ELegantissime Iustus Lipsius, centur. 2. ad Belgas, Epistol. 39. scribit: Sicut lupini, per se amari, aquâ perfusi dulcescunt: sic terrica ista Legum, a mixtione et temperie Historiarum, aliorumque Scriptorum, qui ex sapientiae et prudentiae libris sua hauserunt, mitigantur. Idem hoc observate constitui, in Dissertatione hâc, quae mere Iuridicavidetur, et ab aliis discussa iam abunde est. Spicilegia ergo tantum legam, et ex variâ eruditione, scriptisque aliorum, quae obitercollegi, adiungam. In eâ firmiter haerens opinione: satius esse, ex variis Prudentiae Auctoribus, optima quaeque congerere; quam propriae industriae viribus excogitata, periculose proferre. Waremundus ab Ehrenberg, lib. 1. de foederib. cap. 1. num. 186.
Rei Verbum generale; l. 1. ff. si cert. petat. l. 1. et 2. ff. de verbar. significat. seu, ut Philosophi loquuntur, terminus transscendens est: hoc est, cetera omnia excedens et superans significata. Ad universa etenim accommodatur, non solum quae tangi, viderique possunt; sed etiam quae oculo, intellectuque concipiuntur. Indeque Ausonius in Eidyll.
Imperium, litem, Venerem, cur una notat res?
Rei autem verbum, utcumque generale sit, pro subiectâ tamen materiâ coangustatur, l. si in rem. ff de rei vindicat ut nempe eas potissimum res tantummodo comprehendat, de quibus solent inter homines controversiae enasci, § 1. et tot. tit Instit. de rer. divis. Sicque rerum, prout eas consideras ICtus, summa divisio in duos Articulos, seu ut
nunc loquimur, in duas species deduci potest: quod aliae Divini, aliae sunt humani iuris, l. 1. ff. derer, divis. Rerum quidem summam Divisionem Vulteius, Instit. derer. divis. num. 5. et libr. 1. de feud. cap. 1. num. 1. aliique, illam esse dicunt: quodres aliae corporales, aliae incorporales exsistant; corporales autem, vel mobiles, velimmobiles inveniantur: hancque primam esse aiunt; quod substantiam rerum concernat; haec nostra dominium et possessionem: quae substantiâ sunt posteriora. Sed recte nihilominus Gaius ICtus in dict. l. 1. ff. derer. divis. nostram hanc divisionem, summam vocat; id est, propriam iuris disciplinae. hilligerus, ad Donell. lib. 4. cap. 1. Quam autem proponit Vulteius, eam ICti a Physicis mutuantur: hanc nostram partim peperit Ius Gentium, partim Civile. De rebus Divinis, utpote dignioribus, agi quidem debuisset primoloco. Sed tamen de humanis prius agere placet: utpote quae proprie pertinet ad ICtos, quarumque tractatio magis est frequens.
Rerum humanarum divisiones, satis obscure in l. 1. et 2. ff. h. tit. tractantur; ibique (ut et alibi in nostro Iure saepius sit) Divisiones cum subdivisionibus confunduntur: ac quoque haud raro species, generis vocabulo indigitantur. Id quod exinde factum fuisse puto; quod Leges nostrae ex multifariis Auctoribus sunt compilatae; quibus etiam variae dividendi rationes placuerunt: Nec quoque Tribonianus et Collegae, Logicam docendi rationem observârunt, ac rerum magis, quam verborum curam habuerunt. Sunt aute~res humanae; publicae aliae, aliae privatae, dict. l. 1. in princ. ff. h. Publicae, rursus subdividuntur. Quaedam enim sunt publicae omnium hominum respectu; seu iute Getntium, l. praescriptia 45. ff. de usucap. quaedam respectu aliquorum. Prioris generis, specialiori siguificatu, communes indigtantur: l. 2. ff. h. earumque usus, iure naturali, seu entium primaevo; Faber, in Rationalib. hîc. omnibus hominibus, tam Civibus, quam aliispatescit. Proprietas autem earum nullius est; ac inde propter naturalem usum, veniunt in communionem, ex suique naturâ aequalem commoditatem et ius occupandi omnibus praebent Wesembecius, in par atiri bîc subnum. 3. Et hae item res, communeslicet censeantur quo ad dominium et usum; populi nihilominus sunt, in cuius territorio exsistunt, quo ad Imperium nudum. l. 3. in princ. et §. 1. ff. ne quid in loc. public. vel itin. Dn. Collega D. Harpprechtus, ad §. 1. num. 9 etc. Instit hîc, et ego eâ dere mox infra pluribus agam.
Videndum hîc est, quo intuitu in l. 1. in princ. ff. hîc. dicatur; res hereditarias, antequam aliquis heres exsistat, nullius in bonis
esse: cum tamen eapersonam defuncti, et Domini repraesentent, l. 31. §. 1. ff. de hered. instit. l. 34. ff. de adquir. rer. dom Respondetur; Ante aditam hereditatem, vete nullius in bonis sunt: l. 3 ff. de pecul. et per aditionem tantum acquiruntur: cum Mors omnia iura solvat: sed ex iuris sictione est introductum, ut defunctum repraesentent; ne res hereditariae cedant occupanti, et ut dominium defuncti, continuari quiret in heredem. l. 23. ff. de adquir. posse ss. l. 80 ff. de legat. 2. qui sequutâ aditione, videtur ex mortis tempore successisse defuncto, l. si ex re, §. illud 1. ff. de stipulat. servor.
Nunc rerum communium. proponam aliquot exempla. Et nempe res ita communes, sunt Aer: quippe, namut Ovidius, 6. Metamorphos. canit: Non Solem proprium Natura, nec Aera secit. Estque Aer, in promiscuo omnium Animantium usu; utpote citra cuius assiduam repercussionem, neque bruta, neque homines vivere queunt. Et ita aer, eiusque usus, tamquam rescommunis, perpetuo, in totum occupari nequit; ut Baldus dicit, in l. Item lapilli, ff. h. Haecque tatio est, cur liceat ubivis aucupari, et aedes tollere in sublime. Hotomannus, in §. 1. Instit. h. Et hinc si quis alium aere uti prohibuerit, actione tenetur Iniuriarum, l Iniuriarum. §. final. ff. ne quid in loc. publ. Non potest itaque quis nobis Aerem et Solemptollere, nisi in suo aedificando: nam Aer supra domum nostram, liber esse debet, usque ad Caelium, l. 1. §. penult. ubi gloss. et l. final. ff. quod vi aut clam. Sed tamen nihilominus hunc Aeris Communem usum, Imperium moderatur. Sicque prohiberi potest is, qui in loco infecto sterit nead nos migret, ibique salubri aere fruatur. Sic et aer seu ventus, interdum conceditur, homini alicui certo; ceterisque molendina vento mota, Windmühlinnem/erigereprohibetur: cuiusmodi consuetudinem in Transisulaniâ, vicinisque locis esse, Paulus Busius testatur, Dispurar. politic. 11. thes. 29.
Res item commaunis, Aqua profluens est: et inde Ovidius, dict libr. 6. Metamorphos.
Quid prohibetis aquas? usus communis aquarum est.
Aquam vero profluentem, aquam fluminis esse dicunt, quatenus fluitad est, usum navigationis praebet: argum §. 1. Ubi Eguinarius Baro, Insitt hic. cum in flumine publico quilibet navigare possit. Illa itaque aqua profluens est communis: possunt enim omnes ibi lavare, pecora aquare, et tam homines, quam fetae, sitim sedare; piscari item ibi licet, navigate, etc. At vero flumen ipsum, id est, totum corpus aquarum, a ripa ad ripam, publicum est, non commune. Vaconius a Vacuna, lib. 1. declarat. 11. num. 4. Marcilius, ad §. Et quidem, Instit. hîc, Ac
ideo aqua in flumine, non pro parte fluminis habetur: Erasmus Ungepaut, exercitat. Iustin. 5. quaest. 1. Est nam que idem flume~ hodie, quod fuit abhinc mille annis, l. proponebatur, ff. de iudic ast aqua illa fluens, haut eadem numero manet, sed singulis prope momentis, alia atque alia abeunti succedit. Quemadmodum quoque Aristoteles, lib. 2. Metecr. dicit: Ignis, mare, flumen, specie et quantitate semper idem; quo ad partes autem, non eadem esse, cum semper fluant et permutentur Dicitur quoque profluens ad differentiam stantis, aut in stagno, vel lacu inclusae: quae est singulorum, nec ibi licet ducereaquam, piscarri, etc. Hotomannus, ad § 1. Instit hîc. vide Gaeddaeum, iu l. littus 112. num. 2. ff. de verbor. fignificat. Quam vis etiam publici sint quidam lacus: l. Rutilia, ff. de contrab. emption ut est Bodamicus, aliique. Et porro praedicta evincunt, licitum esse culibiet, ducere de flumine publico aquam; idque propriâ auctoritate, sine Principis concessu, nisi usus navigationis publicus, aut alia aliorum iura deteriora in deredderentur. Coepolla, de servitut. rustic praed. cap. 4. num 39. Qui item num. 43. late disputat, et per distinctionem respondet; si duo velint aquam ducere ex flumine publico ad fundum suum, et se invicem impediant, quis praeferatur?
Res item communis est Mare, et per hoc littora Maris; Wesenbecius, ad § flumina Instit. b. tit. et item quae in Mari, autlittote inveniuntur. Littora quidem, si proprietas spectetur, publica sunt; l. 4. l 50. ff de adquir rer. domin. l. 24. §. 1. ff. de damn. infect. l. 3. ff. ne quid in loc public quia nempe pars territorii exsistunt: usus tamen est communis, marcilius, ad dict § Et quidem Instit h. ac inde quamquam littorum usus communis sit: tamen exstruere aliquid volenti in littore, opus est decreto Praetoris, d. l. 50. l. 2. §. merito ff. ne quid in loc. publ. Quia non est proprissime usus littorum ille: est enim usus ad tempus, aedisicatio in perpetuum. Sic etiam licet in Mari aedificare, l. in tantum 6. in princ. ubi Dd. ff. h. Ita Veneti praetendunt libertatem, quia non aedificaverunt in solo alicuius, sed ipso in Mari, Baldus, in Rubric h tit. Pacius, in disceptat de dumin. ADriat mar. fol. 15. Peregrinus, de iur. fisc libr 8. num. 5. Id autem, quod in Mari, vel littore aedificatum est, si collabatur; quasi postliminii iure, redit locus in pristinam causam, dict. l. 6. ffih. Hoc mirum cui videri possit; cum dominium semel quaesitum, non nisi certis modis amittatur: l. 17. §. 1. ff. de adquir. vel amitt. possess. Verum id dicendum est de dominio iuris civilis: at dominium gentium Iuris, sicut acquiritur per occupadonem sine ullo titulo, itanec permanet acquisitum, nisi quamdiu occupatio durat.
Antonius Faber, ad dict. l. 6. ff. h. t. Sicut occupatio est titulus naturalis acquirendi; ita titulus est amittendi, si collabatur et relinquatur. Nec est, ut quis instet, etiam diruto aedificio, locum sacrum remanere, dict. l. 6. §. sacrae. Ergo et hîc fieri id debere. Regero rationem diversitatis, quae estinter locum sacrum et communem. In sacro nil intervenit, quod prstinam causam mutat; semperque superest causa religionis et pietatis, argum. l. 32- §. 2. ff. de condict. indebit. Diruto vero aedificio, in littore posito, inter venit nova causa, quae ius immutat quia Marerursus occupat littus. Quia autem Mare, littusque Marinum. communia sunt; ideo iure naturali gentiumque, omnibus vacant, l. 5. l. ff. de contrah. empt. Indque iure gentium, naves adpellere ad quamlibet terram quimus: prout Virgilius canit, lib. 1. Aeneid.
Quod genus hoc hominum quaevebunc tam barbara morem
Permittit patria? hospitio prohibemur arenae.
Nemo ergo ad littora maris accedere prohiberi debet: dummodo a villis, monumentis, et aedificiis sese abstineat, l. nemo ff. h. Indeque et Barbarus ille mos habetur, ac etiam in Caroli V. Criminalibus Sanctionibus improbatur; vigore cuius naufragium passi, bona vellibertatem amittunt: Peinliche Halßgerichts Ordnung / Artic. penult. Reichs Abschied/de Anno M.D.LIX. Authen navigia, C. de furt. Gail. lib. 1. observat.: 8. Petrus Friderus Mindanus, lib: 2. de mandar. cap. 57. num. 1. Fuit sane usus olim frequens, ut navigia, hominesque naufragium passi, servi redderentur eius, ubi ad littus enatant, vel eiciuntur: et vocaverunt Germani ein Grundruhr/Galli Germanico, seu Notma~nico verbo Varech, quasi Fahrrecht. ut dixi politicor. libr. 1. cap. 4. num. 38. Ac olim Ius id ab Arabibus quoque usurpatunfuit. Arrianus, in Periplo Maris Eryt hr. Et cum Imperatoris Caroli V. naves duas, ad littus eiectas, et ab Iordane Ursino captas, ab He~rico II. Galliae Rege, Legatus Caesateus, Anno M. D. LVI. restitui sibi postularet; Annas Mom~orantius, Magister Equitum respondit: Ea, quae adlittus fuissent eiecta, gentium omni iure, ad Principes, qui littoribus imperant, pertinere, Bodinus, lib. 1. de Republ. cap. 10. pag. mihi 267. Ac pariter ius illud olim, ut in alhis Regnis; ita etiam in Germaniâ usitatissimum fuit: non modo in Mari et Oceano, sed et in Rheno, ac Albi, uti contra Fridericum Comitem Stadensem, olim disputatum ab Archiepiscopo Bremensilegimus; eum servili ventre fuisse natum, propterea, quod ipsius Mater, facto in Albi naufragio, cum ventrem gereret, in Archiepiscopi potestatem iure naufragii venisset. Spangenberg in der Querfurdtischen Chronick. Sed consuetudinem eam barbaram, et antiquis in usitatam, crudelitatem quoque et scelus, idem Bodinus vocat; ab aliisque mutlis ea
improbatur, et pluribus oppugnatur. Dn Latherus, tract. de censu libr. 2. cap. 11. Goth ofredus Engelhardus, Amicus meus, Dissert. eleg Argentinae. loco Disputat. propos. de vectigalib. thes. 24. a princ. Ac sires ad littus eiciuntur, quarum Dominus ignoratur, vel non resciri potest; tunc eae ad Dominum loci, ut detelictum pertinent: vel earum aliqua pars, ut Thesauri in loco publico inventi. Ita refert et defendit consuetudinem Petrus Gregorius Tholosanus de Republic. libr. 9. cap. 1. num. 29. quae et in Nortmanniâ viget; scilicet ut si intra sex hebdomadas non veniant, qui ad littus delatas res vindicent; tum eae proprio iure ad Principem spectent. Guidon des Finances, fol mihi 75.
Aliquoties iam innui, res hasce communes, publicas, seu Rei publicae (aut etiam Regis) esse, quoad Imeprium. Nec impedit, tem unam eandemque ratione usus et dominii communem; ratione Imperii atque Iurisdictionis Rei publicae esse. Nam hoc idem, etiam de rebus privatis dici potest: quae quoque ratione usus ac dominii, pertinent ad privatos; ratione vero Iurisdictionis Principis sunt; qui potest ex causâ prohibere, ne re meâ abutar, et ut eâ hoc vel illo modo utar. Idemque de publicis (quarum ususadsingulos de populo spectat, ac de quibus capite sequenti agam) iudicium est; et nempe circa ea etiam Maiestas disponere potest: ut dicto capitesequenti pluribus dicam. Et ita porro Mare, quo ad proprietatem, in nullius est bonis; quo ad usum commune omnium exsistit; quo ad Iurisdictionem, censetur esse Principis Imperantis, late Peregrinus, lib. 8. de Iure fisci, passim. Sicque licetusus navigationum publicus, (aut potius communis) sit: §. eT quidem. Instit. hîc. l. 2. §. nequis 9. ff. ne quid in loc public. l. unic. ff. ut influmin public. navig. liceat. Eum tamen prohibere, et inter vertere potest is, qui Regalias habet. Inde Bartolus, in dict. l. unic. ff ut in flumin. publ. navig. lic. Istud, inquit, interdictum intelligendum esse; ut quis a Privato, quo minus navigate licear, prohiberi non possit: sed abiis, qui habent Regalia Iura. Quia scilicet cursus Aquorum, et flumina pertinent ad eum, ad quem Regalia spectent, tot. tit. quae sint Reg al. in usib. feuder. Vide Valentinum Forsterum, de Iuris dict. Rom. part. 2. fol. 495. et aliquor seqq. hocque respectu flumina publica, in patrimonio esse ducuntur Rei publicae, seu Maiestatis, Inde quemadmodum non obstante, quod in fundo alterius licet aucupari, venari; impediri tamen potest, quo minus aliquis ingredi possit praedium alienum: §. Ferae, Instit. bîc. Ita etiam Rei publicae, usum vavigationis prohibere licet; Rauchbar, lib. 1 quaest. 23. si scilicet consuetudo talis, vel necessitas exsistat; nam et Regaliis uti Principes
ex aequitate, et Christianâ charitate debent. Unde siusu m et navigationem impediant, Status in Imperio Romano, conveniri, et ex hodierno stylo, Mandata sine clausulâ, contra eos decerni queunt, Sixtinus, de regalibus. libr. 2. cap. 3. num. 42. Klock, de vectigalibus, thes. 70. litt. a. et b. Sic et mare, ac littora maris, eius esse dicuntur, qui habet Iurisdictionem: l. littora. ff. nequid in loc. public. ubi littora, in quae populus Romanus Imperium haabet, populi Romani esse creduntur. Wesenbecius, ad §. flumina, instit. hîc, Bronhorst, 1. Antinom quaest. 13. Quamvis aliâs littora (ut et supra dixi) communia esse dicantur, unde nemo ad littus maris accedere prohibetur, §. 1. instit. l. 2. ff. hîc, Iacobus Bornitius, de Maiestat. cpa. 7. Sic et Insula, in mari nata, occupantis fit; nullius cum esse credatur: §. Insula, Instit h. l. 7. §. Insula. ff. de adquir. rer. domin. sed tamen superioritas et Iurisdictio Insulae, spectat ad eum, qui Imperium habet in mare; is nempe, qui in proximo continenti provinciam tenet, argum. l. Insula 9. ubi Castresis, ff. de iudic. l. qui ex vico 30 ff. ad municipal. Caepolla, de servitut. rustic. prad. cap. 26. num. 14. §. Insula, ibique Dominus collega Harpprechtus, Instit. hîc. Quo intuitu res iure gentium communes; interdum, vel generis significatione; aut ita in specie, quod in eas populi Imperium sit, publicae dicuntur. Paulus Busius, Disputat. politic. 11. thes. 26. ad fin. Idque utile est scire, ad conciliationem in speciem dissidentium locorum. Sicque Littus publicum dicitur, in l. 112. ff. de verbor. signific. vel Imperii (aut, ut supra dixi, proprietatis) respectu: vel quod publicum usurpatur quandoque pro communi. Ac ita quoque res communes, quo ad Imperium, alicui in Feudum concedi queunt, Busius, dict. Disputat. 11. thes. 27. Ut vero res hae communes, instar bonorum cuiusque privati concedantur, et subducantur omnino usui communi; licet magni intersit publice, aut privatim aliquorum, merito negatur. Nam quod Princeps potest praeiudicare privato; l. 2. §. si quis a Principe, ff. ne quid in loc. public. id pertinet ad praeiudicia minora; Dd. in l. universa 4. C. de precib. Imperat. offer. non etiam ad maiora, l 3. l. 7. C. dict. rit. Busius, dict. loc. thes. 28. Sic rebus communibus vectigali imponi potest: Klock, de vectigalib. thes. 70. in tantum, ut si quis maritimum habeat vectigali; illud intra centesimum milliare, a praeternavigantibus exigere queat. Mare namque per centum milliaria, ad proximum territorium pertinere, disceptat Gentilis, libr. 1. Hispanic. Advocation. cap. 8. ac etiam ultra, si alteri provinciae non adpropinquat. Indeque dicunt, quod sicut quis potest punite delinquentem in suo territorio, ita etiam delinquentem in mari, quod subicitur illi Civitati: Caepolla, de servit. rustic.
praed. cap. 26. num. 12. etc. ac num. 26. etc. nisi tamen mare a nullo alio Principe, specialiter fuerit occupatum. Pacius, de domin. muris Venet. fol. 41.
Fiunt item res communes, publicae interdum, ita in specie dictae: hoc est, populo, vel Rei publicae illarum dominium adquiritur, etiam quo ad proprietatem. Ita dicunt, mari non posse imponi servitutem a privato: l. venditor in princ. ff. commun. praedior. sed tamen hoc a Principe fieri posse, dicit glossa ibidem, per l. servitutes, §. ult. ff. de servitut. Licet quoque, si quis in mari piscari, vel in mare retia immittere, aut educere prohibeatur; possit agere iniuriarum: l. iniuria §. si quis me ff. de iniur. l. 2. §. si quis in mari, ff. ne quid in loc. public. et tamen etiam in mari, piscatio prohiberi potest; si lognissimo tempore alicui solifuerit adquisita. Georgius Moht, tract. de venaet. part. 1. cap. 6. late Peregrinus, de iur. fisc. libr. 8. num. 34. etc. Videtur quidem mate, resque aliâs communes, praescribi non posse; nec quoquetempore immenriali; ut disputat Caepolla, de servitut. rustic. praed. cap. 26. num. 6. quia contra infantes, et nondum genitos, praescriptio procedere nequit: per textum expressum, in l. praescriprio 45. ff. de usucap et cum non valenti agere, praescriptio haud currat, l. 1. in fin. C. de annal. praescript. Item quia contra ius Naturale praescriptionis vim cessare, quis putare possit: argum. l. iura sanguinis, ffderegul. iur. Sedtamen possessio, vel quasi, cuius memoria non exstat, habet vim tituli, seu privilegii, aut iuris constituti, omneque vitium excludit, l. hoc iure, §. ductus, ff. de aqu. quotid. cap. 1. de prascrip. in 6. Ita et Hispani propriam sibi asscribunt navigationem ad Indiam utra~que, voluntque ab hac inventione acquiri proprium usum viae: sicut quaeritur gemma, aut aliud quid eiusmodi, in littore maris, aut ipso in mari in ventum: et quia sic quaeritur id, quod in nullius est bonis, sic etiam quae retur id, quod commune omnibus exsistit. Indeque aperta via in omnibus, nunc est occlusa reliquis cunctis, qui illâ per saecula non sunt usi: etsi potuerint semper uti. Albericus Gentilis, in lection. Virgilian. cap. 8. fol. 68. Quam vis Hugo Grotius, in tract. mare liberum inscripto, tecto tamen nomine, contradicat operose. S ic pariter, maris Adriatici Dominos, Veneti se venditant; idque Dominium (Iurisdictionale scilicet, et etiam ut puto proprietatis) contra Regem Hispaniarum, ob Regnum Neapolitanum, singulari Tractatu asseruit Iulius Pacius a Beriga, et Peregrinus, libr. 8. deiur. fisc. per Discurs. Exstat etiam eiusdem argumenti Epistola Francisci de Ingenuis Germani, adversus Valenzolam et Motinum. Neque novum est, ut aliquis populus classe potens, in mari Imperium exerceat: ut
olim Rhodii, teste Strabone, libr. 14. eam que potestatem eis Romani non inviderunt, imo ab eis Legem, quae Rhodia dicitur, sumpserunt, l. deprecatio 49. ff. ad Leg. Rhod. de iactu. Et in signum Dominii illius, Veneti quotannis, mare sibi annulo desponsant, et aiunt, Venetam Rem publicam esse Dominam Adriatici maris, per eius occupationem. Idque fieri posse censent: cum sit nullius, et naturali ideoque ratione occupanti cedat, l. 3. in princ. ff. h. Eaque occupatio, temporis pariter immemorialis fulcro est subnixa; eique praescriptio, non ut modus ad quirendi dominii considerata, sed ut exceptio robur addit. Effectus huius dominii enarrantur quinque. Quod (1) tenentur, illud mare tutum securumque reddere a Piratis. (2) debent subditios tueri. (3) possunt delinquentes in eo mari capere et punite; tamquam in suo territorio seu districtu qui delinquerunt. (4). possunt alios illâc navigare voletes prohibere, et quo minus ibi navigent, impedire. (5) possunt navigantibus vectigalia imponere, et contra facientes punite. Dissentit tamen Betsius, de pact. famil. Illustr. cap. ult. fol. 648. ubi ait, res communes praescribi non posse, ac etiam Dn. Ioachimus Clutenius, in Syllog. thes. 12. a prin. Sed vero etiam maris Balthici Dominum se iactitat Daniae Rex: Mercure Francois, rom. 3. sol. mihi. 141. cui tamen etiam multi accolae contradicunt.
REs, quae respectu non omnium hominum, sed tantum aliquorum publicae censentur; vel sunt publicae, respectutotius alicuius gentis et populi; vel urbis unius. Publica totius cuiu sdam gentis, proprie publica dicuntur, quasi populica. Haecque a communibus in eo differunt; quod communes ab omnibus occupando acquiruntur, tam usu, quam proprietate. Est enim illorum proprietas nullius, et ideo occupanti cedit: quod in publicis est secus, quae in patrimonio certi cuiusdam populi sunt, usuque tantum communes exsistunt. § flumina, ibique Theophilus et Cuiacius, instit. hîc. Bronchorst, centur. 1. antinom. 13 Wesembecius, in paratit. ff. h. Communes, ab omnibus occupando acquiruntur; et quantum quisque occupat ex communibus rebus, per partes, ipsius proprium efficitur:
non quod res communes universim acquiri possint, sed ut dixi, per partes. verbi gratiâ; quilibet potest in mari, vel littore maris, Insulas aedificate, moles, pilasve iacere, et aedificans constituitur Dominus aedificii atque soli, quamdiu ibi aedificium manet. l. ergo, 30. §. ult. l. quamvis 50. ff. de adquir. rer. domin. Publica sunt flumina, portus. etc. Horum proprietas a nemine acquiri potest, cum ea iam a pop ulo sit occupata, lib. 7. §. 4. ff. de adquir. rer. domin. usus quidem fluminum communis est, ut dixi cap praeced. Ideoque ius piscandi in flumi ne, cuilibet competit: dict. § flumina, sed cum proprietas populi sit, non aliter ibi permittitur molendina, vel alia opera exstruere, nisi Principis, aut Senatus, aliorum ve Regalia habentium permissu, l. 2. §. fi quis a Principe, ff. ne quid in loc. public. l. 2. ff. de flum. l. fluminum 24. in rpinc. ff de damn. infect. Quin et in publicis rebus, cum proprietas Rei publicae sit, etiam circa usum restringendum, pinguius ius Maiestas habere videtur; quam in omnium communibus rebus, eam habere supra deduxi. Sique usus fluminum, non aliter exerceri potest, nisi ex licentiâ, permissuque Principis; rationabili tamen, l. 2. §. 10. et 16. ff. ne quid in loc. public. Georgius Everhardus, vol. 1. consil. 47. n. 6. et num. 45. ac aliquot. seqq. ubi an obpiscationes, alicui possit navigatio prohiberi: et de fluminibus vide etiam Peregrinum. libr. 8. de iur. fisc. num. 44. Itaque Princeps ius Stapulae, constituete potest, das Anfahrt oder Stappelrecht. Klock, de vectigal. Ihes. 56. et dixi ego, libr. 1. politicor. cap. 4. num. 54. Cogere nimirum potest eos, qui flumine publico uti volunt, ut certo in loco exponant merces, venumque proponant. Quod autem dicitur, flumina publica esse; id intelligi de fluminibus debet, quae perpetua sunt, ut est Padus et Rhenus: privata vero exsistunt, quae manu sunt extracta, lib. 1. §. si fossa, ff. de flumin. ut sunt fossata, aut quae ad tempus tantum fluunt, Caepolla, de servitut. rustic praedior. c. 32. differt tamen flumen privatum, et proprium, ut ostendit Everhardus, dict. cansil. 47. num. 9. qui ibi pluribus, quid flumen publicum et privatum sit, docet. In flumine publico, cuilibet navigare licet, navem aut ratem agere, et per ripam exonerare: l. 1. in princ. ff. ut influmin. public. navig. lic. 1. 1. ff. de flumin. etsi quis ibi numquam egerit navem, vel rates, Everhardus, dict. consil. 47. num. 43. Ius autem fluminum publicorum, quod habet. Caesar, velquilibet praeditus Maiestate; id aliis concedi potest, iure Privilegii, vel feudi; ideoque Schiffreiche Flüß; iure Territorialis imperii, sibi Principes adscribunt. et ita quaeritur, Ansub verbo Wasser/ et Wasserlaiffen/ in investituris comprehensa, flumina concessa intelligantur, quod ex usu Germaniae, aliis
concurrentibus, videtur dicendum, ut dict. consil. 47. probat. Everhardus, num. 31. ac seqq. mult. Sicque Legibus Poloniae, flumina cum suis alveis regia sunt, et nemo inibi navigationem debet impedire. Statuta Poloniae, §. flumina. Quomodo autem per praescriptionem, et durch. Fach vnd Reißen possit impediri a privato, vel eo, qui Regalia non habet, ususnavigationis? Idem Everhardus consil. 47. docet, num. 56 usque ad sin. consil. item tom. 2. consil. 40.
Pertinet hûc, ius Molendinorum; Ubi quaeritur inprimis, an liceat facere molendinum novum, in praeiudicium antiqui? quâ de re tractant Bartolus, et Dd. in l. quo minus ff. de flumin. puta, si Princeps alicui concesserit, molendinum aedificare, dubitatur; An et alteri idem concedere queat, in praeiudicium priors? Id sane ita fieri nequit, nt aqua primi molendini minuatur; stephanus Gratianus, disceptat. sorens. 89. aut ut aqua eius divertatur. Decius, consil. 244. volum. 2. Onciacus, quaest. iur. philosoph. 41. Aliâs hoc fieri potest; licet ob constructionem molendini novi, alteri molendino vetustiori praeiudicium inferatur: daß es thme an den Kunden schaden bringet. Id enim non est iuta causa im pediendi molendinum construendum. Cacheranus, decis. Pedement. 17. num. 3. Boerius, decis. 125. Afflictus, decis. 388. quodque dicunt nostri Doctores, aedificanti molendinum de novo in riparia; opus novum nuntiari posse, ab eo, quiab antiquo, et ex Principis privilegio, molendinum sub annuo censu habet. Franciscus Marcus, quaest. 106. part. 2. Id intelligo, si vel privatus hocfacere velit absque Principis auctoritate; puta si habeat agros ad ripam: aut si Princeps concedere velit ius de novo molendinum aedificandi, absque rationabili caussâ, et in detrimentum Canonis, qui sibi quotannis debetur. Sed adde Decium, consil. 373. Chassanaeum, in consuetud. Burgund. tit. des forests, rubric. 13. §. 9. consil. 1. quod que dicunt; absque Principis auctoritate fieri de novo molendinum non posse: ita intelligendum, ut non eo inscio; sed nec facile is Vasallis et subditis id prohibete debet. Thesaurus, decis. 16. ac vide Sixtinum, de Regalibus, libr. 2. cap. 3. num. 65. qui tradit; quando absque concessu Principis hoc fieri queat. In flumine autem privato, seu proprio potius; libere, et sine ullâ superioris auctoritate, molendinum ibi aedificari potest: cum ea nil differant ab aliis locis privatis, l. 1. § 1. et §. item si. ff. de fluminib. Idque locum habet, ut si duo habeant flumen privatum, utrique competat libera facultas molendini exstruendi, licet noceat alteri; Et sic in superiori parte fluminis privati, recte aedificatur molendinum in vito eo, qui in inferiori parte eiusdem fluminis, molendinum habet: modo id fiat
principaliter ut sibi prosit, non ut alteri noceat, Sixtinus, de Regalibus, libr. 2. cap. 3. num. 48. etc. sed de molendinis plura habet Ferrariensis, in form. libel. in action. Consessor. tit. 30. gloss. 6.
Quaeri item hîc potest, an liceat ad flumen aggerem facere (Wassersehlachten vulgo appellamus) contra inundationes; agri vel praedii sui muniendi causâ, etiam eum incommodo vicinorum: Wan man einen Bug auff die angräntzende güter in das Wasser machen thut? Quam quaestionem tractat Rauchbar, libr. 2. quaest. 27. Et quidem hoc cui videri posset negandum esse: nam cum ita debeat quis meliorem suum agrum facere, ne vicini faciat deteriorem, l. 1. § 4. ff de aqu. pluv. unde si quis salicta posuerit, ut ob hoc aqua restagnaret, aquae pluviae arcendae agi potetst, si ea aqua vicino noceret, dict. l. 1. §. 6. Ettamen contrarium verum est, per l. 2. §. 9. ff. dict. tit. ubi legitur: si vicinus flumen torrentem averterit, ne aqua ad eum perveniat; et hoc non sit effectum, ut vicino noceatur, agi cum eo aquae pluviae arcendae non posse; si non hoc animo fecit, ut alteri noceat, sed ne noceat sibi. Ac pariter in l. 1. §. sed ersi. 7. ff. ne quid in flumin. public siat, talis ponitur casus, ubi alicui grande damnum flumen dare solitum fuit, et praedia eius depopulari: Et respondetur, posse aggeres, vel quam aliam munitionem adhiberi, ut agrum suum tueretur, etsi ea res cursum fluminis aliquid immutet, vid. Friderus Mindanus, de mandaet. lib. 2. cap 38. num. 10. Caepolla, de servitut. rustic. praed. cap. 37 Noe Meuter/von wasserrechten/part. 5. quaest. 12.
In disquisitionem itidem venit: Si Nobilis habeat liberum pagum vel castrum, ibique per territorium fluat publicum flumen: An princeps vigore der Landts Obrigkeit/possit cognoscere de caede, in flumine publico perpetrata? Negat id Casparus Leipoldus, apud Atumaeum, de iur. public. volum. 1. Discurs. 13. quaest. 11. fol. mibi 205. Eo quod iurisdictio, per publicum flumen, in quo Princeps Regalia habet, per translationem iurisdictionis alicuius castri generalem, non transferri censeatur. Unde occiso aliquo in flumine publico /aut etiam viâ) cognitionem spectare solum ait ad Regalia habentem, quorum consequens est iurisdictio pro tuitione publicae viae: ersi aliâs Nobilis ille, iuxta et prope viam generalem, pbulicumque flumen, exerceat Cent: vnd Fraischliche Obrigkeit. Verum haec decisio fallit in civitatibus Imperialibus, Nobiliumque omnino liberis pagis, pertradita Caepollae, de servitut. rusticor. praedior. cap. 31. num. 4. et Bidembachii, quaest. nobil. 13. eo quod sibi Regalem etiam iurisdictionem illi assertant. Ac si in flumine ex unâ parte iurisdictio sit unius, ex alterâ parte alterius: iurisdictio non est inter eos
communis, pro indiviso; sed quilibet habet pro diviso iurisdictionem in medietate viae vel fluminis, argum. l. adro, §. Insula, ff. de adquir. rer. domin. Caepolla dict loc.
Alveus, est fluminis venter seu lectus; in quo flumen cubat. Bartolus, in tract. de alluvion. in princ. Baldus, in Rubric. ff. hic num. 27. Alveus autem fluminis publici, publicus est; quamdiu flumini deservit, l. 1. §. ille, ff. de flumin. Cum veroflumen alveum omnino dimisit, desinit esse publici iuris, et efficitur eorum, quiprope ripam praedia habent. Peregrinus, libr. 8. de iur. sisc num. 56. et seqq. late. nisi agri vicinorum essent limitati. l. in agris. ff. de adquir. rer. domin. tunc enim alveus, uti in nullius bonis exsistens, cederet occupanti, l. 1. §. similique modo, ff. de flumin. Riparum porro usum publicum esse, proprietatem privatam, inquit Gaius Ictus, in l. 5. ff. h. At ais, Cuius iuris est totum, eiusdem et partes singulae esse debent. Totum autem flumen publici est iuris. Ergo et ripa. Verum ripa non est pars, sed continens fluminis.. Continens vero et contentum, naturâ sunt seiuncta. Instas: littora iure maris censeri. Ergo et ripas fluminis iure. Respondet Bronchorst 1. miscellan. assert. 5. Littora partem maris esse; quia quottidianis accessibus occupantur a mari; ita utsequantur conditionem occupantis. Hinc Littus dicitur, qua fluctus alludit, et quousque maximus fluctus a mari provenit. l. 96. et 112. ff. de verbor. significat non enim littus elevata terra est, ut ripa: quod sciunt, qui littora viderunt. Sed non buique sufficiens ea responsio videtur: id enim etiam littus vocitatur, quod adiacet mari, quam vis refluxu maris non obruatur; ea nempe loca ubi aedificium poni potest, in sin. dict. leg. 5. scilicet in terrae parte, ab aquae iniuriâ immuni. Ergo respondendum, littuos non ut partem maris sequi ius, sed propter identitatem: quia ratio quae militat in ripa, non locum in littore habet. Accolae enim riparum coguntur eas munire. Ergo aequum est, ut pro laboribus et impensis, ad ipsos pertineat proprietas, et commoda proprietatis, quae percipere queunt salvo usu, qui publici est iuris. Corasius ad dict. leg. 5. certe si usus riparum publico denegaretur, etiam ipsius fluminis usus ad imeretur: quid enim prodesset navigare, si non ad ripam appellere, onus reponere licerer? quid piscatio prodesset, si retia non concederetur siccare? Permissâ itaque navigandi et piscandi facultate; omnia concessa putantur, sine quibus illa commode persici non possunt, l. ultim. ff. de offic. eius cui mand. est. Iurisdict. l. 2 ff. de Iurisdict.
At quid de Insulâ est dicendum, in flumine publico natâ: Anne ea Domino fluminis, seu Principi, et qui ab eo causam
habet; anne vero vicini agri possessori cedit? vide Peregrinum, dict. libr. 8. num 61. Pro Principe, seu fluminis publici Domino, allegari (1) potest; quod alveus fluminis publici, et ipse publicus reputetur, l. 1. §. simili modo, ff. de flumin. sicque si al vei illius, pars aliqua sicca reddatur, et ita Insula fiat, publici iuris manebit: cum eadem res dinerso iure non censeatur, l eum quiaedes 23. ff. de usucap. (2) Insula, commodum fluviaticum esse censetur: commoda autem fluviatica pertinent ad eum, qui iurisdictionem et proprietatem fluminis habet. Sed magis tamen est, ut Insula, vicinis et adiacentium praediorum Dominis privatis, accedat. Andreas Schaeffer, quaest. 17. part. 2. Heigius, part. 2. quaest. ult. Hartma~nus Pistoris, libr. 4. quaest. 17. Pro eoque est texttus satis clarus, in §. Insula. instit. derer. divis. l. 7. §. 3. l. 56. §. 1. ff. de adquir. rer. domin. l. 1. §. 9. flumin. Et vero cur non vicinis accolis talis insula cedat: cum ii ripas non solum munire, verum et subinde aquatum excursiones, atque alia pericula sustinere cogantur; nec unquam exalluvione tale commodum acquirant, quod incommoda superet inundationis, tot. tit. C. de alluvionib. Nec obstat, quod alveus publici iuris esse a quibusdam dicatur: iam enim Insula ibi nata, a flumine et alveo, ipsâ naturâ separata atque secreta est; et proinde etiam diverso iure non immerito censetur. Alvenus enim non dicitur ratione loci, seu soli, sed quatenus ibi fluit aqua. Et quod de commodis fluviaticis dictum fuit: id ad iurisdictionalia spectat, iurisdictionisque proventus. Unde Insula, ratione iurisdictionis, pertinebit ad eum, qui in flumine imperium habet. verum extraordinaria illa, et maxume ex Gentium iure venientia emolumenta, quae sanctio iuris et ratio aequitatis, vicinis accolis, et Dominis circumiacentium praediorum adsignavit; non ideo Dominisunt iurisdictionales. Ius ideoque alluvionis, separatam ab aliis fluminum commodis rationem habens, salvum privatis manere debet. Sed tamen, tunc Insula ad fluvii Dominum spectat. cum praedia prope fluminis ripam, et ipsa forte non privata, sed publica sint; puta praedia fisci vel civitatis: tuncenim Insula non privati, sed publici iuris est habenda. De eoque casu sumi debet Lex penult. §. ult. ff. de adquir. rer. domin. quevae nostrae aliâs decisioni refragari videtur. Licet Cuiacius, libr. 14. ebservat. 11. aliam adferat rationem conciliationis: et putet, insulas ratione riparum et littorum, quoad usum, publicas ibi dici. Sed sane non loquitur Iurisconsultus de insulae ripâ, seu extremitate, quod iuris publici sit, sed hoc pronuntiat de insulâ totâ. Ergo publica insula est. quae ex publicis agris vicinis abrasa, et in medio flumine nata; non ea, quae privatorum ex agrorum abrasione exsistit. Adde hâc de
Antinomiâ, Lyclamam, 7. membran. eclog. 2. Arumaeum, Disputat. ad Ieges praecipuas 20. Thes. 2. Sic et constitutio Adolphi Nassovienfis, Imperatoris Romani, quam Anno M. DC. XI. edidit Dominus Freherus, ubi habetur: Si Insula nata est in Rheno, vel alio flumine, in Comitatu alicuius Comitis, qui in ipso flumine recipit telonia et conductus, habetque comitatum eundem; eadem insula spectat ad Imperium, et ipsum Comitem, non ad alium Dominum, cuius districtus protenditur ad ripam fluminis praelibati. Haec, inquam, constitutio, non habet iuris auctoritatem: cum non sit inter recessus Imperii relata: aut loquitur tantum de iurisdictione.
Inter res, quae publicae, seu populicae sunt, refertur quoque portus. Marcus Antonius Peregrinus, de iur fise. libr. 8. n. 29. Locus nempe conclusus, quo importantur et exportantur merces, l. portus 59. ff. de verbor. significat. Unde Veteres etiam portus, Baias vocitârunt; a mercibus baiulandis: Isidorus origin. lib. 14. cap. 8. in fin. dicitur et statio, ubi rates stant, seu morantur. l. 1. §. stationem ff ne quid in flumin. public. Verum quo ad Iurisdictionem, portus sunt illius Domini, vel Civitatis, in quorum territorio exsistunt. Et ideo vectigalia, seu reditus illius portus, ex mercibus provenientes Regalibus accensentur. l. inter publica 17. §. final. ff. de verbor. significat. cap. unic. de Regalib. in usib. feudor. Quaeritur hîc 5. An portus maris, ingenio hominum fabricati, spectent ad aedificantes? Et respondet Baldus, in Rubric. ff h. quod aedificia aedificantium sint; sed portus ipsi, nihilominus publici exsistant. Ac item portus magis publici, quam communes esse censentur; quia plerique vel manu facti, vel opere muniti sunt: fereque semper reperiuntur moles in mari proiectae, causa faciendi vel muniendi portum. l. 2. §. adversus, ff. ne quid in loc. public. l. 1. §. inter necessarias. ff. de impens. in res dotal. fact.
Viae itidem publicae simt, per easque ite, ducere currum, vel plaustrum, cuilibet licet: l. 2. §. 1. ff. ne quidin loc. public. quae eaedem tamen ratione Iurisdictionis ad Principem spectant. Domini enim terrarum prohibere possunt, nedum suis, sed et forensibus, venire ad loca sua. argum. l. Dirus, ff. de servitut. rusticor. praedior. quod et Baldus, un ufib. feudor. cap. 1. de form. fidelit. dicit, ac subdit: postquam forenses venerunt in territorium alicuius, sicut populus reliquus exsistunt. vide Caepollam, de servitut. rustic. praedior. cap. 3. Atque hoc gentium iure receptum est, et sic antiquissimis Britannorum Legibus, viarum ius pertinet ad Principem duntaxat: eiusque iuris violatoribus pariter atque iis, qui in illis maleficium aliquod committebant, horrendae constitutae sunt poenae. Selden, in Iano
Anglor. libr. 1. fol. 10. Aeque enim viae ac flumina, in imperantium sunt potestate, curâ atque protectione: atque inde ad Regalia refertur ius publicae viae. Obrechtus, Disputat. de Regalib. thes. 277. Habentur autem pro publicis viis, per quas iter populo patet; habentes exitum ad mare, aut in Urbes, aut in flumina publica, aut ad aliam viam militarem. Harumque solum publicum est; l. 2. §. viam 21. ff. ne quid in loc. public. adde Cammannum, Disputat. de iurib. Maiest 5. thes. 34. et differunt a servitute viae; ubi Dominus fundi, patitur tantum servitutem. Viarum harum, maxume olim habita ratio fuit apud Romanos: Sixtinus, de Regalib. libr. 2. cap. 2. num. 12. et in Gallia Magistratus huic curae praepositi, Maistres des ports. passages et chemins, vocitantur, Petrus Gregorius Tholosanus, libr. 3. syntagm. iur. cap. 13. num. 5. hasque vias, adeo ad Regalia spectare dicunt; ut quamvis Comites, Barones, Nobiles, aut Civitates superiorem recognoscentes, ab utrâque parte viae publicae, iurisdictionem habeant circumquaque; tamen ipsum viae publicae Regale, ibi non sibi adscribere possint: nisi illud peculiariter concessione, vel praescriptione adquisiverunt, Cammannus, dict. Disputat. 5. Thes. 35. et seqq. Sicque is, qui Regalia habet, cognoscit de homicidio, in viâ publicâ commisso. Dn. D. Bocerus, de Regalib. cap. 2. num. 146. et commissum ibi homicidium censetur, ibique homicida puniri debet, ubi stetit homicida: utpote ex cuius personâ, non autem occisi, delictum hoc aestimari debet: isque locus ex coniecturis non rato colligi potest. Dn. D. Bocer, dict. loc. Quo vero in territorio taliter occisus tumulandus sit, oder wer ein Fraischvfandt zu nemmen habe? non tam argumentis, quam armis saepissime solet disceptari, Cuiacius, lib. 21. observat. cap. 4. Dn. D. Bocer, dict. loc. num. 149. Ego cum communi putarem; ubi occisus invenitur, seu ubi caput, taquam pars potior iacet. Cumque ita viae pertineant ad Dominum superiorem; si viarum publicarum infestatores. mercatorem, vel alium, in viâ publicâ opprimant, eisque res ipsorum eripiant; ille idem superior, praesertim quando vectigal, vel pedagium eo nomine fuit depensum, oder so er das gelatt genommen/ damnum resarcire tenetur: vide late Dn. Camman. dict. Disputat. 5. thes. 42. et seqq.
Iure nostro civili, viae publicae Basilicae hoc est, Regiae, Praetoriae, item Consulares, et Militares indigitantur: Freye/ Kayserliche/ Offne Landt Strassen/ l. 2. §. viarum. ff. ne quid in loc. public. his opponuntur, contrariaeque sunt privatae; quas agrarias quidam dicunt, Güetter wege/ per easque itur de Consulari viâ ad agros. Vicinales rursum viae, indigitantur: quae vel in vicis sunt, vel in vicos
ducunt: da man von einem Dorff in das ander wandert/ haeque etiam publicarum iure censentur, si non ex collatione agrorum privatorum fuerint factae. Dicitur etiam via publica Germanice Hoerweg/ Via militaris, aut potius via communis. Heer enim, teste Goropio, libr. 7. Hermatenae, commune est. Unde Heerberg/ Diversorium, receptus communis, darinnen sich jedermann verbergen mag. Heerzug/ ein gemainer Zug. Francicum vetus, Heribannum, communis convocatio. Ubi autem via publica spectat ad Communitatem: ut iam fere est, quod status Regalia habent; ibi universitas potest viam publicam reducere in privatam, aut alio transferre: dummodo non vicinis hoc adferat magnum nocumentum. Ita potest mutare universitas, vel vendere aliquid de publicâ viâ; sed vix sine Principis consensu, nisi praescriptio vel tacita concessio subsequatur. vide Alphonsum Moditium, §. plebiscitum, dubitat. 87. ubi disquirit: Quatenus viae publicae, pertineant ad universitatem, superiorem recognoscentem. Adde Cammannum, dict. Disputat. 5. Thes. 35. Et de viis publicis, vide etiam Afflictum, in tractat. de iur. protimis. §. 9.
Quaeri hîc item potest; an quis per publicam viam, exercitum ducere iure prohibeatur? Id quod rectius affirmatur: nemini enim licet ingredi agrum alienum, l. 3. ff. de adquir. rer. domin. §. ferae, versic. plane, instit. de rer. divis. quodque dicitur in can. omnes leges, versic. traensire, distiuct. 1. fas esse transire per agrum alienum, id intelligitur Domino non prohibente. Et transitus impediri posse videtur (1) propter damna. (2) propter metum: etenim qui cum exercitu iusto, in meditullio alicuius territorii versatur, dominus illius exsistit; si velit. Maxume autem refragatur, traditio Doctorum communis, quae vult; quod propter necessitatem si petatur innoxius transitus, liceat propter hanc causam bellum inferre, et transitum per territorium alienum usurpare. Quod aliquoties fecerunt Israelitae, Duce Moyse. et adprobat etiam Bartolus, in l. 1. num. 4. C. de pagan. Ac militibus cibariorum quae accipiunt sumptum solventibus; non esse transitum negandum, scribit quoque Angelus, in l. si venditor, §. si constat, ff. commun. praedior. Ripa, de remed. praeservat. contrapest. §. nunc devenio, num. 117. Idque idem sancitur in cap. fin. causs. 23. quaest. 2. ubi habetur: Iusta bella gerebantur a filiis Israel contra Amorraeos. Innoxius enim transitus negabatur; qui iure aequissimo humanae societatis petebatur. vide Covarruviam, in cap. peccatum, part. 2. §. 9. num. 4. versic. Quinta. Unde inferunt Hispani, optimo iure, iusteque ereptum fuisse Regnum, Iohanni Labretano, Navarrae Regi, (a quo causam habet Modernus Galliae Rex) eo quod transitum Ferdinando
Arragoniae Regi, cum exercitu armato contra Galliae Regem per Navarram tendenti, negâsset. Antonius de Padilla, ad l. per agrum num. 20. et seq. C de servitutib. et aqua. licet maxime contradicant Galli. Carolus Molinaeus, ad consuetud. Paris. part. 1. §. 39. num. 4. adde Bodinum, libr. 1. de Republic. cap. 9 fol. mihi 188. Thuanum, libr. 1. a princip Brutum fulmen, Hotomanni Ego litem non facio meam; sed ac quiosco in sanctione Imperiali: quae iubet, praestitâ cautione, et turmatim, exercitus per territorium alienum transire.
REs, quae unius urbis; vel communitatis respectu, publicae sunt; Res Universitatis dici solent; eo quod non ad homines omnes, neque universum populum regionis, sed aliquam tantum utbem pertinent, vel pagum. Ab aliis etiam communes, seu iuris civilis indigitantur, argum. l. 1. §. 2. et seqq ff. nequid in loc. public. Et sanc Res aliquae universitatis, necessario esse debent; nulla siquidem societas absque rerum communione fingi fere potest. Necesse igitur est, ut qui in urbe habitant, vel pago, quaedam communibus usibus habeant destinata; si diu velint sociati permanere. Actalia sunt theatra, stadia, plateae, aedificia et alia spatia publica; nimirum forum, pomerium, pascua, §. 6. instit. de rer. divis. Tholosanus, libr. 1. de Republic. cap. 1. num. 13. Bodinus, de Republic libr. 1. cap. 6. Golius, libr. 1. politicor cap. 3. mihifol. 87. porticus, balnea, Theophilus. ad §. universitatis, instit. h. et si quae alia insuper communia Civitatum exsistunt. Et talis quoque res Romae fuit Martius Campus, l. 6. in princ. ff. de contrab. empt. basilicae publicae, etc. l. 83 §. 5. ff. de verbor. obligat. Eiusmodi autem res, quia ut dixi, requiruntur ad constituendam rectam Universitatem; non civitas solum Romana, sed et municipia habent. Quam vis enim abusive publica dicatur, l. 15. ff. de verbor. sigutficat. et civitates loco privatorum sint, l. 16. ff. dict. tit. Vulteius, in princip. Instit hinum. 17. Attamen id verum tantum est, quo ad ea, quae Maiestatis Iura, et Imperium summum concernunt: in reliquis pari iure gaudent: maxime inter suos cives. Hilligerus, ad Donell. libr. 4. cap. 4. lit. a.
Cumque haeres, iure dominii spectent ad civitates, aliasque consimiles universitates, sequitur; male Principes agere, quod praedia civitatum et oppidorum, aut etiam pagorum, (vulgo Allmandren/
quasi allen Mannen gehöria/ gemaine wayden, höltzer, wäldt etc.) Camerae suae adpropriare, vindicareve contendunt: post Menochium et alios Thomas Michael, Disputat. de Iuriosdict thes. 61. Quemadmodum enim Princeps non potest privato rem suam auferre; ita adhuc minus populo, vel Universitati, modo tamen ab ipsâ Universitate illa fuermt legitime occupata, vel acquisita. nec impedit, quod eruditissimus Bulengerus dicit: de voctigalib. cap. 3. fol. mihi 5 omnia Imperatoris esse: et hodie neque urbes habere res proprias, neque populum Romanum. Quia Imperator omnia populi Iura sibi arrogavit, ut quaecumque olim populi fuerint Romani, iam sint Imperatoris. Nam hoc intelligendum est de Dominio Iurisdictionis, non proprietatis; ut mox infra dicam, et etiam Seneca, libr. 7. de benefic. cap. 4. 5. et 6. docet. Hinc dicitur, loca, quae sunt intra fines castri seu villae, praesumi esse communitatis, cuius sunt fines; praesertim nemora, pascua, ceteraque bona publica inculta. Covarruvias, practic quaest.; 7. num. 1. Ac etsi Domini temporales, videantur habere fundatam intentionem de iurc, quod ad eos pertineant res sitae intra limites suae terrae seu castri. Mascardus, de probationib. conclus. 217. in princ. id intelligitur, quo ad Iurisdictionem tantum; non autem respectu dominii particularium rerum, quod Domini habere non censentur. Mascardus, dict. conclus. num. 10. etc. Ubi hancce sententiam communem dicit. Et quod dominium pascuorum et nemorum, non sit Principis, qui habet Iurisdictionem et Imperium in aliquo loco; probat etiam Hostiensis, et Iohannes Andreae, in cap. nimis, extr. de iureiur Afflictus, super constit. Regui, Rubric. 85 num. 8. Item licet bona pertinerent ad Dominos temporales; nihilominus si cives vel subditi, habeant in dictis bonis ius pascendi: bona illa inculta non possent Domini illi redigere ad culturam: eaque vendere, et Cameram suam locupletare. vide omnino Surdum, confil. 65. Koppen, quaest. 15. per tot. Gravettam, consil. 292. num. 2. Nam forma praediorum mutari nequit, ut ius pascendi in illis quaesitum im pediatur. Si vero bona illa ab Universitate non possideantur, nec ab eâ occupata sint, pertinerent ad Dominum superiorem loci. Peregrinus, de iur. fisc. libr. 4. cap. 3. num. 29. Uide Matthiam Stephani, de iurisdict libr. 2. part. 2. cap. 7. num. 71. adde omnino Hondedaeum, volum 2. consultat. 84. ubi tradit; quatenus praescriptum censeatur ius pascendi ab Universitate, ut non possit Princeps bona sua inculta, subicere culturae.
REs privatas, seu quarum usus non est communis; in duplici rursus differentiâ esse puto. Quaedam in patrimonio quidem Rei publicae sunt, sed non in civium usu: Busius, Disput. politic. 11. thes. 26. Quaedam sunt singulorum. Illa etiam publica alibi dicuntur; quia sunt bona civitatis; l. 15. ff. de verbor. significat. indeque peculia servorum civitatium, proculdubio publica haberi, respondet Ulpianus, in l. 17. ff. dict. tit. Haecque bona possideri et distrahi possunt, et ea Bulengerus, dict. tractat. de vectigalib. fol. 5. abusive publica dici putat, quia naempe non in publico usu civium exsistunt. Prioris huius generis sunt res fisci, quae nontam in Principis, quam Principatus patrimonio sunt, vulgo Cammergütter: et quae etiam dicuntur Patrimonium coronae, etc. atque Principi ad dignitatem suam tuendam, quasi ususfructus ratione attribuuntur. Alia enim Caesaris sunt, seu in Principis cuiusdam patrimonio privato; non quatenus est Princeps; sed quatenus est Arcadius, Antoninus, l. cum servus 39. §. ultim. ff. de legat. 1. l. 3. C. de quadrien. praescript. Itaque res privatae, et privata Principis substantia, et res Dominicae, itemque patrimoniales, l. penult. et l. ult. C. de fund. patrimon. non numquam etiam Aerarium privatum appellantur. Hotomannus. quaest. illust. 1. Vulteius, ad l. 1. C. de Iurisdict. num. 46. et mult. seqq. Betsius, de pact famil. illustr. cap. ultim. fol. 724. et seqq. Alii etiam differentiam faciunt inter ea bona, quae annexa et incorporata Principatui sunt (quae ideo Rei publicae dos dicuntur; et quae Princeps velut dotalia accipit in inauguratione sui Principatus, quaeque alienari non possunt) et inter illa, quae ex praecedentibus nascuntur, et percipiuntur, ac in thesaurum fiscalem deferuntur: ad communem Principis ac Rei publicae utilitatem, et negotia; acin quibus Princeps maiorem habet abutendi praetextum, Tholosanus, libr. 3. de Republic. cap. 2. Consentit fere Bodinus, libr. 6. de Republic. cap. 2. fol. 641. Et pessime errant illi, qui dubitare audent, utrum in Monarchiâ absolutâ, valeat ista distinctio bonorum; ut alia dicantur publica Imperii, alia Principis privata? Vide Keckhermannum, Disputat. politic. 34. quaest. 7. Non enim Princeps Iure Dominii, Rem publicam possidet, sed gratiâ Imperii at que administrationis: sicque non habet ius abutendi, ut privatus abuti potest re suâ. Quod autem inter Domanium et fiscum differentia sit, etiam observat Hotomannus, in Franco Gall. cap. 9. a princ. ubi scribit, Domanii commercium nullum esse, rerum fiscalium
usitatum ac legitimum concedi usum. Ego puto, Domanium in bonis Regiis; Fiscum consistere magis in Regalibus Iuribus. Est porro differentia inter Aerarium et fiscum, de qua videri potest Christophorus Colerus, parerg. cap. 28. Busius, 3. subtil. cap 1. et Ego in tractat. de Aerar. cap. 1. num. 3. proprie nempe Fiscus Principis; Aerarium populi est. Indeque rite constituere videntur alteram speciem rerum privatarum, quae non ad singulos spectant; res illae, quae in publico Rei publicae dominio sunt, Gemeiner Landtschaffe Einkommen; aut oppüidi alicuius singularis propria exsistunt, Einer Statt sonderbahre gütter. Item bona Collegiorum, Academiarum, etc. Iure haec possidentur privatorum, licet in dominio sint populi vel Civitatis, Collegii. etc. quia usus eorum non ad singulos spectat, nec omnibus communis est: sed in Rei publicae, ut corporis integralis convertuntur utilitatem. Sicque dicuntur haeres iure privatorum possideri: respectu rerum Universitatis, quarum usus ad singulos spectat. Losaeus, de iur. Universit. part. 3. cap. 1. Wesem becius, in paratitl. ffor. de rer. divis. sub num. 3. ad fin. Quo respectu in l. 7. § 1. ff. quod cuiusque Universit. nom. respondetur: si quid Universitati debetur, singulis non debetur; nec quod debet Universitas, singuli debent Tales res nempe erant agri publici civitatum, qui si in perpetuum locabantur, vectigales appellati fuerunt. l. cotem 11. §. 1. ff. de publican. et vectigalib. l. 1. ff. si ager vectigal. l. Lucius 21. §. ult. ff. ad municipal. Quam vis igitur multo maxima pars vectigalium, in Fisci iure esset; l. 1. ff. de publican. l. inter 17. ff. de verbor. significat. quaedam tamen populis et civitatibus concessa erant. l. vectigaliae 10. l. ult. C. de vectigal. et commiss. l. vectigalia 10. ff. de publican. l. 3. C. de compensat.
Ad hanc divisionem, quae bona publica Universitatis, ab iis, quae Rei publicae privatim propria sunt, seiungit; digitum quoque intendunt nostri Iureconfulti, in quaestione; An civis, in causâ civitatis, vel pro civitate, testimonium ferre queat? Nempe si causa civitatis litigiosa, principaliter spectet ad civitatis honorem, et commodum; tunc singuli cives idonei testes (modo tamen prius ipsis homagium relaxetur) esse censentur. Quia scilicet causa civitatis, singulorum civium propria esse minime reputatur, l. 7. §. 1. ff. quod cuiusque Universit. nom. Sicque cives admittuntur in testes, super Iurisdictione, et consinibus civitatis, cum ea res non concernat singulos, sed universos cives; et proprie sit civitatis, ut Universitatis. Covarruvias, 18. practic. quaest. Si vero commodum rei controversae respiciat immediate et principaliter singulos cives; ac nempe si agatur de re Universitatis, cuius usus omnibus civibus est communis (ut sunt die Allmanden)
tunc non possunt cives ferre testimonium pro civitate: quia in causâ propria, cuiusque commodum vel incommodum in effectu ad ipsos spectat, testimonium perhiberent, contra l omnibus C. de testib. puta si agat civitas ad ius pascendi in publicis pascuis, ubi singuli cives habent ius pecora pascendi, vel caedendi ligna in publicis silvis, da sich die Burger ingema in beholtzen. Adeo ut nec hoc in casu testes plures Universitatis, coniun gerentur ad faciendam probationem. Quia nimirum omnes, ob proprium commodum defectui et suspicioni obnoxii videntur At ubi nullus integer est, et sidei probatae, suppletioni haud est locus: ut tradit Alexander, consil. 57. colum. penult. volum. 7. Haud quippe plures testes omnino inhabiles, idoneos se facere possunt; quoniam enim unus adderet alteri fidem, quam ipse non habet. Sed de quaestione hâc videri potest Mascardus, de probationib. conclus. 1422. Farinacius, tract. de testib. quaest. 60. num. 495. etc. Bronchorst, centur. 2. e)nant. 99.
Tandem res quaedam mere privatae (seu singulorum) vocitantur: quarum nempe possessio, usus et dominium, aut Principis est, ut privati (quemadmodum etiam innui supra) aut vero subditorum, ut singuiorum, seu privatorum; Et ex variis causis, iure civili proditis et explicatis, cuique vel ad quiruntur, vel amittuntur. tot. tit. Iustit. de rer. divis. et adquir. ear. domin. ac tot. tit. ffor. de adquir. rer. domin. Sciendum autem est, opinionem illam; quod nihil sit in Republicâ privati, sed omnia pertineant ad Reges, ac alios Magnates; nostrum vero tantummodo esse usum fructum; iniquam et Tyrannicam, vel saltem fundamentum omnis Tyrannidis esse. Ac etiamsi eam foveat quidam, qui pietatem et iustitiam prae se ferunt; ut nempe facit Britanniae pientissimus Rex in tract. de liber. Monarch. Ubi subditos dicit, tantum Vasallos esse; proprietatem penes Reges, quod cave intelligas in genere de omni; sed tantum de Scotiae Monarchiâ, quae sub Barbaris coepit. Alio fine hodie Aulico-politicorum omnium animos, opinio ea insedit ac occupavit, eique omnes suos superstruunt conatus, Et nempe cum res facile redeat ad principium suum, putant; impium non esse, sr faciant ut omnia redeant ad Principatum, cuius ab initio fuerunt. At vero summa potestas Maiestatis, non ad Dominium, sed tantum ad Imperium rerum privatarum est referenda, quod et innui supra, hocque et Cicero intellexit, ac contra aliter sentientes, qui Christiani esse volunt, testabitur aliquando. Monet enim is eam in sententiam eleganter, libr. 2. officior. ac inquit: videndum erit ei, qui Rem publicam administrat, ut suum quisque teneat, neque de bonis privatorum publice (praetextu publici iuris, et potestatis) diminutio fiat.
Probat item hancce sententiam Historia Nabothi. Quin et Iurisconsulti, aequissimi hac in parte qui esse solent, aperte tradunt; in agris privatorum, nihil ne publico quidem consilio, cum ipsorum iniuriâ capi ius esse. l. 13. ff. commun. praedior. Inde sine iustâ causâ, puta delicti, vel publicae necessitatis, bona subditis auferri non possunt. Alioquin si omnia Principis sunt, quod erit DEI? quibus verbis Tertullianus, libr. de idololatr hanc ferocem sententiam eludit. Et considerat etiam eum in sensum Iason, ad l. 5. in princ. num. 12. et 13. ff. de condict. caus. dat. quod quidem leges DEUS subiecerit Principibus, non tamen contractus: si autem omnia Principum essent: non ii contractibus cum subditis initis tenerentur. At vero fit, ut multis in casibus aequo iure cum ceteris Princeps utatur, Novell. 59 cap. 11. l. 6. l. 22. §. 2 ff. de iur. fisc. l. 2. et 3. C. ne fiscus, vel Res publ. Unde etiam in dubio qui contra fiscum respondet, non dicitur errare, l. 10. ff. deiur. fisc. Meritoque laudat in Panegyrico, Traianum Imperatorem Plinius, hisce verbis: non exturbatis prioribus dominis, omne stagnum, omnem lacum, omnem saltum pascuae circum venis; nec unius oculis, flumina, fontes, maria, deserviunt. Ecquid Caesar non suum videat? tandemque Imperium Principis, quam patrimonium maius est. Et in L. 3. C. de quadrien. praescript. non rescriptum invenimus, omnia Principis esse; sed intelligi: et quidem non cuiusvis generis bona, sed quae exsubstantiâ fiscali, vel principali sut alienatatid est tam res privatae eius substantiae, quam res ipsius fisci publici, et aerarii. Cuiacius, ad titul. Codic. de offic. Comit. rer. privat. in pavatitl. Connanus, libr. 3. Commentar. cap. ultim. num. 8. Nec olim etiam Barbarica Imperia, talem sibi sumpserunt potestatem: sane ex cap. Genes. 47. adparet; Pharaonis non fuisse terram, antequam emisset eam. Concludamus ergo, solius DEI omnem esse terram; Exod. cap. 19. versic. 5 ab eo Imperantes simul et privatos, eam possidere ligio nexu. Inde ille pro lubitu transfert Regna, familias perdit, divitias etiam privatis largitur. Addo, quae divine Philon Iudaeus, de Legis allegor. libr. 2. Qui audet dicere, suum esse aliquid, sempiternâ notabitur servitute: sunt hae voces delapsorum in summam ignorantiam, quia soli DEO competit haec VOX, MEUM. Eius enim solius possessio, est haec rerum Universitas; attestante velipso, cum dicit: Dona mea, munera mea. Sed hâc de quaestione vide Hotomannum, quaest. illustr. 1. Dn. D. Harpprechtum, ad princip. Institut. de rer. divis. num. 94 et seq. Me, libr. upoliticor cap. 2. num. 46.
Principi et Rei publicae, non quidem dominium, sed tantum Imperium competere dixi, in bona privatorum Hoc autem Imperium non finem habet Tyrannicam vim, non dominatum, sed
subditorum solum modo utilitatem, ut libr. 1. politicor. cap. 1. num. 34. probavi. Quicquid ultra est, a peccato esse videtur, et vereor, ut severis inferni poenis puniatur. Imperium autem hocce legitimum, consistit in eo; ne quis subditorum vel alteri, vel sibi noceat: ac quoque ut Rem publicam non laedat, sed potius iuvet. Operam itaque imperans navet, ut dominia sua singulis sint in tuto, ne vis adhibeatur: ut dominia iure, certisque modis transferantur; ut quoad dominia ab alienis deteta, legitima remedia exstent, ad ea vindicanda, etc Interest etium Rei publicae, ne quis re suâ male utatur, maxime ad proprium nocumentum: ac sane si sollicite caveatur, ne quis privatorum re suâ abutatur; exinde singulis et Rei publicae item optime consuli posse videtur. Ergolicet quilibet rei suae moderator et arbiter exsistat; cavere nihilominus pro Imperio potest Princeps, ut prodigis interdicatur bonis; ut luxus in cibis et vestitu removeatur. Quibusdam item in locis non praeter rationem statuto cautum est, ut subditi consensum Magistratus exigant, si pro aliis fideiubere velint. Dn. Rutgerus Rulandus, in decis. iur. controv. quaest. 65. Ita et in hoc Ducatu statutum exstat, ne inseio Principe, sub usuris mutuo accipiant pecuniam subditi. Fürstliche Württembergische Landtsordnung/ fol. mihi 20. et seq. Tenetur item subditus, suis bonis et opibus, Rem publicam iuvare: unde tributa et collectae imponi possunt, in casu nec essitatis, ut in tractat. de Aerar. dixi. Non etiam negligenda sunt, quae pertinent ad aedificia privata; sed et eo usque curam suam extendere debet Princeps, vel alius Rei publicae moderator. In quibus sequentia veniunt observanda: inprimis nempe s1ummetri/a; ut scilicet sic ab initio domus condantur, ut tota urbs de qualitate unus quasi sit murus (hâc enim ratione minore sumptu, maius urbi paratur decus) (29 habenda est ratio regionis, in quâ constituuntur: ut scilicet materia eligatur, quae non facile incendium concipiat, et quae sunt simila. Iunius, politic. quaest. 66. Commendandi etiam, non opprimendi, vel onerandi sunt, qui splendide aedificant. Cassiodorus, 4. variar. Epistolar. ultim.
Necessario hîc quaerendum est; an liceat habere propria bona: num vero praestet, communia omnia esse? Sane Plato, I hilosophorum summus, et simul ex Socratis (quem Oraculum Apollinis, sapientissimum iudicavit) traditione; unionem, amicitiamque in Republicâ summam, per sublationem duorum illorum vocabulorum, MEUM et TUUM, in mundum introducere nisus est. Verum id, in hoc perverso mundo fieri nequit. Ut enim Iura Legesque, cuilibet suum asserentes, et violatores, raptoresque punietes, efficere haut possunt, quinmulti appetant aliena, aliorumque bonis, magno labore partis
fruantur, ipsi otiosi: ita si omnia communia essent, malitia hominum confusionem multiplicaret: et illâ aliud nihil effi ceretur, quam ut mali bonos, eo speciosiori colore depraedarentur. Sed Platonis argumenta solide Aristoteles refutavit, libr. 2. politic. cap. 2. Golius, politic. libr. 2. cap. 2. et 3. Timplerus, politicor. libr. 1. cap. 1. quaest. 1. Rodolphus Goclenius, problem. Ethic. 89. et seq. Eamque ideo Platonis opinionem, Iohannes Casus, Sphaer. Civitat. libr. 2. cap. 1. vocat novam et inauditam; quae nullius Principis diplomate sit obsignanda, et nullius Philosophi chirographo subscribenda. Ac adparet inprimis sententiae Platonicae absurditas ex eo; quia nullibi illa fuit adprobata, sed totius orbis, omniumque saeculorum praxi et usu refutata. Quin et dominiorum distinctio, adeo ab antiquissimâ vetustate comprobata fuit; ut lapides terminales, sacri olim haberentur: quos si quis transferre, aut tollere fuisset ausus; lege latâ, caput eius, qui tale perpetrâsset, Deo terminali devoverit Numa. Quam in rem ita scribit Dionysius Halicarnassaeus: debuerant, inquit, rem ipsam observare, ob quam termini, Dii habiti ac nominati fuerunt; et contenti propriis possessionibus, non vi nec dolo adpetere alienas. Ita et praecipitur in Lege Moysis: Non assumes et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione sua. Deuteronom. cap. 19. vers. 14. Sic et Decalogi praeceptum est, non ad petere agrum alienum: quae sane ambae leges, praesupponunt dominiorum distinctionem.
Sed vero Disputatio maior est; An si perversitas mundana non permittit distinctionem dominiorum: saltem püerfectio Christiana, exigat eandem? Quam opinionem nonnulli Anabaptistae fovent, et adhuc in Moraviae quibusdam locis re ipsâ in usu habent; ut et novissime Valentinus Wieglius, proprietatem bonorum graviter oppugnat, praesertim in traect. de Vit. Christ. cap. 20. Contra quos videri possunt, Conradus Summerhard de Calv, eximius quondam in Academiâ Tubingensi Theologiae Professor, tract. de contract. quaest. 8. Chemnitius, part. 2. locor. Theologicor. Iohannes Forsterus, Disputat. ad Decalog. decad. 3. problem. 1. et addi debet Dominicus Arumaeus, exercitat. Iustin. 2. thes. 2. Dn. Valentinus Forsterus, in eleganti suo de dominio tractat. cap. 10. Dn. Antonius Winter, in Adsessor. part. 1. cap. 1. num. 3. etc. Ego in Commentar. ad L. 5. ff. de Iustit. et iur. quaest. 3. Et neque opinio eorum, qui proprietatem oppugnant, videtur nova. Namque Nicolaus IV. Pontifex Maximus, in cap. exiit, de verbor. siginificat. in 6. dicitur difinisse: Christum verbo et exeplo docuisse perfectam charitatem, quae consistit in abdicatione rerum omnium, nullo sibidominio relicto; nec in particulari, neque in communi: ac proinde talem
paupertatem sanctam et meritoriam censendam. At vicissim hoc si ita nude et crude intelligatur, falsum et haereticum esse, docuit Iohannes XXII. Pontifex Maximus, in extravag. cap. ad conditorem, tit. de verbor. significat. ubi ait: impossibilem esse paupertatem, quâ quis in rebus usu consumptibilibus abdicat se omni dominio, solo usu retento; et in extravag. cum inter nonnullos, declarat, esse haereticum, dicere; Christum talem paupertatem verbo aut exemplo docuisse. Quae res magnas tempore Ludo vici IV. lites movit, ut videre est apud Magnificum Hervvartum, in suo Ludovico IV. defenso. fol. 460. etc. ac adde Bellarminum, libr. 4. de Rom. Pontific. cap 14. Ego quaestionem supra propositam quibusdam propositionibus conabor explicare.
(1) Omnia DEI sunt, minime nostra. (Unde Onciacus. quaest. iur. Philosophic. 9. pie scribit, proprietatis rerum, superffuam quaestionem esse, quia nil nobis proprii exsistat) et ergo, sive quid privatim, sive in communi possideamus, ita cuncta debemus possidere, ut dependentia a DEO; ut ipsius propria etc. Quam in rem, lubet recitare verba Philonis ludaei, ltbr. 2. de Chernbim, fol. mihi 92. etc Nemo mortalis, habet ullius rei stabile certumque dominium: quos autem vulgus Dominos vocat, opinione magis, quam reverâ Domini sunt. Et reverâ Princeps ac Imperator unus DEUS habendus est, quem solum decet haec vox; OMNES RES MEAE SUNT. Et postea: fol. 97. Nihil purificatam mentem maiori afficit laetitiâ; quam quod Dominum. habet, quem agnoscit rerum omnium Regem. nam servire DEO, maxuma est gloriatio: non modo libertate maior, sed et divitiis, et Principatu, et omnibus rebus, quas mortales mirantur, pretiosior. Potentiam autem eius, quae est IEHOVAE, vere testatur Oraculum illud: et terram non addices in perpetuum, mea enim est universa, quoniam Advenae et Inquilini vos estis coram ME; Annon manifestissime docet, ius possessoris omnium rerum, ad DEUM pertinere; usum vero solum ad creaturam? et quae ibi pulcherrimasequuntur.
(2) Iure Naturali omnia libera et communia sunt: Vnd ist Aygenschafft wider die Natur der Erschaffung/ iure vero gentium demum, introducta, factaque fuit divisio rerum: spectatâ namque primâ rerum constitutione, quâ res a DEO conditae et donatae sunt generi humano, in commune eas donavit, nihil cuiquam adpropriando. Et sic spectato iure, quoditunc erat, antequam quicquam iure positivo ac gentium fuisset introductum, omnia communia erant. Itaque fuisset contra ius naturalie, prohibere quemquam usu: cuiuscumque illarum rerum. Quiaetamen DEUS ita humano generi in commune res donavit; ut nec praeceperit, ut omnino haber enteas communes,
neque prohibuerit, quin eas inter se dividerent (praesertim si id temporis successus, generisque humani status postularet) sane homines post lapsum in peccatum, postulante id rectâ ratione, dividere eas inter se potuerunt; reque ipsâ diviserunt; Tum ut melius administrarentur; tum etiam, ut pax inter homines servaretur: quae sane, si omnia omnibus universim communia essent, servari nulla ratione potest. Eaque de causâ, post rerum divisionem, licitum est cuique prohibere ab usu rei suae alium quemcumque. Ludovicus Molina, Theologus Societatis Iesu, de Iust 1. et iur tract. 1. disput. 4. num. 8. Sicque quemadmodum in innocentiae statu, expediens ac diecens erat communis possessio rerum; ita vicissim eae post peccatum necessario divisae fuerunt: quamvis nec divisio rerum tollat omnino absurda, et mala cuncta, quae sequerentur, si rerum dominia divisa non fuissent, Molina, dict. tract. disputat. 20. per tot adde Campanellam, Moral. cap. 6. num. 7.
(3) Licet de Iure Naturali divisio rerum non fuerit introducta; unde dicit Augustinus, can. quo iure, distinct. 8. Tolle Iura Imperatorum, et quis audet dicere, haec villa est mea, mea est haec domus? Attamen eandem DEUS in suâ Lege saepius adprobavit: ut et iam supra edoctum fuit; dum scilicet prohibet, ne quis adpetat aliena. Id quod in Novo quoque Testamento sublatum haut fuit. Novum enim, et Vetus Testamentum, non adeo differre videntur; ut potuerit aliquid directo esse contra Christianam Charitatem, in veteri licere. Sic et Salvator noster ex factis Veteris Testamenti: puta quod David comederit panes propositionis, desumpsit Argumentum. Christus item venit implere Legem, nec abolere politias; sed perficere easdem. Beatus Paulus commendat Philemoni servum fugitivum: non fulminat Anabaptistico more; servitutem contra Christianam esse Legem. Paulus ad Eleemosynas adhortatur pios; et ita Dominiorum distinctionem praesupponit: ac quoque idem docet, quâratione emere, et bona corporalia possidere debeamus.
(4) Cum rerum divisio, propter lapsus necessariam consequentiam, suerit introducta; hincque dicatur in can. dilectissimis, caus. 12. quaest. 2. communis usus omnium, quae suntin hoc mundo, omnibus hominibus esse debuit; sed per iniquitatem alius dixit, hoc esse suum. Vide Auctorem Parthenii. Litigiiosi, libr. 1. cap. 7. num. 13. Ideo Christianus propriaequae habet, possidet quidem, rerumque divisionem adprobat propter ordinem, qui aliter hoc rerum in statu conservari nequit. Sed haut eo delectatur: verum ut crucem hanc inaequalitatem portat; lubensque omnia communia haberet, optatque id fieri posse; scit eniam si omnes boni, et omnia communia essent,
maiori commoditate omnes victuros. Vide Sebastianum Francum. Paeraedox 15; fol. mihi 212. Hicque pius affectus Monachatum olim introduxit, cuius asseclae, paupertatis praestant votum omnes, eorumque aliqui, planc nihil, nec privatim, nec in commune possidere queunt, ut Capuzini etc. Iungi debet Illustrissimi Bellarmini Liber, 4. de Pontific. cap. 14. de paupertate Christi multa egregia habens. Qui idem docere satagit; Christianos primos, qui omnia communia habuerunt, fuisse Monachos, libr. de Monach. cap. 5. et cap. 20. Adde, quae ex Philone Eusebius refert, histor. libr. 2. cap. 16. et 17. Qui idem libr. 3. histor. cap. 37. scribit: etiam post Apostolos, quosdam omnia vendidisse, et Evangelium praedicasse.
(5) Dominiorum distinctio, rerumque proprietas tum demum, haut displicet DEO, et eâ, salvâ conscientiâ uti potest Christianus; si (1.) ea ut non possidens possideat; nec cor adponat. Psalm. 62. vers. 10. 1. Corinth. 7. vers. 29. etc. Et (2) si secundum charitatem omnia pie communicet. Vide quae dixi, libr. 1. politicor. cap. 1. num. 7. versic. 6. Hoc innuit Beatus Paulinus, epist. 5. ad Severum ubi ita scribit. DEUS, nobis nihil in hunc mundum inferentibus, substantiam rerum temporalium, quasi tonsile vellus apponit; non ut sarcinâ impediat, quos expeditos nasci iubet, sed ut materiam nobis virtutis ad merita parieda proponat; et sit unde documentum nostrae in DEUM (id est, verum Patrem, ac Dominum) fidei at que pietatis edamus, si suppetant nobis cara, vel dulcia; quae (praeferentes DEUM) magno praemio negligamus. Ac de eodem Paulino, Prosper, de vita contemplativâ, cap. 9. Sanctus, inquit, Paulinus (ut ipsi melius nôstis) ingentia praedia, quae fuerunt sua, vendita pauperibus erogavit: sed cum postea factus esset Episcopus, non contempst Ecclesiae facultates, sed fidelissime dispesavit. Quo facto satis ostendit, ut propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis posse, quae sunt communia Ecclesiae, possideri. Sed illud prius quod dixi, bona possidenda esse, ut animum non intrent: optime expresserunt vetusti illi Theosophi, seu contemplativae Theologiae cultores; Inter quos He ricus Suso, aliâs Suesse, ita scribit, in tract. de novem rupib. fol. mihi 416. Qui ad octavam rupem cupit evolare, rebus et bonis suis teporariis, quae inter DEUM et ipsum aliquod possunt medium efficere, sese exuat et exoneret necesse est; aut certe ita eas servet, ut eas nihili pendat, nec sibi appropriet: sed tamquamnon habens habeat, potiusque inde promoveatur ad DEUM, quam erga illum impediatur. Hoc pacto quisquis eas res habet, licet eas obtinet, sitamen eis, non scipsum spectet et amet, sed solum DEI honorem: illi permittit DEUS, ut vitae
sustentandae necessaria inde accipiat, quodque superest, totum DEORUM [(reading uncertain: print faded)] ius revera est, impertiatur. etc. Sicque qui homines aequare vult, non opes subtrahere debet; sed arrogantiam, ut illi potentes atque elat, pares esse se apud DEUM, mendicissimis suis sciant. Detractâ enim divitibus in solentiâ, et iniquitate, nihil intererit; utrum ne alii divites, alii pauperes sint: cum animi pares exsistant: quae efficere nulla alia res potest, nisi Christiana Religio. Lactantius, libr. 3. Divin. Instit. cap. 22. Et ea quidem aliter, quam nunc vulgo fit, inculcata. Cum enim hodie non tales producat effectus, nec esse est concludi, etia abesse idoneam causam, seu modum. Ad posteriorem autem, quam dixi, conditionem; quod nempe possessiones, egentibus et proximis nostris, per charitatem debeant communicari: etiam Aristoteles respexit, cum dicit; libr. 2. politicor cap. 3. communem atque unam nos efficere debere civitatem, non uxorum confusione, liberorumque et patrimoniorum communione: sed disciplinâ etc. Facultates xrh/s1ei, seu usu communes sint, non ex necessitate, sed kat) a)reth\n, seu secundum virtutem: hocque intuitu Lactantius, dicto loco scribit, rerum proprietatem, et vitiorum et virtutum materiam continere: communitatem autem nil alind, quam vitiorum licentiam esse. Inde iniquus, et non Christianus est, qui prodigaliter abiumit, quo miseros et egentes sustentare posset. Eo intuitu vocat Christus Mammona iniustum, cum quo nobis debeamus facere amicos. Lucae 16. cap. Sed audiamus, quid Sancti Patres de divitum avaritiâ, vel effusione dicant. Sanctus Basilius, Oratione ad divites, in illud Evangelii, Destruam horrea mea: At tu, inquit, nonne spoliator es, qui quae dispensanda accepisti, propria reputas? Est panis famelici, quem tu tenes; nudi tunica, quam tu in conclavi conservas; discalceati calceus, qui apud te marcescit; indigentis argentum, quod possides inhumatum: quocirca tot pauperibus iniuriam facis, quot dare valeres Sanctus Ambrosius, sermon. 81. Sed ais, inquit, quid iniustum est si cum aliena non in vadam, propria diligenter servem? O impudens dictum! Propria dicis? quae? Ex quibus reconditis in hunc mundum detulisti? Et infra. Non minus est criminis, habenti tollere; quam cum possis et abundes, indigentibus denegare. Sanctus Hieronymus, in Epistol. ad Hedibiam quaest. 1. Si plus, inquit, habes, quam tibi ad victum, vestitumque necessarium est; illud eroga, et in illo debitricem esse te noveris. Sanctus Iohannes Chrysostomus, homil. 34. ad populum Antiochenum, Nemquid, inquit, grave quidpiam et onerosum a nobis requirit? necessitatem excedentia, vult nos facere necessaria; Et quae nequidquam et inutiliter reposita sunt, haec vult bene distribui. Et infra. Tuarum, inquit, rerum es, ô homo,
dispensator, non minus, quam qui Eccle siae bona dispensat. Et infra. Non ad hoc accepisti, ut in delicias absumeres; sed ut in Eleemosynam erogares: numquid enim tua possides? res pauperum tibi sunt creditae, sive ex laboribus iustis, si ve ex hereditate paternâ possideas. Sanctus Augustinus, in Psalm. 147 Superflu a, inquit, diviti, necessaria sunt pauperi: res alienae possidentur, cum superflua detinentur. Idem Auctor, in homil. 8. et libr. 50. homiliar. sic loquitur: defert Deus tibi honorem, et quasi tibi dicit: prior de communi tolle, quod sufficit necessitatibus domus tuae; quod reliquum est, da Christo. Denique idem, in tract. 50. in Iohannem; Tibi, inquit, superflua sunt, sed Domini pedibus, pauperibus necessaria sunt Sanctus Leo, sermon. 5. de collect. sic ait: Etiam terrenae et corporeae facultates, ex DEI largitate proveniunt; ut merito rationem eorum quaesiturussit, quae non magis possidenda, quam dispensanda commisit. Sanctus Gregorius, 3. part. pastoralis curae, admonitione 22. Admonendi sunt, inquit, quinec aliena appetunt, nec sua largiuntur, ut sciant sollicite; quod ea, de quâ sumpti sumus, cunctis hominibus terra communis est: et idcirco alimenta quoque omnibus communiter profert; et incassum se innocentes putant, qui commune DEI munus sibi privatim vindicant. Sanctus Bernhardus, in Eoisto!. 42. ad Henricum Archiesiscopum Senonensem, sic ait: Nostrum est, pauperes clam ant, quod effunditis; nobis crudeliter subtrahitur, quod vos inaniter expenditis. Haec ille. Neque diversam doctrinam tradunt Doctores scholastici meliores in sCholis. Sanctus enim Thomas, qui omnibus eminet, sic loquitur: 2.2. quaest 66. arric. 7 Res, quas aliqui ksukperabundanter habent, ex naturali iure debentur pauperum sustentationi. Idem, 2.2. quaest. 87. artic. 1. Dominus, inquit, non solum decimam partem, sed omnia superflua pauperibus iubet exhiberi. Denique in 4. sententiar. distinct. 15. hanc eandemesse testatur communem sententiam Theologorum. Adde Isidorum Pelusiotem, libr. 2 epistol. 146. ad Casium Scholasticum, ubihaec eadem, et rationibus ex Ethnicis Scriptoribus depromptis, inculcat. Patescit etiam ex cap. 1. Tobtae editionis Hebraicae, a Sebastiano Munstero vulgatae; Iudaeos decimam unam sacerdoti; secundam et tertiam dedisse peregrinis, viduis, pupillis, etc. ut benedictionem, sanctitatemque quasi, reliquis portionibus conciliarent.
(6) Sed hîclabor, hîc opus est, hasce duas possessionis divitiarum legitimae conditiones, ut ita in usu habeamus, quemadmodum professio exigit Christiana. Necesse sane hîc est, ut proximum diligamus, quemadmodum nosmetipsos, ut sciamus, non Christianum dicterium esse; bene ordinatam charitatem incipere a semetipso;
sed proximum aeque ac nos diligendum. Hîc exuendus est proprius amor, utilitas privata: quod tamen non facile est homini animali, non per Spiritum sublimiorem verâ fide illuminato: quod et casci Germani innuerunt, quorum proverbium fuit: Wan~ der aygen nutz nichtwer/sowere das Evangelium nicht schwähr. Hîc non semperurgendum est ius strictum: non omne quod secundum leges humanas licet; pro pio, honestoque habendum erit. Hucque alludit Christus, cum ait: Iohannis cap. 16. versic. 8. Spiritum Sanctum, cum venerit, accusaturum mundum, non solum de peccato, sed et de Iustitiâ et Iudicio. Sebastianus Francus, paradox. 252. et seqq. Item paradox. 227. etc. Vicissim vero sunt regulae intimae Christianitatis: beneficus etiam suum genium defraudat, stultissima est charitas, et prodiga sui ipsius. Proverb. 11. cap. eT ita charitatis obiectum est, proximi onu.
