dict. leg. 195. §. familie, ff. de verbor. significat. a famâ dictam putat: cum nomen alicuius gentis et generis, diuturnâ famâ, late in stirpes est pervulgatum, Isidorus, libr. 9. a femure derivat: quasi ex uno femure, ut et loquitur Sacrosancta. Scriptura, descendentes. Agnati de familiâ esse dicuntur, non solum nati, sed et nascituri: nec solum masculi, sed et feminae, l. voluntas, ubi Dd. C. de fideicommiss. Unde licet femina nupta, dicatur de familiâ mariti, quatenus sumitur pro domo: Bartolus, et Doctores, in l. final. ff. ad Municipal. et iam supra id dixi: tamen remanet in familiâ patris, hoc in significatu cum sumitur familiae nomen: propterea quod Iura sanguinis dirimi non queant. Suntque agnati, qui de eodem sanguine procedunt, qui protant idem cognomen, et eadem insidnia. Decius, consil. 86. volum. 3. num 27. etc. Et ideo descendentes a feminâ, excluduntur, argum. dict. l. pronuntiatio 195. in fin. ff. de verbor. significat. Et hinc Privil egium generi et posteris concessum; non pertinet ad descendentes ex feminis: secus si descendentium solum mentio fiat. Gail, libr. 2. observat. pract. 2. num. 16. Quin et qpud Germanos, verbum Stamm/masculos tantummodo comprehendit, et filias excludit. Wehnerus, de verbor. fignificat. verbo Stamm. Sic et testator instituendo heredes, ordinandoque, ut bona in familiâ, domo, et cippo, sivetrunco permaneat; tunc feminae remvoentur. Vivius, libr. 1. decis. 10. Cacheran. decis. 127. Franciscus de Barry, tract. de succession. libr. 8. tit. 7. num. 47. etc. Nicol. Intrigliol. tract. de substitut. cent. 3. quaest 83. Qui late tractant; quid iudicetur sensisse testator, substituens familiam, genus, stirpem, lineam, domum, consortes, parentes, cippum et agnationem.

II.

Hasce vero familias conservari, Rei publicae interest: ex sententiâ tam Iureconsultorum, quam Politicorum. Videatur


page 51, image: s053

Schönborner/in politic. libr. 1. cap. 10. fol. mihi 75 Unde concessum aiunt testatori, prohibere, ne res aliqua extra familiam alienetur. eleganter Bartholomaeus Romulcus, in Commentar. ad l filius familiâs, §. Divi. ff. de legat. 1. Hincque eodem familiae favore permittitur; quod in divisione, prae feminis mares retineant bona familiae, quae diu apud cam fuerunt, et feminae recipiant aestimationem suae portionis. Wesembecius, consil. 51 volum. 2. et faciunt tradita a Deciano, consil. 6. et seq. volum. 1. Non tamen Iurisdictione omnimodâ nipraeditae sint, singularia pacta, seu statuta successoria facere queunt. Bodinus, libr. 1. de Republic. cap. 2. ad fin. Betsius, depact. familiar. Illustr. cap. 4. Ego tractat. de success. et elect. reg. libr. 1. dissertat. 13. num. 4. Et pariterstatutum, excludens cognatos, et admittens agnatos; haud includit feminas agnatas: etiam proximiores, Thessaur. decis. 37. Etiam privilegium familiae datum, comprehendit feminam nuptam. Rebuff. ad l. pronuntiatio. §. mulier. d. V. S.

III.

Et hoc non est negligendum; Familiam ad quam omnes stirpes referuntur, fere gentis nomine appellari: Et quot unius gentis diversae stirpessunt, tot eiusdem gentis familias esse. Idque liquido in Nerone Suetonius demonstrat, cum ait: ex gente Domitiâ duae familiae claruerunt, Calvinorum et Aenobarborum. Et idem in Galba: imagines et elogia universi generis exsequi longum est; familiae broviter attingam. addatur omnino Gaeddaeus, ad l. sape 53. num. 4. ff. de verbor. significat. Sic et Germani differentiam faciunt, vnder hauß vnd Linieu. Ita Saxonica, Brunsuicensis, etc. domus, lineas diversas habent. De familiarum nomine, in signiis, etc. videatur Schönborner/fol. mibi 77. libr. 1. cap. 10.