(7) Ut maximum peccatum, et iniquitas est, cum seditione et turbis introducere rerum communionem; eosve condemnare, qui sua non communicant, et nec in communione vivunt; quod proprium est Anabaptistarum, turgentium imprudenti zelo: ita non videtur prohibitum, talem constituere Rei publicae formam, inter eos, qui ius hoc faciendi habent: ac etiam fieri hoc, et talem Rem publicam consistere posse videtur nonnullis. Communio namque bonorum, haut necessario praesupponit confusionem, et omnium aequalitatem; sed maxime harmoniam ordinemque admittit. Et ita olim Pythagoraei, in comm unione vixerunt: Iamblich. in vitâ Pythag. cap. 17. fol. 78. nec tamen omnes adillam communionem admittebant. Idene cap. 18. fol. 84. Ita talis communio fuit in Ecclesiâ primitivâ, eiusque mentio fit in Actis Apostolorum. Vide Illustrissimum Baronium, in Annalib. ad Annum Christi XXXIV. num. 76. Eaque adhuc durâsse videtur, tempore Clementis et Tertulliani. vide Tertullianum, adversus gentes, Item, de disciplina Christianorum, cap. 2. et. 9. ac adversus Marcionem. Itidem Beatus Clemens, epistol. 5. Hancque etiam communionem post recuperatam terram Sanctam, Duce Gothofredo Bullioneo, Christiani aliquot Antiochiae degentes, (postquam ea Saracenis adempta fuit) restituerunt, sub Anno MXCEVIII. Qua de re Chronicon Reicherspergense ita scribit: In hâc ipsâ Civitate, per Clerum eodem transmigrantem, vitae communis ea formula tunc refloruit; quae primitus per Apostolos ibidem coepta dignoscitur: iudicantibus eis nimirum iustissime, non aliam se illi Civitati debere normam vivendi inducere; quam quae primae institutionis Aposto licae fun damentis congrueret. Haec siquidem plantatio legitimi germinis, in Civitate illâ Sanctâ refloruit, tunc temporis; et palmites suos inde late
iam extendit: bonorum cordium glebis id facile ac Iibenter recipientibus, quod primitus ab ipsâ dexterâ Domini, in propriae coloniae agello plantatura sit. etc. Sed videtur sane non per modum necessarii praecepti; nec apud omnes Christianos primitivae Ecclesic, viguisse illam communionem: ut ex multis locis Epistolarum Divi Apostoli Pauli adparet, ubi Eleemosynas colligi petit, ubi adprobat servitutem, ubi Domino reconciliat servum fugitivum, locisque aliis pluribus, quod et attigi supra, num. 9. Non enim potest servari in multis locis, magnisque rebus publicis communio talis, Charron, libr. 1. de la sagesse, cap. 55. Requirit nam que homines, tam pietatis, kquam politkicae et civilis societatis ratione omnino probe edoctos. Non quoque hoc tentandum. Nam etiam Beatus Augustinus, et alii quidam, volentes in stituere communionem, in cassum laboraverunt; ut idem ille refert, libr. 6. confess. cap. 14.
IUre Romano, Res Sacrae, ut et Sanctae atque Religiosae, in nullius bonis esse censentur, §. 7. et seqq. Instit. derer. diuts. l. Saecra, ff. dict. tit. Et quoque non in commercio sunt; nec ideo occupanti cedunt, l. 3. ff. h. Et tamen Sacrae et Sanctae, partim publicis, partim Universitatis; Religiosae vero, privatis rebus, suo quodam modo accenseri posfunt: unde et Sacra, nomine publici veniunt, l. 1. §. 1. ff. de iustit. et iur l. 19. C. de usur. Albericus Gentilis, ad L. inter publica, in prin 6. ff. deverber. significat. fol. mibi 47. Sic et res Religiosae, aliquo modo Dominum habent; et ideo constitui potest via ad sepulchrum. Pacius, enantiof. centur. 3. quaest. 54. Sunt sane et manent semper sub Imperio Civili, Res Sacrae, Sanctae et Religiosae: ut pluribus dixi, libr. 1. politicor. cap. 3. a princip. Res item tales, auctoritate superiorum, iterum prophanari, suo modo, et etiam alienari possunt, ut fuse tradit Rittershusius, ad Novell. part. 1. cap. 8. num. 16. et seqq. mult. Ac dicam et Ego, infra, aliquid hâc de re. Rerum autem aliae sunt humani, aliae Divini Iuris, l. 1. ff. derer. divis. Res Divinae, vel sunt absolute, vere et proprie Divinae; ut sunt Res Sacrae atque Religiosae. Res Sacrae sunt, quae DEO, § 8. Instit. de rer. divi. id est, usui ac cultui divino (nam proprie nil DEO dari potest, cum omnia sint in ipsius manu) rite et ut ius postulat,
consectatae, l. 6. §. 3. l. 9 ff. de rer. divis. (sivent loquitur Beatus Ambrosius initiatae) ac ita a nobis abdicatae fuerunt. Faber, in Rational. adl. 6 §. sacrae, ff. h. Erant enim Sacra Divino cultui mancipata. Ea verod consecratio, vel a Consule, aut Imperatore, accenso Foculo, fiebat; cum Tibicine,d verbis priscis et sollemnibus praeunte: Pontisice vero Maxumo, carmen praefante, capite velate, et contione advocatâ, ac iussm populi, sine quo consecrari aedes, terra, ager etc. nequibat. Demum Lege Papyriâ, non modo templa et aras; sed ne privatas quidem aedes, sine iussu populi, consecrare, aut sempiternâ Religione licuit obligare. Fuitque sententia Platonis, ut DEORUM delubra nemo constituat privatus; satis arbitratus ad immolandum, publica Templae patere. Alexander ab Alexandro, libr. 6. genial. dier, cap. 14.
Res Sacrae, primum sunt ipsae Ecclesiae, sive aedes Sacrae, aut Templa; quae et Dominica vocantur: et inde procul dubio fluit Germanica vox Thumb / Item Thumbherz. Sicut et iidem Germani Maiores nostri, ex depravatione nominis Graeci kuriakh\, deduxerunt Kirche. Quo referri quoque possunt Martyria, id est, loca, in quibus con ventus aguntur, ad Martyrum memoriam celebrandam; unde etiam talia loca, Sancti Patres Memorias adpellitârunt, Cuiacius in paratit. C. de Sacrosauct. Eccles. Item Oratoria sive Proseuchae; Basilicae etiam indigitantur. Hucque pertinent quoque Monasteria, sive Asceteria, hoc est, domus tam Monachorum, quam Sanctimonialium, seu ut vulgo mutilate pronunciamus, Monialium. Huc pariter refero omnia loca et aedificia, piis usibus destinata: verbi gratiâ, colligendis. alendis, refocillandis, et curandis pauperibus, orphanis, senibus, aegrotis, debilibus, mancis et vitio sis; in summa, quibusvis miserabilibus personis, quae sibi ipsis sufficere non possunt, receptaculum praebentia. Rerum porro Sacrarum numero continentur; Donaria, sive Anathemata: ut vasa et vestimenta sacra, quorum in faciendâ re divinâ usus aliquis est, sive quae ad Divinam Religionem necessaria sunt, ut ait Imperator, in l. sancimus nemini 21. C. de Sacrosanct. Eccles. Imo etiam, quae tantum ad orn atum aedium Sacrarum, cultusque divini pertinent. Hucque ergo referri possunt, imagines et mensae saerae, quas in multis Ecclesiis, aut Monasteriis scimus esse et aurea, et argentea, et gemmis pretiosis ornata. Ac quod etiam in Ecclesiâ primitivâ, fuerint Templa Christianorum, et ecclesiasticus ornatus, Baronius docet, sub Anno Christi LVII. num. 30. etc. et omnium diligentiam superavit Iulius Caesar Bulengerus, inlibr. de Instr. Templer. etc. ubi veterum Templorum, structuram, ornatum etc. sollicitâ curâ describit. Non tamen pii unquam adproba verunt, ut nimiis structuris
sacrorum aedificiorum subditi opprimantur. Quâ de re lubet referre; quae Isidorus Pelusiotes habet, eptst. 37. libr. 1. Condis quidem, ut aiunt, Ecclesiam in Pelusio, machinis quidem ac molitionibus luculentam; sed improbis studiis, et sacrarum electionum pretiis, et iniuriis atque contumeliis, et tenuiorum opppressionibus, et pauperum sumptibus. Id quod nihil aliud est, quam aedisicare Sion in sanguinibus, et Hierusalem in iniustitiis. DEUS porro sacrificio exalienis bonis conflato nihil opus habet: verum illud, perinde atque eum, qui canem mactat, exsecratur. Quae cum ita sint; et aedificare, et iniuriam aliis inferre desine: ne alioqui domus illa teapud DEU. M prodat, et convincat. Ut quae sublimis quidem et exc3elsa stet; verum ob ea mala, ex quibus exstructa est, sempiterno clamore te insectetur, ereptasque mercedes a te expetat, ultionemque eorum, qui incommodis ac detrimentis abs te affecti fuerunt, poscat. Est in super et illa divisio notanda: quod Rerum sacrarum, aliae directo et principaliter ad Cultum Divinum spectent; ut Ecclesiae, Monasteria, item Vasa et Vestimenta Sacra: etc. aliae vero per consequentiam, sive minus principaliter eo referuntur; ut praedia, verbi gratiâ, agri, prata, pascua, vineae, piscinae, et similia. Item coloni, et servi rustici, per quos illa praedia exercentur, atque coluntur: quos proinde Iulianus Antecessor, in Epitom. Novellar. eleganter vocat membraimm obilium rerum. Et liae non Sacra, sed Res Ecclesiasticae indigitantur, quasque etiam Vulteius (in Iurisprudentiâ Romanâ) rebus quasi divinis accenset. Quod et facit Forsterus, tract. de dominio cap 7. num. 5. cum ad usum Deo servientium sint deputatae Sed cum illae sint in Ecclesiae Dominio vere, l. 14. C. de SS. Eccles. et cum earum certa aestimatio fit, ac usucapi queant, divinaeappellari vix possunt. Ad hoc referunt Patrimonialia Ecclesiae bona, pro dote etiam ad alendos Ministros, et ad fabricam quae sunt assignata; aut denique ad piam causam relicti reditus et oblationes, Authent. omnes, C. communia de succession. cap. relatum, et cap cum esses, extr. de testament. Estque notabile, quod quanto magis abundate coepit Ecclesia istis latifundiis et opibus externis, tanto magis degenerare coepit; ut verissime exclamaverit iam olim Sanctus Bernhardus: Religio peperit divitias, et filia devoravit matrem. Sed tamen Ecclesiae semper habuerunt bona ac proventus. Baronius, in Annalib. sub Anno Christi LVII num. 24.
Discuti hîc potest controversia magni momenti; An Ius Sacrorum, ita sit omnibus gentibus commune, ut non possimus peregrinos vel vicinos, nostrorum Sacrorum participes se reddere cupientes, violenter vel arcere, vel alio exclusionis medio prohibere? Ac.
quidem non sine ratione coetus Christianus, praesertim maioris numeri, in certas Parochias distributus, et cuilibet suus Parochus praepositus est: hancque cuilibet partem gregis sibi assignatam, Divus Petrus, 1. epist. cap. 5. vocat Clerum, quasi sorte attributam. Et Epistola, ad Hebraeos, cap 13. testatur; Pastores pro ovibus suis, rationem cogi reddere. Quem in sensum Beatus gregorius ait: qui in regimine est, quot subditos habet, tot quasi animas habet solus. Constat ergo, qui Praelatus, quot animas hic procurat; ad tot rationes ante Tribunal Christi se obligat. Cautus itaque sit, fidelis et prudens, et omnibus sollerter prospiciat, tamquam suae, quia omnes suae sunt. Nam quotquot per negligentiam perierint, totidem animarum sanguinem, de manu eius DEUS requiret. Ideoque nec oves suum Pastorem spernere debent, neque etiam alibi eo in casu ad Sacramentorum participationem admitti debent, und a)llotrioepi/s1kopos2, in malam accipitur partem. Et eam quoque ob causam sancitur, in Cencil. 3. Carthag. can. 20. Placuit, uta nullo Episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis Episcoporum supergrediatur in suâ Dioecesi Collegam. Beatus Cyprianus, libr. 1. Epist. 6. sine spe sunt, et perditionem maximam de indignatione DEI adquirunt; qui Schisma faciunt, et relicto Episcopo, alium sibi foris Pseudo-Episcopum constituunt Idem, libr. eod. Epist. 3. Statutum est omnibus vobis, et aequum ac pariter iustum est; ut uniuscuiusque causa, illic audiatur, ubi est crim en admissum; et singulis Pastoribus portio gregis est adscripta; quam regat unusquisque et gubernet: rationem sui actus Domino red dat. Oporteteos quibus praesumus, non circum cursare, nec Episcoporum concordiam cohaerentem, suâ subdolâ et fallaci temeritate circumcidere. etc. Ast si pastor ordinarius, aliam non veram amplectatur Religionem; non excludere debemus, quoscumque ad nos ex peregrinis locis venientes. Hieronymus Mencelius, apud Bidembachium, decad. 2. consil. 4. et Tilemannus Heshusius, apud eundem Bidembachium, decad. 3 consil. 6. addatur Pflacher, in postill. vder das Cvangelium/ Dominica Sexagesima. D. Philippus Haan; im Kirchenbuch/ fol. 541. Iohannes Gerhardi, loc. de Ministerio, num. 117. quaest. 6. Ius enim Sacrorum magis commune est, inter omnes Christiarros; quam aqua profluens, aut Mare. Sedin Aussriâ olim, et post in Palatinatu Neoburgensi disceptatum fuit: Si Princeps ex singulari Privilegio Nobilibus, Baronibus, etc in suis castris vel pagis, eâconditione concedat exercitium Religionis Augustanae Confessionis; ut Principis subditos alibi habitantes, non admittant ad Sacramenta, verbique DEI auditum; ac quidem sub poenâ amissionis Privilegii sui: Anne tunc salvâ conscientiâ, arceri
possint subditi illi Principis superioris, a Fratribus (Ministris nempe Ecclesiarum, dictorum Baronum etc.) eandem habentibus confessionem? Sane Princeps, qui Ius habet Privilegium dandi; ei con ditio nes quas velit adnectere potest:et tum illi peregrini, non debent fratribus habentibus tale Privilegium, molesti esse, hacque ratione effecere, ut et iidem pellantur. secedant er go cum damno potius suorum temporalium benorum; quam ut ibi maneant intuitu eorum: et proximi conditionem, tam inspiritualibus, quam temporalibus reddant deteriorem.
Sed nunc bona Ecclesiastica reassumam; quae non proprie Sacra sunt; ut innui modo supra, Haecque alienari non possunt, nisi certâ cum sollemnitate, cap. 1. et tot. tit. txtr. de reb. Eccles. non alienand. Unde si quis a tertio sciens rem Ecclesiae emat, propterea quod sine multis sollemnitatibus illa alienari nequit, procul dubio est in malâ fide; cap. qui contra, de regul. iur. in sexto, nec itaque usucapere potest, qui eam sic accepit. Balbnus, tractat. de praeseriprien. 2. part. 3. part. principal. quaest. 1. num. 3. ubi num. 4. addit; Errorem iuris hîc non excusare, quo minus malam pariat fidem, vide Wesembecium, consil. 8. num. 33. et per Discurs. tom. 1. Ac item Ecclesiae non praescribitur, nisi quadraginta annorum spatio; tam iure civili; Authent. quas actiones, ubi omnes Doctores, C. de Sacrosanct. Eccles. quam Canonico Iure, cap. 1. et tottit. extr. de praescrip tionib et porro quando Ecclesia vacat, interea parescriptio dormit, Baldus, in l. cum notissimi, §. 1. num. 3. C. de praescript. trigint. annor. pariterque datur Ecclesiae restitutio in integrum, ex capite ignorantiae, etiam contra hanc quadragenariam prae scriptionem, cap. 1. et 2. de in integr. restitution. in sexto. imo etiam contra immemorialem. Cravetta, de antiquit, tempor. §. materia, num. 44. etc. 56. etc. Wesembecius, late dict. cosnil. 8. num. 38. Nec pariter requiritur in alienatione ac etiam obligatione. Cravetta. consil. 849. rerum Eclesiasticarum, sollemnitas certa; sed et iusta ac necessaria causa: utiliratis scilicet, pietatis, et incommoditatis, ut late explicat idem Wesembecius, tom. 2. consil. 59 et Molma, tract. de iustit. et iur. tom. 2. Disputat. 465. etc. multu, item latissime de alienatione rerum Ecclesiasticarum, agit Forsterus, tract de dominio, cap. 7. num. 17. et seqq. qui idem num. 25. de decimarum alienatione tractat. Necessitatis nomine licet veniat aliâs, omnis iusta alienandi causa, enpla/tei; tamen cum causae discernuntur, cam adpellamus necessitatis, causam evidentem; quâ cogatur omnino Ecclesia alienare, l. iubemus, C. de Sacresanct. Eccles. ac cum non sufficiunt fructus, vel Ecclesiae mobilia, quae ante omnia distrahenda sunt; cap. Odoardus, de solutionib. etiam ex Sacris superssuis, quae alii Ecclesiae
integra vendi possunt: reliquis vero, qui sacra possidere nequeunt, confracta vel conflata vendi debent, can. hoc ius, cau l. 10. quaeft. 2. Etenim confracta formam amittunt, et Sacra desinunt esse; nec alienabilia fiunt. altera causa est utilitas evidens: nam que causa utilitatis, hoc in casu causae necessitatis adaequatur; Clement. 1. de reb. eccles. etiam cum Iuramentum denon alienando interpositum est, Oldradus, con sil. 9 l. Panormitanus, in cap. ut super, num. 15. dereb. Eccles. non alienand. Quippe a quacumque dispositione, ac prohibitione, intelligitnr excepta ratio publicae utilitatis, argum. l. si ita 52. in fin. ff. ad Leg. Aquil. Tertia est causa pietatis, ut pro redimendis captivis, l. sancimus 18. C. de Sacrosanct. Eccles. cap. aurum, cap. sacrorum, can. sicut caus. 12. quaest. 2. pro pauperum alimentatione, can. possessiones, caus. 16. quaest. 1. dict. cap. aurum Item si quid pertineat ad religionem et Sacra conservanda: cum summa sit ratio, quae pro Religione facit, l. sunt personae 43. in fin. ff. de religios et sumptib. funer. et causa pauperum pro piâ habetur, Tiraquellus, in tract. de pia causa, in princip. Sicque cum fames Hierosolymorum provinciam occupasset, ad Cyrillum, tamquam in Episcopum, necessitate ciborum turba respiciebat egentium. Cumque pecuniae ad consulendum penuriae non essent, vasa sacrataque vela distraxit, et populi necessitati subvenit. Itidem sacram vestem, quam ihnclytus Imperator Constantinus ad honorem Hierosolymorum Ecclesiae dederat, Macario illius civitatis Pontifici, ut eâ circumamictus, Ministerium Sacri Baptismatis adimpleret; quoniam erat auro sericoque contexta, Cyrillum aiunt ven didisse eamque vestem emisse quendam Thymelicum saltatorem: et dum eâ fuisset indutus, in ipsâ saltatione cecidisse, atque contritum morti contraditum. Historia Tripartita, libr. 5. cap 37. Quarta causa est incommoditatis; ut quia res propter impendia, hostilitatem, inun dationem, aut similem, damnosa magis, quam utilis Ecclesiae sit, can. non liceat, can. terrulas, caus. 12. quaest. 2. Sed quamvis causae tales adsint; tamen et insuper requiritur sollemnit as certa: videlicet Capituli tractatus et consensus, decretum Sukperioris etc. de quibus nec ipsi creditur instrumento; aut alienantium assertioni; sed debet fieri speciale instrumentum, separatum a scripturâ venditoris, ex quo de consensu et tractatu Capituli constet. Nicolaus Everhardus, con sil. 30. incip. visis, quaest. 1. num. 3. Veruntamen consuetu dini, et tempori, si quando diuturnitas eius intervenit, plurimum est tribuendum. Id enim possessorem tuetur, et sollemnitatum etiam Ecclesiasticarum praesumptionem inducit. Guido Papae, decis. 151. Menochius, consil. 90. num. 30. Addo et illud: Si Episcopus rem sibi et Ecclesiae Cathedrali communem, velit in alienam per venditionem, velaliam
transcribere rationem; superioris non requiri auctoritatem. Sin autem propria sit sui ipsius Episcopatus, Pontificis Maxumi intercedere debere consensum. Sed hâc de re tractant late Gilkhenius, ad Authenbt. boc ius porrectum, C. de Sacrosanct. eccles. per Discurs. Piasecius, in praxi Episcop. part. 2. cap. 5. num. 29. etc. fol. 434. Magnates non prophanare, suumque in fiscum redigere debere Ecclesiastica bona, alibi dixi. Et an relicta a testatore ad certum pium usum, in alium commutari queant, disputat Cravetta. consil. 296. Nuncillud solum addam, quae ad Catholicum Regem Philippum III. Scioppius scribit, in Consilio Regie, fol. mihi 24. Puta iam hinc eos stare, qui magnopere tibi Auctores sunt, ut Divi Brunonis familiam, in clarissimâ Italiae Carthusiâ, ad Ticinum DEO servientem, ac pro incolumitate tuâ dies noctesque supplicantem, bonis suis exuas; et Monasterii fructus in Equestria, sive Militaria beneficia convertas; quod quidem bono animo et zelo, sed non secundum scientiam, ut ait Apostolus, facere eos puto. Quoniam eis, cum de opulentiâ Monasterii, tum de tuo in fructus eius iure, manifeste falsa; et pluribus, non modo sEdis Apostolicae, sed ipsorum quoque Magistratuum Mediolanensium sententiis confossa, avidi quidam homines, et suae utilitati hâc occasione velificantes persuaserunt. aLtrinsecus autem stare Carolum Magnum, cum omnibus Germaniae, Galliaeque Optimatibus, in iisque Hettone, et Ramberto Vindonissae Comitibus, maioribus tuis existima; qui non quidem improbent, atque adeo vehementer laudent id genus Equestria stipendia, sive Commendas institui: sed id de tuo te facereaequum dicant, non de rebus DEO consecratis; quas gloriosae memoriae Princeps Iohannes Galeatius Vice-Comes, non de Ducatus, (in quo tu ei Caesareo beneficio successisti) sed de peculiaribus bonis, hoc est, de patrimonio suo, pro remissione peccatorum suorum obtulit; non ut inde stipendia militantibus dependantur, sed ut DEO serviatur, sacrisiciis, orationibus, luminariis, et pauperum alimoniis, et idem Scioppius, paulo post: Quod Rodericus a Saracenis, Anno Christi DCCXIV. Hispaniae Regno exntus; et occisus fuit, tantae illius cladis hanc fuisse causam puto; quoniam Rodericus et Witiza, Ecclesias spoliaverunt, resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt, diripuerunt, et militibus loco stipendii dederunt.
Insuper ab solute etiam iuris divini sunt, res Religiosae: a Religione (quasi mentes ligante, corasius; ad L. 6. § religiosum, Instit. b.) sic dictae; eo quod propter corporaibi sita, in quibus divini quidpiam habitavit, veneratio quaedam et metus, etiam loco debeatur. Forsterus, traect. de Dominio, cap. 7. num. 10. Quippe Philosophi Gentiles,
animas a DEO venire, et ad DEOS iterum abire, putaverunt. Mornaeus, de verit. relig. cap. 14. et seq. Ut autem Res Sacrae, Diis superis sunt consecratae, publicâ auctoritate; ita Res Religiosae, Diis manibus, seu inferis, auctoritate privatâ. Hotomannus, in epitom. Digestor. tir. de rer. divis. num 3. Quamvis hodie non, ut olim, privatis sepulchris; sed publicis coemiteriis utamur. vide me, in politica consideratione, vitae et mortis, Discurs. ultim. ubi de sepultur. Licet vero et Res Sacrae sint Religiosae; l. 2. § 19 ff. ne quid in loc. public. et tamen quia in Sacris plus est Religionis, ob consecrationem; ab eâ nomen sortitae sunt speciale. Donellus, libr. 4. commentar. cap. 1. Suntque coemiteria publica hodie, apud Catholicos, non Religiosa, sed Sacra; argum cap. abhaec, extr. de religios. domib. quia consecrantur, Sie werden geweyhet; Wihi enim Alema~nicum vetus (Weyhe nobis) idem quod sanctificatio est. Freherus, innot. ad Oration. Domin. Aleman. At vero olim Religiosum locum is facere dicebatur; qui cadaver, aut cineres in locum suum deferebat, quive mortuum in praedio, locove suo, humo tegebat. Verum locus, ubi cremabatur corpus; priusquam in os iniecta gleba esset, non sanctisicabatur, Cicero, libr. 2. de Legib. ac a primâ orignie, intra suas quisque aedes defossa cadavera habebat. Unde ortum est, ut Lares in domibus colerentur, ac inde etiam larvas vocamus. Hincque Lararium, Sacellum domesticum vocabatur: et exinde filius dicitur in Sacris paternis constitutus. Postea Legibus XII. Tabularum cautum fuit, ne intra urbem sepelireliceret: ideoque in agris quisque suis, sepulchra et loculos, in quibus cineres suorum conderent, habebant: ut quoque apud Iudaeos observabatur. Iohannes, cap. 11. vers. 38. et cap. 19. vers. 4. Vide Alexandrum ab Alexandro, et ibi Tiraquellum, libr. 6. genial. dier cap. 12.
Illud hîc quaerere lubet; quod in § ultim. l. 6. ff. h. respondetur, in commune sepulchrum, unum ceteris invitis mortuum inferre posse: an non pugnet cum eo, quod alibi in iure nostro est constitutum, in recommuni neminem Dominorum, quicquam altero invito facere posse? l. 28. ff. commun. divid. Sed sciendum, nihil novi in re communi, invitis ceteris, socio facere licere. Iam enim ius cuiusque ex sociis laedit, et deterius reddit, cum rem communem transformat. Inde ex loco puro, Religiosum facere non potest: § religiosum, instit. h. tit. adimeret enim locum socio, cum res Religiosae in nullius sint bonis, et tamen re communi uti, secundum eius usum potest: cum quippe ius socii, re communi uti volentis, mane esset; si prohibitione socii posset impediri. l. 52. §. Item Mela, ff. pro soc. Sicque et mortuum inferre potest in locum religiosum communem: nil enim prodesset, locum
habere religiosum, cum alio communem, si non concederetur usus. Ergo hîc, secus ac Antonius Faber ibi putavit, nil militat favor Religionis.
Quod dicitur, solere eos, qui liberare locum Religionevolunt, sacra inde evocare; hocitidem spectat ad morem priscum: Qui et fuit vetustissimorum Romanorum, in expugnatione Civitatum. Cum enim singulas urbes, in singulari alicuius DII tutelâ esse, persuasum haberent; ubi obsessam urbem iam capi posse considebant, DEOS in de tutelares, sollemni carmine evocabant: vel quod crederent, urbem aliter non posse capi: aut etia msi posset, esse nefas iudicabant, DEOS habere captivos, Macrobius, libr. 3. Saturn. cap. 9 vide etiam Livium, libr. 5. ubi deurbe Veiorum. Hincque Romani, ne simili deprecatione urbs ab hostibus excantari quiret, DEUM, in cu ius tutelâ Romaesset, et urbis ipsius Latinum nomen, occultum, ignotum que esse: voluerunt. Plinius, libr. 23. cap. 2. vide ME, in Discursu, de Angelis Imperserum, ad finem.
Quodautem in L. 6. ad fin. ff. h. Cenotaphium locum religiosum esse, respondetur; id praeter rationem, singulariter receptum: asse. videtur. Namque Cenotaphium, sunt qui putent esse sepulchrum, in que necdum sit illatum cadaver: alii vero honorarium et imaginarium, Guilielmus Budaeus hîc. Quod Vergilius inanem tumulum dixit, libr. 3. Aeneid. Indeque Florentinus resperondet; Cenotaperhium sepulchrum esse, aut monum entum, quod memoriae duntaxat servandae gratiâ, exstructum est, l. monumentum, fff. de religios. et sumptib funer. Sicque Lampridius scribit: Cum Senatus alexandrum Severum in Britanniâ mertuum, aut ut alii malunt, in Galliae vico, cui Sicilia nomen, relatis Romam cineribus, in DEOS retulisset; exstructum illi fuisse Romae sepulchrum amplissimum, in Gallia Cenotaphium. Halycarnassaeusitem tradit; Illustris fortunae virorum cadavera, loco quidem uno condi: At monumenta alia, alibi a ben eficiariis exstrui solita fuisse honoris gratiâ, et in grati animi argumentum, libr. 1. Et etiaem. inter alia praeclara, et singularia instituta Pythagoricorum illud notatu non in dignum mihi visum est: quod dicuntur iis, qui defecissent: a Phil osophiâ, et qui tem ere eam divulgâssent, Cenotaphia tamquam mortuis exstruxisse. Theod. Canterus, variar. lection. libr. 1. cap. 12.
Res tandem nonnullae, quodammodo non vere, sed aliquo respectu, Divini Iuris sunt; nimirum Sanctae, quae sanctione Legum, adversus iniurias sunt firmatae, l. 9. §. 3. ff. de rer. divis. Sic eo intuitu, Imperium Romanum, dicitur Sanctum, dass Heylige Römische Reich. Sanctum autem a se gminibus derivari, in l. 8. ff. h. respondet Marcianus:
et vero in l. seq a sanciendo Sanctum esse dictum respondetur; ac [(reading uncertain: print blurred)] sit quasi incorrukptum et inviolatum, ut Urbicus, in Commentar. ad Frontin scribit: ac sancire est sanguine fuso, et exsecratione interpositâ confirmare, quod Servius Grammaticus testatur. Adde Gilbertum Regium, libr. 2. enantiof. cap. 4. Scipionem Gentilem, orig. fol. 274. Sic. et Leges eodem sensu, sanctae dicuntur, ut indicat Dionysius Hylycarnassaeus, libr. 6. cum ait: Iurârunt per Sacra omnia, se posterosque suos, hanc perpetuo legern observaturos; ad ditâ exsecratione, ut qui Legiparerent, ita DEOS superos inferosque propitios haberent; qui non parerent, infestos. Etiam eiusmodi sanctionibus sollemnibus poena ad ditur, ut caput eius, qui contra facit, consecraretur. Unde Sacrosancta dicuntur, quae sub capitis poenâ sancita sunt, ut inviolata et incortupta essent. Aldus Manutius, libr. 1. de quaesit. per Epistol. apud Dn. Gruterum, tom. 4. Thesauri Critici, fol. 268. Hinc et Caput Sacrum vocatur, pro supplicio capitali addicto. sed ut ad re redeamus, non inter hanc et praecedentem Legem dissonantia est, circa Etymon vocabuli Sancti: Nec tamen puto, hanc obicem removere Antenium Fabrum cum hîc in Rationalibus dicit, eiusdem nominis, duplicem esse posse Etymologiam, Res potiusita se, ut puto, habet, Sagmen non certa quaedam herbae species est, sed quaelibet sanguine conspersa. Legati enim caesae hostiae cruore herbam circa aram quae crescebae quamcumque, tingebant; ipsaconspersio dicitur Sanctio. et herba cruentata, sagmen: a sanguine utrumque. Unde postes Sanctum sumi coepit, pro omni, quod inviolatum habebatur. Sic et Legatipraegestione eiusm odi herbae sese inviolatos olim servârunt. Corasius, ad L. 8. ss. h. et Carolus Paschalius, in Legate.
Sanctaeautem Res habentur; quibus utitur Civitas ad susi tuitionem et propagationem. Et ita Sancta loca sunt, quae saerata Logibus, plebiscitisve sancita; poenis adiectis, inviolata manent. Siquidem sanctiones, aut obtestatione, aut consecratione, vel poenis coasecrantur, Itaque Muri et Moenia civitatum, quod illâ tran sgredi noliceat, san cta censentur, § sanctae, Instit. h Sic et Homenus, 4. iliad. Thebana moenia, l. et vocat. Et sunt quoque in Municipiis Muri sancti, l. 8. ff. h. eosque necreficere sine Principis, vel Praesidis auctoritate, noque aliquid eis ceniungere, vel supponere liect. l. 9 § mures, ff. dict, tit. Et omne, tam intra, quam extra pomaerium, a moeniis areetur. Bratque pomoerium, auctore Livio, libr. 1. circa murum locus, quem in condendis urbibus, quondam Hetrusci, quâ murum ducturi erant, certia circa terminisinaugurato consecrabant; idque nec habitari, nec aratifas erat. Sicque muri, illibatâ iuris san ctione defenduntur, Et
capitale inde fuit, et severiori coercitum poenâ, etiam Romuli Lege, illi qui moenia transgressus attigisset. late Borellus, de Magistrat, libr. ule. cap. 10. et Forsterus, tract. de dominio, cap. 7. num. 13. Ex hocpueve Rhemum ipsius Romuli fratrem, ideo interemptum ferunt; quod Romae moenia transiliisset, pronuntiasseque Romulum sic deinde: Quicumque alius transiliisset moenia, interfectum iri. Et haec vulgatior fama fuit, ut Livius scribit, et Pomponius adprobat, l. ult im. ff. hîc, unde Lucanus, libr. 1.
Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
Ac item de murorum eversionis poenâ, vide Aerodium, rer. iudicat. fol. 577. Leges quoque (ut iam supranum. praeced. dixi) utpote quarum iussa, poenis et suppliciis, ac Religionibus in aeternum coercentur, Sanctae dicuntur: l. sacra 9. § proprie dicimus, ff h. quas breves esse convenit; velut monita Orculorum, divinitus missa, ut paucis iubeant, non pluribus disputent. Sicut Plato, libr. 12. de Legib. et ex eo Strabo, libr. 6. scribit: Quibus Leges adsunt plurimae, ac poenae plurimae, iis et vivendi ritus depravatos esse: sicut quibus plures adsunt Medici, iis et aegritudines permultas esse, probabile est. Portae etiam sanctae habitae sunt, unde ab Hebraeis quoque Schiar dicuntur, quod a
[Gap desc: Hebrew word]
derivatur, id est, aestima vit: eoque etiam iudicia in portis exercebantur; et indem non procul erat locus, ubi malesici plectebantur. Schindlerus, in Lexic. Quam vis moribus Romanis vetustioribus, portae non ut moenia sanctae erant: quia cum per illas, defuncta corpora efferantur, Sacrosanctas minime reputârunt. Plutarchus, in Romulo, et problemat. cap. 26. Sanctum enim nequit esse, quod est funestum. vide Calvinum, Lexic. Iurid. verb. Sanctae Res sunt.
Rebus denique Sanctis, assimilia sunt loca, quibus hodie Salva Guardia (der burg fridt) est praefixa. Et ita Asyla, seu civitates ad Refugium constitutae, dicuntur sanctificari: Iosuae, cap. 20. vers. 7. quod alii vertunt parari: ac utitur etiam in hoc significatu, sanctisicationis verbo Moyses, Exod. cap. 19. vers. 23. Non nego, locum ita posse sanctificari, ut si aliquis ibi delinquat, capite puniatur: l. 9. §. 3. ff. de rerdivis. sed tamen necesse est, ut eae circumstantiae incurrant, quas delicte Rhemi, muros transcendentis, Bartolus et Albericus assignant, ad l. ult. ff. h. ubi tradunt; quod id nimirum fecerit in contemptum; dein de quod nullam causam habuerit, quam spontaneam voluntatem, dum verbum voluerit, in d. l. ult. (ut et Pacius, 1. Antinam. 38.) interpretantur, non de conatu, neque pro effectu, ipsa moenia transcendentis; sed de merâ temeritate facientis: quia volens, non coactus transcenderit. Ut et Livius, lib. 1. refert, ludibrio Romulifratris, Rliemum
novos muros transiliisse. Inde si aliquis locus sanctificetur (So in einem ort Burgfridt angeschlagen wurdt) tunc non omnis ibi delinquens, hoc est, ali quem vulnerans ibidem, vel morte, vel manus mutilatione, puniri potest; nisi id factum fuerit dolo; quae etiam olim fuit Lipfensium sententia, apud Georgium Beatum, in centur. varior. cas. sentent. Saxonie. tit. 50. fel. 89. Persona, seu corpus humanum (utpote Templum Spiritus Sancti) homo (utpote conditus adimaginem DEI) semper dignior est loco omni; utcumque Sacro, vel humanâ sanctione munito. DEUS mox a diluvio praecepit, ut homicida occidatur; eo quod habitaculum divinum destruxit. Praeceptum hoc inseruit Decalogo Spiritus Sanctus Multas repetita haec legislatio patitur limitationes. Easdem ergo poenarum temperandarum causas negligere non debemus; in eo, qui violat locum sanctum. Nec imitanda est severitas Pompeii Columnae, Cardinalis, Neapolitani Pro Regis; qui detruncari iussit lae vam manum, dextrâ aegre impetratâ, honestissimo Equiti Neapolitano; et qui tum in Aulâ Camilli fratris filii militabat: cum ex iurgio, gladium in atriis domus, in altercantis caput, sine vulnere distrinxisset. Idqueunum, poenam deprecantibus amicorum praecipuis respondit: ni ita fecisset, veluti alitâ, auctaque audaciâ, quae Neapolitanorum animis insita videretur; non defuturum, qui cubiculo ipsius ferrum in ferre, et ad cae dem enudare minime dubitaret. Iovius, in vitâ Columnae, fol. mihi 174. ad fin.
Denique Vulteius, Instit. derer divis. num. 5. fuae cumque philosophis accidentia vocantur, ea ICtis res incorporales dici putat. Quaeritur an recte? Sane id negat Hilligerus, ad Denell. lib. 5. cap. 1. lit. B. ait enim, acci dentia non esse entia ficta et rationis, sed realia; et habere esse suum extra intellectum, citraque mentis cogitationem. Iura autem incorporalia, iuris fictione subsistere: ut hereditas, ius postliminii, etc. At res ita se habet: non omnia accidentia sunt incorporalia iura, sed omnes res incorporales accidentia sunt. Sic enim ait alicubi ICtus Gelsus, Iura praediorum nihil sunt, quam praedia qualiter se habentia, id est, qualitates quae dam praediorum. Achabent quoque merae iuris fictiones, suam exsistentiam in intellectu, et sunt etiam artificialia accidentia: quo respectu Cicero, in Topicis, eleganter, res in eas, quae sunt; et eas, quae intelliguntur, seu animo et cogitatione comprehenduntur, distinguit. Dubitatur hîc, an fundus sit nomen Iuris, et per consequens res incorporalis? Id nego, cum Donello, in l. 58. num. 7. et seqq. ff. de verber. obligatien. per argumenta, quae apud eum videre licet. E' contra cuiacius, ad dict. leg. 58. hoc art, per l. 56. §. perult. ff de verbor. obligationib. Sed de hâc Divisione videri potest Forsterus,
tractat. de deminio, cap. 7. num 32. etc. Est item maxume controverlum. An uxori relicto bonorum mobilium et immobilium usufrucut, etiam nomina debitorum contineantur? quod Cravetta negat. cons. 300. Sed vide ibid. Adnot. Timanni a Kury ??? [(reading uncertain: print blurred)] . Verum Philosophice si res humanas, et que bona iureconsultivocant; ea omnia mobilia exsistunt, transitoria et vana.
QUemadmodum ex Personis Familiae, Collegia, Pagi, Municipia: sic ex rebus immobilibus, earumque Universitate, Territorium; et denique ex his omnibus, Civitas, seu Res publica constituitur; de quibus singulis, breviter aliquid dicendum erit. Simplices Societates (gamikh\ nempe, patrikh\, des1pitikh\) si adunentur; societates exsurgunt ortae: quae vel sunt particulares, et coetus paucorum; vel Universitas. Particularis societas, Familiam et synagogam seu sodalitatem; quae proprie et magis communiter Collegium dicitur, complectitur.
Famul verbum Oscum, servum motat: unde Famulus et Familia verba Latina, Auctore Nonio, et Festo Pompeio, descenderunt. Inde et priscis Famulitas, pro ser vitute usurpabatur. Verbi familiae, sex recen set significationes Ulpianus, in l. pranusciario 195. § familia, ff. e verber. significat. quas docte explicant ibidem, Gae ddaeus et Gentilis, ac item Arnisaeus, relect cap. 1. sect. 5. fol. 23. etc. At nobis duae hîc praecipue significationes familiae sunt enodandae. (1) Quatenus iure proprio sumiturpro personis, quae sunt subunius potestate, autnaturâ, aut iure subiectae: (ac ut Seneca alicubiscribit, pusillam Rem publicam tepraesentat) et (2) quatenus communi iure, latius extenditur. ad universan agnatorum gentilium que cognationem; seu ad omnes ex eâdem domo et gente prodeuntes. Vide Vulteium, libr. 1.
Iuruprudentiae Romanae, cap. 8. fel. mibi 37. et seq. ubi hasce duassignificationes proponit, et de iis late satis agit. Ut et Althusius, in Dicaeolegic. libr. 1. cap. 7. Iure proprio familia sumpta, definitur; plurium unius Patrisfamiliâs, herili Imperio subiectorum, earum que rerum, quae ipsis propriae sunt, recta gubernatio. Bodinus, libr. 1. de Republic. cap. 2. Arnisaeus, doctr. politic. cap. 2. pag. 38. Fridericus Tilemannus, Disputat. pandectar. 3. thes. 28. velum. 1. Familia namque, licet pro personis fere accipiatur: d. l. pronuntiatio 195. §. 3. ff. de verbor. significat. tamen proprie nomen iuris est, non personarum. Est enim parva quae dam Res publica, Aristoteles, libr. 1. Oecononi. cap. 1. et 2. et ut Bodinus dicto loco scribit, vera Civitatis imago; ac domesticum Imperium, summaequein Republicâ potestatis quodammodo simile habetur. Intuitu cuius iuris, a famulseu servo, ut dixi, familia derivatur. Sicque non per civium personas, sed per tacin, seu administrationem est definienda; et quoque rerum ipsarum mentio facienda fuit in definitione. Sic pariter Domus, nomen iuris est, nec aedisicium; sed familiam denotat, et congregationem uxoris, liberorum etc. Hincque 2. Samuel. cap. 7. vers. 1. Domum tibi Dominus faciet; id est, prole beabit. accontinetnon solum personas, sed et res: ut Estber. cap. 8. vers. 1. Dedit ei Domum Haman etc. Ianus Drusius, ad difficilia loca Exod. cap. 2. et in fragment. veter. Interpret. Graecor. ex cap. exod. 1. Pertinet huc, quod habet in geniosissimus Campanella, Oeconom. cap. 1. fol. mihi 466. Clarissimi Dn. Tobiae Adami, Fautoris mei honorandi curâ, vulgatus, et quae adscribere lubet: Quemadmodum Civitas est concivium et familiarum unio, ob communem conservationem in dividui ac speciei; diversis distributarum officiis, ob diversos usus, necessitatesque, quibus necessaria utiliaque bona praesenti ac futurae vitae procurent: su blataqueque officiorum diversitate, non esset amplius Civitas; et sublato fine, qui est vita aut conservatio felix, nequaquam esset Civitas; ac denique sublatis utilibus bonis, quibus servatur, perditur Civitas: sic familia (regulariter l'oquendo) est unitas Maris et Feminae, et servorum rationalium, et irrationalium, variis distributorum officiis, ob usus necessitatesque varias individui atque speciei, ita quod sublatâ offi ciorum varietate non est amplius familia; sublato quoque fine, qui est felix conservaetio, non est familia; aec sublatis tandem bonis exterioribus, quibus; conservatur, perditur familia: Quapropter milites plures in unâ domc, non faciunt familiam; eo quod sunt quasi membrum unum; utque Apostolus ait, si totum corpus est oculus, non erit corpus. Neque Scholares plures cum suo Praeceptore, in domo unâ efficiunt familiam; squidem finis ipsorum non est conservatio sui ipsorum
congregationis, et communitatis, sed addiscere scientias. Item si qua Societas in unum constet ex marito, uxore, filiis, servisque, quae pane et vestimentis, et domicilio ad habitandum caeat; quan quam sit familia huiusmodi Societas: subito tamen dissolvitur, singulis abeuntibus ad victum ceteraque necessaria sibi comparandum, ubicumque invenerint. Ac inde etiam disquirit Campanella, an mendicantium Monachorum Monasteria, etc. familiae nomine possintindigitari?
Familiam non facere duos, enuntiatum est nostri iuris. l. denuntiatio 40. §. 2. ff. de verbor. significat. ubi Gentilis. Est enim familiae nomen collectivum: duo autem primus numerus est, quo non belle corpus huiusmodi concluderetur, ex distantibus constans. Arnisaeus, libr. 1. relect. cap. 1. sect. 9. a princip. quodque nec facti est, ut congregatio (quam videlicet in duobus fieri tradunt Canonistae) sed iuris. Familia quidem aeque ac Collegium, per unum conservatur: hincque Legatum Familiae relictum debetur etiam uni, si unus in familiâ sit, l. ult. ubi binotant Doctores, C. deverbor. significat. Item iussus relinquere in familiâ, recte etiam relinquit uni, l filius familiâs 114. §. penult. ff. de legat. 1. Ceterum non exinde colligitur rite, quod familiae nomen sit unicâ personâ contentum. Namque pariter ut semen haud est arbor, sed procreat arborem, et ne species pereant, efficit: ita et unus, principium ac conservatio potest esse familiae, non tamen familiaipsa. Sed anne tres satis sunt, ad familiam constituendam? id Bodinus, supra dicto loco negat, et integram familiam quin que personis constare dicit. Tres enim servos necessarios in familiâ definiendâ ducit: idque ut ille putat ex sententiâ Iureconsultorum. Et quoniam familiae, caetusque omnes, ac totum genus humanum interiret, nisiconnubiis, quasi quibusdam seminariis propagaretur; consequens esse ait, familiam suis om nibus partibus sine matrefamiliâs, consummatam non videri. Consentit Matthias Stephani, in elegant. tractat. de iurisdict. libr. 2. part. 2. t. cp: 6: num. 38. etc. fol. nihi 376. At vero quod Iureconsulti tradunt, cres familiam facere: in l. 1. §. 9. ff. de vi et viarmat. cum similib. id iuxta propositam eo loci quaestionem, de familiâ intelligendum est, quae designat collectionem tantum Ministrorum, licet etiam Bodinum sequi videatur Albericus Gentilis, ad dict. l. 40. §. 1. ff. deverbor. significat. Ut et Bodinum bene refutat Arnisaeus, et demonstrat; sufficere unum servum, dict sect. 9. num. 8.
In familiâ ergo, familiaeque significatione continetur, cumprimis familiae Princeps, seu Pater, l. familiae 196. ff. deverbor. significat. Non enim familia, solis constat membris, sed capite et membris. Sicut ergo corporis adpellatio non soilum membra; sed caput etiam utpote
potissimam partem complectitur: ita etiam familia. Gaeddaeus, ad dict. leg. familiae, 196. ff. de verbor. significat. Pater autem familiâs appellatur, qui in domo dominium habet. Recteque sic nominatur, quamvis filium non habeat: non enim solam personam eius, sed et ius dem onstramus. Unde viduus, aut qui servo caret, nihilo minus paterfamiliâs in digitatur. Sic qui vel morte, vel emancipatione, patriâ eximitur potentiâ, licet pupillus sit; idem illud meretur nomen, l. pronuntiatio 195. §. 1. ff. de verbor. significat. Continetur porro familiae complexu, materfamiliâs, dict. leg 195 ff. dict. tit. quae olim in manu viri per coemptionem conveniebat, sollemnitatibus certis, quas recenset Ulpianus, in Institut. Quae vero uxores confarratione autusu erant, familiae accensebantur: non tamen matres familiâs habebantur. Mulierautem familiae suae caput et finis est, dict. l. 195. ad fin. ff. de verbor. significat. ac quidem caput et principium exsistit, quia una cum marito, dominium in domo habet, maritique familiam continuat, sobolis procreatione, atque propagatione. Indeque recte Arcte Aristoteles, libr. 1. politicor. cap. 2. Barbaros coarguit, qui feminam et servum, non distinguunt. Quod et hodie faciunt Turcae, Moscovitae, etc. et idem, sed sine ratione, de Germanis Itali dicunt. Arnisaeus, cap. 1. relect. sect. 7. num. 10. Finisautem familiae mater habetur; quia quam sobolem enixa fuerit, non in sui patris, sed mariti potestatem, familiamque profert, l. 196. infin. ff. de verbor. significat. Uxor viri forum, privilegium, domicilium, dignitatem sequitur, l. cum quidam, ff de Iurisdict. cum similib. licet non desinat suae civitatis, suaeque originis esse; maxume quoad commoda et favores: modo propterea a viri familiâ non distrahatur, Gaeddaeus, ad dict. leg 195. §. ult. ff. de verbor. significat. Quamvis aliter hodie usu moribusque fere communibus, sit observatum; et nempe peregrino nubens, peregrina efficiatur, l. ult. C. de verbor. significat. Cuiacius, ad Novell. 159. Familiâ quoque continentur filii, filiaeque familiâs, et qui deinceps vicem eorum sequuntur; ut puta, nepotes, neptes: dict. l 195. ff. eod. tit. sed tamen si propriatim loqui velimus, ut finis, non ut pars, Arnisaeus, dict. cap. relect. 1. sect. 8.
Servi an hîc contineantur? controversiam habet. Sane eos Aristoteles, dict. cap. 2. exclusit, et pro instrumento, non pro partefamiliae sumit. Verum auctoritate Hesiodi, quâ Stagirita suam hancce sententiam propugnat, eum abuti, Aretinus et alii, ac nuperrime in Commentar. docuit Piccartus. Sane Romani, teste Seneca, libr. 6. Epist. 47. omnem in vidiam Dominis, omnem contumeliam Servis detraxerunt: Dominum patremfamiliâs, servos familiares adpellitantes. Quod et Plautus confirmat, Epidic. act. 1. scen. 1. et in Amphitr. act. 1. scen. 1.
Advenisse familiarem dicito. Hincque Lactantius, Institut. libr. 4. cap. 3. Dominum eundem esse, qui sit Pater, etiam Iuris Civilis ratio demonstrat. Verum licet et Iureconsultis nostris, servi rerum appellatione comprehendantur; et ita ex eorum traditione, proprie eâ tantum familiae significatione servi includantur, cum familia pro re accepta, significat res omnes. attamen et non inepte iisdem, familiae fignificatio adaptatur, cum etiam sumitur pro domo. Ut docet Gaeddaeus, in Commentar ad l. 195. §. 1. num. 2. etc. et ad §. 4. ff. deverbor. significat. ac videri omnino debet, dict. l. ult. C. de verbor. significat. Familiâ quoque continentur liberi homines, bonâ fide nobis servientes, per textum, in l. 40. §. 2. ubi Gaeddaeus, ff. de verbor. significat. l. adiles 25. §. 1. ff. de aedilit. edict. l. 1. § familiae autem, et §. §. seqq. ff. de vi et viarmat. Namque in Familiae significatione Ministerium potius, quam verum Dominum denotatur. Mercenariiautem, directe seu proprie non continentur; sed utiliter, hoc est, iustâ interpretatione seu usu: qui etsi diem valeat quod proprietas, non tamen proprietas exsistit. Ut ad d. l. 40. ff. de verbor significat. docet Gentilis Ex hoc iuris fundamento, vulgo diei solet: Privilegium concessum Universitati ac Professoribus, itemque Studiosis, in illorum quoque Ministris locum habere. Rebuffus, tractat. de privileg. Scholar. privileg. 166. num. 1. et 4. Ac Ego infra, ubi de Academiis dicam. Et Clericorum, Episcoporumque famuli, eorum privilegiis gaudent, l. 1. C. de Episcop. et Cleric Gratianus, decis. 132. Trenracinquius, libr. 2. var. resolut. pag. 64. et late disputat Tobias Paurmeicterus, tractat. de Iurisdict. libr. 2. cap. 8. num. 46. etc.
Familia, quia unum quoddam, ut dixi, constituit corpus: inde patimur in iuriam, etiam per liberos, uxorem, servos et item mercenarios nostros quandoque, §. 2. 3. et 6. Institut. de iniur. ubi interpretes. At quatenus vicissim Paterfamiliâs, ex delicto familiae obligatur? Paterex delicto filii non tenetur, tot. tit. C. ne filius pro patre, adeo ut pater nec legitimae, nec bonorum adventitiorum ratione, quorum usumfructum habet, pro filii delicto aliquid solvere cogatur. Hondedaeus, volum. 1. consultat 95. num. 35. etc. Farinacius, tract. de delict. et poen. quaest. 24. a princip. qui idem hoc num. 13. ad peculium Castrense extendit. Sunt tamen in Italiâ statuta, vigore quorum, Pater, fisco ob filii delictum, legitimam praestat: ut est statutum Perusinorum, libr. 3. rubric. 15. et est eiusdem sensus Constitutio Sixti IV. quae constitutionibus Marchiae conspicitur inserta, libr. 4. cap. 19. de quibus videatur Hondedaeus, dict. consultat. 95. Farinacius, dict. quaect. 24. num. 160. Sic quoque servum noxae Dominus tradens, liberatur: necultra ratione eius elicti tenetur. Haec vero omnia locum habent, cum delictum
eiusmodi, nihil cum familiâ commune habet. Sic quamvis regulariter Dominus, pro famuli delicto non teneatur, l. 1. §. deiecisse, et §. quoties, l. 3. ff. de vi et viarmat. Id tamen tum demum obtinet locum, quando famulus extra officium, ad quod a Domino fuit deputatus, peccat, l. 1. in princip. § familiae, ubi Bartolus et Doctores, ff. de public. iudic. Unde Mascardus, de probationib. conclus. 892. scribit: si incendium in domo oriatur culpâ stabularii in stabulo, vel coqui in coquinâ, tenetur Dominus detali incendio: quia deliquerunt in officio, cui praeposita fuerunt. Secus si incendium ortum sit culpâ alterius, qui illi officio non erat deputatus. Et cum Dominus tenetur pro famulo, propter delictum in officio commissum, non liberatur is exhibendo famulum delinquentem. Bartolus, in dict. §. familiae, et §. novissime, ff. deverbor. significat. Verum haec obligatio Domini, ita est intelligenda, ut Pater civiliter, non criminaliter teneatur. Bartolus, in l. ne quid, ff. de incend. ruin. naufrag. Sed etiam paterfamiliâs conveniri nequit, quando ex parte eiusdem probaretur, quod ab ipso in officio deputatus, in quo deliquit, erat homo bonae famae. Quod multis Farinacius probat, dict. quaest. 24. num. 61. Exhacque ratione, liberum pronuntiavit Facultas Iuridica, quae est Altorphil, Pharmacopolam Esslingensem, cuius Minister ancillae cuidam, semen ad vermes abigendos petenti, tradidit aconitum; ex quo tres ut puto puelli, vitam misere amiserunt. vide Consilia Altorfina, respons 31. et seq.
Notandum hîc est, unam domum, sive unam familiam, numquam constituere Rem publicam: sed multitudinem requiri domorum, familiarumque: et ad minimum tres necessarias esse. Bodinus, libr. 1. de Republic. cap. 2. Quamobrem, licet paterfamiliâs septingentas uxores habeat, quot olim Salomon Rex Hebraeorum: aut sexcentos liberos, quot, Iustino teste, Hierotymus Rex Parthorum, ab uxorum multitudine sustulit: aut quingentos servos, quot Marcus Crassus in censum retulit, ut in ipsius vitâ narrat Plutarchus: vel cum Tuberone sedecim liberos, ut refert in vitâ Aemylii idem Plutarchus; una cum uxoribus ac servis, Imperio domestico regat: non tamen Rem publicam, sed familiam habere dicendus esset. Sic ut familia interdum, Rem publicam hominum multitudine superare possit. Patriarchas, Abrahamum, Iacobum, et ceteros, Regiam potestatem habuisse, sunt qui contendant ex Politicis. Waremundus, ab Ehrenberg, de Regnor. subsid. cap. 1. num. 2. Sed minus recte; Illi enim privatum Larem duntaxat, intra domesticos parietes, herili Imperio gubernâsse leguntur. Necvere, tametsi numerosam familiam aluisse praedicetur Pater credentium; ideo Rem publicam pro familiâ gessisse dicendus est. Cum
quantitas rei, formam nequa quam tollat. Kirchnerus, in Disput at. Candidator. ord. 2. thes. 1. et ratio imperandi familiaris, ab Imperio politico differat. Sed habuerunt tamen Patriarchae, ius vitae et necis in familiam, liberosque suos: et sic Iuda occidere voluit nurum suam, cum eam, pudicitiam non conservâsse rescivisset, Genes. cap. 38. versic. 24.
NUnc de familiâ est agendum, quatenus sumitur pro gente, seu serie agnatorum; multas familias prioris significatus continente. Et cum in hâc significatione familia sumitur, eam Brechaeus, ad dict. leg. 195. §. familie, ff. de verbor. significat. a famâ dictam putat: cum nomen alicuius gentis et generis, diuturnâ famâ, late in stirpes est pervulgatum, Isidorus, libr. 9. a femure derivat: quasi ex uno femure, ut et loquitur Sacrosancta. Scriptura, descendentes. Agnati de familiâ esse dicuntur, non solum nati, sed et nascituri: nec solum masculi, sed et feminae, l. voluntas, ubi Dd. C. de fideicommiss. Unde licet femina nupta, dicatur de familiâ mariti, quatenus sumitur pro domo: Bartolus, et Doctores, in l. final. ff. ad Municipal. et iam supra id dixi: tamen remanet in familiâ patris, hoc in significatu cum sumitur familiae nomen: propterea quod Iura sanguinis dirimi non queant. Suntque agnati, qui de eodem sanguine procedunt, qui protant idem cognomen, et eadem insidnia. Decius, consil. 86. volum. 3. num 27. etc. Et ideo descendentes a feminâ, excluduntur, argum. dict. l. pronuntiatio 195. in fin. ff. de verbor. significat. Et hinc Privil egium generi et posteris concessum; non pertinet ad descendentes ex feminis: secus si descendentium solum mentio fiat. Gail, libr. 2. observat. pract. 2. num. 16. Quin et qpud Germanos, verbum Stamm/masculos tantummodo comprehendit, et filias excludit. Wehnerus, de verbor. fignificat. verbo Stamm. Sic et testator instituendo heredes, ordinandoque, ut bona in familiâ, domo, et cippo, sivetrunco permaneat; tunc feminae remvoentur. Vivius, libr. 1. decis. 10. Cacheran. decis. 127. Franciscus de Barry, tract. de succession. libr. 8. tit. 7. num. 47. etc. Nicol. Intrigliol. tract. de substitut. cent. 3. quaest 83. Qui late tractant; quid iudicetur sensisse testator, substituens familiam, genus, stirpem, lineam, domum, consortes, parentes, cippum et agnationem.
Hasce vero familias conservari, Rei publicae interest: ex sententiâ tam Iureconsultorum, quam Politicorum. Videatur
Schönborner/in politic. libr. 1. cap. 10. fol. mihi 75 Unde concessum aiunt testatori, prohibere, ne res aliqua extra familiam alienetur. eleganter Bartholomaeus Romulcus, in Commentar. ad l filius familiâs, §. Divi. ff. de legat. 1. Hincque eodem familiae favore permittitur; quod in divisione, prae feminis mares retineant bona familiae, quae diu apud cam fuerunt, et feminae recipiant aestimationem suae portionis. Wesembecius, consil. 51 volum. 2. et faciunt tradita a Deciano, consil. 6. et seq. volum. 1. Non tamen Iurisdictione omnimodâ nipraeditae sint, singularia pacta, seu statuta successoria facere queunt. Bodinus, libr. 1. de Republic. cap. 2. ad fin. Betsius, depact. familiar. Illustr. cap. 4. Ego tractat. de success. et elect. reg. libr. 1. dissertat. 13. num. 4. Et pariterstatutum, excludens cognatos, et admittens agnatos; haud includit feminas agnatas: etiam proximiores, Thessaur. decis. 37. Etiam privilegium familiae datum, comprehendit feminam nuptam. Rebuff. ad l. pronuntiatio. §. mulier. d. V. S.
Et hoc non est negligendum; Familiam ad quam omnes stirpes referuntur, fere gentis nomine appellari: Et quot unius gentis diversae stirpessunt, tot eiusdem gentis familias esse. Idque liquido in Nerone Suetonius demonstrat, cum ait: ex gente Domitiâ duae familiae claruerunt, Calvinorum et Aenobarborum. Et idem in Galba: imagines et elogia universi generis exsequi longum est; familiae broviter attingam. addatur omnino Gaeddaeus, ad l. sape 53. num. 4. ff. de verbor. significat. Sic et Germani differentiam faciunt, vnder hauß vnd Linieu. Ita Saxonica, Brunsuicensis, etc. domus, lineas diversas habent. De familiarum nomine, in signiis, etc. videatur Schönborner/fol. mibi 77. libr. 1. cap. 10.
DE Familiis hactenus dictum. Quemadmodum autem familiae, ex primis mereque naturalibus societatibus oriuntur: ita civesin Collegia certa distribuuntur; secundum
similitudinem morum, studiorum et opificiorum. vide Decianum, in tract. trim in et Farinacium, quaest. 113 Unde et Collegium nomen accepit; quod nempe plures unâ coeant, seque invicem colligant. Gaeddaeus, ad l Neratius. 85. num. 2. ff. deverbor significat. Latini etiam sodalitia adpellant: unde qui eiusdem Collegii sunt, sodales nominantur, l. 4. in princ. ff. de Colleg. Germani Zimfften/ quasi Zusamenkunfften/ Item Innungen/Gulden/quasi Gelden/quia quilibot suum Symbolum confert, vocant. definiturautem Collegium; trium pluriumve personarum eiusdem conditionis, professionis, et ordinis legitima consociatio, argum. l. ult. ff de excusat. tutor. Bodinus, libr. 3. de Republic. cap. 7. a princ. Althusius, cap. 4. num. 4. collegium societatem (ut in tit. ffor. pro socio sumitur) esse, Moditius negat. §. plebiscitum, quaest. 110 num. 3. etc. Corpus vero, si proprie loqui velimus, accipitur pro plurium Collegiorum coniunctione, ut bodinus dict. cap. docet, mbi fol. 331. et Matthias Stephani, tractat. de Iurisdict. libr. 2. part. 2. cap. ult. num 8. ad fin. Sic Academia plura Collegia habet, quae cum in unum coeunt, corpus ea adpellatur, non Universitas: nisi ratione Studii universalis; ut et suo loco dicam. Ergo differentia est inter corpus et Collegium, quaeinter genus et speciem: quod scilicet corpus omnes societates, Collegia, Universitates et similes uniones notat. Quemadmodum eorpus naturale de rebus multifariis praedicatur: ita corpus politicum, plures res comprehendit. Sed haec plerumque confunduntur: quia corpus pro Collegio saepe accipitur, etiam in nostro iure, l. bis honoribus, § 1. ibi. de corpore mensorum, ff. de vacat. et excusat. muner l. penult. §. quibus daen, ff. de iur. immunitat. (ubi appellatur modo corpus, modo Collegium fabrorum) l. 1 ff. quod cuiusque universitat. nomin.
Res publica vero, quam vis sine Collegiis et corporibusstars per se ipsa possit: veruntamen, ut sint quaedam in Republica Collegia, usus publicus urget. Kirchnerus, Disputat. de Republ. 14. thes. 1. lit. e. Matthias Stephani, libr. 2. de Iurisdict. part. 2. cap. 6. num. 62. Gaeddaeus, ad l. 85. num. 1. ff. de verbor. significat. Bodinus, dict. cap. 7. per discurs. praesertim fol. 329. 342. 346. etc. Timplerus, libr. 1. politicor. cap. 4. quaest. 8. Velstenius, decad. 4. thes. 9. Tum propter publica consilia; tum utres et officia communia, dextre magis exerceantur. Et ita ab omni fere antiquitate receptum fuit. Louys Guyon, tom. 1. d. diverses lecons. libr. 2. cap. 7. Dn. Iohannes Gryphiander, pulchre, Disputat. de Democrat. thes. 70. et seqq. Nihil enim aliud est Politia, quam subalternatio ordinum et Collegiorum. Cumque Magistratus superior, ipse nequeat omnia observare, et disponere; praesertim si singula artificia, tum mechanica, tum liberalia, Rei publicaeutilia specta verimus, quorum
numerus haud parvus esse potest; idcirco omnia artificia licita, publiceque necessaria, Collegii iure merito donantur; ut in iis singulis Rector, aut Regentes quidam essent, qui ea, quae ad officium et usum eius artis spectarent, rite constituerent, at que ordinarent. Hucque pertinet Lex unica, de privileg corporator. et tituli aliquot sequentes, Codicis libr 11. Sicque Pompilius Numa, Rex Romanorum, non modo Collegia omnis generis opificum, sed et Mercatorum instituit; eosque sacrificiis sollemnibus ac epulis, quae statis anni diebus fierent, obligavit. Plutarchus, in vitâ Dionysius Halycarnassaeus, libr. 2. Idque Solonis exemplo fecisse videtur; quia omnia ordinum ac generum Collegia, iisque statuta, quae modo Legibus contraria non essent, condere permisit. Plutarchus, in Solon. et refertur in l. ult. ff de Colleg. At Lycurgus, non tantum sodalitiis ac societatibus: sed et perpetuis conviviis cives devinxit. In ceteris fere Civitatibus Graecorum, e(tairi/ai, et in Italiâ sodalitia ubique coli consue verunt: in quibus non modo lites et controversiae, maxuma sui parte sine Magistratibus ac Iudiciis dirimebantur; verum etiam amicitiae radicibus altissimis haerebant.
Verum cum ad Imperia popularia et communem libertatem tuendam, nil melius ac potentius cogitari possit, quam Collegia; et ad avertendam Tyrannidem nihil iis accommodatius videatur: et qui omnia abrogat, Tyrannidem stabilire velle censeatur: sin autem promiscue omnia concedantur, nec Regum potestate, nec Optimatum Imperiis facile coerceri populus possit, ut Bodinus docet, dict. cap. 7. fol. 345 et 347. Inde Imperatores Romani pauciora concesserunt, quam sub liberâ Republicâ erant. Quapropter Gaius ICtus, l. 1. ff. quod cuiusque universitat. nom. ait: paucis admodum in causis, huiusmodi corpora sunt concessa. Ut et postbellum Smalcaldicum, eandem ob politicam ratione, in multis Civitatibus Imperialibus aboliti fuerunt tribus, die Alte Zunfften. Quamvis et hoc sit omnino notandum, in Germaniâ, in Civitatibus, cum Imperialibus, tum aliis maioribus, tribus talia Collegia esse, quae ipsam Rei publicae gubernationem, statumque concernant. Et Tribuni plebis, certi sunt Magistratus, qui instar veterum, qui olim romae erant, partes populi tuentur. In Saxoniâ, Brundsvvigae, et alibi Güldenmeister/alibi Viertel: sive Zunfftmeister indigitantur: quibus non convocatis, nec adhibitis, Senatus totam Rem publicam haud repraesentat. Wehnerus, de verbor. significat. cerb. Güldenmeister etc. de quibus nobis non est sermo, et eiusmodi corpora, toto genere a Collegiis, de quibus nostractamus, differre videntur. Ut et alia est distributio Civitatis, seu populi; in cutias, paroecias, quartiaers, etc. Althusius, cap. 4. num. 46. etc. Ac porro,
ut in Democratiis, modus decernendi per ordinem, et eo facilius expediatur; inde recepta est civium distributio in Collegia, Classes, centurias, decurias, tribus, etc. In quibus a minori numero ad maiorem gradatim progressus fit, quousque in uno conveniatur, et ut ICtus loquitur, tot capita ex diversis animi motibus in unam sententiam decurrant. Ideoque in Civitatibus iis, ubi viget Aristocratia, Opifices sua quidem Collegia habeant, sed tantum opificii exercendi caussâ, non ad suffragia ferenda. Et propterea non tribus; sed sodalitates vocantur. Eoque legibus foederis cautum, ut Bernates Tigurinis auxilio sint, ne quis formam Rei publicae mutet, tribus ve aboleat: Tigurini contra Bernatibus, ne quis in eorum urbetribus instituat. Gryphiander, dict. Disputat. de Democrat. thes. 73.
Quaeritur hîc: An Caput vel Rector eiusmodi Collegii, sit etiam Collega? Vide Althusium, cap. 4. num. 6. et seq. Sane haud eum excludendum puto. Non enim necesse est, ut Collegae seu sodales omnes. eâdem sint potestate, eademque conditione. Hincque licet ex Collegii institutis, Collegarum unus in singulos (non tamen universos) habeat coercitionem (ut Monasteriorum Abbates) nihilominus tamen Collega manet, quod et adprobat Bodinus, dict. cap. 7. fol. 331 Et adprobat L. ius 8. C. de dignitat. libr. 12. ubi Imperatoripse seex ordine Senatorum esse rescribit. Quaeritur et illud; an qui descriptus est in matriculâ alicuius artis, eamque non exercet, privilegio illius artis, et Collegii illorum artificum, gaudere possit? Distinguit post Felinum Rudingerus, singular. observat. centur. 2. observ. 92. a princip. an aliquis ex causâ destiterit ab exercitio, animo tamen redeundi: an vero tali modo non destiterit, vel fine causa. Et confert hûc lex ultim. in princ. ff. de excusat. tutor. Ego tamen puto, id ex consuetudine diiudicandum, et inspiciendam simul privilegii causam finalem. Circa artificum Collegia, et hoc in quaestionem vocatur: si quis sese alicui artifici dederit, ut in illo artificio instituatur; cum pacto, ut certos annos apud ipsum permaneat; daßer die Lehrjahr außhalte. Nunc si aufugiat, antepraefixum tempus, dubitatur, an teneatur de novo ad integrum tempus; an vero. tantum adtotdies, quibus abfuit/ posterius placet Rudingero, centur. 1. observat. 46. et Wehnero, verbo Zunfften §. si artifico. Eaque decisio roboratur, eleganti lege servus, §. 1. ff. destatu liber.
PRudenter porro Legislatoribus placuit; ut Mercatores, ita et Opifices, aliique sodales, in suis Collegiis haberent aliquam Iurisdictionem, l. final. C. de Iurisdict. ut castigatione itam modicâ uti, quin et statuta ad invicem facere queant: dum ne aliquid ex publicâ lege corrumpant, l. ult. ff. de Colleg. Matthias Stephani, libr. 2. de Iurisdict. part. 2. cap. ultim. per Discurs. Iurisdictio autem illa Collegialis, tantum concernit causas, quae ad artem, eiusque exercitium et professionem spectant. Unde statutum, quod Consules artium vel tribuum, cognoscant de causis ad opificium spectantibus, non id est extendendum ad alias quaestiones Iuris; puta matrimonii, dotium, petitionis hereditatis et causarum similium: ne quidem per modum reconventionis. rolandus a Valle, consil. 92. vol. 3. Hippolytus, fingular. 560. nu. 2. Vasquius, libr. 1. illustr. controvers. cap. 35. num. 7. Gail. libr. 2. observat. 20 num. 9. Petrus Friderus Mindanus, libr. 3. de continent. Causar. cap. 6. num. 29. Wehnerus, verbo Zünfften/a princip. Et cum ea Iurisdictio, ad instar mixti Imperii sit; poterit etiam Collegium obedire compellere, dict. l. final. C. de Iurisdict. Nam sine modicâ coercitione, elusoria Iurisdictio reputatur, l. fin. ff. de offic. eius, cui mandat. est iurisdict. Quod si vero Collega, decreto Collegii mulctâ graviore puniatur, qut a Collegio arceatur, Iudicis Ordinarii cognitio erit: adhuc minus verberibus caedi, aut vinculis constringi, aut aliâ atrociore poenâ coerceri potest: Sed haec ex Legibus et institutis, praesertim vero ex privilegiis cuiusque Collegii sunt diiudicanda, Bodinus, dict. cap. 7. fol. 33. et seq. item 337.
Statuta pariter di iisdem rebus fieri debent, quae Iurisdictioni et dispositioni Collegii sunt relicta. Quamvis autem plerumque statuta eiusmodi corporum seu Collegiorum, a superiore confirmentur: Schneide Winus, in §. 3. Instit. de iur. natur. gent. et vic. num. 14. Gail, libr. 1. de pac. publ. cap. 6. num. 10. Bronchorst, centur. 1. cvaul. assert. 5. Verum id non opus est semper; nam Collegio adprobato, eo ipso illud statuta facere potest circa res, quae ipsius administrationi concreditae sunt: modo illa rationabilia exsistant, nec Legibus publicis, bonis moribus aut statui officere videantur. Ergo omnia illa Collegiorum statuta et conventa, quae de Monopoliis fieri solent, irrita habentur: Scheplitz, ad constitut. Braendenburg. part. 4. tit. 4. pag. 7. et contra
Monopolia, vide etiam Borellum, tract. de Magistrat. libr. 3. cap. 8. prohibet namque Imperator Zeno, in l. unic C. de Monopol. ne quis cuiusquam ad victum, vel ad quemcumque usum pertinentis speciei, ullo sub praetextu, Monopolium audeat exercere: neve quis illicitis habitis conventionibus, coniuret aut paciscatur, ut species diversorum corporum negotiationis, non minoris quam inter se statuerint, venundantur: daß Einer sein wahr oder gemacht Arbeit/nicht näher oder weniger verkauffen solle/dannder ander. Quae Lexa Carolo V. Imperatore in Constitutionibus Bruxellae editis, et quoque a Francisco I. Galliarum Rege, in Constitutionibus Anno M. D. XXXIX. publicatis, tholosanus, libr. 13. de Republic cap. 3. num. 4. et etiam in der Wurttembergischen landtsordnung/fol. 114. repetita fuit. Existimatur etiam a Bartolo et Iasone ad Monopolia artificum, eorumque poenas pertinere; si paciscantur artifices, ne quisquam eorum instruat alios in eâarte, quam filios vel nepotes suos: vel ut non recipiatur in Collegium, aut ex Discipulo Magister declaretur, ni promittat, se demum post certum tempus, tres puta aut plures annos, ostensurum Tyronibus artem. Er wölle keinen lehrjungen dann auff drey oder vier jahr außlehren. Tholosanus, dict. loc. Deirrationabili Bergensium in Norvvegiâ consuetudine, quâ Tyrones suo Collegio initiandos, ludo, uti adpellant Neptunio (das Wasserspichl) excipiunt, et singulis annis, ad octennium usque miserrime flagellant: ne scilicet frequentiâ sociorum, Monopolii utilitas decrescat. vide Kirchnerum, disputat. 14. coroll. 1. Praecavenda etiam sunt convicia et comessationes immoderatae. Tholosanus, dict. loc. num. 5. Lycurgus quidem, in suâ olim Civitate, instituit convivia inter tribus et sodalitates, quae fili/tia vocavit: ut amicitiam inter socios continerent: cuius exemplum reliqui Graeci et Itali sunt imitati. Plutarchus in Iycurg. Ettamen hodiernas Collegiorun mensas, ad veteris Ecclesiae a)ga/pas2, revocandas esse, suadet Kirchnerus. dict D:sputat. 14. coroll. 3 Maxume vero mulctarum captiones non sunt ferendae, quae eo saltem fine exiguntur, ut occasio detur. comessationi: da man einander an Wein strafft/oder das Straffgelt verzehrt. Unde laudabili instituto, in hoc Ducatu, eiusm odi mulctae, non artificii, sed sacro Aerario inferuntur: die Straffe gehört nicht in die laden/sondern mden Armen Kasten. Sic et prohibetur, quod plurimis in locisab opificibus advenis dari munus, atque epulum adventitium, solet. Reichs Abschidt/de Anno XLVIII Denaisius, cap. 206. §. 4. Fürstlich Württembergisch Landts ordnung/fol. 115. Hincque origo et denominatio der geschenckten handtwercker descendit: quia nempe advenae convivio remunerantur. Sed neque Collegiorum ferenda
sunt decreta, in causâ quaesunt, ut inopes, etsi periti, in Collegium recipi nonpossint: argum. Clement. 2. de Magistris. puta, ut pretium immensum det, qui cupiatin numerum admitti, etc. Arcentur etiam artifices inter se componere pacta; ut ne quis, quod alteri commissum sit, opus impleat, aut iniunctam alteri sollicitudinem alter intercipiat, datque Imperator Zeno, in d l. unic. C. de Monopol. unicuique licentiam, ab altero inchoatum et derlictum opus, per alterum sine aliquo timore dispendii implere: consentit Caroli V. Policey Ordnung/artic. 31. quod latius exsequitur Daniel Mollerus, libr. 2. semestr. cap. 115. Consuetudo etiam olim erat, daß Bäder/ Barbierer/ Müller/ Leininweber/ hirten/Zöllner/Spielleut/Trommeter/vnd dergleichen Personen Kinder/keine handtwercklehrnen möchten. Quae consuetudo est abrogata, in dem Reichs Abschidt zu Augspurg/ Anno 48. von handtwercks Söhnen/et in der Policey Ordnung/Caroli V. cap. 37. Mynsingerus, centus. 4. observat. 31. ubi Arnoldus Rayger in addition. Confer Beustium, ad l. 3. num. 37. ff. de iureiur. Amplissimus Rutgerus Rulandus, part. 4. de Commissar. cap. 6. E contra probae consuetudines reputantur, quod qui in Collegium artificum recipi petit, habeat einen Geburtsbrieff/ quâ non tantum testimonium de legitimo ortu, sed et de libertate circa res suas disponendi contin eatur, daß er echt vnd recht gebohren seye. Item/Lehrbrieff/meisterstuck/etc. Wehnerus, de verbor. significat. verb. Zünfften. Latherus, de censu, libr. 3. cap. 30. num. 19. prohibitum vero est, Das aufstreiben der Gesells/Reichs Abschidt/de Anno 94. §. Vnd als auch/etc. Fürstlich Württembergische Landts Ordnu~g/ saepe dict loco. Et pertinent huc quaestiones illae, quas Georgius Beatus, in Centuriâ Sententiarum Saxonicarum, casus varios continente, ponit, nempe; wann eines Maisters Sohn von seinem Vattern das Weißbecken Handtwerck/an dem or/da es keine Zunfft hat/lehrnet/ob er an Zünfftigen orten zuverwerffen? Id quod Wittembergenses negant, wann der Vater ein bewehrter Meister gewesen/Item, Ob Leininwebers Söhnen?deß Beckenhandtwercks Meisterschafft/ wann sie es ehrlich gelernet/zu verbieten seye? Ob Müllers/Schäffers/vnnd Säwschueiders Söhne/auff Zünfftigen Handwercken angenommen vnd gelernet werden? Quae cuncta negantur. In gleichem/Ob eines Säwschneiders Tochter am tordantz gut gnug seye? Quod asseritur. Porro, Obeinem handtwercks, Mann/welcherein Weib/die zuvor einen Schinder gehabt/zue Ehe nimpt/die muüg zu verbieten? Ob dem/welcher einen zumgrab tregt/der im gefängnuß gestorben/ die Innung zur erwaygern? Ob einen Fleischhawer/ weil er einen Hundt zu todt geworffen/oder erstochen/das Handwerck ohntüchtig machen könne?
Ob selbigem/so mit Diebhenckern vnd Schindern zeckt vnd spielt? item/objenigem/der eine Dürne/die zuvor mit einem jungen gesellen ein Kindt ereigt/zur Ehenimpt? item/Ob selbigem/so ein Kuhe vnd etliche Schaff sterben/vnd solche selbsten abdeckt / das handtwerck darumben zuverbieten? Ad quas quaestiones negative Saxonica Consistoria, habitâ maxime circumstantiarum ratione responderunt; interdum quoque mulctam decreverunt.
Sedtam Decreta, quam quae aliter nomine Collegii expediuntur, collegiatim fieri decet; omnibus scilicet vocatis; sed nec singulorum assensus necessarius est: verum sufficit, a maiore parte aliquid adprobari. vide tamen Bodinum, dict. cap. 7. num. 334. ad fin. et nu. seqq. Althusium, cap. 4. num. 18. et l. 3. 4. et 5. ff. quod cuiusque universitat. nomin. Huc adponere lubet quaestionem illam; Recusari an Collega in negotio Collegae possit? Vide Ianum Langlaeum, libr. 2. semestr. cap. 4 ubi in Affirmantium partem secedere videtur, nam et credibile est, unumquem que in partem Collegae procliviorem futurum, dum forte sperat, si quando eius operâ uti ipsum in re non absimili contigerit, animum ei ad reponenda merita non defuturum: parque pari (quod dicitur) relaturum. pensatur enim officium officio, et (quod proverbio dici solet) abluit manum manus. Unde et Publianus ille Mimus senecae falso attributas,
Ab altero exspectes, alteri quod feceris.
Adde quod et qui in idem Collegium: vel sodalitium asciti sunt, dignitatis communione socii dicuntur. Unde et collega (Infit isidorus) a colligatione societatis, et amplexu amicitiae dictus. isidorus, Etymolog libr. 10. Socius autem quin in causâ socii recipi possit, nemo dubitat? Doctores, in l. apertissimi 16. C. de iudic. cap. insinuaente, extr de oficio deleg. et. cap. postremo, de appellation. Habet quippe societas (ut Ulpianusait) Ius quodammodo fraternitatis in se, l. verum ff. pro soc. frequensque ideo, apud veteres, tam Orthodoxos, quam profanos scriptores est: ut Collegae invicem. se Fratres appellent. Et disputat idem Langlaeus, libr. 3. cap. 3. Testis idoneus, an Collega Collegae sit, et commilito commilitoni? Item cap. 4. Condiscipulus an condiscipulo testis exsistat omni exceptione maior? Quod utrum que negandum esse videtur. Nisi arctior quaedam necessitas interveniat. Etenim in testium materiâ, illud est observandum, extra parentes et liberos, et cessante cohabitatione, consanguinitatem in testibus non obstare, glossa, Bartolus et Doctores, in l. parentes C. de testib.
Ad Collegium constituendum. duo non sufficiunt, sed ad minimum tres requiruntur. Quod ex Neratio refert Marcellus, in l.
85. ff. de verbor. significat. nec hoc solum Iuris auctoritas probat, sed et nominis notatio arguere videtur. Collectio etenim, coactio, coacervatio, non est duobus contenta: et cum Collegium universitas quaedam sit, omnino aliquid exigit supra Dualem, Alciatus, ad dict l. 85 ff. deverbor. significat. Et quoque in duobus non invenitur, qui dirimat discordias. Althusius, cap. 4. num. 5. Plures non sunt pauciores, quam duo, l ubi numerus, ff. de testib. Multi sunt non panciores, quam tres, l. 1. §. hocrescriptum. ff. ad SCtum sylan. Bartolus, in l. praeter 4. num. 1. ff. vi bonor. raptor. Ethanc ob causam linguae nonnullae, Dualem numerum, a plurali separatum atque distinctum habent. Sic nec familiam faciunt duo; ut iam supra deductum fuit, ac Emundus merillius probat, libr. 2. observat. cap. 24. At ne quidem Collegia Monasteriorum, unitate constitui possunt; ut ait isidorus, libr. 5. cap. 14. Licet nam que primâ vocis origine verum sit, quod Monasterium unius solitarii habitationem notet: tamen hoc intelligendum est singulorum respectu; ut nempe singuli debeant separatim habitare: sed plurium ita separatorum collectio, Monasterium facit. matthias Stephani, de Iurisdict. libr. 2. part. 2. cap. 6. num. 34. Et ita Monasterium, tribus ad minimum Monachis constitui debet. Balsamon, ad canon. 17. Synod. 7. Refertque Sozomenus, Histor. Ecclesiast. libr. 3. cap. 13. Pachonium ab Angelo quodam Monasticam vivendi regulam accepisse, interque alia praecepisse: ut multas aediculas exstruendas curaret, et in singulis ut tres Monachi habitarent. Eoque forte sensu Tertullianus dixit: exhortat, adcastit. sed et ubi tres, Ecclesia est, licet laici.
Unusquidem Collegii Ius tueri potest, sed non constituere Collegii societatem. Ita enim scribit Ulpianus, in l 7. §. 2. ff. quod cuiusque universit. nom Si universitas ad unum redit, magis admittitur, posse cum convenire et conveniri: cum ius omnium in unum reciderit, et stet nomen Universitatis. Quod Politici, et Iureconsulti probant. Kirchnerus, disputat. 14. thes. 1. lit. b. Hinc unus solus qui remanet de Capitulo, Praelatum eligere potest, cap. 3. de elect. in extravagant. communib. et in unum solum Cardinalem Ius Collegii recidere potest, et illi soli Papam eligere licet, ac quando Ius Collegii residet in uno solo, potest ille se ipsum eligere, propter necessitatem, ut haec omnia probat Alphonsus Moditius, §. plebiscitum dubitat. 90. Sustinetur ergo in uno Collegium tantisper, donec alii resumantur: et unus est de Collegio, ut bos unus vindicatur, qui superest de grege. Albericus. Gentilis, ad dict. leg. 85. ff. de verbor significat Collegii verbo, Ius significatur: ius ergo ac bona ipsa Collegii, in uno subsistere possunt. Ut ne omnibus quidem Collegis mortuis, eius bona fisco vindicantur, nisi
Lege latâ ius habendi Collegii sit sublatum, quod multis Legibus probat Bodinus, dict cap. 7. num. 332. Quâ ratione, Collegiorum Monasticorum bona, ad fiscum redierunt, moribus nostris: cum ius habendi talia Collegia fuerit exstinctum: non quidem ut abliguriantur, sed ut in alios usus similes, convertantur, quâ dere libr. 1. politicor. §. 7. dixi multa. Duo porro Collegae esse possunt, cum Collegii et Collegae significatio, non ad corpus seu Universitatem; sed ad potestatem et officium refertur. Matthias Stephani, dict. cap. 6. num. 16. hoc namque in significatu, illi etiam Collegae sunt et dicuntur, qui pari in imperando potestate funguntur. etsi pauciores sint tribus, l. Collegarum appellatione 173. ff. de verbor. significat. Neque ita loquimur de Magistratibus solis, sed de omni eorum potestate, qui lecti sunt simul: et haec enim nominis Collegarum significatio est, Varro, libr. 5. de lingu. Latin. Sic tutores sunt Collegae. l. 1. ff de Magistraetib. conveniend. l. 4. ff. de administrat. tutor. Sic provinciarum Praesides, aliique magistratus exsistunt Collegae: l. 7. ff. de custod. et exhibit. reor. quia lecti scilicet ad parem potestatem; et hoc enim simul dicitur, non quod eodem tempore, Albericus Gentilis, ad dict. l. 173. ff. de verbor. significat. a princip. Et eiusmodi duo Collegae, non faciunt Collegium, quamvis Collegae den ominentur. Ac duriuscule loquitur bodinus, saepe dict. cap. 7. qui Magistratuum, Praetorum, Quaestorum etc. corpora, collegia vocat. Quin et probat Langlaeus, semestr. libr. 7. cap. 5. Collegarum nomine, veteres quoque eos intellexisse, qui una lecti, iisdemque auspiciis creati erant; quam vis eiusdem Imperii et potestatis non essent; Sicque Collegae Consulum Praetores erant. Agellius, libr. 13 cap. 14. cum tamen eiusdem officii et potestatis non essent.
Forma Collegii, ipsa Collegarum inter se unio statuitur, et mutua ad debita auxilia et officia obligatio. Necesse enim est, ut Collegarum omnium interse aliquid commune sit : aut si nihil fuerit commune, nec Collegium quidem erit: ide enim verbum consociationis, quod de Collegio recte praedicatur, importat. Bodinus, dict. cap. 7. nu. 331. Timplerus, libr. 1 politic. cap. 4. quaest. 5. Communicatio vero illa inter Collegas est, quâ subvenit Collegae Collega, et propositum vitae iuvat; secundum pacta con venta, l. ult. ff. de Colleg. ubi Bartolus, num. 3. et seq Haec etiam ratio communionis facit, ut omnes Collegae, iuris Collegialis participes, non ut singuli sed ut unum corpus considerentur. Indeque fit, ut quod Collegium debet, non singuli debeant, et quod Collegio debetur, non singulis debeatur, l. sicut. §. si quid ff. quod cuiusque Universit. nom. l. in tantum 6. § 1. ff. de rer. divis. Non autem illa communio, in unâ eademque re consistit: neque ut Bartolus
existimat, bona et pecuniam necessario complectitur; siquidem sine illis Collegium existere potest. Sed sufficit ad minimum, conventum saltem deliberationemque communem esse. Bodinus. dict. num. 331. Potest vero inter Collegas esse communicatio rerum et operarum, simul ac iuris et benevolentiae atque deliberationis. Althusius, politic. cap. 4. num. 8. et seqq. Schönborner/libr. 1. politic. cap. 11. num. 3. Quo respicit Gaius Iureconsultus, in l. 1. § 1. ff. quod cuiusque universit. nom. ita scribens. Quibus permissum est, corpushabere Collegii, societatis, sivecuiusque alterius eorum nomine; proprium estad exemplum Rei publicae habere res communes, arcam communem, et actorem sive Syndicum: per quem, tamquam in Republicâ, quod communiter agi sierique oporteat, agatur, fiat. Communicatio rerum consistit in aedibus, reditibus, pecuniâ, et aliis mobilibus, ad conservandam Collegiidignitatem, vel promovendam eiusdem utilitatem, aut onera illius relevanda si quae necessaria sunt. Et fit ea communicatio, vel ex mutuâ singulorum Collegarum contributione; vel ex largitione inter, vivos, aut testamento factâ: aut item acquisitione, auß dem vorspahren/ vnd erworbnem. Sane Collegiis licitis, legata, donationes ve fieri regulariter possunt; nisi eâ lege sit Collegium creatum, ut ne ei donatione, testam entove, quicquam relinquatur, l. Senatus, ff. dereb dub. l. omnibus ff. ad Senatusconsultum Trebell. l. 1. C. de Iudae. Bodinus, libr. 3. de Republic. cap. 7. num. 332. Durante Collegio, bona usu singulorum, proprietate Collegii sunt, argum. l. 1. in fin. C. de colleg. Et ideom eâ Princeps, aeque ac in privatorum bona, ius non habet; nisi inspectionis: ut nempe ad destinatos usus convertantur. collegio vero soluto, bona ex singulorum contributione communicata, redeunt merito ad conferentes, l. 1. in princip. ff. de Colleg. post Peregrinum, et Menochium, Althusius, cap. 4. num. 11. Sed si adsint bona ab aliis conata, gestufste Gutter/tunc potest Magistratus supremus, ea convertere ad similes usus. Quâ ratione hodie Ecclesiasticorum bona, non heredibus, sed fisco cedunt, ut iam supra hoc cap. num. 5. monitum fuit.
Operarum inter Collegas communicatio; definiturpleru~que mutuo consensu inter Collegas, nec tamen necesse est, omnia fien ab universis: quando que etiam Syndico deman dantur. Verum magis conducere videtur, in Collegio operas ambulatorias et reciprocas esse. hâc enim ratione, omnis tollitur. aemulatio, et sine suspicione omnia peraguntur; ac quoque si uniomnia concredantur, ille tandem intolerabilis fit; veleo mortuo, magnum Collegio damnum infertur: dum scilicet ceteri, rerum et negotiorum ignari exsistunt. Iuns communicatio inter Collegas, ea censetur; quâ Collegae eodem
inter se iure et Legibus, in Collegio vivunt, reguntur, obligantur, atque etiam puniuntur. Et tandem communi consensu, de communibus rebus instituunt deliberationem; in quo maxuma benevolentia consistit: nam si separatim deliberationes instituantur, mox factiones suboriuntur. Pacta autem Collegii, privilegia, nomina, et res aliae, consignari solent certis in libris: qui Zunfstbitcher indigitantur. Qui licet proprie publici dici non queant; cum ex privatis personis ea Collegia constent: attamen quo ad probandi fidem, publicis instrumentis fere aequiparantur. Dn. Rutgerus Rulandus, de Commislar, part. 2. libr. 5. cap. 10. Gilhausen arbor. iudic. civil. cap. 6. part. 2. artic. 2. § 9. num 33.
Ceterum Collegia, minime pro cuiusque lubitu; sed ex Legibus publicis; habere licet. Scheplitz, ad consuetud. Brandenburg. part. 4. tit 15. von Handtwercken / et tit seq Id enim, dicente Bodino, dict. cap. 7. num. 331. non modo Collegiorum omnium et corporum, sed etiam Universitatis, proprium est; quod debeant esse coetus in Republicâ iure sociati: idest, summi Principis beneficio ac consensu, sine quibus corporum et Collegiorum ius nomenque amittunt. Ac propterea in definiendo Collegio, legitimam id esse dixi consociationem. Hocque etiam consonum est iuri nostro: ita namque scribit Gaius ICtus, in l. 1. ff quod cuiusque Universit nom Neque societas, neque Collegium, neque huiusmodi corpus, passim omnibus haberi conceditur. Nam et Legibus, et Senatusconsultis, et Principalibus Constitutionibus, ea res coercetur. Et idem paulo post: Collegia Romae certa sunt, quorum corpus Senatusconsultis, atque Constitutionibus Principalibus confirmatum est. Consonat Marcianus, in l. 1. ff. de Colleg. Mandatis Principalibus, ait, praecipitur Prquesidibus Provinciarum, ne patiantur esse Collegia, ac sodalitia, et idem, inl. 3. tit. eiusd Collegia si qua fuerint illicita, mandatis, constitutionibus, et Senatusconsultis dissolvuntur, et vid tot. tit. ff. de Colleg. illicit. Idque fit, ne subpraetextu Collegiorum, res statui perniciosae tractentur, et coniurationes ineantur. Matthias Stephani, de Iurisdict libr. 2. part. 2. cap. 6. num. 58. Certe ex perperam institutis Collegiis ac sodalitiis, gravissimas in Rem publicam irrepere pestes, experientia docet, can. coniurationum, caus. 11. quaest 1. Omnia vero conventicula, nedum nocturnae concursationes sunt suspectae, ideoque prohibitae, §. 2. depac. tenend. libr. 2. fend. Kirchnerus, disputat. 14. de Republic. thes. 3. Nec minus illi nocturni conventus, qui Religionis praetextu nituntur. qualia fuerunt olim Bacchantium sodalitia, quae sub Religionis specie, exsecrabiles ac nesfarias lubidines, et crudelissima parricidia occultârunt. Quo comperto,
lata lex Romae fuit, ne usquam deinceps sacra nocturna fierent ulla. Livius, libr. 39. Tales etiam in primitivâ Ecclesiâ Gnosticorum noctes, incredibili cum impietate et scelere coniunctae leguntur. Epiphanius de Gnosticis Num vero inconsulto Magistratu, ob causam Religionis, Collegia habere liceat? dubitare licet. Quod recte Schonbornerus negat, politic. libr 1 cap. 11. Eoque exfundamento Veneti, ante aliquot annos Iesuitas, Theatinos, et alios novos ordines Religiosorum expulerunt; ac ne in posterum instituantur, praecaverunt. Nec obstat Lex 1. §. 1. ff, de Colleg. ubi hoc licitum esse respondetur. Nam ea Lex hodie, ut Schonbornerus ait, non observatur. Certe prudenter facit Magistratus, si non permiserit Collegium ullum a subditis institui, cui ipse suâ auctoritate non praesit, per personam aliquam a seipse delegatam, quod monet Dornavius, in Menen. Agrippâ, fol. 14. Sicque in Galliis olim conventus Protestantibus permissi fuerunt, eâdem sub conditione.
Ergo ad cognoscendum, num Collegium aliquod licitum sit, non solum, an ratio professionis, artis vel causae per se licita exsistat; sed id praecipue est inspiciendum, anne legitimi Magistratus auctoritate institutum, adprobatumque siet? In summa autem (verba sunt Marciani Iureconsulti, in l. 3. §. 1. ff. de Colleg.) nisi ex Senatusconsulti auctoritate, vel Caesaris; Collegium, vel quodcumque tale corpus coierit; contra Senatusconsultum, et mandata, et constitutiones Collegium celebrant. Hinc dicunt nostri Doctores, ad probandum, quod Collegium fuerit institutum, requiri literas fundationis, et Privilegia a Magistratu data, cap. porro, ext. de privileg. vide omnino Matthiam Stephani, dict. cap 6. num. 79. et mult. seqq. Qui vero Collegium instituit, inscio Magistratu, eâdem poenâ tenetur, quâ illi, qui loca publica vel Templa hominibus armatis occupare sunt conati, l. 2. ff. de Colleg. Ut et qui caetus, conventusque ut fiant, efficit, Maiestatis tenetur, l. 1. ff ad Leg. tur. Maiest Sed haec tamen omnia ex circumstantiis, proque rei gravitate, diiudicari debent. Pariter licitum quoque Collegium, abusu sui, ius conveniendi amittit: beneficia et privilegia exstinguuntur, arg. cap. tuarum 3. extr. de privileg. et pro admissi ratione, gravius quo que puniuntur sodales. Sic Pythagoricorum sodalitas. cum olim potentiâ et opibus freta, Graeciae et Italiae statum turbare conaretur; ferro flammaque deleta fuit. Kirchnerus, dict. Disputat. 14. Coroll 4. Sic eodem sub praetextu, Templariis, non modo corpora et Collegia cum omnibus fortunis et bonis; verum etiam vita simul adempta fuit: sed iniuriâ, ut putat Kirchnerus, dict. loc Coroll. 5. Est et sollemne, Civibus rebellibus, corporum, et Collegiorum iura auferre.
Ita Carolus V. in Gandavenses, in ordinem redactos, poenam illam exercuit. Kirchnerus, ibid. Ceroll. 2. et post Smalcaldicum bellum, in multis Imperii Civitatibus (ut modo, supra hoc capite alicubi dixi) idem ille fecit. Si vero Collegium peccet, non propterea singuli sunt puniendi. vide omnino Bodinum, dict cap 7. num. 337. Et huc pertinent quae infra, DEO iuvante, dicam suo loco, ubi agam de poenis Universitatum. Illud hîc tantum adnotare lubet: severioribus, corporum atque Universitatum, Collegiorumque poenis, neminem un quam laudem fuisse consecutum.
INTER Collegia licita, atque necessaria, vel maxume litteratorum consociationes; seu, ut nunc vocamus, Academiae referendae videntur. Sed cum Illustri Academiae Tubingensi (quam patriam, et altricem agnosco) debeam illud; ut si non gratus, gratiarum tamen immemor inveniar numquam; nectere ideo animo grato, praesentique de Academiis institutae tractationi, praemittere lubuit fasciculum hunc: gloriae et splendori, cum Academiae illius, tum et eiusdem Serenissimi Fundatoris destinatum. Cumque mihi propriae deficiant vires, visum est, virorum magnorum subsidio inprimis uti; primoque loco collocare, Orationem Cunradi Summenhart, Theologi Catholici, apud eosque nominis magni; quâ is praedicto illi Excellentissimo Principi parentavit.
QUIS dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte? ait Hieremias. Et quae nobis,[Note: Ierem. cap. 9. vers. 1.] tantae tristitiae causa? Sane quoniam Sol nobis occidit, cum adhuc dies esset in meridie; ait Amos, atque idem Hieremias. [Note: Amos, cap. 8. vers. 2.] Sol inquam nobis occidit: quando Illustris Princeps noster, Dux Inclitus atque Patronus, veluti coruscus Sol, hanc nostram Provinciam, imo Germaniam universam, virtutum suarum Maiestate, excesaque famâ illustrans; Heu nostris sublatus oculis, viam ingressus est carnis universae: adhuc eâ in aetate constitutus; quâ ratio eius adtotius microcosmi illuminandum machinam, extremâ virtute vigebat: ut puta iam iam passionum sedato turbine, exactisque ignorantiae tenebris, virtutis suae gradum nacta celsiorem. Sicuti corporalis ille Sol, in meridie clarissimos de se fundit in microcosmum radios,
et iam matutinâ abstersâ caligine, nec dum tetrâ nocte veniente, fortiores suae virtutis exhibet actus. Igitur plorans in hâc superinductâ nocte, plorabo, et lacrimae in maxillis meis; quoniam longe factus est a me consolator meus: egressus est a filiâ Sion omnis decor eius: facta est vidna Domina gentium, viri solatio destituta. Divisiones aquarum dedncat oculus meus, quoniam lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem desuper: quando Excelsus Princeps noster,o dono nobis datus caelitus; heu in omnium nostrûm oculis, terrae commendatus, disparuit. Defecit gaudium cordis nostri, versa est in luctum cithara nostra; chorus noster in planctum, dies votorum nostrorum in lachry mas: quoniam cecidit corona capitis nostri. Sed nunquid Patres et Fratres carissimi, ad lamentandum hanc mihi iniunxistis, sarcinam, et non potius ad recommendandum laude dignissimum, et meritis meritissimum nostrum Ducem Inclitum? Fateat necesse est, sed sinite oro, ut plangam paululum dolorem meum: Scientes, doluisse, nonnumquam solatium dolenti praebuisse. Est enim piis affectibus quaedam etiam flendi veluptas, et plerumque gravis evaporat dolor. Non enim plenus sum (ut Heliab Buzites) sermonibus, sed plenior singultibus, et coarctat me spiritus uteri mei: quo niam quasi mustum absque spiraculo, quod novas dirumpit lagunculas, contineo suspiria: Ergo erumpant lacrimae, ut dilatentur praecordia; lacrimae enim mentem allevant, et fletus pectus refrigerant, maestumque solantur affectum. Cogitanti enim mihi de tanti Principis occasu tam lugubri, et dulcissimâ ad nonnullos huius contionis viros, quasi paternâ amicitiâ; magis flere libet, quam loqui: et ad vos fingultibus contionari, quam verborum phalerâ perorare. Replevit enim animam meam amaritudine, et inebriavit me felle et absynthio: oculi mei caligaverunt a fletu. Cuius enim vel saxeum pectus non liquesceret, ad illius dulcissimi Principis et Patroni, at que suâ circa nos dignatissimâ gratiâ nostri Postoris transitum: ut corde saltem lacrimas concipiat, quas sicci capitis oculi parturire nequeunt? Qui cum dilexisset suos, qui erant in mundo, non destitit; sed usque in sinem eos dilexit. Ad cuius transitum Hesperus de caelo cecidisse visus est: quando tam Inclitus de romanorum Imperio, e carnis migravit ergastulo: quippe quo mundus non erat dignus. Sed quid moror facere, quod me facturum disposui: ad quod quasi filii ad patrem dulcissima charitas, mea [Note: Virtutes et Magnalia Irincipum, DEI sunt opera.] nuper succendit praecordia: Sed et vestra effecit instantia, et Divinae Legis consuluit auctoritas. Quae enim in medium, gloriosi Principis nostri adferam Magnalia, virtutesque clarissimas; non hominis, sed DEI sunt opera; quae operatus estper eum Dominus, qui omnia
operatur in omnibus: ut non glorietur ante eum omniscaro. Etenim quid habemus, quod non accepims: confessio enim et magnificentia, opus eius, non hominis. Omne quippe datum optimum: et omne donum desursum est; descendens a patre luminum. DEUM igitur laudamus, et in donis suis, Dominum magnificamus: quando Incliti Ducis nostri virtutes, non sub modio ponimus; sed palam omnibus, in medium [Note: Tob 12. cap vers. 7.] adferimus. Tobiae quidem, 12. dicitur: Sacramentum Regis absconderebonum est: opera autem DEI revelare et confiteri, honorificum [Note: Matth. cap. 5. vers. 15. et 16.] est. Nemo enim accendit lucernam, et eam ponit sub modio; sed super candelabrum, ut luceat lux eius coram hominibus: quo ingredientes lumen videant, et Patrem, qui in caelis est, glorificent. Bonorum igitur operum et virtutum suarum praeclara merita non occultanda, sed omnibus sunt praedicanda; ut quae ab omnium processerunt in eum auctore, ad omnium tendant aedificationem.
Facile autem, atque promptum est, in tam Incliti Principis donis atque virtutibus, laudare Dominum, ubi omnimoda ac omni ex parte, laudum sese inundans offertcopia: adeo ut me prius dies deficeret; quam uberrimas eius virtutes plenius consummarem. Ubi denique tantâ rerum dicendarum evidentiâ; ut luce meridianâ clariora, nullâ. tergiver satione caelari, aut ullâ queant supplantari calumniâ: quae: qui ignorat, nihil rerum nostri saeculi scire convincitur.
Eoautem liberius laudes eius aggrediar: quo certius est, eum a virtutum suarum Maiestate numquam avelli amplius. Ideo enim Solon Philosophus, neminem in hâc vitâ constitutum, felicem praedicandum censuit: sicuti etiam Scriptura ait: Nelaudaveris hominem in vitâ suâ; tamquam si diceret: lauda post vitam, magnifica post victoriam. Tunc etenim nec laudanti nocet adulatio: neque laudatum temptat elatio. Igitur post ipsius vitae laudabo terminum, post periculum praedicabo securum: laudabo Ducis virtutem, quia perductus est ad Triumphum. Laudabo navigantis felicitatem, quial navim caelestibus plenam divitiis, aeternisque mercibus, optato in littore collocavit, in tranquillâ statione composuit: qui animae suae dicere potuit, dubio soluta certamine: convertere anima mea in requiem tuam, quia Dominus bene fecit tribi; quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, et pedes meos a lapsu.
Quod autem mihi aptius id prosequendi thema occurrere posset, [Note: 2. Regum. 33. cap. vers. 38.] quam illud secundi Regum tertio, davidis verbum de Abner inquientis: Nunquid ignoratis, quoniam Princeps et Maximus, cecidit hodie in Israel: de digno quippe Propheticis ornamentis, eisdem utar exordiis. Hunc etenim Illustrem nostrum Principem, qua~quam magnum
ediderit carnis nativitas: clariorem tamen aclonge magis Inclitum, Spiritus effecit generositas: quae autem carnis sunt relinquentes, ad ea, quqae Spiritus sunt, provehamur. Magnus quippe fuit Sapientiâ, maior Religione, Prudentiâ maximus. Item magnus Humilitate, Patientiâ maior, Famâ celebratissimus. Item Magnus in fortuitis, maiorin naturalibus, in gratuitis uberrimus. Iustitiae zelator singularis, et Pacis Reformator, ac oboedientiae filius optimus. Quae duodecim ut cuncta (imperfecte tamen) percurram: eam virginem pariter et matrem in vocemus, a qua omnis consum mationis finis processit: Angelico eam eulogio salutantes et dicentes: ave gratiâ plena, Dominus tecum etc.
[Note: Ducis Eberhardi Sapientia Ecclesiastic. cap. 39.] Nunquid ignoratis, quoniam Princeps et Maximus hodie cecidit in Israel: magnus, dixi, in primis fuit Sapientiâ: que ut clareat, celerius quinque audiamus Sapientiae opera. Ecclesiastici enim 39. dicitur, Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit. Narrationem virorum nomin atorum conservabit, in versutias parabolarum simul introibit: occulta Proverbiorum exquiret, et in abscondit is parabolarum conversabitur: in medio magnatorum ministrabit, et in conspectu Praesidis apparebit. In terram alienarum gentium pertransiet, bona enim et mala in omnibus temptabit. Haec ille. Inprimis itaque nonne Sapientiam exquisivit antiquorum? qui [Note: Sacrosanctae Scripturae studium.] Veteris et Novi Testamenti Canonem: (in quo solo, ut in fonte, omnis litterarum Sapientia residet) tam crebro legit, sibique legi constituit, leg endo denique complevit saepius: tamque tenaci lecta commendavit memoriae; ut eum quasi Bibliae Professorem censuisses. Qui nonnumquam. Lectores suos, priusquam ipse Sapientiae satiaretur avidissimus, lassosred didit atque fastidiosos; quippe in legendis libris laboriosissimus, et vix etiam ulli Scholasticorum, hac in parte evasit secundus.
[Note: Dcuterono~. cap. 17. vers. 18. et seqq.] Commonuerat eum forsan illud Deuteronomii XVII. ubi de Rege dicitur: postquam sederit in solio Regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumive; accipiens exemplar a Sacerdotibus Leviticae tribus. Et habebit secum, legetque illud om nibus diebus vitae suquo, ut discat timere Dominum DEUM suum; custodire verba et Caeremonias eius, quae in Lege praecepta sunt: nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos; neque declinet in partem dextram, vel sinistram. Haec ibi. Adeo denique in his profecit, ut quam plurimis etiam Ecclesiasticis atque Monasticis viris (quod dolens proh dolor refero) in Sacrarum Scripturarum Libris non inferior inventus sit, sed superior. Nec Historialibus Bibliae Libris (quibus ne~nulli etiam ceterorum Saecularium incumbunt) contentus exstitit;
verum id egit, quo quod verus esset amator Sapientiae, evidentius apparuit: quoniam ampliori et singulariori diligentiâ, his qui sapientiales dicuntur, vacabat Bibliae libris: Proverbia puto Salomonis, Ecclesiasten, [Note: Non unâ Bibliorum interpreratione contentus erat.] Ecclesiasticum, atque qui Philonis dicitur. Quibus quidem it a intendebat; ut nec unâeorundem translatione, satiari posset sapientiae cupidissimus eius animus, nisi aliam atque iterum aliam acciperet: quasi qui posterius illos sibi traducerent, amplius praelo coacto, minus de sapore eius rei negligerent: quae sola sibi sapiebat: sapientiae scilicet, cuius gustato Spiritu sibi desipuit caro universa. Quasi in hoc Origenem imitari voluisset; qui non unâ Veteris Testamenti translatione quiescebat: donec senas in unam sub sex columnellis coegisset formulam, quam Exapla appellavit. Vere haec, aliaque post hac dicenda indicant; quia vir fuit vere Imperio dignus in terris; qui Imperatoris in caelis, a quo omnis exstat potestas, ita vacabat institutis. Denique [Note: Beati Augustini libciiis delectabatur.] devotos Augustini libros habere voluit: unde et devotissimum illum Augustini libellum, qui Meditationes inscribitur, me eius mandato interpretante, accepit traductum, cui et quod Soliloquia eiusde, in vulgi verterem eloquium, commisit diligentius. In hoc aliisque Divum illum Gratianum Romanae Rei publicae Augustum imitatus: qui Sanctum Ambrosium Episcopum Mediolanensem, etiam cum iam profecturus esset ad proelium, rogabat, ut Tractatum, quem de Fide ediderat, sibi mitteret: eumque, de Spiritu Sancto fidelem disputationem inserendo, scripturisque et argumentis DEUM esse convincendo, adaugere vellet sollicitabat devotius: se id petere inquiens; non quo contentioni studeret, qut quo DEUM verbis magis, quam mente vellet complecti: sed quo magisaperto pectori Divinitatis insideret revelatio.
[Note: Historiis delectatus fuit Dux Eberhardus.] Secundo insuper narrationem virorum nominatorum conservavit. Namque Flavii Iosephi Hebraei, viri eloquentissimi, tam antiquitatum, quam Iudaici belli narrationes: licet ad vernaculam linguam traductos haberet:o novo tamen torculari adhibito, per multorum ex vobis ingenia, exprimi fecit. Interpretibus ipsis licet sciendi desiderio ardentioribus, attentior fuit: quibus etiam et quae pridemignoraverunt, et quae forte numquam didicissent, discendi causa exstitit.
[Note: Parabolas non neglexit.] Tertium denique Sapientis opus ei nequaquam defuit: cum dicitur, versutias parabolarum simul introibit, occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur. Cum enim ceteris rebus in adversis, sive fortunae, sive corporis, ut tetragonus immobilis esset, atque patientissimus; illius solius famis atque sitis, quaead Divinarum Scripturarum intellig entiam attinet, fuit
impatientissimus. Et ô quam commendanda impatientia: eius rei mediam pati non posse, sine quâ in coeteris patientia, etiamsi plurima sit, vix comprobatur per omnia.
Itaque cum crebro versutias parabolarum, et occulta Proverbiorum, in libris Sapientialibus legeret, nec intelligeret, et in promptu haud semper aliquis qui aperiret, aderat: non ultra hanc ferens esuriem, eo usque processit, quo non modo Sapientialium librorum corticem, novo traductionis genere, et singulorum distinctione versuum, Theologorum operâ adhibitâ; sed et laticem atque abditam eorundem intelligentiam, et sic textum cum expositionenecessariâ (me interpretante) in vulgari acciperet eloquio. Quod si praeter Divinos, etiam coeteros vellem contingere libros; quis quaeso nobis praesentisad vos sermonis finis fieret? Etenim et nonnullos Geometriae, Chirurgiae, et [Note: Physica et Mathematica, aliaque scripta, in vernaculam linguam transferri curavit.] Physicae atque naturalis Philosophiae libros, per Mathematicae atque Medicinae peritos, sibi traduci; partim vidimus, partimque certâ interpretum relatione didicimus. Euclidem volo dicere, et Astrolabium ploanum in Tabulis;o ascendentem qualibet horâ continens, atque quendam nativitatum tractatulum: sed etiam Petrum de Argelatain suâ Chirurgiâ, Aegidium de Româ de Urinis, et librum Epidemiae compilatum a Valesio de Tarantasia, atque tractatum M. Arnoldi de Villâ Novâ, de arte cognoscendi Venena, cum quis timet, sibi ea administrari: insuper Regimen de conservatione sanitatis, a die conceptionis, usque ad ultimum vitae senium Guilielmi Placentinensis de Saliceto, Albucasitte de difficultate partus, cum instrumentis Chirurgicis, nec non et quendam tractatum de lapidibus pretiosis. Cum etiam pridem Mystica Metamorphoseos Ovidii, vulgari linguâ offendisset traducta, atque ea sibi comparâsset: nectamen haec ad plemum usque consummata fuissent;o quod reliquum erat, per unum e suis transferri mandare voluit: quo traducti operis, sese suo modo faceret [Note: Das Buch der Alten Wascn.] auctorem. Salustium denique in utroque sibi verti, fecit opere: opus praeterea quoddam fabularum perutile, quod primo Indice, post Persice, dehinc Arabice, Hebraice pariter et Latine exaratum fuerat, ipso iubente, primo in linguam transivit Germaniae. Antiquitatum amantissimus fuit: litteras vetustas Magnatum monumentis et numisinatibus insculptas, legendi artem habuit atque novit. Quis Piincipum ex titi Livii Decadibus, et aliis Historicis, fortia Romanorum gesta tam claro stylo compingi, et ad nostram verti fecit vernaculam? Aut quis nostri temporis Principum, tanta tamque multa legit, de eisdem atque tenacissime, ut ipse, com mendavit memoriae? Proisus nullus! In hoc sane studiosissimum illum Regem Aegypti, Ptolemaeum
Philadelphum imitatus: quem etiam, si productior ei vita accessisset, in parte assecutus fuisset, qui et ipse librorum cupidissimus, septuaginta duobus interpretibus de Iudaeâ evocatis: veteris tamen tantum Testamenti libros accepit, et de Graecorum Archivis comportavit plurima. Etut de his, quae sine huius nostri Principis mandato, ab olim quidem translata fuerunt, sileam (quorum profecto maximam copiam habuit) de his tantum verbum faciens, qui ipsius studiositate manus subiissent interpretum: cum portâsset ipse talia, qualia nec ullus universae Germaniae Principum in Teutonum congessisset eloquium, si non illûc eum DEUS transferre disposuisset; ubi iam non in membranis ququoritur, nec nisi aenigm atice invenitur, sed ubi palam facie ad faciem conspicituriubi sortem nactus speratur meliorem. quartum insup er Sapientis opus sequitur, cum dicitur, in medio Magnatorum ministrabit, et in conspectu Praesidis apparebit. An non in medio Magnatorumi ministravit, et in conspectu Praesidis apparuit; qui Anno proxime decurso, in sollemnissimo et productissimo totius Germaniae Principum conventu; non modo in cnspectu Praesidis, sed Praesidum, imo et Serenissimi Roanorum Regis, omnibus spectabilis, et prudentiâ admirabilis, veluti cunctorum Principum delitiae, apparuit?
[Note: In Comitiis Anno 1495. solle~niter ex Comite, Dux factus fuit.] Quisautem ceterorum, ita ut ipse ibi effulsit? singuli quippe quales adierant, tales et redierunt. Hic vero (quasi solus ipse dignus inventus esset, ut dextrâ DEI excelsi, in virum mutaretur alterum) Comes licet Generosus accedens; Dux tamen Inclitus, et Princeps multis praeclaris titulis et insigniis rediit illustratus: paternam propaginem, et praeclari sanguinis maiorum suorum lineam primus attollens; Natalium suorum florem, illustrem reddidit: cum praeclaris praeclatior hic accessit Atavis. Quanti itaque putatis, hunc fuisse meriti et virtutum Maiestate redimitum; qui unus quidem et primus prae posteris innumeris, talem accipere titulum meruit? Meruit inquam, non ambivit; nec muneribus comparavit, nec fortuito ad haec ascendit fastigia: imo divinitus vocatus, tamquam optime meritus, honorem, [Note: Cur pius E. berhardus, non diutius gavisus fuerit honoribus saeculi.] Regiâ Maiestate haud petitâ, sed sponte suâ largiente accepit. Sed cur parvo fretus fuit tempore, huius caducquo gloriae titulis? Profecto quoniam virtutibus suis non illa, sed maiora debebantur praemia. Plura adeptus est, qui minoribus renuntiavit; Ducatum non deposuit, sed mutavit, in tabernacula Christi iure pietatis ascitus, in illam Hierusalem supernam, ubi dicet positus; sicut audivimus, sic vidimus in Civitate Domint virtutum; fruantur per tempora multa temporali gloria, quorum virtus necdum tanta est, ut capessere queantaeterna. Felix
commutatio, ubi pro caducis commutantur aeterna. Transivit pius de caligine saeculi, ad lumen aeternum: in brevi consummatus, explevit [Note: Sapient. cap. 4.] tempora multa. Senectus enim venerabilis est, non diuturna, nec annorum; sed meritorum computata numero: translatus est deterrâ, ne malitia mutaretintellectum illius.
[Note: Philipp. cap. 1. vers. 21. et 23.] Sanctorum vitanon interris, sed ink caelo est. Iustis enim vivere Christus est, et mori lucrum; quare dissolvi, et esse cum Christo multo melius. Dolendum est, quod nobis cito raptus sit: consolandum quod ad meliora transierit. Condemnat iustus mortuus, impios vivos; et iuventus celerius consummata, longam vitam in iusti. Raptus [Note: Genes. cap. 5. vers. 21. et seqq.] est Enoch, ne malitia mutaret cor eius: et Iosias decimo octavo Anno: Regni sui, ita Domini Pascha celebravit, ut omnes retro Principes devotione superaret; nec diutius fidei suae meritis supervixit: imo quia plebi Iudquoae, grave imminebat exitium; Rex iustus ante sublatus est.
[Note: 4. Reg. 23. cap. vers. 21. et seqq. 2. Paralip. ca. 35. vers. 1.] Num non ergo nobis etiam metuendum est, ut hic noster Dux Inclitus, nostrâ offensione subtractus sit: utprimo sui Principatus atque Ducalis dignitatis anno, imminentis mali acerbitatem quasi iustus evaderet?
[Note: Peregrinationes Ducis Eberliardi.] Et quod quinto sequitur, discutiamus: in terram aliegenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in omnibus similiter probabit. Ecce enim instar Caucasi mentis, Rhaeticas Alpes transiit, Appennini montis iuga tran siliit; bis Romam Orbis caput adiit: nec tantum haec, sed Christi Vicarium, et Sanctorum Apostolorum, et praecipue Petri, cur singulariter. devotissimus erat; coeterorumque Sanctorum Reliquias, invisere voluit: ubi et Rosâ, singulari munisicentiâ honoratus fint; et Sancti Bonaventurae Canonisationi interfuit.
Necillud sibisuffecisse visum est, nisi etiam adiret maria: bis nobiles usque profectus Venetias; atque non semel Venetum, Adriaticum, Aegaeum, atque Cyprium, etiam cum adhuc adolescens esset, transivit pelagus; Terram lacte et melle manantem (non quia illis manantem, nec ullâ curiositate, sed devotione motus, ut putatamquam omnium terrarum praecipuam et egregiam, ut Ezchiel eam nominat, et id ob rerum in eâ gestarum sanctitatem) applicuit: dulcissimam Civitatem. Hierusalem; Visionem pacis, Typum matris nostrae, quae in caelis est, Aeterni Regis olim in terris solium, corporalibus contemplatus oculis. Itaque quinque supradicta Sapientis gessit opera: cur non ergo magnus Sapientiâ, iure praedicaretur omnibus.
His autem ex rebus ad secundum. Principalem suae magnitudinis gradum, veluti ex primo consequentem, accedo: quo dixi, hunc Principem nostrum Inclitum; qui Sapientiâ magnus fuit, Religione fuisse
[Note: Pietas et Religionis amer.] maiorem. An non Religione magnus fuit, qui ob Religionis nostrae fidem Sacratissimam, et devotionem, quâ Christum ardebat, Regem om nium, et eius Apostolos; natale solum, dulcemque egressus patriam longe lateque felicis, ac feracissimae Provinciae (cuiusipse Deminator erat praepotens) delicias spernens; ad tot se viarum obtulit discrimina, tot saevientis maris pericula, immanissimorum ventorum implacabiles aures subiit: et ad Barbaras gentes (etiam quibus Christiani nominis innatum est odium) applicuit? quem nec Solis aestus, nec frementis pelagi undae, nec piratarum impietas, nec peregrini aeris qualitas, delicatis pernici osissima absterrere potuerunt; quo minus satisfaceret devotis, quae in Christum gerebat, de sideriis.
An non et iterum Religionemagnus fuit; qui collapsarum Religionum, tot vel instauravit, vel in inelius reformavit Monasteria? Ita ut non solum his, qui de suâ Provinciâ quam prefessi erant, negligebant regulam: verum et externis fieret formidabilis; quosdam quidem favoribus dulcibus alliciens: quosdam vel indignatione, vel Eoclesiasticâ [Note: Sancti Petri Canonicis Regularibus domum südat.] districtione mediante compellens. Et qui pro Sancti Petri Religione (quae Canonicorum Regularium Saecularium dicitur) demum, bifario, imo quasi trifario discretum ordine, fundavit, ac pinguibus munivit dotis nomine redditibus. praediis ac allediis. Nonne [Note: Sanct Prter zu den Blawen München in dem Schombuch.] quasi trinam fundâsse comprobatur Religionem? quam etiam magnificentissimis Ecclesiasticis decoravit ornatibus, qveniam dilexit decorem domus DEI, et locum habitationis gloriae eius.
An non iterum Religione magnus convincitur: qui huius nostri Ecclesiastici, atque Catholici Gymnasii fundamenta primus iecit omnium, [Note: Academiarn Tubingae crigit.] atque Patronus exstitit: vel non magnam Religionis partem iudicabitis, earum doctrinarum, quae pietatis sunt, expositiones tradere? de summis rebus, et earum Maiestate sententias elucidare? imo adeo, [Note: Sacrosanctae Scripturae se devevit.] ut nonnullis magnis viris non minoris esse videatur meriti, se Sacrae Scripturae devovere studio: quam Religionem profiteri? Hanc autem Universalem plantando Scholam; Ecclesiae vineam plantavit electam: omne semen verum, quod imple vit terram, cuiusumbra operuit montes, et arbusta cedros DEI; extendens palmites suos, usque ad mare, et usque ad flumen propagines eius. Sed et iterum dicite: sinon Religione [Note: Theologicis Disputationibus interfuit Dux Eberhardus.] magnus fuit? qui theologicis ita interfuit Disputationibus publicis, ut quamquamk hae productiores essent admodum, et ipse Latini expers esset sermonis: etiam Scholasticis viris discedentibus, non discederet: dicens, se profecto nullam neglecturum talium, si Latinae Linguae haberet copiam. heu quomodo cecidit Zelotypus Sapientiae amator, factus formquo illius, et perierunt arma concupiscentia DEUM.
[Note: Disciplinam ecclesiasticam curat.] Circa denique Saeculares Clericos talem se exhibuit: ut odissent peccare mali formidine eius; atque odissent peccare boni virtutis amore. Bonos enim dulciter amplectens, et fideliter promovens; perversos autem negligensatque illis indignans, eo usque saltem rem ipsam perduxit, ut suae Provinciae Clerum, alteri (qui iure melior, tamquam reformatrici virgae vicinior esse debuisset) longe praetule. rit: et eiusdem comparatione admodum iustificaverit illum, et qui non omnia ut voluisset, essicere potuit; saltem de obtentis utcumque gloriabatur in Domino.
[Note: Divinum officium frequentat.] Divini officii hic erat indefessus Auditor, et bonorum verbi DEI praeconum sagacissimus explorator. Apud eum frequens peccatorum confessio, et vivificae communionis non rara perceptio, rebus in ambiguis, conscientiae discrimen contingentibus; ut in beneficiorum ad se attinentium distributione, ac aliis, multorum etiam scriptis exactis, requisivit consilia: sciens, quoniam ibi salus, ubi multa consilia. Festos [Note: Nirchweyben.] dies, quos Nundinarum strepitus, et avaritiae lucra, in suo pro. phanabant districtu, reformavit in melius.
[Note: Eberhardus: desideravit, mediante. Cöcilio Ecclesiam. membris et capite reformari.] Incomparabili arsit desiderio, ut eo viveret; quoad usque Universale Concilium, ad Reformationem Ecclesiae fieret, in membris atque capite. Itaque liquet ex memoratis, quod venter eius, utpyxis erat eburnea, quae Scripturarum reciperet Oracula; ut posset cum Propheta dicere: ventrem meum doleo; dicit enim haec, qui imitator est Christi. Labia eius lilia distillantia, myrrhâ plena; manus eius tornatae aureae plenae Tarsis: eo quod in verbis eius Iustitia refulgeret, in factis et operibus reniteret gratia: in quo plenum, et virtutis, et Ducalis auctoritatis esset alloquium: necinflexa aliquo mortis terrore constantia; et factorum pretiosa omnimoda correctio. Omnis enim bonus operarius, manus christi est, ait Ambrosius. Fauces eius dulcedines, et totum desiderium. Quam dulcia enim iudicia eius universorum faucibus adhaeserunt? quantâ gratiâ sermones ipsius singuli recensentur?
[Note: Prudentia Eberhardi.] De hinc autem, et de eo quod sicut Sapientiâ magnus, Religione maior, ita Prudentiâ fuerit maximus; quid multa referam? cum huius rei testis sit Urbs atque Orbis, idque tantâ famâ clareat, ut nec unus quidem sit, qui inficiari audear: quod nullâ ratione tergiversari poterit: et cum prudentissimis vallatus esset Consulibus, nulli tamen inferior fuit.
Circumspice, et totius Germaniae contemplare terminos, ad ultimos usque fines eius protende lumina; nec quempiam inveniesGermaniae Principum, cui hic noster exstit erit Prudentiâ secundus: etiam.
si ad Sarmatas usque, et Paludes Maeotides, Tanaim quoque flumen, atque Hyperboreos montes profectus fueris: cuius etiam prudentiae, ceterarumque suarum fama virtutum, nec Burgundiam, nec Franciam, aut Magnates, vel Regem eiusdem latuit. Invenies, fateor, forsan versipelles quosdam, huius saeculi filios, qui prudentioressuntfiliis [Note: Lucae cap. 16. vers 8. Pruentia non; est astutia serpentina, vel dolositas. vulpina.] lucis in generatione sua. prudentes quidem irrmalo, in bono autem stultorum gerunt imaginem. Non haec Prudentia vera est: sed serpentina astutia, et Vulpina dolositas. Hic vero Princeps noster Inclitus, verâ prudentiâ, quae est recta ratio rerum agibilium; transiliit omnes: quâ quomodo caruisset, qui tot virtutibus redimitus fuit? Impossibile enim, entem imprudentem, esse virtuosum: ait Aristoteles. Prudentia enim cunctarum exsistit auriga virtutum.
[Note: Ducis Eberhardi humilitas.] Quam profundam autem sectatus fuerit Humilitatem, quis explicabit? Cum enim talis, tamque potens, et in naturalibus divitiis (quibus cor non adposuit) affluentissimus esset; apud tamen eum non modo [Note: Abhorrens ab omni pompâ et fastu.] antequam Ducali splendereuculimine, verum ex posthac et amplius raro clangentes tubis, vel Musicorum harmoniae, aut Cantorum personabant carmina: raro ibi perstrepebant Mimorum et Histrionum (ut assolet fieri) ingenia: Henricum II. ex parte imitatus; qui (ut fertur) Mimorum et Histrionum universa a se abegit ludicra: hoc solum dulce et iucundum aestimans, quod Sapiens de Sapientiâ loquens perhibet. non habet, inquit, amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus eius, sed gaudium et laetitiam. Quam humili resederit, satis apparet habitaculo; utputa nullâ celaturâ, picturâ, [Note: Non sumptuesas arces aedisicavit.] aut aliâ quavis curiositate variato. Non ibi vidissetis immundarum Simiarum, aut ferorum Leonum, vel maculosae Tygridis, aut monstruosi Centauri, vel semihominis figuras, tantâ curiositate depictas, nt magis libeat legere in marmoribus, quam in Codicibus. Ubi Hectori datur Clypeus aureus, et pauperi ad ianuam vitae negantur commoda: ubi spoliantur pauperes, ut vestiantur lapides: ubi Troianos gestat paries pictos purpurâ, et Christianis nec dantur indumenta vetera: ubi curio si inveniunt, quo delectentur, necinveniunt, quo sustententur pauperes. Sed non tam vana, quam prorsus reprobanda duxit talia: quamquam (ut de Saecularibus taceam) nonnulli Ecclesiasticorum et Monasticorum, hâc hodie saepe delinquant [Note: Pompam sunebrem interdixit.] vanitate Praelati. Denique moriturus Pompam interdixit funebrem: sciens, non talia, sed Humilitatem potius defunctorum, piae consolationi [Note: Eiusdem patrentia, inmorbic, et morte.] conducere.
Quod vero, qui humilitate magnus exstitit; ille ipse Patientiâ maiorfuerit, multis liquet testimoniis. Et ut de eius atroci dolore
dentium, de crebris febribus, de pannatitio ac dysenteriâ gravissimâ trâseam; quibus omnibus eum tamquam filium quem recipit, flagellavit Dominus: cum praeter haec acerbissima et dolorsissima, saepe langueret calculi et vesic aeulceratae aegritudine, cum circumdedissent eum dolores mortis, pericula inferni invenissent illum; aequanimis perseverans, nullo unquam notatus murmure, necad dextram declinavit, nec ad sinistram: sed benedicens Dominum, in omni tempore, praesumebat se diligi, quod merebatur argui: sciens, sic praeteritos (si qui fuerant) errores decoqui; ut defaecata Sanctitas celerius praestaretur: quoniam virtus in infirmitate perficitur; in quâ etiam sese tanta perrulisse asseruit, quod si horum fuisset praescius, nequaquam seillis supervicturum credidisset possibile. Denique moriturus, cum de patientiâ mortis perferendae moneretur. respondens, ea, inquit, hora, quâ in mundum natus sum, nortis debitor constitutus sum: quam quacumque horâ placuerit altissimo; volenter, patientersolvam, pariter et constanter: utque ippsi astantes, similia horum, ad quae eum commonebant, suo agerent tempore, hortabatur in Domino: Imperio mortis non conterritus, qui se sperabat nullo periculo a Christo separandum: exspectavit certamina, ut bonus Athleta coronam inveniret; quam [Note: racis exordium [(reading uncertain: page damaged)] .] nonsuis viribus, sed Domini auxilio novit sibi esse donatam. Ceteris autem rebus adversis, talem se exhibuit; ut cum plurima, quae a confinitimis minus iuste adversus se fiebant, mirâ longanimitate ferret, subiectus sibi populus, talia amantissimo sibi Principi fieri considerans; pacem, cunctis licet optatam mortalibus, difficilius, quam ipse haec adversa sufferre poterat; quippe non solum pacis amatorfuit, sed et aliorum, et dissidentium animorum Reformator diligentissimus. Eius enim circumspectissimâ Providentiâ; tam subiecta sibi Provincia, quam ceterae Res publicae sibi conterminae, paucis atque brevibus exceptis ebullitionibus pace fretae sunt per tempora multa.
[Note: Iustitiae Zelus.] Insuper Iustitiae Zelator strenuus adeo exstitit; ut ob Rei publicae, tam suae, quam aliarum provinciarum et communitatum, atque Romani Regni negotia, (quae Zelo succensus, quatenus complementum caperent Iustitiae, subiit) hanc suam proh dolor nimis immaturam mortem sibi credatur accidisse celerius: ut sic Zelo domus DEI absumptus et consummatus; expleret in brevi tempora multa, esurivit Iustitiam pariter et sitivit: idcirco satiabitur, cum apparuerit gloria DEI.
[Note: Leges sancit et reformat.] Nonnullas denique in suo districtu successionum consuetudines; cum minus aequitatis continerent: etiam non paucis novis conditis pro suâ Provinciâ Legibus, ad aequitatis et Iustitiae reduxit lineam:
atque hâc eadem in re, ut similis aequitas quoad successiones, fieret in [Note: Fürstlich Würtrebergische hoffgericht zu Tübingen. Temporalia sprevit Eberhardus.] Principatu contermino: occasionem ipse praestitit: et initium Provincialis, seu Curialis sui Consistorii (quod Iustitiae conducit plurimum) ipse Institutor et Ordinator fuit diligentissimus. Quantus in fortuitis fuerit, non nostrum diffusius est in medium proponere; nempe cum unam temporalis Dominii partem sortitus exsisteret: eo volente, qui Regna transfert, et rerum Dominia; cuiusque sunt Cardines Orbis terrae; utriusque sortis ad mi istrationem (non ambitionis, aut quaestus, sed uniortis et concordiae causâ; quâ parvae res crescunt, ut docuit rei exitus) adipiscitur: quasi indignum foret, ut tante Prudentiae amplitudo, minus amplam administraret provinciam. Sed haec minus pensitans; id cum sapiente librabat omnitempore: si divitiae appetuntur in vitâ; quid Sapientiâ locupletius, quae attingit a fine usque ad finem fortiter,f et disponit omnia suaviter.
[Note: Memoria, et alia naturaec dona.] De naturalibus vero donis atque viribus, satis sensuum suorum docuit vivacitas. Quis enim nostro aevo, tantâ praeditus fuit tenacitate memoriae: non modo in arduis, verum etiam rebus in exiguis? promptissimâ denique sollertiâ, et aestimativae subtilissimâ sagacitate, et ingenii mirâ acrimoniâ; ita viguit: ut nihil in his nisi acutum, nec id quod obtusum esset, apparuit: adeo ut si literis tradites, ad Palaestram vocatus fuisset Scholasticam; nulli etiam in Scholasticis apicibus evasifset secundus.
[Note: Fortitudo et militaris constantia. Neüß.] De Fortitudine autem animi, et militari eius constantiâ, quid referam? nempe eam olim Nusiensis probavit obsidio: ad quam solvendam, cum sub Romam Imperii signo, Germanorum fortissimus descendisset exercitus; talem se exhibuit, ut prae cunctis de fervore animimilitari, extolleretur laudibus, sane quod Rex Agrippa in contione ad Iudaeos habitâ, de Germanis meminit: in eo locum reperit. Spiritum enim maiorem corpore habuit. Quan quam hoc ipsum donum minus duxerit: sciens, quam melior est Sapientia, quam vires; et vir prudens, quam fortis: et qui dominatur animo suo, expugnatore Urbium. Qui et praeter haec, etiam Romano Imperio semper fuit oboedientissimus. Neque enim ex quo hanc ipsam Provinciam administrare [Note: Principum conventibus interfuit Dux Eberhardus.] eum contigit, alicui Principum conventui defuit. quamquam hi satis crebro fierent. Ipse quippe Ratisponensem, Norimbergensem, Treverensem, Francofurtensem, Augustensem, ac novissime Wormatiensem conventus adiit, ne que expensis parcens, neque corpori. Et quid moror? ut paucis multa concludam: universâ morum honestate prae clarus fuit: profun dissimâ prudentiâ fultus: formidabilis malis: amabilis bonis: iustus in omnes; doctis affabilis: prudentibus
spectabilis: devotis Religiosis familiaris: blandus terribilis impiis; desiderabilis universis: adulteria persequens: impudicos fugans: effrontes terrens. Veluti enim ventus Aquilo dissipat pluvias: sichic noster Princeps in solio Iudicii sui, dissipavit omne malum. Ethic cum talis ac tantus esset: tantis virtutibus redimitus magnus, maior, maximus: lumen oculorum nostrorum: solatium vitae nostrae: decor nostrae universae terrae: nobis ac toti Rei publicae tam immature subtrahitur. Quam beata fuisset Res publica, si eum diutius servare potuisset? Vah vel demeritorum nostrorum, vel saltem protoplasti parentis nostri peccati in dignitas: quae tantam stragem human cintulit [Note: Rom. cap 5. Gers. ts.] generi: ut non quamlibet personam, sed talem ac tantum nobis absumeret Principem. Unius enim delicto: mors transivit in omnes; ita ut etiam Sanctis haud parceret Principibus; unde Isaias ait: Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me, et contamivavi, aliâs prophanavi, Principes Sanctos, dedi adinternecionem Iacob, et Israel inblasphemiam. Et quan quam hâc exratione eum aliquando mori necesse fuerit: vereamur tamen oro, neforte nostris demeritis: tamquam tali Principe indigni: eum citius amiserimus. Propter in digna enim gentis opera, aliquando iam regnantem (licet bene meritum, et virtutum Maiestate redimitum) Deus revocat Principem, de medio nationis pravae, et de hocnequam saeculo. Etsi (ut Gregorius ait) pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium: ita ut saepe pro malo gregis, etiam vere boni delinquat vita Pastoris, prout in glosaâ secundo Regum vicesimo quarto capite: non mirum, si ob populi indigna opera, etiam Dominus Principi eiusde temperalem acceleraret occasum.
Ergo depone ornamentum capitis tui filia Sion: induere cilicio et cinere: accincta sacco, quoniam magna est velut mare contritio tua, et quis consolabiturte? donec deficiant lacrimae. Plange quasi virgo super virum pubertatis tuae, marceas et squaleas oppressâ amaritudine: luctum unigeniti fac tibi: planctum amarum, non quasi Principem, sed parentem publicum, tibi obiisse domestico in doleas fletu: irrigare lacrimis quasi tua funera dolens, ingemiscas, quoniam defecit gaudium universae terrae. Amisisti Principem, in quo duo pariter acerbant dolorem: annorum nondum naturae naturitas, et consiliorum senectus. Recordare dierum adolescentiae tuae, et paternae charitatis eius, quâ te velut Pater insinu amplectebatur filium: memoriâ mem or ero dulcis eius ad nos eloquii: et tabescet in me anima mea.
Sed quid geminamus gemitus, multiplicamus suspiria, et lacrimis cordis infundimur? Nunquid ad nos eum rursum nostris revocabimus
suspiriis? Fateor quidem, quod dolentis nostri, et absorpti maerore animi ea conditio est, ut cum in eum, quem diligentes perdidimus, mentem nostram dirigimus, intentionemque defigimus: quasi iam nobis praesto redierit, sermonem facimus, sed heu scriptum est, Spiritus vadens, et non rediens? Sed et potius nos post eum proficiscimur. Ergo quas fudimus, temperemus lacrimas: Davidis exemplc in structi: qui moriturum filium flebat: mortuum non dolebat: flebat, ne sibi eriperetur: sed flere desiit ereptum, quem sperabat fore salvatum. Incestum Ammon filium flevit: occisum parricidam Absolon doluit interemptum: dicens, filius meus Absolon, filius meus Absolon. Innocentem filium non putavit esse lugendum: quia illos sibi periisse pro scelere: hunc pro innocentiâ credidit esse victurum. Optassetille: illos tales obire, quales nobis noster Princeps est ereptus; non exitum enim eorum, sed crimina doluit, de quo etsi doleamus, quod non per omnia mature naturae tempore obierit: gratulemur tamen, quod virtutum stipendiis Veteranus decesserit.
[Note: Epilogus.] Finem ergo loquendi pariter omnes audiamus, ne huius ad vos Orationis cum sonitu pereat memoria: quid quaeso velim intelligite: quod Republicae nostrae tam utiliter, quam magnifice praefuit. Nonne omnium servus exstitit? et qui tam prudenter universam administravit provinciam: nonne omnium comprobatur fuisse minister? Quantam ergo mercedem et benevolentiam, huic Inclito nostro debemus Principi, qui pro omnibus nobis sollicitudine magnâ militavit, [Note: 1. ad Iimeth. cap. 2. Gers. 1.] et in sinu charitatis nos fovit: reciprocam charitatem a nobis merito recepturus. Unde et Paulus optavit: primum omnium pro Regibus, et omnibus, qui in sublimitate constituti sunt, obsecrationes fieri. Quis ergo ex vobis tam impius in Patronum, aut negligens, et acceptorum beneficiorum (quasi nulla acceperit) tam ingratus essepraesumeretur: ut per huius tricesimiter denos dies, nequaquam quottidie devotâ ad DEUM pro eo fusâ oratione, eius piam gestaret ex corde memoriam? Absit, absit ab omnium vestrûm cordibus: tantae argui ingratitudinis vitio, sed potius hanc vos in eum facturos pietatem [Note: Psalm. 148. Gers. 12.] promittitis cuncti: spondetis universi: iuvenes et virgines, senes cum iunioribus, patres et fratres optimi hoc pollicentes, aut ad minus proponentes, et id accurate exsequentes.
Date manibus Sancta Mysteria: pio requiem ei poscamus affectu: date Sacramenta caelestia Mysteria: animam piam ture prosequamur devoto: extollite populi mecum manus in Sancta, ut eo saltem munere, vicem eius meritis rependamus: nec floribus tumulum aspergamus: sed Spiritum eius Christi odore (quoniam Christi bonus odor
fuit) profundamus. Spargant aliiplenis lilia calathis: nobis lilium est Christus: hoc reliquias eius sacremus: hoc eius gratiam commendemus: nullus praedictorum saltem dierum filentio eum praetereat: nulla inhonoratum eum nostra transeat oratio, nulla nox non donatum aliquâ precum nostrarum contextione transcurrat, et si sermo taceat: loquatur affectus. Si vox deficiat: non desinat gratia; nostris infixa praecordiis. Illo convertatur anima eius precemur: unde descendit: ubi mortis aculeum sentire non possit: ubi cognoscat, hanc mortem hominis, non hominis finem esse, sed culpae. Quod enim mortuus est: peccato mortuus est: ut iam peccato locus esse non possit. Sic, sic enim haec nostra ad vos ei proderit funebris oratio: ut a contagiis terrenae conversationis (sine quibus humana non vivit insirmitas) emundatus, ad caeleftem perveniat habitationem, vam si ante haec possidata: non ob id inanis erit, sed in sinum vestrum revertetur oratio vestra. Attentius considerate, si non quisquam ex vobis ei promptissimus paruisset: si quid tantillum a quopiam vestrûm adhuc in carne vivens flagitâsset? Cur non; quae viventi contulissetis, etiam iam mortuo impenderetis? An vero ad oculum servientes estis at que fuistis? et salis atque mensae amici, non necessitatis: in quâ vera comprobatur amicitia: plus debetis defuncto, quam debuistis viventi. Neque (quod absit) ulli vestrum impia haec surrepat cogitatio: quasi qui tantis hîc esfulsit virtutibus, at que bonis operibus: prophanus in fine, nec amicus DEI decesserit. hoc est enim antiqui hostis: quo pia in defunctos cohibeat suffragia: serpentinum nuntium: cuncta in defunctos eradicans humanitatis genimina. Ad haec prorsus obsurdentes; procul illa pellite. Sienim inter omnesullus in nostro saeculo Princeps: iter apprehendit salutis aeternae: cur non potissimum ille, qui in vitâ tantâ Religione, et virtutum Maiestare refulsit in morte?
[Note: Eberhardi Ducis Württemborgensis mors beatiffima.] Denique salutaribus devotissime munitus fuit Sacramentis: integro sensu ad ultimum usque perseverans: migra vit e saeculo: homo vere nobilis, et abiit in Regionem longinquam.
De quo si quis haesitaverit, cuius quaeso Principis credet salutem? qui cum non longe ante de fide tenendâ Catholicâ moneretur: tam conftanti, quam piâ consirmatione: tamquam tetragonus immobilis [Note: 2. ad Tim. Lap. 4. Gersis, I.] respondit: quin imo se sine cuiusvis dubio, ta~quam Catholicum Principem decessurum Itaque bonum certamen certavit: cursum consummavit: fidem servavit: de reliquo reposita est sibi Corona Iustitiae: quam eirad det Iustus Iudextad quam pariter nos perducat CHRISTUS IESUS DEUS noster in saecula benedictus. Amen.
Einit Oratio Funebris et Luctuosa, ad Universitatem
Tubingensem per M. Cunradum Summenhart de Calvv, Sacrae Theologiae Professorem, habita nonâ die Martii, Anno Domini, Millefimo, quadringentesimo, nonagesimo sexto, in exsequiis Illustris Principis Eberhardi, Primi Ducis in Wurttemberg et Theckh. Impressa in oppido Tubingensi, per Magistrum Iohannem Othmar: Anno Christi M. CCCC. XCVIII.
Qui fuer am quondam suevorum gloria prima,
Hâc iaceo tristi contumulatus humo.
Cervigerae genti merui viutute Ducatum,
Signiferum Imperii Caesar et esse dedit.
Martis opus tractans non victus abhostibus allis,
Suntque procul pulsi quos scelera atrafovent.
Pacis at imprimis studiosus tristia bella,
Teutonicis pepuli saepius ipse plagis.
Relligionis amans Templum hoc fundasse iuvabat,
Hîc ubi post obitum corpus inane cubet.
*t*e/*l*o*s.
Aspice fatorum seriem quicumque viator
Tendis ad hanc tumbam: quia mors non abstinet ullis
Terricolis: iacet hîc Eberhardus praeda lacertis
[Note: ??? [(reading uncertain: print blurred)] ] Eheu Sueverum columen: quip acis amater,
Mars erat in bellis: Ithacus sermone diserto,
Pectore et Alcides superans gravitate Catena.
Te alter Maecenaes summo dilexit amore,
O quem Relligio eraxit, vel Castra Miverrae.
Virgo per aeternum summo dilecta tonanti,
Atque per aethereos nunc veneranda Choros.
Unica peccantum Spes atque Salus miserorum,
Manibus Ebrardi confer ad astra viam.
[Note: Pauli navis divinitus servata.] UT navis Pauli in mediis fluctibus, rapido Typhone agitatis, qui et antennas et remos fregerat, vere tamen divinâ ope servatur, donec in portum venit: ita non dubium est, inter tantos diabolorum et hominum furores, qui dissipare [Note: Politicus Ordo a DEO Servatur.] et delere genus humanum conantur, quantum Politici Ordinis, et humanae societatis, educationis, institutionis, legum et iudiciorum reliquum est, a Dro ipso conservari, et Legum vocem vere esse sapientiam DEI, rectricem vitae humanae, de quâ dicitur: per me Reges regnant, et Iudices iusta decernunt, et quidem, ut propter Paulum laceratio navis impeditur, ita ut colligi Ecclesia, et hereditas filio DEI possit, pars generis humania DEO fervatur.
Haec cum sint verissima, valde dolendum est, paucissimos homines agnoscere conservationem vitae Politicae, Leges ac Iudicia, vere esse opera DEI, et testimonia praesentiae DEI inter nos, et in ipsâ Curiâ,
et in familiis nostris: pauciores vero amare et venerari haec divina munera. Sed multi et DEUM removent a gubernatione, et casu omnia volvi putant. Leges vero, Iudicia, poenas, oderunt ta~quam carcerem, et cogitant vincula esse potentum arbitriis excogitata.
Etsi autem semper multi caeco furore DEUM et res divinas horribiliter contemnunt: tamen DEUS in hanc nos stationem collocavit, ut furores illos constanter taxemus, et veritatem illustremus, ut exstent de ipso testimonia, ac ut aliqui sanabiles, nostrâ commonefactione flectantur ad virtut em. Saepe igitur repetimus hanc verissimam doctrinam [Note: Politicus Ordo est divinum opus.] quae adfirmat, totum ordinem Politicum, Sapientiam DEI, opus divinum, et testimonium praesentiae DEI inter nos esse, et beneficia divina salutaria nobis, plurima complecti, et praecipue propter DEUM auctorem, venerandum, et reverenter tuen dum esse. Deinde etiam eo amandus est Ordo Politicus, quia maxime convenit homini intelligere, et amare sapientiam, et discernere eam a furoribus et mendaciis.
Sed magis moventur homines utilitatis consideratione. Quae res [Note: Civilis Societatis utilitas.] autem alia vitae utilior est, quam haec Civilis Societas? Nam vita hominum sine multorum officiorum communicatione, et sine communi defensione retineri nequa quam potest. Sunt autem nervi societatis Leges, Imperia, Iudicia, poenae. Et custos est hunius utilitatis etiam ipse Deus. Nam tunc quoque, cum Magistratuum antoritate compesct homines violentiacscelerati non possunt, Deus ipse adest vindex, et punit scelera, simul ut ostendat se esse iustum, et ne dissipetur, ac deleatur genus humanum, sicut inquit Filius DEI: Qui gladium acceperit, [Note: Matth. Cap. 26. Soersie. 52.]gladio peribit. Nec dubia est Regula: Atrocia delicta comitantur atroces poenae in hac vitâ.
Cum igitur manifestum sit, Ordinem Politicum DEI opus esse, cumquesit in conspectu utilitas, exsuscitemus animos ad considerationem, et amorem tanti boni, et frenari cupiditates nostras hâc normâ divinâ patiamur. Saepe etiam cum intuemur furores hominum turbantium hunc ordinem, ut in navi Paulus faciebat, nos quoque DEUM conditorem generis humani oremus, ne fluctibus opprimi has nostras politias, nostras familias, nostra tuguriola, Templa et Scholas sinat.
[Note: Precatio,] Teigitur Omnipotens Deus, Aeterne et Unice Pater Domininostri Iesu Christi, conditor caeli et terrae, et hominum et omnium creaturarum, una cum Filio tuo, Domino nostro Iesu Christo, et Spiritu Sancto, Sapiens, Verax, bone, Iuste, Vindex, Caste, liberrime, oro, ut propter Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, crucifizum pro nobis, et resuscitatum, semper Ecclesiam aeternam inter nos
colligas, et gubernes, et propter eam serves et protegas haec hospitia, et hos nidulos nostros, et Leges, et disciplinam.
Haec vota quottidie veris gemitibus repetenda sunt, quae qua~quam magnis fluctibus nostra navis quassatur, tamen non erunt irrita. Nota [Note: cohan. 16. Iap. Seers. 24.] est enim iuramenti vox: Amen, Amen dico vobis. Quicquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Hanc commonefactionem de reverentiâ debitâ ordini Politico, breviter nunc repetivi, quia saepe aliâs eâdem de re copiose dicitur. Et tamen in his congressibus, in quibus praecipue legum dignitas ornanda est, non prorsus omitti potest. Nunc exemplum ad dam Iusti et Salutaris Principis, et qui Leges, et Legum custodes, viros doctos summâ [Note: Eberhardus Dux Württembergensis.] reverentiâ coluit. Recitabo enim Historiam Principis Eberhardi, Ducis Württembergensis, qui cum excelleret Sapientiâ et Iustitiâ, primus dignitate Ducum in eâ familiâ, quae tamen vetustate, et rebus gestis clarissima erat, ornatus est. Nec miremini de Peregrino Principe dici. Nam et omnium virtus ubicun que sunt, aut fuerunt, laude digna est, et turpitudo digna odio et vituperatione, et exempla ad omnes pertinent. Deinde nos in hâc Academiâ non prorsus alienum esse ducamus. Cum enim sit o(ikisth\s2 Academiae Tubingensis, unde quasi Colonia deducta est haec nostra Academia, decet nos ipsius quoque gratam memoriam retinere.
Deinde et quandam habeo privatam huius officii rationem. Fuit [Note: Stolbergensis Comes.] excellens virtus Comitis Stolbergensis, qui Pater eorum fuit, qui nunc vivunt. Hunc Eberhardusille natum ex sorore ita educavit, et adsuefecit ad Iustitiam, et ad alias virtutes, velut Chiro~, aut Phoenix Achillem, ut postea gubernatio eius patriae salutaris fuerit. Et quia Comes Boto in hunc virum, tamquam in exemplum intuebatur, multa ipsius dicta et facta recitabat, quare adhuc eius Principis memoriâ nostri delectantur.
Optârim autem nos copiosiorem eius historiam habere. Sed cu, haec pauca exempla, quae audivi, literis digna sint, et vitae utilia, satius est, mutilam historiam extare, quam nomen tanti Principis in oblivionem venire. Nec dubito, vobis omnibus hanc veram commemorationem gratam fore. Etsi enim semper pauci boni sunt: tamen propter gloriam DEI celebranda est virtus, et naturae non monstrosae, intuentes honesta exempla, virtutem magis intelligere discunt, et amore eius accenduntur.
Ac prius quam de familiâ dicam, initio fines describam, quibus [Note: Wärttembergensis ditionis fines.] propem odum nunc inclusa est universa ditie Württebergensis. Pene quadrangula est Regio, ac Latus Meridianum est a fontibus Danubii
ad Ulmam usque. Latus Occidentale a fontibus Danubii Silva Martiana est, ut Scriptores depravato nomine appellant, ad Oppidum usque, cui nomen est porta Harciniae, vulgo Pfortzen. Latus Septentrionale a porta Harciniae, ad Neccarum, et vicina iuga Silvae Francicae. Flumen Coccharus pene latus quartum ad Ortum constituit. Fere ubique Regio gignit frumentum et vinum, et magna est oppidorum et pagorum frequentia. Naturae hominum beneficae sunt, et in victu mediocris mundicies est, et si recte regantur, non contumaces sunt.
[Note: Württeberga Arx.] Arx est non procul ab Esslingâ, cui Württeberga nomen est, unde Comitum vetus adpellatio est.f Oppida in extremis oris olim partim ad Francicum Ducatum, partim ad Suevicum pertinuerunt: media pars quae est uberrima, fuit Comitum Württebergensium, inde usque ab Imperatoris Henrici V. tempore. Apud hunc enim fuit Ductor [Note: Wernherus Dux Würtebergensis.] exercitus excellens consilio et virtute, Comes Württebergensis, qui tenuit oppidum Groningen Wernherus, a quo deinceps orti sunt Comites. qui in hâc familiâ recensentur. Vetus adpellatio huius Regionis [Note: Gärtner,] apud Ptolomaeum haud dubie est Charitini, quod a nomine Germanico, quod hortos significat, factum esse videtur, ac significat, veteres etiam ubertatem et amoenitatem loci celebrâsse.
[Note: Württebergensis Ducatus divisns.] Usitatum autem fuit ante hunc Eberhardum, de quo dicam, cum duo fuerunt fratres, ita dividere patriam, ut alterteneret Stutgardiam, et coetare oppida Franciae propiora, alter Urachium, et vicinam Tunam Tubingam. Hanc horridiorem partem tenuit Comes Ludovicus, qui coniugem habuit sororem Palatini Friderici, cuius nomen celebre est, propterea quod in uno praelio tres Principes non procul ab Heydelbergâ cepit.
Ex his Parentibus Nobilissimis nati sunt Eberhardus et Mechtildis, postea nupta Dandgravio Hassiae, et Elisabetha nupta Comiti Stolbergensi. Sed de Eberhardo nunc dicam. Cum Pater immaturâ morte exstinctus esset, mater et praecipui viri ex Ordine Equestri gubernârunt et patriam et adolescentem. Sed excellens in matre fuit virtus, quae filias summâ gravitate rexit. Adolescens filius paedagogum [Note: Iohannes Nauclerug.] habuit virum honestum, Iohannem Nauclerum, cuius adhue exstant monumenta, de quo postea plura dicam. Sed narrat ipse, tutores prohibuisse. Latinam Linguam doceri adolescentem, fortassis ne [Note: Linguarum cognitio Principibus necessaria,] diu in studiis literarum retineretur. Acscribit Nauclerus, saepe Eberhardum, cum postea conventus Imperii, et exteras nationes adiret, cum insigni significatione doloris improbasse haec mandata tutorum, ac dixisse, nemini magis opus esse cognitione doctrinae, et linguarum, quam Principi. Et postea sibi doctissimos homines adiunxit, a quibus,
et Ecclesiae doctrinam integre, quantum posset, disceret, et fontes doctrinae Iuris, et Historias cognosceret, ut dindem dicam.
[Note: Eberhardus Dux Hierosolymam profectus.] Egressus ex adolescentiâ, in ipsis initiis gubernationis suae profectus est Hierosolymam, et quia studio tenebatur videndi vestigia filii DEI, impressa illi Religioni, in quibus Illustria testimonia caelestis doctrinae edita sunt, et quia Res publicas alibi, et peritorum hominum sensus, et mores cognoscere cupiebat. In eâ peregrinatione et multa didicit, et virtus eius in periculis, et laboribus perferendis crevit, et cum in omnibus deliberationibus et actionibus iam diligentior et graviorfactus esset, reversum magis admirari, et diligere patria coepit.
[Note: Bellum Ulrici Ducis Vuirttebergensis, cum Friderico Palatino.] Inciderunt autem exordia gubernationis ipsius in tempora satis tristia. Agnatus Comes Ulricus gessit bellum infelix cum Friderico Palatino, incitatus ab Alberto Marchione, a cuius belli societate ut abstineret Eberhardus, mater perfecit, in quâ erat excellens prudentia et virtus. Interea et Carolus Burgundus Germaniam turbabat, et Mahometus captâ Constantinopoli, et vaslatâ Graeciâ bellum transferebat in Pannoniam, et aliquanto post Maximilianus Gallicis artificiis captus est.
In his publicis Imperii periculis non adiunxit se ullis factionibus. [Note: Principis praecipua officia.] Sed haec duo praecipua esse Principis officia dixitipse: Primum adiungere se ad Imperatorem, et ad Imperii Senatum, et cum his velle tueri communem Patriae salutem, utin animantibus singula membra toti corpori opem ferre conantur. Deinde consulere et salutisubditorum. Quare auxilia Imperatori Friderico, et deinde Maximiliano fideliter misit: duxit et ipse exercitum in Belgicum magno sumptu ad Maxi milianum liberandum: et cum frugalis esset, hos sumptus sine magnis expilationibus sustinuit.
[Note: Eberhardus Dux Vuirttebergensis Doctorum virorum Fautor.] Liberato Maximiliano, cum iam mediocris in Germaniâ tranquillitas esset, et in eo, aetate et usu rerum prudentia crevisset, et post Agnati mortem, Comitatus utram que partem regare coepisset, praecipue hoc egit, ut sibi viros sapientes et eruditos adiungeret, quorum audiret Consilia de maximis rebus. Viderat enim et Imperatoris Aulam, et Venetam gubernationem, et Aulas Ducum Saxoniae, Ernesti et Alberti, ubi ad negotia docti homines adhibebantur. Quare et ipse viris Nobilibus addidit Doctores, inter quos excelluerunt Petrus Arlunensis, et Iohannes Nauclerus, et Post hos Capnio.
[Note: Tubingensis Academia constituta.] Acut tota Regio ornaretur doctrinâ, et fieret cultior, et in Ecclesiis maior lux esset doctrinae de DEO, Academiam constituit Tubingae, Anno Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo septimo, in quam accersivit multos doctos viros in Doctrinâ Ecclesiae, Iure et
aliis artibus. Fuerunt ibi Iurisconsulti, Uranius, qui etiam et Italiâ consulebatur, Gregorius Lampaiter, Imperatori Maximiliano admodum familiaris. Theologi clarifuerunt, Gabriel Biel, Summenhart et Wendelinus, qui Duci Eberhardo familiarissimus fuit. Erant autem horum omnium mores casti et sancti. Et Wendelinus, cum assiduus Lector esset Sacrorum librorum; et Augustini, agnoscebat, multa errata esse in Scriptis Thomae, et Scoti, et similium, et satis libere in Scholis doctrinam de gratiâ sinceriorem tradebat. Hic Principem audiebat petentem absolutionem: hic eum de beneficiis Filii DEI erudiebat, collectâ etiam Germanico scripto summâ doctrinae.
[Note: Capnionis Historia.] Capnio Historiam continuam de Monarchiis contexuit, et Elementa Iuris Civilis, quae utcumque viam ei monstrarent in iudicando.
Quamquam autem Latine ignorabat: tamen et Theologorum, et Iurisconsultorum Disputationes adibat, et sciscitabatur suos, quâ de re Disputatio instituta esset: et si quid dignum considerationepropositum erat, iubebat ut Germanice interpretarentur. Interdum et ipse suas cogitationes inter Doctores palam proponebat, ut controversiae magis explicaretur.
Plerun que cum Tubingae fuit, dimisit Comitatum in Arcem. Ipse divertit ad Naucleri domum exiguam, sed vicinam Templo. Fuit enim huius viri et eximia eruditio, et summa integritas, et ut Capmo de eo praedicabat, in iudicando singularis rectitudo. Ibi cum ante lucem surgerent, dictâ precatione, postea tribuebantur tres horae deliberationibus, et aderant Scribae, quibus mandata dabantur de formandis responsionibus: deinde ibant in Templum. Post Sacrum usitatâ horâ prandebant simul in illâ ipsâ Naucleri domo, et vocabantur duo aut tres alii, tum Doctores, tum viri Nobiles. Nec adparatus splendidior erat, quam solent ibi mediocrium Civium prandia esse. Sed colloquia tantis viris digna, erant plena Sapientiae de Ecclesiâ, de doctrinâ divinâ, de gubernatione publicâ, de praesentibus periculis.
A prandio patebat aditus ad ipsum omnibus, qui eum alloqui volebant, aut supplices libellos adferebant. His placide respondebat, ac tempora eis constituebat petendi responsa. Cum frumentum aut ligna pauperes petebant, mandabat fiedelibus hominibus, ut statim dari curarent, quantum iubebat. Etsi enim parsimoniam et amabat, et tuebatur: tamen erga pauperes beneficentiam exercebat. Postea tribuebat aliquantulum temporis quieti aut somno. Deinde ad vespertinas praces accedebat, in quibus plerumque legebat Scripta de Doctrinâ Ecclesiae. Deinde ante cenam rursus conveniebant ad deliberationes, aut recitabantur literae prius formatae.
Cenam volebat esse hilariorem, conditam dulcedine sermonum, ne somnus impediretur, quem saepe ei moles curarum excutiebat. Talis erat Aula in illo tuguriolo senis Doctoris, quae modestiâ, sobrietate, castitate, par erat Eremitarum Pauli et Antonii congressibus: utilitate antecellebat, quia horum deliberationibus regebatur tota ditio, et Iustitia, Pax, Disciplina conservabantur.
[Note: Eberhardus Dux Württembergensis Romam proficiscitur.] Constitutâ formaâ gubernationis in Patriâ, deinde Romam profectus est. Ubi cum in Templo, proxime adstans ipsi Cardinalis interfectus esset, postea non diu mansit. In itinere honorifice exceptus est Florentiae a Laurentio Medices, ac valde admiratus est eius viri Sapientiam, et in omni sermone et actione gravitatem. Postea Mantuae [Note: Eberhardus uxorem ducit.] uxorem duxit filiam Marchionis Mantuani, natam matre Germanicâ, filiâ Marchionis Brandeburgensis, ex quâ ei filia tantum nata est. Et quamquam postea non peperit, tamen semper cum eâ amanter vixit: et adfirmabat Doctor Wendelinus, fidem, et castitatem coniugalem numquam ab eo violatam esse.
In communibus Imperii negotiis, conferebat pecuniam, et mittebat milites officiose, quoties opus erat. Sed domi bella non movebat, et quamquam saepe iniuriae dolore valde accendebatur, tamen populi salutem irae anteferebat.
[Note: Eberhardus severus in latrones.] Ae ut erat in pri vatâ vitâ, et in totâ gubernatione severus custos Iustitiae: ita adversus latrocinia vigians et acer fuit. Cumque propter Suevica bella, ante ipsius gubernationem, multi latrunculi passim grassarentur, brevi suo labore, et suis periculis perfecit, ut nulla Regio minus esset infesta latrociniis, quam ista.
Nam ipse cum delectis Equitibus suspecta loca adibat, et aliquoties magno cum periculo deprehensos cepit, et postea suppliciis affici curavit, nec metuit cognatorum Nobilium odia, nec ambitiosis intercessionibus eripi eos poenae sinebat.
Saepe tempore Francofordiani mercatus, ipse se inter Equites in viâ, et in oppidis ostendebat Mercatoribus, ut eius vigilantiam cognoscerent Salutabat etiam, et iubebat sibi indicari, si quâ iniuriâ in viâ, vel in diversoriis afficerentur. Haec pene servilis assidnitas videretur nunc parum Regia. Sed illi optimi viri, Iustitia et virtute erant magni, non Persico fastu.
[Note: Eberhardus arcem prope Ulmam evertit.] Semel omnino bellum novit, ac iusto exercitu oppugnavit arcem non procul ab Ulmâ sitam, quae ab altis corvis nomen habet, quam ex expugnatam diruit, nereceptus esset latronum.
Hohenkräe. Diligebatur ergo et a suis, et ab Urbibus Imperii, et a vicinis Principibus, ac de benevolentiâ populi erga ipsum, recitabatur haec ipsius
narratio. In Conventu Wormaciensi cum Saxoniae Duces vocassent ad cenam Duces Bavariae, Palatinos, et ip sum, et singuli suarum Regionum ornamenta praedicarent, alii venas metallicas, alii urbes, frumenta, vinum, sedit tacitus Auditor Eberhardus. Ibi tandem Albertus Saxoniae Dux, cur non iubemus etiam Ducem Württebergensem [Note: Eberhardi piaedicatio de suis subditis.] de suâ partiâ loqui? Respondet hic modeste: scio, vestras familias potentiâ, auctoritate et opibus antecellere, nec vobiscum certare possum, sed contentus sum meo, et scio, me DEO gratitudinem debere. At unum hoc praedicare me posse existimo, securus in medio aestu in campo, et solus, in gremio cuiuslibet meorum civium dormire possum. Quid significaret, non obscurum erat.
[Note: Eberhardus facundus.] Augebat ei benevolentiam apud Principes, et Civitates, quod in Conventibus ipse multorum causas dicebat. Cum enim et facundus esset et haberet apud se homines doctos, a quibus armatus, suae partis ius exponere, et illustrare poterat, et scirent multi delectari eum hâc Oratoriâ laude, libenter ad eum causas deferebant. Has cum recepisset, petebat a Doctoribus fontes Argumentorum, et ornamenta, exempla, Historias, aut alias narrationes convenientes suo negotio. Postea tantâ facultate exposuit, ut cum admiratione audiretur. Cum igitur esset Aulae disciplina plena honestorum exemplorum, multi Comites ad eum silios mittebant. Hos ipse interdum audiebat recitantes Catechismum, et precationes: et dictata non recte reddentes, non solum obiurgatione suâ commonefaciebat officii, sed etiam aliis exemplis [Note: Ecclesiaftic. cap. 1. Gers. 16.] castigari iubebat. Saepe inculcans iunioribus hanc ipsam sententiam: Initium Sapientiae est timor Domino.
Etsi non teneo integram ipsius Historiam: tamen multa addere possem sapienter ab ipso dicta et facta. Sednunc de ultimo vitae actu. Maximilianus initio suae gubernationis multum ipsius consilio utebatur, cumque iudicaret Imperio hon orificum esse, talem virum in consessu Principum dicere sententiam, et Regionis amplitudo sustinere Ducum sumptus posset, auxit hanc familiam dignitate Ducum. Quâ de re cum deliberatio esset, et intelligerent Sapientes, magnum onus imponi patriae, vicit tamen et Maximiliani voluntas, et publicae utilitatis ratio, quia existimabant ae quum esse, ut talis Regio fere in medio Germaniae sita, plus oneris sustineret in communibus Imperii negotiis.
[Note: Eberhardi Ducis Württem bergensis mors,] Cum ingressus esset annum alterum et quin quagesimum, vesicâ sauciatâ a calculo aliquandiu aegrotavit. et morbi saevitiâ tandem exstinctus est. Sed digna est memoriâ narratio de eius agone. Triduo visus est ipse secum valde luctari, tantumue certamen fuit, ut loqui
non posset. Amici tamen interrogant, an sumptione corporis Domini confirmari velit, nutu respondit, se velle. Cumque reverenter sumpsisset, hîc tamquam eluctatus ex morte, erexit se in lecto, et clarâ voce DEO gratias egit, remissionem om nium peccatorum, et donationem falutis aetarnae propter filium petivit, et se DEO commendavit, inquiens: [Note: Matth. cap. ???. Gers. 23.] Scio Domine IESU CHRISTE, fili DEI, te velle, ut tibi credamus. Cum igitur haec tua vox sit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, ego vos reficiam, te invoco, tibi me commendo, a tepeto, et exspecto salutem aeternam. Et errata mea in gubernatione, et alios lapsus mihi remittito.
Postea triduo placide cum amicis collocutus est, et de quibusdam rebus mandata dedit. Adfuit morienti Wendelinus Theologiae Doctor, vir Sanctus, quem audio hanc Historiam, tamquam singulare exemplum, saepe recitare solitum esse. Videmus autem signa animi vere a DEO illustrati. quare iudicandum est, hanc eius mortem verefuisse iter ad caelestem Ecclesiam.
Tales cum audimus Historias bonorum et salutarium Principum, multa cogitanda sunt. Primum cum Imperia sint DEI opus, aliqui etiam salutares Principes a DEO in hoc fastigium collocantur, ne totum [Note: Precatip.] hoc opus DEI frustra conditum sit. Deinde agamus DEO gratias, quod propter suam gloriam, et propter conservationem generis humani non sinit prorsus dissipari honestam societatem, et in tantis furoribus diabolorum lacerari omnes nervos honestae societatis: et quod interdum fideles et felices custodes Legum Iustitiae, et Pacis aliquibus Regionibus tribuit: et ardentibus votis oremus, ut etiam haec nostra tuguriola protegat, et nobis det salutares Principes. Omnino [Note: Psalm. 157. Gers. 2.] enim vera vox est: Nisi Dominus custodierit Civitatem, frustra vigilat,f qui custodit eam. DIXI.
SI tanta esset facultas dicendi hoc tempore, et hâc de re nostra, quanta est promptitudo at que cupiditas, bonam vel potius certam in spem veniremus, pulcherrimam vos atque eximiam quandam Orationem audituros esse.
Nunc voluntas quidem est maxima, sed minime huic par ingenium, ut nullâ re adiuvari, sublevarique videamur, quam quod studium nostrum in conscientiâ virium nullâ, tali tamen oblato argumento efferri exsultare que passi simus, quod omnium curam et operam mereretur, cuique officium nullius sine scelere desse posset. Quare sic me audietis, ut dicturum studio sissime in hâc mediocritate, vel potius parvitate ingenii, de re magnâ et excellenti, meamque debilitatem vestrâ benevolentiâ, at que favore sustentabitis atque fulcietis. Hoc quidem me inter has difficultates non parum teme~ consolatur, quod in hac causâ, quam suscepimus, Oratio verbaque destituere neminem posse videantur. Dicendum enim est de singulari, et omnibus virtutibus ornatissimo Principe, bonarum artium at que literarum, legumque ac Rei publicae Fundatore. Quem non solum sui Cives, sed omnium gentium atque nationum homines venerantur atque colunt, memoriâ et praedicationesuâ, cui nuper apud nos monumentum, translatâ hûc externâ sepulturâ, instaurari, et iusta funebria persolvividimus. De hoc nunc ipsum tempus nobis dicendi plane necessitatem imponit, nisi humanitatis et gratitudinis opinionem negligere velimus. Quomodo enim hanc retinuerimus? si ei vocem literarum nostrarum subtraxerimus, cuius divino studro atque mente curatum est, ut in hac urbe illae omnino his miseris et calamitosis temporibus loqui exaudirique pofsent. Quo modo ad huius nunc illae conspectum
silebunt, cuius vultus ipsis quondam illucescens, eam claritatem addidit, ut tenebris iis, quas subortas postea scimus, nun quam obscurari, neque obrui potuerint. Vidistis enim nuper ossa afferri, vidistis monumentum exstrui, cognovistis studium Principis nostri in celebrando patruo suo. Cuius consilium atque factu multiplici laude dignum est, in quâ tamen nunc non consumetur nostra Oratio, sed illa data nobis, publice facien da praeconia peraget, iam sepulti Maximi Principis, in quibus eo maiore alacritate versabitur, quo minus dolore animus, qui in novis luctibus valde solet perturbari, veteri causâ impeditur.
Cur autem placuerit Principi nostro, transferre huc Patruum suum, (liceat enim hoc modo de ossibus, vel cinere tanti viri loqui,) es si cuivis facile in mentem venire certe scio, exponendum tamen nostrâ quoque coniecturâ visum est, ut saltem brevi mentione factum hoc a nobis honestari, neque prorsus silentio praeteriri videretur, praesertim cum hoc nostram quoque et famam augere, et spem invitare appareat. Quod enim maluit conspici et frequentari monumentumilludab hominibus, iisque plerisque, aut excelletibus et claris doctrinâ optimarum artium, aut illarum studiosis, quam a feris et volucribus, cui tandem non iustissima translationis cansa videatur? Quod vero eo in loco constituere et reponere voluit, in quo ille quondam omnium artium atque disciplinarum sedem atque domicilium condidisset: an non et cum summâ nostrâ gloriâ gestum esse credendum, et certissimam spem afferre debet, similis nostri Principis in his sustinendis ornandis, amplificandis, animi atque propensionis, quae illius olim in fundandis fuisset? Est igitur hoc Consilium huius translationis eiusmodi, ut et prudentissime initum, et nobis esse gratissimum, iucundissimumque debere videatur. Mos autem transferendi sepultos, neque sine optimâ ratione, neque nuper usurpari coeptus. Nam et sapientissimum virum Nestorem introducit Homerus, suadentem, ut caesorum, corpora postquam exusta fuerint, ossa recondatur, in urnâ, et revehantur in Graeciam, atqueibi ritu patrio humentur. Neque aliud idem Poeta innuere voluit, cum fecit Sarpedona Iovis filium in bello interfectum Patris voluntate rapi in patriam, ministerio consanguineorum Ducum leti et soporis, quam illius ossa fuisse translata de externo solo in patriam. Ipsis autem etiam Oraculis quondam translationes sepultorum ad salutem aliquorum demonstratas fuisse, memoriae proditum est. Ut hoc apud Herodotum de Oreste:
Est locus Arcadiae Tegaea in campestribus aervis,
Hîc duo ventorum magnâ vi flamina spirant,
Et resoni incursus, se damnaque damnafat gant.
Hoc Agamemnonides tectus tellure quiescit,
Quem nactus vinces Tegaeas Marte cobertes.
Et Imperatorum quoque corpora translata alia in Ioca legimusnam invenitur scriptum, cum ruinam minaretur aedicula, ubi Constantini ossa iacerent, transposita ea fuisse a Pontifice, quamvis cum aliis de causis, tum quod sese inscio factum esset, ferente perinique Constantio filio illius. Et ut ad nostratia veniamus, traditum est, eum, cuius filius primus ab Ludovico Caroli Magni filio, callide obtinuisse dicitur Bavaritam ditionem, cum iaceret in locis desertis, sepultus annis non multo paucioribus trecentis fuisse ab uno de posteritate suâ translatum cum magnâ sollemnitate ad Nantuates. Quin etiam unum de Principibus Misnensibus, Cunradum nomine, cum absente se mortuam coniagem suam alibi, quam vellet, humatam fuisse cognovisset, incredibili indignatione commotum tradunt, erga curatorem illius sepulturae nobilissim um virum, neque prius potuisse placari, 'quam corpus vitâ defunctae uxoris suae relatum, et in Templo eo, in quo extare huius monumentum cupiebat, esset repositum. Neque in re ipsâ, si rite et ordine administraretur, aliquid inesse sceleris putandum. Non enim hoc facto sepulchra violantur, sed ornantur, non evertuntur, sed instaurantur, neque verum est, nihil interesse, quo cuiusque loco conditum corpus sit, ut quendam dixisse ferunt, ita ratiocinantem, undique ad inferos esse tatundem viae. Quid enim ad sepulturam hoc attinet? At illa sive Melitensis Catella, sive Molosus Epiroticus; Quid ait? Vos vero inhumatum me me proicite, et baculum iuxta apponite, quî abigam feras et volucre: nugatus quidem non infacete in proposito vitae in humanissimae. Nos vero quod de sepulturâ ipsâ, idem de monumentorum conservatione, cultu atque honoribus teneamus Nihil enim interest. At que in haec translationes saepe incidere possunt, cum magnâ et gravi de caussâ sepulchrum vel non ferendum omnino magis mutato tempore, ibi, ubi primum constitutum erat, vel alibi rectius futurum esse videatur.
Sed ab his, in quibus fortasse etiam fuimus longiores, quam oportuit, ad id, quod propositum est, nunc accedamus, et commemoremus, quae fando maxime memorabilia de hoc Principe accepimus, cuius iam funeris instaurationi sollemnem diem, et quern posteritati anniversariâ festivitate semper repetendum tradere nos par fuerit, celebramus, atque honoratum exsequimur.
Hocloco libet nonnihil de Iure sepulchrorum dicere, quod non
introductum ullarum gentium excogitatione, sed a naturâ scitum esset. Sunt enim quidam, nimium in hâc etiam, ut audio, parte Stoici, vel potius Cynici, qui inhumanissimi homines impie Religionem et ritum sepulturae contemnant et violent. Quos et ipsos qui audiant, et probent reperiuntur, neque mirum, cum in vulgus omnia novâabsurditate inprimis commendari soleant. Nos autem a naturae sensu non discedamus, qui quidem declaratur etiam hâc in parte omnium populorum conspiratione, neque illorum sane, qui vivis excessêre, sed superstitum et posteritatis id est, nostrâ caussâ hoc ius sancte tur amur. Quamvis enim sepeliendi mortuos diversis temporibus, et apud diversas gentes, non fuerit eadem consuetudo servata: sepulturae tamen et semper, et apud omnes Religiosaehabitae, et ad Ius Pontisicium, id est, Religionem pertinere creditae sunt. Non loquor derogo, urnâ, porco, piaculo, circuportatione, acerrâ, uncturâ, lectulis, ludis, epulis, lavatione, conditurâ, naeniis, loco publico aut privato sepulchri, quorum est et temporibus, et locis varietas: de sepulturâ loquor, cuius approbatio est omnium saeculorum atque populorum. Itaque et Sapientissimi veteres opinione etiam inferorum et manium hanc confirmârunt, cum illam traiectionem Acherontis, et errorem in ripâ nondum sepultarum animarum proosuêre. Ex hoc illud est Maronis:
Eripe me his invicte malis, aut tu mihi terram
Inice. namque potes. Et hoc.
Nec ripas datur horrendas, nec rauca fluenta,
Transportare priusquam sedibus ossa quierunt.
Et Sapientissimus vir apud Homerum, hoc maxime nomine futurum in mari interitum (ut metuebat) deplorat, malletque occidere ad Troiam, ubi et funus duxissent, et honores mortuo habuissent Achivi. Nescio profecto, an etiam ipsorum causâ, qui mortui essent, haec teneri vetustas voluerit. hoc certe manifestum est, totam hanc rationem et curam ad vivos pertinere, quam nemo potest evertere, aut labofactare, nisi una naturae ipsius Leges, hoc est, Ius Divinum convellat, et immanitatem quandam in vitam hominum inducat. Contra quos (longe enim si qui sunt, certe absunt) non est curincitare velimus Orationem nostram: et audivistis hâcipsâ quoque de re nuper luculentam Disputationem, sed alterius cuiusdam modi. Qui ut illius melior multo, ita nostrae fuit paulo, ut in hâc linguâ eruditior. Quare neque frustra pugnandum in causâ, quae vobis omnibus probatissima sit, neque de re explicatâ plus verborum est faciendum. Atque haec monuisse satis fuerit, non vos doctissimos viros, quiadestis, a
quibus ego moneri debeo, et discere, sed adolescentes adhuc, neque doctrinâ, neque usu rerum satis instructos, ut et in hâc parte, et omnibus in rebus conservent et custodiant sententiam et iudicium naturaeincorruptum atque sincerum, ad vitae decus atque ordinem, contra enascentam passim his temporibus vesanum et impium furorem, qui in mores, disciplinam, instituta, studia, Religionem, sese infert, et atrocissime grassatur, perturbatione et confusione, atque etia convulsione quorum cumque licet atque conceditur. Adversus cuius vim iam nunc munite animos vestros, et instruite intelligetiam corroboratione sensus, et iudicii naturalis, cui repugnare, ipsum est caelum, et Omnipotens Numen caeli oppugnare.
Sed et haec audivistis, et audietis saepive. Redeo igitur ad datum mihi praeconium, de eo Principe, cuius sepultura et monumentum nuper ad nos traductum est, de loco desertiore in huius urbis celebritatem atque lucem, deque Eberhardi (ut tandem memorare incipiam divinum et immortale nomen ipsius) plerisque vestrum nequaquam ignotis virtutibus magnitudine, praestantiâ.
Constat hunc ortum maioribus Principibus Wurttembergensibus, qui Comites dicerentur, non quidem perantiquâ, sed vetustiore tamen appellatione, quam Imperii Romani aliarum adignitatum, neque significare hocloco verbum videtur, id quod Romanis olim, ut istud,
Cui fidus Achates
It Comes, et paribus curis vestigia figit.
Sed curationem et commissionem innuere, ut propemodum tamen et in hoc,
Tum Comitem Ascanio Pater addidit.
[Note: Eberhardi Parens.] Cui etiam Teutonicum verbum respondet. Patrem habuit Ludovicum, qui hunc suscepit ex Palatinâ Coniuge, ut in eo clarissimarum gentium nomen, fama, splendor confluat. Pater quidem non solum in vitâ ad honestatem atque virtutem educari curavit filium suum, sed moriens etiam accersitum illum adhuc plane puerum ad laudem et decus copiose traditur cohortatus, ut facile intelligi posset, amantissimum patriae Principem non solum in hoc laborâsse, ut territorium liberum et expeditum filio traderet, sed etiam hunc ut se dignum et civibus salutarem relinqueret: inter has curas pulcherrimas et plane divinas, cum optimâ spe posteritatis mortem oppetiisse fertur, quae non modo non fefellit illum, sed eventus prosperitate superata etiam est. Nam in administratione relictarum rerum a patre, Eberhardus eum se confirmatâ aetate praestitit, ut patris summum studium, et
immensum desiderium apud suos magnopere leniret, neque longo tempore, omnem amorem illius, memoriamque et observantiam ac cultum civium in se converteret, atque transferret. Sed prius de horum Principum genere paulo plura dicamus, atque ita institutam narrationem prosequamur. Hoc consentiente testimonio eorum omniu, qui in suis scriptis Annalium atque Historiarum ipsius meminêre, libenter equidem patior probari mihi, deduci a veteribus Germanorum Proceribus, qui potiente rerum Iustino Imperatore, Iustiniani filio, in Italiâ ea loca occupavêre, quae nunc etiam ipsorum cognomentum retinent, et Lombardiae vocantur. Bellatores enim illi barbis conspicui, quo ornatu nullus armatum magis decet, admirantibus se speciem hanc promissae barbae potissimum impressêre, undenominarr Longibarbi coepti, Quâ de generis praestantiâ in nostris semper Principibus magna fuit animi excelsitas atque fortitudo. Itaqueliberalitate erga alios praestare velle, ad se confugientes libenter recipere, et alacriter defendere, iniuriam et vim pati non posse, quare plurimum bellis conflictatos accepimus, quae confirmato ad omnes eventus, et corroborato adversus fortunam animo, saepe cum Regibus quoque gessêre. Est autem in vetustate generis nequaquam vulgaris tantummodo opinio nobilitatis atque praestantiae, sed divina quaedam conservatio familiarum ad aliquas singulares res gerendas.
Quod Poetarum quoque doctrina innuit, cum illi originem fortium virorum, qui Heroes perhibentur, ad Deos referunt. Neque frustra tam diligenter persequitur Principum generis seriem, expositione suâ homerus, sed hoc profecto innuere voluit, divinitus illud ad Res publicas constituen das atque regendas non modo excitari atque exsistere, sed etiam conservari et propagari. Huiusmodi apud hunc Poetam est Glauci generis, et Aeneae verbosa commemoratio: quin Maro etiam, ne quasi de arboribus atque saxis (ut quondam aiebant) nata esse illa Romanae Civitatis lumina viderentur, multis ante saeculis, quam exorta fuerunt, ostendit, et produxit versibus suis illas laudatissimorum postea virorum admirabiles animas atque vitas. Illa vero Homerici sceptri traditio, quid sibi vult aliud, quam Regna, quorum sceptrum est insigne, divinitus primum exsistere quasique crear, deinde per successiones progredi, atque inveterascere. Illud enim memorabile sceptrum, ut ait Homerus:
Eximia summo fabricatus Mulciber arte,
Donat habere Iovi, Maia hîc genito, ille deinde
Dat Pelopi. Natioque Pelops mox tradidit Atreo,
Hîc opulente suâ tibi morte Thyesta reliquit
Qui iubet acceptum post sese Agamemnona ferre,
Et pelagus premere Imperio et dominarier Argis.
De quibus est nobis naturae iudicium, atque sensus corroborandus, ne non dico, furorem et vesaniam illam probemus contemptionis nobilitatis, sed in Principibus maxime, et iis, quorum ditioni alii subiecti sunt, tamquam divinitatem quandam veneremur, neque qui ipsi imagines habent maiorum suorum, illis ad stolidam quandam superbiam et dementem fastum esferri, sed et agnoscere magna cum gratitudine divinum nobilitatis benesicium, et summâ curâ, om nique ratione exercere hon estatem, et virtuti studere debent, ut et ipsi ulterius genus suum proferant, et maiorum laudi si nihil addere possint, ne quid saltem detraxisse videantur. Non enim putandum, ad flagitia et scelera, ad labes et damna Rerum publicarum quasi propelli generum pernicies atque pestes, cum decori et dignitati, atque etiam saluti vitae humanae hoc quasi adiumentum atque stabilimentum divinitus adiunctum sit: itaque quos in illa ferri rapique cernemus, eos sui generis antiquitatem atque famam non solum inquinare putandum. verum etiam hoc agere atque conari, ut convellere, vel potius funditus evellere et extirpare possint. In quibus et ipsis conatibus nimis secundâ permultos fortunâ usos esse cernimus, et ut res ire coeperut, plures usuros esse etiam verendum. Nunc vero redeo ad Principem Eberhardum, qui, ut dixi, a Petre diligenter et magnâ cum curâ ad pietatem et honestatem educatus, et quem pater moriens cohortatione suâ ad virtutem invitatum reliquisset heredem potentiae et gloriae suae, etsi admodum puer, mirifice tamen patris sermone inflammatus ad virtutis cultum fuisse fertur. Sed mater in aliam paulo post familiam enupsit, et Princeps puer in tutorum potestate fuit. Qui quantopere bellicâ gloriâ excelluissent maiores pueri, cum scirent, quae autem utilitas esset doctrinae, ipsi indocti ignorarent, cuius gentis opera haec maxime cognita et perspecta est, illius Linguam tradi puero noluerunt, cumque Magistros accersissent, qui illum erudiret praeceptis suis, Latini sermonis scientiâ instrui vetuerunt. Non quidem hocimprobitate, sed imperitiâ accidit, hominum fortissimorum quidem illorum, sed qui ut Lacedaemonii quondam aut Cretenses, nihil vel nôssent, vel spectarent, quam bellicam laudem. Ipse quidem Princeps nihilin vitâ tulit molestius, neque indignius: et saepissime auditus est, hanc infelicitatem suam graviter deplorare. Cum proponerentur puero discenda, quae vulgo solent, perille celeriter omnia comprehendit, quod esset naturâ acri, et ingenio facili, memoriâ autem admirabili, quae et in aetate provecto incredibili vi perduravit.
tum cito a Magistris est abductus. Cum autem animus vigens atque vegetus quiescere eum non sineret, neque ostenderentur aut proponerentur illi bonarum artium, rerumque occupationes et studia, delapsa aetas lubrica et imbecillis dicitur ad nonnullas vitiosas actiones, in sodalitate aequalium ablata ad vitae licentiam, cum citius fortasse, quam decuit summam rerum ipse administrandam suscepisset. Aiunt illo tempore et luxui et aleae aliquantulum indulsisse, potissimum autem serviisse iis lusibus, quibus adolescentes maxime capiuntur, ut equitare, currere, saltare, luctari, pugnare, venari vellet. Inter haec requiri Patris illius erga Cives cura atque dilectio coepta, quo sane nomine audiit adolescens deterius. Sed nemo inventus est, qui in hac libertate vitae, cum et aetas et potentia improbitatis. adiutrix esse potuisset, neqque careret fortasse ipse parum recte monstrantibus. Denique cum pax et otium ad omnia adolescenti abblandirentur, nemo tamen repertus, qui comperisset ignominiae aliquâ eum labe aspersum fuisse. Ubi non possum non vehementer dolere et perturbari animo tam repentinâ mutatione in summam turpitudinem saeculi nostri. Non enim certe anni adhuc septuaginta praeteriêre ab eo, de quo loquor tempore. Tum vero me hoc maximâ tristitiâ complet, cum cogito, in optimarum artium copiâ, quâ certe prior aetas caruit, hanc vim improbitatis et vitiorum enatam esse. Videte enim per DEUM immortalem, quae sit ista tanta dissimilitudo, quantum inter nos eruditi et exculti doctrinâ saeculi, et illos rudes atque Martios homines intersit! Quod adolescens Princeps non abstinuisset alea: quod convivatus esset lautius: quod cum aequalibus hilarus viveret, quod voluptatis illecebris interdum caperetur, reprehensio ac pene infamia non abfuit. Quis non haec isto tempore ridet, ac veteres delirâsse iudicat? Non fit hoc verbis, quamquam haud scio ut est audacia, an fiat, sed fit reipsa. Quid? quod etiam laudatissimi quondam et plane virtutis lusus, campi, inquam, et venationum, in quibus versaretur immoderatius, et cum exsultatione quadam iuvenili, probro i li dati sunt, in quae o utinam nostra se adolescentia totam immittat atque immergat! Sed sunt sapientes, nolunt defatigari, et sibi parcunt. At quomodo? profecto sic, ut abstin endo laboribus animum ipsi atque corpus debilitet atque conficiant. Quo enim prolapsi mores sint, et consuetudo vivedi quo evaserit, in quae turpitudinis flagitia inhaeserit, maniferstum est. Nullus enim reliquus est pudor, nullus metus, nulla verecundia, nulla denique ratio, aut respectus honesti. Quod ipsum miserrimum et exitiosissimum putandum. Nam non solum ab hoc fonte interdum facinora mala oriuntur, sed non deficientium; neque unquam
cessantium ille est vitiorum fons et origo, animorum videlicet errot et pravitas, quâsit, ut in summâ turpitudine et deformitate opinio tamen pulchritudinis retineatur. Quis enim omnium ex adolescen tiâ horum temporum, atque etiam pueritiâ non egregium atque pulchrum ducit esse arrogantem, superbum, audacem? Cui non egregia tes videtur licentia vitae et ferocia? Ouis non luxum libidinemque in optatis habet? Ubi ulla cogitatio recti atque decoris? Profecto non est ista tantum voluntatis et propositi, sed naturae ipsius corruptio, ut non solum animi istorum vitiis, sed corpora etiam insaniae morbo laborare videantur. Cum autem hoc dolendum, tum vero singulariter deplorandum, in iis potissimum hanc pravitatem efferre seseac ostedere, qui ad cam deponendam et exuendam sese contulerint, in tractatione, usu, exercitio optimarum disciplinarum et artium, qui cum longius sanitate, id est, constantiâ et gravitate absint, quam inanissimum et levissimum vulgus, an non plam est, ea hos studia quae remedium afferrent dementiae ipsorum, non attingere, neque amplecti, degereque vitam nonin literarum atque artium, sed desidiae et socordae cultu? Iaque in non optimis plerorumque animis celerrime vanitas et vecordia aucta at que alta in dulgendo in gentia facit incrementa, et maximos progressus improbitatis. Tum caeci opinionum stultitiâ in summâ securitate vivunt, seque esse beatos existimant, formosos, elegantes etiam, si diis placet, doctrinae aliqui falsissimâ illâ quidem persuasione indu untur. Hae cque est ipsa conclusio miseriae et infelicitatis ipsorum. Nam omnium est in errore et deceptione atque lapsibus securitas deterrimum malum. De quo stultitia ad otium et quandam quietem tam agendi, quam cogitandi devolvitur, atque ita in se ipsa consumitur ac tabescit. Ut enim Plato vir sapientissimus improbat murorum septa, quod et ignaviae profugium eficiant, et latebras suppeditent gnaviae atque pigritiae: ita nihil in vitâ magis contrarium virtuti arbitrandum, quam securitas, quasi cingens et muniens otia, quietemque imperitorum. Neque ullâ unquam verâ tran quillitate, at que quiete animi poterunt componi, nisi perenni agitatione virtutis, quemadmodum pueros motu consopire matres solent. De hac autem pravitate, futilitateque ac caeco errore magis magisque increbescit morum perversitas, ut omnibus praeceptis honesti spretis contemptisque, disciplinae non solum severitate, sed omni usu amisso atque exstincto, in summâ arrogantiâ, libertate immoderatâ, sive potius in finitâ licentiâ, omnes res, actionesque publicae, privataeque confusae, veluti quodam torrente vesaniae ferantur atque rapiantur. Itaque ut quondam dictum fuit, quicumque Athenienses
boni essent, eos oppido esse tales, quia nullâ disciplinae sanctitiate a vitiis abstraherentur, sed suâ sponte planeque divinâ impulsione amplecterentur virtutem. Idem de nostritemporis adolescentiâ, adeoque omnium aetatum et generum hominibus verissime dicere licet, bonos, pios, temperantes, quicumque sint, mirifice esse tales, sublatâ nimirum omni disciplinâ, omnique iure divino, atque humano labefactato et dissipato. Quos igitur accuso? Temporane, an homines? Ita nimirum se res habet, temporis probra sunt hominum flagitia atque scelera horum autem impunitas, tolerantia: etiam, dictu audituque indignum, approbatio temporis est, ita homines tempus infamare, ipsum horum miseriam complere palam fit. Nunc igitur qui vitae cultus victusque, qui ornatus, habitusque corporis, quae studia et occupationes teneantur atque vigeant, si placet, consideremus. Aspicite enim iam animis vestris eos, quos oculis saepe vidistis, qui ali quâ de causâ praeferri se coeteris oportere censent, et recordamini, quae sit et quam immanis epularum et poculorum ingluvies: quam omnem liberalitatis et excellentiae opinionem in hac profusionum ostentatione collocent. Quid ego dicam de ebrietatis foedissimis foeditatibus, quâ prope solâ virture gloriantur? Neque enim fortis iam habetur, qui hostem in acie percusserit, sed qui in con vivio propinationibus alios obruerit et prostraverit. Quid ego illa proelia horum fortium virorum exponam, cum inter se ut Centauri quondam pinguntur et Lapithae digladiantur, cumque in omnia ruunt, labuntur, rapiuntur? Sed in cyathos, matulas, urceolos, fenestras, et quicquid fragile est, in ea potissimum furor evadit. Haec contundunt, frangunt, comminuunt, dentibus etiam saepe vesani corripiunt. Quid simile, obsecro, in circeis poculis fuit his venenis? Apud quam ebrii, ut videtur in bestias illi Ithacesii degeneraverant, exutâ scilicet humanitate, sed mente tamen constabant, inquit Poeta, et agnoscebant suos, ut mediocriter vesani fuisse videantur: at nostri bestiaetantum sunt, neque alios modo, verum etiam se ipsos ignorant. Quid quod etiam cum illa vis vini remiserit, ebrii tamen adhuc et titubant, et incerta loquuntur, et tamquam dormientes vigilant. Itaque nihil est in moribus, totaque vitâ, domi forisque, in statu, incessu, allocutionibus, congressibus, quod fiat conftanter, atque ordine, omniaque sunt petulantiâ, protervitate, sive magis vecordiâ et dementiâ plena. Atque hi, si Diis placet, in illis maioribus et altioribus disciplinis occupari studereque dicuntur, et mox de his rudimentis ad Res publicas capessendas proficiscuntur. O miseriam atque calamitatem saeculi nostri! Quid nunc spei, obsecro, bonae relinquitur? cum non solum vulgus perditum stoliditate et
temerarium, sed moderatores huius tales habeamus, quales descripsi, vel his etiam deteriores: nam hâc unâ ratione videtur nostra Oratio mendacii convinci posse, quod ea, quae commemoravi, non ad hunc, sed multo flagitiosiorem, et magis nefarium modum siant et gerantur. Quae tamen sunt profecto eiusmodi, ut mitiorum gemitu ac lacrimis, severiorum irâ et indignatione maximâ digna esse videantur. Cum igitur cogitate haec mihi, et absentia animis vestris intuemini, tum vero contemplamini etiam in praesentibus, et animadvertite vestitus ridiculam et pannosam cum mutationem subitam, tum peregrinam varietatem. Videre interdum mihi videor, vestitos simiolos, aut aves pictas Indicas, in quibus et ipsis nescio quid est humanae similitudinis, sed qui sunt, vel se videri volunt, aut generis, aut divitiarum quasi gradu altiores, illi vero praecipue inepti sunt, in quadam ferociâ cum mollitudine tamen commista, ut muliebris potius, quam virilis haec habenda sit. Et mihi saepe illa subeat intuenti
Penthesilea furens,
Aurea subnectens exsertae cingula mammae.
Quam enim comptuli et venustuli in diaceratione et religatione, atque dissuturâ vestium incedunt? cum bullis etiam argenteolis iam non ut virgines, sed plane ut pueri suspensis de collo crepundiis. In caput autem serico de filo, aut bombycinio pileolus imponitur, qui non iam magis ut mitra alligatur, sed potius tamquam orbiculus impendet et adhaeret. At iidem horriduli etiam volunt videri, lacinias vestium in scabulas infligunt, et enses grandes suspendunt, sic ut si relinquantur, humum verrant, quare sustinendi manu et dirigendi sunt, italilli pone sequentes vibrantur, ipsi ambulant corusce et minaciter, sed sic ut dubitari optimo iure, quaerique in multis possit, ad ipsos ne gladii, an ad gladios ipsi annexiatque devincti dicendi sint? Haec vident alii stulti pueri, et imitari student: bella enim esse putant, ut non solum facto isti sibi, sed exemplo quoque aliis noceant. Sed haec scili cet frustra a nobis deplorantur, quin etiam non deesse certum est, qui ista omnia defendere ausint. Quid enim alterius, inquiunt, refert, qui meus vestitus, qui incessus, qui cibus ac potus? an definienda ista praescriptione aliquâ fuêre? priscum hoc est iam et abiectum, neque cum saeculi nostri libertate consentaneum. Egregios vero defensores vanitatis. Quid enim? nobis ne curandum inquiunt, quid maiores nostri fecerint, aut approbârint? Hinc istae sunt ruinae profecto Rerum publicarum, quod stultissima et amens iuventus vetustatem autignorat, aut despicit atque irridet. Quid enim est in communibus moribus, et quottidianâ vitâ, quod audacia iuniorum si convellat, non
locum det multo deterioribus, et vitiosioribus, quam ipsum fuisset? Quamquam profecto non propter rerum bonitatem, aut vitia maiorum instituta diligenter retinenda, sed multo magis ordinis et quietis causâ conservanda sunt. Placuit maioribus nostris, ut nuptae non nisi velato capite, postquam ad viros deductae, matres familiarum esse coepislent, in publicum prodirent, virgines autem eum morem retinuâre, ut aperto capite, et crinalibus redimitae conspicerentur, placuit eisdem, ut in forum et coetus civium toto corpore contecto, veste longiore boni viri procederent, et pileos gestarent impositos capiti, intra aedes quoque coram alienis, maxime feminis praesentibus, sine tunicâ esse, nunc quoque apud honestiores probro ducitur. Possum permulta huiusmodi commemorare, neque quisquam vestrûm est, cui non plura his in mentem venire credam. Dicamus, si placet, omnia stulte, et temere instituta, observataque esse. Quid enim refert, quo quisque modo, colore, futura vestiat? Non hoc quidem ipsum fortasse singularemincommoditatem habet, sedilla pernicies ac pestis est confusionis, et disiectionis boni moris, disciplinaeque omnis subversio, atque perturbatio ordinis, Tum fontes horum venenis illis tincti sunt vanitatis, audaciae, procacitatis: denique etiam amentiae atque furoris. Quae enim constantia esse potest animi eius, qui tam levi momento ad aliena, et ea futilia, atque absurda ista impellatur? Quae moderatio et verecundia in deformitate et usurpatione eorum, quae ab omni ratione honestatis abhorrent? An sapere illum, vel non desipere potius arbitrabimur, quem omnia ad ridiculum et stolidum quendam modum comparare videamus? Aperiamus fenestras libidini, pan damus fores licentiae. Solutas ferri sinamus cupiditates, nullius factum, nullius dictum animadvertatur, quod a manifesto scelere et malefico absit, ei poenam nullam statuamus infligendam, brevi omnia, ut nunc fit, flagitiis, peccatis, scelere compleverimus. etsi autem me clam non est, frustra haec a nobis disputari, et materiam tantum suppeditari quibusdam risus ac ioci tempestivis atque etiam intempestivis in conviviis suis, dicere tamen volui in testimonium iudicii nostri, et omnium bonorum de stultitiâ, vel magis insaniâ, atque calamitate huius saeculi, quae ipsa dese sibi maxima quondam, atque miserabilissima supplicia datura est. Tum quidem fracti malis frustra recordabimini fidelissimarum subiectionum eorum, qui in viam virtutis revocare vos studuerint, tum gemetisatque flebitis, cum reminiscemini, quam fecicitatem praeterlabi vestrâ neglectione passi sitis: tum vidisse nos multum dicetis. Sed ita usuvenit in monitionibus fere, atque castigationibus, ut illae tum demum moveant eorum, quibus
adhibentur, animos, cum utilitatem iam res illa habeat nullam, ut in Tragoediâ quapiam querens de suarum praedictionum infortunio, Caslandra introducitur hoc modo:
Fructum Deus vaticinio invidit meo,
Nam quotquot in fatalibus iam sunt malis
Miseri, dolore sapere me in sero autumant.
Sed antequam miseria, cladesque ingruit,
Insana videor atque furiosa omnibus.
Permittamus igitur eventum Deo. Quid enim facere possumus aliud, et ab omni humanâ spe destituti, illius opem imploremus, si forte naufragia Rerum publicarum exoratus colligere at que conservare bonitate suâ velit. Nos autem Orationem nostram eo, unde discessit, reducamus.
[Note: Peregrinationes Eberhardi Ducis Wurttembergensis.] Eberhardus igitur Princeps cum adolescentiae quasi ludos videretur ludere licentius, subito divinâ quadam mente convertit studium et voluntatem suam ad constantiam atque decus virtutis, quasique puderet eum praesentium, quos testes habere se sciret, nonnullius levitatis suae delectis sociis, quibus maxime et salutem, et dignitatem atque famam suam charam esse crederet, navem conscendit, et trans mare vectus est ad ealoca Iudeae, in quibus Iesum Christum liberatorem de mortis nexu humani generis, versatum viventem constat, et sepulchri illius nunc etiam monumenta visuntur. Quo ut proficisceretur, Religione equidem motum optimi Principis animum nequaquam negârim, sed et paenitentia, pudorque, ut dixi, anteactae vitae paulisper ut e patria discederet, repulisse, et aspiciendarum urbium externarum, atque consuetudinum cognoscendarum, denique comparandi scientiam, et peritiam variam, plurimarum prerum cupiditas ad hoc eum iter impulisse mihi videtur. Reversus de peregrinatione [Note: Eberhandus uxorem duxit.] suâ non ita diu post uxorem duxit Barbaram Mantuani Principis filiam. Tum vero totâ vitae ratione conversâ, soli virtuti atque decori omnem mentem atque cogitationem intendit. Tum adolescentiae quasi dissolutionem constantiâ, ferociam mansuetudine, licentiam gravitate, luxum temperantiâ, nequitam frugalitate, incuriam diligentiâ compensare. Omnibus aliis salutem, commodaeque civium anteponere. Cumque meminisset, succedere se in Wurttembergensis ditionis administratione, Principibus omni laude celeberrimis, quique non modo belli famâ, sed humanitate quoque et benignitate inclaruissent, externorum etiam favorem, civium autem charitatem summam consecuti, satuit sibi non solum Patris, patruique, et maiorum suorum memoriam colendam, sed etiam illorum quandam imaginem
imitatione suâ repraesentandam esse, ut quae ab illis accepisset, ea si posset, aucta cumulataque posteris suis traderet, cumque teneret maiorum suorum virtute defensam pacatamque ditionis, non solum suam partem ipse, sed etiam alii quisque suam (anm et patruum habuit Ulrichium, cui incredibilis omnium amor cognomentum amati dedit. Et huius filios fratres patrueles, quorum Henricus Illustrissimum Principem nostrum Ulrichium procreavit. Nam suum ipse fratrem maiorem se, puer amiserat, et ditio tota Wurttembergensis in Regionesaliquando tres distributa fuerat.) Cumque metus belli omnis remotus, curam studiaque armorum secum abstulisset, co~vertit cogitationes, mentemque suam totam ad pacis artes, et ferociores cives suos, cum naturâ, tum diuturnâ bellorum usurpatione, salutaribus institutis, et optimis disciplinis mollire studuit, ut et Religione mansuetos redderet, et Legibus instrueret. Neque diligentiorem curam utriusque reifere nostrâ in gente uspiam habitam comperias. Ipse quidem, quando ardore recti, honesti, iustitiae, totius virtutis sectam secutus fuerit, vel de cognomento manifestum fit. Nam ut de facie oris barbatum, ita de animo ornato pulcherrimis dotibus pietatis, fidei, veritatis, constantiae, probus appellatus est. Cum autem Religionem eam amplificârit, quam quidem cultam a maioribus ille sciret, sed nunc vitiosa fuisse cognoscatur, de ipsâ quidem re dici non oportet. Voluptas autem et iudicium singularis Principis nobis et considerandum, et inprimis admirandum est: nam si quis Religionem a rebus humanis removeat, quid omnium illarum consistere, permanereque posse sperandum. Declarant innumerabilia exempla, quid ealamitatis inflixerit Rebus publicis Religionis contentio et labefactatio: ipsa autem rerum natura cum Deum esse propem odum clamet, cumque omnium mortalium assensio hoc testetur atque comprobet: quid facit aliud, qui Religionem evertit, quam quod aut impietate nefariâ Deum esse negat, aut scelerato furore illius sese hostem profitetur? Neque mihi quisquam obiciat nunc falsas Religiones, neque quaerat, has nec etiam conservandas, tuendas que censem? De re enim non disputo. de voluntate hominum loquor. Sicut enim Leges et Iura praeclare parricidae, quoque parricidii poenam sanxêre: Quid enim refert? quid hominis fuerit, qui interemptus sit, cum caedem per vim et iniuriam factam constet, ita Religionis pravitate profanatorum contemptus, et scelere obstricta voluntas excusari nequit. Longe enim est aliud, cum ratione et modo conveniente Religiones vel corriguntur, vel mutantur vel etiam penitus tolluntur, ut parricidae non solum licet, verum etiam oportet poenam infligi, sed Iure et Legibus. Itaque dubium non
est, quin abiciendis et subvertendis Religionibus, interdum pietas atque religiositas magis atque melius custodiatur, quam illis tenendis atque instaurandis. Sed de re non esse nobis disputandum aiebam. In hâc autem de Religione mentione, nonfortuito, sed de industriâ fui longior: quod ab illâ bonarum artium atque literarum, et doctrinae studian on existimem separanda. Quibus et conserendis, atque rigan dis, ac fovendis, nec non protegendis et conservandis, eum se Eberhardus praebuit, ut non solum benignissimi atque liberalissimi Principis, sed plane mansuetissimi et suavissimi patentis famam reliquerit, non suis modo doctis, eorumque posteris, verum exteris quoque et hominibus et nationibus. Nam ut Patres non modo originis vitae auctores sunt liberis suis, sed etiam durationis et stabilitatis illius, sic a Principe nostro non solum in hac gente quasi procreatus est usus cultusque bonarum artium ac literarum, sed etiam ad firmitatem et diuturnitatem perductus atque fundatus. Quin ipse quoque hanc voluntatem erga Studiosos suam cum aliis clarissimis signis prolixe declaravit, tum numquam illos aliter, quam silios appellando. Ipse quidem quoties Scholae Rectorem, qui creari Magistratus semestris solet, ase dimisit (primates autem Scholae, et facile et plerosque sine internuntiis dimittebant) sed Rectorem confectâ re, quam obrem advenerat, quoties dimisit, vix unquam traditur non finiisse sermones suos clausulâ commendationis eorum, qui in ipsius Scholâ literis operam darent, additâ ratione honestissimâ, quod diceret, filios se suos ideo fideliter et accurate institui, docerique velle, quod qui genuissent parentes, hâc speillos in eam Scholam misissent, optimeque eis prospectum esse confiderent. Quin ipsum Rectorem, quisquis esset. numquam aliter, quam dignitatis et honoris nomen praefatus, compellâsse perhibetur. Neque infimo quoque denumero studiosorum praetereunti, non aliquo gestu significasse benevolentiam suam fertur. Cumiis autem, qui essenti in opinione doctrinae praecipuâ, et illâ dignitatem sibi atque honores comparâssent, fecisse, ut multum et sepe versaretur, quorum aedes etiam ipse veniendo frequentare consuevisset. Tradunt hunc illi morem fuisse, ut audiret de gravibus et arduis rebus dicentes attentissime, et sententias praecipuas partim memoriae mandaret, partim in pugillaribus, quos semper secum gestaret. perscriptas annotaret. Sed si forte illi viderentur segniores, quasique torpentes, neque satisfacerent ardori in audiendo suo. Irritâsse contentiones eorum aliqua dubia et ambigua, neque trita vulgarive materiâ, tamquam pomo dissensionis obiecto. Quod sciret ita comparacum esse naturâ, ut ingenii et mentis quasi formae laude atque famâ
eo minus homines concedere aliis solerent, quo magis sibi debere, seque illam vendicare iure suo posse sperarent. Atque huius veluti commissionis mirificas eum artes tenuisse memorant. Quid ego autem de institutione Scholae dicam, quâ nihil sapientius fieri potuisset. Quid est studio illius in hâc locupletandâ et augendâ, quo omnium liberalitas superari videtur? Quid? quod apparet, illi maximae curae fuisse, ut si posset, haec ad aeternitatem firmata fundataque relinqueretur. Quo consilio nihil habeas commemorare divinius. Tradidit igitur, et vere contestatione suâ tamquam in manus tradidit opus istud Scholasticum praeclarum et spectabile, posteris, ita integrum atque solidum, itaque communitum et tectum, ut solâ sequentium Principum defensione, et mediocri sustentatione indigeret. Hoc unum factum Principis Eberhardi inter multa praeclare alia maximum atque praeclarissimum existimandum. Hoc uno ille sempiternam gloriam est adeptus. Hoc ipsum profecto tale ab eo monumentum exactum est, quale Horatius describit:
AEre perennius,
Regalique situ Pyramidum altius,
Quod non imber edax, non Aquiloimpotens,
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, et fuga temporum.
Ac quae sequuntur, omnia de se ipse, vel nos de eo potius verissime: atque meritissimo accidere possimus, accommodatis his ad nostram consuetudinem atque gentem. Numquam istum Principem totum moriturum, suique semper parte maximâ, hoc est, famâ atque gloriâ extra bustum in ore sermoneque futurum omnium Doctorum, quique literarum bonarum studia sequantur, huius laudes diem atque tempus numquam obruturum, neque imminuturum, sedillas permansuras, dum non nodo in honore et pretio sit doctrina, sed quoad omnino nomen illius exstet atque teneatur. Et reliqua ad similem modum: Debonarum autem literarum, artiumque, quibus Eberhardus benignitate suâ sedes, tectum, larem, copias instruxit, atque contulit: quas amplissimas, ornatissimas, auctissimas esse voluit: in quibus constituendis, provehendis, erigendis, extollendis, omnibus viribus elaboravit: de harum igitur magnitudine, atque bonitate, quâ probata, et ad altissimum fastigium verbis evecta, et si factum hoc Principis et ipsum ingentius, illustriusque videretur, apud vos tamen si disserere velim, ridicula propemodum oratio mea futura sit, certe supervacanea et inepta. Quid enim agerem aliud, quam si agricolis frugum curam et arvorum cultum dicendo reddere commendatiorem conarer?
quorum in hoc spatio tota vita decurritur, et quibus omnes illorum sensusintenti sunt. Quare bene longâ Oratione liberat me omnium vestrûm et conditio et sapientia. Neque enim Professoribus optimarum artium non illa notissima esse possunt: neque apud studiosos harum nonpraeconia creberrime fiunt. Docere antem me velle, quod melius vosteneatis, quam ego, aut me sperare discipulis haec, quam vestram omnium eloquentiam luculentius explicaturum, summae fuerit profecto audaciae, velmagis impudentiae: quare ad alia pergamus. Non enim unam hanc partem quamvis eximia, et prope totius instar sit constituendae, et bene regendae Rei publicae, accurate eum perpolivisse et absolvisse, sed studium et assiduitate quoque illius in iure atque Legibus describendis, et Civitatum statu vel emendando, vel ad Civilem tranquillitatem dirigendo, vere praedicare possumus. In quâ re non tantum ipse acerrimo ingenio, et mentis suae perspicaciae, atque planae sapientiae, neque prudentissimorum hominum, quorum cupidissime consiliis uti soleret, monitis atque subiectionibus confidere ausus, operam dedit, ut veterum scripta tam Praeceptorum, quam exemplorum, atque Historica cognosceret. Quae cum de Linguâ Latinâ transferenda essent, quam ipse non intelligeret, traduci in Teutonicum sermonem praecipuos libros Auctorum Latinitatis curavit, illisque legendis studuit animum, iudiciumque suum instruere et erudire, ne imparatus a doctrinâ ad capessendam, regendamque Rem publicam videretur accessisse. Atque his occupationibus non parum laboris impendit, seduloque in illis industrieque versatus, cum esset naturâ ingenioque celeri et prompto, hoc est consecutus, ut dicta sua, cum facetus esse vellet, praesertim quae pungere et salsa perhiberi cuperet, eruditionem doctrinae, atque literarum redolerent, nonnullos que imperitiores admodum interdum laederent. Quod in hoc genere accidere necesse est, neque temperari, aut offensio effugi facile potest, non amissâ famâ ingenii. Itaque hoc nomine et Ciceronem non nullorum invidiam erga se commovisse accepimus. Cum autem Eberhardus voce sonoque non adiuvaretur, ea tamen laus fuit eloquentiae, quae non assentatione, sed veritate celebraretur sermone omnium. In rebus agendis, si suai in venta exsequeretur, fervidiorem, si aliorum consulta, lentiorem fuisse perhibent, videlicet in naturâ optimâ, non modo vigente et emicante iudicio et intelligentiâ, sed etiam obsequente et maturante factum voluntate, quae quasi vento propriae deliberationis, et consilii deficiens esset segnior. Non defuêre, qui reprehenderint in hoc Principe non quidem avaritiam, sed certe parsimoniam. Quos requisi vissent profusionem et
prodigalitatem appatet, cum benignitatis ac liberalitatis non significationes hîc clarissimas dederit, sed speciosissima et admirabilia opera ediderit. Quantae autem curae sibi esse passus fuerit Rem publicam, et optimum starum Civium, quantum que operae consumpserit, de his cogitandi, quaerendi, lectitandi, indicat et libellus ab eo compositus et publicatus deadministratione Rerum publicarum. Non enim scriptiones a negligentibus neque somnolentis aut remissis ullâ de re confici solent. Beneficia facile tribuisse negant: credo quod haudremere in mutos, sed dignos cum cura conferenda esse arbitraretui laudabiliter utrumque: nam sublato hoc discrimine, neque boni vere illis devinciuntur, et malitia quasi fovetur in spe praemiorum, promissionum, neque harum tantummodo, sed affirmationum cunctarum ea fuit certitudo atque fides, ut nullum praeterea firmamentum quisquam expeteret. Quare multi excellentes virtute, nobilitate, doctrinâ, viri hnic Principi prope gratuitam operam nullâ exspectatione mercedis dare, quam aliis nonnullo cum fructu suo collo care maluerunt. Co~iugium fanctissime et castissime servavit, inque domesticae disciplinae severitate dulcedinem tamen maritalis copulae praestitit, debitâ suavitate complectendo eam, cum quâ corpus et res suas consociâsset. Suscepit ex laudatissimâ feminâ, uxore suâ filiolam, quae statim morte sublata fuit. Interea fratri patrueli nascitur de primo connubio Illustrissimus iam noster, quodque omnes precamur, in diuturnitate vitae [Note: Ulrichus Dux Wurttembergensis.]longo tempore Princeps futurus Ulrichus, cui enitendo pariendoque cum mater vitam impendisset suam, (paucis enim, postquam in hunc lucem edidisset, diebus mortem obiit) delatus infans ad Eberhardum, cuius esset fratris patruelis ipse filius, diligentiâ coniugis illius enutritus, et studio, curaque et attentione Eberhardi educatus in eum virum evasit, ut nobilitatem generis, multiplicibus virtutibus suis in magnâ fortunae varietate non modo testatus atque tutatus fuerit, se magnitudine animi sui atque gloriâ, tam pacis, quam belli, maiorem clarioremque reddiderit. De quo non ita sunt tenues et exiles res, ut breviter dici, et quarum mentio quasi emblema alteri operi immitti posse videatur. Sed proprius labor, peculiaris opera, sua exstructio atque fabrica requiritur, cui et conveniens tempus, et integrae vires reservandae sunt, Hoc nunc dicam, maximum esse argumentum, Principis nostri naturae praestanti, et ingenio summo Eberhardi disciplinam [Note: Maximilianus Primus, Romanorum Imperator Augustus.]non parum tamen profuisse, cum ille relictus ab hoc moriente annos natus decem, non pluribus annis quinque quasi in manu aliorum fuerit, sed Divi Maximiliani iussu atque voluntate in suam simul tutelam et administrationis potestatem veverit, Cui autem ignota est,
aut saltem inaudita Maximiliani admira bilis cum sapientia, tum perspicacia et vis mentis? qui profecto numquam propemodum puerotantarum rerum gerendarum ius liberum concederet, nisi ab adolescentiâ unius plus bonae spei haberet ad salutem et augmenta civium, quam in multorum aetate grandiori. Quo tanti tamque divini et caelestis viri testimonio, eoque ut apparet, iudicii non amoris, quae laus amplior contingere potuisset Principi nostro non video: sed Eberhardus, ad hunc enim revocanda Oratio est, cum intelligeret atque cogitaret, maxima Regna in distractione et separatione perlevi momento dilabi atque dissipari, et scire ab antiquo distinctam fuisse Wurttembergensis ditionis administrationem, nullâ aliâ re et crescore ad maiorem altitudinem, et coalescere ad pleniorem granditatem, et ad firmiorem stabilitatem corroborari rem Wurttembergensem [Note: Coniunctie et unitas Ducatus Wurttemberge~lis perpetua.]posseratus, quam coniunctione et unitate illius. Hoc elaboravit atque perfecit, ut omnia illius quasi membra in unum corpus colligerentur, et quibusdam pactionibus atque Legibus tamquam nervis devincirentur. Quod cum successisset ex animi sententiâ, habente tum forte Comitia Maximiliano Imperatore apud Vangiones, eo se quoque contulit, ut actionum suarum quasi operibus illius quoque approbationem ac auctoritatem, et velut extremam manum adderet. Huius tum Maximilianum consilio operaque multum et libenter usum esse comperimus, cuius saepenumero divina de Principe Eberhardo testimonia audirentur, neminem cum hoc integritate, sapientiâ, fide conferendum esse, eidemque cum aliosprae coeteris honores habuisse, tum ut singulare beneficium videretur in eum contulisse, altiore quasi in gradu dignitatis, in Imperio suo collcâsse, neque magis Comitem, sed Ducem esse, dicique voluisse. In his de sollemni more peragen dis maximum fertur Imperatoris studium et summa promptitudo, cupiditasque fuisse, itaque omnia magnifice et splendide curata, confecta, transactaque esse. Principis autem Eberhardi in hoc ea praecipua laus inest, quod non imperatam dignitatis, honorumque accessionem obtinuerit, sed oblatam meritis suis acceperit. Non ipse ad hoc fastigium ambiendo enisus, sed voluntate Imperatoris Maximiliani (quo solo nomine pronuntiato nihil maximae laudationis obtinuisse mihi videor) cum duceretur atque raperetur, secutus sit. His rebus gestis commendatus Eberhardus iudicio Maximiliani, evectus suâ virtute, honorum et dignitatis progressionibus factis, in Patriam revertitur, atque hîc animus terrore et metu perculsus trepidat; nam inauspicato et infelici successu melioris fortunae usus Eberhardus, nondum satis assuefecerat, placidissimas aures suas
compellatione quasi superbiore, cum audire omnino, quod ut esset, suâ virtute perfecerat, desiit, et terras reliquit morte suâ. Oincertam spem! ô miseram conditionem humani generis! ô fallaces cogitationes, et exspectationem inanem! Ad ipsam metam vita Eberhardi adhaerens occidit atque defecit prius omnino, quam omnia, quae in cepisset, quaeque agitaret, animo absolvere et consummare posset. Fuit haec, fuit Achillea alacritas atque eminentia: nam ut huic victoria Hectoris, qui se Iovis filium esse gloriaretur, sempiternum nomen, ita eadem celerem [Note: Eberhardi Ducis Wurttembergensis mors.]interitum attulit: similiter et Eberhardum scilicet fata a splendoris accessione et excellentiâ ad mortem abstrahebant. Occubuit igitur Sapientissimus Princeps, atque Fortissimus Dux, et naturae debitum persolvit, Civibus suis lacrimas, omnibus mortalibus admirationem et memoriam sui reliquit. Mortuus apud nos, Anno a salutifero partu Christi, millesimo, quadringentesimo, nonagesimo sexto, sexto Calendas Martii, corpore sane morbis vexato, quos iuventutis immodicâ agitatione conscivisse credebatur. Medici suaserant, cum valetudo affligi vehementius coepisset, ut Tubingam sese conferret, quod locum minus illi contrarium et magis salubrem esse iudicarent. Quibus obsecutus huc venit, et quamquam curari se non difficulter, neque contumaciter aut contemptim pateretur, officio tamen erga suos non deesse, cum aliquâ irritatione morbi voluisse existimatur, cum ita tempore unius ex suorum numero, cuius fidem et prudentiam perspexisset, ferente, in publicum, ipse corpore exili et morbis attenuato iprodiisset, illius honoris gratiâ, in maximo et praeter communem temporis modum intento frigore, notum autem, quod de Tragoediâ Cicero adducit, inimicissimum esse frigus exili corpori. Cum autem fieri sensisset morbus gaaviorem animo, ut in praecipuis et heroicis naturis accidit, praesagiente interitum, non solum non fractus hoc metu dicitur, sed forti pectore etiam obviam eundum morti, curationemque omittendam statuisse. In quo tamen suorum voluntati ut tamdiu vellet vivere, quam ullâ ratione liceret, paruit atque obsecundavit. Totâ deinde mente ad Deum conversus, cum adstantibus Consiliariis et praefectis Cives suos et Rem publicam disertâ et accuratâ Oratione, exquisitisque sententiis commendâsset et commisisset: cumque flentem ac diulantem coniugem suam praesentissimo animo longius sane locutus, quam fieri omnes tum potuisse crederent, consolatus fuisset: nihil admittere alienarum rerum mentionis postea quicquam voluit: tum ita vehementer morbi ingruêre, ut totum iam corpus corriperetur, et vox desiceret atque retineretur. Ita ille cum aliquantisper quasi moriens iacuisset, subito cum maximâ
omnium admiratione, DEO gratias agere, et sese in lectulo erigere, quasique recuperato animo assidere. Ubi auditam Orationem gravissimam, et expressam summâ erga DEUM pietate aiunt, testem etiam odii scelerum, ac iniuriae, et amoris innocentiae, Utinam, in quit, omnibus facultatibus meis, si quid est a me violente iniusteve in ullum mortalem commissum, sarciri atque restitui queat. Sed nunc mihi aliud nihil relinqui video, quam spem misericordiae a benignissimo Numine divino: huic igitur quod reliquum habeo, corporis atque vitae offero ac dedo. Neque diu post extremum Spiritum duxit, et animam reddidit DEO, unde acceperat. Tum fuit sepultus eo in loco, unde nuper hûc ossa eius transportata sunt. Hîc finis sapientissimi, atque fortissimi, et pietatis, honestatis, omnium artium, rerumque bonarum amantissimi Principis, cum vixisset annos quinquaginta et unum. Corpore non magno, sed nequaquam constitutione suâ in firmo aut molli, potiusque valido et nervoso. Barbam alere consuevit, ut diximus, viri praecipuum et minime impendiosum ornatum, quae cognomentum huic dedit. Sed neque hîc finis illius fuit, cuius nomen et memoria suâpte virtute, non ut multorum in contentione vitio sorum, magnum atque praeclarum, nullo unquam tempore in omni saeculorum posteritate intercidet, aut exstinguetur. Vivet ille, vivet semper, neque ulla dies delebit, neque oblivio obducet hoc Wurttembergensis familiae lumen. Habet enim hoc magnorum, et virtute atque sapientiâ excellentium virorum conditio proprium et peculiare, ut non iisdem finibus vitae horum atque gloriae cursus determinetur, sed cum illius naturae lege spatium, quod longissimum esse possit, breve tamen his etiam praescribatur, campus aperitur huius immensus ad posteritatem, neque illi unquam cum corpore nominis sui commemorationem dimittunt ac deponunt. Atque hâc spe optimus quisque inprimis afficitur, sentitque his stimulis excitari se ad omnia ea connda, tentanda, facienda, quibus laudis atque gloriae praemia proposita esse videat. Hoc et laborum et periculorum, illud tantum in citamentum est, ut non solumm animum, corpusque ad curarum, vigiliarum, dolorum, molestiarum, et moxpatientiam, erigat, sustineat, consolidet, verum etiam in dimicationes de vitâ voluntarias im pellat atque coniciat. Ac suppetunt quidem innumerabilia externorum ab antiquitate exempla, sed nobis studio et diligentiâ summâ iam nostra sunt conquirenda, quorum in vestigantibus ingens se oblatura esse copia videtur. Quod ideo fieri a nobis par fuerit, quia ea nunc habemus adiumenta literarum atque artium, quibus maiorum nostrûm laudes, externorum laudibus non modo adaequare, sed anteferre etiam posse
videamur: quid est enim, quod horum summae atque amplisimae gloriae hactenus defuerit, nisi literarum splendor et lumen? Quam parva autem et humilia in multis priscis illis heroibus, ad quantam magnitudinem veterum doctissimorum hominum eloquentia eduxit atque exaggeravit? Sed et in nostris rectissimum, atque utilissimum fuerit, quam recentissima et proxima, vel nostrae, vel Patrum nostrorum memoriae colligere: quo longius, propter conscientiam superstitum, praedicationes hae ab omni suspicione vanitatis absint, quoque magis iuventus similis quasi mercedis exspectatione ad imitationem, et secto~ virtutis atque decoris instigetur atque inflammetur, operamque det, ut non solum ipsa priorum exempla secuta, verum posteritatis aliquando etiam exemplum esse dicatur. Ego vero neque hanc celebrationem functorum vitâ suâ ab omni sensu ipsorum abesse arbitror, sed in hoc non occupabo me, neque disserendo, neque contendendo cum ullo vivorum, maxime illam caussâ frequentandum dico atque affirmo, et exempla virtutis, honestatis, recti, Iustitiae, laudis, proponenda adimitandum posteris, quorum quidem cum familia Wurttembergensis ita plena sit, ut non modo a multis saeculis abundet plurimis, sed etiam viventium adhuc nullo priorum, potissimum Illustrissimi Principis nostri Ulrichi inferiora complectatur: tamen in hoc et propter occasionem, et absque metu assentationis, potuit liberius et versari, et vagari Oratio nostra: quae utinam eiusmodi a me sit habita, ut non ingrata auribus vestris: neque tanto Heroe, quem celebrare studuit, illiusque maximis virtutibus atque meritis indigna fuisse videatur. Nam et vestrae eruditioni, et illius in gentiae atque magnitudini dignâ Oratione satisfacere, haud scio, an nemo facile qui possit, inveniatur: ego certe me eum non esse, et sentio, et ingenue confiteor. Sed utcu~que sit, meum studium et voluntatem probatam vobis acceptamque esse confido. Sed ne quid omnino praetermittamus studii, officiique nostri, utque funus hoc translationis et inferias omni a parte peragamus, et exsequamur: iam etiam Oratione nostrâ monumentum ponamus Eberhardo Principi, et marmora, vel potius aera in signiamus versibus, quibus sepulti laudes celebrentur, et Epitaphia carmina proponamus. In quo quidem ipso a vobis, qui adestis, plurimis et doctissimis viris ac adolescentibus peto contendoque, ut exemplum nostrum sequi, et ipsi similiter ornare Principem illum studio et doctrinâ vestrâ velitis: eos autem, qui in discendo adhuc versantur, neque eos profectus fecerunt, ut hoc in genere famam sperare ausint, hortor et cupio dignissimum et pulcherrimum argumentum, in quo exerceantur, ubi quae periclitentur vires suas, libenter et avide arriperte, ut
imitati nos et ipsi vel componere, vel tentare hunc ad modum, quo nos viderint, aliquid annitantur et studant. Atque has solummodo ob causas, non quia elegantes et nitidos, atque velut de Castaliae fonte haustos esse credam, in hoc conscriptos versiculos meos vobis recitabo, atque ita dicendi finem faciam.
Conditur hâc parvâ Princeps Eberardus in urnâ.
Ossaque non nimium grandia busta tegunt.
Nil tamen eximio deest his quoque Principe dignum.
Sed pro laude virinil satis esse potect.
Hanc cupis haec qui forte legis iam scire viator?
Quaeris adhuc? titulo nomen habente PROEI.
Si tamen explicito peragisermoneque longo
Omnia vis, quemris depopulo ipseroga.
Princip is ect nulli non gloria nota suorum.
Mirifice et cumctos commemorare iurat.
Sed vis perscribi. Parias huc advehc cautes,
Cunctaque Cypriaci totius aerasoli.
Conditur exanimum hâc Eberardi Principis urnâ,
Et tegitur patriâ nobile corpus humo.
Mundi in caerule as evafit Spiritus arces,
Claraque terrarum per loca famavolat.
Non potuit semper neque vivere scilicet illud,
Ulla nec hanc fati perdere vis potuit.
Non Eberarde iaces ergo hoc in pulrere, nec te
Letifero exstinctum funere bucta teguut.
Sed purum evectus virtutis in athera pernis,
Laude taei comples non moriente solum.
Posterit as cineri morsumentum grata sacravit.
O Princeps Paetriae, nobilit atis honor.
Nec tamen hoc satis est, salve ô Clarissime Prissceps,
Tetius cternus nobilitatis honor.
*ste/yasq) a)oni/des2 tou=t) h)/rion ei)/ti+pot) a)/llo,
*porfure/o s1uni/zhs1i+s2 porfure/ois1i+ r(o/dois2.
*o)iti+na dau)= e)pikhdi/ois2 drh/nhs1as2 a)/pollon,
*pro\s2 ta/fon e)ntei/nas2 penqale/hn khqa/rhn.
*kai\ nu=n enqa/di w)n fi/le me/lpeo tu/mbon a)/pollon.
*oei/h ka s1mh/s1as2 h(gemonh/os2 o)pi+\.
*kei=tai a)nh\r a)reth\ pa/ntwn profere/statos2 a)/llwn.
*o)urani/don xrus1ou=n lei=mmabi/oio kro/nou.
*oste s1e mh/t) ei)/assen a)ne/stion ou)/t) a)po/blhton,
*e)n polu\ s1i+dh/rouster) r(ote/rois1i+ xro/nois2.
*all) w(=nac s1oi/t h)de\ teh=s1i+ fi/lhs1i+n o(padai=s2,
*ei)nne/a pi+eri/s1i+n dw/mat) e)/teuce kala/.
*germanw=n a)rhi+ fi/lwn eni\ pi+/os1) a)rou/rais2.
*enqa r(e/ei s1bhbou/s2nikro\s2 a)meibo/menos2.
*spe/udiwn o)/n mega/lw rei(/nw s1ummi+s1ge/men u(/dwr,
*ou)ke/q) o(/pps2 pro/teron kei=q) o)nomazo/menos2.
*enqa xoroi=s2 ti+mh/n sofi/hs2 i(eroi=s2 t) en a)gw=s1i,
*foi=b a)teleuthton kai\ ge/ras2 a)ien\ e)/xeis2.
*ei)/neken w(=n i(laro\s2 makrou= kat) pa/ntot) o)lu/mpou,
*ommat) e)f) i(law= de/rkeo thn/de po/lin.
*tou bi/gghn, o(qi+ nu=n leu=k) o)s2e/a kei=tai e)kei/nou,
*pa\r polu\ kalli/s2w mnh/ma1) e(h=s2 a)reth=s2.
Ioachimus F.
Spiritus ecquis adest cineri huic? Nam Carmina Musae
Docta canunt, doctis concinit urna modis.
Ossa, Eberharde, solo sita sunttua, nobilis umbra,
Laeta fugit tumulos, loeta petit superos.
Ergo sacri vates sacratos edite cantus,
Nec vacet omnigenis vecta camena modis.
Dicite io! optatos vos nunc praebete triumphos,
Tangite Apollineae dulcia plectra lyrae.
Nam nunc Illustris Princeps Eberharde subîsti,
Aethera conspicuum cospiciende Deis.
Ornatusque caput lauro plaudente Senatu,
Intrâsti Sanctas Sanctus et ipse domos.
Ascitusque choro Divûm caelestibus oris,
Berfrueris summopertuoque bono.
Haec Musae adtumulum referunt, cinis ipse valeto,
Servari aureolo digne lebete cinis.
At vos Neccarides Musae pia dicite verba,
Ad tumulum et suavis spargite veris opus.
Bartholomaeus Amantius, V. I. Doctor F.
Non humilem sortitatuaest, Dux optime, Musam
Virtus, quaevivo credita inesse tibi,
Quae viget, et memori multorum in pectore fixa ect,
Grata DEO, et magno Principe digna fides.
Scilicet haec grandes vivax superare colossos,
Barbaricas poterit vincere Pyramides.
Publicus hanc amor et ctudium, non carminaprodunt,
Non quae ect fucato gloria tecta sono,
Exstinctum celebrant Eberh ardum laude volentes
Ille suâ texit quos piet ate viros.
Ingratum se quisque putat, nimiumque soluti
Moris sifamae Principis invideat.
Sic pariter cuncti referunt, vox omnibus una,
Dux bello magnus, nec pietate minor.
Laudatore opus est haud illi, quem sua laudat
Inque altum virtus suspiciendavehit.
Namque Poetarum crescunt mendacia fuco,
Paginaque in fictis nescit habere modum.
Ipse etiam errores memorans redeuntis Homerus,
Cum Laêrtiadae mille pericla canit,
Fabula quam longo narratu carmine? paucis
Cum posset dici versibus Historia.
Creditur isque in Achille suo verbosior aeque,
Arduae cum vanis coniposuisse iocis.
Quare non multis verborum ambagibus illi
Pro meritis laus est contribuendasuis.
Artes, quaesitis alivisde ornatafiguris,
Calliope, debet abstinuisse suas.
Nam quod difficile est multis, id contigit uni,
Non populo, ut Princeps carior esse queat.
Hoc testatur enim vivi reverentia amorque,
Hunc Patriae Patrem plebs putat esse suae.
Doctorum spes una fuit Dux ille virorum.
Qui Musas gratâ sedulus auxit ope.
Huic igitur fama est omni memorabilis aevo,
Inque hanc exilis ius negat urna sibi.
Cincta, novem, ferrugineis sua temporapeplis,
Turba sororum, illinunc agit exsequias.
Protinus has populus sequitur rumore secundo,
Et lacrimas fundit pro Duce turba suo.
Ipse etiam pro me tibi nunc Clarissime Princeps,
Probene tot factis carminapauca feram.
Nam tibi debetur studiorum clara Tubinga,
Quicquid habet, donis inclita facta tuis.
Quam miro quondam studiorum incensus amore.
Iussisti ingenuis artibus esse domum.
Muneribus tibi pro tantis optamus honores,
Caelitus, et mentis paece, Deoque frui.
Utque animo capias aeterna gaudia lucis,
Quae non dissimilis sors facit una DEO.
Caeli Phoebe decus, qui sidera cuncta gubernas,
Qui sola terrarum perque vicesrepetis.
En tibi sunt, vasto quaecunquegeruntur in orbe.
Cognita, nec vultus res lates ullatuos.
An mors ullatibi conspecta indignior illa?
Quam decus hoc patriae quae tulit emedio.
Scilicet hoc nato, non de meliore metallo,
Tautum Saturni saecula nomen babent.
Invida sed ransos successus parca remoris,
Extulit ad super as, teque Eberharde domos.
Iacobus Scheggius F.
Quâ generi Regnoque tuovirtute pararis,
Victurum aeterno nobilitate decus.
Quae Patriae benefacta tuae quibus ipsa per Orbem,
Reddita sit studiis clara Tubingatuis.
Exponi modico si talis gloria versu,
Aut virtus posset Dux Eberbardetuae:
Cuncta tuum pridem loquerentur marmora nomen,
Creditaque arcanis inclita facta notis.
Sed non tantarum capiunt praeconia laudum,
Quae fiunt nostro carmina ab ingenio.
Quod tamen humanis te Princeps optime rebus,
Morte tua exemptum patria maesta dolet.
Et non ingrato repetens tua pect ore facta,
Virtutes uno praedicat ore tuas.
Manibus illa tuis pietas sit grata tuorum,
Hocquae praestari tempore sola potest.
Benignus Buticamensis, Oratoriae Professor, F.
Hîc situs est, cui barba dedit cognomina Princeps,
Princeps Teutonici gloria magnasoli.
Quem suanobilitans praeclaro stemmate virtus,
Extulit, antiquos ut superaret avos.
Is cum multorum laudes coniungeret unus,
Exemplar pacis, militiaeque fuit.
Non tamen iccirco saevae huius stamina Parcae,
Ante diem ut caderet. dissecuêre min us.
At non aeternampotuêre exstinguere famam,
Facta Ducis vivunt, perpetuoque manent.
Iu facquisquis ades, nunc haec ad busta viator,
Ore sones grato, molliter ossa cubent.
Sebaldus Noricus F.
Quid defles piaplebs tuum parentem?
Quid translata Ducis frequens ad ossa
Flores accumulas? quid osculare?
Princeps non iacethîc, ad alta caeli
Duxit, quae nequit interire virtus.
Princeps non iacet hîc, ad astra vexit
Insignem pietas, nec ulla restat
Mortalis nota, Pallas expiavit.
Nunc luctus igitur coherceautur,
Nunc cesset lacrimis fluens querela.
Soleunes memor instruat dierum,
Gaudens, festa, Ducis perennitate,
Gentis turba sui, Polo recepti.
Nunc iam Principe quae futura Divo,
Omni in tempore, natione, rerum
Consuetudine, semper est celebris.
Splendida qui graderis praeter monumenta viator,
Qui iacet hoc tumulo, quis fuit ille rogas?
Ille ego sum, spectanda dedit cui nomina Barba,
Eximiaque fui qui probitate Probus.
Qui leges duris descrip si et Iura Suevis,
Qui studium bellis pacis et ante tuli.
Quique Heliconiades colui, Templumque sacravi,
Quo non toto aliud clarius orbe micat.
Paetre Comes natus, sed quem ter maxima virtus,
Maiori dignum fecit honore coli.
Nam mihi sponte tua das invictissime Caesar,
Maximiane Ducis nomina claranovi.
Mîc Eberhardus humi positus cum pace quiesco,
Ossa tegit bustum, Spiritus astra tenet.
Hoc sita sub tumulo sunt Principis ossa Eberhardi,
Qui fuit Aonii Duxque decusque Chori.
Qui primus Phoebum considere iussit ad amnem
Nicrinum, et Musis praemia digna dedit.
Wurtembergiacos ubi praeter labitur agros.
Irrigat et limphis pinguiarura suis.
Inde Lycaoniam cursum detorquet ad Arcton,
Et Rheni nomen perdit in amne suum.
Hanc ergo quoties venerandam aspex eris urnam,
Debes Barbati commeminisse Ducis.
Atque illum meritâ sub caelum extollere laude,
Vix etenim vitâ dignior alter erit.
Parvâ corpus in hâc Eberhardi clauditur urnâ,
Virtutum totus non capit orbis opus.
Hâc Dux marmorei iaceo sub fornice busti,
Barbatus, Patriae cura decusque meae.
Quem propter summum cactae probitatis amorem,
Et studium dixit Teutonis ora PROBUM.
Sola etenim probit as, priclas mihi solae placebaet,
Et fuit una mihi cura timere DEUM.
Ergo etiam postquam mea Spiritus ossa reliquit,
Putridaque in cineres est resoluta caro.
Suscip e quaeso tui cult orem nominis, et me
Nunc gremio foveas, optime Christe, tuo.
Conditur exiguâ Dux hâc Eberhardus in urnâ,
Qui veri functus Principis officio est.
Nam cum flagr aret bello Germania tota,
Et Martis nullus finis in orbe foret.
Hîc solus rexit populos in pace benignâ,
Atque suae genti iura quieta dedit.
Solus et hic artes fovit, spretisque camenis,
Et spretis studiis praemia dignae tulit.
Utque coli virtus melius, melisque doceri
Ut possent artes et studia ingenua.
Hîc ubi caeruleus Suevorum Neccarus urbem
Alluit, egregiam condidit ille Scholam.
Ergo prius piscis gratas sibi deseret undas,
Ipsa prius tellus gramina nulla feret.
Et prius in terras veniens polus astra relinquet,
Deseret hunc tantum quam bona famae Ducem.
ILIUSTRISSIMUS Princeps Udalricus, Dux Wurttembergae et Theckh, montisque Pelicardi Comes, dum inter mortales fuit, variis fortunae procellis agitatus, et patriâ suâ destitutus, exilium quindecim annis constanter tulit. Quâ tandem recuperatâ, Sanctum Christi Evangelium sincere praedicari curavit, ido lolatriam comminuit, potentiam Anti-Christi debilitavit, laudabilem Urbis huius Inclitae Scholam restituit, Doctis Professoribus, iustis salariis, et stipendiis, avitos secutus mores, illustravis, Rem publicam prundentiâ non vulgari sic satis cliciter administravit: cuius gubernacula inter tot quoque gravissimos adversariorum insultus, ad extremum usque vitae suae habitum fortiter retinuit. Tandem DEO Optimo Maximo finem aerumnis dante, Spiritum caelo, reliquum vero mortalitatis suae hoc deponi voluit conditorio. Regnavit annos quinquaginta duos, menses quinque, vixit annos sexaginta tres, menses octo, dies viginti sex, Anno Christi quinquagesimo, mense Novembri, die sexto.
Hoc, Lector, potes aestimare saxo,
Humani nihil esse non caeducum,
Heroum quoniam tegit duorum,
Ebrardi Ducis ossa, et Hulderici,
Ex iis alter erat bonis amandus,
Ex iis alter erat malis timendus,
Et dilectus uterque valde Christo,
Corruptâ tamen hîc uterque carne,
Leto deposita, simul quiescunt.
ILIUSTRISSIME Princeps, Domine Clementissime, Amplissimo Universitatis Tubingensis Senatui, et Coenobiorum Praesulibus, viris sapientissimis, visum est, eam Orationem, quam superioribus proximis diebus, de Academiae anno Iubilaeo (ut vocant) habui, edendam esse. Nam cum olim annus saecularis ab Ethnicis hominibus, non modo pompâ quadam, et apparatu ludorum magnificentissimo, haberetur, sed carminibus etiam celebraretur, existimârunt doctissimi viri, multo nos rectius memoriam nostri iubilaei scripti ad posteritatem transmissuros esse.
Etenim illa Ethnicorum festivitas, nihil praeter superstitiosos cultus, et brevem oblectationem, quae ex sictis fabulis, ludisque nascebatur, habebat: nostra autem illa, et ad laudem Praepotentis DEI, et ornandos eos Principes spectat, qui quamplurimos ad imitationem pietatis, virtutis, clementiae invitare possunt. Deinde, quianomen iubilaei, Romanensium ceremoniis contaminatum, iis, qui de hocnostro actu audivissent, nec qualisille fuisset, intelligerent, insolitum et cum superstitione coniunctum videri poterat, necessarium prope videbatur, eos hâc editione de rationibus instituti nostri docere: nos in his praeter gratiarum actionem, quae in omnibus DEO immortali debetur, et gratitudinem erga Principes et Maecenates Academiae, nihil meditatos. Quae cum in nullius hominis iustam reprehensionem venire possent, sed ad eas exercitationes referenda sint, quae studium pietatis, et amorem literarum in animis adolescentum accendunt: speramus, bonos omnes consilium nostrum, si ista legerint, esse probaturos. Optabam sane, ut alius, qui facundiâ su1a res tantas posset explicare, in his elaboraret: sed quia a doctissimis viris, qui in Consilio Universitatis sunt, mihi hoc munusin iungebatur, detrectare id non debui: nam plane mihi persuadebam, si maxime in conatu deficerem, obsequium tamen meum, quod tantis viris praestarem, nemini cordato displiciturum. Celsitudini vero vestrae hanc Orationem mittendam existimavi, cum ea Illustri praesentiâ suâ actum istum maiorem in modum exorna verit, sumptu et conviviorum apparatu maximo commendaverit. Denique suam clementiam vultu, gestu, sermonibus ita probaverit Universitati, nemo ut sit, qui non celsitudinis vestrae illustrem quandam testificationem. summi erga literas, literatosque studii conspexerit. Quo animo erga Rem publicam Scholasticam, ut nihil est praeclarius, ita DEUM Optimum Maximum toto animo precamur, ut tanta nobis ornamenta clementer conservet, efficiatque ut non modo posteritas laudes illas celsitudinis vestrae immortalitate dignos admiretur: sed eos etiam eius successores videat, qui patrium decus et ament, et imitentur. Valeat Celsitudo vestra in Servatore Domino, qui eam Spiritu suo gubernet, omni benedictionum genere: augeat, in omne tempus et servet, et tueatur, Amen.
Celsitudinis Vestrae Obsequentissimus Theodoricus Schnepffius D.
ILlustrissime Princeps Ludovice, Maecenas Ecclesiae et Studiorum Maxime, Domine Clementissime: Illustrissimi Marchiones, Principes Laudatissimi: Rector Magnifice, Comites et Barones Generosissimi: Consiliarii Illustrissimi Principis Sapientisfimi et Dignissimi: Abbates, Doctores, et Patres Amplissimi: viri nobilitate et imaginibus, doctrinâ, sapienti1a, rerum usu, et meritis in omnem Rem publicam Clarissimi: concio omnibus modis ornatissima. Si, quod omnibus sapientibus placuit, inprimis de nostro, ad quem conditi sumus, fine, cogitaverimus, nec Ethnicas, sed Christianas eâ in parte rationes fuerimus secuti, intelligemus, nos ad gloriam DEI conditos, quae verâ gratitudine et veneratione, in omnem aeternitatem celebran da sit. Neque enim existimandum est, nos, dum mortale hoc corpus circumferimus, in patriâ, propriisque sedibus versari, sed peregrinari, et quaerere felicem illam et vere constantem Civitatem in Caelis, unde et exspectamus Servatorem Dominum. At vero cum beati Spiritus illi, qui faciem Dominiperpetuo intuentur, celebratione nominis divini nihil sibi iudicent esse antiquius, nos etiam, qui ad illud pulcherrimum Concilium adspiramus, nullam functionem eâ maiorem ducemus. Praesertim cum DEI Optimi Maximi paternâ plane incredibilisque in dulgentia, quae in tot eius beneficiis cernitur, fructum studii, et conatuum nostrorum omnium, suo quo dam iure a nobis omnem repetat.
Et ego sane, cum in congressibus Scholasticis, vel Ecclesiasticis illis contionem frequentiorem intueor, imaginem quandam beati illius coetus, in quo ad tam eximium opus laudationis elaboraturi sumus, videre me existimo. Facimus enim in istis exercitationibus Tyrocinia, ut aliquando in aeternâ Scholâ Sanctis Angelis pulcherrimi laboris socii adiungamur. Si autem fuit ullum tempus, quod me coeterosque omnes, de tantâre commonefacere potuit, hodiernus certe is dies est, quo tot non modo Rei publicae; sed Ecclesiae lumina, et in liis Illustrissimos Principes co~venisse videmus. Decet enim nos D E O lionorum omnium Auctori, nomine Academiae nostrae, quam ipsius
clementia ad annum centesimum non modo florentem, sed novis subinde incrementis feliciorem conservavit, auxit, amplificavit, eâ quâ possumus animi contentione, gratias agere Quod si ipsi principes, si Illustri Nobilitate clari, sipietate, virtute, doctrinâ exellentes viri, factis etiam itineribus, hoc curant, si Angelorum in Caelis ea sunctio est, ut laudent Creatorempsuum, videtis vos adolescentes, quantum eâ in re studium vestrum, quanta cura, diligentiaque requiratur: qui cum alia DEI innumera beneficia, tum emolumenta etiam studiorurn in scholâ amplissimâ percepistis.
Utinam autem eam mihi matura dicendi facultatem fuisset largita. ut Oratione meâ studium gratitudinis et acuere et accendere in animis iuventutis possem: accederem certe ad hoc dicendi munus animo promptissimo. Sed cum et ingenium tantae rei magnitudini non respondeat, et ipse intelligaem, multorum me subiturum praeiudicia, quod unus audacissimus omnium, sedentibus tot Doctoribus, Oratoribis, Poetis, solus ad dicendum surrexerim, sane non le viter perturbor. Nemo enim est, qui nonintelligat, quantum possit calumnia, cui ad defensionem, vix ipsa innocentia sufficiat. Sed cum amplissimus huius Scholae Senatus hanc a me operam flagitaret, nec meas verissimas excusationes audiret: siccogitavi, pluris esse faciendam tantorum hominum auctoritatem, quam eorum, qui ad calumniam instructi venirent, obtrectationes. Neque enim illi virtutis sue benevolentiaeque (quam semper erga mesum mam sum expertus) esse existimârent, homini prope familiari, in iustâ causâ, et eo periculo, quod et ingenii, et aliquâ ex parte existimationis, creasse viderentur, patrocinio suo deesse, Fuisset autem superbum, de tantorum hominum sapientiâ dubitare, qui cum hanc omnem Rem publicam Scholasticam praeclare gubernent, haud dubie sui con silii rationes gravissimas sunt habituri. Etsi autem meum non est, eas explicare, tamen ita existimo, sapientissimos viros iudicasse, Illustrissimos Principes, et tot doctos viros non indigere aliquâ commonefactione meâ, ut gratias Domino agant: (sunt enim illorum omnes cogitationes et eruditae, et ad veras rationes pietatis accomodatae:) sed meam omnem operam, ad vos adolescentes optimos pertinere, quos ut illi, suâ honorificâ praesentiâ (sed tacite) ad hoc opus pietatis cohortentur, ita me oratione, non illâ quidem ornatâ et cala mistratâ, sed planâ, hoc facere debere. Quod sane ipsum etiam mihi persuasissimum est, vos, cum ad coetera, quae pietatis sunt, sitis dociles, in hoc quoque negotio non discessuros ab ingenio vestro. Ego vero, ne patientiâ Illustrissimorum Principum, Nobilissimorum, Doctissimorumque hominum abutar,
brevitati, quantum fieri poterit, studebo.
[Note: Aunus Iubilaeus, sive Saecularis.] Annus iam, quod felix faustumque Ecclesiae Christi, et huic Academiae sit, centesimus elapsus est, quod hoc celebre omnium artium et scientiarum studium, DEI Optimi Maximi clementiâ excitatum est: hunc annum, vel Saecularem, vel ut Theologi, Iubilaeum dicere possemus. Sed eum tamen nos nec more Hebraeorum celebrabimus, (cum sciamus, cerem onias et faorenses Mosis Leges abrogatas) nec Romanensium, qui perperam Vetus Testamentum cum Novo permiscent, et cumulant superstitiones de suo ingenio consictas, sed secundum rationes Christianas instituemus. Videmus enim in nascenre Ecclesiâ nomina et dies anniversarios quosdam servatos, non ut ad veterem servitutem illa se adstringeret: sed beneficia, tum vetera, tum nova, gratâ mente renovaret. Eodem consilio et nos usi, centesimi anni memoriam, remotâ omni superstitione, ad declarationem nostrae erga DEUM gratitudinis, adiu~gemus. Docebimus enim, quam haculenter Dominus clementiam, non modo in ponendis fundamentis huius Scholae, sed eâdem etiam et conservandâ, et augendâ, cum praeclaros subinde Fautores largiretur, tum ex praesentissimis asserenda, demonstra verit. Quod ut viâ ac ratione faciamus, sequemur Illustrissimorum Principum Wurttem bergensium, qui et conditores, et Patroni huius Academiae fuerunt, Historiam. Ita enim et ego cancellos mihi ipsi circumdabo, ne mea Oratio evagetur longius: et adolestentes etiam intellecturi sunt, quid a me in progressu exspectare debeant.
Tota nos Historia mundi docet, Dominum, cum meditaretur, res mortalium generi maxime utiles, magnos et praeclaros Heroas excitasse, per quos veluti canales maxima ad nos bona derivaret. Sic Hebraeis Moses et Aaron in servitute Aegyptiacâ: et iisdem, cum aliarum gentium iugo premerentur, fortissimi Iudices et Bellatores, cum ab exilio Babylonico revocarentur, Zorobabel, mittebantur. Cum Servator Dominus paetefacere vellet Evangelium suum toti Orbi, non solum Apostolos Legatos et interpretes suos, ad genus humanum, sed postea etiam Christianos Imperatores, Constantinum et Theodosium, dedit, quorum operâ effectum est, ut quam plurimi in lucrum ipsi accederent. Cum et Leges, et aequitatis rationes Dominus vellet a situ et squalore vindicare, Iustinianum et Lotharium, Legum Instauratores misit. Sic cum Barbariem et superstitionem e Germaniâ profligare, et literis ac Templis aliquando suum nitorem restituere vellet: (neque enim longum tempus utrique beneficio interpositum fuit:) tales Principes dedit, qui et Religionis, et
[Note: Maximilianus I. Romanorum Imperator.] literarum essenta amantissimi. Divus Maximilianus certe, primus eius nominis, Princeps omni saeculorum memoriâ dignissimus, ita studiis literarum oblectabatur, ut ipse quottidie aliquid commentaretur, et latus ipsius semper viris eximie doctis stiparetur. Dux autem Eberhardus, quamquam culpâtutorum in primâ pueritiâ prohibitus fuerat, ne Latinam Linguam disceret, tamen viros eruditos in pretio habuit: et cum saepe perturbaretur, sibi in iuventâ, auream illam discendi occasionem negatam, ex Sacris et prophanis multa, et quidem magno sumptu, tran sferri voluit, ut id quod neglectum fuerat, eâ ratione sarciret. Et sane tantum liie profecit, ut non modo prudens, sed sapiens etam haberetur: ac a Divo Maximiliano, gravissimis deliberationibus [Note: Eberhardus Aurei Velleris Eques.] Imperii adhiberetur, in quibus sapientia et eloquentia ipsius singularis enituit: et quidem ita, ut, cum Imperator Aurei Velleris societatem praeclaram (quam quis Concilium quod dam Heroum dicere posset) primus institueret, Anno M. CCCC. XCII. hunc Principem, nomine sapientiae, et virtutis praestantissimum, et qui hocamplissimo ordine esset dignissimus, in communitatem illius foederis vocaret. Qui honos vel solus sufficere illi ad gloriam perpetuam potuit. Sed voluit idem etiam, ut tantus Heros inter sum mos Principes num eraretur: itaque Anno Christi M. CCCC. XCV. XXI. Iulii [Note: Eberhardus primus Dux Wurttembergicus salutatur.] in Comitiis Wormatiensibus a Divo Maximiliano, primus Dux Wurttember gicus salutatur. Et sane eam laudem virtutis et sapientie, non modo ad ultimos usque Spiritus, sed in sepulchro etiam constitutus, magno omnium consensu retinuit. Etenim cum Maximilianus Imperator ad defuncti sepulchrum adstitisset, ac magnom vim lacrimarum [Note: Maximiliani Imperatoris testimonium de Eberhardo.] profudisset, in haec verba erupisse perhibetur, reliquias corporis eius Principis illo in monumento sitas esse, quem ipse in universo Imperio suo, virtute et sapientiâ praestantissimum habuisset: cuius etiam non modo fidem, sed summum Consilium in gravissimis et impeditissimis rebus, magno Imperii emolumento fuisset expertus. Nihil certe hoc elogio maius et praestantius, quod a Sapientissimo Imperatore profectum, cum sempiternâ huius Principis laude coniunctum est.
[Note: Eberhardus summus literatorum Fautor.] Sed ut ad institutum ex hoc diverticulo revertar, Divus Eberhardus, (quem a promissiore barbâ Barbatum vocabant) cum summus esset literatorum Fautor, ar dentissimo semper studio hoc egit, ut Academia floreret. Et cum non modo Religio, sed cupiditas etiam videndi [Note: Peregrinationes Eberthardi.] Doctissimos quosque, eum in Palestinam (Terram Sanctam vocamus) et Romam, aliasque Urbes Italiae pertraxisset, ac videret, bonas literas illîc magis, quam in Germaniâ florere, etiamnum magis
ipsius hâc in re studium accendebatur. Quamquam enim tum multa [Note: Coeaobia duo Synadelphingae, et Tubingae exstruxit, ac novum Ordinem Divi Petri instituit Eberthardus.] erant Coenobia, et ipsius etiam Celsitudo Synadelphingae Tubingae duo excitasset, ac praeterea novum Ordinem Divi Petri in amoenissimâ Sylvâ Scho~nbuchianâ instituisset, exstructo ibi magnifico Templo, et aedibus ad Contubernium illorum Fratrum amplissimis, tamen intelligebat Sapientissimus Princeps, non eum studiorum fructum vel ad Monachos (inter tot occupationes Ecclesiasticas) vel ab ipsis (si quid didicissent) ad omnem Rem publicam redire, quantus beneficio Scholarum in omni hominum vitâ cerneretur: quae sunt quasi promptuaria optimarum rerum, imo velut scaturigines et fontes, ex quibus quatuor canales, Theologia, Iurisprudentia, Medicina, denique studia humanitatis, in omne genus mortalium, dulcissimas et saluberrimas aquas, ad bene beateque vivendum magnâ copiâ fundant. Perpendebat deinde apud animum suum, D E U M Optimum Maximum Ducatum Wurttembergensem populi frequentiâ, copiâ bellatorum et fortissimorum hominum, agris et vitibus nobilissimis ac fructuosissimis, salubritate aeris, metallis, thermis, prae ceteris Regionibus non modo exornâsse, sed dit1asse etiam, ut ad suaviter vivendum nihil deesset, desiderari autem praecipuum ornamentum, quod ad cultum ingeniorum pertineret.
Eam autem iacturam maxime deplorandam, quod, cum his in locis omnia quam uberrime felicissimeque provenirent, animorum culturam eam, quae exquisitissima haberetur, negligi. Sed erat huius Principis maior etiam quaedam sollicitudo, quae se non ad illam urbanitatis et eruditionis transmarinae duntaxat, sed pietatis etiam accuratiores rationes extenderet, quam etsi (ut tum erat Summi Pontificis potentia et tyrannis maxima, quae et Imperatores vellet ad oscula pedum supplices esse) non patefaciebat omnibus, tamen certum est, Celsitudinem ipsius non modo in Clero, ut vocant, sed ipso etiam Romano Episcopo, multa desiderasse, et vitaeprorogationem gemitu votisque exoptasse, ut eum diem videre liceret, quo res Ecclesiae in melius emendatae, nitorem illum antiquitatis reciperent. Neque enim Maximus Princeps coniecturis duntaxat agebat, sed cum Religionis causâ anno M. CCCC. LXXXII. esset Romam profectus (ubi et a Sixto Pontifice Maximo, Aureâ Rosâdonatus est) multa vidit, quae displicerent. Nam, ut alia praeteream, cum Divus Eberhardus, volente Pontifice, honoris gratiâ, a Cardinale ad Templum deduceretur, in ipsâ pompâ ad latus Principis ille a sicario confossus concidit. Sed animadvertit et alia, quae ipsius de rebus Romanis opinionem minuebant, ut intelligeret, illi ipsi, quireformare ceteros vellet,
reformatione et correctione opus esse. Quae ne de meo ingenio confingere [Note: Cunradus Summerhar dus, SS. Theol. Dootor, in Oratione de vitâ et rebus gestis Eberhardi Ducis Warttebergiei.] velle videar, verba ex declamatione, quam Doctor Cunradus Summerhardus, summi tum nominis Theologus (nam et Monarcham, et Phoenicem Theologorum vocabant) in eâ Oratione habet, quam in exsequiis Illustrissimi Principis publice recitavit. Incomparabili (in quit) arsit desiderio, ut eo viveret, quoad usque Universale Concilium ad REFORMATIONEM ECCLESIAE fieret IN MEMBRIS, atque CAPITE. Quis non intelligit, quanto indagandae veritatis studio Sanctissimi huius Principis pectus arserit? Quanto in illis Cimmeri is tenebris acutius perspexerit, quid in Ecclesiâ desideraretur, quam multi alii, qui nomine eruditionis sibi plurimum placebant. Itaque quam vis tum essent omnia quasi erroribus et ignoratione profundissiraâ sepulta, tamen (ut supr a diximus) Dominus tum quasi viam quan dam sternebat, ad eam Reformationem, quam quidem Episcopi in Conciliis nullam fecerunt: verum Domini consilio, praeter omnium opinionem, sed emolumento summo Ecclesiae, toti prope [Note: Eberhardus Academiae Tubingensis Fundator.] mundo patefacta est. Praesagiebat iam ante animus Illustrissimi Principis, tale quid aliquando futurum esse:itaque in spem prope indubiam erectus, se et Rei publicae suae, et Sacris quam optime consulturum, Universitatem tum Tubingensem, Anno Christi M. CCCC. LXXVII. V. Nonas Iulii, approbante hoc maiorem in modum matre Mechtilde, Archiducissa Austriae, et Pratuo Udalrico, Comite Wurttembergensi, erexit, et Calendis Octobris eiusdem anni Professores omnium Facultatum primas Lectiones dederunt. Consilium primum in die Divi Dionysii anni illius in Universitate habitum. Primus Universitatis Rector electus est Iohannes Nauclerus, Decretorum Doctor. Qui et Illustrissimi Principis Eberhardi Praeceptor, Chronicae Historiae, quae hodie etiam habetur, Auctor fuit. Iohannes Stein Schorndorffensis, primus Decanus artium creatus est. Vicesimâ sextâ Octobris eiusdem anni primum examen Baccalaureis apertum est. Anno insequente septuagesimo octavo, XIX. Ianuarii prima fuit Magistrorum promotio, in Templo Divi Georgii. Primas tum habuit Iacobus Fabri Uracensis, inter septem Candidatos. quae ego propter eos inserenda Orationi nostrae putavi, qui antiquitatis studiosi, accuratam in his etiam diligentiam ad oblectationem requirunt. Quamquam autem ut in ceteris etiam initia satis exilia fuerunt, tamen Illustrissimus Princeps omni curâ et diligentiâ hoc egit, ut Academia sarta tecta esset; itaque eam loco amoenissimo Ducatus condidit: et quidem etiamnum hodie ab exteris, qui ad mercaturam bonarum artium hûc yeniunt, eonomine commendatur. Et quia tum.
[Note: Principis Eberhardmunificentia atqueliberalitas.] nondum erant exstructae aedes Contubernii (quas tamen Dux laudatissimus postea et amplas, et praeclaras, quales hodie videmus, a fundamentis excitavit) quatuor domos Contubernales curavit, quarum singularum inspectio singulis Magistris, qui tum emin ebant, commissa fuit. Viri Docti tum ex omnibus Universitatibus arcessebantur, achonestis salariis conducebantur: nam Princeps redditibus annuis [Note: Ducis Eberhardi humanitas, et familiaritas.] munisicentissime Scholam dotavit, ita ut Maximus Heros in hâc re et promovendâ, et augendâ, non solum Clementem Principem, sed indulgentissimum se Patrem ostenderet. Et sane, ut rebus ipsis parentes propitios imitabatur: ita etianc verbis id est testatus: nam studiosos filios suos appellabat: praetereuntes voce, et si aliter fieri non poterat, nutu salutabat: Rectorem ac Professores saepe, maxime autem cum ex Italiâ rediret, vocabat, et non modo clementer, sed prope familiariter et salutabat, et cum eis de gravissimis rebus deliberabat. In discessu commendabat eis suos filios (in telligebat autem, ut diximus, eos. qui studiorum causâ hûc venerant) ad dit1a ratione honesti ssimâ, eos a parentibus, qui genuissent, spe profectus hûc esse, veluti ad alteros Patres, missos.
Quid potuit ab eo qui in amplissimâ fortunâ constitutus erat, fieri clementius, humanius, et ut dicam quod res est, demissius? Sed ea rec ita nihil summis laudibus huius Principis detraxit, ut fama clementie ipsius omnes partes Orbis terrarum pervagaretur, ac omnes docti et studiorum a mantes, eum non solum parentem patriae, sed literarum et omnis humanitatis appellarent, et certatim Tubingam, veluti matrem studiorum confluerent, quam celebritatem DEI beneficio, haec Academia ad hunc usque diem retinet. Non potuit certe sapientissimus Heros tam bene mereride suis populis, si vel Pactoli opes, vel novas auri argentique venas reperisset, quam quod tot thesauros optimarum rerum, qui bus animi ad pietatem, humanitatem, ac omnes officii rationes excoluntur, excitato tam praeclaro Gymnasio, in Ducatum suum in vexit. Illae enim brevem temporis usuram ad voluptates mox nocituras suppeditare paucis hominibus poterant: Academia autem rerum ad bene beateque vivendum copiam, ad innum erabilium hominum verissimas suavitates, cum aeternis emolumentis coiunctas, attulit. Quis non dicet, haec divinitus huic Ducatui contigisse? Quis non fatebitur, immortalis DEI beneficio hanc Rem publicam Scholasticam constitutam? Quis tandem dubitaverit, has tantas res ipsi Numini adscribendas? Solet enim aliâs ignoratio rerum iisdem contemptum creare: in de fit, ut plerumque ii, qui literis humanioribusimbuti non sunt, cultores earum despiciant: at Divus
[Note: Eberhardus literarum amantiffimus.] Eberhardus divino plane consilio impulsus, cum literatus non esset, non modo illas amavit, admiratus est, provexit, sed ad omnem posteritatem propagare studuit. Quis non videt, indulgentiâ DEI singulari, tum in hâc ipsâ Scholâ bonas literas quasi renatas, et suo nitori restitutas, cum Dominus multos praeclaros viros ad ornandam hanc Academiam mitteret, et in his Doctissimum Capnionem, qui Latinas et Graecas literas a summâ Barbarie vindica vit: Hebraeas autem omnino ignoratas in lucem, et hominum admirationem produxit? Quis non miretur subitam illam rerum Scholasticarum commutationem, ut qui modo ex spinosis Scholasticorum Disputationibus nihil quam obsoleta et barbara afferebant, mox solidam et elegantiorem eruditionem et amare inciperent, et ad eam toto conatu elaborarent? Huius beneficii is certe Auctorfuit, qui Sanctos Apostolos in die Pentecostes dono linguarum ad omnium populorum, nationum et genium salutem, uno momento instruxit. Denique nemo non intelligit, Dominum hanc Academiam, statim ab initio, non solum ad ineredibiles mortalium utilitates instituisse, sed voluisse etiam ornatissimam: cum ei sub Divo Eberhardo initium dederit, qui primus Wurttem bergensium Dux fuit: cum etiam circa ea tempora illam excitârit, quibus Friburgensis, Basiliensis, Ingolstadiana, Moguntina, celebres Academiae fun datae, sunt: haud dubie significaturus, Tubingensem fore laudatissimam, cum tot ei quasi sorores adiungeret, eamque in his et propter politiorem literaturam, et famam novi Ducis (cuius numquam est intermoritura memoria) vellet eminere. Nonpotest certe noster animus tantam Domini erga Tubingensem Academiam Clementiam capere; multo autem minus ingenii nostri tenuitas rei magnitudini satis faciet: sed satis est, si intel ligatis, adolescentes, tot tantaque beneficia Domini acuere in nobis studium pietatis, et veram gratitudinem debere. Et sane, si nulla alia Numinis in nos beneficia extarent, quam ea, de quibus hactenus diximus, amplissimus nobis campus aperiretur, ad prae dicandas verissimas Domini laudes: sed indulgentissimus pater defuncto Divo Eberhardo, et Eberhardo iuniore ultro Imperio cedente, nova specimina clementiaesuae dedit, sub Illustrisimo Principe Divo Udalrico excellentis recordationis. Nam Celsitudo ipsius praeclarum illud depositum non modo fideliter [Note: Etofessoress Academiae Tubingesis tempore Ebtrhardi Ducis.] asservavit, sed auxit etiam. Cuiusrei testimonium amplissimum perhibent totdocti et clari viri, qui sub ipso, et Divo Eberhardo in Academiâ Tubingensi floruerunt: D. Cunradus Summerhardus, Philosophus et Theologus: D. Iacobus Lemque Theologus: D. Georgius Lamparter Cancellarius: D. Wendelinus Steinbach: Henricus
Bebelius Poeta: Iohannes Stoefflerus, Mathematicus insignis: D. Martrnus Plantsch, Stipendii, quodab ipso Martinianum vocatur, Fundacor: Philippus Melanchton, lumen illud Germanie, et alii multi, quorum bre vitatis studio mentionem non facio. Fueruntin his non nulli, qui Videbant, multain Clero iure accusari posse, itaque D. Summerhardus libellum ad Monachos scripsit, cuius argumentum est, multa in isto hominum ordine desiderari, inprimis autem, quod Monachi Sacris Literis non diligenter invigilent, et sint idololatrae, servientes ventri, et alia nonnulla, quae commemorarelongum foret. Animadvertimus, doctos viros tum nonnulla vidisse, sed ad tantam rem non satis animi attulisse, cum potentiae Romanen sis Episcopi palam se opponere non auderent, Cum ergo Academ ia Tabingensis tot doctrinae et eruditionis haberet lumina, apud omnes summâ in admiratione fuit, ita ut ab eâ aliarum Scholarum coloniae ducerentur. Inprimis autem, cum Dux Saxoniae Elector, Witebergae Academiam instituere vellet, Tubingâ doctissimos Professores, et in his Philippum Melechthonem, evocavit. Quantum ergo isti Scholae, operâ tanti viri, ornamentorum accessit, id certe omne Academiae nostrae debet, per quam amplissimi illius Gymnasii fundamenta iacta sunt. Et cum Clarissimus etiam ille vir in repurgandâ Religionefidelissimum se parasta/thn per multos annos Luthero adiunxerit, duoium non est, Tubingensem Academiam in societatem etiam illius laudis venire Quod sane ita verum est, ut id Wittebergenses haud ita pridem edito carmine luculenter sint testati. Putârunt enim gratitudinis suae esse, memoriam tanti beneficii oblivione non obruere. Postea vero quam Domini beneficio Academia ita floruit, tristia tempora interposita sunt [Note: Udalricus Princeps Wurttembergensis exillu passus.] et periculosa bella: tandem etiam optimus Princeps Divus Udalricus Regno pulsus, triste sui desiderium omnibus subditis, in primis autem Senatui et Scholae reliquit. Nam cum exemplo Divi Eberhardi paternum plane animum erga literatos induisset, et omniconatu res Universitatis augeret, promoveretque, videbatur Universitas, ceu avulso a membris capite, in ipsâ patriâ exulare. Domini tamen clementiâ effectum est, ut absente etiam patrono, ipsa. sarta tecta maneret, nec aliquid nutaretur; cuius divinae protectionis nomine, sempiternas DEO gratias debenmus. Tantus autem in conservandis beneficiis magnus ille e)uerge/ths2 artifex est, ut in illo luctuoso Illustrissimi Principis, excellentis memoriae, exilio, novas rationes ornandae et amplificandae Academiae Tubingensis meditaretur. Etenim quemadmodum Moses et David exules magno suorum commodo ab exilio sunt revocati: alter enim libertatem suo populo, alter cum libertate
instaurationem verorum cultuum et totius Rei publicae attulit: ita Divus Udalricus, cum Domini beneficio Ducatum recuperaret, thesaurum incomparabilem purioris doctrinae Evangelicaesecum attulit, et non modo Ecclesias Ducatus sui, verum etiam Scholam aberroribus Romanensium repurgavit. Sic enim existimavit Sapientissimus Princeps, numquam deveris rationibus pietatis constare posse, nisi fontes illi publici (quos supra diximus, esse Academias) ex quibus ad omnem Rem publicam salutaria consilia emanare solent, purgentur. Magnis ergo impen sisundique viros doctos vocavit, ut dextre Sacras Literas explicarent, et iuvenes praepararent ad publicum munus docendi in Ecclesiâ. Quia vero optimus Princeps animadvertebat, plures ad studia Iuridica et Medica, quam Theologicafestinare, ne deessent Ducatui idonei homines, qui populum de Religione docerent, stipendiarios, sive beneficiarios quam plurimos in Universitate honestis stipendiis aluit. Quae sane res ad concordiam et consensum doctrinae plurimum valet, cumii, qui sub iisdem Praeceptoribus Sacra didicerunt, Ministeriis Sacris illis praeficiuntur. At cum hoc deploratissimo saeculo consuetudo vivendi eo evaserit, ut iam in omnia turpitudinis flagitia adhaeserit, et quidem ita, ut in summâturpitudine opinio pulchritudinis retineatur, ac vitia nomina virtutum induerint; ne stipendiariorum illorum aetas lubrica ad vitae licentiam ablata, omnenspem emolumenti Ecclesiis praecideret, un is in aedibus, quas magnificas sane donavit, habitare voluit, in quibus in spectores morum et studiorum oculatissimos haberent. Nec Celsitudinem ipsius fefellit spes illa, sed eventûs prosperitate superata est. Nam non solum ea ratio ad innocentiam tuendam illis maiorem in modum profuit, sed etiam ad acuendam studiorum alacritatem. Solomon enim Regum sapientissimus prcclare dixit: ut ferrum ferro acuatur, ita virum a viro excitari. Et Cicero inquit, magnam in discendo vim habere studium conferendi, quod s1uzh/ths1in vocat. Ita in Collegio etiam illo Principis, congressus Scholastici et exercitationes, incredibiles hactenus quam plurimis utilitates attulerunt. Sed non solum in beneficiarios suos munificus fuit: verum totam etiam Universitatem novâ et quidem magnâ reddituum accessione locupletavit. Videbat enim, in istis temporum difficultatibus precias omnium rerum crevisse: itaque cum vellet Professores honestis salariis conduci, res Academiae maiorem in modum auxit. Instaurationem etiam domus Universitatis, quae ante annos multos conflagraverat, suis impensis promovit, ne erarium Universitatis, si sola aedificaret, exhauriretur. Professores sub hoc Principeia omnibus Facultatibus insignes fuerunt: quorum alii quidem iam vita
functi, scriptis suis vivunt, alii adhus summâ laude docent: nec opus est, ut nomina, quae omnibus sunt propter insignem ipsorum eruditionem notissima, cum molestiâ hûc congeram. Quis non dicet, hunc Principem studiis humanioribus natum, et ad Rem publicam Scholasticam augendam ac amplificandam factum esse: Fuit huius in hoc pietatis et literarum studio simillimus, Illustrissimus Princeps et Dominus, Divus Georgius, Comes Wurttembergensis et Mompelgardensis, [Note: Georgius Comes Wurttembergensis, Divi Ulrici frater consanguineus.] Dominus supremus Hericuriae etc. Divi Ulrici frater consanguineus, Princeps immortali gloriâ dignus, qui non modo summâ laude subditos suos rexit, sed pietatis ac purioris doctrinae studio ita flagravit, ut pro eâ omnia fortunarum et incolumitatis pericula subire non dubitaverit. Non quidem fert institutae brevitatis ratio, ut de eâ re dicam prolixius: sed loquuntur de eâ subditorum studia; et verissimae pietatis et virtutum laudes, quae numquam intermori poterunt. Commendant etiam praeclarum hoc desiderium promovendae Religionis, [Note: Stipendium illustre.] stipendia, aliquot florenorum milibus, in Academia Tubingensi a Celsitudine ipsius fundata, quibus etiamnum hodie beneficiarii Mompeligardenses, studiis Theologicis dediti, fruuntur. Quis nonanimadvertit, divino prope Consilio (ut interim de summâ munificentiâ verba non faciam) haec ab Illustrissimo illo Principe instituta? Videbat enim, quantum ad consensum doctrinae, quantum ad animorum conspirationem, et optatam in Ecclesiâ pacem faceret, si tenera aetas, a primis statim annis, sub Praeceptoribus communibus, ad puram solidamque pietatis doctrinam erudiretur. Quo sane loco, sine nefario scelere praeteriri non potest Celsitudinis ipsius filius, [Note: Fridericus Comes Wurttembergensis Divi Georgii filius.] Princeps Illustrissimus, Comes Fridericus, qui patrem in omnibus illis ornamentis praeclare imitatur: tantoque literarum studio ardet, ut in hâc Academiâ, percipiendi ingenii cultus gratiâ, per triennium, et amplius, versatus sit: Philosophiam utiliter et eleganter Theologicae permiscuerit: cum viris doctis de Religione, et aliis gravissimis rebus contulerit: Recturam etiam Scholae summâ laude gesserit. In ea enim clementiae et praeter aetatem, prudentiae, studiique sui erga omnem Rem publicam Scholasticam, praeclara specimina dedit. Quorum omnium memoriam nulla unquam ex animis Doctorum delebit oblivio. DEUM Optimum Maximum precamur, ut Celsitudinem ipsius ad emolumenta Ecclesiae, quam diutissime conservet incolumem.
Verum, ut ad Divi Udalrici tempora redeamus, cum subipsius Celsitudine DEI benesicio, tantus bonorum cumulus in hanc Scholam [Note: Bellum Germanicura.] conferretur, grave et periculosum bellum Germanicum exortum est: quod videbatur non modo huius Academiae, sed ceterarum etiam,
quae Christum prositentur, res omnes eversurum. Nam Romanenses, cum victoriam iam exploratam habere se existimarent, fulmina anathematum iaciebant, et hoc agebant, ut omnes pii Doctores in Templis et Scholis, praecipue autem nostra, proscriberentur. Et profecto ea tum erat rerum facies, ut multi de totâ re desperare velle viderentur En autem DEUs Optimus Maximus, cui merito omnes nostros conatus ad gratitudinem et obsequium offerre debemus, w(s2 a)po\ mhxanh=s2 nobis adfuit: puriorem doctrinam et in Ecclesiâ, et Scholâ clementer servavit: et quam vis Hispani, qui passim in Ducatu miseros Cives affligebant, maiorem in modum cuperent amoenissimam Tubingam perturbare (quod sane absque detrimento Universitatis maximo fieri non potuisset) tamen Numinis providentiâ et benignitate effectum est, ut eorum nullus hûc pedem ferre auderet. Quis non palparet in his luculentissima in dicia praesidii divini? Cuius mens non ad gratitudinem perpetuam accen deretur? Cui Studioso non rapiatur animus ad celebrandas Domini laudes, qui tantopere pro hâc pulcherrimâ sede et statione studiorum evigliavit?
Quamquam autem ea beneficia tanta sunt, ut nullius hominis, vel eloquentissimi etiam, oratione explicari possint, tamem scimus Dominum excellentiora etiam nobis largitum, cum delitias illas generis [Note: Divus Christophorus Dux Wurttembergensis.] humani, divum Christophorum, Illustris memoriae, nobis post Udalricum daret. Non dicam iam id, quodin orationenostrâ Funebri prolixe ante haec tempora propositum fuit, Divum Christophorum Principemfuisse incredibili Sapientiâ, Iustitiâ, Gravitate, Constantiâ Excelsitate et moderatione animi praestantissimum: (nam et res ipsa loquitur, et gloria rerum praeclare ab ipso gestarum ad omnes partes Orbis terrarum divulgata, et omnium sermonibus percelebrata est) sed paucis tantum id, quod propositi nostrie est, ostendam. Celsitudinem ipsius in hoc praeclaro studio promovendarum literarum tanto intervallo, et Fundatorem, et patrem post se reliquisse, quanto illi ceteros Principes eâ in parte laudis superârint. Nam cum Sapientissimus Princeps plurimum interessempter pecuarium, et gubernatorem Rei publicae iudicaret, quod ille curet, ut pecus corporibus quam optime habeat, hic autem, ut subditi pastu illo animorum ad immortalitatem reficiantur, omni curâ et attentione hoc egit, ut salutaris doctrina in Scholis et Academiâ sonaret, et removerentur omnes corruptelae, quas obtrudere Episcopus Romanus iam multis locis coeperat. Videbatur enim. Pontifex iam in plenam possessionem omnium Germaniae Ecclesiarum collocatus, cum et victorem se ad omnia obse quia paratum habere sibi persuaderet, et Anathemata Tri
dentiiam essent cum pompâ promulgata. In eo ergo extremo pericnlo, cum de Ducatu, et omni Republicâ Wurttembergensi ageretur, Illustrissimus Princeps, in victo plane animo, omnia pericula prius adire voluit quam committere, ut et Templa, et Tubingensis Academia, opinionibus superstitiosis contaminarentur. Sunt inter plebeios multi, qui propter Ecclesiae et purioris doctrinae professionem, ne ligulam quidem exarmatam vellent amittere: Divus Christophorus. constantissimus Heros, cum de amplissimo Ducatu, et omnibus fortunis ageretur, Ecclesias et Scholam negligere noluit. Pauca, mihi credite adolescentes, tum talia exempla Constantiae apud Magnates extabant, cum omnes fere trepidarent, romanensibus palam e)pini/kion et Classicum canentibus. Sed erat tum animus Principis etiam ita excelsus, ut non modo veritatis doctrinam prositeretur, sed Academiam Tubingensem vellet esse miserorum exulum Asylum, ita, ut qui alibi a suis propter animi constantiam neglecti, carceres et pericula vix evasissent, Tubingae Sacra profiterentur, et a Principe honestis salariis conducerentur. Ergo quod de vitâ urbanâ et administratione Peliticâ Architas quidam, referente Aristotele, dixit: idem esse bonum Principem, quod aram, quia ad utrumque confugiant, qui iniuriâ et vi opprimantur: id in negotio Religionis vere de Divo Christophoro dici potest, ad quem tum om nes iniuste oppressi et exules, veluti ad amplissimum libertatis campum, confugiebant. Deum Immortalem, quotin illâ aeternâ et beatâ vitâ coronae, quot triumphi isti Principi decreti sunt, qui tot membra Christi egena suscepit, recreavit, aluit, honoribus et opibus auxit: cum Servator Dominus in hoc genere beneficentiae, potum etiam frigidae aquae, qui suis exhibeatur, remuneraturum se polliceatur? Diximus de unâ re, quam Divus Christophorus, aut cum nullis, aut certe paucis Principibus communem habuit: sed hûc accedit illud alterum, non minus admirandum, quod Princeps iste, de aliis etiam Ecclesiis ita sollicitus fuit, ut non mode pro ipsis intercederet, sed Legatos etiam mitteret in Gallias, et alia multa loca: imo etiam Tridentina fulmina non reformidaret: sed ex Scholâ et Ducatu homines idoneos mitteret, qui se palâm anti christo opponerent: quae res multorum animos confirma vit. Dies me deficeret, si ordine percensere duntaxat vellem, quot Ministros (quos Celsitudo ipsius magnis impen sis in Academiâ aluerat) Principibus, Comitibus, Barnibus, Civitatibus Imperialibus, Academiis, Scholis miserit, et operam ipsorum ipsis donaverit. Quis non laudaret ex animo et DEUM Optimum Maximum, et tam pium Principem, a quibus ex Academiâ tubingensi tot salutares fontes ad multorum
salutem sunt derivati? Quid quod praelum Tubingense iis etiam profuit, qui in extremis finibus Styriae et Croatiae vivunt. nam beneficio doctorum virorum, et impensis Illustrissimi Principis, et aliorum, Sclavonicâ linguâ, Typis antea non expressa, nunc multis populis, et Testamentum Novum, et Catechesin Brentianam, ac alia multa, incredi bili utilitate piorum suppeditavit. His ornametis Illustrissimi Principis et hoc accedit, quod multi ea quae a maioribus ad pios usus collata sunt, in privatosavertunt. Dux Christophorus Coenobia pristino nitori restituit, dum officinas illas superstitionum, ac foedissimarum voluptatum, in Gymnasia convertit, ex quibus seminarium habet Academia Tubingensis. Praeterea Stipendium a Domino Patre institutum, annuis redditibus, et numero Studiosorum maiorem in modum auxit: aedes magnificas prioribus illis sumptu maximo adiunxit: et quod sane admiratione est dignissimum, ipse interesse voluit, cum de structurâ eius domus ageretur, ut omnia non modo ad commoditatem Studiosorum, sed amoenitatem etiam exstruerentur.
Adeo vero flagravit animus sum mi Principis, ad amplificandam Academiam, ut exterorum etiam Professorum operam conduceret, quibus ex suo aerario salaria honestissima constituit. Etsi autem non omnes exspectationi Celsitudinis ipsius responderunt, nihil defuit tamen ei ad summum conatum in re tam honestâ et praeclarâ.
Habuit praeterea, quae diximus. Princeps ille singulare donum, quod et ipse esset pacis, concordiaeque amantissimus, et beneficio Domini eam etiam ad ultimos usque Spiritus retinuit in Ducatu. Itaque que~adm odum Divus Eberbardus Probi nomen, ita ipsius Celsitudo Pacifici, consensu omnium, et quidem adversariorum etiam est consecuta. Et sane tranquillitas illa mirifice profuit studiis. Ut enim inter armaleges, ita et literae silent. Multa prudens praetereo, quae de studio ipsius erga Rem publicam Scholasticam singulari luculenter dicrpoterant, ne patientiâ verstrâ abutar: sed unum duntaxat addam, quod sane dignum esse, et memoriâ, et attention nostrâ summâ iudico. Dixi supra, Maximilianum Imperatorem, eius nominis Primum, Ducem Eberhardum sapientiae nomine ceteris omnibus anteposuisse, ac acerbissimum dolorem ex funeretanti Principis cepisse:idem plane divino consilio per Maximilianum Secundum Divo Christophoro contigit, nisi quod encomia Principis aliis etiam verbis auxit. Nam cum nuntium de morte ipsius accepisset, et illachrumasse, et prolixo animo testatus dicitur, hunc unum Principem Sapientiâ et Pietatereliquis antecelluisse, et maximo dispendio Imperii Romani praematurâ morteabreptum, id quod postea etiam ad alios Principes
scripsit. Mirum fane, atrumque Principem ab Imperatoribus landatissimis, et quidem Maximilianis, interpositis totannis, testimonium virtutis et pietatis ram luculentum, quod ad omnem posteritatem merito valere debet, datum esse. Praedicavit Alexander Magnus fortunam Achillis, quod Homerum laudatorem habuisset:nostri autem Principes non solum a Poetis, sed Sapieutissimis etiam Imperatotibus Sapie ntiae nomine celebrantur, quod in magnâ partelaudis et fortunaeipsorum ponendum est. Imo vero tota ea res ad verum Auctorem referenda est, DEUM Optimum Maximum, quicorda istorum Heroum ad praeclara illa consilia, et favorem studiorum flexit: nec unquam committendum est, ut tanta beneficia oblivione obruantur.
Restat postrema Orationis mex pars, ut de eâ Domini Clementiâ dicam, quam hodie nobis, qui in hac Universitate vivimus, luculenter demonstrat. Nam ipsius ineffabili bonitati debemus, quod nunc Illustrissimum Principem patris simillimum habemus. Neque enim nobis cum Ethnicis sentiendum est, in maioribus et posteritate non modo sanguinis, sed virtutum et pietatis cognationem esse. Nisi forsan reprehendendus Augustinus est, qui dixit, pios parentes, non eâ parte, quâ regenerati sunt, sed quâ vetustatem Adami sequuntur, liberos procreare. Certe saepe magnorum Heroum filii virtutes parentum non modo non umitantur, sed vitiis etiam suis obscutaut. Et ex Sacris certum est, bonos et pios Prinipes donum esse DEI singulare: quemadmodum cum ira ipsius exarserit, eosdem e medio tollit, et substituit pueros, gerendae et administrandae Rei publicae inutiles. Quod ergo posttanta ornamenta Rei publicae, et tres praeclaros Principes, quartum etiam largitur, id ad singularem curam, et paternam Numinis erga nos indulgentiam referendum est. Quâ de re mihi sane dicere difficile est, tum quod ea omnium opinione maior, vel Ciceronianam eloquentiam requirat, tum quod praesentia vestra, Illustrissime Princeps, menon solum sollicitum, sed trepidum etiam reddat. Novi enim, vestram Celsitudinem verissimas laudes coram non velle audire:itaque in eâparte Argumenti, quaecuram Oratoris maxumam requirit, video mihi a Celsitudine vestrâ silentium imponi. Quod cum ipsi placere unice sentiam, nihil de siummâ pietate, quâ vesrra Celsitudo Dominum Patrem praeclare refert, nihil de prudentiâ, quae supra aetatem se praeclare in eâ ostendit, nihil de Clementiâ erga bonos, aequitate erga subditos, curâ erga pauperes et miseros, Iustitiâ erga universos, munificentiâ in omnes, in praesentiâ dicam: loquuntur enim ipsae virtutes vestrae, Illustrissime Princeps, praedicant illa dona praeclara subditi, admirantur exteri, laudant et docti et indocti,
quae sama et gloria, ut a me explicari nequit, ita nullo unquâm tempore in omni saeculorum posteritate intercidet aut exstinguetur Haec cogitatio facit, ut nos omnes vestrae Celsitudinis subditi hodie ferio exsult emus, quod audiamus, eam iam ad plenissimam Regni sui administrationem accessisse. Etenim cum Tyrocinia Celfitudinis vestraein gubernan dâ Republicâ tam praeclara fuerint, antequam ea secundum Testamentum Domini Parentis Christophori (a quo ne ad latum quidem ungu em pro suâ singulari pietate discedendum sibi putavit) summae rerum praeficeretur, quis non videt, quantum universa Res publica in posterum de vestrâ Celsitudine sibi promittere debenat? Gratulamur ergo Celsitudini vestrae, Heros maxime: gratulamur Ecclesiae: gratulamur Rei publicae et Scholae nostrae, tantam spem patriae post Divum Christophorum redditam, tantum decus divinitus nobis co~. tigisse:tam praeclarum u(peras1pisth\n Ecclesiae donatum. Teque Christum Optimum Maximum, Servatorem generis humani, in cuius manu sunt omnes Principatus, ardentissimis votis precamur, ut initia et progressias pientissimi huius Principis divinâ tuâ Maiestate provehas, misericordiâ complectaris, sapientiâ gubernes, divinâ tuâ ope semper tuearis. Da Clementissime Drus, ut tanto bono quam diutiffime fruamur. neque nobis nostra intemperies obsit, ut quod clemen. ternobis exhibuisti, antea nobis eripiatur, quam fructum eius perci. piamus. Largire Misericors Drus, ut tantum praesidium humani generis ad mulcos annos, plurim orumque salutem, adtuam inprimis gloriam amplisicandam, conservetur, et aliquando filios sui similes ad perpetuam spem Ecclesiae et Rei publicae relinquat. Quamquam autem nemo est bonus, qui non in societatem huius voti nobiscum venire debeaittamen inprimis haec cura nobis, qui in hâc Universitate vivimus, incumbiticum iamdudum videamus Celsitudinem vestram, omnia ornamenta et virtutum, et fortunarum suarum, ad huius Academiae utilitates et augmenta adiungere. Et qui dem cum illius praeclari animi luculenta documenta pridem exstant, tum vero vel hic solus dies locupletissimus testis est, quanti Celsitudo vestra faciat literarum studia, cum in hâc hiemis asperitate, factis etiam itineribus, ad hunc actum venire dignata sit. Et non solum Illustri praesentiâ suâ hanc contionem exornaverit: verum etiam maximo sumptu Prosessores omnes, et eos, quihuic sollemai sestivitati hospites inrersuenmt, inarcem suamque mensam vocaverit. Nihil autem Celfitudo vestra a sna consuetudine alienum facit: nam aliâas etiam homines doctos non solum lieter in collequium ad miteit, sed etiam adtre vocat: clementer de gravissimis rebus cumipsis conserr, absentes
satat: exercitationibus Scholasticis, Musicâ, praesertim eâ, quae in Psalmis nunc accuratior habetur, gaudet: carminibus, velutialterâ Musicâ, elegantiore illâ, adm odum delectatur. Quid, quod ea privatim etiam non modo in bonis literis, sed optimis quibusque Auctoribus, in Iure Civili, Lectione Historiamm, inprimis autem Sacrorum curâ, non modo ad elegantes profectus elaborat, sedipsa etiam commentatur, disputat, soribit. Quâ sane in parte Fundatorem Scholae huius fuperat: is enim cum gemitu haud raro deplorabat, se circa initia neglectum. Vestra vero Celsitudo et literas amat, et in iis summâ voluptate versatur, cum a primâ pueritiâ his imbuta fuerit, Deique beneficio, accuratâ et diligenti institutione Praeceptorum situsa. Quem admodum autem perpetua illa studiorum admiratio, in animo Celsitudinis vestrae insidet, ita alios etiam in eam peratrahit. Quâ sane dere dicere prolixum foret:verum Illustrissimorum Marchionum,etc. Principum laudatissimorum praesentia luculenter docet, neminem cum Celsitudine vestrâ versari familiarius, qui non statim illum ipsum amorem literarum animo concipiat. Neque enim Celsitudines ipso, rum comparuissent, nec honoris nostri causâ se comites Celsitudini vestrae adiunxissent, nisi persuasum ipsis esset, in ornandis studiis non modo plebeios, sed Principes etiam elaborare debere. Cuius clementiae summae nomine, ut Professores omnes et Studiosi, quimagnâ cepiâ hûc convenerunt, intelligunt, se Celfitudinibus vestris aeternâ beneficii memoriâ, et ad omnia obsequia obstrictos esse:ita non vident, quomodo animi et gratitudinis suae rationes explicare possint. Certe aguescunt, se quasi obrui luce quadam incredibilis benignitatis Celsitudinum vestrarum. Quam sane omnis posteritas, et nos, quantum quidem persici studio et curâ nostrâ poterit, praedicabimus, extollemus, et perpetuâ graritudine prosequemur.
Unum est, in quopraecipue laudes Celsitudinis vestrae, Princeps Illusrissime, cum celebratione Numinis coniungere debemus, quod eatantâ curâ et diligentiâ ad emolumenta Ecclesiae contendit:de quo si dicere aliquanto prolixius vellem, opus mihi Iliade maius nasceretur. Nihil certe Celsitudo vestra magis exoptat, quam ut Ecclesiasarta tecta fit: cuius rei vel hoc solum indicium est, quod iam aliquot Universitates sint, quibus ea Professores miserit, ac multae Ecclesiae, etiam a nobis remetissimae, iis Ministris, quos vestra Celsitudo clementer ipsis ex hâc Academiâ concessit, quam commodissimeutantar. Et sane eius loci praestantissimi viri palam testantur, senumquam esse commissuros, ut nos, qui in Ducatu ingentia benesicia a Clementiâ vestrâ accepimus, ardenitus pro eâ et hâc Academiâ preces
fundamus, quam ipsi: se enim intelligere, quantuta ornamenti et commodi suis Ecclesiis exsistâ Celsitudinis vestrae Clementiâ accesserir, cum ea promptissimo animo viros literis et Theologiâ egregie eruditos, ex hâc Universitate ad ipsos ablegaret. Verum non solumin hâc Academiâ Sacrae Literaeita florent, ut infiniti prope homines fructum ex iis fummum capiant: sed DEI benignitate et ceteraeprofessiones summae in eâ sunt. Eae enim non modo incomparabiles viros, Consiliarios Clesitudinis vestrae, Abbates, Praesules, et multos alios in dignitatibus constituros (quos honoris causâ hûc venuse gaudemus, et pro honorificâ ipsorum praesentiâ gratias, quantas quidem animi nostri capere possunt, maximas agimus) dederunt: sed Imperatoribus et summo Consilio Imperii, quod Cameram Imperialem vocant, Adsessores, Advocatos, ac Causidicos, aliis Principibus Cancellarios, Iureconsultos Docissimos suppeditârunt: hae multis Rebus publicis Medicos praestantissimes, quorum nonnulli in Academiis publice summâ cum laude docent, alii Medicinam cum admiratione faciunt, subministrârunt: hae Gymnasiis Scholarchas varie Doctos, Poetas egregios miserunt. Florent Immoratlis DEI clementiâ hîc bonae artes et linguae, ita ut Graeci etiam homines, viri doctissimi, qui Byzantii sunt, id admirentur, ac scriptis suis restetur, famam ingenii et erditionis e Graeciâ in Germaniam, et hanc inprimis Academiam, transvolâsse. Dies certe me deficeret, siconarer omnia ornamenta, et verissimas laudes Procerum huius Academiae explicare, et Clarissimi viri, qui hîc assident, quâ sunt prudentiâ et modestiâ, vix hoc paterentur: malunt enim suas laudes ex lucubrationibus suis, et meritis erga omnem Rem publicam cerni, quam verbis celebrari. Ego ergo, ut aliquando vela Orationis meae contrahara, in quâ de rebus summis et maximis, paucula pro meâ tenuitate dixi, ad eum me convertam, a quo et meae Orationis initium sumpsira cuius in effabilibenignitate omnia bona mortalibus contingunt, eique una vobiscum gratias agam pro summis beneficiis, quae in nos, et hanc Scholam clementer contulit: simuletiam precaturus, ut ea pro suâ paternâ bonitate conservet et augeat.
[Note: Gratiarum actio, cum annexâ precatione.] Gratias tibi agimus aeterne DEUS, quod non modo nos condidisti, sed Filium etiam Unigenitum, Dominum et Servatorem nostrum Iefum Christum misisti, ut is profuso Sacro-sancto sanguine esset noster mes1i/ths2 kai\ i(ke/ths2. Qui cum magnum illud et salutare opus Redemptionis nostrae absolvisset, de annofavoris et Clementiae suae, veroque Iubilaeo omnes homines certiores per tubam Evangelii sui facere voluit. Tum Clemetissime DEUS, nos a nexu servitutis absolvisti:
tum libertatem veram promulgâsti:tum nos bonis et patriae, a quibus nostra culpâ excideramus, restituisti, et thesauros omnes tuae Clementiae in Filio aperuisti, cum per viscera misericordiae tuae nos visitares. Lircem hanc summae Clementiae tuae nobis quoque ostedisti, ut dulcis illa vox paternae indulgentiae tuae apud nos non modo in Templis, sed Academiâ etiam sonet. Quae beneficia maioremin modum cumulasti, cum tot Principes Christianissimos veritatis u(peras1pisa\s2 largiaris, sub quibus et vinea illa tua floret, et ex Schola nostrâ operas quam plurimas ad colendam eam conducis. Tu hactenus pacem, tu literarum studia, tu idoneos Doctores, turomnia, quae ad bene beateque vivendum spectant, cumulatissime dedisti. Ouid potesta nobis, Domine, qui sumus pulvis et umbra, proficisci, quod tantae tuae Clementiae, ullâ ex parte respondeat: cum nihil habeamus, quodtu non ante dederis? Quod si omnia, nosque ipsos impenderimus, nihil tamen tibi dedisse videbimur, nisi Clementia tua id tibi gratum acceptumque fecerit. Cum autem pertuos Legatos ostenderis, vitulos tihi labiorum eos placere, qui non in supremis labiis, sed corde nascanmrrtoto animo gratias tibi, una cum Filio et Spiritu Sancto agimus, proineffabili bonitate tuâ, et tot beneficiis, quibus nos in dignos affecsti. Et quia nec ad illas quidem graritudinis rationes parati sumus, nisitu et animum et linguam ad hoc obsequium erudieris: oramus, ut ad praedicandam tuam bonitatem non modo verba, sed gratiam etiam Spiritus Sancti tui largiaris: quo grata tibi et loquamur, et faciamus, simusque vasa misericordiae. Quamvis autem innumeris peccatisnostris dudum meriti fuerimus, ut his bonis, quibus nos cumulâsti, exueres: tamente supplices per Mediatorem Dominum oramus, ut Illustrissimos nostros Principes, et alios etiam, quisunt nutritii Ecclesiae tuae, clementer serves, et novis accessionibus et ornamentis augeas:congressus etiam istos scholasticos tuearis, ne hostis ille mortalium eos vel dissipet, vel perturbet. Denique, Misericors Deus, tubâ illâ verbi tui ita nostras mentesaccendas; ut cum tuba illa extrema insonuerit, erecto hilarique vulatu te intueamur, et in illo vere perfecto Iubilaeo, ubi omnis et peccati et mortis servitus penicus abolebitur, te in omnem aeternitatem cum Filio Unigenito, et Spiritu Sancto laudemus, extollamus, praedicemus, Amen.
GENTIS humanae Pater atque custos:
Lucidum caelidecus: ô colende
Semper a nobis:cede, quae precamur
Tempere festo:
Quo novus denos decies per annos
Orbis exactus, celebrare ludos
Admoner magne patriae Lyces,
Urbe Tubingae.
Nam modo hinc anuis periêrecentum:
Cum Scholam Princeps Eberhardus illâ
Sede fundavit Pater, ad vadosum
Neccarn amnem.
Ante cum dire micuisset igne
Nuntius belli, geminus Cometa:
Et ferox armis quateret Matbias
Panne Bohemes,
Urbe eum Sixtus solium tenibat
Quartus: et Casar Fridericus orbem
Tertius, clare Dominusregebat
Austrius ertu.
Ille ubi colles Libani vetustos
Vidit: et celsum Solymae Sionem,
Ac sacrum Christitrepidâ subivit
Mente sepulchrum.
Vim Saraceni fugiens dolosi,
Vece servatus tenui et Latinâ,
Expiovoto dedit haec Latinis,
Tecta Camenis.
Supplicum Tuter, scelerumque vindex,
Tardus ad poenas, inopumque portus,
Subditis Clemens Pater, et paternae
Plebis Asylum.
Vivet extentum hic Eberhardus aevum:
Norus in Musas animi benigni:
Illum aget penna metuente solvi,
Fama superstes.
Non minor virtus fuit Hulderici
Principis: quando patriae receptis
Urbibus, Musas studiumque avitâ
Sede locavit.
Crescit, ad puras velut arbor vudas,
Fama Divi Christophori:micatque
Tecciumsidus, velut interignes
Luna mineres.
Nil Deo maius generatur icto:
Nec viget quicquam fimile aut secundum:
Preximos illi licet eccupârie
Natus boneres.
Utilis paci Ludovice Princeps:
Utilis bello trucibusque castris:
(Arbitror) rerum quoties tuarum
Exiget usus.
Serus in caelum redeas, dtuque
Laetus intersis populo, Scholisque:
Hîc ames dici Pater, et benigno
Nomine Princeps.
Te fides, et pax Duce, honor puderque
Priscus: et neglecta redirevirtus
Audet; apparetque beatapleno
Copia cornu.
Christus aterni seboles parentis:
Omnium qui res hominum coêrcet:
Qui mare et terras, variisque mundum
Temperat heris.
Lumen accendat, studiumque verbi:
Iura conservet: Medicumque coetum:
Qui salutari levet arte fessos
Corporis artus:
Det probos mores docili iuventae:
Det senectuti placidam quietem,
Hasque discentum tegat et docentum
Undique sedes.
Haec Deumsentire, Patrem beninum,
Spem bonam certamque domum reportae
Doctus et Christi chorus et virorum
Dicere laudes.
Acadmiae Tubingensis e)teo/stixon.
Annosapos Vit PrInCeps hoC Urbe LyCeUM
BarbatUs: terrae CarapropagosVae.
Conflagrantis Academiae e)teo/stixon.
MULCIber erIpVit sapIentI teCta LyCeo:
Feta TUbIngensIs qVa rIgat arVa NICer.
Instauratae Academiae, et Aulae Novae e)teo/stixon.
IgneprIorperIIt, spIentIa DICta, TUbIngae:
QUae noVa nUnC VIrIDI CernItUr aULaLoCo.
Nicodemus Frischlinus, Comes Palatimus Cesareus, Poeta Laureatus, Academiae Tubingensis Professor Ordinarius, XX. Februarii, Anno M.D. LXXVIII. quo die Festum Saeculare agebaur.
SCilicet immensâ Dominus bonitate tuetur
Templa, Magistratus, culta Lycea, Scholas.
Id spectare licet praesentis imagine pompae,
Dum Proceres gaudent, dum Ludovius ovat.
Dum sic Relliquias, divinique ossa Parentis,
Dum Cineres Proavi, dum veneratur Avi.
Naverat Ebrardus, quam siat pretiosa Scholarum
Commoda, divinam condidit ergo Scholam.
Condita centenos solidâ cum laude per Annos
Crescit, et immensum conditarobur habet.
Inclitus Ulricus generoso pectore Princeps,
Divitiis auxit facta Lycea suis.
Nec non Christophorus, condigno munere, Sanctus
Hanc voluit Princeps amplificare Scholam.
Cognoscensverum Princeps Ludovicus honorem
Hoc decus ut patrum nunc veneretur: adest.
Hic Ducis Adventus praesens testatur abunde,
Quâ pietate Scholas, quaque Lycea colat.
Ergo agite hunc cuncti laetum celebremus honorem,
Cum Proavo, Patri, sacraferamus, Ave.
Custodique DEO solvamus pectoere grates,
Ut regat haec sanctae cum Duce fulcra Schola.
DOCTRINAM atque Literaturam; Patros conscripti, vosque ceteri, genere, eruditione, et virtute praestatissimi Domini
Auditores: Literaturam, inquam, atque Doctrinam, instrumentum esse ad omnem vitam, recte scripsit, omnium fere qui Latinis literis Christianam tradidêre Religionem, Auctor antiquissimus Tertullianus. Nihil enim hâc ipsâ ad bene beateque vivendum aptius, nihil ad comunem humanitatis societatem, tum conservandam, tum ornandam utilius, nihilipso homine dignius esse, nil omnihominum ordini magis [Note: Cicero in Orat pro Archia Poetâ.] convenire videtur. Eruditio et Literarum Studia adolescentiam sobrietate alunt, senectutem solatio oblectant; secundasres ornant, adversis perfugium praebent:paupertatem, generisque illustrant obscuritatem: opum ac Nobilitatis verum edocent usum; pluresque ex tenui fortunâ, ad famam dignitatesque perduxêrem quam opibus et genere pollentes, praeclare aliquid sine litteris perfecerunt. Adeo, non aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum non augeat notitia gloriosa. Cassiodorus, lib.10. variar. Et absque litteris incompta videantur naturae bona. (Addatur Max. Tyrius, serm. 37. quod Philesophia omni conveniat subiecto.) Vidit hoc, ut multa alia, Auctor gravissimus Plutarchus:ideoque eos, qui aut generis valent Nobilitate, aut opibus abundant, parum interim vel literis tincti, vel politi moribus sunt, statuis Colossicis similes esse autumat; quae foris Heroicâ, prope divinâ formâ ornatae, terrâ intus, lapidibus, plumbo refertae sunt. Hinc et Socrates interroganti cuidam; quodnam esset pulcherimum animal? Homo doctrinâ ornatus, respondit. Ergo institutione, literisque carens homo, sapientiffimi illius Socratis iudicio, informe, distortum, monstrosumque animal erit. Quam certe prodigiosam, monstrosamque deformitatem, multo manifestius is prodit, qui propter luculentas opes, natalium veclaritatem ceteris magis conspicuus exsistit: pariter ut in pulchrâ facie insignis naevus.
Sed quid hîc emendicatis Ethnicorum suffragiis indigemus? quid opus est Plutarchi, Socratisve testimonio? si ipse Spiritus Sanctus, Doctrinae ac Scientiae nobis commendat dignitatem, fructusque [Note: Ecclesiastici, cap. 6. Gers. 12.] uberrimos ostendit? fili, inquiens, a iuventutetuâ exceipe Doctrinam, et usque ad canos invenies Sapientiam: quasi is qui arat, et qui seminat, accede ad eam, et bonos fructus ab eâ exspecta. Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam, et si dilexeris audire, scientiam adipisceris. Fons vitae eruditio possidentis, stultorum dispiplina stultitia [Note: 3. Regum cap. 3. Gerf. 8. et seqq.] est. id quod etiam Salomon, Rex omnium, quos Sol unquam aspexit, Sapientifsimus, non opes ac divitias, sed cor docile ac Sapientiam a Domino petendo, magno sane cum fructu intellexit.
Studia autem universo humano generi tam necessatia, florere minime possunt; si non bonis ingeniis, velut egregiis plantis,
certa sintloca destinata:in quibus semotis impedimentis, praesignia [Note: Academiarum institutio vetustate antiquissima est.] Sapientiae culmina inolescere possint. Hincque Scholarum et Academiarum institutio, vetustate antiquissima est. Etenim in Oriente (unde omnia bona et pulchra) iam ante Iosuae tempora, specimen aliquod Academiarum fuisse, ex eo apparet, quod is capite 15. mentionem facit loci cuiusdam, Cariat Sepher dicti, quod interpretantur, Civitas Literarum. In Aegypto olim Sais et Heliopolis, coetus et exercitia habuerunt doctrinae, et fuêre artium ibi Doctores Sacerdotes: Homerus eo discendi causâ, Solon, Thales, Plato, aliique iverunt. Ibidem postea Alexandria enituit; in eaque sple~quedidissimâ Civitate, adeo Medicinae praesertim Studium florebat, ut Ammiano Marcellino teste, Medico olim, ad commendandum artis auctoritatem, pro omni experimento sufficiebat; si Alexandriae se lixisset eruditum. Non omittendae hîc sunt illae omnium doctrinarum inventrices Athenae, quae Minervam Sapientiae Praesidem, cum Choro Musarum ex Iudaeâ, Phoeniciâ, Aegyptoque adventantem, liberali quodam hospitio exceperunt, et mercaturam humaniorum literarum ac disciplinarum praestitêre toti Orbi. Nec Atheniensis sola Civitas Literarum maximi fecit, fovitque Studia:huius sed hâc in parte exemplum initatos esse quam plurimos, Asiae et Europae populos; hoc ipsum Romanos minime neglexisse, Scholasque publicas in Italiâ, omnibusque fere Coloniis ac Provinciis aperuisse, nemo qui Historias legit, nescire: sed nec ullum hominem, quanta Scholarum publicarum, seu Academiarum utilitas sit, at que necessitas, latere potest. Quanti enim illud unicum faciendum esse putatis omnes, quod in hisce Studiosorum, et aliorum Doctorum virorum iucundissima ubivis obvia conversatio est, quae plurimum prodesse quovis tempore solet. Paulatim enim co~queversatio talium in pectora descendit, et ut graviter quodam in loco Seneca scribit: Praecepti vim obtinet, frequenter audire, frequenter aspici; etiam occursus Sapientum iuvat; et est aliquid, quod ex viro magno, vel tacente quis proficiat.
[Note: Vivae docequetium vocis utilitas insignis.] Auditur ibidem viva docentium vox, quam qui contemnuquet, damnum haud leve adferunt studiis suis. Certe qui a)utodidaktoi, in umbrâ, et privatos inter parietes Doctores enati, snis nimium ingeniis, librorum ve optimorum (quorum nostro hoc saeculo mirabilis copis est) freiti, ab aliis edoceri atque institui turpe sibi ducunt: dum novâ et a soipsis excogitatâ viâ, ad eruditionis culmen atque fastigium properant; nec veritatem in artibus ac scientiis ab aliis demonstratam vident; neque propter variorum Auctorum infinitas, concertationumque plenas Disputationes, proprio Marte pervestigare possunt.
[Note: Cicero, lib. 7. Epist. 19. Num Ius Civile vestrum ex libris agnosci potest? qui quaquequam plurimi sunt, Doctoreque tamen, lumenque desiderant.] Sed vasto velut in mari dubii, variis aclubricis opinionibus circumdati haerent, nec ubi pedem firmiter figant, reperiunt: opinionea ut plurimum pravas et concipiunt et alunt: non raro quoque, cum in manus sumendum est opus, (veluti ad Solis lumen noctuae) caligaquet; et praeteritos tandem annos, audiendique in Scholis occasiones neglectas, dolent ac deplorant frustra. (adde Fachinaeum, libr. contrevers. 9.cap.ult.) Ipsa optimorum libroorum multitudo, quae optionem dubiam facit; distrahit magis, quam adiuvat, Studiosos incipientes, ac si quis eo praetextu professoriam contemnat Linguam; quod nil adferat novi sane ea vel ideo haud videtur negligenda, quod contrahat, quae a plurimis, locis diversis, perscripta, et quasi clavem cudat, aliorum quae aperiat scripta.
Quid, quaeso, impulit Platonem, Socrati operam ut daret? Num ingenii imbecillitas? At divinum hoc iudicatum ab omnibus fuit. Quid item Euclidem movit, ut etiam capitis postpositâ poenâ, noctu veste mutatâ, ad eundem audiendum Socratem, Athenas se conferret? Num ingenii tenuitas? At quam hoc praestans eximiumque exstiterit, eius monumenta testantur, admirantur ingeniosissimi. Quid causae exstitit, ut annos viginti integros Platonem Aristoteles audirete Num quod is ingenii dexteritate destitutus, lectos Auctores intelligere non potuit, vel quod tum nullae in publieum adhuc exierant Philosophorum Commentationes, ex quibus eruditionem potuerit haurire? Quorum tamen Auctorum quam plurimorum, ipsepassim in scriptis suis mentionem facit; ac qui idem primus omnium (quos Strabo, lib. 13. Geogr. scivit) libres congregavit, et Aegypti Reges ordinem edocuit Bibliothecae. Cur item alios alii audire publice doce~quetes voluerunt? Viderunt hi scilicet, ut ad fructus copiosos, uberesque proferendos, soli bonitas non sufficit sola sed et semina requiruntur, et cultore opus bono est:ita ingenii felicitatem, naturaeque vimae praestantiam, ad doctrinam perfectam adquirendam, nisipraecepta idonea, Doctores item periti atque fideles accedant, nil quicquam posse.
[Note: Exercitationum Aca demicarum finis.]Quam sane ad rem haud parum momenti, adiumentique adferunt, omnifaria quae in Academiis frequenter et quottidie instituuntur exercitia literata, et colocutiones, ac dicendi disserendique necessariis de rebus exercitationes et s1uzhth/s1eis2. Difficile na~que esse, aiebat ille, ea quae acceperis, tenere, nisi haec ipsa firmavais exercitatione iugi:imo difficile quoque, tradita ab aliis, assequi et intelligere recte; nisi in his ipsis, quid et quantum profeceris, prat entsveris non unâ vice: non fieri petest, quin trepidet ipsâ in re, qui ante rem non
sese exercuerit studiose. Credo ego (liceat Petronianâ exclamatione paululum in flexâ hîc uti) adulescentulos illos stultissimos fieri, quia nihil ex iis, quae in usu habemus, aut audiunt, aut vident.
[Note: Lips. Lovenio. Rodolph. Botereus. 7. Hister. sub anno 600.]Haec aliaque commoda, perquam maximi momenti, quia ex Scholis publicis, tamquam perenniomnis boni fonte promanant; ideo cum post occasum, interitumque Imperii Romani, saevitiâ temporum, et Barbarie invadente, omnes fere in partibus obeuntis Solis, [Note: Carolus Magnus Imperator.] exstinctae essent simul Scholae Universales; numquam satis laudato conatu Carolus Magnus doctrinam vindicavit, ab illoque Parisiensis Schola, materpene dicam ceterarum, instituta, et in fere hodiernum nostrum morem disposita fuit. Huius vere Magni Imperatoris exemplo, superioribus, hocque nostro saeculo praesenti Principes multi, ut et Magistratus in Rebus publicis praeclare institutis; inidincubuerunt certatim, ut in suis Civitatibus, vel Provinciis, auctoritate Superiorum, talia pariter erigerentur conventicula Studioforum.
Et fane quisignorat, illas Res publicas diutissime floruisse, in quibus Artium, Scientiarum et Facultatum domicilia exstiterunt: contra vero minus feliciter gubernatas fuisse eas, ubi spretae, contemptaeque iacuerunt Scholae. Etenim in Academiis bene constitutis et florentibus, non modo multum ornamenti, sed et adiumenti, praesidiique plurimum Rei publicae est. Illae quippe ad fidem, Religionemque propagandam, et ad finem ultimum, quem politica societas respicit, consequendum, conducunt ut maxime. Et hinc Etymologiâ congru [Note: Academiae vocabulum unde derivetur.] enti, Academiae vocabulum deducunt eruditi, ab a)kos2 et dh=mos2, quafi Scholae sint publica medela, rudis et inepti populi Medicina, nebulas ignorantiae abstergens, caliginemque inscitiarum velut expurgans. [Note: Middendorpius, libr:1. de Aradem. cap. 1.] Hincque non ullam acerbiorem poenam Mytilenaei infligi posse putaverunt, quam cumiis, qui rebellârant, bonarum disciplinarum usum ademerunt: siquidem nullum gravius ac perniciosius iugum populo imponi potest, quam si ad meram Barbariem obligetur, et nullâ disciplinâ liberali excolatur. Et meminimus, Aristotelem iis in libris, quibus nomen fecit de civili disciplinâ, inter ceteras Tyranni notas, et hanc referre, quod nihil prius appetat, quam subditos rudes esse, et literarum imperitos.
Et idcirco, cum ultima Monarchia, ita disponente Providequetrâ Divinâ, Germaniae nostrae, sine tamen legitimae detrimento libertatis obtigisset; statim ibi passim literae, una cum Imperio efflorescere [Note: In Europaque septuaginta numerantur Academiae.] inceperunt: nec Imperium ibi diutius manere potuisset, nisi litris firmatum, atque temperatum. Hocque in causâ esse puto; nunc in Europâ septuaginta et ultrâ cum numerentur Academiae, nostra quod
Germania, ubi Taciti aetate, Literarum secreta viri pariter ac feminae ignorabant, plures fere Academiae numerentur; quam in reliquâ Europâ universâ. Adeo magna est Imperii et Studiorum harmonia.
Forsan autem non praeter rationem admiramini, Auditores honoratissimi, quod ego nunc aures vestras benevolas, solito longiore Exordii suspenderim genere, nec quâ de re dicere institui, adhuc indicârim. Enimvero cum Inclitaehuius Academiae, Legumque ac Privilegiorum, quibus nunc per DEI gratiam salva et incolumis fruitur, laudes ac utilitates, et lucem ac memoriam fugientes Antiquitates, pro iuvenili susceperim illustrandas:sane necesse fuit, quasi in limine, et vestibulum ante ipsum, temerariam retundere proterviam eorum; qui vel de literis aliter ac decet, sentiunt, aut Academias ita Rei publicae necessarias esse clamitant, sicut rota currui quinta esse solet:vel qui per Academias, et in Academiis, hactenus pertot saecula usitatum, et ipsâ rei evidentiâ comprobatum docendi, discendique modum, ridiculâ improbant vanitate, clamve vel palam evertere student impio conatu.
Quamvis autem haud me lateat, de rebus praestantissimis satius esse sisere, quam pauca, et non ornate dicere: licet etiam satis habeam perspectum, gloriaelaudatissimae huius Universitatis, antea ubique pervagatae et incorruptae, nihil quicquam a me addi, nila meâ tenuitate eidem accedere posse. Attamen ego officio meo probe functum, metamque me optatam attigisse arbitrabor; si saltem affectionis et cultus aliquale, non quod velim vel debeam, sed quod possum, ostendero indicium et specimen: vosque Auditores optimi, benevolam, quod spero, et obnixe rogo, audientiam feceritis mihi.
[Note: Theodoricus Schnepffius, Theologiae Doctor, et Orator disertissimus, in Orations de Aeademia Tubinugenfis lubilas.]Fundata est ergo Academia nostra Tubingensis, Anno Christi Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo septimo, V. Nonas Iulii. Et Calendis Octobris eiusdem anni, Professores omnium Facultatum, primas Lectiones dederunt. Consilium primum in Universitate habitum fuit ipso Sancti Dionysii die: eodem etiam Diploma Privilegiorum datum, signatumque fuit. XXVI. Octobris Primum Examen Baccalaureorum aperuit Iohannes Stein Schorndorffensis, primus artium Decanus.
Instituta est ab Eberhardo, tum temporis adhuc Comite Wurttembergensi, et Montbelgardensi Seniore: qui cum Hierosolymam [Note: Dn. D. Thomas Lansius, in Orat. pro Germaniâ, fol. 77.] peteret adhuc investis, sed redux referret barbam, eamque postea aleret, quam cum temporis omnes radere solebant, Barbatinomen tulit. De hoc Principe, cum eam rem ageret, et Academiae domicilium in hoc Ducatu collocare vellet, accepimusid, quod et
memorabile, et referendum duximus. Est certe Academiae institutiores magna et magnifacienda; sed superiorum tamen temporum de his existimatio, [Note: Dn. Ioachimus Camerarius, in Cisâ Philippi Melanc hihe nis.] multo optima et praeclarissima fuit. Interrogatus igitur tum a quodam extero Princeps Eberhardus, cuius operâ in eo, quod perfici volebat, uti cogeretur: quidnam Regionis et Terrae haberet, quod tanto ornamento dignum esse iudicaret? Respondisse fertur: cetera omnia esse mediocria, et vel etiam infra mediocritatem, uno autem commodo atque fructu suae Regionis se merito gloriari; quod in quamcumque partem illius forte ipse delatus sit, si acquiescere liberet, tuto et cum omni securitate, in cuiusvis ex suis, qui obviam factus esset, sinum deponere caput, et somnum capere posset. De eoque Reinhardus Lorichius, Hadamar. in Institut. Princip fol.mibi 100. refert: eum permeram perspicacitatem, atque sagacem investigationem, acceptis subditorum suorum conditionibus, rerumque omnium fortunis cognitis eo Provinciae suae Statum provexisse, ut florentissimam reddiderit [Note: Subditorum celogium de Eberharde.] suam ditionem. Unde prudentiâ Ducis, subditos suos stupefactos, quasi Numen quoddam eum coluisse, dicequetes: Wann Gott nicht Gottwere/wer solte billicher Gott sein/dann vnser Herr von Wurttemberg.
Princeps hic, familiam Ducali dignitate, patriam vero Academiae huius lumine illustravit. Et sic fausto singularique omine, unum eundemque, Ducalefastigium, et A cademia Auctorem habent: eoque Optimus Maximus Deus, omnes Wurttembergiae nostrae Duces voluit admonere, ut tanto maiori amore, vigilantioreque curaque Academiam hanc suam complecti dignentur.
[Note: Eberhardur Tubingam splendi diorem reddidit.]Semper Tubingam nostram, dum vixit, dilexit magnopere Eberhardus, ibidem etiam vitam cum morte commutavit. Ac si parva magnis componere licet; quemadmodum Augustus Caesar gloriari solitus fuit, se Romam, quam lateritiam acceperat, marmoream fecisse: ita vere de hoc nostro Principe dici potest, illum Tubingam, quae ante vix Oppidi merebatur nomen, ad eum splendorem, qui ibi nunc est, perduxisse. Is etenim Ecclesiae Templum ex fundamentis aedificavit, Monasterium Augustinianorum, ubi nunc Stipendium Principis laudatissimum, fundavit, Nicrum ponte lapideo pervium [Note: Crusius, in Annal. Suecie.] fecit. Amnem, cui Amera nomen, et qui antea vicinas valles foede inundabat, in Nicrum immisit; eoque fine Anatolicum montem, qui prius oppido contigue adhaerebat, perfodit: ac quo magis adhuc Tubingae [Note: Hippolytue a Collibus, in tract. da Urb. Inerent.] suae commodaret, Academiae ibi domicilium collocavit.
Refertur a Politicis, inter causas Incrementorum Urbium, vel praecipue institutio Academiarum. Et videmus aliquot oppida,
in Germaniâ praesertim, quae ante Gymnasia ibi constructa, tam obscura fuerunt, ut Geographi ea noluerint, vel exiguo aliquo loco in Tabulis suis dignari; postea ad tantam magnitudinem, ex solo Studiosorum concursu, Academiaeque celebritate excrevisse, ut nunc cum praecipus Urbibus certent. Cum Anno Millesimo, Quadringentesimo, Vigesimo Octavo, Iohannem Brabantiae Ducem Artium subiret amor, et ad Academiam instituendam perpelleret; non aliâ de [Note: Lips. Lovanio.] causâ, cum de loco deliberaretur, Lovanium placuit, quam miserationis aspectus, curaque primariae Urbis, seditionibus afflictae, et paulatim [Note: Commoda, quae Academia Tubingensis, civibus oppidanis affert.] vacuefactae, aliâ aliquâ viâ frequentandae et evehendae. Ac sane, sicommoda, quae oppido et civibus illius, Tubingensis adfert Academia, enumerare vellem, in recensendis iis singulis, prolixior quam par est, futurus essem. Quaeso Tubingensis agri angustiam perpendamus, ea certe talis est, ut sine adminiculo Academicorum tot alere cives penitus nesciret: idque experientia, locuples Magistra rerum, miferrime testatum nuper fecit; ubi abitus Academiae mox Civibus Oppidanis, haud exiguam attulit famem. Ad splendorem ac celebritatem Oppidi Tubingensis, si oculos convertamus, causam aliam nullam reperiemus, quod domus ibidem splendidiores, quod celebris praedicatur Tubinga, nisi solam Academiam; quae scilicet ob docentium eruditionem, ex quacumque Orbis parte, quamplurimos ad se ex praecipuis, quam vis terrarum spatio longe lateque dissitis Regionibus, semper pertraxit; quae ob libros ibi editos, amicorum sermone celebratissima, et vel ad versariorum detestandâ invidiâ inclarescit, ac ubivis notissima exsistit.
[Note: Cum Maximilianus Primus Imperator ad defuncti sepulchrum adstitisset, ac magnam vim lacrimarum profudisset, in haec verba crupisse perhibetur: reliquia, corporis cius Principis in illo monumento sitas esse, quem ipsein universo Imperiosuo, virtute et sapicentiâ praestantissimum habuisset, cuius etiam non modo fidem, sed summum Consilium, in gravissimis rebus, magnus Imperii emolumento fuisset expertus. Dn. D. Theodor. Schnepff in Orat. de lubilas Acad. Tubing. Crusius part. 3. libr. 9. cap. 7.]Sed non soli Tubingae prodesse voluit Princeps optimus Eberhardus, verum posteris et subditis suis omnibus univ ersim. Ipse nempe Naturae benignitate. Civili et Militari Prudentiâ, omnes alios sui saeculi viros Principes superans; et ingenti admirabilium suarum virtutum, quasi Stellarum splendore (ut Marsilius Ficinus alicubi scribit) ad Italos usque refulgens: Dn. Crusius, Annal. part. 3 libr. 9. cap. 6. Literarum tamen, et Linguae Latinaeignarus, optime perspiciebat, quam necessaria foret non solum Principi, sed et omni homini, Humanitatis ac Divini, Humanique Iuris cognitio. Ideo doctos sum mopere dilexit semper; et cum saepe perturbaretur, sibi in iu ventâ, auream illam discendi occasionem, tutorum culpâ negatam; Chytraeus, Histor. Saxon. lib. 22. fol. 589 Historicos, aliosque Scriptores, Graecos et Latinos, in Germanicam Linguam suum in usum, et quidem magno simptu converti curavit: et inter alios, Apologos illos von den alten weißen/ qui etiam Gallice et Italice exstant. Et certe editionis
antiquae, in fol. cum figuris Litterae capitum initiales, Eberhardi nostri referunt nomen. Doctorum item hominum adeo is delectatus est co~ versatione, ut saepius Tubingae (aulico comitatu arcem petente) ipse in domum Naucleri exiguam diverterit; ibique per totum diem de Ecclesiâ, Republicâ, et si quae alia Studiorum suppetit penus, cum Doctis fuerit collocutus; Melanchthon, in Orat. de Eberhard Barbat. parilemque laudatissimam, et viro Principe dignissimam affectionem ostenderit erga literas literatosque; quam et Carolus Quartus, Imperator Potentissimus olim testatam fecit: qui in Scholam Pragensem aliquando ingressus, cum Disputantes Liberalium Artium Magistros per honas quatuor audivisset, idque purpurati moleste ferrent, ac cenae tempus adesse nuntiarent: mihi, inquit, tempus est minime, nam cena mea haec est; Conviviis etiam delicatissimis praeferens Liberalium Artium Exercitia. Unde et Scholam publicam erexit Pragae, eamque honestissimis salariis exornavit. Sicque et Sigismundus Imperator, canente Georgio Sabino:
Ingenuas habuit summis in honoribus Artes,
Atque viris Doctis muneramulta dedit.
Cum quibus interdum convivia laetus agebat,
Ex humili quam vis ordine plebis erant.
Sicque suos Proceres hortari saepe solebat,
Artibus ut vellent incubuisse bonis.
Aliorum Principum Germanorum exempla, qui viris Doctis paruerunt, et eos aluerunt, refert Matth. Castritius, tract. de Princip. Germanor. heroic. virtut. libr. 4. cap. 3. Et etiam der Maximiliano Primo refert Gerardus de Roo: libr. 8. fol. 315. eum non satis dextre in iuventute institutum fuisse: hunc vero defectum primâ aetate commissum, singulari cum in dustriâ resarcivisse. Coluisse enim, et summâ liberalitate fovisse viros Doctos, cum iisque variis de rebus conversationem instituisse, et multa, quae sibi usui fore putabat, didicisse Carolus VIII. Galliarum Rex, quem Latine scire vetuerat pater, (praeter iliud unum. Qui nescit dissimulare, nescit regnare) litterarum praesidio destitutus; ad alterius nutum Regnum Amplissimum administrare coactus fuit. Aemylius, libr 10. Histor. Francic. Et inde Philippus II. Hispaniarum, aliorumque potentissim orum Regnorum Monarcha, iam aetatis profectae operam dedit Latinae Linguae: quam Pater Carolus V. Imperator in iuventute despiciens, aliter iam Senex sensit; Pier. Matthieu, libr. 6. narrat. 2. num. 9. fol. mihi 529. Memoriaeitem mandavit Michael Boiemus, in Orat funeri destinat. Augustum Saxoniae Electorem: Latinam Linguam, iam annis maturiorem didicisse. Adeo necessaria
Imperantibus omnibus esse Studia Litterarum, omnes hi magni Principes reputaverunt. Ut et Alphonsus Arragoniae ac Neapoleos Rex, cum auditet quen dam Hispaniae Regem dixisse, non decere Principes viros scire litteras, eam vocem bovis non hominis esse, excalamavit. Et idem, Regna quae plurima quidem possideret, malle se perdere, etiam persancte affir mabat aliquando; quam litteras, quas permodicas scire dicebat, nescire. Et nec Imperium sine litteris consistere potest: recteque dici solet, Calamus est Imperator, penna Imperatrix. Zehner. Adag. centur. 5. adag. 35. Ac ergo efficere, ut doctrinâ et eruditione careant Principes, nec etiam eorum recipiant consuetudinem et familiaritatem, qui Civium salutem tum promovere possunt ob doctrinam, quam multo labore praeclaram sibi comparârunt; tum volunt, quia pii, vereque DEI veri timentes, et Rei publicae studiosi sunt; eorum sed in locum ut sublegentur, oparam dare, quae existimationem et auctoritatem principis, nitore quodam, et vano splendore (quae ludorum sunt at que pompae) muniri autumant, qui faciunt, ut gloriae umbras sectando, solidam gloriam amittant; qui Principes a curâ Rei publicae ad voluptates avocant: hoc demum diaboli artificiofa est machinatio, quibus perniciem Imperiis struere solet.
Aliter de Studiis, literatisque Eberhardum nostrum sensisse, in propatulo est. Verum ut quoque literarum amorem, omnibus suis posteris, Civibusque suo exemplo implantaret universis; nec tamen iidem, eo quo ipse, unquam laborarent eruditionis defectu, hanc nostram instituit Academiam. Pietatem in Principes (in quâ Eberhardus omnem spem repositam habebat) ut samper subditi discerent; hanc ut Principes nostri semper magnifacere, et promereri [Note: D. Schnepff. ds Iubil. Acad, Tubing.] edocerentur, Academiam in Ducatum suum introduxit; in quâ Imperare, consulere, et parere disceretur. Ut etiam verbis, quam de reliterariâ foveret, opinionem testaretur; Studiosos silios suos appellare solebat. Praetereuntes voce, et si aliter fieri non poterat, nutu salutabat. Semper cum Tubingâ discederet, Rectori ac Professoribus, filios [Note: Eberhardi humanitas orga Studiosos.] suos (intelligebat autem, uti diximus, eos, qui Studiorum causâ Tubingam venerant) commendabat: additâ honestissimâ ratione, eos a parentibus, qui genuissent, spe profectus illûc esse velut ad alteros patres missos.
Perspectum porro habebat Prudentissimus Princeps, et [Note: Peregrinatione: Eberhardi.] qui multas susceperat peregrinationes, (bis nempe adiit Romam, bis Venetias profectus est, et dulcissimam quoque Civitatem Hierosolymam, aeterni Regis olim in terris Solium, corporalibus oculis est contemplatus) perspectum, inquam, habebat Sapientissimus Princeps,
non esse e publicâ re, ut liberi magno impendio ad longinqua locamitterentur (in exteris enim locis minor ad facinus verecundia est, Cicero, 4. Epist. ad Marium.) consultiusque reputabat, sub manu et oculis eos habere, quam apud exteros alienis moribus assuescere. Omnis etenim institutio iuventutis, eo ab incunabulis quasi referenda videtur, ut patriam liberi ament, caros habeant parentes, magnifaciant ac suspiciant in stituta, leges, patrios mores. Intellexit hoc Aristoteles, qui in Politicis, maximam corruptionis Rerum publicarum causam asserit, quod non instituatur iuventus ad eam, in quâ victura est aliquando, Rei publicae formam. Ad eam rem autem nihil accommodatius esse constat, quam si cum suis, et inter suos liberi educentur; neque ante videant aliena, quam per aetatem confirmatum habuerint iudicium de rebus. Cum Antipater a Lacedaemoniis obsides petiisset pueros quinquaginta, responderunt illi, se malle dare centum adultos et viros. Tanti ipsis erat educatio suorum liberorum, tantumque metuebant, ne cerea et flexibilis illa aetas peregrinitate morum inficeretur. [Note: Botercus, hisser. librs 7. ubi de Alcad. Paris. restauras.] Porro ubi iucundius morantur adolescentes, quam in patriâ? ubi si ingenium liberorum est bonum, parentum amore et conspectu plurimum excitatur. Ubi iidem pudicius continentur, quam sub aspectu parentum? quorum metus, si non proculabsint, liberorum coercet indolem malam. Ubi minore sumptu, quam non procul a nobis liberi habentur? Academ ivis non rite constitutis; vix est, ut de Religione fecuri esse queamus. Reformatio omnium Statuum a Scholis incipere debet; iis enim recte se hab entibus, cetera omnia principium felix, et (ut in proverbio est) dimidum totius habent. Curare itaque Principes debent, ut Professores pii aeque, ac docti sient, ad prudentiam magis, quam elegantiam instituant iuventutem. Elegantia etenim parum Rei publicae prodest, prudentia efficit cuncta. Curare item debent Professores, ne scandalo sint prophanitate, perfidâ simulatione, arrogantiâ, am bitione, avaritiâ, levitate, inscitiâ, scortatione, liberorum propriorum malâ educatione, ignaviâ, orio, ebrietate, conviviis sumptuosis, opinionibus novis et monstrosis etc. Sed de restaumatione Scholarum, vide elegantissimam Orationem Eumenii, quae inter Panegyr. est quarta.
Astnon solum utilem rem praestat, qui Academiarum fundam enta ponit; sed qui et institutas conservat: Middendorpius, de [Note: Tyrannidis indicium Aecademias tolleser.] Academ. libr. 1. cap. 4. e contra Tyrannidis indicium et argumentum certissimum habetur, ut graviter scribit Petrus Gregorius Tholosanus, (libr. 6 de Republic. cap. 18. in fin.) Academias evertere, et optimarum artium ac disciplinarum possessionem tollere, vel impedire. Et
ita nomen Capitanei illius Hispani, labe non vulgari contaminatuae videtur: qui cum Comitem Burensem, contra Privilegia Academiae Lovaniensis in Hispaniam invitum transportaret; Patribus Academicis Privilegia sua ingem inantibus respondit: vestros privilegios non curamos. Apolog. Auriac. fol. 52. et seq. Quod tamen apud alios ratio Status excusat. Et felix ergo cen senda Academia nostra, eoque nomine Illustrissimi Wurttembergiaci Duces omnes et singuli, summis laudibus condecorandi, quod Fundatoris vestigiis insistentes, singulari amore amplexi sunt semper Academiam hanc, eiusque conservationi et amplificationi studiosissime studuerunt: ut Academiae Iura illibata servarentur, et ne quidhonoris, vel dignitatis illis detraheretur, omni aevo sapientissime providerunt.
[Note: Ulricus Dux Wurttembergensis.]Sane quid Ulricus Dux senserit de eadem, exillo id parescit; quod statim post exilium, Academiae variis Rei publicae mori, bus varie concussae, et quae absente Ulrico, ceu avulso a membris capite, in ipsâ patriâ exulare videbatur, operâ suâ et auctoritate benignissime subvenit. Hanc Universitatem (cum in istis temporum difficultatibus precia omnium rerum crevisse videret) novâ reddrtuum accessione locupletavit: et quod rei caput est, hanc Scholam ab erroribus romano Catholicorum repurgavit; novisque Legibus et Ordinationibus, nostris temporibus, et Ecclesiasticae nostrae Politiae co~venientibus [Note: Philippus Melanchthon Witteberga Tubingam evocatus.] constabilivit. Hoc nomine Ulricus Princeps, Philippum Melanchthonem, Wittebergâ hûc exprese vocavit, eique, quod postea ad Senatum Amplissimum nostrae Academiae Philippus perscripsit, sancte affirmavit: se inter praecipuas paetes Rei publicae Academiam ponere; hanc animo suo infixam esse opinionem, se nec DEO gratiorem cultum ullum praestare, nec aliâ in re ullâ, de ditione suâ, et de posteritate melius mereri posse, quam si efficiat, ut Academia recte inftituatur: Academiae conservandae et ornandae voluntatem numquam se deposuisse dicebat; neque Academiae, neque Professorum utilitari defuturum esse un quam.
[Note: Christophorus Dux Wurttembergicus.]Christophorus, Pientissimus ille, et Sapientissimus Princeps (humani generis delitiae) quam commendatam sibi habuerit Academiam nostram, scimus omnes. Ulricus Pater Stipendium Illustre, ut ibi multi Studiosi Theologiae alerentur, anno trigesimo sexto, instituit. Verum Christophorus, Ulrici filius unicus, coenobia etiam reliqua pristino restituit nitori; dum non ut alii Reformatores ea destruxit, facienque plane im mutavit; sed in Gymnasia convertit, ex [Note: Dn. D. Schnepffius, de Iubil. 528. et in Orat. de Vita Christophr U Viirtt. Duc.] quibus seminarium habet Academia nostra. Praeterea Stipendium a Patre institutum, annuis redditibus, et numero Studiosorum
maiorem in modum auxit; aedes magnisicas, prioribus illis sumptu maximo adiunxit; et quod sane admiratione est dignissimum, ipse intersse voluit, cum de structurâ eius domus ageretur. Stipen dium insuper, idem ille optimus Princeps, fundare in animo habuit, in quo Nobiles quoque Studiosi alerentur, ex eoque non secus, ac ex Stipendio Theologico Ecclesiae; ita ex hoc Politiae, saecularibusque officiis provideri possit: videatur die alte Kirchen Ordnung christophori Ducis. Idque cum morte impeditus, effectum dare nequivisset, Patrum nostrorum memoriâ, praestitêre Serenissimi successores.
De recentioribus Principibus nostris, Domino Ludovico nempe, et Domino Friderico (quia antiquiora tantum recolendi [Note: Iohannis Friderici Ducis Wurttembergri Principis nostri Serenissimi Clementia eiga Academiam Tubingensem.] mihi partes sumpsi) nihil hîc dicam. Quantâ huc usque, nostrae qui clavum Rei publicae tenet, Princeps Serenissimus, literas, earumque cultores, clementiâ fuerit complexus, satis superque notum, et nemini non perspectum est. Hunc eundem amorem, hunc favorem, ut erga Academeiam nostram Tubingen sem conservare, augere, declarare, maiorum suorum laudatissimorum (qui ad augendam Scholae huius dignitatem ac splen dorem, nihil non operae ac studii posuerunt) vestigiis inhaerere ut velit, precibus omnes boni humillimis contendunt. Et ut hoc nomine plurimum sibi gratulatur Academia nostra, omnibus laeti ciis incedunt in hâc omnes, qui et docent et discunt; alacriusque officio suo funguntur, et quasi industriae ac laboris stimulis excitantur, cum Principali se gratiâ sentiunt dignari: ita votis atque ominibus secundis, cum vitam, tum actiones cunctas Illustrissimae ipsius Celsitudinis prosequuntur; precantur assiduo, ut qui pro insinitâ suâ bonitate, Magistratus pios defendere ac protegere alios huc usque sohtus est paterne, idem et Celsitudinem ipsius semper misericordiâ foveat eâ, quâ hactenus illos Principes complexus fuit, qui Ecclesias labentes, Scholas nutantes, laborantes ac tur batos alios vitae ordines, fulcire, omnibussque modis sustenrare sunt connisi.
Enimvero nunc videte, et mecum considerate, quam sapienter Legibus, Privilegiis, largitionibus, aliisque rebus necessariis, firmaverit suam Academiam Eberhardus; et sine Divini Numinis afflatu, haec tum temporis in mentem venire non potuisse nostro Fundatori perspicietis.
Praeclare quidem de exsolvendis Stipendiis Professorum, Athalaticus Gothorum Rex, Senatui Urbis Romae, in haec verba scribit (apud Cassiodorum.) Nuper, inquit, quorundam susurratione cognovimus, Doctores Eloquentiae Romanae, laboris sui constitnsa praemia non habere; et aliquorum nundinatione fieri, ut Scholarum.
Magistris deputata summa videatur imminui. Quapropter, cum manifestum sit, praemium artes nutrire, nefas iudicavimus, doctoribus adolescentium aliquid subtrahi; qui sunt potius ad gloriosa Studia [Note: Eberhardi liberalitas in exsolvendis Professorum Stipendiis.] per commodorum augmenta provocandi. Attamen nilego hîc dicam de nervis perpetuis, quibus movetur, sustentatur et fovetur haec Schola: de Fisco nimirum nihil hîc addam, quo ab Illustrissimo Fundatore clementer dotata; et cuius dispensatio a Senatu Academico ad hoc munus deputatis commissa est: quo nomine aeternae ipsisunt protam benignâ et prudenti liberalitate, agendae gratiae.
[Note: Privilegia et limmunitates Inclitae Academiae Tubingensis.]Privilegia modo inspiciamus, et immunitates, quibus prae ceteris Academiis haec nostra cluet, et quibus ceu solido fundamento innititur, et dum haec sarta tecta perstabunt, florebit. Aliquot tantum attingam. Memoriae proditum est, Iohannem olim Brabantiae Ducem, cum Academiam Lovaniensem instituere vellet, monitu [Note: Lips. Lovanio.] Pontificis, omne Ius suum in senatum Academicum contulisse, ac liberam ei potestatem in Studio sos permississe. Hinc ibi Rector, utpore Academiae Princeps, omne Ius in Scholasticos habet, causas audit, decîdit; mulctat, et grandioris noxae convictos, punit vel capite. Similiter [Note: Academia Tubingensis Mero, Mixtoque Imperio gaudet.] et nostra Academia Amplissimis Privilegiis, adeoque omnimodâ Iurisdictione, et Mero, Mixtoque prae dita Imperio est. Quo Iure, praeter Lovaniensem in Brabantiâ, Gryphis Waldensem in Pomeraniâ, et Ingolstadiensem in Bavariâ, nulla alia quod sciam, Germaniae Universrtas gaudet: licet Colerus in Decisionibus, et alicubi etiam Dn. Hilligerus, parile fere Ius Academiae Lipsiensi adscribant. Sane constat, ipsos Bononienses in crimin alibus nullum forum habere privilegiatum: [Note: Matth. Stephani, de Acad. cap 12. Heigius, part. 2. quaest. 11. Scip. Gentil. de Iurisd. lib. 3. cap. 17.] prout nec Scholasticos Parisienses. Ac dum magni refert, gratiosos Iudices reperiri, hocce Privilegium maxumi esse momenti, nemo non videt. Alios, quam Literatos, de Studiosorum delictis iudicare, apud quos non mitiget vel aetas adolescentiae, vel favor, qui Studiis debetur, turpe et periculosissimum; apud alios vitae nostrae rationem reddere, quam cum quibus viximus, durissimum est. In causis delictorum et criminum, maius quam in civilibus, metuendum est periculum Studeiosis: bo idque recte etiam hâc in re plenissime iis succurrere voluit Eberhardus noster. Veritus est optimus ille Princeps, ne extranei in literatorum odium, vel quodvis mortis genus ausu temerario, nec servato processu, infligerent delinquentibus Studiosis. Scivit Eberhardus noster, Rectores Academiarum, eorumque Consiliarios illos ipsos esse, qui Iuris et processus scientiam, et peritiam habent, ac Studiosos vere amant, adeoque bonos praemiis afficiant, et delinquentes coerceant et puniant iuste.
[Note: Authent. habita, Cod. Ne fil. pro patr. deprivilegiis omnisum, qui litevis operam xavant.]Praeclare Fridericus Primus Barbarossa, Sueviae nostrae Potentissimus Dux, in Authenticâ habitâ, Codice, Nefilius pro patre, rescripsit; Dignos se existimare eos, quorum scieniâ totus illuminatur mundus, et ad oboedien dum DEO, Principibusque eius Ministris, vita subiectorum informatur; ut quadam speciali dilectione, ab omni iniuriâ defendantur. Causam Studiorum semper et ubique favorabilem fuisse; acideo multa esse privilegia inventa; sed ea parum observari; fereque hodie in vanum illa proponi: ac cavere debere Scholares, ne se in solo Privilegio Scholastico fundent, quia decipientur: Vincentius Carocius scribit, tractat. de Locat. et conduct tit. Professoribus et Medicis, fol. mihi 139. Et sapienter ideo Fundator noster itidem [Note: Poena eius, qui Civem Academicum iniuriâ afficit.] voluit, et sancivit, ut quicumque Civem Academicum, eiusve familiam, reali vel verbali in iuriâ affecerit; non solum, laeso secundum Iuris rationem satisfaciat, ordinariaque mulctâ plectatur; sed et ulterius poenae loco centum florenos pendat. Et ut haec, aliaque Privilegia omnia, omnes in agro Wurttembergico Magistratus, omnes Vasalli, Eccle siastici, ac Nobiles, subditique alii, sancte et invio late observent; severissime praecepit: et ne ullus ignorantiae occasionem praetexere possit, quotannis in Ecclesiâ Tubingensi immunitates Academicorum, publice ut praelegantur, iussit: ac ut singulis annis praefectus inferior, et duo Iudices Oppidani, sollemne Iuramentum de tuendis hisce Privilegiis, Rectori Magnisico praestent, sancivit. Sapienter [Note: Inimicitia inter literatos et illiteratos.] hoc provisum est a nostro Fundatore, quia inter literatos et illiteratos aemulatio deprehenditur iugiter. Audiamus Petrum Gregorium Tholsanum, vulgi ingenium pulchre depingentem (libr. 18. de Republic. cap 10. in princ.) Nescio, inquit, quantâ corruptelâ infectum vulgus soleat odio prose qui Studiosos, et illis in festum esse; quamquam ex eorum assidutate uberrimos colligat annuatim fructus et reditus: et quam vis eâ relevetur impensâ, ne cogatur alio filios erudiendos mittere, cum discrimine et periculo fortunarum, vitae aut morum eorundem. Et tanta est inimicitia inter ignorantiam, et rusticitatem, seu barbariem morum, et scientiam, peritiam, et studia virtutis, ut vix se compati sine aliquâ lite possint. Sunt et invidi Plebeii et vulgares felicitatis Literarum, ut quan quam sine illis bene esse nequeant; tamen fulgore et splendore illorum et doctrinae obcaecentur, aut pati radios eius facile nequeant, etc. Sed sub hoc nostro Privilegio sat tuti hactenus a technis insidiisque vivimus, et vixêre semper laudatissimae huius Academiae Studiosi, qui rixarum turbarumque vitare voluerunt occasiones.
Honor et gloria loco amplissimi semper praemii
[Note: Honos artes.] generosis sunt. Honorem alere artes, tectissime veteres dixerunt; et dum Literarum Doctores et Academiae honorantur; fit ut Studia sint in maiori existimatione. Augetur, crescit, inquit alicubi Iamblichus, quicquid in honore: deficit et minuitur, quicquid est in contemptu. Bona ergo consequentia est, usu saepius comprobata: quando Studiorum Praeceptores contemnunter, Studia vilescunt: et mox subsecuturae barbariei, certissimum id praesagium est. Illudque adhuc minus fallax esse, reputare debemus; si illi ipsi inscitiâ vel fastu, contemptui atque fastidio praebeant occasionem. Memoriae traditum reperimus, quâ cupiditate prisci Heroes non solum liberalibus artibus dediti fuerint, sed etiam quam gratos et honorificos sese gesserint erga eos, qui in illis excelluerunt; unde mirandum non est, quod illorum tempestate doctrina et artes ita floruerunt, ut ad nos fructus tam multiplices sint propagari. Quemadmodum enim fruges aeris temperie, liquidiorique caelo exuberant: haud setius bonae artes, eximaque ingenia, benignitate, honorificentiâ, humanitqteque excitantur; e contra invidiâ, sordibus, morositate eorum, qui rerum potiuntur, restinguuntur et languescunt. Hinc Doctorum descendunt praeeminentiae praeclarae: huic vetustum illum morem adscribo; quod cum ad Doctores literas Principes dant, eos in plurali numero allo quuntur: qui honor nec genere Illustribus contingit. Non hîc dicam, Docores Nobilitatem habere; a rebus Ecclesisticis ad res Academiarum, a Clericis ad Professores Academiarum, argumentum rite duci. Matthias Stephani, tract de Academ. cap. 13. et idem, in Dialect. iur. libr. 2 loc. 176. et seq. et alia si quae sunt Literatorum et Doctorum Privilegia, a multis [Note: Rectoris Magnifici dignitas, atque auctoritas.] deducta. Haec sane literarum literatorum que utappareat cuivis, eoque magis conspicua omnibus praestantia ut sit, ideo in Rebus publicisliterariis bene constitutis, magna Rectoris, qui caput est, et Academiam repraesentat universam, semper fuit dignitas et splendor; Middedorpius, de academ. libr. 1. cap. 3. obvertunt omnes ora, venerantur et cedunt, [Note: Lips. Lovanio.] atque alius quivis honor fasces huic submittit. Ferunt Carolum Quintum, Imperatorem illum vere Augustum, cum forte Lovanii [Note: Caroli V. Imperatoris humanitas ergaliterasos.] esset, loco cessisse, et latus Paectori texisse, eaque re maiestatem Imperatoriam nihil laedi existimâsse: nec forsan sine causaâ; cum nihil tam regium, secundum Ciceronem, nihilque ad benevolentiam conciliandam convenientius reperiatur, quam si quanto superiores simus, tanto nos submissius geramus; quique quo plus propter vitutem, Nobilitatemque possunt, eo minus quantum possint, ostendere debent. Scivit prudentissimus Imperator, eo se famam et nominis existimationem adquirere posse, si literatos se magnifacere ostenderit, et
tantum suo accedere nomini, quantum honoris tribuat literatis. Scivit literatorum egere sub sidio, consilioque Principes bonos, ideo ipse Doctis honorem tribuere voluit, ut Doctores, qui non adulatores [Note: Statuta renovata Universitatis Tubingensis fol. 11. et 12.] sint, sibi conciliaret. Indeque et in nostrâ Academiâ providentissime est receptum: ut exteri si qui adsint Principes, illi praecederentcum Rectore, Comites et Barones, Episcopi vel Abbates, eundem proxime sequerentur. Hâcque praeeminentiâ Principi literariae Rei publicae, attributâ, literis et virtuti qui iure merito debeatur honos, ostendere voluerunt maiores nostri. Memorabile itidem est, quod traditur de Ferdinando Magno, magnitudinis Hispanicae Fundatore. Is cum Francisco Ximenio, Cardinali suasore, Collegium aliquod Academiae Complutensis ingredi vellet, eique Rector, Patribus stipatus, praeeuntibus de more Sceptrigeris obviam procederet; Rhabduchi Regii, qui et ipsi Sceptra gerebant, id conspicati, voce intentiori, ut Sceptra illa sua Regi submittant, acclamare coeperunt. At humanissimus Rex, nil eo Maiestatem suam imminui sciens, ut more solito procedant, iubet. Musarum, inquiens, illas aedes, in iisque fas esse, ut Musarum sacris initiati regnarent. Camerarius, centur. 3. cap. 65. ad fin.
Sed non sufficit, Privilegia largiri, et Statuta Legesque rogare, nisi iis robur, firmitasque procuretur. Testem huius rei Lycurgum produco, qui homo cautus et prudens, cum animadverteret, quante cum damno et detrimento, ut ceterarum rerum omnium, ita Legum institutorumque coniuncta commutatio esset; negotio nescio quo simulato, ex urbe, sed ita discessit, ut fidem suam adstringere cogeret Cives, non ante Leges iam latas sese mutaturos, quam domum reversus ille esset; post in Cretâ ex hominibus abiens, in profluentem cineres proicere suos iussit, ne illis in patriam forte transportatis, quasi Iurisiuran di vinculis soluti Spartani, Leges utiliter latas abrogarent. Zaleucum Locrensem mitto; latêre Charondam Thurium patior, Dioclem Syracusanum praetero, nihil de Archidamo, aliisque nunc dicam; qui suae existimationis iacturam facere, liberorum, aliorumque sanguine iunctorum, imo et suam in discrimen co~icere salutem, quam Legum quid detrahere auctoritatimaluerunt. Eberhardus noster similiter multis modis, clausulis praegnantibus multis Privilegiorum, huic nostrae Academiae irrogatorum prospexit firmitari. Pontificem, cuius tum auctoritas multum valebat, et Imperatorem pro confirmatione interpellavit, eamque facilimeimpetravit.
Praeterea sapienter cum in Universitatibus aliis, tum etiam in Statutis Academiae nostrae cautum est, ut in certa capita
[Note: Iusiurandum Civium Academicorum Tubingensium.] futuri Cives iurarent, et inter alia promitterent: velle se Scholae utilitatem et commodum omni tempore et occasione promovere, damna pro viribus cavere et avertere, nihil adversus literariam hanc Rem publicam hostiliter, improbe, scelerate que moliri, machinari, patrare, ullâ ratione aut viâ. Haec eadem et Iurisiuran di plenior tamen aliquantum formula, ab iis repeti consuevit, qui Scholasticos assumunt [Note: Verba sunt Matthiae Stephani, iract. de Atadim, cap. 5.] gradus. Sed ita, proh dolor, fieri vide mus, ut veluti pestis sint Academiarum, et ordinis sui persecutores infensissimi, qui ante hac in Academiis liberaliter habiti et edocti, Academiae fidelitatem et omnis generis promotionem iurato promisêre, quos sola Literarum Studia ad dignitates, et tantam conditionem, quâ nunc superbiunt, evexêre. Hoc ne fieret, eiusmodi Iuramenti praestatio, a maioribus nostris, ratione optimâ est introducta. Academia et Studia nempe officii praemium et fructum repetunt ab alumnis suis; et quoniam ad amplissimos honorum gradus, primum aditum illis patefecerunt, suae dignitatis conservationem ab ipsis iure suo reposcunt: negligentiores huiusmodi iuramenti praestatione, ad exolvendum gratitudinis debitum excitant; et utingrati, periurii ultrices furias in semetipsos concitent, famamque suam apud omnes bonos commaculent, efficiunt. Nec scio, an hîc se excusareii possint; qui cum per Litteras adepti sunt Nobilitatem; se aliquando Doctores fuisse obliviscuntur, eius rei admoneri [Note: Matth. Stephani dict. loc.] aegre ferunt. Vide Clarissimi Domini Doctoris Thomae Lansii de Academiis dissertationem elegantem, variâ et iucundâ eruditione refertam, fol. 83. etc. Et sane iuramentum hoc, iurantem etiam tenet (adid nimirum, ut Academiae beneficiat, et eius commoda pro viri bus promoveat) licet eius membrum esse desierit, et saeculari Iurisdictioni vel praesit, vel subsit. Meminisse namque decet, obligationem semel contractam, tenere contrahentem, usque dum ea legitimis modis fuerit dissoluta: ant casus incidat ipso iure exceptus; de quibus Dn. D. Thomas Lansius, supr. dict. tract. fol. 27.
Et haec de Auctore, Patrono et Fundatore, primaeuque nostrae Academiae constitutione et formatione dicta sufficiant. Sed unicum adhuc me superaddere ipsa rei dignitas cogit: Stipendiorum nompe, quae Academiae nostrae haud leve augmentum et ornamentum [Note: Collegium Illustre.] adferunt, oblivisici haud decet. Non hîc Illustris novi Collegii laudes decantabo; quo Augustissima Wurttembergica domus, Germaniam totam sibi vectigablem fecit; vereque Regio beneficio sibi in dies magis magisque devincit. Vide Praefationem in Illustris Collegii Leges et Privilegia, fol. 5. et seq. et Seyfridi Greysii Orationem, de Laudibus eiusdem. Sed eorum, quae Academiae sunt incorporata, faciam
mentionem. Stipendium, in quo Theologiae, Principis nostrillustrissimi [Note: Stipendium Theologicum.] sumptibus liberaliter habentur, Studiosi, quid huic Ducatui profuerit, loquitur resipsa. Sed et adhuc pro virili, quam plurimi Wurttembergiae Cives, et exteri quoque amplificandae huic nostrae Academiae operam non inutilem dederunt, Stipendiorum quamplurimorum [Note: Alia Stipendia plura.] fundatione. Hinc Martinianum (alia complurima involvens) Fickhlerianum, Grempianum, Hoch mannianum, Reinhardianum, Flexkhianum, etc. orta, et successivum suum traxerunt incrementum. Ea autem, quam vis ad Magnificentiam Collegiorum et Stipendiorum, quae in Angliâ sunt, (quibus credo non in Orbe terrarum simile esse, vel fuisse. vide descriptionem itineris Anglicani, Serenissimi Principis, Dn. Friderici Wurttembergiae Ducis, laudatissimae memoriae) minime accedant; tamen talia sunt, ut multos quovis tempore attulerint fructus. Equidem habent ii omnes, qui in Scholis publicis vivunt, beneficia quam plurima, quae ipsos attingunt. Viros pietate, doctrinâ, fide eximiâ praeditos, piaeiuventutis erudiendae ergo, sumptibus non parvis ali, magnum est; non Leges modo utiles dari, sed et eorundem custodes Ephoros et Sophronistas constitui, maius est; Musis tutum hospitium dari, accontra omnes omnium iniurias, ordinem Scholasticum retineri tranquillum, ac defendi, maximum esse videtur. Verum quanti faciendum esse putatis, Humanissimi Domini Auditores, tales sempet DEUM Optimum Maximum Patronos et Maecenates largitum esse, qui praedicta Stipendia adiuverint, non operâ modo, sed et facultatibus fuis! Nunc cum propriis qui sumpribus literis operam dare possunt, magis genio indulgeant, quam ingenium culturâ acuant: itaque ut iis, qui volunt, sed propter rem domi angustiorem, Studiis incumbere nequeunt, de victu amictuque prospiciatur, omnino est necesse. Equidem si lapide aliquo moto, aut aliâs vitium domus fecerit; annosae atque exesae nutare, vel procumbere prorsus arbores coeperint, patresfamiliâs frugi qui sunt, novas substituunt; et iidem quae ad familiam sustentandam necessaria sunt, in aestate, non hieme, cum sese offert defectus, parant. Imperatores strenui [Note: De Stipendiis et Collegiis, vide omnino Iustum Lipsium, centur. 1. epssss. 89. et cent. 5. miscell Epist. 88.] ac prudentes, non tam de exercitu primum scribendo, quam eodem fupplendo curam cogitationemque sucipiunt. Multo hoc piis ac prudentibus viris providendum est magis, ut scilicet liberalitate atque munificentiâ suâ tales alant, qui velut lampade tradita ab iis, quos per mortem exauctorare Domino placuit, Religionis purae, veritatis Sanctae, Iustitiae venerandae custodes fidi exsistant. Et quemadmodum multi laudatissimaememo riae viri, ac praedictorum Stipendiorum Fundatores prudentissimi, etiam genium suum defraudando, fortunae
bonis non pepercerunt, sed publici boni (quod in omnibus anteferendum est privato) promovendi et tuendi gratiâ, in pios huiusmodi Stipendiorum literariorum usus eas irrevocabiliter converterunt: ita merito omnes, quibuscun que Deus magnas largitus est opes, eorum insistere vestigiis: et divitias suas eo conferre potius, quam ingratis (quia evenire ut plurimum, quoridiana, proh dolor! experientia testatur) relinquere heredibus studebunt. His vero, qui publicis eiusmodi sumptibus aluntur, hoc cogitandum est: ad negotium, non ad otium se ali; non eos, a quibus foventur, sed Ecclesiam publicam defraudare, si male colloca verint Stipendia sua: nec minorem turpitudinis atque ignominiae sibi inurere notam, quam ii in Castris milites solent, qui semel Stipendio accepto, fideque datâ, aut clam sese subducunt; aut tum, cum est maxime pugnandum, fugiunt, autetiam sese conferunt in hostium castra.
[Note: Academiae Tubingensis utilitates.]Sed iam tempus est, optimi Auditores, ut utilitates videamus, quas huic Ducatui, adeoque toti Germaniae attulit Academia nostra: ne de nobis dici queat, parturire montes, et nasci ridiculum murem; videndum, inquam, an tantis beneficiis, moliminibus, conatibusque Principum nostrorum, pretium aliquod fuerit, operae correspondens. Fundator Scholae Tubingensis, in Exordio Privilegiorm, Inclitae huic Academiae concessorum, commemorat; sein eam spem certissimam ad ductum esse, quod erigendo Scholam Studii huius, pere~nem sibi, et huic Wurttembergiaco Ducatui gloriam, certam incolumitatem, et immortale decus comparaturus: adeoquefontis vitae felicissimam scaturiginem, quae in omnes partes exundaret, [Note: Dn. Cunradus Su~merhardus S S. Theol. D.] aperturus esset. Is qui Eberhardo nostro Panegyricum fundebrem dixit (anno millesimo, quadringentesimo, nonagesimo secundo) inter alia sic scribit: huius nostri Ecclesiastici atque Catholici Gymnasii fundam enta, primus iecit omnium, atque Patronus exstitit, Eberhardus, post mortem Probicognomen adeptus. Hanc Universalem plantando Scholam, Ecclesiae vineam plantavit electam: omne semen verum, quo implevit terram, cuius umbra operuit montes et arbusta Cedros DEI, exten dens palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines eius. Haec verba non sine Prophetico afflatu prolata mihi videntur, adeo per omnia eventus iis infallibiliter respondit. Quae enim ad Ecclesiam, et Rem publicam Christianam commoditares, si inde usque a primâ fundatione memoria repetatur, ex hoc fonte, secundum Eberhardi nostri vaticinium profluxerint, et res ipsa per DEI gratiam manifestissime loquitur, et laudes istas, nulla unquam hominum aetas conticescet, nullus un quam Cayillator exstinguet.
Etenim vel praecipua laus est nostrae, quod ex eâ, cen Colonia quadam deducta est Academia Wittebergensis. Lucas Osiander, Histor. Ecclesiastic. centur. 16. part. 1. fol. 12. Ad eam namque circa prima initia, Tubingâ evocatus venit, Philippus Melanchthon, Wolffgangus Stahel, Rohtenburgen sis Hohenbergicus, Iuris utriusque Doctor, et Ordinarius, Ambrosius Vollandus, Gro~ningensis (paulo post in patriam revocatus, et Ducis Ulrici Cancellarius factus) Hieronymus Schurpffius, ad huc in scriptis suis vivens, aliique. Aegidius Hunnius, in Epistol. dedicat. Commentar. ad Colossens. Et quoque nunc porro prote mporis ac instituti ratione, inductione aliquorum, quos haec nostra vel foverit, vel erudierit Academia, et nunc quod alios ad Iustitiam instituerunt, lucent in caelo, tamquam Stellae firmamenti, multiplicem utilitatem asseram Academiae nostrae. Et vero Sapientia illa, quam in hâc naturae im becillitate, homo per DEI gratim, et Literarum Studiorumque adminiculo assequi potest, non in aliquâ superficiali Politices scientiâ, externorum que rituum, et Aulicorum gestuum cognitione; ut nunc male feriati multi, sibi persuasum habent: sed in Theologiae, Iuris Divini et Humani, publici et privati, Medicinae, Philosophiae, artiumque liberalium, et trium linguarum consistit disciplina. Hincque communiter in omnibus Academiis, [Note: Quatuor Facultates.] Studiain quatuor Facultates, seu Studiorum Collegra distinguuntor. In omnibus autem his Facultatibus hisce semper excellentissimos habuit Professores, semper eruditissimos produxit Discipulos, Academia haec.
[Note: Theologi Inclitae Academiae Tubingensia.]Theologiam nam que quod attinet, hoc fingulariter habet Universitas haec, quod etiam antequam Lutherus Pontisici refisteret, semper hîc purior viguit Doctrina, nec superstitionibus, aliisque erroribus prorsus fuit coinquinata. Ipse Fundator, ut de eo testatur Cunradus Summer hardus, in Oratione Funebri: incomparabili arfit desiderio, ut eo viveret, quoad usque Universale Concilium, ad Reformationem Ecclesiae, fieret in membris, atque in capite. Scivit forsan Princeps Pientissimus, in Pontificio Regno,
A summa capitis, ped. pariter usque deorsum
Ad plantaem, sani nil superesse.
Et ergo Reformationem exoptavit, non destructionem, utve incendium ruinâ exstingueretur. Celebrat Cunradus Pellicanus, in Praefatione Comment ariorum in Biblia, duos celeberrimos viros, a quibus multum adiutus sit in Studiis Tubingae: Paulum nempe Scriptoris, quo nihil unquam habuerit praestantius Ordo Minorum; et Cunradum Summerhardum, quem vocat Theologorum Decus, et
Tubingensis Scholaetunc columen. Ante annos centum, et quinquaginta, in Scholâ Parisiensi publice docuit Stephanus Brulifer, qui magnâ [Note: Catalogus testium veritatis.] Auditorum frequentiâ, constantiâ magnâ, et animi integritate, contempto Bestiae charactere defendit et propugnavit; Doctrinam, quae meritis hominum iustificationem adscribit, mendacem, imo diabolicam esse. Ecclesiae non essepotestatem statuendi et praecipiendi quicquam, sub poenâ pec cati mortalis. Item ei nullam facultatem, nisi tuedi Sacramenta a Christo traditam, et tantummodo eorum Ministram institutam esse. Huius Discipulus fuit Paulus Scriptoris Tubingensis, de quo dixi, qui Praeceptrois articulos omnes ad prehendit et secutus est. Ac cum Tubingae Scotum praelegeret, transsubstantiationem negavit, asserens; omnia DEI verbo, ceu Lydio lapide probanda, coetera cuncta erronea esse. Et hic item, solitus fuit praedicere mutationem Religionis. Cunra dus Summerhardus, Calvvensis, Theologiae Dector et Professor, de contractibus et decimis, utilissimum scripsit librum: et qui dignus iudicatus fuit, qui nuper in Galliis elegantissimis typis recuderetur: edidit, et praeter alia complura, (a Melchiore Adami, in vitâ Theologorum, enumerata) Commentaria in Summam Physicae Alberti Magni: quibus tale solutum Epigramma (ita vocat) Iacobus Wimphelingius praescripsit. Quia te DEUs erudivit, et de Lege suâ docuit, Cunrade suavissime; be atum te dubitet nemo. Non enim haesisti litteris ad pompam, vel ad opes famulantibus: sed Divinae Sapientiae, sed Scientiae, Pietatis, Concordiae et Charitatis, quâ solâ beamur. Et certe suâ is eruditionis famâ, longe lateque Scholam nostram illustravit. Hunc Iohannes ille Staupitis, Orbinotissimus, docentem Tubingae audivit: ac saepe im me moriam sibi revocare, et ad alios in congressiubs familiari sermone usurpare solitus est, verba, quae Summerhardus hicce noster non sine adfectu protulit olim: Quis me mise rum tandem liberabit ab illâ rixosâ Theologiâ? Melchior Adami, in vitâ Summerh. Matthesius, de vitâ Lutheri, cone. 12. fol. Mthi 133. Praeclare olim Iohannes Gerson, Theologorum Coryphaeus, et Cancellarius Academiae Parisiensis, alicubi scriptum reliquit: Bibliorum fastidium atque contemptum, ad Anti-Christi impietatem, aditum et ianuam esse. Rudolphus Botereius, histor. libr. 7. Et ad Apophtegmata Alphonsi, Neapoleos Regis, Aeneas Sylvius, libr. 2. num. 17. adnotavit: Pudeat Italiae Sacerdotes, quos ne semel quidem novam Legem constatlegisse: cum apud Thaboritas vix muliercula inveniatur: quae de Novo simul et Vetori Testamento nesciat respondere. Ac addit: Alphonsum [Note: Monachi maleaudiunt.] Biblia universa, cum Commentariis et glossis, quater et decies legisse. Pariter Summerhardus noster, in Funebri Oratione Eberhardi in
Canone, Veteris et Novi Testamenti solo, ut in fonte, omnem litterariam sapientiam residere fatetur. Hicidem etiam libellum ad Monachos scripsit: cuius argumentum est; Multa in isto hominum genere desiderari, inprimis autem, quod non diligenter invigilent Litteris Sacris, et sint idololatrae, servi entes ventri, etc. Huic Iure merito subnecto Gabrielem Biel, Spirensem, Theologum, et sententiarum celeberrimum [Note: Iohanner Wolffius, Tom. 1. lection. mempsrabil.] Explanatorem; aliisque editis Scriptis illustrem. Qui in Missâ Corpus Christi esse negâsse; Indulgentias item improbâsse ac retractâsse fertur. Succedat Iohannes Nauclerus (vulgo Fergenhans) Nobili genere natus, Decretalium Doctor; Maxaemiliano Primo, Romanorum Imperatori Augusto carus. Roo, in Annalib. fol. mihi [Note: Iohannes Nauclerus Eberhardi Praeceptor.] 316. Fuit is Eberhardi Barbati Praeceptor; post Praepositus Ecclesiae Collegiatae apud Stutgardianos: demum primus Academiae nostrae Rector, ac Cancellarius Secundus; Dn. D. Harpprechtus, in Oration. fol. 734. Historicus item celeberrimus: et qui Pontificum artes, et Imperatoribus atrocissimas illatas iniurias, non uno loco detexit. Et talis fuit ante Lutheri Reformationem Academiae nostrae Theologia. Taceo iam olim fuisse, et adhuc etiam, Tubingae aliquas extare antiquas, Propheticas, et Mysticas figuras, quibus Papatus (aut eius abusus) ridetur, et aliquae ceremoniae, praesertim Indulgentiarum nundinationes, omnium ludibrio exponuntur: quorum meminit Beza, Epist. Theolog. 81. et etiam Iohannes Wolffius, in lectoinibus memorabilibus, monogramma habet.
[Note: Alii Theologicae Facultatis Professores Academiae Tubingesis.]Insuper in hâc Academiâ nostrâ, et alii celebratissimi fuerunt Theologi, Theologiaeque Professores; in toto propemodum Orbe depraedicati. Martinus nempe Plantsch, Collegii Martiniani Fundator, ac propter librum, quem de veneficiis ac sortilegiis scripsit, clarus: ac qui ut Ecclesiae Pastor, monitis suis seriis impedivit, quo minus Cives Tubingenses plebis coniurationi (vulgo der arme Contz) sese aggregarent. Iacobus Andreae, Waiblingensis; Iacobus Heerbradus, Giengensis; Iacobus Beurlinus, Dornstettensis, qui in Galliis, cum ad Colloquium Possiacense proficisceretur, vitam cum morte commutavit. Theodoricus Schnepffius, placidus Theologus, et disertissimus Orator. Michael Schaefferus, Iohannes Georgius Sigvvartus, Andreas Osiander, iunior; Matthias Hafenr4fferus, Stephanus Gerlachius (quem inter Doctissimos suae professionis referre solebat Hafenrefferus) Iohannes Henricus Hiemerus: plurimique alii, quos omnes nominatim recensere, temporis angusti ratio interdicit. Iohannes etiam Brentius, qui secundus a Luthero habetur, Praepositus Stutgardianus, ac ita Academiae Commissarius fuit; et quoque hîc
Sacra enarravit. Simon Grynaeus, Veringensis, ex Zollerano Comitatu, Theologus, ac item princeps suae aetatis habitus Philosophorum ac Philologorum, per biennium substitit Tubingae, ac Ecclesiam et Academiam reformavit. Tobias Adami, in vitâ. cui operae eidem, Paulus Constantinus Phrygio, adhibitus, ac Theologiae Professor, Ecclesiaeque Pastor fuit.
[Note: Theologieo Studio operam navantes, a multis retro annis, ad nostraufque teproa.]In hâc etiam Academiâ. Theologico Studio, feliciter operam dederunt, honorumque gradus sunt consequuti: Matthaeus Lang, ex Augustâ, postea Sancti Angeli Cardinalis, et Archiepiscopus Salisburgensis; Anno Christi, millesimo, quadringentesimo, nonagesimo, Magister hîc renuciatus. Christophorus Stadion, a Schelckhingen, Episcopus Augustanus. Erasmus a Limpurg, Pincerna hereditarius, sedulus Stoffleri Auditor, et postea Episcopus Argentinensis factus. Bernhardus Hertzog/in der Elsäßischen Chronick/lib. 4. fol. 121. Michael Geldinus, Riedlingensis, qui postea semet Sidonium nomina vit, Martiniani Stipendii Alumnus, demum Merseburgensis in Misniâ Episcopus: vide Camerar. in vit. Philipp. Melanchthon. Iohannes Gaudentius Anhauser, Reuttlingensis; hîc Magisterii honore, Viennae vero, infulâ Episcopali insignitus. Dn. Crusius, in Annalib. Suevic. Ambrosuis Blaurerus, Constantienfis; Monachus Alperspachensis, Baccalaureus et Magister hîc factus. Philippus Melanchthon (illud Germaniae lumen) per totum sexennium hîc vixit: Philosophiae, Theologiae, ac etiam Iurisprudentiae et Medicinae Professores audivit. Magister etiam hîc renuntiatus, et Contubernii aliquandiu Rector fuit. Privatim ac publice, magnâ ibidem docuit cum laude, et scripta edi dit etiam in lucem Praefuit quoque Typographicae Officinae [Note: Winshemius, et Dn. Iacob. Heerbrand. in vit. Philipp.] nae Anshelmi: ubi tum grande illud Historicum Volumen Iohannis Naucleri excudebatur (sumptibus Civium aliquot honestorum, Cu~radi nempe Breuningi, Chiliani Veszler, et Iohannis Zwyfel) in quo multa, quae corrupta erant, Melanchthon emendavit, multa mutila complevit, confusa in ordinem redegit, obscuris reddidit lucem, supervacanea praecîdit; eoque effecit, ut liber ille, qui antea farrago verius, quam integrae historiae corpus erat, postea a multis et adpeteretur, et magnâ cum utilitate legeretur. Vixit hîc Matthaeus Aulberus, postea Theologiae Doctor; qui in caussâ fuit, ut vicini nostri Reuttlingenses, [Note: Reuttlingem ses Anno Christi 1530. Augustanae Confessioni subscripselunt.] genses, Anno Christi, millesimo, quingentesimo, trigesimo, hostibus undique circumdati, Augustanae (una cum paucissimis Imperii Civitatibus) audacter subscriberent Conf ssioni. Et item Iohannes Oe colampadius, vulgo Hauß Schein/ Weinspergensis, hîc operam litteris dedit. Reusnerus, in Iconibus. Conradus quoque Brunus, qui
de Legatorum Iure, et alia praeclare scripsit: (quae ut iterato praelo subiciantur, omnino mereri videntur) Cancellarius postea septen Imperii Principum, Camerae Imperialis Adsessor, Canonicus item Augustanus et Ratisbonensis fuit. Vngersdorffer/in der Erinnerung von den Calvinisten/fol. 90. et seq. David Kochhaff, Mentzingensis, qui postea se Chytraeum nominavit; gradum Magisterii Tubingae est adeptus. Vide eiusdem orationem, de Kraichgoa, ad fin et eius dem Funebrem Orationem, Dn. Zieglerum, in Oratione Funebri Georgii Liebleri, fel. 8. Vixêre hîc satis diu; Samuel Nenhauser, Ulmensium Ecclesiastes; (libello precum, quem edidit, bonis omnibus notus) Iacobus Schopperus, primum Heidelbergae, post in Academiâ Noricâ Scrosanctae Theologiae Professor, (qui Germaniae Historiam, et theologica multa luci dedit) Iacobus et Philippus Helbronneri. Felix et Balthasar Bidembachii. Wilhelmus Holder, Aegidius Hunnius, et Polycarpus Leyserus, ambo Winidenses, Iohannes Magirus, Moses Pflacher, Iohannes Pappus, Georgius Mylius, David Rungius, Iohannes Hauberus. Omitto alios permultos, qui adhuc per gratiam DEI, vitali fruuntur aurâ: omitto quamplurim os alios, qui scriptis haud sibi nomen perenne pepererunt, vel mihi nunc non succurrunt: Ecclesiae tamen Wurttembergicae, et passim in Germaniâ aliis, non parum profuerunt. Quorum omnium ac singulorum laudes, fructusque commemorare sivellem, non horula unica, mihi praefixa; sed ne quidem integer dies, satisfacturus mihi esset. Solâ hâc Universitate, tamquam aptissimo instrumento; DEUM nostrum benignum effecisse, quod purior adhuc in patriâ nostrâ, aliisque locis quamplurimis vigeat Doctrina, fateri cogitur vel invidia ipsa.
[Note: Iurisconsulti et Politici Academiae Tubingesis.]Nec minus feraxfuit Academia nostra, in producendis Politicis, et Iureconsultis. Professores Iuris, qui nunc in Domino quiescunt, et scriptis tamen apud posteros vivunt, multos enumerare licet. Docuit hîc Martinus Uranius, sive Prenninger; cuius exstant Consilia, et Lecturae in aliquot Titulos Canonici Iuris. Iohannes Sichardus, exactissimus Codicis Iustinianei interpres: primus hic in lucem protulit Codicem Theodosianum; restituit etiam Prudentium et Iustimum, edidit Clementem Papam, et quantum versatus fuerit in Patrum Scriptis, Praefatione suâ in dictum clementem demonstravit. [Note: Bibliotheca Grempiana, omnium Facultatum libris refertissima.] Ludovicus Grempius a Frewdenstein/ Stutgardianus, quoque docuit hîc: et idem Bibliothecam suam, libris omnium Facultatum (praesertim Iuridicis) satisrefertam, in hâc Academiâ voluit extare. Idem ille Magnifico Stipendio posteris et Agnatis suis, literas addiscere cupientibus prospexit. Eiusdem etiam est, liber ille Brederodio adscriptus,
continens Resolutionem Institutionum: et exstant quoque eius in Codicem Erotemata, quae Iacobus Schegkhius iunior, praelo commisit. Valentinus Voltzius, Horbensis Hohenbergicus, Placitorum Feudalium, et Criminalium Sanctionum Professor fuit: cuius exstant ad Iegem Corneliam de sicariis, et de Inquisitione, posthumi tractatus; et consilium, de filiâ semel a Feudo exclusâ, iterum admittendâ: quod ego adnexuitractatui meo, de Regiâ Successione et Electione, ac simul una monstrant, quanto cum damno Iurisprudentiae nostrae, cetera eius opera (quae manu scripta apud multos exstant) cum tineis et blattis pugnare cogantur: Docuit hîc Caroluss Molinaeus, Iurisconsultus Parisiensis, et Matthaeus Grybaldus, Rhaetus, postea ob errores, quos de Sacro- Sanctâ Trinitate fovit, in exilium pulsus. Praetereo alios multos; qui famam magis contempserunt, quam non meruerunt. In hâc Academiâ Litteris operam dederunt Ioachimus Mynsingerus a Frundeckh, Iohannes Fichardus, Iacobus Spiegelius, Iohannes Wolffius (qui variarum lectionum opus illud ingens compilavit) Georgius Obrechtus, Iohannes Georgius Gôde mannus (qui de sortilegiis scripsit) Scipio Gentilis (qui sub Crusio multum profecit, vide eius funebr. Orat. conscript am a Piccarto) Illustris Georgius Acacius Enenck hel, qui de privilegiis edidit luculentissimos aliquot tractatus. Iacobus Schegkhius, Iacobi (Philosophi illius incomparabilis) Nepos, magni nominis apud exteros, ex maxumae spei; qui variam suam eruditionem in Praemessis, et ad Paterculum notis prodidit; Iuris vero cognitionis in Delibatis, seu ad Institutiones Disputationibus, egregium specimen dedit. Addo his Iohannem Iacobum Plebstium, acutissimum Iurisconsuitum, (qui ad Ius Topicum Wurttembergicum, et de Feudis accurate est commentatus) Iohannem Bidembachium (cuius exstant quaestiones Nobiles) practicum insignem: Hîc, quod silentio minime involvendum est, in Magistrum promotus fuit, Sebastianus Schertlin a Burtenbach (cuius posteri Nobilitatem ab hoc promeritam egregie tuentur) Clarissimus aeque Civili ac Prudentiâ militari; qui etiam litterarum huncce honorem, plerumque nominis sui subscriptioni addidisse fertur. Studiosus et Civis Tubingensis erat Michael Coccinius, qui teste Gesnero, in Biblioth. descriptionem edidit nostrae Tubingae: et item. Historiam Rerum Italicarum scripsit, ac Viti de Fürst/ Gubernatoris Mutinensis Ducatus, Cancellarius fuit. vide Refutat. Fabulae Burdon. fol. mihi 395. Refertur etiam Valerius Anshelmi, Academiae nostrae Alumnus, Historicus Scriptor: Dn. Crusius, cuius tamen nihil adhuc dum vidi. Et tandem, nulla fere familia Nobilis, in Germania est, quae non plantam aliquam in hunc miserit
hortum, nulla praeterea est Aula, Res publica nulla, quae non quamplurimos Consiliarios debeat Academiae nostrae. eadem Augustissimo illi Imperii Romani Tribunali, multos Adsessores, multos item suppeditavit Advocatos.
Medicos si quis requirat, produco Iohannem Widmannum, [Note: Medicae Facultatis Professores.] dictum Mechinger: (qui de Thermis Ferinis edidit tractatum) Iacobum scheggium, Philosophum summum, et elegantioribus etiam litteris adprime eruditum (namque et arrianum Stoicum, veste Latinâ induit, et Theognidem Carmine reddidit admodum eleganti.) Leonhardum Fuchsium (primum superior saeculo Medicinae repurgatorem; et qui eandem, in hâc Academiâ, ratione optimâ, aptissimaque Oratione, multos per annos fideliter ac studiose explicavit) Iohannem Vischerum Wembdingensem (qui Aphorismos Hippocratis Commentario illustravit) Andream Planerum, Nobilem Athesinum, scriptis Medicis et Logicis clarum. Qui porro Ludovicum Havvenreutterum, Nicolaum Taurellum; surculosque alios propagârunt admodum multos, felicissimo satu: quorum in aliis diversis Academiis nonnulli, summâ cum laude publice docent; alii medicinam faciunt cum admiratione.
Philosophos si quis petat, et doctrinae elegantioris, [Note: Philosophi. et bonarum artium, ac: Linguarum. Professores.] artiumque ac linguarum peritos; nullo unquam tempore iis destituta fuit Academia nostra. Namque ut vere Camerarius ait in vitâ Philippi Melanchthonis: Humaniorum Studiorum, et Philosophiae Professores, semper habuit Tubinga, quorum Eruditio ac Scientia, Germaniam excoluit totam. Testes sunt Iohannes Brassicanus, Tubingensis Paedotriba (cuius Epistola, in laudem Academiae huius celeberrimae, ad finem est subnexa) Iacobus Henrichmannus, Sigismundus Lupulus (Grammatici sui saeculi Clarissimi) Iohannes Pedius Tettingerus, Tubingensis, qui Wurttembergica Bella, carmine et prosâ scripsit admodum concinne. Quos omnes, anne docuisse, vel didicisse tantum Tubingae, in ambiguo mihi est. Sed vero Iohannes Reuchlinus, seu Capnio, Phorcensis (qui ad Pontificem Legatus, Romae audivit Professores Graecos et Latinos: primusque in Germaniâ docuit Sacram Linguam) in ultimâ sen ectâ; Hebreae, ac ut puto, Graecae quoque Linguae, in Academiâ nostrâ Professor fuit; quem iugiter alii eiusdem linguae gnari, sunt subsecuti. vid. Dn. D. Michaelis Beringeri, Praefat. in Institut Hebraic. Ling. Sistimus hîc Georgium Weigenmaierum, callentissimum Hebraicae, aliarumque Orientalium Linguarum: et qui, animo Arabicae Linguae penitius percipiendae Italiam adiit, ibique obiit, aque magno suorum dolore, atque illorum Studiorum iacturâ.
Ioachimus etiam Camerarius Doctorum suae aetatis in Germaniâ facile princeps docuit hîc: Scholamque nostram tum iacentem Legibus (seustatutis) et aliis etiam rationibus, feliciter erexit; ac semel etiam ibidem Rector Magnificus fuit. Martinum Crusium subiungo (cui Suevia, multique Suevi vitam etiam post mortem debent) ac Kunium quoque, quem sibi ut aliquando succederet in Graecâ Professione, Magnus, et Barbaris etiam gentibus notus Crusius, dignum iudicavit: quique Poemata Graeca,d praesertim descriptionem quatuor temporum anni, iucundâ varietate refertissimam, luceque omnino dignam, conscripsit. Hîc item Graecam Linguam, Hieronymus Wolfhus, et Wilhelmus Xylander excoluerunt.
[Note: Mathematici.]Necunquam Mathematicis praecellentissimis fuimus destituti. Docuit hîc Stofflerus, annos multos: non vivâ solum (Discipulos ex variis nationibus habens complures) sed et mutâ voce; eâ tamen multis saeculis victurâ. Ab eoque Sebastianus Munsterus, Mathematicas artes didicit exacte: professus ob id aliquandiu Ordinem Franciscanorum hîc Tubingae; eo loci, ubi nuc est Collegium Nobilium et Generosorum, Illustre. Scheubelius quoque 8qui in Euclidem scripsit) Samuel Siderocrates, 8vide vit as Medicorum Adami) et Philippus Appianus, vulgo Binenwitz (filius, disciplinaeque Mathematicae heres, Petri Appiani patris.) Matheseos hîc Professores fuêre pariter, Erasmus Ossvvaldus Schteckhenfuchsius, Austrius natione; Mathematicarum Disciplinarum, Linguaeque Sanctae (exemplo Munsteri, Doctoris sui) perquam Studiosus, Magister Hîc renuntiatus fuit.
[Note: Poetae.]Poetas habemus Henricum Bebelium, inter primos, Linguae Latinae apud Germanos Restauratorem; quique Anno Christi millesimo, quingentesimo, frequenti Auditorio, Poetas, Historicos, ac Oratores enodavit, crassamque Barbariem pro virili oppugnavit. Habemus Nicodemum Frischlinum, Erhardum Cellium etc. Litteris hîc operam Caspar Bruschius dedit, Historicus et Poeta, admodum Clarus, Alexander Brassicanus hîc vixit, filius Iohannis: Criticus celeberrimus, et Melanchthonis Praeceptor: cui primam Salviani editionem debemus, Theologi pii et elegantis, nostroque saeculo, lectu plane digni; quem etiam notis illustravit, et in Epistol1a Dedicatoriâ, ad Christophorum a Stadion, Episcopum Augustanum, multos in suâ Bibliothecâ manu scriptos Codices latentes recenset, eorumque editionem promittt Brassicanus. Docuêre ibidem Matthias Garbitius, Illyriu, et Michael Toxites. Hîc item Melchior Volmarus, Rotvvilensis, ultra viginti annos, Ius Civile, et Utriusque Linguae
Classicos Auctores, summâ cum dexteritate, et Auditorii fructu, est interpretatus: eique Poemata sua iuvenilia Theodorus Beza dedicavit, nec unquam sine laude singulari mentionem eius facit. Vide vitam Bezae, ab Antonio Fayo soriptam. Hîc Georgius Lieblerus, Physices; et Samuel Hailandus, Ethices ob compen dia noti, fuerunt auditi. Ex hac tandem nostrâ Academiâ, tum quos dixi, tum quos enumerare temporis propter angustiam nequeo, prodierunt viri Docti.
Hoc ab effe ctu deductum firmissimum argumentu, quid profuerit Academia nostra; et quod tum Principes nostri, tum alii omnes, imo Germania universa, et praesertim hic Ducatus, magnas gravissimasque, hanc nostram Academiam favore singulari prosequendi, eamqueporro sartam tectam omniex parte conser vandi causas habuerit, et adhuc habeat, ostendit luculenter. nec ea enim hoc [Note: De Professsoribus omnium Facultatu, praesentis nostri saeculi.] nostro tempore effeta est, sed Professores in omnibus Facultatibus, fidelissimos et celeberrimos habet: antiqui illis iam defunctis, omnino pares. Theologiae hîc sunt Professores, quorum in Ecclesiâ promerita, gratâ semper agnoscenda et recolenda sunt menoriâ, nisi illius, talia qui dedit Doctrinae lumina, gravem in nos iram, poenas in nos excitare atroces velimus: precibus ii assiduis, meditationibus piis, studio continuo hoc efficere conantur, ut Sacrarum Literatum interpretatione piâ,sidei conformi, doctâ, perspicuâ; exercitationibus quoque hanc ad rem accommodatis, non solum Sacrosanctae Theologiae Studiosis, verum etiam reliquis Pietatis et Religionis verae amantibus commodetur. Antecessores in Iurisprudetiâ adhuc per Dei gratiam habemus, Doctrinae eminentiâ insigni, ceterisque virtutibus, ac variarum rerum cognitione, usu et exercitio praestantissimos, Iustitiae Sacerdotes Religiosissimos, verae Religionis custodes, honestae disciplinae patronos, defensores honestatis fortissimos, acerrimos. In quorum ut et reliquarum Facultatum, ac praesertim Antistitum et Doctorum Philosophici Collegii laudem meritissimam, plurimanullo nunc adferre possem negotio; nisi iis me malevolentes accensituri essent, qui plus quam par est, auribus tribuere folent; qut nisi ego insimus discipulus, in causâ Praeceptorum meorum testificaturus, ceu legibus suspectus reici mererer.
[Note: Professorurm officium.]Quandoquidem ergo cum Doctoribus, Professoribusque que Academiae nostrae (suavissimi Domini Auditores) praeclare adeo res comparata est; quod nempe in discipulos suos animum induunt paternum, illorum commodis nihil prius nec antiquius habent; maxima quia ipsorum omnium et singulorum cura est, mete purâ DEUM ut colat iuventus Studiosa, tenerrimis animis, saluberrimum sanioris
de DEO, Doctrinae lac instilletur; provectiorbus solidioris quid cibi daturi quia praemandunt, quo apprehensum bene, concovatur melius, digeratur facillime; operam quia dant, ut modestiâ et verecundiâ, velut holoserico, ceteris hominibus praepolleantliterarum Studiosi; omniumque virtutum ornamentis; velut gemmis pretiosissimis, cum aliis certent, prae aliis coruscent acsplendeant: nostrum quoque erit, vicissim cogitare, quid nostri officii sit. Agite ergo, cogitemus attente, cogitemus quottidie. Ut enim frustra semina sparguntur, nisi illa praemollitus foverit sulcus: ita felix atque fortunata esse institutio nequit, nisi sociata et tradenti et accipientis, ac cum docentis, tum discentis concordia exstiterit, redamare amanter nos, venerari, in oculis ferre nostrum erit; nostrum erit a nutu et voluntate eorundem dependere, omniaque exspectare bona. Auctoritatem eorum negligere, non ureri conspctum, nobis Religio sit. Oboedientiâ alterum ab altero vincere conari, certamen optimum reputemus. Obstrictos ante, nobis devinctos magis obligatosque reddere, omnibus pietati et observantiae studiis, cordi nobis sit. Gratam acceptorum beneficiorum memoriam, vitalem dum ducimus spiritum, animis haud elabi nostris patiamur. Cumque iis par honor et pretium, veram qui sapientiam ac virtutem nobis impertiunt, referri non queat: referre saltem gratiam tantam, quantam quisque potest maximam, studeamus.
[Note: Officium Studiosorum.]Cicuremus insuper ingenia nostra, ut secum consistere, atque his delectari possint, quae utilitatem potius afferunt, quam voluptatem. Non fastidium ciborum a Praeceptoribus propositorum ullum nos capiat unquam. Comesta ruminemus, inque sucum ac sanguinem optimum convertamus. Vestigiis Praeceptorum insistentes, ductu eorundem sequamur, ne incerto, quod aiut, pede vagemur, aut (quod fieri saepius solet) spatium semel decursum magnâ cum molestiâ et iacturâ repeterenecesse habeamus. Non turpe ducamus, alios diu audire, sed magis eo usque discere satagamus, quoad non paeniteat profecisse. Simus verae pietatis amantes, quae Dux est omnium aliarum virtutum, ac de quâ divine plane, ter maximus ille Hermes ia olim scripsit: Una cust odia pietas est, pium hominem nec daemon malus, nec fatum tenet; DEUS liberat pium ab omni malo: quod unum et solum inhominibus bonum, pietas est. Lactantius, Divinar. Institut. libr. 2. cap. 16. Nostram item professionem in vitâ, incessu, moribus, gestu, et ubique demonstremus.
Haecque eo magis operâ sedulâ faciamus, quod in solam nostram, quicquid praestamus, cedere utilitatem, certe statuere quimus: nobis enim tan quam flosculis, et Rei publicae, Ecclesiaeque
seminariis (ut senex ille apud Co micum monet) nobis, inquam, seritur, nobis metitur. Accedamus ergo ad virtutis Templum, quod hoc nostro Tubingiaco in agro nobis aedificatum, nobis apertum, nobis denique destinatum est. Nostrum nunc est, ut puris vestibus (piis et modestis mentibus dico) tantam et tam magnam munificentia grati accipiamus. Hâc autem ratione, rectissime et litare, et libare poterimus, si illecebras peccati, tamquam colubrum, ut docent nos Literae Sacrae, fugiemus; et in vocatione nostrâ, seduli manebimus et diligetes. Ut enim invia desidiae est omnis via; sic
Invia nulla via est, quando labor improbus instat.
Omnino, ut Plautinis verbis utar: qui enuce nucleum esse vult, frangat nucem: et qui commodum appetit, ne fugiat laborem. Hac ratione et nobis maturus aditus, per virtutis templum, ad honoris aedem patebit. Quemadmodum enim portae, segnibus, stupidis, perversis et impuris haud patent; ita industriis, docilibus, modestis et castis sponte aperiuntur. O quam pulchrum est illud:
Nildictu foedum, visuque haec limina tangat.
Intra quae puer est.
Cogitent ideo singuli et universi; amplum hoc splendidumque aedificium, non Diis, Deabusque Ethnicis, sed Christo et Studiis, cum hoc Elogio consecratum esse:
Insignis piet as, et sedula cura Senatus,
Hanc Christo et Studiis constituêre Scholam.-
[Note: Epilogus Orationis.]Sed ne haec tanta, tamque praeclara bona, nostrâ vel ingratitudine, aut in officio negligentiâ, morumve dissolutione amittamus; sed precibus potius assiduis, vitae sanctimoniâ, muneris et officii nostri curâ, eadem retinere, conservate, amplificare queamus: ad Iehovam, Iustitiam nostram, Orationis nostrae finem convertamus. [Note: Gratiarum Actio.] Tibi ergo ô Aeterne DEUS, Pater Domini nostri Iesu Christi, gratias, quantas quidem mens nostra capere, proferre lingua potest, et agimus, et habemus; quod tam clementer ac benigne, nos nostraque hactenus tutatus es, quod etiam Magistratum nobis nostraeque Academiae largitus es pium et clementem, cuius sub tutelâ Ecclesiam tibi et Scholam inter nos colligis, et cum doctrinae caelestis, tum aliarum artium Studia, in hâc Scholâ nostrâ huc usque propagâsti: tantatamque praestantia bona, cum retinere in nostra potestate non sit, rogamus, [Note: Precatio.] oramusquete, ô Sempiterne DEUS; ut in posterum quo que Spiritu tuo Sancto, docentes et discentes ita gubernes, ut utrique talem, qualem Pientissimus Scholae nostrae Fundator, speravit et unice exoptavit, qualem nempe hactenus nostra semper protulit Academia,
fructum et proferre porro possint: nostrae praeterea literariae Rei publicae Magistratum, benigne conserves, Bellicos rumores, pestiferos varii generis morbos, aliaque plura, cervicibus nostris incumbentia mala, a nobis clementer avertas; peccata et scandala malorum reprimas, Doctores et Praeceptores nostros, sub diuturnâ vitae usurâ, tuearis ac defendas; Ecclesiam, et quae eius membrum est, Scholam nostram, calore tuo caelesti foveas perenni: ut, quae ad hunc usque diem, in benignitatis tuae coronâ et crevit et floruit; ea, nostrâ culpâ, ne decrescat et deflorescat: sed sit hortus quidam amoenissimus, in quo omnis generis arbores, non tortuosae, sed rectae; non incurvae, sed excelsae, non steriles, sed fecundae; plantentur, adolescant, maturescant, et fructus tandem exspectatione dignos, afferant generi humano. et haec igitur a te petimus, Benignissime Patr, et istud in super contendimus ardentissimis votis: ut, qua nos bonitatem tuam in terris nunc vivi celebramus; eius conspectu post mortem in Caelis perfruamunut coronati Iustitiae Coronâ, quam diligentibu te promisisti, vere tandem [Note: Psalm. 65. bers. 4.] dicere cum Prophetâ possimus: Beatus, quem elegisti et assumpsisti: is habitat in atriis tuis, replebitur bonis domus tuae, Amen.
[Note: Encomium Academiae Tubingesis, duorum quondam Theologiae Professorum ibidem.] Addere lubet, Encomium duorum Theologiae quondam Tubingensi in Academiâ Professorum; Pauli nempe Scriptoris, et Cunradi Summerhardi, ex Praefatione Conradi Pellicani, Commentariis suis Biblicis praefixâ.
Fuerunt eodem tempore in academiâ Tubingensi duo viri, pietate et eruditione praestantes, iudiciique exactissimâ censurâ pollentes, per quos me Dominus provexit, iuxta providentiae suae consilium aeternum, ad gloriam suam. Cur enim non glorier in DEO, Auctore omnium bonorum? Siquidem illius gratia in me haud fuit otiosa, sine quo non cadit passerculus in terram, nec ex arbore folium. Unus Paulus Scriptoris cognomnto, vir fuit magno ingenio, exacto iudicio, insigni eruditione, peritiâ Caelestium rerum haud vulgari: quibus rebus iunxerat parem innocentiam vitae. Quo sane vito, nihil unquam habuit praestantius Ordo Minorum. Artes Liberales, et Mathematicas omnes absque Praeceptoris operâ didicerat. Scholasticam Theologiam, ut vocant, iuxta placita Scoti, et ockam, multis docuit annis, summâ cum approbatione et miraculo eruditiorum. Videns quoque Doctrinam Christianam, maxime autem Scholasticam Theologiam depravatam opinionibus, non potuit sincerus et pius dissimulare sententiam suam, quin studio veritatis permotus, quaestiones quasdam Theologicas, disputandi gratiâ non raro protulit, privatim etiam amiculis communicans, quae hodie Lutheranae dicerentur. Sic cum illi
veritas, ut fit, odium peperisset, in exilium propulsus est. Quo perlato triennio, revocatus diem suum clausit in Domino. Is Praeceptor meus colendissimus, cum intellexisset, me flagrare incredibili desiderio Hebraicarum Literarum, annostunc natum fere viginti, ultro currentem magis incitavit, ac quibus ratio nibus potuit, industriam meam adiuvit, grandeque volumen Propheticum Hebraice manuscriptum, propriis humeris, pedes Moguntio Tubingam usque ad me pertulit, cui nullum huius generis Elementum adhuc erat notum. Deinde in clentelam suam me penitius recipiens, contra calumnias, quae multae iam tunc mihi ab otiosis inferebantur, ob illa Studia, sedulo prout licuit, me defendit. Nemine per Germaniam, illis literis, quem ego scirem, tunc vacante, praeter incomparabilem illum virum, Iohannem Reuchlinum, apud Vangiones, Imperialibus negotiis detentum. Alter non inferior fuit praeclaris dotibus, Cunradus Summerhardus, Theologorum decus, et Scholae Tubingensis tunc columen. Is mihi ob haec Studia familiarior factus, omnibus modis adiuvit conatus meos. Nam volumen Hebraicum, Mosaicae Legis ex publicâ Bibliothecâ mihi utendum tradidit: et cuiusdam Petri Nigri contra Iudaeos Disputationem, ex quâ prima didici Elementa, et legendi facultatem. Addatur omnino vita Pellicani, apud Meliorem Adamum, in vitis Theologorum Germanorum.
Subsequatur tandem Epistola Panegyrica, Iohannis Brassicani, Tubingensis Paedotribae: Institutionibus Grammaticae (a Thomâ Anshelmo, Badensi, Anno Christi, millesimo, quingentesimo, decimo quinto Tubingae impressis) praemissa.
[Note: Epistola Panegyrica Iohannis Brassicani, ad exterarum nationum eruditissimos.] Quicumque meas in Grammaticam Institutiones, iam saepissime editas manu versaverit, aut quoquo modo pellegerit, non me tam infestivi, agrestis adeo subrustici animi fuisse intelligat, ut vel Tubingensis Gymnasii principes viros, a quibus ab incunabulis educatus sum, vel aliorum etiam quorumcumque Gymnasmatum moderatores consummatissimos, et in omni genere dicendi promptissimos lacessere, provocare, et arrodere instituerim. ab illis enim Philosophia et eiusdem artes praeam bulas didici. Quid ego illis (ut rana tauro) intumescerem? Hos vero cum numquam de me male meritos fuisse acceperim, quomodo illos irritâsse et affecisse ausus fuissem? Verum Lectores humanissimi, cum ego adhuc in Alpibus agerem, ubi quandoque unum Elementorum desideratur. Praetereo eruditionem a Sacerdotibus paganis, qui, nescio, ubi locorum Stipen dia literaria se fecisse gloriabantur, quottidie impugnarer; multis illorum ineptiis obvolverer, et quandoque mordicus impeterer. Animo tandem
concitatiore, quam prudenti et sollerti, eiusm odi Instituta per Chalcographos phos edi et transcribi demandavi, mallem in spongiam Aiacis more incubuissent, quam per tot Regiones, tamque varias terras penetrassent. Ne quosdam Lycei nostri ut amoenissimi, ita instructissimi odiu ceperit, quo minus ad nos Philosophandi gratiâ commigrent, aut locum minoris celebritatis esse suspicentur. Humana enim natura innumeris in volucris contegitur, et quasi velis obteditur. Et quia quot capita, tot sensus, ita quisque suo modulo rem quamque metitur, hic legendo pergit, is vero in deterius singula vertit. Sed DEUM testor Optimum Maximum, in animum meum venisse numquam, tam famatissimo interomnia Germaniae Gymnasmata Lyceo nostro inurere notam, illius Maiestatem minuere, aut idem quocumque modo labefactare. Non eam laudem mihi conquiram. Sed Herostrato detur, qui Dianae Templum in Epheso nobilem structuram (cuiuni Xerxes pepercerat) incendio absumpsit, quo nominis sui famam latiorem conseqvertur. Quod si cuiquam vestrûm, Lectores humanissimi, Gymnasii nostri fugiendi ansam dedissem, profecto palinodiam canere non suppuderet. Sed audiant quaeso omnes, quibus Lyceum nostrum hactenus fuerit incognitum, quanto decore, Maiestate et moderamine singula quae que regantur, pendantur, et moderentur. Arctum est. Sed multis refertum Philosophis, nec multitudo probatur, sed mores et discendi aviditas pensiculantur, et quo minus qisque faciat sumptus, pro virili arcere contendunt. Quod vero celeberrimum sit, non modo Gym nasiarchis nostri temporis, commonstratur verum, ut ab eius origine icere pergam, his qui ante longos annos in eodem bonarum literarum secretis initiati, virievasêre maximi. Non scio aliquod Germaniae Gymnasium (quod omnium pace dixerim) ex quo tot tamque viri consum matissimi unquam prodierint, nec lo~ge exempla peterem, si mihi eosdem recensendi occasio esset. Sed ut citra omnem adulationem loquar, adeo Principatus noster Doctissimis viris refertus est, ut ferme quilibet pagus habeat, quem mane et vesperi consultent Plebeii. Praetereo illos, qui apud Principes plurimum valent, et quorum consilio, prudentiâ, et gra vitate populus, et ipsa Res publica regitur et moderatur, quos nuncupatim compellarem, nisi assentationis vitium horrerem. Longum denique esset, si eos omnes recensere vellem, qui brevi curriculo Academiam nostram vix egressi, divitias uberrimas pepereunt. Neque minoris existimationis et famae sunt, qui nostro tempore Academ iam nostram regunt, et eorum consultis et monitis feliciter moderantur. Si mavis Studio Sacroinhiare, hoc est Theologiae, tres Doctores sublimes omnifariâ
eruditione, et gravitate maxima, eandem de pulpito quottidie exclamant, docent, meditantur, depromunt, nil reliqui sinunt, quin utroque versum demum pulchre decidant et emetiantur. Adhaerent his Theologi iuniores magnâ catervâ, qui in dies summo studio et vigilantiâ certant, ut Studii sui scopum contingant. Si Iura, si Leges affectaveris, et sapere volueris, ex Doctoribus pluribus delectum sumes, quandoquidem eius Studii numerum famosissimorum et doctissimorum hominum comperies. Nec desiderat Gymnasium nostrum Aesculapios, Machaonas, Podalyrios, et hoc genus Medicorum cetera. Qui literas politiores scire expetit, Bebelium poetam strenue profitentem qotidie audiet. Sunt et qui reliqua vel Poetarum, vel Historicorum volumina explicant: si cui vero cupido Philosophiae condiscendae incesserit, quandoquidem sublimiores artes non sine primordiis solidae extabunt; duo genera Philosophorum comperiet, sou [Note: Philosophi Reales et Nominales.] ad laevam, seu ad dextram partem concedat, utobique bene et feliciter philosophaturus. Si modo Praeceptorum suorum dictis audiens esse voluerit, et culturae aurem adhibuerit patientem. Alioqui in vas pertusum, quicquid infundibulo ingeritur, totum disperit, nec impleri poterit. Contubernia Philosophorum duo sunt, adutrum deflexeris, bono alite divertes. Utrumque enim viros suos habet primarios, inprimis doctos et humanos, qui Auditores morigeratos, Studiosos et frugales summo amore et humanitate prosequuntur, amant et diligunt. Contra vero male moratos acriter impungunt, resides ad literas capessendas compellunt. Asoticos castigant, et ni monitis paruerint, eliminant. Hic est nostri Lycei gubernandi mos, in quo licet admodum parvum et arctum sit domicilium, tamen omnium bonarum artium situm est. Veni et experiere, et haec me ex Apollinis Pythii Oraculo loquutum esse intelliges. Ex Tubingâ, Kalendis Maiis, Anno Christi, 1515.
WIr Eberhardt Grave zu Württemberg/unnd Zu Mümpelgardt etc det Elter/ Bekennen vnd thun kundt offenbahr aller männiglichen mit diesem Briese/für vns vnnd alle vnsere Erben vnd Nachkommen: Dieweil vnd wir von sondern Gnaden daß Allmächtigen Gottes/ vnsers Schöpffers/von Geburt/vnd sonst Zeitlicher Mächtigkeit Landts vnd Leut/die zu regiereu vnd zuversehen hoch geboren begabt seindt. So ist in vns wohl Erkandmuß/daß wir seiner Allmächtigkeit desto mehrer schuldig werden/an der Rechnung vnsers Ampts darzu legen vnd zubezahlen/vnd doch durch blödigkeit menschlicher Natur gebrüchlich vnd saumig an den Gebotten desselben Ewigen Gottes offt ersunden werden.
Demselben nach vns billich gebührte/nach vnderthäniger Erkandtnuß/mit demühtigem Hertzen/so grössest wir mögen/vnser schuldt abzulegen/vum nach Kräffren dem selben vnsern Ewigen Gott vnd Schöpfser gegen vns in Barmhertzigkeit zu ermildtern/dem zu fürderung/vnd auch darmit wir der hochgelobten Himmels Königin/vnd Jungsrawen Maria/der Mutter Gottes/vnd in allen Gottgeheyligten wohlgefallen/vnd der gantzen Christenheit Trost/ Hilff vnd Macht/ wider die Feind vnsers Glaubens ohnvberwündlich gebährn/dardurch wir dann nit minder hoffen/allen vnsern Vorfahren vnd Nachkommen seelig Heyl auch zubawen7vnd vuser gantzen Hersschafft Württemberg Lob/Ehrn vnd Nutz zu erwerben/auch außwendige Schäden/den die vnsere zugen nudten bißher vilfältig gelitten haben/zuverhüeten.
So haben wir in der guten meinung helffen zugraben den Bronnen [Note: Exordium Conceffinois Privilegiorum Academicorum.] daß Lebens/darauß von allen Enden der Welt ohnersichtlich Geschöpfft mag werden/tröstlich vnd heylsam Weißheit/ zu erlösung deß verderblichen Fewrs/Menschlicher Ohnvernunfft vnd blindtheit/vns außerwehlt und fürgenommen/ein hoch Gemein Schul vnd Vuiversitet in vnser Statt Tübingen zu stifften vnd vffzurichten/ die dann von dem [Note: Academia Tubingensis. cum consensu Pontificis. Romani erecta, Anno Chrissti 1477.] heyligen Stul zu Rohm mit Bäpstlicher vnd vollkommenlicher fürsehung begaabt/vnd darzu mit gnug nohtdürfftigen gebührlichen/vnnd Erbarn Statuten zuhalten angesehen ist. Darauff wir dann gereitzt werden/vnser sonderlich Gnad vnd Freyheit darzu auch zugeben/als wir dann das für vns/vnsere Erben vnd Nachkommen thun/ in massen wie hernach volgt.
Zum Ersten/wollen wir alle Magister vnd Studenten/die jetzo hie in vnserm Studio zu Tübingen seindt/oder hienach kommen/vnd alle die hinweg ziehen/in was Standt/würden/oder wesen die seyen/in allen vnsern Landen/Stätten/Dörffern/vnd Gebieten/schirmenvnd handthaben/in allen den Gnaden vnd Freyheiten/Rechten vnnd Gewohnheiten/wie die in gemein/oder insonderheit von den Geistlichen oder Kayserlichen Rechten den Magistern und Studenten gnädiglich [Note: Privilegia. Iuris communis confirmantur.] gegeben seyen vnd verlihen/in allem fug7als ob solch Guad/Freyhet vnd Recht/wie vorgemeldt ist/hierinn all vnd jeglichs in sonderheit von wort zu wort gantz eigentlichen verschrieben vnd begriffen were. Doch die nachfolgende Articuln sollen verstanden vnd gehalten werden/ nach ihrem Innhalt wie die begriffen seindt.
Wir nemmen auch in vnsern7vnserer Nachkommen vnd Erben sonderlichen Schirm vnd behätung alle Doctor, Magister vnd Studenten/die jetzo hie seindt/hienach kommen mögen/oder hinweg ziehen.
Deßhalben gebieten wir ernstlichest so wir mögen/allen vnsern Vnderthanen/Edlen vnd Ohn Edlen/Vögten/Schultheisen/Burgermeistern/Burgern/Gebawren/vnd allen die vns zugehören/oder in vnsern Landen wohnen oder wandtlen. daß ihr keiner kemen Magister noch Studeuten/die hie seindt/oder herkommen/oder hinweg ziehen/in vnserm Landt/keinerley ohnbillich Gewalt/Schandt/Schmachheit/Laydt/ Letzung oder Ohnrecht/Mißhandlung/oder Vbels thue oder zufüge/durch sich selbs oder andere/oder schaffe geschehen werden/an/Leib/an Gut/an Glimpff/oder an Ehre/in welcher weiß oder maß das sein möge/heimlich oder offentlich/sondern das nicht gestatt von jemandts geschehen/als fern er darvor sein möge/ohn alles gefährde.
Vnd wer der oder die weren/die solch vnser gebott brächen vnd vberführen/die oder der sollen zur stundt, vnser Huldt verlohren haben/vnd
[Note: Pona eorum, qui Civem Academicum in iuriâ afficiunt.] darzu hundert Gülden;die vns zur Poen verfallen sollen/zu der Poenen der er auch sonst verlohren hette/ nach der Satt Recht zu Tübingen/ vnd dannoch nicht minder solle derselb/oder die also vnser Gebott vertretten/dem derselb Schadt oder Schmachheit geschehen were/ auch bessern/nach dem Rechten/vnd gantz ablegen.
Vber solches vnd anders/so Doctor/Magister/oder Studenten/ zuschafsen gewinnen mit den vnsern/sollen auch vnsere Amptleute in vnserer Statt Tübingen/oder an andern Enden/dasich gebührt in vnsern Landen/zu stundt kurtz vßträglich Recht sprechen/ohn alles verziehen vnd aufsschieben/alsbaldt sie solches vernemmen/oder jhnen sürgebracht wirdt/von wem daseye/bey vnsern Hulden das zuhalten/vnd bey verlierung aller Ihrer Aempter/vnd hundert gulden zu Poen ohn abläßlich/denselben vnsern Amptleüten/allen vnd jeden insonderheit/wir hiemit in Krafft diß briefss/vollen gewalt geben/als dick das noht ist/ [Note: Qui non habet in aere, luat in corpore.] vber solches Recht zusprechen/and Ehrbarlich zu entscheiden/alles getrewilichvnd ohn alles gefährde, Were aber jemandts vnder denen/die solch vnser Gebot brechen/vnd der doch nit mit gnug thun möchte/ der sole solches mit seinem Leib erarnen/bessern vnd gantz ablegen.
Wir wöllen auch/vnd gebieten ernstlichen allen vnsern Vögten/ Burgermeistern / Ambtleuten/ Stattknechrten/ Gebütteln/ vnd andern vnsern Vnderthonem/daß sie keinen Magister noch Studenten/dem Studio zugehörig/fahen oder fahenlassen/noch jemandts gestatten/handt oder gemaltan sie zu legen/in keinerley weisse/ vnd keinerley Schuldt/vnnd Missethat oder Verwürckung/die sich in der Statt zu Tübingen/ oder in demselben Ampt begebe/ sondern das lassen geschehen von dem Rector der Univer sitet/oder denen /denem es von der Schulen oder Rectorn empfohlen wirdt/ nach threm willen vnd gefallen. Es were dann/daß er sich fridtlicher annmuhtung für den Rector jhnen zukommen freffentlich widert/ oder in einer treffenlichen Missethat erfunden würde: So gebieken wir doch bey obgemeldten Poenen denselben Magister oder Studenten zu stundt seinem Rector oder Obersten ohn alle widerrede dn~ Mißhandtlung erbarlich vnd obngelötzt/so fern es sein mag/zu antworten/demselbigen in sein Straff zugeben vnd zu lassen, Vor demselben soll Er (ob es nacht were) Bürgen setzen/ gnug zu sein dem Rechten/ vnd möchte Er nicht Bürgen haben/solle Er geloben/das zu thun/ vnd darnach auch von dem Rector gelassen werden. were aber Einer solichtfertig/ oder die Sach so groß/daß ihm auf solch gelübde nicht wolt ein Rector vertrawen/so solle ihn der Rector sonst innhaltem vnd versorgen/ biß zu außtrag der Sachen/ auch ob Einer als gröblich were verleumbdet vmb Vbelthat/den soll doch ein Rector zu zeiten/oder die
vnsern (ob sie das von Einem Rector wurden geheißen/ vndsonst nicht) bescheidenlich/ ohne alle Mißhandtlung gefänglich halten/ vnd wann er wirdt vßgelassen/soll er nicht mehr geben noch bezahlen/dann was er in gefängnuß verzehrt hat/ ohne gefährlich.
So geben wir auch einem jeglichen Rector zu Zeiten/ oder dem/ der sin Statthalter ist/ gantzen vollen Gewalt/ außrichtung vnd Recht zusprechen vnd zuthun/ vber alle vnd jegliche Sachen/ das Magister vnd Studenten vnder einander außzutragen haben (außgenommen vmb [Note: Forum competens Studiosorum, et ominum Civium Academicorum.] Ligende Gütter/Erbfäll oder andere dergleichen Sachen/ die sollen berechtet werden an den enden/ da sie gefallen vnd gelegen seindt) Ob aber ein Läy mit Einem Magister/oder Studenten zuschafsen hette/ soll jhme der Magister oder Student antworten vor seinem Rector, vnd würdt einem Studenten für vnsern Amptmann gebotten/ solle jhn der Amptmaun zu stundt/ da diß an jhne gefordert wirdt/ wider weisen für sein Rector, vnd wo er das zu stundt nicht thete/solle er sein Ampr/vnd darzu hundert Gulden verlohren haben. Widerumb wo Magister oder Studenten mit den vnsern zu schaffen gewimen/ sollen sie die vnsern auch bleiben lassen vor vnsern Amptleuten/ also daßdie Studenten den Layen: vnd die Layen den Studenten recht geben vnd nemmen/ vnd nemmen/ vnd geben/ sie all vnd Ihr jeglicher vor seinen geordneten Richter/nach innhalt gemainer geschriebnen Recht.
Wolt aber ein Magister oder Student demselben Rector, oder seinem Statthaltern/nicht gehorsamb sein in zimlichen dingen/ vnd redlichen Gebotten/wann dann der Rector begehrt hülfs zu solchem/ Gebieten wir allen vnsern Ampklenten/ jhme hülfse vnd beystandt zuthun mit jhren Knechten vnd vnderthanen/als dick das noth wirdt bey vorgemeldter Poen hundert Gülden.
[Note: Studiosi ab omnibus vectigalibus atque tributis liberi ac immunes esse dehent.] Auch wöllen wir/daß alle Magister und Studenten/ die hie zu Tübingen seindt/oder herkommen/oder hinweg ziehe/ an Ihren Personen/ auch an allen Ihren Güttern/ wie die seyen genandt: Es seye Tuch/ Wein/ Korn/ Habern/ Fleisch/ Bücher/ oder anders/ so sie brauchen wöllen/aller Schatzung/Zoll/Stewr/Umbgelts/Gewerbpfs/ Tribut/oder anderer Beschwehrung/ wie die genandt werden/ zu Ewigen Zeiten/ inallem unserm Landt/uff dem Wasser/ Veldt/ oder in Stätten/ oder in Dörfsern hinein zuführen oder tragen/durch sich selbst oder andere/ nach oder vor Sanct Martins tag/ wie/ wann/ oder an welchen Enden sie die kauffen/ führen/tragen oder bestellen/ gantz frey und ledig sein sollen/und von allen unsern Zollern/Amptleuten und andern/ denen diß zu erfordern und einzunehmen zusteht/ledis gezehlt und gelassen werden/ ohne widerrede/ allweg bey Poene hundert Gulden/
halb vns/vnd halb der Univer sitet verfallen/außgenommen/was Sütter weren/ die Sie jetzo hetten/oder führter vberkämen/ die nicht srey an sie kommen weren/ mit denselben solle es gehalten werden/ wie mit andern dergleichen Gütern/ vßgenommen/ were ob Doctor oder Magister der Univer sitet Korn/Wein oder anders deß jhren verkauffen wöllen/da sollen sie sich mit dem verkaufsen halten/wie andere die vnsern/vnd nicht höher beschwähret werden von newem/ alles ohn gefährlich.
Wir geben auch Doctorn/ Magistern vnd Studenten die Freyheit/ ob es immer dar zu käm/ daß von vns oder vnsern Nachkommen/ oder denen von Tübingen einicherley beschwerung vfs Wem oder Korn/Bücher oder anderswas das were/weitter dam jetzo ist/ gesetzt würdt/ zu tubingen oder vfsgelegt/ das soll gantz vnd gar die genandte Doctor/ Magister oder Studenten/noch auch die so jhen zukaufsen geben/ nicht binden noch beschwären. Es mögen auch als dann nichts desto minder die Vniversitet, Doctor/ Magister/ oder Studenten durch sie selbs/ oder wen sie darzu ordnen/ solches zu jhrem vum der jhren brauch bestellen/ ohn alle hindernuß männiglichs.
Auch wöllen wir/vnd gebieten ernstlichen/ allen den vnsern/ daß alle Doctor/ Magister/ vnd Studenten/ oder die Jhnen zugehören/ solch abgeschriben Sut/ Wein/ Fleisch/ Visch/ Korn/Brodt/vnd anders/ wa vnd wann sie wöllen/ bestellen mögen oder kaufsen/ vnd als dict das in verkaufsens weiß gelegt/ oder zuverkaufsen offentlich herfür gethon wirdt/ sollen alle vnsere vnderthonen in verkauffen sich gutwtllig gegen khnen beweisen vnd zu kauffen geben/noch vber gemeines Rauffgelt uach der Statt gewohnheit nicht schätzen.
Darbey soll nicht minder von der Vniversitet nohtdürfs tiglich vnnd ernstlich bestellt/ geordnet vnd dersehen werden/ daß in solchem kein gefährde mit andern den vnsern gebracht: Sondern diß Erbarlich ohne vfssatz vnd redlich gehalten/ zu jhrem gebrach vnd ohne fürkaufs/ es were dann/ daß Probst vnd Capitel/ auch die von der Vniversitet ihre Gülten/ die jhnen von jhren Pfründen vnd Stipendien allher fallen/ zu Tübingen verkauffen würden/ daß sie dann solch verkanfsen wol thun mögen/wie andere die vnsern von Tübingen.
[Note: Habitationum Taxa.] Wir wöllen auch/ vfs daß Niemandt ohn zimblich geschäßt werde/ daß der Rector zu Zeiten/ unser Statt Tübingen Vogt/ als dick die erfordert werdem/ gebem zween Man~/ die bey gutem trewem vorhin darumb gegeben/ schätzen die Haüser/ darinnen die Studenten ziehen wöllen/nach billichkeit und guter gewohnheit der Satt Tübingen/ darbey auch die/ deren dieselbe Haüßer seindt/ bleibem sollen/ als lieb ihnen der Haußzinß desselben Iahrs ist/ und unser Ohngnade zuvermeyden Und wo auch
Magister oder Studenten erfinden ein Hauß/ das der eigen Haußwürth/deß das Hauß ist/nicht will selber nutzen/ oder die seinigen: mögen dieselben Magister oder Studenten also lassen schätzen/ vnd darein ziehen/vnd deß Zinß halb zu bezahlen/nach guter gewohnheit der Statt/vnd der vorberuhrten Schätzer/geheiß vnd willen gnug thun vnnd verzinsen. Daran soll niemandt sie saumen noch irren/bey vorgemeldter [Note: Privilegia Universitatis quibus competant.] Poen verlierung deß Zinßes.
Wir haben auch alle Freyheit gcgeben wie Magistern vnd Studenken/ Geben auch hiemit in Krafft diß Brieffs/ allen jhren Ehelichen Weibern vnnd Kindern/ darzu allem jhren Haußgesindt/ Knechten/ [Note: Iudaei, aliique foeneratores et usurarii manifesti.]Mägden/ Dienern/darzu Pedellen/ Schreibern/Einbindern/ Illuminirern/ welche zu Tubingen wohnung haben.
Wir wöllen auch/ vnd gebieten ernstlichen/denen von Tübingen daß sie keinen Juden/ auch sonst keinen offnen Wucherern/ bey jhnen in der Statt oder in jhren Zwingen vnd Bannen lassen wohnhafft bleiben.
[Note: Libri Studiosorum absque veniä Rectoris no~n vendendi, neque oppignorandi.] Wir wollen auch/ daß Niemandt zu Tübingen Keinem Magister oder Studenten vff Bücher seyhe/die kauffe/ eder verpfände/ohne sondere Vrlaub eines Rectors zu zetten/ vnd ob einer das widerführe/der solle von stundt an verfallen sein Viertzig Gülden/ vnd nicht minder die Bücher ohn entglten widergeben. Würde auch ein Buch/ oder mehr bey jemandts gefunden/ das gestolen oder abtragen were/ das soll zu stunden dem/ deß es gewefen ist/ wo er das mit seiner trew behalten mag/ [Note: Medicis et Chirurgis sine Medicae Facultatis concessu ullam medendi rationem exercere no~nlicet] widerkehrt werden ohn Gelt/ bey jetzt gemeldter Poen.
Wir wollen auch vnd gebieten/daß die Amptleut vnser Statt zu Tübingen/ Keinen Leibartzet Fraw oder Mann / der von der Facul tet der Arßency nicht bewährt ist/lassen einicherley Artzeney zu Tübingen treiben oder vben/es seyemit Wasser besehen/ oder Reinigung geben/ oder sonst/ deßgleichen wöllen wir/ daß kein wundt Artzet/ Scherer oder ander/ in was Statt der seye/ Leib Artzney treib/er sey dann bewehrt/ vnnd von der Facul tet der Artzney zugelassen.
[Note: Praesecti inferioris et duorum Oppidanorum Iudicum Iuramentum, de tuendis Privilegiis Uni versit atis.] Solch obgeschrieben Freyheit vnd Gnad/ sollen auch alle Jahr/ vnser Vogt/ vnnd zween von dem Gericht / von wegen der gemeldten gemeinen Statt/ auss ein genandten tag/eine m Rector, oder der Universitet zu Gott schwehren/ alles redlich vnd aufsrecht zuhalten/ wie vorgeschrieben stehet/ ohn alle gefährde/ vnd sich bey verlierung jeglicher hundert gülden wider solches schwehren nicht stellen/ noch sich deß widern in keinen weg/als baldt Sie and Ihr jeder das zuthun/von dem Rector oder der Universitet etmahnet werden vnd erfordert/ohn alles gefährde.
[Note: Omnes Magistratus, et] Darumb gebieten auch wir Ernstlichen/ vud wöllen/ so vil uns das berührt/ daß alle unsere Amptleut/ Statthalter/ Uögt/ Hofsmeister/
[Note: Vasalli, Ecclesiastici ac Nobiles universo in hoc Cucato Privilegia haec sancte et in violate observare tenentur.] Haupt Mann/vnd alle'vnsere Lehenleute/ Geistlich vnd Weltlich/ in was Standt die seyen/ Schultheisen/ Richter/ Gebütteln/ in allem vnserm Landt/ in vnser Gegenwertigkeit vnd Abwesen/ bey den Ayden/ so sie vns gethan haben/ darzu bey vorgemeldten Poenen/ nach allem jhrem besten vermögen/ handthaben/ schirmen vnd schützen vestiglich/ in ewige zeit/ ohn widerred vnd fürwort in gemein vnd sonderheit/ all Enad/ Freyheit/Schirm/ Recht vnd Schützu~g/ so wir Doctorn/ Magistern vnd Studenten/ vnd allen denen/ die jhnen zuversprechen stehen/ deß vorbenandten vnsers Studium zu Tübingen / mit gutem willen/ geben vnd verlihen haben mit diesem Brieve/ ohn gefährde.
[Note: Immunitates Academicorum quotannis in Ecclesi â publice praelegi debent.] Vnd vmb das solch Gnad vnd Freyheit/ Poen/ Gebott/ vnd Satzung aller männiglich offenbahr werde/vnd sich deren Niemandt möge entschuldigen in ohnwissenheit/ wöllen wir/bey vorgemeldten Poenen/hundert Gülden der Universitet verfallen/ vnd zugeben von der Statt Tübingen / daß sie alle Jahr/ an Sance Georgen/ deß Heyligen Ritters/ vnd Märthreres tag/ in desselben Sanct Georgen Kirchen/ deß Stifsts/vor allem Volck/von dem Stattschreibern/ in beywesen eines Vogts/ vnd zweyer Richtern/ vnd der Statt Gebütteln/ dfs der Cantzel von wort zu wort/ vnderschidtlich/ gautz zu endt vßerlesen vnd verkündet werden.
[Note: Fundatoris promissio de conservan dis Privilegiis Universitatis.] Dieselben all vnd jeglich also fiur vns/ vnsere Nach kommen vnd Erben/ was von vns vorgeschrieben stehet/ vnd so vil vns das berührt/ bey vnsern Trewen vestiglich vnd ohn zerbrochenlich an allen Stucken vnd Articultn zu halten/ geloben wir vnd versprechen/ in Krafst diß Briefss/ nach vnserm besten vermögen/ alles getrewlich/ vnd ohngefährde/ wir wollen auch solch von einem jeglichen vnserm Erben vnd Nachkom~en/ dem vnser Statt Tübingen wirdt zu regieren/ im anfang semes Regiments versprochen vnd gelobt werden.
[Note: Fundatoris confirmatio sigilli maiotis appensione facta, nec non Subscriptio Praeecti inferioris, et Iudicum Oppidanorum.] Deßzu wahren vhrkundt/ haben wir vnser Insigel für vns/ vnsere Erben vnd Nachkommen Offentliche gehenckt an diesen Brieff/ vnd wir Vogt / Gericht vnd Raht / der Statt Tübingen/ bekennen auch für vns/vnd vnsere Nachkommen/daß diß alles/wie hievor geschrieben stehet/ nichts außgenommen/ mit vnserm guten willen vnd wissen/ vnnd dß sonder befelch deß vorgenandten vnsers Gnädigen Herrn geschehen ist. Darumb geloben wir auch/für vns/vnd alle vnsere Nachkommen/ der Statt Tübingen/ bey guten trewen an Eydes statt/ all vorgeschriben Gnad/ Freyheit/ Stuck vnd Articuln/ vest vnd stäht zu halten/wider die nimmer zu thun/noch sch affen gethan werden/ alles Ehrbahrlich/ getrewlich vnd ohn gefährlich.
[Note: subsignatio] Vnd deß zu wahrem vhrkundt haben wir der gemeinen Statte
[Note: Oppidani Magistratus] Tübingen Insigel/ zu deß vorgenanten vnsers Gnädigen Herren Jusigel/ auch offentlich gehenckt an diesen Brieff/der geben ist zu Tübingen/ off Sant Dionysien Tag/ nach Christi Geburt/ als man Zahl Tausendt/ [Note: S. Octobr.]Vierhundert/Sibentzig vnd Siben Jahre.
IN Acdemiis, custoditur scientiae et doctrinae clavis, inibi ostenditur via salutis. Hinc prodeunt, quorum scientiâ totus illuminatur Orbis, Aut hent. habita, C. Ne filius pro patre. Et certe, quales exhibet Schola, tales habitura est Ecclesia at que Res publica, moderatores et Cives. Dn. Iohnannes Cammannus, Disputat. de Iurib. Maiest. 3. thes. 36. et seq. ad datur Matthias Stephani, de Iurisdict. libr. 3. part. 2. ubi de Academiis, cap. 1. nu,. 20. etc Hucque respicit Imperator Fridericus II. apud Petrum de Vineis, libr. 3. epist 11. cum Scholares ad Studium Neapolitanum invitans, ita scribit: DEO propitio, per quem vivimus et regnamus, cui omnes actus nostros deferimus, cui omne quod agimus, imputamus; in Regnum nostrum desideramus multos prudentes et providos fieri per scientiarum haustum, et seminarium doctrinarum. Qui facti discreti per studium et per observationem; iusti DEO serviant, vui serviunt omnia, et nobis placeant per cultum Iustitiae, cuius praeceptis omnes praecipimus obedire, etc. Sic et Emphaticis verbis Illustrissimus nostrae Academiae Fundator, Dn. Eberhardus I. loquiturin fundatione: Daß sein Fürstliche Gnad/ guter mein nng/ habe wöllen helffen graben den Brßnnen deß Lebens/ darauß von allem Enden der Welt ohnersichtlich geschöpfft mag werden/ tröstlich vnnd heilsame Weißheit zu erlöschung deß ver derblichen Fewrs Menschlicher Ohnvernunfft vnd Blindheit/ etc. Et item in Privilegio erectionis Academiae Cracoviensis, ita loquitur Wladislaus Iagello, Poloniae Rex: Significamus, quod cum supernae dispensationis provisione, de gentilitatis erroribus ac tenebris, ad lucem et sui nominis agnitionem, eduxit misericorditer, et tandem ad regale dignitatis fastigium nos exaltavit; ad hoc curam nostram diligentiae praestantis extendimus: ut quos olim in erroris vetustâ caligine constituti, socios tenebrarum habuimus, signanter indigenas terrae nostrae Litvvaniae, per assuefactionem et exercitum piorum operum (sine quibus ipsa fides vacua
esse noscitur) eo magis in filios lucis convertamus. Id tamen horum ope pariter et operâ, quorum animos in Fundamentis Scripturarum peritos esse noscimus, et actibus virtuosis, Rei publicae stabilitas semper salubribus profecit in crementis. Videmus equidem, et certo certius experimur, qualiter Parisia per congregationem et convocationem peritorum, et prudentum, Franciam irradiat, Patavium cum Bononiâ, totam Italiam clarificat, Praga Bohemiam illuminat, Angliam Oxonia illustrat. Profecto ad hoc summi dispositione praesidii, plurimarum gentium, et diversarum Regionum obtinuimus Principatum, et Regni Poloniae praedicti, recepimus Diadema, ut ipsum Regnum doctarum personarum studiis illustremus; quorum Doctrinis ignorantiae caecitate sublatâ de medio, Regnum nostrum in tempore nostri Regminis felicis, ceteris Regionibus possumus coaequare; Non dubitantes, id ipsum Regni nostri subditis salubriter prosuturum, in Civitate nostrâ Cracoviensi, in quâ Studium vigeat generale, in qualibet licitâ facultate: utpote in Theologiâ, Iuris Canonici, Physicae (Medicinae) Legum, et artium liberalium facultatibus; nominandum, eligendum, constituendum, ponendum, ordinandum et erigendum dignum duximus: et tenore praesentium facimus et instituimus, temporibus perpetnis duraturum: sitque ibi scientiarum praevalentium Margarita; ut viros producat consilii maturitate conspicuos, virtotum ornatibus redimitos, et variae Facultatis Doctrinis eruditos: fiatque ibi fons doctrinarum irriguus, de cuius plenitudine hauriant universi, litterarum cupientes im bui ornamentis.
Eiusmodi porro Collegiis, Academiae habentibus aliqulem formam, numquam fere carere potuit Orbis terrarum: ut Iustus Lipsius demonstrat, in Lovanio, libr. 3. cap. 6. et seq. vide Heigium, part. 2. quaest, 11. num. 22. vetus Academiarum specimen, in Oriente, itemque Aethyopiâ, Africâ, et Novo Orbe, ac quoque Graeciâ, Asiâ, Italiâ et Româ repraesentans. Et mentio sit Iosuae, cap. 15. ac 21. cuiusdam Civitatis, quae Karyat Sepher, hoc est, Civitas Litterarum dicta fuit: sine dubio, quod inibi omnium disciplinarum Rudimenta tradebantur. Fuit Alexandriae prima Christianorum Schola, in quâ Studia artium et linguarum, cum Religione Christianâ coniuncta fuerunt. Hîc Pantaenus, sectae Stoicae antea addictus, eruditione et facundiâ praecellens, vivâ voce et scriptis Christianam Religionem illustravit. Eusebius, libr. 5. cap. 10. Hieronymus, in vitâ Pantaeni. Reges item Persarum, in India Moluqua, Academias instituêre Medicorum. Guyon, des diverseslecons, tom. 3. libr. 3. cap. 28. Vocamus autem Scholas maiores, die hohe Schulen/ Acadmias vulgo, a loco ubi Plato olim Athenis
docebat: (de Origine, Etymo, et aequivocatione huius vocabuli, vide Matthiam Stephani, de Academ cap. num. 14. et Limneum, in Colleg. de Academ. Disputat. 1. thes. 2.) Antiquitus enim Plato, non ut nunc ubique fere, Aristotele, summae Sapientiae habebatur, 1. 2. ff. denundin. Heres is, et meritissime quidem, reputabatur Sapientiae priscae ac genuinae: ad hunc, tamquam adlegitimum filium, doctrina priorum devoluta censebatur. Augustinus Steuchus, deperenni Philosoph. libr. 2. cap. 3. Hunc Arnobius, libr. 1. sublimem apicem Philosophorum vocat: et Cicero, libr. 2. denatur. Deor. ait: audiamus Platonem, quasi quendam Deum Philosophorum. Ideoque merito et hodie, loca ubi Pandectae Divinae, humanaeque Sapientiae proponuntur; Academiae, non Peripatus indigitatur: eo quod Platoniae magis, quam Aristotalicae, seu Peripateticae Philosophiae cultrices esse debuissent: sed hîc obiter illud noto: in Italiâ, Academias etiam vocari, Collegia Civium Nobiliorum, ubi vel Poesis, vel Studia liberalia reliqua, etiam in Linguâ Hetruscâ excoli solent. Harumque Academiarum, frequens est mentio, apud Stephanum Guazzum, de civil. conversat. et etiam Traianum Boccalini; ut et Antonium Riccobonum, tom 1. Orat. 44. et 50. Idemque Riccobonus, in tractat. de Gymnas. Patavin. libr. 5. cap. 3. fol. 108. De iisque haec habet, Iacobus Zvvingerus, theatr. volum. 5. libr. 1. fol. 121. Itali, inquit, prae ceteris Christiani Orbis gentibus peculiare habent, quod mirifico scientiarum amore flagrant. Apud eos publica eruditionis exercitia (seu Academiae, quas vocant) in singulis fere Urbibus celebrioribus inter nobilissimos Cives, symbolam suam, singulis in sumptus, si qui sunt faciendi, annuatim conferentibus instituuntur. Illa, meo quidem iudicio, tati sunt facienda, ut si cum Galliae et Germaniae Nobilibus; quos, paucis exceptis, arma, choreae, pocnla, venationes, lusus tantum delectant, conferantur, Barbariei nomine illos merito condemnari possent. Ortus illarum Academiarum incertus est: videtur tamen renascentibus in Italiâ litteris, sub Cosmo Medice, litteratorum patrono, Florentiae primum coepisse; cuius aemulatione motae ceterae Urbes, gloriam Academicorum Florentinorum, et aequare, et superare sedulo contenderunt. Hinc apud Neapolitanos Sereni et Ardentes, apud Senenses Inthronati, apud Papienses Clavigeri, apud Patavinos Elevati, Inflam~ati, apud Vicentinos Constantes sunt exorti; ex ipso vitae instituto, aliud atque aliud Scholae suae nomen imponentes. Et debemus Academiae della Crusca quae Florentiae est, Dictionarium Italico- Latinum, stupendae diligentiae opus. Academiae autem nostrae, et alio nomine Universitates indigitatur: sive quod ad eas aditus pateat universis; ut Matthias Stephani vult, de
Academ. cap. 1. num. 16. et seq. sive, quod magis mihi placet; quia genera artium universa, earumque Encyclopaediam complectuntur, ut Perionius censet, libr. 1. de Graecer. et Remanor. Magistr. in fin. ac etiam assentit Panegyristes Molsheimensis, libr. 1. cap. 4. Unde etiam Studia Universalia nominantur; ad disferentiam particularium Scholarum. Dissentit quidem Dn. D. Lansius, Disputat. de Academ fol. 25. ut et Limneus, Disputat. de Academ. 1. thes. 3. adfin. eo quod inveniantur Academiae, ubi non omnes Facultates docentur: quemadmodum etiam Pontifex Maximus Urbanus, Academiae Cracoviensis erectionem, eâ conditione confirmavit, ut non ibi in Theologicâ Facultatlegeretur: idque demum Bonifacius concessit. Statuta Regni Poloniae, verbo Scholae, fol. 438. Sed vero den ominatio imponi solet, secundum id, quod sit plerun que, argum. l 3. et seqq. ff de Legib. Academiae sane non proprie Universitates indigitatur; quasi quaedam sint Civitates: cum territorio destituantur, ut ex Iasone, notat Philippus Steinhaussen, in paratitl. ffor. quod cuiusque Universit. nom. in fin. et egoquoque infra suo loco Deo Volente, dicam, ubi de Academiarum Iurisdictione agam.
Durante Imperio Romano, avales fuerint Academiae, Lipsius, in admirand. libr. 4. cap. 10. docet, et quoque Lexunic. C. de Stud. liberal Urbis Roman. et Constantinopol. libr. 11. Ac fuerunt etiam Schloae Municipales, ubi Grammatica, Rhetorica, et Philosophia publice tradebantur: ac tales apud Vesontionem et Lugdunum (praecipuas in suâ quaque Provinciâ Civitates) erectae fuerunt, Chiffletius, part. 1. Vesontionis, cap. 28. post quocumque loco celebriores Episcopatus erant, ibidem Scholae, ac quasi Academiae in stituebantur: Antonius Possevinus, libr. 1. select. Biblioth. cap. 5. pag. 4. cum vero in collegiis Studia negligerentur, eo quod Canonici, Regum ac Aularum negotiis occupati essent; docendi munus in Monasteria inprimis Sancti Benedictirranslatum fuit. Reverendus Pater, Iacobus Gretserus, in observation de Episcop. Eystett. libr. 1. cap. 8. fol. 179. Henricus Petreius, de Monaster. pag mihi 14. Haec cum ceraemoniis onerarentur, non potuerunt insimul docendi molestum et dissicilem laborem sustinere. Ma~lius, in locis commun pag. mihi 519. Althusius, in Orat. de Scholis. Eaque occasione factum aiunt, ut Academiae in eam, quâ nunc conspicimus, formam fuerint redactae. Idque accidisse putat Claude Fauchet, tempore Caroli Magni, libr. 7. des antiquitez Francois. cap. 1. et 3. Quamvis aliquae Universitates antiquitatem longe sublimiorem soleant iactitare; et etiam Bononia acceptum ferat initia sua Theodosio magno Imperatori, et Beato Petronio Byzantino, Antistiti quondam suo, Gabriel Palaeottus, in Archiepiscop. Bononiensib. Ac quoque Academiae
Patavinae, ob summam vetustatem, principia plane ignorantur. Antonius Riccobonus, in tract plane eleganti, et variâ eruditione referto, de Cymnas. Patavin. libr. 1. cap. 1. Vicissim sunt qui putent, Parisiensem etiam Scholam demum sub Ludovico VII. eius nominis, Franco-Gallorum Rege, procurante Petro Lombardo, institutam esse. Estie~ne Pasquier, libr. 3. des recherch. cap. 23. fol. 404. Pierre Bonfons, des antiquit. de Paris. cap. 13. fol. 108. etc. Ac sane Germania diu caruitiisdem, et magno cum dispendio, a Germanis Bononia (de quâ passim Carolus Sigonius, in Bonon.) Lutetia (de quâ ultra Stephanum Pasquierun, et Petrum Bonfons, modo laudatis locis, late etiam tractat Belleforest, libr. 3. de la cosmographie, tit. de l'universite de Paris fol. mihi 233. etc.) donec Viennensis, (de quâ Lazius, libr. 3. de Viennâ, cap. 5.) Hey delbergensis et aliae in Germaniâ; post Pragae in Bohemiâ, et alibi in toto Orbe Christiano, innumeraefere Academiae fuerint erectae. Christophorus Lehmann/ in der Speyrischen Chronick/ libr. 7. cap. 38. Middendorpius, de Academ passim Iacobus Benius, de privileg. Iureconsultor. part. 1. inproem.
Certetalia Collegia, semper Magnatibus fuêre inter primarias curas: testatur hoc Paulus Aemylius, qui sub Sancto Ludovico ita scribit: Lutetiae florebant liberalia Studia, iuventutis concursus undique illuc fiebat: Scholastici suorum nonnullos, a Civibus pulsatos conquesti, alii in alia ceterarum Urbium Musaea concesêre. Anglus propositâingentium praemiorum, honorum, vactionum, emolumentorum spe, aliquot eorum milia Oxonium elicuit. Solitudo, exiliumque litteris indictum Lutetiae videbatur. Rex Ludovicus, non minus decoris artes liberales, Humaniora Studia, Sacram disciplinam, cultumque ingeniorum Francis, quam arma adferrepraedicans, egregiamque consociationem fore, bellicarum rerum gloriâ, cum divinarum, humanarumque rerum cognitione ac doctrinâ coniunctâ; Regiae Urbis Cives, ad officium, colendosque Doctores, discipulosque revocavit: suus ista rursus ingenuis artibus honos habitus fuit. Tantum etiam honorem Academiis habuit Philoppus Imperator, quod Helmoldus, Histor. Sclavon. libr. 7. cap. 14. adnotavit; ut Scholares conscholasticos suos adpellaret: non secus ac olim fortissimi Imperatores, milites suos commilitones. Iohannes II. Filius Ferdinandi Arragonum Regis, eosdem socios, et fratres identidem inclamavit. ex Lucio Marineo Dn. Piccartus, decad. 7. cap. 1. fol. 4. ubi alia consimilia congessit. Parisiensem Academiam, non nisi filiam suam, indigitare solent Galliae Reges. Belleforest, supra dict. loc. fol. 235. Inibique Rector, in publicis actibus cuiuscumque Facultatis; Nuntios Papae, Cardinales,
Pares Franciae, et Legatos Principis cuiuscumque praecedit. Cumprimum Urbem Rex intrat, primus ipsi Rector obviam procedit, sidelitatem promittit, et recipit vicissim Privilegiorum Universitatis confirmationem. Pierr. Bonfons, des antiquit. de Paris. cap. 13. fol. 116. b. Vigilum item inibi Praefectus, ab initio muneris sui, sarta tecta se conser. vaturum Academica Privilegia, iurato assevat. Pasquier, 3. des recherch. cap. 23. fol. 408. Pariter ut Viennae, quoties Consul novus creatur, is conceptis admonetur verbis; operam daret, ne quid Academia Viennensis caperet detrimenti. Panegyristes Molscheimensis, libr. 2. cap. 2. fol. 80. Paucis dicam: Academiae, sicut Tyrannis fuerunt exosae: ita optimis Gubernatoribus Rerum publicarum carae semper cordique exstiterunt. Panegyr. Molsheimens. libr. 1. cap. 5. Et sic singulare Arcanum Politicum est, quod Moscoviae Princeps ad Dominatum eo commodius tutandum, Academias et Schloas nullas habet, Kirchnerus, Disput at de Republic. 18. Coroll. 1. Tandem etiam Academiae, Civitatibus, in quibus conditae sunt, exim ium splendorem semper, saepe etiam incrementum attulerunt. Panegyrist. Molsheimens. libr. 1. cap. 3. Et certe Lugdunum Bata vorum, non aliud petiit praemium, fortiter perpessae obsidionis, quam ut ibi Academia institueretur.
Olim quoque, Doctorum hominum, studia colentium, do centiumque celebritas, Academiam fecit; nunc ecandem facit auctoritas Iudicii publici et summi. Franciscus Iunius, tract. de Academ. cap. 3. Dn. D. Lansius, hîc, liter. e. Hincque Academias confirmare, atque Privilegiis ornare, ad maiora, soli Imperatori competentia Regalia spectare dicitur. Post plures a se allegatos, Arnisaeus, libr. 1. de iurib. Maiestat. cap. 6. num. 14. pag 417 et Cammannus, Disputat. de Iurib. Maiestat. 3. thes. 39. et thes. 47. Ego, Politicor. libr. 1. cap. 4. num. 48. Facit quoque, lex unica, C. de stud. liberal. l. unic. C. de Professor. qui in urbe Constantinopol. 1. 2. §. 47. ff. de orig. iur. Inferiores quidem Principes ac Res publicae fundare Scholas et Gymnasia propriâ auctoritate queunt: sed nec ea Privilegia Scholarum Universalium habent. Cothma~nus, Respons Academ. 14. num. 96. et nec ibi promoti, in toto Orbe pro talibus agnoscuntur. Sic adhuc disputatur, an qui Leidae, (ubi Academia. ab Ordinibus Belgicis, invito Pontifice Maximo, et absque Imperatoris assensu, Anno Christi M. D. LXXV. erecta fuit) Doctores fiunt, protalibus habeantur ubique; ad certâ pactione fuit introductum, ut in Galliâ et Angliâ adprobentur: quod alicubi narrat Meteranus. De Papâ quaestio est maior; an is possit sine Imperatore, vel an Imperator sine eo? No~ hîc disputo de potestate Papae, quam habere debet, ex nostratium mente; sed de eâ, quam usurpat, etiam haud invito
Imperatore. Hanc si respiciamus, magis est, ut dicamus, Pontificem etiam solum hoc posse. Ac sunt in Germaniâ Academiae antiquae Privilegia sua et confirmationes, a solo Pontisice habent. vid. Panegyr. Molsheimes. libr. 1. cap. 7. Pariter ut Academiae nostrae Fundatio, haud facit Imperatoris mentionem, sed solummodo ibi narratur: daß dise damahl new angehende Schul / von dem heyligen Stuhl zu Rohm/ mit Papstlicher vnd vollkommenlicher fürsehung begabet seye. etc. Ac diu post, Imperatorum demum auctoritas accessit. Renuntiationes itidem Doctorum, atque Magistrorum, permissu Cancellariorum fiunt, qui Episcopi fere; aut aliâs Ecclesiasticae personae esse solent. Hancque etiam ob causam, Ius Academias constituendi, habitum fuit pro Spirituali. Dn. Bacchovius, ad Treutlerum, Disputat. 1. thes. 7. Iohnnaes quidem Cammannus, Disputat. de Iuib. Maiestat. thes. 7. quaerit: Unde habeant hanccepotestatem? Ac si cui lubeat respondere: ex usu longaevo, silentio vel oscitantiâ Imperatorum. Ille, hanc potius tempestatis, quam potestatis plenitudinem agnoscit. Agnoscunt et eam pro tali omnes Reformati: sed quae demum pro tali ubique habeatur, Regno iniquitatis soluto. Nunc sane adhuc maior et potentior Orbis Christiani pars aliter sentit. Qui vero faciant magis recte, altioris indaginis est. Illud ego puto, facile obtineri posse; non debere Pontificem invito Rege, velquo alio Principe superiori, Academiam confirmare, si inferior status petat. Id quod in Galliâ, Anno Christi M. D. L. disputatum fuit, cum Lotharingius Cardinalis Durocortori-Rhemorum Academiam constituisset, et Pontificium Diploma eo fine impetrâsset. Thuanus libr. 7. Adde Limneum, hîc Disputat. 1 thes. 6. ubi Pontificium hocce Ius multis oppugnat; et Academias corpora Laicalia, vetustissimasque Universitates, a Caesaribus, non Pontificibus erectas fuisse satagit probare: quem adire licet.
Omnia quae orta sunt, fatum hoc habent, ut occidant tandem: idque et Academiaecum aliis rebus commune habent, Sicque videmus, antiquissimas fere Academias minus florere: Parisiensem, Viennensem, Erphordiensem, Moguntinam etc. Quod et alicubi, in suo parnasso, prudentissimus Boccalini monet: qui idem centur. 1 ragg 14. putat; inutiles Academias veteres diruendas, et novas substituendas esse. Sed de fatalibus ruinis Academiarum, singulari Oratione prudenter disserit Kirchnerus: quae exstat, in volum. 2. eiusdem Orat. Sane etiam in genere Academiis cunctis, non solum turba trubatorum sat est iniqua. Carolstadius, von der Gelassenheit/ cap. 43. qui liber perperam Wigelie tribuitur: qui tamen ab hâc opinione non secedit, passim et in suâ Consessione, fol 33. sequutus (ut in ominbus fere) Paracelsum; quem
si vacat et licet, vide-sis in sermone de Anti- Christe, fol. 36 et adde Menippum, in Dialogo, cui titulus Academia. Sed porro et ipse Lutherus, Wesselus, aliique, ita duriuscule de iis loquuntur, ut nec verba eorum repeterenunc ausim, quae tamen olim posui, in Commentariis meis, ad leg. 7. et 8. sub quaest. 5. ff. de Iustit. et Iur. Et tribuit item Panegyristes Molsheimensis, libr. 1. cap. 6. fol. 48. Luthero, quod dixerit: Theologiam esse profanam, Iuridicam Facultatem omnium spurcissimam, Aristotelis Physicam omni aetatiinutilem, adeoque dignam, cui Ovidii Metamorphosis substituatur. Ethicam pessimam, gratiae inimicam, nec nisi ad verborum contentiones excogitatam. Philosophiam denique universam, adolescenti haud secus ac mortem animae detestabilem. Aristotelem ipsum vaferrimum ingeniorum illusorem, tricipitem Cerberum, tricorporem Geryonem, vastatorem Ecclesiae, logodaedalum, bestiam esse. Alia et consimilia habet, et loca etiam notat, Petri Roestii Pseudo iubilaetum, cap. 10. Aristotelem per singula cola, commata, nil aliud esse, quam Momum, imo Momorum Momum. Eius Physicam contentionem quandam esse, super re nihili, et velut assumpto argumento. Eiusdem farinae et Metaphysicam, et de animâlibros exsistere: indignumitaque esse, in eo nugarum coeno versari; et quae alia ibidem consimilia habentur. Sed mitigare exparte videtur haec Lutherusipse, qui in Epist. 47. eodem Roestio adducente scribit: ego simpliciter credo, quodimpossibile sit, Ecclesiam reformari, nisi funditus Canones, Decretaltes, Scholastica Theologia, Philosophia, Logica, ut nunc habentur, eradicentur, et alia Studia instituantur, etc. Sic et capio ea, quae de Iohanne Coleto (quem virum magni nominis vocat) Erasmus scribit: in vitâ eiusdem Coleti, Anno Christi M. D. XXI. ad Iedocum Ionam scriptâ. Collegia, quae multo, magnificoque sumptu sunt apud Anglos instituat, officere honestis Studiis dicebat; nec aliud esse, quam invitabula otiosorum. Neque Scholis publicis pronide multum tribuebat; quod ambitio profitendi, et quaestus omnia vitians, corrumperet sinceritatem omnium disciplinarum. Sed et A ventinus acerrimus est Scholasticorum abusuum censor: qui libr. 1. annal. fol. 83. interalia ita scribit: Ich bin wohl auff fünffzehen hohen Schulengewesk/wie sie mich vnd andere vmb das geldt gerbracht/nichts gelehrnt haben/ will es ihnen wohl anzeigen/daß mans greiffen muß/ etc. ut et libr. eod. fol. mihi 105. b. et seqq. ubi de Philosophis, Poetis, omnibusque Philosophiae partibus, pluribus agit. Ego porro ruinae Academiarum in genere omnium, et in specie huius vel illius, multas agnosco causas. Multitudo Academiarum novatum veteres obfuscat, vilitatemque copia parit. Sicque etiam scribit Beatus Rhenanus, libr. 3. rer. Germanic. fol. mihi
271. de Basileensi Civitate agens. Academia, inquit, quo minus floreat, in causaâ est proventuum tenuitas, et nimia Gymnasiorum in Germaniâ multitudo. Praestaret esse pauciora et frequentia. Sic et Auctor Partheniis litigiosi, libr. 1. cap. 7. num. 24. ait, Sane corruptissima est Res publica, in qua plurimae Leges, inquit tacitus, 4. Annal. schonborner, libr. 3. Politicor. cap. 7. Sed quid de Legum multitudine conquerimur? Academiarum ubertate laboramus, quarum XXV. in solâ Germaniâ, et ultra centum Professores Legum Ordinarii, ne quid dicam de extraoridinariis et Thesium Fabris. Insuper Studia, quae homines prudentes, piosque fecaere putabantur; hoc quia non praestant: Seneca, epist. 89. et cum docti multi, fiant vel maneant impii, et simul stulti, id in ducit contemptum litterarum, et inde locorum, ubi eae florene. Idque etiam effecit, ut iam olim deridiculo fuerint, vulgo, qui Philosophi nomen prae se ferebant. Piccartus, decad. 8. cap. 1. Nam et Pacuvius illud quoque testatum fecit versu insigni, quem Macedo Philoso phus scribi debere censebat prae foribus omnium Templorum: Agellius, libr. 3. cap. 8.
Ego odi homines ignavâ operâ, et Philosophâ sententiâ.
Sed per parenthesin quasi hîc addo, Piccartum, leviimmutatione, sicque etiam prae foribus omnium Templorum proscribi velle:
Ego odei homines ignapâ, Theologâ sent entiâ.
Apud Ammianum Marcellinum, libr. 17. Milites Iulianum adpellant, specie sapientiae stolidum, Einen Gelehrten Phantasten: et tales cum adhuc hodie complures sint, non nisi litterarum famam deprimere possunt. Addo, quae eadem de re Lactantius habet, libr. 3. cap. 15. de Philosophis faciens verba: quis est, qui non videat, eos homines, virtutis, quâ ipsi egent, non esse Doctores: Nam si quis mores eorum diligenter inquirat, inveniet iracundos, cupidos, libidinosos, arrogantes, protervos, et sub obtentu Sapientiae sua vitia celantes: domi facientes ea, quae in Scholis arguissent. Quotusquisque Philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animâ et vitâ constitutus, ut ratio postulat: qui disciplinam veram, non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet: qui obtemperet ipse sibi, et decretis pareat suis? Et postea. Tantum abest, ut ego Magistram esse putem vitae, Philosophiam, beataeque vitae persectricem; ut nullis magis existimem opus esse Magistris vivendi, quam plerisque, qui in eâ disputandâ versantur. Hos non aliter intueri decet, quam Medicos, quorum tituli remedia habent, pyxides venena. Idemque Lactantius, cap. seq. Sapientia nisi in aliquo actu fuerit, quo vim suam exerceat, inanis et salsa est. Recteque Tullius, civiles virios, qui Rem publicam gubernant, qui Ubes aut
novas constituunt, aut constitutas aequitate tuentur, qui salutem, libertatemque Civium, vel bonis Legibus, vel salubrbus Consiliis, vel Iudiciis gravibus conservant, Philosophiae Doctoribus praefert, Bonos enim facere oportet, potius quam inclusis in angulis facienda praecipere; quae ne ipsi quidem faciunt, qui loquuntur. Et quis obtemperet, cum ipsi Praeceptores doceant non obtemperare? Sic et in nostri saeculi Academiis, animus saepe corrumpitur vitiis magis, quam mens litteris excoli solet: sicque corrupta vita Studilosorum, odium et contemptionem parit Academiarum; haucque propter rationem, fere in maiori pretio Academiae sunt apud eos, qui quam longe absunt ab iisdem. Et nec licentia folum, et turpis petulantia, in Italicis viget Academiis: sed et trans Alpes in Germaniam transmigravit: ubi maxum a pars Stidiosae iuventutis, ventri, gulae, et Veneri dedita, nocturnis grassationibus, ac commessationibus, omnibus est molesta, et per consequens odio sa. Latherus, de censu, libr. 3. cap. 19. fol. 768. etc. Et sane, nunc Academici reputantur mores, quos pessimos, et vanissimos esse constat; iisque magis delectantur, qui diutius, pluresque Academias incoluerunt. vid Eilhardi Lubini, Satyr. 2. et Dn. Ianum Gruterum, in Epistol. Dedicator. ad woverium, Orationibus Politicis, Graeco Latinis praefixâ Fastus etiam docentium et discentium, et quod non litterat os contemnunt, odium conciliat: odii vero filia est contemptus. Oppressio etiam in nonnullis Aceademiis frequens eorum, quos DEUS ipse edocuit, formavit et excitavit, in caussâ est; ut a quibusdam intra pomoeria Babylonis collocentur, et maledictione divinâ quandoque infestentur. Pertinet huc, quod scribit Dominus Arndt/ Theologus bonae mentis, in seiner Landtags Predigt/ fol. 3. Der Schulen Fundaemnt ist die Forcht Gottes/ Es bemühen sich an jetzo Vornemmen weiße Leut/ einen kurtzen weg einzuführen/die Sprachen desto eher zu lehrnen: ist recht vnd löblich. Aber einen weg zu finden / Gottseeligkeit vnd Tugendt zu lehrnen/ das were wohl das rechte Fundament Die Diseipul gelehrt zu machen in Sprachen/ist etwas: aber fromb vnd tugendthafft zu machen/ist das grösseste/dayzu eben so wohl mittel vnd weg seindt/als zu den Sprachen. Anfangs haben wirs dem Bapstumb gethan mitden Schulen/ jetzo haben vns die Jesuiter vnsere Wafsen auß den händten genommen/ vnd schlagen vns mit vnserem eignen Schwerdt etc. Hippocrates in Lege. comparat naturam nostram agro, dogmata praeceptorum seminibus. Locum autem, in quo disciplina contingit, esse velut aetem ambientem ait, a quo terrae nascentibus nutrimentum accedat. Ergo, si talis locus sit corruptus, in eo statu res est, ac si aer contagio pestilenti sit infectus. Tandem et hoc notare placet: Fridericum
II. Imperatorem, quo Academiam Neapolitanam magis celebrem efficeret, constituisse; ut nemo Regnicolarum, alibi quam in patriâ Academiâ, absolvat cursum Studiorum. Petrus de Vineis, libr. 3. epist. 11. Sic et Anno M. CCCC. LVIII. in Veneto Senaut decretum est, ut subditi Venetae Rei publicae sua exercere studia in aliis Gymnasiis non possent, quam in Patavino; quique aligi studuissent, alibique doctores facti essent, ii Privilegiis carerent, quibus perfruuntur Doctoris insignia in Patavinis Collegiis consecuti. Antonius Riccobonus, libi.1. de Gymnas. Patavin. cap. 8.
COnstat Academia, Rebus et Personis, Ad Res refero aedes, et reditus, aliaque necessaria. Academia namque sine publicis, et Pro fessorum administrationi commissis agris, reditibusque constitui nequit: hincque bornitius, de aeraio cap 3. attestatur: Olim quendam virum magni iudicii vere praedixisse, propedidem interitum novae cuiusdam Scholae secuturum, publicis fundis destituae; et id post paucos annos eveinsse. Ac sane reditus et salaria, sunt quasi vita et sanguis Acadmiarum. Dn. D. Lansius, de Academ. lit. I. fol. 39. Res vero ad Academias pertinentes, cum habeant naturam et qualitatem rerum Ecclesiasticarum: Matthias Stephani, de Academ. cap. 13. num. 2. inde quoque iisdem Privilegiis fruuntur, §. Res sacrae, Insitit. de rer. divis. l. quod nullius 182. ff. de reg iur l. iubemus 14. l. sancimus 21. C. de Sacrolanct. Eccles. cap. nulli, de reb. Eccles. non alienand. Et hinc Legata Academiis et Scholis, ad pios usus relicta censentur. Wesembecius, consil. 28. num. 86. Hincque Craco viensis Academiae domus Collegiata, aeque ae Ecclesiae, Ius Asyli habet. Statuta Polon. §. Schola, fol. mihi 444. Exillis reditibus, salaria talia Professoribus sunt constituenda, quae non tantumsufficere profitentibus; sed ad honorem eorum pertinere videantur: quo facilius ad id munus viri praestantes doctioresque alliciantur, argum. l. qui silium 4. ff. ubi pupill. educar. deb. 12. §. 3. ff. de administrat. et pericul. tutor. Iohannes Limneus, in Disputat. eleg. de Academ. habitâ in Academia Noricâ, thes. 3. ad fin. ubi idem monet; salaria antiquitus constituta, augeri posse, deberique, Cum, ut Decianus enuntiat, polum. 1. respons. 14. num. 52. mutato temporum feliciourm statu, ad eam
devenerimus omnium rerum caritatem; ut quae Stipendia, annis sperioribus maiora videbantur, nunc vix inter mediocria connumerari queant; eo quod annona, et cunctae humani victus expensae, creverint in triplum; nec feliciorum temporum adpareat fere spes ulla. Quin et rei monetariae perversitas mira et iniqua, annis proximis duobus aut tribus, ad famem redegit omnes doctos et pios, Ac non solum Professoribus de prandio et coenâ est prospiciendum; verum etiam cum senuerint, aut cum peractis curriculis Studiorum, Academia fuerit reliqvena=da, victum ut habere possint, Dn. D. Lansius, liter. 1. fol. 42. sed et porro optandi sunt multi Leones hodie Graeci, qui id respondeant, quod ille cordate Eunucho cuidam suo regessit, invidenti doctis oblata praemia, quae rectius tribui possent: apage vero inepte, cum militibus tuis; mihi unum hoc votum, uti omnia Stipendia militum, salvo Imperio et finibus eiusdem, liceat impendere in artium Doctores. Dn. Piccartus, decad. 7. cap. 1. fol. 2.
[Note: Rector magnificus caput et Princeps Academiae.]Inter Academicas personas, primus occurrit Rector. Qui in Germaniae Academiis, fere eligitur a Professoribus, et ex numero Professorum, vel Generosorum, atque Illustrium Studiosorum. Middendorpius, hîc, libr. 3. cap. 13. Limneus, hîc, Disputat. 2. thes. 8. (ubirefert, olim fere Clericum fuisse electum) in Italiâ vero, Scholares, sive Consiliarii nationum, eligunt eundem: et illi in se dant Iurisdictionem. Accursius, in l. 6. ff. de Iurisdict. Bartolus, in l. 5. tit. eod. Sane et Basileae, Studiosi quo que intererant olim electioni. Wurstisius, in Chrenic. Basileens. libr. 6. cap. 2. Sicque Bononiae, primi Gymnasiarchae, non aut Legum, aut artium exstiterunt, sed nationum. Inde postanno M. CC. duo in Gymnasio Rectoresinveniuntur, unus Transmontanorum, alter Cismontanorum; qui res Utriusque Universitatis gesserunt. Idque intellexit Odofredus, cum Anno Christi M. CC. LXII. scripsit: Scholares, etsi Universitatem constituunt, et creare at que habere Rectores possunt: Iure tamen Rectores legere non posse; quia discipuli sunt Doctorumm: verum Legibus Bononiensium aliter observari, Sigonius, libr. 4. histor. Bonon. fol. 73. ad sin. Lutetiae, ex artium Collegio solum, sed a Procuratoribus nationum deligitur Rector. Belleforest, in Cosmograph. fol. 234. Magistratus is, nullibi fere perpetuus est, sed vel annuus, vel semestris, vel trimestris. Middendorpius, dict. cap. 13. Non equidem illam ob rationem, quod magna et nimia potestas, debeat esse brevis: quae politica ratio, impertinenter sane huc transfertur; sedne uni semper onus hoc incumbat, eiusque lectiones, et alias expeditiones, nimium remoretur; et ut aequalitas inter eos, qui membra sunt corpors unius, eo melius conservaretur. Sugillat me hâc in
re Dn. Limneus, Disputat. 2. thes. 8. lit. g. et mea rationalia se non capere dicit. Verum, eam ob rationem, in Republicâ liberâ praesertim, diuturna non debet esse, magna potestas (ut alibi dixi) ne Tyrannus ex cive fiat: id quod Caesari peperit Monarchiam. Sed hoc in Scholastico illo Principatu haud est verendum. Caput enim Rector academiae est, at cum potestate admodum restrictâ: ita ut sine Consilio senatorum, vel Decanorum, nil, quod maioris sit momenti, facere possit: praesertim, cum saepius contingat, ut ille, qui hocce officium gerit, scientiâ Iuris non admodum sit instructus: ubi certe illum defectum, per adsessores supplere debet, argum. l. 2. ff. quod quisque Iuris. etc. tot. tit. ff. de Adsessorib. Matthias Stephani, de Academiis, cap. 12.
[Note: Cancellarii Dignitas, atque Quctoritas.]Cancellarius plerumque loci Episcopus est, Dn. D. Lansius, de Academ lit. K fol 57. Quam vis hodie, post Pacem Religiosam, vigorecuius, Episcopalia Iura, Statibus Augustanae Confessionis collata censentur; non semper Clericus: alibi etiam (ut Ienae) nullus exsistat. Limneus, Disputat. 2. thes. 1. 1. At vero Iacobus Gretserus, libr. 1. observat. ad Episcop. Eystettens. cap. 21. fol. 250. etc. scribit: Olim apud Catholicos, cum Academiae novae instituerentur, semper simul Illustri alicui personae, Cancellarii munus, ab Academiae conditore, cum Pontificis Maximi assensu, demandabatur. Hincque Cancellarium Academiae Viennensis agit Praepositus Templi Cathedralis; Tubingensis, Praepositus Sancti Georgii; Heydelbergensis, Praepositus Sancti Spiritus, (aut ni fallor, Episcopus Wormatiensis) Friburgensis, et basileensis, Episcopus Basileensis; Lipsensis, Episcopus Merseburgensis; Francofordiensis ad Oderam, Episcopus Brandenburgensis; Oxoniensis in Angliâ, Archiepiscopus Eboracensis; Cantabrigiensis, Episcopus Roffensis; et Academiae Ingolstadiensis, Episcopus Aichstadianus. Est autem (dicente eodem Gretsero) Cancellarius, Vicarius et quasi Legatus Pontificis Summi; ad hoc praecipue constitutus, ut advigilet, ne indigni et inepti ad honores et gradus Academicos evehantur: non sine gravi Ecclesiae Orthodoxae damno. Quocirca Candidatorum Examinibus interesse Cancellarius potest: eidem post Examen sistitur Candidatus, et ab eodem licentiam conferendi gradum Promotor petit. Verum Cancellarii, si Principes praesertim sint, Procancellariis vices suas demandant. Et Anno Christi M. D. XXXVI. magna inter Cancellarium, D. Ambrosium Widmannum, et Professores Academicos Tubingenses orta controversia est; eo quod is gradus Luthernis (praesertim in Theologiâ) conferre nolebat; et cum urgetetur, indignabundus Rotenburgum ad Nicrum secessit. Quâ de re, quid Melanchthon requisitus responderit, et alia hûc spectantia, vide
apud Casparum Ulenbergium, in Historiâ, de vitâ Philippi Melanchthonis, fol. 128. et seqq. adde Crusium, part. 3. Annal. Suevicor. libr. 11. cap. 10. Nunc is promovendi licentiam, et facultatem, hâc verborum formulâ apud nos concedit: Auctoritate publicâ et ordinariâ, ab Imperatoribus concessâ et confirmatâ. Statuta Renovata, Universitatis Scholasticae Studii Tubingensis, cap. 4. fol. 27.
[Note: Quatuor Collegia Academiarum.]Academiae plerumque quatuor Collegia complectuntur; quorum quodlibet sibi eligit decanum. More ex Scholis Militiarum desumpto: ubi in Centuriâ, Decuriae decem erant, et unaquaeque suum Decanum habebat. Dn. D. Lansius, lit. b. tract. de Academ. Sicque etiam in Academiis priscis, singularum Facultatum deni habebantur; qui singulasdiei horas, antemeridianas, et pomeridianas, in explicandis. Facultatis suae Dogmatibus consumere possent; unde et adhuc hodie denominatio mansit. Franciscus Iunius, tract. de Academ. cap. 4. pag. 37. Et Decanus causas Collegium suum concernentes, moderatur, ac procurat: Matthias Stephani, hîc cap. 4. num. 6. etc. primumque in Collegio locum tenet, et ibi Rectori quoque praefertur, non vero in actibus publicis, Decanus verbi gratiâ Medicinae, infimum ex Ordine Iureconsultorum praecedit: Statuta Tubingensia, fol. 11. tit. de Ordine Membrorum. Sed quibusdam in locis decani sunt capita Scholae, super iisque Academia est fundata: tunc omnibus reliquis praeferuntur. vid. Stevvech. ad Veget. libr. 2. cap. 8.
[Note: Theologicae Facultatis Professores.]In Academiis, Theologicae Facultatis Professores omnes, iure primum obtinentlocum ubique: Dn. D. Lansius, hîc fol. 20. Est etenim eorum scientia, tum subiecti, tum veritatis, tum et finis ratione, dignior, nobiliorque ceteris. Hi olim raro Doctores, sed magistri nominabantur (et certe quondam, soli Iureconsulti, Doctores denominabantur, Benius, de privileg. Iureconsultor. cap. 65.) Inde cum in aliquibus Academiarum Privilegiis, vetustioribusque instrumentis, Magistri Doctoribus praeferuntur; ex hoc minime evinci potest (quia tamen Magistelli nonulli opinantur) Philosophos ceteris anteponi: sed id fit intuitu Magistrorum nostrorum, qui erant Theologiae Professores. Dn. D. Lansius, fol. 71. Post Theologos, proximum seu secundum [Note: Iurisconsulti, an iure Medicis praeferantur?] locum obtinent Iureconsulti, ante Medicos. Id an Iure fiat, quaesto est vetus? videatur Lipsius, orat. 8. Rodericus a Castro, in Medico-polit. libr. 1. cap. 12. Alphonsus Moditius, §. prudentum, quaest. 12. Limneus, in Dispurat. de Academ. 2. thes. 10. Clarissimus Hilligerus, ad Donell. libr. 3. Commentar. cap. 9. liter. N. Iohannes Gerhardi, centur. quaest. politic. decad. 9. quast. 6. Iohannes Baptista de Plotis, et Rogerius Comes, consil. matrimonial. tom. 1. consil. 87, et seq. Benius, de privileg.
[Note: Medici.] Iureconsultor libr. 3. cap. 55. Iacobus Martini, centur. 9. quaest. variar. Disputat. 2. quaest. 10. Ego neutri arti aliquid detractum velim: sed si ex animi sensu, sententiam pronuntiare, et ex veris fundamentis, non emendicatis suffragiis censere decet: cum praestantissimo Medico, Francisco Valesio, in suâ sacrâ Philosophiâ, ca. 74. hâc distinctione rem determinarem: ut nempe Iurisprudentiae verae, quae scilicet non in agendis causis, sed in administrandâ Republicâ versatur, cedere omnino necesse habeat Medicina: non Rabulariae illae, et quaelites solummodo ordinat, vel miscet potius intricatas. Quod tamen non placet Dn. D. [Note: Professores artium.] Lansio, hîc fol. 22. Tandem artium Professores, qui et Philosophi audiri gestiunt, subsequuntur. (Quod tamen in Academiâ Parisiensi non fit: ubi Philosophi primas tenent, et ex iis solis eligitur Rector. Antiquitez de Paris. fol. 22. b.) Hi sane, si antiquum Philosophiae splendorem tuerentur; et Pythagorae, Platonis, aliorumque premerent vestigia, vel omnium primi, vel statim post Theologos locandi essent. Dn. D. Lansius, hîc, fol. 23 Erat namque olim Philosophia, rerum divinarum, humanarumque encyclopaedia; eaque comprehen debat, quicquid mens humana scire, aut capere posset. Sed nunc artium liberalium Rudimenta tantum tradit; et aliis Superioribus disciplinis, subalterna magis est, quam Collateralis. Indeque etiam in Iure nostro, differentia constituitur inter Philosophos, et liberalium artium Professores. argum. l. 1. in princip. et §. 4. ff. de var. et extraordinar. cognit. l. 6. §. 3. et 4. ff. de excusat. tutor.
Professores nullâ honestâ ratione, Academiis invitis obtrudiposse, late et recte Cothmannus docet, consil. Academ. 42. num. 53. etc. Certi etenim Iuris est, nominationes idonearum personarum, ad ipsa Collegia, Collegiorumque Professores, omnino pertinere, l. nemini, 11. C. de Advocat. diversor. Iudicior. l. 7. C. de Professor. et Medic. Langlaeus, semestr. libr. 7. cap. 10. Idque non caret evidentissimâ ratione; cum scilicet personarum eligendarum aptitudo, Professoribus Collegiorum, in quae vocandae, adsciscendae, et cooptandae sunt personae illae, prae omnibus aliis optime cognita et perspecta esse queat. Sed vero Professores; qui olim Sophistae dicti fuerunt, non publicâ docebant mercede, sed operam suam discipulis locabant. Matthias Stephani, hîc cap. 3. num. 3. et seq. Ii etiam, in quamcumque Urbem delati essent, poterant Orationem habere, illicere iuventutem, docere, declamare. Et inprimis apud exteras nationes, plus se laudis et gloriae collecturos opinabantur. Ludovicus Cresollius, e Societate Iesu, Theatr. Rhetorum, libr. 4. cap. 1. Itaque Scopelianum Sophistam, cum Clazomenii rogarent, ut declamationes domi suae faceret, Urbemque suam exornaret;
venuste recusavit, dicens: In caveâ minime Philomela canit. Philostratus, libr. 1. de Sophist. Tandem Imperatores Romani, cum bonarum artium propagationem, ad suam curam pertinere cogitarent, Sophisticos Thronos, suggesta videlicet Oratoria, et eloquentiae Officinas, quibus qui praeessent, publicis donis, salariisque ornarentur, in Urbibus praecipuis esse voluerunt. Id vero munus deligendi, ab Imperatoribus derivatum est postea in optimates, et viros principes Civitatis. Cresollius, dict. loc. Primus vero e Fisco, Latinis Graecisque Rhe oribus constituit annua centena Vespasianus: hoc est, si ad nostrum putandi modum revocaretur, aureorum coronatorum milia duo, et praeterea fere centum. Cresollius, dict. libr. 4. cap. 2. Sicque Lucianus, in Eunucho, seribit: Salarium, idque neutiquam exiguum, ab Imperatore singulis Philosophorum generibus fuisse constitutum: puta Stociis, Platonicis, Epicureis, Peripateticis; ita ut unicuique sectae praemium esset aequale. Ceterum demortuo ex his quopiam, alium aliquem in eius locum subrogari, qui sit Optimatum calculis probatus. Et singulos in annos, decies, mille numûm, accipere, uti doceant iuventutem. Qui idem, ibid. Philosophorum vanas Disputationes et pro loco concertationes taxans, ita ait: Si ego forte Iudex causae sedissem, magis in hoc, ut mihi videtur, futurus eram occupatus, potiusque spectâssem, uter moribus praestantior esset; quam uter promptior ad disputandum ac dicendum. Sed vero in Galliis, more est receptum, ut in omnibus Universitatibus denuntietur, ucare hîc, vel illîc Professionem: licetque tunc omnibus subire lecturam ac disputationem, ut postea, magis idoneus eligatur; ex Caroli IX. Lege, quae exstat in Codice He~rici III. libr. 11. tit. 6. des lectures. quaest. 1. Florebat olim in Gymnasio Bononiensi, Tancredus, Iurisconsultus, Ecclesiae Archidiaconus ibidem: cuius viri anctoritate motus, Honorius Pontifex Maximus, cum publicae Professionis immodicam coercere licentiam vellet, eam cognitionem ipsi mandavit, quam hodieque Archidiaconi obtinere ibi solent. Sigonius, histor. Bononiens. libr. 5. fol. 93. Inprimis antem exspectantiae improbandae sunt, et Simoniae quandam speciem, votumque captandae mortis, continere videntur. Matthias Stephani, hîc cap. 3. num. 18. et mult. seqq late Ac item, ubi electio spectat ad Academicum Senatum, vel collegas, confirmatio tamen omnino reservata esse debet superiori, seu patrono: et hâc nimirum ratione, duplex velut Examen, atque cognitio instituitur, adeoque res geritur ex magis bonâ fide, deliberationeque maiori. Dn. D. Lansius, hîc fol. 17. tandemque aliâs Academia, Hospitale otiosorum, ignavorumque generorum et filiorum magis, quam Schola redderetur. Alibi eliguntui
Professores, ab ipsis Studiosis: quod et in Patavino Gymnasio olim usitatum, sed merito post reprobatum fuit, Riccobonus, de Gymnas. Patavin. libr. [Note: Veteres Formulae, quibus Bononienses olim Professores conducebant.] 1. cap. 3. Adscribere tandem lubet, Formulas veteres, quibus Bononienses olim Professores conducebant; quae apud Sigonium exstant, histor. Bononiens. mihi fol. 73. 82. et 91. Qui profiteri Legum doctrinam voluerit, postquam adprobatus erit, professionis initium facere non possit, nisi iurârit; se posthâc nullâ in Urbe, scientiam Legum, scholaribus traditurum. Domini Legum, cum aliquo vertendi ob studium soli caussâ, ne contrahunto, neve Scholaribus, ut alio commigrent, auxilio sunto. Iudicibus et Rectoribus, si postulârint, consilium danto. Ne quis Civis, aut Urbis Incola, se comitem scholari alio Studii gratiâ commigranti praebeto. Ne quis cum aliquo Scholari, extra Urbem, et ditionem Bononiae contrahito. Scholares pro Civibus habentor, atque tractantor. Tubingae, qui in numerum Professorum electus, et [Note: Iuramentum Professorum Tubingensium.] nomen apud Rectorem professus fuerit, sub consueto receptionis iuramento, formulae etiam concordiae subscripserit; in haec capita iurat. Velle se in officio suo, ante omnia gloriam DEI Omnipotentis, sincerostudio et zelo promovere; ac veram pietatem ex animo colere. Velle in adsignatis lectionibus obeundis, et aliis commissis officiis expediundis, debitam diligentiam, et studium adhibere; neque aliis suis negotiis, aut privatis studiis, in primario suo officio impedirise pati. Velle Discipulorum et Auditorum, tam mores, quam studia, ad pietatem et laudabiles profectus diligenter et sedulo conformare. Velle muneris dignitatem, vitae inoffensae, et honestae gravitate, decorare: Scholae commoda, et privatis suis omnibus anteponere, et omnitempore promovere, damna pro viribus cavere et avertere. Et praeter ea, quae praecedenti Formulâ Iurisiurandi continentur, etiam haec de Officio Professorum, sanciunt Statuta, fol. 30. suas lectiones quilibet Professor, ipse per se, non per Vicarium, statis et completis horis, ac quo ad eius fieri potest, diversis ab aliarum professionum temporibus ut obeat: nisi a Rectore, et suae Professionis Decano, eius rei copiam impetraverit. Ut nemo Professor neque in lectionibus suis, neque ullo alio loco et tempore, de alterius professionis famâ et dignitate, sive in universum, sive singulatim, quicquam derrahat. Qui contra fecerit, et a sua Professionis munere, et a Consilio Senatus remotus esse debet: donec meritam penam, arbitrio Universitatis decretam, exsolverit, et laesae atque offensae Professioni satisfecerit. De alia quoque in aliam horam, privato arbitrio transire, nulli Professorum fas esse: peregre etiam non abire debet; nisiin causis gravioribus, conscio et permittente Rectore, et suae Facultatis Decano,
Habent insuper Professores, prae aliis litteratis Privilegia magna: ab omnibus nempe oneribus debent esse immunes; l. 6. C. de Professorib. et Medic. libr. 10. Menochius, de arbitrar. iudic. quaestion. centur. 4. cas. 379. Non removentur propter senectutem. Speckhan, centur. 2. class. 1. quaest. 10. et si quae alia ab aliis recensentur. Quin et si per viginti annos in Academiis docuerunt, Comitivam eos adipisci dignitatem, arbitrantur nonnulli, argum. l. 1. C. de Professorib. qui in Urb. Constantinopol. libr. 12. late Arumaeus, de Iure public. volum. 2. Discurs. 4. Idque in Auditorio Iureconsultorum Pragae publice perscriptum legi; Middendorpius attestatur, libr. 5. de Academ. fol. mihi 285. ac inter alia, illa quoque verba: Nec refert, quodisti careant omnino Comitatu, reditibusque illius: quamvis pessime in hoc nobiscum actum sit. Dicant, eos non esse proprie Comites et Duces; sed improprie et abusive: cum sint sine Comitatu, ut videri potest in Episcopis suftraganeis, seu nulla tenentibus: qui licet sint sine Episcopatu, habent tamen nihilominus dignitatem. etc. ast vide Dn. D. Lansium, hîc fol. 75. et seqq. qui contra unanimem interpretum sententiam huic opinioni dicam scribit. Et sane haecce Privilegia, quo magis extenduntur, eo magis ludibrio sese exponunt litterati: et praestat, moderatâ libertate aliquem vivere contentum, quam summam affectare, nec eam adquirere posse, et simul irrideri. Nam et aliâs audire coguntur Doctores, se comi facilitate Privilegia sua promovere. Scipio Gentilis, Disputat. de iur. public. 4. thes. 67. Et vere Vincentius Carocius monet: tractat. de locat. et conduct. tit de Professorib. et Medic. fol mihi 139. a princip. Litteratorum Privilegia, hodie parum observari; et vere nunc vanum esse, ea proponere: et cavere debere Scholares, nese fundent in Scholastico Privilegio, quia decipientur.
AD potestatem Privilegiatis Academiis concessam, Facultas cumprimis creandi Doctores, Magistros, etc. pertinet. Unde commode hîc et illud quaeri potest; unde in Scholas et Academias, ritus Promotionum publicarum, Scholasticarumque dignitatum nomina venerint; et num bene ista a suis Auctoribus fuerint excogitata, et adhuc in usu quottidiano serventur? de quo Serrarius, Theologus e Societate Iusu, tom. 3. Opusculor. Orat. Luthero-Turcicâ 2. Heigius,
part. 2. quaest. II. num. 29. etc. Matthias Stephani, libr. 3. de Iurisdict. part. 2. cap. 14. num. 32. etc. Middendorpius, de Academ. libr. 1. cap. 13. Iohannes Gerhardi, loc. de Minister. num. 137. Declamationes Philippi Melanchthonis, tom. 5. fol. 857. Iohannes Forsterus, Disputat. ad Orat. Dominic. decad. 2. Problem. 7. Sagittarius, quaest. illustr. Philosophicar. centur. 1. quaest. 77. Et vero, num in Scholis publicis, quas Academias vocare solemus, ritus Promotionum, et nomina Scholasticarum dignitatum, bene a nostris maioribus fuerint excogitata, et adhuc usu quottidiano observentur? non soluma Phanaticis quibusdam pernegatum: vide Casparum Schvvenckhfeldt, in epistolar. contra Catholicos, fol. 229. etc. sed et a cordatis non paucis dubitatum fuit. Et tamen Promotionum illi gradus, in Concilio Viennensi, sub Clemente V. Pontifice Maximo, gravissimis de causis adprobati; et sumptuariae quoque Legespraescriptae sunt, ne qui propter inopiam rei familiaris, et sumpptuum magnitudinem, a re tam utili abstinerent. Clement. 2. de Magistr. Ac sane cui non sufficiat auctoritas, tam celebris congregationis? Me quod attinet, plane persuasus sum, non per se culpandum esse huncce morem; nec cordatos, bonos et prudentes, qui hoc faciunt, aliud nisi pessimos abusus vituperare puto. Dum nempe primo faepius conferuntur indignis; eoque fieri solet, ut Promotiones multis oneri potius, quam honori sint, ordinique universo maculam foedissimam inurant. Ita ut magna saepius differentia siet, inter Doctorem, et Doctoris titulo insignitum. Unde Papa Gregorius XIII. aliquem beneficium petentem, et titulo doctoris gloriantem, non immerito interrogavit: [Note: Bottero deo detis, libr. 1. fol. 89 in fris. et b.] anne sit Doctor, vel Doctoris tantum titulo ornatus? Quae in Italico suavius sonant: Siete voi Dottore, ô visiete adottorato? Sicque Honores vilescunt, ubi dignus et indignus, simpliciter ablativos adsciscunt. Dn. D. Lansius, de Academ. fol. 85. lit. N. Sunt certe imperiti Doctores DEO invisi, et hominibus perniciosi: Cothmannus, Academ. Respons. 14. num. 75. illi scilicet, qui silentiarii sunt, Legumque Secretarii, qui omnia Iura in scrinio pectoris habent; sed plane instar confessionis, quam nefas fuerit aliis revelare. Sapientiorille apud Tibullum, libr. 1. Elegia 4.
Parce puer, quaeso, ne turpis fabula siam,
Cum mea videbunt vana Magisteria.
Merito ergo Palingenius, in Virgine,
Prô Dii, nunc nomina tantum
Magnifica, et claros titulos sibi quilibet optar,
Arrogat, affectat, sequitur, rapit; ut merito iam
Et se Asinus Pardum vocet, et formica Leonem.
Quis non vult sapiens, generosus, iustus haberi,
Et probus, et doctus; contentus cortice solo
Atque umbris rerum, ut tali velamine mores
Occulat infandos? Lis est de nomine, non re.
Adde si lubet, Melandrum, lib. 1. iocoser. nu. 686. et seqq. ubi ridiculis quibusdam exemplis, titulorum exagitat prophanatores. Pertinet item huc, quod Caspar Ensius habet, libr. 2. Morosophiae, cap. 19. Venit stultus iuvenis ad Templum, Doctoratus insignia recepturus. Praeceptores illum sui celebrant, seu amore, seu errore. Tumetille, vulgus stupet, adplaudunt Adfines et Amici. Iussus cathedram ascendit, cuncta iam ex alto quasi despiciens, et nescio quid confusum murmurans. Tunc maiores certatim, quasi divina loquutum, laudibus ad caelum tollunt. Tinniunt interim campanae, strepunt tubae, volant annuli figuntur oscula, vertici rotundus Magistralis, seu Doctoralis imponitur pileus. His peractis, descendit sapiens, qui stultus ascenderat, et magnaâ deducitur pompâ, mira prorsus transformatio, et nec Ovidio [Note: Oldendorpius ad Leges XII. Tabularum.] quidem cognita. Abusum haec taxant, non tollunt usum. Nemo forte ex istis titulis melior, nemo doctior efficitur, inquit alius, et parum hae promotiones ad eruditionem conducunt. Sed vero eruditionis atque doctrinae indicium et insigne sunt: ut homines nôrint, quibus suos et suorum animos, liberalibus artibus et disciplinis, reliquaque cognitione inf formandos, tuto committere queant; qui ex iis, quae cuiusque professionis sunt propria, utpote imperiti, dignum ab indigno, ab inerudito inscioque, eruditum et scientem discernere nequeunt.
[Note: Sambucus, in Emblernat. fol. mibi 280.]
Multa valent, doctique probant nec vulgus abhorret,
Accipiunt pondus sed tamen illa notis.
Nam nisi sint etiam titulo insignita superbo,
Fulgeat et digno nomine quidque, latet.
Sic hodie magni fiunt Doctoris honores,
Qui Studiis laudem promeruêre suis.
Nefugias nomen, quamvis doctissimus aevi:
Sit modo digna fides non erit ambitio.
Sunt et secundo, eo cumprimis nomine, tituli vituperandi: cum etiam digni iis superbiunt, et alios eo nomine prae se contemnunt. Venenum id est pessimum, ex Pharmacopolio Babylonico, et Anti-Christi. Hucque spectat, quod scribit Franciscus Lambertus Avenionensis, Theologus vere insignis (vide Melandrum, libr. 1. Iocoser. num. 684.) ad finem tractatus de causis exc aecationis inultorum saeculorum. Vae vobis, ô exsecrabiles caecorum duces, qui vestros superbos docendi titulos aere multo emitis; nihil minus faciatis, quam doceatis.
Odit Christus promotiones huiusm odi, quas et interdixit. Proinde miror etiam eorum, qui e nobis esse volunt, adhuc nonnullos tam insanire, ut ad gradus, et Doctoratus promoveri velint; contra apertissimum verbum DEI. Ego Doctor esse volo, et veritatis quidem per gratiam Domini: id est, purissmum verbum DEI docere cupio. Sed quid ad me promotio fornicariae Babylonis? Doctorverus est, qui vere docet, consecratus et promotus, non numismatum medio, sed Spiritu DEI. Et addit. Non expaveat fidelium quisquam, has satanae larvas, nec dicant ad illos spectare iudicium doctrinarum. Nimirum si oves Christi sunt, ad eos spectat iudicare de voce Pastoris sui, ut saepe docuimus in Canticis Salomonis. etc. Hoc eodem intuitu, Slvator noster, superbos, ambitiososque Rabbinorum titulos detestatus est. Ex cuius tamen traditione, Ecclesia primitiva, graduum diversitatem nou improbavit: ac pro merito, alios Diaconos, alios Presbyteros vocavit. adde Bellarminum libr. 3. de verbo Dei. cap. 10. Notat et hanc studiorum ac graduum vanitatem (si scilicet non ad solum DEUM, proximique commodum, plene planeque referantur) Beatus Augustinus, libr. 4. Confess. cap ultim Et quid, inquit, mihi proderat, quod omnes libros artium, quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus, perme ipsum legi, et intellexi, quoscumque legere potui; et gaudebam in eis, et nesciebam, unde esset, quicquid ibi verum et certum esset. Dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea quae illuminantur faciem: unde ipsa facies mea, quâ illuminata cernebam, non illuminabatur. Celeritas intelligendi, et disputandiacumen, donum tuum est, sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis valebat. Nam quid mihi proderat bonares, non utenti bene? Idemque docet Iohannes Wesselus, suotemporelux mundi dictus, libr. de Sacrament. paenitent. fol mihi 788. Omnis alta professio, frigida affectio, pestis est in Ecclesiâ DEI. Igitur qui principatum, praesidentiam, praeeminentiam, dignitatem, religionem, Doctoratum, Sacerdotium, Pontificatum suscipit; si adhûc divitiis, delitiis, honoribus, ambitioni inhiat, in cathedrâ pestilentiae sedet, etc. Sunt equidem exempla piorum virorum, qui titulos graduque appetere omiserunt; nescilicet vel superbia crescat, vel in illis superbire videantur. Et ita insigni quondam Alemanniae Doctori Henrico Susoni, aeternae Sapientiae discipulus qui dicebatur, a Spiritu DEI, titulus prohibitus fuit. Laurentius Surius, in praefat. oper. Susonis fol. 4. Sed magna est differentia inter humilitatem Heroum, et rabiem nonnullorum; qui dum titulos contemnunt, eo ipso insolenti arrogantiâ, et imperioso fastidio inflati, efferuntur. Et ita etiam capio, quae Thomas Kempisius,
in vita M. Gerardi Magni, inter eius opera, fol. 917. et seq. habet: numquam capies gradum in Medicinâ, similiter nec in Legibus vel canonibus; quia finis graduum est, vel lucrum, vel beneficia, vel inanis iactantia, vel gloria mundi. Quae cum ad lucrum, vel beneficia non ordinantur, simpliciter inutiles sunt, et supervacuae, et stultissimae res, et contra DEUM, et omnem libertatem, et puritatem sunt: et homo cum illos appetit, cadit in mala plurima, et sunt peiores beneficiis ac lucris. Item nullam artem studere, nullum librum facere, nullum iter arripere, vel laborem, nullam practicam scientiam exercere, ad dilatandam famam, et nomen scientiae; et ad habendos honores vel gratitudinem quorumcumque, vel propter memoriam post se relinquendam. Sienim propter haec talia, vel aliquem actum fecero, mercedem in eis ponendo, non reddetur mihi apud Patrem, qui in Caelis est, ac si veniret laus ex opere, propter DEUM facto, de quo intentio fuerit occulta, licet hoc opus luceat; redde altissimo laudem et gloriam illam. Item nullum verbum proferas, de quo multum religiosus, vel scientificus appareas. Item omnem disputationem publicam vitare et abhorrere, quae est litigiosa, vel ad triumphandum, vel ad apparendum: sicut sunt omnes Disputationes Theologorum, et Artistarum Parisiis; imo nec ad discendum interesse. Quia contra quietem sunt, et lites et dissensiones fiunt, et inutiles, et semper curiosae, et ut plurimum superstitiosae, animales, diabolicae et terrenae; ita quod doctrina saepe nociva, et una cum temprois consumptione, semper inutilis est. Interim possis lucrum Spirituale acquirere, vel oratione, in merito, vel studio alicuius devoti. Item numquam disputabo cum quocumque private, nisi praeordinetur certus finis evidentis boni, et nisi talis sit, quime velit audire, et cum quo possim sine litigio conferre, et modeste: nisi malitia rigorem requireret, propter bonum subsequens, et hoc numquam, nisi bene deliberate. Item numquam studebis ad capiendum gradum in Theologiâ, vel niteris ad hoc. Nam hoc communiter est carnale. Item in multis retraheris a salute proximi. Item ab oratione, a puritate mentis, et abstractione. Item multis vanis lectionibus oportet interesse, et multitudini hominum, in quibus homo inquinatur, et divaricatur. Restat, ut quod etiam in consimilibus negotiis aliis, non praeter rationem usurpatum esse subinde comperimus; omnia nempe bona esse bonis, et malis vero nil esse bonum: id et hîc quoque, meo quidem iudicio, non perperam usurpetur. Ac scilicet gradus eiusmodi boni sunt, et in Republicâ Christianâ maxime tolerandi; a bonis si conferantur: hoc est, ex fide, animoque sincero, nec pravis affectibus; sordibus scilicet, vel favore depravato. Boni quoque
sunt gradus illi, a bonis si suscipiantur: hoc est, si non ambitiose, vel ambiantur, vel remotâ humilitate possideantur.
Sed nunc subiungere etiam placet dissertatiunculam quandam de materiâ hâc eadem: quam prae manibus habemus: dictam Anno Christi M. DC. XIV. XI. Maii, cum in vitationi Dn. Antonii Bullaei, tum Iuris utriusque Candidati, quâ is Senatum Academicum ad actum suum vocavit, Rectoris tum obiens munus, respondi: quae ita sehabet: Optimo sane Consilio gradus honorum Academicorum, a nostris maioribus sunt adinventi: tum ut bonorum essent praemia certa; tum utinter dignos et indignos discrimen observaretur: ne Res publica in decernendis muneribus aberret. Cum enim ita naturâ sit comparatum; ut gratis peniteat esse probum: honoribus hisce allici debet iuventus, et ad meliora deduci. Cetera quoque animantia, duabus rebus potissimum adducuntur ad obtemperandum; cibo, si quod fuerit abiectius; aut delinimento, si generosius; aut plagis, si contumacius, velut asinus, exsistat. At homo, (cum animal omnium generosissimum esse constet.) non tam minis ac suppliciis cogi, quam praemiis debebit ad efficium, omneque honestum legibus invitari. Honos enim ex aequo artes atque virtutem (ut proverbium habet) alit. Et porro si eiusmodi examina, et publica cumprimis specimina, non praecederent honorum distributiones: haud raro indignissimi a Republicâ ad eiusmodi munera adhiberentur; ad quae illi non magis apti, quam asinus adlyram. Multum est, publicâ auctoritate quempiam docere, legere, disputare: suspiciones omnes hoc tollit imposturae et improbitatis. Qui hanc potestatem ab academiis accipiunt: longe diversos facio ab illis, quos tantum sua scientia commendat. Qui quamvis pares, aut etiam eruditione sint superiores: cum tantâ tamen auctoritate non docent, sicutii, quos publicum testimonium approbavit; quique ideo merito Bullatis praeferuntur. Maxim opere autem cavere debentii, quibus talium praemiorum distribuendorum cura publice est commissa; ne in illius, qui ea petit, tum et in Rei publicae detrimentum, indignis unquam conferantur. Inepti enim dignitate illa onerantur magis, quam honorantur: dum honoribus nomine dignis, praefici non possunt; minimis nolunt. Unde accidit plerumque, ut in splendidâ miseriâ vivant: non raro etiam moriantur. Res publica itidem confisa iudicio distributorum, curiae praesicit nonnumquam; qui cum muneri sibi demandato prost impares inveniuntur, una cum Academicis honoribus, in dedecora turpiter incurrunt. Sed ut indignos promovere, turpe: ita magis perniciosum esse videtur; si qui ingenio et eruditione valent, vel eo non ex usu Rei publicae utantur, vel suâ
scientiâ inflati superbiant, ex mundanarumque, et eâ rerum peritiâ, quae non ad hominem aeternum et immortalem, sed exteriorem mortalem requiritur, Idolum faciant; quod cultorem suum nec amorte eripit, nec vitâ defunctum comitatur: et qui cum plurimum sciverint; a diabolo tamen, variâ rerum scientiâ vincuntur.
Sedinsuper, ut probum, ita etiam antiquissimum hunc esse morem, nemo ambigere debet. Vide de doctorum antiquitate et praestantiâ Camillum Borellum, tract. de Mitgistrat libr. 1 cap. 8. Habuerunt enim Iudaei olim suos Rabbinos, qui per reanuum impositiones Sapientes declarabantur. Serrarius, in duobus Rabbinis. libr. 1 cap. 21. et seqq Panegyristes Molsheimensis, libr. 1. cap. 4. fo.. 31. Beza, in maiorib. adnotat. ad Matthae. cap. 23. vers. 7. Apud eosdem erant Scribae, et populi seniores; qui Abotenu id est, Patres nostri adpellabantur: unde forsan apud Catholicos Magistri nostri suum desumpserunt nomen. In Republicâ Romanâ, primum nominatim Augustus Imperator, Iureconsultis potestatem de Iure respondendi pro beneficio concessit, l. 2. ff. de orig iur. circ. fin. et postea tempore succedente, Academica quaedam forma, studiique Universalis erecta fuit; cuius statum ordinat Lex unica, C. destud. liberal. Urb. Rom. et Constantinopol libr 11. Acetiam in l. 7. C. de Prosessor. et Medic. libr. 10. constitutum invenimus; netemere quis prosiliat ad docendi munus. Vide Emundum Merillium, libr. 3. observat. cap. 18. Sic et Imperator noster Iustinianus, non publica tantum Gymnasia Iuris, celeberrimis orbis terrarum urbibus, Beryti, Romae, Byzantii excitavit: sed quaedam etiam appellationum et titulorum instituit ornamenta. Epo Boethius, libr. de progress Scholast. Et nempe, quosdam Iustinianeos, quosdam Edictales, porro Papinianistas, Lytos item et Prolytos adpellari sancivit. Sic et apud Sinas quoque, gentem Christianâ Philosophiâ necdum de integro collustratam; sed tamen admodum cultam, et vel naturâ indice, litterarum studiis graviter addictam; terni litteratorum gradus sunt recepti ex Trigaultio Panegyristes Molsheimensis, libr. 1. cap. 4. 4. fol 30. Tempore Hormisdae Papae Romani, in Concilio Augustano, a XII. Episcopis celebrato, inter alia et hoc placuit sanciri: ne quis Doctoris munus sibi imponat, praeter eas personas, quibus est concessum. Bartholomaeus Carranza, in summâ Concil. pag. 208. Ex quibus initiis, instgnia tandem honorum titulique, quibus adhuc utimur, provenerunt: quae enumerat, et earum rationem indagat Pasquier, libr. 4. des recherch. cap. 7. Heigius, dict. quaest. 11. num. 5. Cothmannus, consil. Academ. 42. Agit etiam hâc de re Clement. tit. de Magistris, quae sumptus coercet; unde articulus adhuc hodie est Iuramenti Candidatorum, quod non
velint facere immodicos sumptus, etc. ut et statutis Polonicis, fol. mihi 440. cautum invenimus, ut circa Promotiones in scholâ Cracoviensi, omnes ineptiae tollantur, et excogitatae, supervacaneaeque impensae removeantur. Aiunt vero, sub Lothario, Imperatore Saxone Anno, M.C.L. Iureconsultos primum Doctores promotos, et Magistrorum nomen a Doctoribus fuisse separatum: vide Matthiam Stephani, hîc cap. 14. nu. 53. etc. ac Petrus Lombardus eodem tempore primus Doctor Theologiae fuit renuntiatus. Vide Disputationem Limnci, de Academ thes. 2. a princip. Ita ut hi gradus, ex quorundam curiosâ observatione, non sine mysterio incidant in id tempus, quo Philosophia saecularis, ut loquitur Trithemius, Thologiam suâ curiositate inutili foedare coepit. Quemadmodum etiam Rabbinos, non diu ante Christi Salvatoris nostri adventum, exortos fuisse, notar Dn. Buxtorffius, Amicus et Fautor emus: in suo abbreviator. fol. 148. ac quando Doctores primum fuerint creati, disquirunt etiam Beatus Rhenanus, in Commentar ad Tertull. in fin. fol. mihi 119. Maiolus, dier. canicular. tom. 2. colloqu 6. pag, mihi 507 Forsterus, Histor. Iur libr. 6. cap. 6. Dresserus, Millenar. 6. tit. de gradib et tit. de Academia. Dn. Iohannes Gerhardi, Loc. de Minister num. 136 Ac etiam, nil sublimius esse, doctorali dignitate, afflictus scribit, tract de iur protimis in praefat num. 4 Et nec solum doctos Principes Germania habuit complures: sed et Doctoris ac Magistri titulis insignitos multos. Urielem et Sebastianum, Archiepiscopos Moguntinos, ambos Iuris Doctores., Reichvvinum Lotharingiae Ducem, et Episcopum Argentinensem, Sacrosanctae Theologiae Magistrum. Philippum II. Episcopum Spirensem, Iuris: Matthaeum, Episcopum Wormatiensem, Theologiae Doctorem. Henricum IV. et Christophorum, Episcopos Augustanos Iurium Doctores. Albertum I. Comitem Hohenbergensem, Episcopum Herbipolensem, Decretalium, Philippum, Sacrosanctae Theologiae, et Ioahnem III. Sacrarum Litterarum, et Decretalium Doctores, Episcopos Aychstadienses. Matthias Castritius, de beroic virtutib. Princip. Germaniae, libr. 4 cap. 2. Spangenberger/part. 2. Deß Adels Spiegels paßim. Dn. D.Lansius, Orat. pro German. fol 32. etc. et Ego, libr 1. Politicor. cap. 11 num 55.
Et quidem salubri etiam consilio, graduum conferendorum potestas Academiis confertur: propter publicam, quam habet, auctoritatem, praesumptionemque, quae est penes illos: unde Bullati Doctores non iis Privilegiis gaudere dicuntur, quibus Academici Doctores, ut dixi, in Commentar ad l. 7. et S. quaest. 5. ff. de Iustit. et Iur. late Middendorpius, de Academ lib. 1. cap. 13. fol. 128. etc. ubi in eum sensum refertur, Bulla Pii V. Pontificis Maximi, Arumaeus, ad Aur Bull. Discursl. 1.
thes. 5. ut et in Patavinß Academiß, ad professiones haud admittuntur, ex Senatusconsulto singulari. Antonius Riccobonus, de Gymnas. Patavin libr 1. cap. 8. Multis etiam edocet Amplissimus Dn. Otho Melander, in Commentar. ad process. Cameral. Noe Meurers ad supplicat. 45. fol. mihi 115. Licentiatos, Doctoresve Bullatos, in Camerae Imperialis Advocatorum Collegium admitti non debere: cum Ordinatio Camerae, part. 1. tit. 18. requirat publicum Examen. Unde et Dn. Rulandus, libr. 1. de Commissiar. cap. 14. num. 8. etc. eos ab Officio Commissionis, ut et ab aliis favoribus Doctoribus concessis, excludit. Et recte scribit Auctor Parthenii Litigiosi, libr. 1. cap. 7. num 32. pag. 110 se illis non moveri, quae exercitii aut placentiae gratiâ, soribat Matthias stephani, libr. 2 de Iurisdict. part. 1. cap. 6. membr. ???. num 274. etc. addatur Dn. D. Lansius, de Academ. fol 91. etc. Quamvis enim creatio Doctorum de Regalibus sit: et gradus etiam in Academiis Principis auctoritate conferantur, Middendorpius, libr. 1. de Academ cap. 13. fol. mihi 127. Et Imperator sit Doctor, Iuris auctoritate, non scientiâ. Tiraquellus, de Nobilitate cap. 31. num 573. attamen cum Bullatos Doctores facit, vel Imperator ipse, vel per Palatinos, perperam agere reputatur. Nec enim Doctoratus, simplex dignitas est, ut Nobilitas; sed fundatur in eruditione, eiusque debitâ, et publicâ exploratione. Vide Dn. Bacchovium, ad Treutler disputat 1. fol. 28. thes. 7. Et exstat Iusus, in Doctorem quendam Bullatum, apud Melandrum, libr. 1. Iocoser. num. 208.
Doctorem te Bulla creat, tibi Bulla decori est,
Bulla tibi vires, Bulla parit titulos.
Sed caveas, ne forte nimis te Bulla perennet,
Bulla homo es, et Doctor Bulla quid ergo tumes etc.
Sed vero Imperator, si velit, unico verbo creare Doctores, potest: et eâ ratione ab augustissimae memoriae Rudolpho II. Betzium, Legationi Turcicae destinatum, Doctorem esse factum, refert Ohemius. de Iure Episcopal. thes. 177. liter. t.
Gradus hodie triplices sunt, Baccalaurei, Magistri, Doctoris. priores duo spectantad artes liberales; posterior solus, ad Superiores Facultates. Quamvis olim etiam in supremis Facultatibus Baccalaurei, Magistri, etc. promoverentur; ut gradatim perveniretur ad gradum summum: quod non improbat Cothmannus, et reduci suadet, consil. Academ. 44. num. 30. Baccalaurei sunt, qui confecto Literarum Huma nitatis tyrocinio, in celebritate Academiae, publicum progressus sui testimonium acquisiverunt. Vox illa unde sit procusa ambigi solet. Non a baccis lauri ea descendit: laurea enim Corona Imperatoribus, Militibus Triumphantibus, Poetisque solummodo
debetur. Sed vide Dn. Fridericum Mockelium, Dissertat. de praemiis, cap. 1. num. 76. Et nec a baculis denominationem nacti sunt: quasi facultatem habentes baculos baiulandi: ut in Millenar. Dresserus censet. Verissimum est, Franco Gallorum veteri linguâ battulum, proelium, a baitre, combatire, et Tyrones battalarios dici: hincque postea in Academiâ Parisiensi, Battalarios, solitos fuisse nominari; qui in studiis disciplinarum, rudimenta posuerunt: quae vox ex etymi ignorantiâ, in Baccalarios, post in Baccalaureos fuit transformata, post Vivem Gclenius, problemat. Grammatic. 2. num. 73. et consentit Pontanus, volum. 1. progymnasinat. 83. pag. 337. Sane adhuc Galli; Baccheliers en armes vocant, quos nos inre litterariâ Bacclaaureos vocitamus. Vide Nicot. in Dictionar. Horum creatio, an referatur ad Regalia? ambigunt Doctores, et affirmat Bacchovius, ad Disputat. Treutler. 1. fol. 28. Vide Cammannum, disputat. de Regalib. 3. thes. 56. ego (quod libr. 1. Politicor. cap. 4. num. 48. innui) id nego, cum communi: cum non sit dignitas, sed potius gradus, seu praeparatio ad dignitatem. Magister dicitur amonendo, seu a magistrando, quod est im perare: sed hâc de re inquirit Pasquier, 7. des recherch. cap. 17. Goclenius, dict. libr. 2. num. 74. quos videre licet. Licentiatos vocitamus, quodillis liceat summam dignitatem petere, et consequi cum voluerint. Petrus Gregorius Tholosanus, de arte Iuris, cap. 34. num. 18. pag. 556. id est, qui privatim et publice sunt examinati; nec quantocumque tempore petierint sibi gradum Doctoreum conferri, iterum examinari debent. Middendorpius, hîc libr. 1. fol. 135. Sunt et Licentiati promoti: qui in actibus favorabilibus, non in odiosis, pro veris Doctoribus habentur. Benius, de privileg. Iureconsultor. part. 3. in princip. Matthias Stephani, hîc, cap. 14. num. 48. Dn. D. Lansius, de Academ. fol. 73. Sicque Camereae possunt esse Adsessores, aeque ac Doctores: quia id favorabile est: et vicissim, si statuto verbi gratiâ caucatur, ne Doctores inter senatores referantur; admitti solent Licentiati.
Sed hîc nobis se obviam feruntaliquae quaestiones, dignae quae discutiantur. Et quaeritur nempe (1) An qui consuera Examina sustinuit, et ita licentiam acquisivit, ut quando libet, Doctoris gradum assumere possit; id per Procuratorem facere queat? Imperator quidem absenti potest conferre dignitates: sed hoc videtur de eiusdem esse reservatis. Et cum actus Doctoreus, sollemnitates habeat haud paucas, eae videntur cum ipsâ personâ peragendae; cum actio quaedam legis esse videantur, quae respuit Procuratorem, l. nemo 123. ff. de regul. iur. Nec item uno loco examinatus, alibi potest actum celebrare. Petrus Fridericus Mindanus, de processib, et mandat. libr. 3. cap. 5. num. 30.
(2) Num qui in solitudine, vel privatim, haud in aliquâ Universitate operam per quinquennium Iurisprudentiae dedit; gradus adipisci queat? Id quod adfirmat Sfortias Oddus, de restitut part. 1. quaest. 7. artic. 14. num. 137. etc. ac Limneus, hîc, Disputat. 4. thes. 8 liter. C. Et licet illud requirant Statuta Iuridicae Facultatis, Academiae Tubingensis; scio tamen dispensationem concessam, et loco unius, duas Disputationes, cuidam Candidato fuisse iniunctas. (3) Quamvis gradus Doctoreus, haut pro vocatione, sed potius pro praeparatione ad eandem debeat haberi: Iohannes Gerhardi, in loc. de Minister. num. 1. 8. tamen in beneficiis aliis praeferunturii, qui sunt graduati. Choppin. de polit. 10 clesiastic. libr. ncap 5. Pasquier, libr 3. des recherch. cap. 22. Ac item iisin locis. Canonici eliguntur, ubi aliâs non nisi generosi, vel Nobiles admittuntur. Panegyristes Molsheimensis, so. 34. (4) Spurius an possit in Doctorem promoveri, dubitationem habet? Sane Statutis nonnullorum locorum excluduntur: sed quon dam eius conditionis homines, in Academiâ Tubingensi fuisse admissos, memini alicubi attestari Doctorem meum Dominum Harpprechtum, lateque probat Benedictus Aigidius Lusitanus, in tract de Iur. et privileg. honestat. artic. 6. num. 22. etc Spurium etiam absque illegitimitatis dispensatione, evehi posse ad Doctoratus, seu Magisterii gradum. Cum nempe Doctoratus non sit talis honor, qui competat alicui publici offcii ratione; sed scientiae et doctrinae causa. Ac ita usu passim observari scribit, aliorumque probat auctoritate. (5) Disquiritur porro, an qui Collegii cuiusdam Philosophici membrum est, nec tamen Philosophiae Magister exsistit, Decanatus honore frui; et nempe alii Magisterii insignia, titulumque conferre possit? Videri queat, contrarium esse respondendum: cum, quod quis ipse non habet, alii nequeat dare. Sed intrepide contrarium affirmo. Magister enim non creat Magistrum, quatenus Magister: sed Collegii, imo potius superioris auctoritate; unde prius licentiam solet Promotori Cancellarius (Episcopi, vel Principis delegatus) largiri. Est etenim creare Magistrum, Ius Regale, non Magistrale: aliâs quilibet Doctor Doctorem, Magister alium Magistrum renuntiare posset. Sicque potestas haec competit, cui Superior eam mandavit, non qui Magister est. Si qui dissentiunt forsan, et putant; Magistrum ut Magistrum tribuere honores, illi ex Magistro lapidem philosophicum facere videntur: qui multiplicare possit Magistralitatem, et tingendo in Magistros transformare, si qui rudes; quemadmodum lapis ille, ex plumbo facitaurum. Magister proprie non creat Magistrum, aliâs daret, quod ipse habet, et se privaret, aut se communicaret. Sic Palatini Comites, honores et titulos tribuunt,
quos ipsi non habent; sed tamen eos conferendi potestate gaudent. Late, et operose Argumenta mea refutat Dn. D. Lansius, tract. de Academ lit. M. contra quae nolo molestâ replicatione detinere Lectorem, sed aliorum me subicere censurae. (6) In dubium itidem vocatur: an si statuto quodam, certa sint Magistris privilegia concessa, verbi gratiâ, ut nemo Philosophiae Professor recipiatur, nisi Magister Philosophiae sit promotus: an qui Doctoris gradum, in superiori aliquâ Facultate ascendit, Philosophiae licet Magister non sit; commode hoc fruisci rite possit? Id sane defendi potest. (licet iterum non Dn. D. Lansius solum, sed et Mockelius meus, in eleganti dissertatione de praemiis, cap. 1. num. 77. sentiant secus.) Quia Magistri etiam Doctores appellantur, et Doctores Magistri: Matthias Stephani, libr. 3. de Iurisdict. part 2. cap 14. num. 58. et 87. Ac ut in multis Cathedralibus Ecclesiis, certa sunt statuta, quod non nifi Nobilis ad Canonicatum admittatur: et tamen non excluduntur Barones, Comites, Duces etc. Sic pariter, cum requiritur Magister, haut debet excludi Doctor. Illa nempe statuta, stricte sunt intelligenda; verum non ita, ut ideo digniori titulo ornatus, excludatur: sed tantum, ut inferiores removeantur. Accedit, et hanc meam opinionem firmat cumprimis, quia superiores Facultates, respectu Philosophiae, subalternatae, non collaterales exsistunt disciplinae. Praesertim cum hodie, quam vocant Philosophiam, magis sit perfunctorium studium liberalium artium, quam Philosophiae: argum. l. 1 ff. devar. et extraordinar. cognit. ubi haec duo separantur. Fateor, multos esse Doctores superiorum Facultatum, qui non tali praepollent eruditione, et nec eas gustârunt disciplinas, quae in Magistro artium requiruntur: sed tales Philosophiae Professores esse nolim, ac eos potius requiro, qui habilitatem eius Professionis, ad quam adspirant, publice pro loco habitis Disputationibus demonstrârint. Iisque sufficere puto Doctoream dignitatem, nec Magistralem insuper requiri debere putârim. Et ita maior pars Senatorum Academiae Tubingensis, cum huius quaestionis casus occurrisset, censebat, ante aliquot annos.
SEd nunc de Studiosis dicam, non ut graduatis. Ii cum primum Academiam accedunt, per vulgarem depositionis ritum explorantur: de quo Matthias Stephani, hîc cap. 5. num. 4. Middendorpius,
hîc. libr. 1. cap. 14. Iacobus Pontanus, progymnasmat. volum. 1. cap. 84. in not. Id quod tamen in Galliis et Italiâ haud fieri dicunt. Sane hûc pertinere videtur, quod Suidas scribit, dum ait: Mithram existimant Persae Solem esse, cui et multas consecrant hostias, neque quisquam eius sacris initiari potest, nisi per quosdam convitii gradus; quibus ostendat se et sanctum, nec perturbationibus affici solere. Henricus a monte acuto, daemonis mimicae. cap. 8. fol. mihi 59. Nec item infrequens est aliis artificiis, tyrones suos, tentare aliquo ludicro vexationis. Et de Neptuni loduo, das wasserspiel vulgo dicto, quo mercatores Bergenses in Norvvegiâ, suos excipiunt tyrones; ex Kirchnero, Disputat, de Republic. 14. Corollar. iam supra Dissertatione de Collegiis, aliquid a me est relatum. Verum studiosi tum demum Privilegiis Academicis gaudent, quando re et nomine huncce titulum tuentur. Namque aliâs cessante caussâ, etiam effectus cessare debet, 1. 13. ff. de adoption. l finiff de testament. tutel. Et ideo Studiosi appellatione, Privilegiisque indigni sunt adolescentes, qui in Academiis insolenter et dissolute vivunt, hincque Coloniae, nemo hisce Privilegiis fruitur, nisi immatriculatus vere litteris operam det. Middendorpius, hîc libr. 5. Idemque Academiâ Leydensi, potentissimi Hollandiae ordinis, publico edicto sanciverunt: ut Iacobus Bouricius, in Panegyr. ad Pandectas. sol. 168. attestatur. Ac item de Academiâ Marpurgensi dicit Kirchnerus, Disputat de Republic. 17. thes. 1. liter. b. Sane optimarum Legum conditores, Academicas praerogativas, ita Scholasticorum proprias esse voluerunt, ut Horatio Lucio, in fin. tract. de privileg. Scholassic referente; Si quis vagus sit, si honeste non vivat, si Gymnasium non frequentet, si risu, iocis, malevolentiâ commilitones turbet, si aleas, lusus vetitos, symposia, ceteraque degenere eodem, seria sua ducat: si Rectori Academico, si Decano, si moderatoribus obsequi tergiverserur, continuo velut degener, omni praerogativâ excidat. Quod tamen cum micâ salis est intelligendum; nec ad eos, qui aliâs honeste vivunt, et exercitiis variis incumbunt, extendi debet. Dn. Gumpoltzheimerus, in Gymnasm. de Exercit. studiosor parr. 1. sect. 4. et vide Limneum, Disput at. de Academ 3 thes. 4. ubi cum Ummio, ad essentiam studiosi non requirit, ut frequentet lectiones. adde Dn. D. Lansium, hic sol. 32. et seq. Quaeri hîc necessario debet, an negligentia inscriptionis, e studio sorum numero quempiam excludat? Negat id Dn. Gumpoltzheimer, dict. lot. num. 2. Sed magis est, ut dicam, talem specialibus illius Academiae immunitatibus non frui, nisi intra tempus, immatriculationi destinatum: quod Giessae novem, Ienae tres dies esse aiunt; inscribatur; et Statuta Tubingensia, fol. 87. diserte Privilegiis scholasticae illius Civitatis
privant, qui intra octiduum adventus sui, nomen apud Rectorem haud fuerit professus. Sed vero qui ad Academiam aliquam pergunt, ab eave recedunt, eiusdem immunitatibus gaudent. Peckius, de Iure sistendi, cap. 5. num. 1. Et quoque Privilegiis studiosorum, haut in perpetuum, ex usu quorundam loorum, quis fruisci solet: ac ita in Parlamento Parisiensi pronuntiatum esse, Paponius refert, libr. 5. tit. 14. arrest. 1. Theologum per quatuordecim, Iuris Utriusque studiosum per septem annos, gaudere immunitatibus scholae. Ac de causis amissionis Privilegiorum, studiosis competentium, consule Speckhan, centur. 2. class. 1. quaest 15.
At studiosorum Privilegiis, fere et ii artifices, hominesque alii fruuntur; sine quibus litterae vel esse nequeunt, vel qui cognationem aliquam cum litteris habent. Typographi nempe, Bibliopolae, Bibliopegae, Pharmacopolae, Pictores, Illuminatores; et inprimis Publici Officiales, Notarius, Syndicus, etc. Limneus, Dipsutat, ultim. thes. 7. Ut et Pedellus, qui Rectori a pedibus est (Gallice pedau, vel pedeau) unde et cursor adpellitatur. Lydius, in glossario, quod iunctum est operibus Clemangis. Vide Middendorpium, hîc libr. 1. cap. 21. Alii et pugiles his adiungunt. Dn. Gumpltzheimerus, dict. loc. num. 10. Iure etiam Academico gaudent famuli studiosorum; eorumque non solum expressa mentio fit, in Authentic. habtta, C. ne filius pro patre, sed et late id deducit Rebuffus, tract. de Privileg. studiosor. num. 166. Inde et in Privilegiis Academiaenostrae, ita sancitur: Wir haben auch alle Freyheit gegeben/wie Magistern vnd Studenten/allen ihren Ehelichen Weib vnd Kindern/darzu allem ihrem Haußgesindt/Knechten/Mägdten/Dienern/darzu Pedellen/Schreibern/Einbindern/Illuminirern/welche zu Tübingen wohnung haben. Facit pro hâc sententiâ l. 21. ff. de precar. ex quâ, teste ibidem Gothofredo, hoc colligunt nostri Doctores. Et generaliter Privilegium fori vol immunitatis, protrahitur ad servos, famulos, colonos, aliosque de familiâ exsistentes. Menochius, de arbitrar. iudic. quaestion. cas. 562. Erasmus a Chokier, de iurisdict. ordinar. in exempt part. 1. quaest. 30. Afflictus, tract. de iur. protimis. ad Rubric. num. 3. Verum alio atque alio Iure Academias hâc in parte uti, monet Dn. Hilligerus, ad Donell. libr. 1.2 cap. 20. fol. 139. addi potest Consil. Cothma~ni, 17. et 18. Et in Academiâ Tubingensi, famulos non agnoscit Rector, nisi fuerint etiam inscripti, et sacramento ipsi devincti: aliâs enim plus Iuris, quam ipsi Domini haberent. Nec quoque hoc est omittendum; Doctores non Professores, et ita qui nec discunt, nec docent, sed Advocationis officio perfunguntur; vel exspectant honestam vocationem, Privilegiis perfrui. Quod eleganter demonstrat
Cothmanus, consil. Academic. 14. ubi num. 44. multorum et infinitorum fere Doctorum auctoritatibus probat: Doctores, etiamsi actu non sint Doctores, nihilominus tamen Privilegiis honorandos esse; si modo Advocationi operam impendant; docent enim, dum Advocationis munus exercent, Iuris Studiosos; hancque ob causam Illustre Dieasterium, in hanc Urbem translatum fuit. Discunt, dum cum doctis viris conversandi habent facultatem, et ex eorum numero, numerus Professorum suppleri potest, subindeque suppletur, et addi debet Thessaurus.
Ac quam vis Privilegiariis personis, immunitates tantum concessae censeantur, quo ad vivunt, l. Archiatros, in fin. C. de Metall. libr. 12. nihilominus tamen, viduae et pupilli Professorum, alioumque, parentum maritorumque praedefunctorum, gaudent commoditate, quod itidem Cothmannus docet, consil. 15. (licet ex parte dissentiat Erasmus a Chokier, dict. loc. quaest. 29.) Nam plerumque in fundationibus, ut et nostrate iam supra allegatâ; non solum Magistris et Studiosis, sed et nominatim uxoribus, liberisque eorum, immunitates conceduntur: cum autem immunitates ex ipso Privilegio, in personis uxorum sint radicatae; ideo non nisi cum illis emoriuntur, Et in l. quoties, C. de privileg. Oholar. libr. 10. Textum habemus expressum; quod immunitates, Privilegia, et praerogativae, quae personis Privilegiariis indultae, atque concessae sunt, earundem quoque viduis, nominatim, simpliciterque sint attribuendae; ita ut disputationi ulteriori, altercationique non debeat esse locus. Nec dici potest, quemadmodum immunitas servis et famulis Doctorum data, Domino morte sublato, vel ministerio finito, simul exspirat; ita hoc quoque de uxoribus, liberisque dicendum esse: nam manent viduae et libri, quasi in familiâ defuncti, ab eoque habent denominationem, et multis modis inter eos, demortuumque, vinculum durat; quod nequit dici de servo.
Nonsolum autem eos, qui docendo eiusmodi inserviunt Scholis, quod iam supra, cap. 3. num. ultim. deduxi: sed et ipsos Studiosos, sicque omnes, qui membra talis Scholae se esseprofitentur; honoribus variis, praemiisque diversis, optime quaeque institutae Res publicae sunt complexae: inductis nullibi non certis Privilegiis, immunitatibusque. Claudius de Carnin, in oppugnat. turris Babel, part. 3. cap. 3. fol. 602. etc. ne scilicet Musae, libertatis datrices, in servitutem compellerentur, et ve a vilissimis hominibus, iniuriae liberalibus ingeniis inferrentur: quod plus quam Scythicam crudelitatem esse, ait Dn. Cammannus, Disputat. de Iur. Maiestat. 3. thes. 41. Et nec nova illa Privilegia censeri debent: nam et eruditissimus Ianus Drusius, in parerg.
ad cap. 5. Matth. sol. mihi 16. notat; apud Iudaeos, olim pro maledictishabitos fuisse, qui angariaverint discipulos sapientum. Unde et hodie a collectis et inhospitationibus, von dem Einlegen der Soldaten vnd Hoffleuth/immunes esse debent. Scheplitz, ad ius Brandenburgic. part. 4. tit. 13. §. 3. Verum de immunitatibus, Privilegiisque Doctorum, Studiosorumque multa tractant, Rebuffus, et Benius, tractat singular. ut et ii, qui ad Authentic. habita, C. ne filius pro patre, sunt commentati, Pacius nempe, Gilkenius, Hunnius, Mullerus Suntheimensis, apud Arumaeum, tom. 2. Iur. public. ac quoque eadem dere exstant Dissertationes, apud eundem Arumaeum, tom 3. Discurs. 8 tom. 4. Discurs. 33. et seq Addi debent Cammannus, dict. Disputat. 3. thes. 60. et mult. seqq. Speckhan, centur. 2. class. 1. quaest. 10. ac aliquot seqq. et ego etiam aliquid de hoc dixi, libr. 1. politicor. cap. 11. num. 65.
TAndem aliquid dicendum est de Iurisdictione Academiarum: semper enim eae Scholae, Iurisdictionem aliqua; non tantum inter Scholasticos, verum etiam in reliquos Rei publicae literariae subiectos exercent. Ioachimus Stephani, tract. de Iuris dict. libr. 1. cap. 8. num 54. qui et idem, num 59 attestatur; habuisse Collegia Philosophorum, Primicerium, veluti Rectorem; tam Romae, et Constantinopoli, quam in Provinciis: qui Iurisdictioni Scholasticae praefuerit; eamque separatam fuisse a Iurisdictione Urbis Romae, Constantinopolis, et Provincialium. Hanc Munificentiam Imperatorum Orientalium, secutos postea fuisse Occidentales; praecipue Carolum Maguum, ac alios Principes Christianos: qui cum Scholarum Collegia constituerunt, non solum dotes eis assignârint; sed et immunitatibus ac Iurisdictione confirmârint. Sane impossibilie videtur, ut Scholarum eiusmodi gubernatio, absque Iurisdictione perficiatur. Ioachimus Stephani, dict. tract. libr. 2. cap. 13. a princip. qui idem num. 24. ex Diogene Laertio, docet; sub Theophrasto, discipulo Aristotelis, primum contentionem Philosophorum de Iurisdictione cum Magistratu incidisse; ac etiam de potestate eligendi et constituendi Philosophos in Scholis: quae contro versia saepius postea resuscitata fuit. Alia omnino ratio est Trivialium Scholarum, quae Iure Universitatis non utuntur: et ad quas authenticam illam, habitat, C. ne filius pro patre, non pertinere, recte monet Paurmeister, libr. 2. de Iurisdict cap. 9. num. 97. ac
Ego etiam supra alicubi dixi. Nec enim ibi Praeceptoribus in discipulos Iurisdictio competit; sed modica duntaxat castigatio, assimilis fere paternae. Matthias Stephani, hîc, cap 2. num. 29. Ac licet Authentica habita, quo ad loca studiorum in genere disponat: attamen Fridericum Imperatorem tantum hoc Privilegium de Academiis intellexisse, argumento mihi est illud; quod ipse. Imperator apud Petrum de vineis, libr. 3. cap. 13. inter particularia, et universalia studia, accurate distinguit.
Ac quamvis in saepe dictâ Authenticâ habitâ, tres studiosorum Iudices constituantur: Episcopus loci, Magistratus, et Magister, quem honoris causâ Dominum adpellat Imperator. Licet item constitutio illa generaliter de Magistris omnibus loquatur, eisquam Iurisdictionem in scholasticos suos concedat: usu tamen moderno, non coram Academico magistratu conveniri a scholari potest, qui alteri, quam Acemicae Iurisdictioni est subiectus. Ac pariter usu temporum horum, Magistris Scholarum, Professoribusquam Iuris, inter Scholares, vel reum Scholarem, et alios, haut permitti solet iudicandi Facultas: sed more in scholis Europae publicis, ferme omnibus recepto, singulis semestribus Rector creatur; qui de consilio Academici senatus, vel Decanorum, aliorum ve adsessorum, ius dicit. Paurmeister, supra dict. loc Unde ex sententiae, solius Rectoris nomine pronuntiantur.
Nunc maxuma illa controversia sese nobis praesentem offert: an nnimirum Rector, et consilium Academicum, studiosorum, aliorumque Acdemiae membrorum, in criminalibus quoque, publicisque iudiciis, vigore saepius laudatae Authenticae habitâ competens sit Iudex? Negat id Iohannes Bodinus, de Republic. libr. 3. cap. 7. num. 333. ubi ait: hocce Privilegium, ad leviora tantum pertinere peccata, et ita plerosque opinari ait; cui Petrus Heigius consentit, part. 2. quaest. 11. Quos tamen acriter oppugnant, Limneus, hîc. Disputat. 2. thes. 8. liter. K Dn. D. Lansius, hîc lit K. Matthias Stephani, hîc cap. 12. num. 89. etc. Benius, de privileg Iureconsultor. part. 1. cap. 16. Scipio Gentilis, libr. 3. de Iurisdict cap. 17. Thomas Michael, Disputat. de Iurisdict. tom. 1. Disputat Basileensit hes. 96. Scheplitz, ad Ius Brandenburgic part. 2. tit. 3. §. 2. Petrus Theodoricus, Colleg. Criminal. Disputat. 4. thes. 3. sub lit. b. Dn. Ernestus Cothmannus, tom. singular. consilior. Academicor. consil. 1. et 31. quo in opere, quamplurimae, ad Academiarum iurisdictionem et immunitatem pertinentes quaestiones, docte admodum discutinuntur. Iungantur Hilligerus, ad Donell libr. 17. cap. 9. liter. K. Helfricus Hunnius, tract. de privileg. studiosor, thes. 36. etc. Ilico Ummius, Disputa de
process. 4 num. 66. Cammannus, Disputat. de Iurib. Maiestat. 3. thes. 42. etc. Dn. Obrechtus, tract. de IMper. et Iurisdict libr. 3 cap. 21. ad fin. Arumaeus, Disputat. ad Leges praecipuas, 2. thes. 3. quaest. ult Paulus Bereus, Disputat. ad Institut. 17. in corollar. Hancque sententiam (1) firmat, quod Principum beneficia latissime sunt interpretanda, l. penult. ff de constitut. Princip. Maxume cum Imperator, in saepe dictâ Authenitcâ habita, nominatim Iurisdictionem Scholarium Magistris concedat: Iurisdictio autem, suo ambitu, etiam merum Imperium complectatur, l. 1. ff. de offic. etus, cui mandat. est Iuris dict. Dn. D. Bocerus, trat. de Iurisdict. cap. 2. a princip Schifordegherus, libr. 3 tract. 29. quaest. 1. Habenturitidem in illâ constitutione verba: ob debitum, vel delictum: Item: silitem eis quispiam super aliquo negotio movere voluerit, etc. Quibus verbis crminales causas venire, probabiliter dici potest, per l. 15. §. 4. ff. ad SCtm. Turpill. l. 14. ff. de accusation. l. 5. C. de Iuriudict. Etitidem causa finalis huius Privilegii est, ne sub praetextu litis, vis vel iniuria studiosis inferatur. At quomodo facilius iniuria inferri studioso potest, quam sub praetextu criminis aut delicti? Sicque illa Magistris, seu Rectoribus Scholarum, in dictâ Aut henticâ, concessa Iurisdictio, etiam ad delicta, et criminales pertinet causas; quia simul ab omni offensione et iniuriâ, aliorum Magistratuum, occasione cuiuscumque delicti eximuntur. Nam dum Imperator, omne adimit aliis Magistratibus Imperium in studiosos, eo ipso, Rectoribus omnem Iurisdictionem, tam in delictis, quam debitis, seu civilibus causis, largitur. Si item ob delictum studiosus a Iudice saeculari arrestari nequit; sanciente Imperatore, non poterit etiam ab eodem in caus â delictum concernente iudicari. Cum cui denegatum estantecedens, eidem consequens haut concessum, censeatur. Non impedit, quod regerit Arumaeus; in eâ Authenticâ, etiam Episcopo tribui Iurisdictionem; quae de gladii iure propterea nequeat sumi, cum is, si sanguinis irroganda sit poena, non possit iudicare. Respondeo enim; Episcopum illud Iudicium expedire per suos Iudices saeculares, argum. traditorum a Thoma Michaele, Disputa. de Iuris dict. thes. 84. Non porro obstat auctoritas Friderici II. IMperatoris, qui apud Petrum de Vineis, libr. 3 epist. 11. de Scholâ Neapolitanâ loquens, scribit: omnes Scholares in civilibus, sub iisdem Doctoribus et Magistris debere convenirt. Non hoc oppugnat, sed magis firmat sententiam meam; Nam speciatim hoc facit in Urbe Neapolitanâ. Ergo exceptio firmat regulam in casibus non exceptis. Ac quamvis hanc quaestionem, cum ad hypothesin descendimus, inutilem esse multi putent: ut et Paurmeisser censet, dict. cap 9. num 98. Quippe cum haec res ex fundationibus sit diiudicanda; et Principam
Fundatori, Leges suae largitioni dicere liceat, quas velit. Sicque in Academiae Cracoviensis Fundatione, expresse cautum es,t ut Iurisdictio Rectoris, ad leviora tantum crimina spectet. Statuta Poloniae, §. Schola, fol. mihi 442. et seq. Attamen in Imperio Germanico dubitare licet, annepotuerit ab inferioribus Principibus Privilegium illud ab Imperatore omnibus Studiosis ubique concessum, quo ad certa loca, revocari, vel coarctari? Et porro haec Disputatio multum conferre potest, eo in casu, cum Academiarum Privilegia plerumque dubia sint, et fere verbis illius Authenticae concepta. Sic et Academiae nostrae Privilegia, verbis hâc in parte ipsius Authenticae utuntur. Et cum quaedam puella, nostrâ memoriâ, cuius alicubi, ut puto, Dn. Crusius meminit, infantem occidisset, disputatum fuit, an et hoc delictum pertineret ad Rectoris Iurisdictionem?
Iurisdictio Academiae Rectoris, haud territorio in haeret; ut vulgo nunc de Iurisdictione dici solet. Nec enim Academia (ut supra a me dictum fuit) Universitas quaedam est, quae respectum adterritorium habeat: quâ de Universitate, quam ita in specie dici puto, mox Dissertatione sequenti agam. Est enim Academia magis Collegium, seu corpus aliquod Privilegiatum; non Civitas, Oppidum, pagus, vel Castrum. Verum quamvis Academiae Rectori territorium quidem non sit; sed nihilominus tamen ordinariâ fruitur Iurisdictione, Matthias Stephani, hîc, cap. 12. num. 28. etc Haud etenim tequiritur territorium, ad esse ordinariae Iurisdictionis, certarum personarum: sed solummodo ad esse oridinariae Iurisdictionis Universalis. Dn. D. Lansius, hîc, liter. K. fol. 52. Quae Universalis Iurisdictio, omnes personas, interritorio delinquentes, sive Cives, sive non Cives exsistant, comprehendit: modo non sint privilegiatae. Verbi gratiâ, Praefectus Tubingensis Universalem habet Iurisdictionem, in tertitorio Tubingensi, in omnes ibi exsistentes; sive Cives, sive Peregrini sient. Rector Academicus ibidem, tantum habet Iurisdictionem privilegiatam; ad personas suae Iurisdictioni subiectas, sibique iuramento alligatas, restrictam. Unde licet in ipsâ domo Universitatis, adversus ipsum Rectorem, delinqueret Civis Tubingensis, vel quis peregrinus; Rectori quidem competeret adversus eum actio iniuriarum, non tamen Iurisdictio in eundem. Quo pertinet, quod eleganter Ioachimus Stephani, tract. de Iuris dict. libr 1. cap. 5. ad fin. ex Zasio docet: Iurisdictionem, aur esse in re, seu territorio, aut in personâ. Et in re dupliciter considerari, aut active, quantum ad exercitium; tunc Iurisdictionem inesse Magistratui, non rei seu territorio. Passive vero, si intelligatur Iurisdictio; quod scilicet in homines, in territorio exsistentes exercetur,
territorio inhaerere. In personâ autem Iurisdictionem esse, que residet in Magistratibus ius dicentibus, qui in certis locis, ac in certas personas Iurisdictionem exercent: nec necessum esse his, semper habere territorium; cum Iurisdictio tunc nullo modo tangat territorium, nec ei inhaereat. Ex isto etiam, quod hactenus disputatum fuit, de Rectorum Academicorum Iurisdictione restrictâ ad certas personas, elucescit, Academiam, Academiam manere; hoc est, sua Privilegia retinere, licet propter pestem, vel similes causas, alio transferatur. Ancharanus, in cap. cum diversis, de privileg in 6. Petrus Gregorius Tholosanus, libr. 18. de Republic. cap. 6. Limneus, Disputat. 1. thes. 5 adde Cothmannum, consil. Academ. 37. Indeque frustra olim, narrante Zasio, in l. final. ff. de Iuris dict. Studiosi Friburgenses, Rectori oboedientiam denegârunt; Academiâ ad contagionem evitandam, Rheinseldam translatâ, eo quod extra territorium ius dicenti impune non pareatur, per dict. l. final. Nam illa Iurisdictio territorio non choaeret. Ac licet, verbi gratiâ, Academia Tubingensis, extra territorium Wurttembergcium secedat, quemadmodum aliquoties ob pestem Esslingam migravit: non silet tamen Iurisdictio Rectoris, quam utpote habet, ab ipso Imperatore sibi datam, vel saltem confirmatam. Iurisdictioni autem Rectoris, ii sunt subiecti, qui Iuramentum praestiterunt eidem: non secus ac illi, qui militiae nomen dant, l. 2 §. 3. ff. de his, qui notant. infam l. 1. C. de his, qui non implet. stipend. libr. 10. l. 8. ff. de accusat. l. 11. ff. ad leg. Iul. de adulter. Quod tamen non ita est intelligendum; ut qui non iurârint, Iurisdictionem tamen Rectoris agnoverunt (puta uxores, famuli, vel famulae, et liberi civium Academicorum) minus sint obligati. Ego, libr. 1. politicor. cap. 11. num. 3. Iuramentum enim illud non inducit obligationem, vel subiectionem parit; sed tantummodo roborat: quae est natura Iuramenti confirmatorii generatim.
A Rectoris sententiâ, ad Cancellarium Academiae appellatur: quam vis hic illo, regulariter dignitate sit minor. Ego, de adpellation. cap. 4 num. 1. Fere enim Cancellarii, Episcopi; vel in Academiis reformatis Principis vices gerunt. eorumque nomine licent am, ut iam supra dixi, conferendorum gradum Promotoribus largiuntur. Matthias Stephani, hîc cap. 14. Et etiam appellationes diiudicant, ut dixi. dict. tract. de appellation. cap. 4. sect 1. Ac in genere, Fundatoris loco Scholae adest, et ne quid res Academica detrimenti capiat, providere solet. Statuta Academiae Tubingensis, cap. 4. Sicque Cancellarius quibusdam casibus maior est Rectore: udne in statutis nostrae Universitatis, sol. 16. habetur; Cancellarium propter auctoritatem functionis, Rectorem fieri non posse. Cracoviae autem a sententiis Rectoris,
plane non adpellatur. Statuta Poloniae, § Scholae, mihi fol. 442.
Denique hoc addo: consilio plane salubri, a Fundatore, eiusve Commissariis suscipi visitationes, et omnia quae immutata, vel neglecta, in pristimum redigi statum: inprimis vero, ne quis iniuste vel supprimatur, vel supportetur, procurari. Petrus Gregorius Tholosanus, libr. 3. de Republic. cap. 3. num. 8. Dn. D. Lansius, hîc, liter. K. ad fin. Idque fieri, inter est maxume. Etenim quales exhibet Schola, tales est habitura Res publica praecipuos Cives. Cammannus, Disputat. de Maiest. 3. thes. 36. ad fin. Nec item Academia, negotiis Status, maxume machinationibus Aulicis sese intermiscere debet: quemadmodum magnâ cum Rei publicae incommodatione in Galliis, sub Carolo VI. factum fuit. Plura de Scholis et Academiis, si quis scire velit, adeat eos, quos passim laudavi, et iungat etiam viri insignis, Ludovici Vivis, tractatus lectu maxume digni, de tradendis disciplinis, Librum secundum.
HActenus duas Species Universitatis utcumque explicavi: nunc de Universitate ita speciatim dictâ, aliquid dicam; quam Germani Ein Gemaindt/ut et Latini Communitatem vocant, l. 37. ff. de Iudic. l. 6. § 2. ff de excusat. tutor. Estque haec Universitas; omnium familiarum, Collegiorum, corporumque eiusdem loci, Iuris communione rite sociata multitudo. Dn. Wolffgangus Iacobus Sadtalerus, de Iure Universitatum, conclus. 1. in fascicul. 1. Disputat. Tubingens. Hucque pertinet, quod Baldus scribit: ad l. 5. num. 11. C. de exsecut. rei iudicat. Universitatem nihil aliud esse, quam homines ipsiusmet Universitatis, collective sumptos. Homines quippe separati et singuli non faciunt Universitatem et populum; Ideo
Universitas non dicitur homines, sed hominum collectio, in unum corpus mysticum, et abstractive sumptum, cuius significatio inventa est per intellectum Cacheranus, decis. 17. num. 14. et infra suo loco prolixius hac dere dicam. cap. 3. num. 1. Hoc autem amplius Res publica habet, praeter Universitatem; quod omnium Civium ac oppidorum multitudinem, IMperii Maiestate complexa tuetur. Bodinus, libr. 3. de Republic. cap. 7. a princip. adde Losaeum, tract. de Iur. Universitat. part. 1. cap. a. Verum talis Universitas, a Collegio et corpore (quod est coniunctio plurium Collegiorum, ut supra, Dissertat de Iure Collegiorum, cap. 1. num. 1. dixi) ita differt; ut Universitas dicatur respectu alicuius territorii, videatur Timplerus, politicor. libr. 1. cap. 4. quaest. ult. Et ideo loci facta a me fuit mentio in definitione Universitatis. Hocque intuitu dicunt nostri Iureconsulti; castrum, villam, oppidum, etc. quae (ut mox docebo sunt species huiuscemodi Universitatis: nomina esse, quae quandam Universitatem designent, et in se contineant Iurisdictionem, honorem et districtum. Et ideo sub concessione Castri venire aiunt, non solum id, quod clauditur muris; verum etiam totum territorium, spectans ad id Castrum. Antonius Guetta, consil. 4. num. 2 et seqq. Borgniunus Cavalcanus, decis. 50. num. 1. Et quamvis etiam Collegia habeant quandoque Iurisdictionem, quod etiam supra deduxi, Dissertat. de Colleg. cap. 2. num. 1. non tamen ea reputatur cohaerere fundo, neque ex patrimonio descendere videtur. Andreas Knichen, de territor iur. cap. 1. num. 268. etc. Et hinc quoque (quia scilicet Universitas habet honorem et Iurisdictionem) sine consensu superioris, Castrum, Civitas, etc. non potest sibi constituere Ius Universitatis, etsi essent milia mille. Verum eo ipso, quod concedit eis locum ad aedificandum, vel admittit Syndicum eorum, vel scribit eis, tamquam Universitati; hoc ipso Superior consentire videtur. Alphonsus Moditius, ad § plebiscitum quaest. 127. a princip.
Universitatis consociatio: vel castrum, vel pagus est; vel oppidum, vel metropolis; vel provincia. Vide Losaeum, hîc cap. 2. Et eo respectu Bartolus, consil. 89. num. 1. etc. libr. 1. triplicem facit Universitatem: unam largam, quae faciat provinciam; alteram minus largam, quae constituat Civitatem; tertiam minimam, ut castrum et villam, etc. Castrum vel Castellum dicitur, quasi casa alta, seu fortis, et munita muris, seu vallo: vel Castrum dicitur, quasi casa stricta; ad differentiam oppidi vel pagi: quia non debet esse nimis spatiosa, vel diffusa habitatio; ne egeat custodiâ multâ. Graevaeus, libr. 2. conclus. 62. a princip. a castello dicuntur castellani, eius incolae. Lexicon Iuridicum Calvini, et vocatur castrum etiam Burgum. Albericus Gentilis, ad l. 239.
§ oppidum, ff. de verbor. significat dicit esse locum, arte, vel naturâ munitum, ambitus exigui, ad similitudinem militarium castrorum. Castellum, locum esse iuxta castra, Doctissimus Cluverius notat, tract. de Alveis Rheni, cap. 14. a princip. fol. 109. conditum in oppiduli vicem; ubi lixae, et negotiatores, militibus quottidianousui necessaria vendentes, commorantur Idque probat Taciti loco, libr. 4. histor. Capta igitur et direpta castra; dein vagos, et pacis modo effusos, lixas, negotiatoresque Romanos invadunt, simul excidiis castellorum imminebant: quae a praefectis cohortium incensa sunt, quia defendi nequibant. Quid item (postea sub Francis, utputo) fuerit castrum, tradit Franciscus Guillimannus, libr. 3. de reb. Helvetic cap. 5. fol. 345. Castra, ait, antiquitus dicta, quibus nulla extra moenia Iurisdictio. Quod accidit Tiguro; divisâ in Duces militum, Comites, Nobiles, et quorum operâ praecipuâ IMperatores usi fuerant, regione: cum interea saepius castra Urbibus, et Civitatibus amplitudine, elegantiâ, opibus anteirent, quod Aimo conqueritur de Divione, quibus omnibus rebus cum abundaret, castrum tamen esset. Lubet item addere, quod de castellis, burgis etc. habet Philippus Berterius, Pithanôn diarib. 1. cap. 6. sol. 71. et seq. castella, seu burgi in limitibus exstrui solebant, l. 2. §. in Sardinia, §. et homines, ac §. interea, ff. de offic praefect. praetor. Afric frou/ria a Procpio exponuntur, libr. 11. de aedific. Iustiniani: kaste/llous2 kai\ ta\ frou/ria th=| lati/nwn kalou=s1i fwnh=|. et libr. 3. entau=qa frou/rion o( bas1ile\us2 o)/noma bourgos1no/ke dedhmhou/rghken. forte bou/rgos2 ne/os2: ut et bourgo/staltos2 Burgstall) libr. 4. Muris certe et propugnaculis firmantur castella et burgi, verum in numerum Civitatum non veniunt; (utpote a quibus magnitudine differre videntur) Iustinianus, Novell. 28. Et quidem Carcasso. Nobilis hodie Provinciae Narbonensis Civitas, in veteri itinerario Hierosolymitano, castellum est Ideoque nullus illi inter Civitates locus in notitiâ Galliarum. Quare castella recte kwmhtika\ tei/xh vocantur, a Synesio, et a Civitatibus distinguuntur: imo kw/mhn, fere semper castellum reddidit Novi Testamenti interpres, ut cap. 9. et 21. Matth. 11. Marc. ultim. Luc. et 11. Iohann. Augustinus, libr. 3. de consens. Evangel. Castellum non absurde accipimus, etiam villam potuisse appellari. Ergo Castella Civitates non sunt, sed nec ipsa oppida. Vetus glossarium, kwmo/polis2: oppidum, conciliabulum. Castra tamen in notitiâ Provinciarum Galliae cum Civitatibus numerantui: Hactenus ille. Vocant etiam castruma rcem, quod arceat hostes; Germani quoque nominant Schloß/ quod sit munitum, sive clausum. Vide omnino Dn. Kyllingerum, de Ganerbinat. Discurs. 2. Latini etiam nominant clausuras. Ego, de inerement. Imperiror. cap. ultim. num. 8. Sed
proprie nunc castrum reputatur, quod territorium certum, et plerumque subditos habet: qualia fere sunt omnia castra, quae in Sueviâ Franconiâ et tractu Rheni a Nobilibus possidentur: et iisdem Privilegiis utuntur, quibus Civitas, vel alia Universitas quaeque, l. si beres iussus, §. vicis ss de legat. 1. ubi Iason, num. 1. Hincque concesso, vel vendito castro, tacite dicitur Iurisdictio transire. Schraderus, consil. 22. num. 24. etc. volum. 2. Guilielmus Onciacus, quaestion. iur. philosophicar. 47. Et cum castrum est sine districtu, vel territorio, et Iurisdictione, nullo tunc gaudet Privilegio speciali; sed Civitati vicinae subest, l per provincias, C de aedisic privat, Gayl, libr. 2. observat. 62. num. 2. et 3 Inde nomine Castellaniae, certus aliquis districtus, numerusquam pagorum, denotatur: ad Tribunal unum, quasi Metrocomiam, vel ad consiliorum, onerum, armorumque coniunctiorem societatem respectum habens. Iacobus Marchantius, de Flandriâ libr. 1. fol mihi 32.
Pagus, Dorff / pro tali etiam Universitate usurpatur: hincque qui pagum concessit, ein Dorff (in pagi scilicet qualitate) et Iurisdictionem in subditos dicitur concessisse. Guido Papae, decis. 265. et id praeiudicio firmat Dn. Rutgerus Rulandus, tract de Commissar. part. 4. libr. 2. cap. 18. num. 51. fol. 97. Pagus autem, a Graecâ voce ph/gh, quae fontem notat, deduci putatur; pro quâ Dores dicebant pa/gh; ita ut pagus dicatur locus, in quo homines convenerunt, propter commoditatem alicuius fontis: quod nomen postmodum, latius extensum fuit, ad significandam omnem politicam societatem, ex duobus vel pluribus vicis constantem. Petrus Gregorius Tholosanus, libr. 2. de Republic. cap. 1. num. 4. Et ita Pompilius Numa, universam regionem divisit in pagos, et suum cuique pago, magistrum, qui eum obirat, at que inspectaret, praeposuit. Hi crebro perlustrantes omnia, tam bene, quam male cultos agros in tabuhs descriptos, ad Regem deferebant; Ille industrios agricolas laudibus, et summâ comitate excitabat: contra, segnes obiurgatione, at que et iam mulctâ castigatos, ad rura gnavius colenda instigabat. Quo factum est, ut vacantes ab urbanis simui et militaribus negotiis, et ignaviae atque inertiae probrosam mulctam timentes, suis manibus operatentur; et opes, quas tellus praebet, ut omnium iustissimas, praeferrent militiae commodis, incertis ac periculosis. Atque hoc pacto consecutus est; ut et eum subditi amatent, et finitimi aemularentur, et posteri honorificâ memoriâ celebrarent: quippe qui prospexerit, ne vel intestina seditio civium concordiam dirimeret; vel externum bellum ab optimis et praeclarissimis studiis Civitatem dimoveret. Tantum enim aberat, ut finiti mi Romanos in hac quiete suspectos haberent, suique invadendi occasionem quaeri metuerent;
ut etiam si quod inter ipsos existeret bellum, non alium quam Nunam, et Romanos dirimendis inimicitiis suis arbitrum quaerendum existimarent. Dionysius Halicarnassaeus, libr. 2. antiquitat. Roman. ad sin. Qui idem libr. 4 mihi num. 19. de Tullio sic scribit: agro in quotcu~que portiones diviso, in montanis et naturâ munitis tumulis, tuta agrestibus paravit refugia; quae pagos dixit, Graeco vocabulo; eo se omnes ex agris recipiebant sub adventum hostium, et ibidem plerumque pernoctabant: his quoque sui Magistratus praeerant; ad quorum curam pertinebat, scire agrestium, qui in unum eundemque pagum contributi essent, nomina, et ex quibus se alerent praediis: tum quoties opus esset rusticos ad arma vocare, aut tributa viritim exigere, hi milites contrahebant, et colligebant pecunias. Ut autem etiam rusticanae multitudinis facilius iniri posset numerus, per singulos pagos aras iussit dedicari, diis tutelaribus; quos frequenti coetu, et communibus sacrificiis quotannis coli voluit, instituto cumprimis religioso festo, quae vocant, Paganalia: simulque sacrorum istorum Leges, quae nunc quoque servantur, conscripsit: ad id sacrificium, eumque conventum, ones Paganos iussit in singula capita conferre certum Numismatis genus; sed aliud viros, aliud mulieres, aliud impuberes, quibus nummis per sacrorum Praesides connumeratis, apparebat hominum numerus, per sexus ac aetates distinctus. Sed vero etiam pagus, ga/ia, Gow/vel Gäw / non raro ditionem et Provinciam signat; in quâ plures sunt Civitates, atque villae Freherus, orig. Palatinar cap. 5. Andreas Knichen, tract. de superioritate, cap. 4. num. 119. Lindenbrogius, in glossar. quod iunctum est Codici Legum Antiquarum, in verbo pagus; Berterius, pithan diatrib. 1. cap. 6. fol. 71. qui id etiam auctoritate Theodulphi, Episcopi Aurelianensis, ita canentis, probat:
Nempe Tolosani locus est rurisque Caturci
extimus, hoc finit pagus uterque toco.
et diam etiam Ego, infra, ubi de iure territoriorum agam.
Sed et de Vico quaedam dicam. Alii pagum, et vicum pro eodem usurpant: dictumque putant, vel a vicinis habitatoribus; vel quod sit vice Civitatis; vel quod vias tantum habeat sine muro. Isidorus, origin. libr. 15. cap. 2. Dn. Elsvvich, Disputat politic. 2. thes. 23. Ac porro, quod est Metropolis inter Civitates, hoc Metrocomia est inter vicos. Gothofredus, ad tit. C. nonlicer. habitat. Metrocom. Berterius, pitham. diatrib. dict. cap. 6. fol. 70. Verum vicus, a pago differt in eo: quod vicus proprie nihil aliud sit, quam publicus locus; utrinque aedificiis cinctus, per quem incolae transeunt: Germanice Ein Gaß, A vico, Saxonicum Wickh descendit. Unde Brunschwickh/quasi Brunonis vicus.
Wickh enim, antiquis Saxonibus Castellum significat: Fleck oder Stättlein / darein sich die Burger vnd Einwohner deren Orts für Gewalt enthalten mögen. Unde passim a Wic composita inveniuntut: Cottvvic, Nortvvic. etc. Henricus Meibomius, in histor. Bardevici, sol. 4. et seq. Et vere Wic est receptus: sic Ludvvic, quasi Leutwick / defensor populi. At dissentit Helmoldus Panegyrista: apud Freherum, in Commentar. ad Foedus Ludovici Imperatoris, B. 2. fac. 2. qui aliud Etymon Ludovici proponit, cum dicit: Hluto praeclarum et famosum esse, quasi lautt/berühmbt. Wicgcb, autem denotare Martem. Unde forsan et nobis est, Bößwicht/quasi Ein bösser wicht: ita ut esset wickh/em Wagenhalß et sic duplices sunt Vici: Urbani sunt partes Urbis, constantes ex domibus multiplicatis, viisque, itineribus et Regionibus distinctae: inde vicus patricius, vicus sceleratus, vicus sobrius et similes. Vici rustici sunt, qui alio nomine pagi dicuntur; cum plures villae, seu rusticanae domus simul sunt iunctae: remotae tamen ab Urbe, et absque moeniis. Festus triplicem vicum facere videtur, quem videre licet. Adde Albericum Gentilem, Lect. Virigil. cap. 8. fol 64.
Urbem ab urvo, seu orbo, hoc est, aratri curvaturâ derivant: propterea quod olim veteres in condendis Uribus, aratro sulcum ducere solebant; per quem illarum magnitudinem definiebant, l. 239. §. 2. ff. de verbor significat. Cael. Rhodig. libr. 14. ca. 5. Iisdemque destruendis, eodem modo aratrum adhibebant, l. si usus fructus, ff. quib. mod. ususfr. amitt. Albericus Gentilis, Lect Virigil cap. 8. a princip. et Scipio Gentilis, orig. verbo Urbs. Coeterum ritus condendarum Urbium, ab Etruscis descendit; qui aeneo vomere vinctis tauro et vaccâ, interiore die auspicato, soliti sunt urbis spatia definire, Cato, apud Isidorum; Qui Urbem novam condit, tauro et vaccâ aret: ubi araverit, murum faciat, ubi portam vult esse, aratrum sustollat, portam appellet: nimirum a portando aratro, ut scribit in Adelphos Donatus. Idemque ritus in Coloniis servatus fuit: et ideo, inquit Varro, Coloniae nostrae omnes in literis antiquis scribuntur Urbes; quod item conditae ut Roma. Qua~vis autem Urbis appellatione, Roma quadam excellentiâ contineatur: l. 1. ff. de Senatorib. cum similib. quamobrem dicere solebat Domitius Marsus; Urbanitatem Civitatis Romae propriam esse. Reliquae Urbes, oppida et municipia sunt dictae; Adeo ut Caius Caesar Alexanlciam, totius Orientis duas maximas Urbes, nihilominus oppida vocaverit. Scipio Gentilis, in origin. Verb. Oppidum. Eadem item Roma, a Constantino, in l. 1. C. de sicariis, libr. 11. vocatur Urbs aeterna, et a Symmachoac Ammiano saepenumero. Videatur Philippus Berterius, Pithar. w=h. diatrib. 1 cap. 1. Proprie tamen et alia quaelibet aedificiorum
collatio multorum, moenibusque cincta, Urbs dicitur. Albericus Gentilis, ad leg. 2. ff. de verbor. significat. in princip. Describitur autem Urbs, communitas plurium vicorum, fossâ et muro munita. Quamvis olim Roma non moenibus, sed continentibus aedificiis finita fuisse legatur; antequam ab Aureliano ea cingeretur, notat Vopiscus, quod de Spartâ, Siracusis, Londino, Venetiis, et c. idem dici potest. Gentilis, ad dict. l. 2. in princip. ff. de verbor. significat. Oppidum dicitur, quod opempraebeat adversus hostes (taleque condidisse videtur primum Cain, cum sibi ob fratricidium timeret. Genes. cap. 4. vers. 17.) vel quod homines in eo opes suas recondant, dict. l. pupillus 239. §. oppidum ff. de verbor. significat. hâc igitur de causa, et oppidorumnomen, Urbi bus est aptatum: quod Varro, libr. 4. de Ling. Latin. monet. Nec per se, inter oppidum, et Urbem aliquid discriminis est: Cornelius Wittel, Syllog 3. in Merulam, cap. 19 apud Dn. gruterum, ton. 1. Thesaur. Critic. fol. 615. Quare Titus Livius alicubi, oppidum vocat Romam, quia moenibus clausa. Scipio Gentilis, in origin. verb. oppidum. tametsi vulgo, voce oppidi, intelligi soleat Urbs duntaxat parva, quae non est bene munita. Vide Isidorum, libr. 15. origin. cap. 2. Althusium, politicor. cap. 5. num. 38. Quâ eâdem ratione Fridericus Imperator, tit. de pac. tenend. libr. 2. feudor. Civitatem ab oppido distinguit; et hanc pacem frangentem triginta, illam centum librisauri mulctans. Civitatis autem appellatio, quamvis, ut docui, libr. 1. politicor. cap. 1. aliud sit, quam Urbs: (Urbsaedificia, Civitasincolae, Albericus Gentilis, Lection. Virgil dict. cap. 8.) et tamen interdum Urbs et Civitas, pro uno eodemque sumuntur, l. si quis, l. sing ulorum, C. de aedific. privat. l praescriptio, C. de operib. public. Bartolus, in § 1. num. 4. et seq. Authent. quib. mod. natural. efficiant. sui. Albericus Gentilis, dict. loc. Germani, Oppida et Urbes, Stätte vocant, quasi Stäht / scilicet firme constituta, aut a Stativis Roman orum: quae illis principia dederunt. Sicque Plutarchus, in Pelopida scribit, morem olim in Graeciâ fuisse, arces Urbium nomine potissimum appellandi. Iustinianus noster contra, Civitates quasdam Regni Pontici, in quibus praesidium militum Romanorum, Castra potius, quam Urbes nominandas censuit. Et Naso Urbem eiusdem Regni Tomos, propter eandem causam militaris praesidii, Castellum appellavit, libr. 5. Tristium.
Vix ope. Castelli desendimur.
Alicubi, municipia nonnulla, etsi moenibus careant, nomen tamen in duunt oppidorum: puta, si sua peculiaria iura, fora, privilegia, aerarium, Magistratusque habeant, non secus ac Urbes muris cinctae. Marchantius, de Flandriâ, libr. 1. fol. mihi 33. Marcktfleckhen / so Stattrecht haben.
Urbs alia metropolis est, alia a metropoli pendens. Metropolis dicitur, quasi mater et caput reliquarum: Iudic. cap. 1. vers. 27. et ibid. cap. 11. vers. 26. (ubi pro viculis suis, in Hebraeo est, siliabus suis) libr. 2. Samuel. cpa. 20. vers. 19. libr. 1. Paralip. cap. 18. vers. 1. vel quod inde Coloniae deductae sunt; vel quia praecipua est inter alias civitates, a quibus observatur, tamquam mater; et a qua aliae, tamquam filiae reguntur, atque defenduntur: seu ad cuius exemplar ceterae civitates, sese conformant; eiusque consuetudinem sequuntur. Ut dixi, in Oeconom. ad tit. 3. et 4. libr. 1. ffor. quaest. 35. ad fin. Sic et Antoninus Imperator Civitates dividit, in maiores et minores, l. 6. ff. de excusat. tutor. Nulla olim provincia, sine metropoli erat: l. 1. C. de metropol. Beryt. l. 7. ff. de officio proconsul. et haec sola erat in provinciâ Urbs, l. 4. ff. de damn. infect. Vide Philippum Berterium, Pithan. didatrib 1. cap. 6. Regia Urbs dicitur, ubi residet summus Magistratus. Hippolytus a Collibus, de increment. urb. pag. 19. et 20. Urbs talis maior plerumque habet regimini suo subditos pagos et vicos, qui Urbi ex parte sunt subiecti: ut notat Keckermannus, politicor. libr. 2. mihi fol. 583. quod et olim usitatum fuit. Berterius, dict. cap. 6. §. perro Cirit atibus. Alii dicunt, quod triplices sint Civitates: quaedam maximae, ut Civitates metropolitanae, in quibus stabant Praesides, et Praefecti Praetorio; hodie Reges et Curiae Regum, ad quos adpellatur. Alia Civitas est magna, in qua est forum causarum, meri et mixti Imperii. Alia est Civitas communis, in quâ est forum causarum, quae competunt defensoribus Civitatum. Arnoldus de Reyger, in Thesaur. Iur. §. Civitas, num. 2. Consultum item esse Politici dicunt, ut unâ in provinciâ, unica tantum Urbs metropolitana (in loco aliquo commodo) constituatur, muniaturque: ad quam receptum habeant omnes Provinciales, Elsvvych, Disput at. politic. 2. thes. 21. Sed vero serenissimus Iaco bus Britanniae Rex, Orat. 5. in oper. fol. 559. putat; Urbes non debero nimis magnas esse, dicens: Hic lien est nostri corporis; eo crescente, cetera membra contabescere necesse est. Omnibus enim Londinum habitndi gratiâ confluentibus, quid aliud ruri relinquitur, quam solitudo? At ubi apparet hoc Urbis incrementum? non intra moenia, sed in suburbiis: nec levamentum Urbi vel opes ferunt haec nova aedificia, sed Urbi simul et Regno oneri sunt. Caram oportet annonam esse, ubi tot homines cibo et igne aluntur. Annus iam elapsus est, cum generosos homines edicto monui, ut relictâ Urbe se domum reciperent, et cum vicinis ius hospitalitatis colerent. Viri generosi, quibus in Urbe nihil rei est, feminarum ambitione eo trahuntur; mariti sane, ut uxoribus, parentes ut filiabus gratificentur. Nec enim nisi Londini no vam et transmarinam vestium
formam invenire licet. At Londini, si innuptae sunt, nuptiarum spem evertunt: si nuptae, famam et maritalem censum. Mos Italorum obtinuit, Neapoli praesertim, quae e ditissimis Urbibus una est, ut viri generosi, aliique permulti, relictis agris, in Urbes migrent; nos in veste et asseclis, Gallorum; ruris autem contemptu, et domesticâ parsimoniâ, aut verius miseriâ, Italorum morem affectamus. Sed, obsecro, peregrina haec et vana rerum eo relegemus, unde orta sunt et antiquum Angliae morem, postliminio revocemus. Nobilitatis Anglicae decus olim fuit, ruri vivere, hospitalitatem colere. Ex his supra ceteras gentes famam meruimus; quod nobis in ubere degentibus solo, non erat difficile. et c. Aut failor, aut idem incommodum, patitur Lutetia Parisiorum, ubi Anno Christi M. CCCC. LXVII. numerati sunt, de 60. a quatre vingt mil hommes armez, entre lesquelles y en avoit envi on 30. mil tous armez de harnois blancs Pierre Bonfon. sol. 391. b et fol. 392. b. des antiquitez de Paris. Ita et Anno Christi M. D. XLIV. recensiti fuerunt. de 70 mil hommes de pied, sans cenx qui di meuroyent pour garder laville. Anno Christi M. D. XLIX. inventae sunt decem mille domus; publicis et sacrosanctis aedisiciis ibi non comprehensis. ibid fol. 425. b.
In Urbibus nominis alicuius, plerumque etiam Episcopi olim erant: nam Chorepiscopi vocabantur, Episcopi pagorum et oppidorum: *xwrh\ enim, oppidum est Bellarmino, libr. 1. de Cleric. cap. 17. Et quamvis fateantur nostri Doctores, non esse de essentiâ Civitatis, quod habeat. Episcopum: cum Civitas constituatur, et appellari possit, solâ Principis voluntate, volentis aliquem locum esse Civitatem: de consuetudine tamen, usuque communi, maxime in Italiâ, Civitas illa dicitur, quae Episcopum habet, qu od quo que videtur firmare l. 36. C. de Episcop. et Cleric. Et civitas metropolitana vocatur, quae Archiepiscopum habet, et quae etiam Civitas maxuma nominatur. Losaeus, hîc, part. 1. cap. 2. num. 16. Laurentius. Ohm/ Disputat: de Iur. Episcop. thes. 13. lit. b. Elsvvych, Disput at. polit. 2. thes. 2. Sicque dignitas et praecedentia Episcoporum, et Urbis, in quâ residebant, dignitate metita fuit: et hinc natam fuisse occasionem nostrates aiunt, magnitudinis Romani Papae: quod tamen pernegat Illustrissimus Bellarminus, libr. 1. de Pontific. Roman: cap. 24. Quin et in Germaniâ, olim hoc observabatur. Unde et hodie in Cancellariis Principum, ea solum oppida Civitates inscribuntur, ubi sunt Episcopatus, verbi gratiâ: den Ehrsahme~/Weisen / Vnsern lieben besonder / Burgermeistern vnd Raht der Statt Straßburg/Speyr/etc. Aliis, ubi nullus Episcopatus: den Chrsamen/ Weißen/ Vnsern lieben besondern/Burgermeistern vnd Raht zu Vlm/ Rördtlingen/etc. Johann Peter Zwengel/in seinem Farmular / fol. 32.
b. adde Bruning. Disputat. de Universitat. thes 13. Sed tamen dict. loc. notat Laurentius Ohm/ Episcopatus Germaniae, non pati sese ad singulas Civitates adstringi; et tot Civitates saepe habere, quae integram provinciam constituere possint.
Suburbia, quae Galli Faulxbourgs, quasi Vorburg appellant (alibi putavi dicta quasi Falsi burgi) proprie quidem partes urbis non sunt, sed potius ipsius appendices. Cum Urbs murorum ambitu terminari ac finiri soleat. Nihilominus tamen appellatione Urbis, Suburbia simul includuntur. Hincque Bodinus, libr. 1. de Republic. cap. 6 ait: Urbem ipsam moeniorum et suburbiorum ambitu contineri: nec Urbem, a suburbiis, et continentibus aedificiis seiungendam esse, id que argum. l. 2. ff. de verbor. significat et assentit Timplerus, politicor libr. 1. cap. 6. quaest. 10. Ideo, qui habitant in Burgis, parte Civitatis cohaerente, dicuntur habitare in Civitate: ut Marcus decîdit, decis. 365. num. 41. volum. 1. et multa hâc dere habet Hieronymus de Monte, de finib. regund. cap. 5. num. 12. et c. Quo intuitu etiam Moditius, in §. plebiscitum, dub 77. num. 11. et c. scribit: appellatione Civitatis Suburbia venire, ubi eadem ratio est, per l. 1. § cum Urbem, ff. de offic. praefect. Urb. l qui in continentibus 147. l. pupillus 239. § Incola 2. ff. de verbor. fignificat l nam quod § si ita ff. de penu. legat. Quin et Parochianos Ecclesiarum Civitatis, die in ein Statt verpfarret/licet longe extra muros extendatur Parochia; venire posse Civitatensium appellatione. Addens, stricte tamen, et ex proprio significatu, (ut iam modo dixi) Civitatis nomine comprehendi solum quod intra moenia est: cap. si Civitas, de sentent. excommunicat. in 6. et cap. ubi periculum, de elect. in 6. Hincque in materiâ odiosâ, Suburbia excludi. Ex quo diiudicare quimus, quando Privilegia Urbi concessa, vel Iurisdictio in Civitate data; ad Suburbia, vicos, et comitatum et c. extendantur: et quae similes sunt Disputationes; ut idem Moditius docet, in §. Principum placita, dubit. 238. Ita ex Suburbiis, Senatores, et Consules, sumi possunt: vide Ioha~nem Paponium, libr. 6. tit. 1. arrest. 1. ac quando in Suburbiis factum, dicatur in Civitate perpetratum? disquirit Menochius, de arbitrar. iudic. quaestion. centur. 2. cas. 255. Si item dispositio elusoria redderetur, tunc etiam Suburbia, Urbis veniunt adpellatione. dict. cap. si Civitas, de sentent. excommunicat. in 6. Iason, in l. cum quidam, in fin. ff. de liber. et posthum. Baldus, in cap. significavit, ad fin. de rescript. An autem nati in vicis subditis Civitati, et (ut dici solet) in Comitatu (contado Itali dicunt: erant enim Provinciae in Comitatus, seu Praefecturas divisae, quibus praeerat Comes) dicantur Cives originarii, et quando Civitatis Privilegiis fruantur; Vide Alciatum et Rebuffum, ad dict, 1. qui in
continentibus 147. ff. de verbor. significat. late Menochius, libr. 6. praesumpt. 30. num. 14. Ac beneficia et Statuta Civitatis, an habeant etiam locum in Castris, et villis Civitati subditis? enotat Angelus, in tit. Institut. de usucapion. et. res fisci, num. 2 versic. quid in rebus Civitatis.
Provinciarum distinctiones, variae sunt: primo enim Iure gentium, provinciae per idiomatapenitus diversa, distinguuntur. Bartolus, in conctitutione, qui sint rebelles, in verb. Lombardiae, num. 2. Secundo distinguuntur Iure Civili, per Praesidatus. Antiquitus enim omnes Civitates, quae uni Praesidi suberant, unique metropolitano, habenti sub se territorium magnum, unam provinciam faciebant. l. illicitas, §. qui universas, l. congruit, ff. de offic. praesid. Tertia provinciarum distinctio, emanavit ex Canonico Iure, et est illa; quae fit per Episcopatus: quoties plures Civitates habentes Episcopos, uni archiepiscopo subsunt, can. scitote, caus. 6 quaest. 3. Provinciae item olim, cum simp0lices essent, pleraeque postea Principum nutu, in plures dividi coeperunt. Hincque nota cognomina sunt, ut aliae primae dicerentur, aliae secundae, tertiae, et c Inde item Primatum est origo. Nam primarum provinciarum metropolitani, Primates erant, reliquarum eiusdem nominis provinciarum. Sirmondus, in not. ad Sidonium, libr. 7. epist. 5. fol. mihi 121. Quarta distinctio provinciarum est; quae fit per usurpationem: ut sunt hodie multae Civitates, non recognoscentes Superiorem de facto; vel merum, mixtumque Imperium obtinentes. Sicque hodie provincia vocari potest, Civitas quaelibet, distinctum separatumque regimen habens, glossa, ad l. fin. C. de praescript. trigint. annor. in verb. in una provincia, quam Bartolus ibidem commendat, et singularem vocat. Cagnolus, in l. Im perium, num. 162. ff. de Iurisdict. Vide post Hieronymum de Monte, Losaeum, tract de Universit at. part. 1. cap. 2 a princig. et de provinciis, ut fuerunt olim, late Berterius, in libr. pithanw=n agit.
SEd ut porro de Universitatibus, Politice et Iuridice, ac etiam Philologice non nihil agamus dicendum primo est de nominibus, postea de situ, tum de Iure Universitatum. Quorum mem brorum duo priora, Philologica et Politica; posterius mere Iuridicum erit. Nomina plerumque sortiuntur. Urbes, vel a situ, vel etiam a qualitate
locorum, ubi illae sunt exstructae: saepe a conditore, aut Domino loci; Richterus, Axiom. Historic. 71. et c. vel etiam a populis, aut aliis circumstantiis. Quae tamen vocabula mire depravantur: ita ut hodie illa nomina, fere non habere videantur aliquam significationem, nec nisi a Doctis intelligantur. Sic et Tubinga quid denotet, pauci sciunt. Tubii, sive Tubanti, populus Germanicus fuerunt, et terminatio Inckhen Germanica, frequens hisce in locis, incolas denotat. Tubinga ergo est sedes Tubiorum. Anckh / vel Inckh / puer est, seu iuvenis; idem quod Helvetiis Knab: inde Enckhel/ sive Inckhel/Nepos. Ac absonus est Iohannes Herold; tract. de Station. Legion. in veter. German. cap. 1. qui Ioca, quae desinunt in Ingen, putat a Romanis militibus fuisse in sessa: itaque eam terminationem esse a Leg. hoc est, Legione. Magna item veterum superstitio fuit, et inveteratus error, quasi vi naturae occultâ, ac genio quedam, res nomina sortiantur; quae futurae ipsis vel adversae, vel prosperae fortunae quaedam velut praesagia sint. Multa super hâc re Plato, in Cratylo. Indeque mala, atque ominosa nomina, immutari debere, Piccartus monet, observat historic ar. de cad. 11. cap. 6.
Universaliter illi tractus pulcherrimi et optimi sunt; qui habent montes, sive ab unâ parte, sive ab utraque. Item quae Regiones fluminibus irrigantur. Richterus, Axiom historic. 70. Maxume Regiones mari adiacentes commendantur, et portum habentes marinum. Unde Hispani dicunt; Regnum sine portu, est domus carens camino. Mendoza, de bell. fol. 156. Verum Aristoteles, libr. 7. politicor. in situ Urbis, quatuor consideran da esse docet: aeris salubritatem, bellorum opportunitatem, civilium actionum expeditionem, aquarum stantium ac manantium copiam. Vide Timplerum, libr. 1. politicor. cap. 6. quaest. 7. (addatur Latherus, libr. 3. de censu, cap. 12 ubi de situ et opportunitate Civitatis multa habet.) Aeris exigo salubritatem, quia aer spiritus reddit vivaces, si exstiterit purus atque subtilis; suffocatque si impurus fuerit et crassus. Atque hinc laudantur Urbes illae, quae versus; Orientem et Septentrionem sunt constitutae: et ubi Austrum prohibent montes. Iunius, quaest. politic. 63. Et rationem addit. Timplerus, dict cap. 6. quaest. 5 quia Sol, rekuqyaqyeye stdera iruebtuam orunan kycenm primosque radios iis communicant; et si vires suas in eas primum estundunt, ac etiam in plagâ, quae est versus Orientem, aer magis temperatus redditur, et a crassis, virulentisque vaporibus purgatur. Hinc. etiam aquae, quae ab ortu manant; ut et venti Septentrionales, Australibus sunt salubriores; quatenus aerem purificant, intusque aucto naturali calore, concoctionem faciliorem et celeriorem efficunt. De locis sublimibus seu montanis, quid sit statuendum; et an ibi
Civitas, exstrui debeat? quaeri potest. Quamvis autem talis locus munitior sit, et maiorem habere videatur aeris salubritatem, ob ventorum frequentum spirationem, vaporumque tum crassiorum paucitatem, tum dissipationem: tamen caret aliis commoditatibus multis; aquâ nimirum et facilitate expeditionis, et c. Unde aedificationes maiorum nostrorum, qui pro suis domiciliis, montium altissima iuga elegerunt, merito Daniel Speckhlin/ alicubi in suâ Architecturâ, carpit. Proinde etiam eiusmodiarces sublimiores, fere hodie sunt desertae. Propterea Carolus V. traiciens aliquando Rhenum, cum ex Principe quodam quae sivisset, cur maiores nostri, arces et praesidia in excelsis montibus exstruxissent? Et Princeps responderet, munitiores illis, arces in editis locis visas fuisse: censuit Caesar, rectius eas in planitie collocari, propter aquationis et in vehen di commeatus, et tormentorum, aggerumque commoditatem. Chytraeus, in Orat Funebr. Carol. V.
Loca etiam salubriora censentur, quae a stagnis et paludibus longe distant. Talia enim minus nebularu, et exhalationum venenatarum habent: unde aquarum dulcium copiam exiguntii, qui locum Urbis collaudant. Est enim aqua maxume necessaria ad vitam conservandam; et facilius homines cuiusque rei, quam aquae dulcis defectum ferre possunt. Ea autem maxume commendatur, quae motu velocissima est, aspectu limpidissima, pondere levissima, concoctu facillima: damnantur fontes, qui coenum faciunt, vasa aerugine inficiunt, legumina tarde percoquunt. vide Plinium, libr. 31. cap. 3. Adde omnino La Silva. de varia Lecion, d. Pedro Mexia, libr. 2. cpa. 25. Aquam autem levem et limpidam, aliis antepono: quia talis aqua naturae propius accedit. Nam aqua nullum dat nutrimentum corporibus humanis, quia iis non assimilatur: cum simplex sit respectu saltem corporum nostrorum, quae compositiora valde sunt ipsâ, simplex autem composito dissimile est: et propterea aqua nutrire nequit: cum nutrim entum nihil aliud sit, quam cibi assimilatio in corporibus edentium, potestate quidem iis simile. Aqua autem non nutribilis exsistit; cum potestate nec accidentaliter sit similis calori, et siccitati corporis nostri. Ac propterea dicebat Avicenna in libr. 2. cap. 1. Aqua unum exsistit Elementorum, quae sola inter omnia Elementa habet proprium, ut in eo, quod comedere et bibere ingrediatur; non ideo, ut nutriat, sed nutrimentum penetrare faciat, et eius rectificet substantiam. Et in Canticis, textu Commentar. cap. 31. ita dicit: aquae delectabiles conservant humiditatem radicalem, et causant foecum ac superfluitatum egressum, digetuntuque et deducunt cibum per venas. Hippocrates, libr. 2. de aere et aqua Maximum studium adhibendum est bonitati aquarum, vel
malignitati earum: si paludosa fit, an stagnea, an mollis, an grossa, an digeri dum? neque in hoc negligentiam habeas, quoniam scientia aquarum multa est ad sanitatis corporeae ingenium, vide aquae Hygienam considerationem Petri Hochstetteri. Sed addere lubet vere Philosophicam fontium et aquarum considerationem eruditissimi viri, Dn. Iohannis. Arndtii, in der Außlegung/ Psalm 104. Conc. 2. fol. 582. b. Vom Vrsprung der Bronnenvnd Wasserquellen/darauß dann grosse Flüß werden/ semdt vil lustige Disputationes: Etliche schreiben/daß die Wasserquellen ihren sendern verborgnen Sahmen haben/ darauß sie wachsen/ wie Baüme. auß einem Kern/ oder auß er Wurtzel/ der sich hernachin vil Zweige außtheilet: Also ein Wasserquelle theilet sich auß in vil. Ströme. Man findet auch örter/da vor Zeiten vor etlich hundert Jahren grosse Wasserflüß hergeflossen seindt/ die jetzo nicht mehr da seindt/vnd als ein Baum in seiner Wurtzel verdorret: die Vrsach ist dise: daß die Bronneneine grosse verwandtnuß haben mit dem Gestirn/ das hänget alles rerborgener ohnsichbahrer weisse an einander/ als an einer ohnsichbahren Ketten; daher kompts/daß wo Wasserreiche Quellen seindt/da ist einrgütiges Gestirn/vnd Fruchtbahres Landt/ wann aber der Himmel seine Influentz wider zu ruck zeucht/ vnd die Wasser-Sterne nicht würcken/ (die Stellae pluviales, wie der Poet sagt/ Hyades signum pluviale capellae) so vertrocknen die Bronnen/ wie mann sihet in grosser dürier Zeu/wanns lang nicht regnet/so vertrocknen auch die Wasserreichste Quellen/ ja grosse Wasser Ströme/etc.
Commoditas ad bella, et civiles actiones expedien das, consistit in abundantiâ fructuum, ad homines alendos, ad commercia instituen da; si nempe occasio sit evehendi quae supersunt, et quae de sunt, advehendi. Bello aptus est locus, si faciles exitus habeat, ad educendum et deducendium exercitum, hostibusque accessu difficilis sit. De situ Lutetiorum optimo, Cominaeus, mihi fol. 59. libr. 1. cap. 8. In illa quaestione, utrum licitum et consultum. sit, oppida, castella, arces et Urbes; vallis, fossis, moenibus. propugnaculis, et c. munitas, in Republicâ bene constitutâ exstruere? contra Velstenium, decad. 4 thes. 5. et alios, Nicolai Machiav elli probo opinionem, quam proponit, libr. 2. de Republic. cap. 24. Vide Zachariae, cap. 9. vers. 3. Nahum, ultim. vers. 12. adde Iunium, quaest. politic. 64. et vide me. libr. 2. politicor. cap. 7 nu. 16. Et pertinet hûc Apophthegma Wilhelmi Ducis Iuliacensis, qui a Maximiliano Imperatorie interrogatus; cur munitiones nullas in ditionibus suis exstrueret? Respondit: Ego fretus primum pace et amicitiâ meorum vicinorum, neminem lacesso: dein de sto fidei et virtuti meotum subditorum, refert Daniel Cramerus, in Orat. funebr. Iohan. Frider.
Duc. Stetin. Porro in loco Civitati captando, non modo spectanda est uberrima frugum gleba; sed et pascua irrigua, silvae et nemora. Kirchnerus, Disputat. politic. 13. Corollar. 6. Et vereor, ut caritura sint aliquando multa Germaniae loca, lignis. Ac fuit Melanchthonis vaticinium, relatum a Keckhermanno, politicor. libr. 1. fol. 330. tria mundo defutura aliquando: ligna scilicet, bonam monetam, et bonos amicos. Quorum sane cunctorum, copia non est admodum abundans nunc.
Incommodioris situationis signum est; ubi mali coloris homines, aut deformes, aut debiles, pauci pueri, pauciores senes reperiuntur. Vide Scipionem Amiratum, ad Tacitum, libr. 12 discurs. 5. Et optimum certiffimumque indicium est, si homines in aliquo loco diu vivant: quo argumento bonitatem Cyprii caeli, evincit Stephanus de Lusignan, tract de l'Isle de Cipre. cap. 6. sol 13. et seq. Hincque veterum consuetudo laudatur, qui oppida aut castra stativa constituturi, pecorum, quae ibi pascebantur, iecinora inspiciebant. Et si essent livida ac vitiosa, alio migrabant: quod statuerent idem in humanis quoque corporibus metuen dum esse. Timplerus, politicor. libr. 1. cap. 6. quaest. 7. Hûc conferentia multa habet Iohannes Baptista Porta, insuâ villâ, libr. 1. cap. 11. usque 21. ubi de situ villae eligendae. Sed ut tota terra incolatur, addit Deus cuilibet regioni sua dona, nec uni omnia dedit, non uni omnia ademit: quoque cuilibet amorem suae patriae etiam agristis ingeneravit. Vid. Boccalini, ragguagl. d. Parnass. 1. cap. 51. fol. 231. Sic sterilia locorum ingenia, acuunt homines ad exercitationem virtutum, et variarum artium disquisitionem: ii dem etiam soli, caelique duritie, acruius animantur. Illae quae ubertim et copiose omnia ponunt terrae, fiduciâ locorum nimiâ effeminant incolas et enervant. Sicque Noriberga in sterili planitie sita, nec abundantiâ rerum, nec opulentiâ, nec magnitudine ulli aliarum Germaniae Urbium secunda est. Ita et in Italiâ Bergomum. Thesoro politic. 1. fol. 155. Olim item felicia reputabantur loca, ubi Martyrum ossa ac sepulchra, vel Monasteria Sancta erant: indeque ex illis, vel prope illa, factae non raro Urbes fuerunt, quod testatur Civitas Sangallensis, Campidonum, Werda, Gretserus, libr 1. observat. ad vitam Sancti Richardi, S. Willibaldi, cap. 18. et c. Privilegia item et immunitates, novis Urbibus concessae, easdem mire augeat, earumque promovent incrementum.
NUnc de Iure et Privilegiis Universitatum agam: sed ex multis paucissima delibabo. Quod antequam fiat, sciendum est; Universitatis nomen, iuris, non personarum esse. Pariter ut hereditatis nomen differt a rebus ipsis, quarum denotat Universitatem. Moditius, § plebiscitum, decis. 2. num. 7. Losaeus, hic, part. 1. cap. 1. Quamvis autem Universitas nihil aliud sit, quam ipsimet homines Universitatis: quippe nisi homines essent, nec Universitas esset. Attamen Universitas proprie non dicitur homines, sed hominum collectio, in unum corpus mysticum, et abstractive sumptum; cuius significatio inventa est per intellectum. Hincque Castrensis, in l. 7. num. 1. ff. quod cuius que Universit at. nomin. scribit: Universitatem quandam esse personam fictam, ex pluribus singularibus personis constantem, quod et Aristoteles, libr. 3. politicor. cap. 7. ac Thomingius, decis. 32. num. 3. probant. Etenim Universitas, quamvis non animum, non intellectum, nec etiam corpus habere videatur: et tamen legitime congregata atque convocata, sustinet ac repraesentat vicem unius personae; quae est aliquid diversum ab hominibus Universitatis, l. mortuo ff. de fideiussor. Moditius, §. plebiscitum, dubit. 148. Unde maxuma differentia est, an actus aliquis fiat ab Universitate; seu vero a pluribus, ut singulis, l. 1. § quibus, l. sicut §. si quid, ff. quod cuius que universitat. nomin. Hinc liberatio facta Universitati, non afficit singulos homines Universitatis; nec e contra. Similiter lis Universitatis, haud dicitur singulorum, nec e contra. Sic etiam, et qui honorem toti corpori debitum ad singulos de corpore voluerit transferre; toties ineptus et deridendus erit, quoties id cogitaverit, vel dixerit. Cothmannus, Academ. respons. 28. num. 20. Ac perquam belle interpretes nostri, Syndicum, Advocatum, et c. soli Civitati, corpori, et Collegio honorem debere; et singulis iure resistere, eosque impune offendere, passim docent, Ulricus Zasius, in l. 10. §. 4. num. 6. circ. fin. ff. de in ius vocand. Fridericus Uranius, in apostilla ad Maritinum Uranium: in cap. super eo 11. liter. C. num. 12. extr. de testib. Idem videmus de bonis: Universitatis namque bona, non dicuntur bona singulorum; et e contra. Sicque Ius Universitati legatum, singulis non competit, Moditius, dict. §. plebiscitum, dubitat. 136. Nam quod est Universitatis, unius corporis est: ideo plurium seu singulorum non exsistit, quoniam Universitas, est persona per se repraesentata,
l. 6. §. Universitatis. ff. de rer. divis. l. sed si hac, §. qui manumittitur, ff. de in ius vocand. cum simil. et id pluribus aliis exemplis illustrat Losaeus, dict. cap 1. num. 16. et mult. seqq. Hocque eodem nititur fun damento, quod et supra dixi, tract. de Iur. rer. cap. 4. num. 2. in causâ Collegii, vel Universitatis, produci posse testes de Universitate et c. cap. veniens 9. cap. cum nuntius 11. aprincip. extr. de testib. cap. tertio, loco 5. extr. de probation. Quod utique non possent, si inter singulos de Universitate, et ipsam Universitatem nulla discrepantia esset, argu. l. 1. si municeps 2. ubi gloss. in verb. haberi, ff. quod cuius que Universitat. nomin.
Ac porro, quod alius sit Universitas, et aliud singuli de Universitate; apparet etiam ex eo, quia Universitas eadem manet, dicet varie mutentur personae, l. 7. §. in de curionibus, in princip. ff. quod cuiusque Universit, nomin. Et sic populus idem manet hodie, qui fuit iam a centum annis: licet omnes, qui tunc erant, mortin sint, et alii subrogati. Eandem etiam propter rationem, Ius et nomen Universitatis conservatur in uno solo, qui remansit de Universitate. Baldus et Castrensis, in dict. l. 7. §. ultim. num. 1. ff quod cuiusque Universit at. nomin. Etenim in hominum Universitate duo considerantur: ipsi scilicet homines, et res, iuraque eorum. Unde licet homines extinuantur, remanent tamen nihilominus res, et Iura ipsorum hominum: quae nempe propter mortem hominum haud exstinguuntur; ac propter illa iura, repraesentatur tota Universitas in uno; l. sicut in fin. ff. quod cuiusque Universitat. nomin et etiam omnibus de Universitate extinetis. Verum hoc fit habitu saltem, et quo ad iuris intellectum, non actu. Sicque Universitatis Privilegia durant, mortuis omnibus de Universitate. Nam quod Universale est, perire nequit: sicut homo in genere non moritur. Et Universitas perit actu, non habitu, sicque Privilegia, aliaque Iura conser vantur. Postea renovatâ Universitate, omnia Iura resuscitantur, et interim transeunt ad fiscum. Moditius, §. plebi scitum, quaest. 85. Pariter ex hâc sub sequitur consideratione: in Iuribus praediorum acquirendis, velut servitute pascendi, et similibus, quamquam non omnium ex Universitate, sed quorundam solummodo animalia in sundo alieno pascantur; tamen quoties id eâ fit mente et instituto, quod hoc Ius sit Universitatis, toti Universitati, at que ita etiam ceteris, qui numquam pecora sua paverunt, idem Ius acquiri solet. Caepolla, tract. de servitutib. rusticor. praedior. cap. de servitut. Iuris pascendi 9. num. 26. Arbitri quoque sententia, quâ pronuntiavit, Incolas loci alicuius lignatione et pascuis uti posse, in praedio aliquo, non tantum eos comprehendit, qui arbitrii tempore locum eum inhabitârunt, sed qui et postea co se habitandi causâ contulêre. Cravetta, consil. 252. incip. proponitur,
quod Magnificus, sub num. 3. Nam in his, quae ad Universitatem spectant. etiam recens supervenientes Incolae, continentur: cum semper eadem esse Universitas censeatur. Cravetta, dicto loco.
Cum vero supra dictum fuerit, Universitatem venire appellatione personae: videamus nunc, an veniat et comprehendatur sub nomine et appellatione personae, etiam in statuto? Et quidem affirmans opinio, probatur per textum, in Constitut. ad reprimendum, versic. ad hoc, ubi Imperator scribit: Ad hoc si qua communitas, corpus vel Collegium, vel adeo quaevis persona, et c. ubi considero dictionem illam Adeo; quae similitudinem, praec edentiumque repetitionem inducit. Verum cum Civitates, Castra, et aliae Universitates, non proprie et vere personae sint; sed tantum vice personarum fungantur: argum. l. metum, §. animadvertendum. ff. quod met. caus. et autbent. Item nulla. C. de Episcop. et Cleric. l. 2. §. hoc etiam ff. de Iureiurand. propt. calumm. Inde in strictâ significatione, non veniunt appellatione personarum. Idque maxume procedit in materiâ odiosâ. Losaeus, dict. cap. 1. ad fin. Huc pertinet, quod Moditius docet: dict. §. plebi scitum, dubitat. 114. Si Statutum loquatur, per ista verba; Si quis; id habere locum in Universitate, l. 3. §. haec verba. ff. de negoc. gest. Et limitat, quando esset Statutum exorbitans: sed si esset praeter Ius, tunc credit, quod haberet locum. Idemque decidit in dictione Quicumque.
PArum autem est, Universitates, seu communitates habere bona, res, Privilegia, et alia Iura; nisi sint Officiales, qui ipsas regant et administrent. Impossibile etenim videtur, ut omnes deliberationes, et conclusorum exsecutiones, per totam communitatem perficiantur. Hincque propter difficultatem, quae est in congregandâ Univer sitate totius populi; antiquitus Decuriones constituti, atque creati fuerunt, qui in municipiis et coloniis erant tales, quales Romae Senatores. valla, libr. 6. elegantiar. cap. 32. l. 32. C. de decurion. libr. 10. Et ex eo dictos aiunt, quod initio, cum Coloniae deducerentur, decima pars eorum, qui deducebantur, consilii publici gratiâ conscribi solita sit, l. 293. §. decuriones, ff. de verbor. significat. Hisque decurionibus Duumviri praeerant; quales Consules Romae, et alicubit Tiumviri, alicubi etiam plures. Albericus Gentilis, ad dict. §. decuriones ff. de verbor. significat. Vide Thomam Michaelem, Disputaet. de Iuris dict. thes. 126. et
seqq. Notum etiam est, Civitates, sub Imperio Romano, Curiam seu Senatum, duumviros sen Magistratus municipales, et defensores plebis habuisse; oppida autem defensores tantum. Bignonius, in notis, ad formulas marculfi, libr. 2. cap. 37. fol. 582. Qui puta similes Tribunis fuerunt, nec ex numero decurionum eligebantur. Calvinus, in Lexico, verb. defensor. Hos vulgo in pagis Heimbürgen adpellitamus. Hodie decurionum evanuit denominatio, et qui nunc eorum munere funguntur, frequentius Consiliarii, Rahts Männer/ alicubi Scabini Schöpffen / (vom Vrtheil schöpffen/ oder fällen / quod Hebraeis est Schophat, unde et Punicum suffetes) oder Gerichts Leut / indigitantur, et qui olim duumviri, nunc Civium Magistri, Burgermeister vocitantur. Ex quibus fere unus praecipuus, et quasi caput decurionum est, ac superior Civitatis urbicae Procurator: der Regierende / oder Worttragende Burgermeister. Thomas Michael, dict. Disputat. de Iurisdict. thes. 136.
Consilium hocce Civitatis, vel cuiuslibet alterius Universitatis, totum populum repraesentat. Hincque quod ab eo efficitur, a toto populo, et universâ Civitate dicitur esse effectum, Losaeus, hîc, part 1. cap. 3. num. 46. et c. Et ob id Concilium Civitatis, videtur habere eandem potestatem, et omnia posse ea facere, quae potest totus populus, et adunantia generalis. Bartolus, in l. 5. num. 2. C. de usur. Quod tamen ita est intelli gendum; si illud Concilium rite ac legitime sit co~gregatum, et consensum accommodaverit, servatis sollem nitatibus. Henricus Bruning. Disputat. de var. Universitat. specieb. thes. 44. Nempe ut omnes vocentur, licet non omnes veniant; si modo duae partes ex tribus adsint: l. 2. et 3. ff. de Decret. ab ordin. faciend. Trentacin quius, libr. 1 resolut. practicar. tit. quod cuiusque Universitat. nomin. resolut. 1. nu. 3. et praesentium maior pars hoc velit; namque Universitatis pars maior, praeiudicat minori; ubi agitur de aliquâ re communi pluribus, non ut singulis. Adeo ut Statutum, vel consuetudo, non valere censeatur, volens, ut in actibus gerendis non stetur maiori parti. Matthaeus de Afflictis, decis. 1. num. 4. et 5. Nec hoc in casus, dignitas, vel auctoritas ipsorum decurionum est attendenda; sed praevalet simpliciter maior pars, quae praeiudicat minori. Losaeus, dict. cap. 3. part. 1. nu. 83.
Quaeritur hîc; an ad deliberationes Curiales, etiam absentes, a Civitates, terrâ, villâ, vel Castro sint vocandi? Quod communiter negatur: adeo ut nec in arduis hoc fieri debere dicant, per l. final. C. de legation. libr. 10. Trentacinquius, dict. libr. 1. tit. quod cuiusque Universitat. nomin. resolut. 1. a princip. Et quod adiunt, unum ex Consiliariis, qui cebebat vocari, si non fuit vocatus, et sic fuit contemptus; posse
prosequendo contemptum, facere actum retractari: cum plus possit contemptus un ius, quam contradictio multorum, cpa quod sicut, de elect. Abbas, in cap cum in cunctis, subnum. 16. in fin. de his, quae fiunt a maior. part. Hoc vero intelligo, si potuit vocari, et non fuerit absens. Est et hoc non obliviscendum; quod in praestando consensu, debeat Universitas simul congregari, et non sufficit, quod consentiant separatim: sed requiritur consensus in communi, non in particulari. Nam quando consentiunt separatim; ut singuli, et proprio eorum nomine consentire videntur, l et magis, ff. de solution. Trentacinquius, dict. resolut. 1. num. 11. et c. Eoque intuitu Masuerius ad Ferrarien sem, tit 30. gloss. 7. lit. q. notat, Senatorum auctoritatem non esse disgregatam in singulos, sed iunctam apud Collegium, et in Collegii formâ.
Verum de Consiliariorum eiusmodi electione, non inter se conveniunt nostri Doctores. Quidem enim hanc potestatem plebi vel populo, quidam ipsi Consilio, alii Domino loci adscribunt: ut videre licetapud Moditium, §. plebi scitum, quaest. 43. a princip. Ubi pro communi proponit; quod electio Consiliariorum, a principio ad populum spectet, et a populo convocato fiat, auctoritate Magistratus. Qui Magistratus solum proponere debeat, illos esse convocatos propter Consilii electionem. Hacque primâ electione factâ, ipsos Consiliarios successive, de tempore in tempus, eligere qui defecerint: sed ante omnia consuetudini standum esse. et sic in Flandriâ Princeps constituit Consilium. Vide Cominaeum, fol. mihi 127. libr. 2. cap. 4. Verum nullâ consuetudine exsistente, Principem vel superiorem, circa electos et constitutos, super eorum legalitate inquirere, eos ve removere non posse: nisi notorie eos propter crimen, vel aliâs inhabiles esse constet; ut late et docte Thomas Maulius docet, tract dehomag. cap. 12. per Discurs. Nempe cum unaquaeque communitas circa administrationem rerum suarum, liberam habeat potestatem: licet talis Universitas careat Iurisdictione. Et minime sint confundenda haec tria (1) Iurisdictio loci, quae est penes superiorem: (2) Dominium locorum, quod est penes corpus Universitatis: (3) Dominium bonorum, quod est penes singulos. Sicque alius sit Magistratus, qui Iurisdictionemexercet; alius quires Universitatis gubernat, atque administrat. At quomodo consulatur Universitati, turbatae in possessione eligendi, vide Moditium, § plebiscitum, quaest. 70.
Consiliariorum eiusmodi officium est; rationem Urbis habere, et curam gerere, rerum ad Urbis structuram, conservationem, et commoditatem pertinentium. An vero, et quatenus de culpâ teneantur post Cavalcanum, Losaeus docet, hîc cap ultim. ad fin. part. 1. Ab
administratoribus Civitatis, Syndicus differt; qui a Collegio, vel Universitate, ad causam ipsius agendam est delectus, l. munerum, §. Defensores, ff. de munerib. et honorib cap. quia in causis, extr. de Procuratorib. Vocantur alio nomine defensores Civitatum, ut osten dit titulus Novell. 15. ubi Defensor Latine, nihil aliud significat, quam Syndicus Graece. Vocantur et alibi in Iure nostro actores Universitatis, l. 1 § quibus autem, et §. ultim. l. item eorum, §. actor, ff. quod cuiusque Universitat. nomin. Eiusmodi Syndici, vel temporales, vel perpetui sunt: et sane Universitates, non nisi per Syndicos recte peragunt litem; ne scilicet defensio vel actio per plures scissa, incommodo afficiat partem adversam, Rauchbar, part 2 quaest 1. a princip. Quaeritur hîc, an aliquis Syndicus creari possit invitus? Affirmatur; Nam cum Syndicus agat negotia Universitatis, id officii detrectare nemo potest, dict l. munerum, §. defensores. ff. de munerib et honorib Moditius, quaest 115. §. plebiscitum. Et constituti debet Syndicus Civitatis, vel per adunantiam populitotius, vel per Consilium regens Civitatem, si adsit; Nec vero a minore parte constituti potest, etiam cum cautione de rato. Moditius, dict. §. plebiscitum, quaest. 115. Neque requiritur auctoritas Magistratus, l. actor, ff. rem ratam haberi, l. 1. ff. de munerib. et honorib. cum similib Universitas namque constituit Syndicum seu Procuratorem, in re propriâ; ubi non requiritur decretum, vel auctoritas Superioris, Moditius, quaest. 131. dict. § plebiscitum. Sed saepe dubitatur; anne hîc sufficiat sola Consulum, Senatusque auctoritas: an vero praeter eam, communitatis quoque requiratur consensus, seu utrum Civitatis Syndicus a Consulibus et Senatoribus; von Burgermeistern vnd Rahtsmannen/basque Tribunorum plebis interventu, constitui possit? verum tribunorum plebis, tum demum hac in parte intervenire consensum debere, censerem; si ad Tribunos plebis Civitatis gubernatio, et rerum ad Rem publicam spectantium administration simul pertineat. In Civitatibus multis singulare Collegium est, plebem repraesentans, ut apud nos der Roht; differens vom Gericht/ alibi der Grosse Raht/ Gemains leut / etc. Ceteroquin absque illorum interventu, in causâ vel lite Civitatis, Syndicum a Senatu legitime constitui, arbitratur Rauchbarus, dict quaest. 2. num. 11. et c. quae opinio et Henrico Brunningio, Disputat. de var. Universitat. specieb. thes. 68 arridet: ubi scribit; id ex administratione Rei publicae diiudicandum esse, ita ut si penes Consules et Senatore sadministratio Rei publicae in solidum consistat, horum sufficiat consensus, vide Dissertationem meam, de Democratiâ, cap ult. num. 9. etc.
UNiversitates eiusmodi, bona et res in communi, utloquuntur, habere possunt: sicut et hoc cuilibet personae singulariest concessum; puta nemora, pascua, piscinas, salinas, etc. Item pecuniam in aerario, seu arcam aut bursam communem, proventusque propiios, l. 1. §. quibus et §. ult. ff. quod cuiusque Universit. nom. l. bona Civitatis, l. inter publica. ff. de verbor. significat. l. 2. C. de diver s. praed. urban. libr. 11. Losaeus, hîc part. 3. cap. 1. Moditius, § plebiscitum quaect. 65. Thomas Michael, Disputat. de Iurisdict thes. 137. Dn. D. Bocerus, alicubi in tract. de collect Itidem nulla omnino ratio mpedire videtur, quo minus Universitates suo iure, ad onera Universitatis sustinenda, collectas, gabellas, Schß/Stewr/ Vmbgelt/Marcktgelt / indicere ac colligere queant. Pertinet que huc Plinii epistola 93. et 94. libr. 10. ubi Amisenorum agitur acussa, quorum Civitas libera erat, suoque iure utens, siv a)utonomi/a| gaudens, et foederata Romanorum. Inter cetera vero Iura ipsorum etiam erat facultas habendi e)ra/nous2, hoc est, collationes, ad sustentationem tenuiorum civium institutas: quâ de relibellum sibi ab ipsis datum Plinius Traiano mittit, quaerens quid et quatenus ipsis permittere debeat, aur prohibere. Rescribit Imperator, permittiposse Amisenis e)ra/nous2 hac tamen duplici con ditione, (1) Si ipsorum Legibus propriis seu a)utonomi/a|, e)/ranoi sint concessi. (2) Si e)ra/nois2 utantur non ad illicitos coetus, et Collegia, et conspirationes, seu factiones; verum ad inopiam Civium sublevandam. Addit autem, e)ra/nous2 simpliciter esse interdicendos illis Civitatibus Provincialibus, quae non gaudeant a)utonomi/a, sed iure utantur Romano. Et exstat Confilium Ferrarii Montani, quod est inter Consilia Marpurgensia, voium. 1. consil. 1. ubi Civitas ob aes alienum, et aliis publicis necessitatibus urgentibus constituit; ut pertriennium, singuli Cives de bonis suis, de annuis reditibus, et de cerevisiâ venali, certum quid in publicum contribuerent. Et ibi respondetur; hac conventionem de collectis sineconsen su Principis, non solum valere: sed et vicinis hominibus, ratione interesse praetensi, quod nimirum precia rerum venalia augeantur, nullam competere actionem. Quae eadem quaestio theorice discutitur ab Everhardo Bronchorst, cent. 2. Miscell. 77. et illuftratur a Dn. D. Bocero, tract. de collect. cap. 5. pertot. Klock, Dissertat. de vectigal. thes. 11. liter. g. Georgius Everhardi, tom. 1. consil. 3. Wintzlero, de collct.
observat. 4. Est quidem Iuris expediti, collectarum impositionem esse Iuris Regalis, quod saepe aliâs dixi. Et tamen municipium exigere potest aliquam collectam; quamvis municipia, ut et suo loco tradam, careant Imperio, at que Iurissdictione. Nam dum municipiis commissa est administratio quarundam rerum; puta viarum; pontium, murorum, etc. refectio: per consequens quoque ea possunt, sine quibus administratio illa perfici nequit. Ideoque aliquâ coercitione possunt exigere hanc collectam; quae totgenere differt a collectis, quae Regalibus adscribuntur: nec opus est, omnes et singulos, vel Principem consentire; sufficit enim, illos consensisse in constitutionem Universitatis. Et clarum esse ait Moditius, quaest. 14, § plebiscitum, quod maior pars obliget minorem, quando factum est utile, et necessarium Universitati; et istius utlitatis participes sunt singuli de Universitate, quod etiam pluribus Thomas Maulius docet, tract. de homag. cap 9. num. 4. etc. ubi num. 9. probat; quomodo per eiusmodi collectam; forenses etiam possint praegravari; quam vis Paulus Busius, Disput at politic. 11. thes. 11. et mult seqq. usque ad num. 21. dissentire videatur: quiait, eiusmodi collectam exigi vi pacti, seu conventionis; et ita unius contra dictionem impedire, quo minus is possit collectari: sed aliter sentiunt omnes, cap. vetitum, de his, quae fiunt a maior, part. ubi Innocentius et Panormitanus, Petrus Costalius, ad l. 1 ff. quod cuiusque Universit nom. Et causas, quae sint sufficientes ad exigendam talem collectam, enumerat Moditius: dict. §. plebiscitum quaect. 23. nempe si litem cum alieno subdito habeat Universitas, ex quâ multas erogare expensas cogitur; pro solvendâ poenâ, ob delictum ab Universitate patratum; ob refectionem vel aedificationem murorum Civitatis, pontium, viarum, aut alterius publici operis: ob publicam defensionem; pro salario Medici, Praetoris, Magistri Scholarum, etc. Adde Paponium, libr. 5. tit. 11. arrest. 4. et seqq ubi tradit; omnes de Universitate posse collectari; etiamsi ea collecta in sumatur in rem, vel onus amovendum, quod non omnes concernit: si modo tangat Ius Universale.
Aiunt et hoc nostri Doctores: nec Principi de his rationem sibi reddi, aut annuis Universitatis rationibus suo nomine aliquem adhiberi postulanti, obsequi tenere Universitatem: prout consulendo respondit Henningus Göden, consil. 31. et seq. et pluribus probant Matthias Stephani, libr. 2. de Iuris dict part. 2. cap 2. num. 172. etc. Henricus Bruning, Disput at. de Iur. Vinversit. thes. 89. Thomas Maulius, tract. de homag. cap. 13. Petere enim rationem reddi, dominii est effectus, non Imperii, pariter vero, ut Principes inferiores, rerum particularium, quae a subditis possidentur, Domini non suntlita et bona
Universitatum, omnio et pleno iure pertinent ad eandem, argum. § singulorum, Instit. l. 1. § hae autem res. ff. de rer. divis. Verum si vel consuetudo, vel alia iusta causa hoc permittat: puta; si suspicio vel fama sit de malâ administratione, maleque re suâ uti Universitatem; aut si Cives ipsi conquerantur de negligentiori optimatum administratione, eaque ipsis sit suspecta: tunc Princeps per viam in quisitionis, rationbus reddendis se rectissme intromittit; l. si cuius §. aequissimum, ff. deusufr. et facit l. 26. § 1 ff. de usu et habitat. quod et Matthias Stephani, dicto loco probat. Etenim Princeps. qui non potest privato imperare, ut ipsi rationem reddat suae oeconomiae; cum quilibet moderator et arbiter rei suae exsistat. Et tamen cum Rei publicae intersit, nequis re suâ male utatur: quemadmodum contra prodigalitatem, varia remedia Iurissunt in venta; ita adhuc multo magis Principis est curare, ne res Universitatis, per malam paucorum administrationem accipiant detrimentum: quam vis Manlius dicto loco, Principem omni in easu excludere videatur.
Et adeo Universitatis bona ad eandem spectant: ut illâ dissolutâ, bona per quemlibet de Universitate possint occupari, argum l. 1. ff. de Colleg. Quod tamen cum hâc distin ctione procedit; ut locum saltem habeat in iis bonis, quae a singulis collata fuerunt, argum l. 2. §. viarum ff. nequid in loco publice. Moditius, §. plebiscitum, quaest. 110 aprincip cetera ipsi de Universitate, absque Principis consensu dividere non possunt. Moditius, dict. § quaect. 74.
Bonailla Urbium et Civitatum multa Privilegia habent. Et in specie, non solum de pecuniâ Civitatis Romanae, sed et aliarum Urbium, accipienda est Lex Iulia peculatus. Quamvis enim ea Lex coerceat illos tantum, qui pecuniam publicam interceperunt; l. 1. ff. ad Leg. lul. peculat. et proprie publica ea solummodo vocentur, quae pertinent ad populum Romanum: cum scilicet aliae Civitates habeantur loco privatorum, l. 16. ff. de verbor. signisicat. Et tamen hoc ex Privilegio, singulari que Iure receptum fuit; ut si de re Civitatis praeter Romam, aliquid subripiatur, nihilominus peculatus crimen commissum censeatur, l. 4!§. fin. ff. ad leg. Iul. peculat. Hincque, quod respondet Papinianus, in l. 31 ff. de furt. ob pecuniam Civitati subtractam, actione furti, non crimine peculatus quem teneri; id accipiendum est de Iure communi: nec videntur sibi contradicere Leges, cum una de singulari, altera loquatur de Iure communi. Vide hâc de controversiâ Lyclamam,; membran eclog 5. et seq. Timaeum Fabrum, Disput at. ad Institut. ultim. ad §. 9. de pub ic. Iudic Bronchorst. centur. 4. enantiofanw=n, assert. 86. Arumaeum, Disputat. ad Leges dissiciles 25. thes. 14.
Itidem contra Civitates omnes, non currit praescriptio, nisi centum annorum: vid. Georg. Everhard. consil. 50. tom. 2. in rebus hereditariis, item in legato, donatione, et venditione Civitati acquisitis. Itaut quoties Civitatibus hereditas, vel legatum, vel fideicommissum fuerit relictum, sive donato, vel vendito pro cesserit; sit eorum pene perpetua vindicatio, et ad centum annos extendatur, l. ultim. C. de Sacrosanct. Eccles. Bronchorst, centur. 2. miscell. assert. 43. Gaeddaeus, ad l. 17. num. 16. ff. de verbor. signisicat. Et quam vis quo ad Ecclesias, quae itidem vigore dictae legis hâc praerogativâgudebant, novissimo Iure centenaria praescriptio fuerit abrogata, et ad quadraginta annorum prescriptionem redacta, Novell. 111. et 131 Nihilominus, quia in rehus, actionibus que Civitatis, nihil legimus immutatum; nil impedit, quo minu Ius vetus stare prohibeatur, vulgatâ l. praecipimus, 32. C. de appellat. Quamvis Fachinaeus, libr. controver siar. 8.cap. 3. §. sersuitur, ut de Civit at ibus, etc. dissentiat; ac plus dictum, et minus scriptum fuisse, in dictis Novellis putet. Id quod minime probabile urdetur. et in correctoriis, nec per rationem maiore, extensio locum habet, per Iura vulgata et dixi, in Commentar ad titul. 3. et 4. libr. 1. ffor. quaest. 22: Verum vicissim Universitas vel communitas, circa praescriptiones, hoc incommodum habet; quod nequeat praescribere contra alium, quam diu unus superest de Universitate, habens scientiam rei alienae. Moditius, dubitat. 75. §. plebiscitum, quia talis scientia importat malam sidem. quae obstat praescriptioni, cap. posse ssor, de regul. Iur. in 6.
Pariliter Res publica minorum iure uti solet: ideoque auxilium restitutionis implorare potest, l. Res publica. C. quib ex caus. maior. Quae Iuris sanctio etiam locum habet in aliis Civitatibus et municipiis, Castrensis, ad dict. leg. Res publica, et late Iohannes Mauritus, de restitution. cap. 417. Oddus, eod tract. part. 1. artic. 9. etc. ac facit l. in legatis, ff. ex quib. caus. maior ubi probatur; quod Legati Civitatum, propter ipsas Civitates habeant beneficium restitutionis. Ergo multo magis ipsae Civitates, hocce Privilegium habebunt. Praeterea Res publica ideo restituitur ut minor; quia per alios regitur, ut minor per tutorem seu curatorem. Quae ratio locum habet non in Civitatibus solum; sed et in villis, Castris, et Universitatibus quibuscumque. Unde et ea restituis communiter placet, ut Trentacin quius notat, libr. 2. resolut. practicar. tit. derestitut. minor. resolut. 3. qui idem hoc extendit ad parvas quoque Civitates, quae paucos homines habent, se ipsos regentes. Eo quod secundum Baldum etiam in parvâ Universitate, non reperiatur consensus verus, sed fictus; cum sint multi pupilli, in fantes, etc. qui non consentiunt, nec queunt consentire: quorum favore,
Castra et villae habent in integrum restitutionem: ita ut nunc discedam ab opinatione Caevallos, qui opin. commun. quaest. 853. ait; Civitati, quae ipsa per se propter exiguitatem regitur, non dari restitutione. Ex eo fundamento, quia Cives omnes ex contractu obligantur; si consenserint omnes. Nam minime sequitur: Universitas obligatur. Ergo restitutio cessat. Nam et ipsa restitutio, praesupponit obligationem. Ac quam visin integrum restitutio, minime competat Castris, villis, etc. vigore dict. l. Res publica, quia eae Universitates, nec improprie Res publicae sunt: nihilominus tamen competitilla ex clausulâ generali: si qua mihi iusta causa: et simul Iure minorum, si inibi sint pupilli, minores et miserabiles personae, ut dict. loc. Trentacinquius docet, num. 4. Verum Civitates, Castra, etc. non habent semper facultatem petendi restitutionem, sed tantum per quadrie~nium integrum; quod incipit a die laesionis, per cap. 1. de restitution. in integr. libr. 6. Trentacinquius, dict. loc. num. final. Göden, consil. 5. de iur. Civitat. num. 40. etc.
COmmunitatem ex propriis contractibus obligari posse, nemini dubium esse potest: si nempe omnes Cives contrahant, ad consensumque dandum convocentur; vel si Concilium totam Civitatem repraesentans, mutuam pecuniam sumat (nam tum, etiam non consentientes obligantur.) Moditius, dict. §. quaest. 145. Göden, dict. consil. 5. quaect. 1. Colerus, de ssrocessib. exsecutip part. 2. cap. 3. num. 337. et seqq. Komppen. decis. 60. adde omnino Georg. Everhard. tom. 1. consil. 36. Et cum Civitas hoc modo ex contractu obligetur absolute; ergo necesse non est, probari, pecuniam in eius utlitatem erogatam fuisse. Fachinaeus, libr. 2. controvers. cap. 75. Quinimo, etiamsi in publicam Civitatis utilitatem, pecunia non esset versa; sed Principi vel alteri mutuo fuerit data: nihilominus Civitas obligata erit. Brunning. thes. 76. Quam vis Wesembecius, in casu, quo Civitas pro Principe fideiussit, dissentire videatur, consil. 111. quaest. 1. Et est Lubecae Statutum, prohibens fide iussionem, vel mutui dationem, quae Principi fiat. Aliâ vero, Civitas fideiubere potest. Hernig, tract. de sideiussorib. cap 7. num. 30. et 60. Colerus, de processib. exsecutiv. dict. num. 337. Atvero, si Syndici, velaii administratores Civitatem non repraesen tantes, pecuniam acceperint mutuam; tum demum Universitas co~veniri potest, si ad eius utilitatem pecuniam versam esse, fuerit adprobatum: et de hoc casu
accipienda est. l. 27. ff. de reb credit. ubi respondet Ulpianus: Civitatem mutui datione tum demum obligari, si ad utilitatem eius, pecuniae versae sint; alioquin ipsos solos, qui contraxerunt; non Civitatem teneri. Hartmannus Pistoris, libr. 1. quaest. 37 Petrus Friderus Mindanus, libr. 2. de processib. et mandat. cap. 62. sect. 8. Heigius, part. 1. quaest. 24. Bruning, hîc, thes. 77. et 79. nectamen opus est, utilitatem perpetuam esse; sed sufficit, primo utiliter fuisse collocatam, licet postea non sequatur effectus. Molinaeus, tract. de usur. quaest. 37. num. 281.
Sic et Syndicus generalitatis nequit vendere bona. Modi. tius, quaest. 116. Sed tamen ratificatio communitatis, factorum a Syndico, mandato equiparatur: et tunc valent gesta. idem Moditius, quaest 120. Sicque ex communi traditiione, quatuor requiruntur in alienatione Civitatis, Universitatis, vel Castri. (1) ut sint in eâ praesentes omnes, vel promaiori parte cuiales, et honoratae personae, ac possessores immobilium. (2) quod dictae personae iurent, alienationem esse, et fore utilem Civitati. (3) quod interponatur decretum. (4) Aliqui requirunt subhastationem. Capycius, decis. 93. num. 1. et his requisits non potest renuntiari, Capycius, num. 2.
Maxumum hîc oritur dubium; An et quando Universitas, vel per se, vel per decuriones, aut etiam Syndicos, obligare possit singulares personas, et bona particularium ipsiusmet Universitatis, ipsis particularibus haud consentientibus? Et nunc. nisi de meliori edocear, Baldi et Castrensis opinio arridet, qui dicunt; nun quam hoc fieri posse, quic quid in contrarium disputet Losaeus, hîc part. 3 cap. 3. Iohannes Elssvvych, Disputat. politic. 2. thes. 10. Et item Gail, tract. dearrest. cap. 9. per Discurs. de hâc quaestionetractuans, ait: communiter concludi, talem obligationem valere, ut eorum Cives ubi que locorum, in Imperio, vel extra, prehendi et arrestari possint; si modo talis Universit as habeat potestatem condendae legis: sed tamen un. 8. etc. hanc decisionem duram, et naturali ae quitati contrariam esse putat: adstipulatur Bruningus, Disputat. devar. Untversit. specieb. thes. 78. et praeiudicium Camerale adducit, idemque pulchre Berlichius docet, tom. l. coclus. 52. et adhuc melius Trentacinquius, libr 1. tit. quod cuiusque Universitat. nomin. resolut. 2. et quoque Göden, consil 5. de iur Civitat. per Discurs. Franciscus de Clapperiis, causs. 14. quaest. 1. et 2. fol 118. etc. Ratio est, quia nempe obligare singulas personas civium, non respicit utilitatem publicam: neque Princeps, neque Res publicain bonis privatorum quicquam iuris habent. Accedit, quod contractus non obligant, nisi consentientes; et quod nostrum est, sine facto nostro auferni non debet, l. venditio, § si constat, ff. commun. praedior. l. id quod nostrum
11. ff. de regul. iur. Textus est elegans, in l. 4. C. de erecutorib. et exactorib. ubi respondetur:nullam possessionem pro debitis alienis, publicis vel privatis conveniri debere. Nec solum grave est legibus, sed et naturaliae quitati contrarium, pro alienis debitis molesti; l. unic. C. ut nullus ex vicaneis, etc. Pronostrâ quoque sententiâ stao Wesembecius, cbsil. 46. num. 17. etc. ubi deducit: Principem subditos suos, ignorantes et invitos, repraessaliis obligare nequire. Nec quidem superiorem, suos subditos, non consentientes, pro suis debitis obligare posse, per l. Civitas, ubi gloss. et Dd. praesertim Iason, ff si cert. petat Imo addit; creditores ius suum amittere, qui talibus expactis repraessalis exercent, per l. exstat, ff. quod metus causâ Non hîc licet argumentari a Legead contractum: nec earatiocinatio procedere videtur. Multa enim potest Princeps circa Leges, quae non potest circa contractus. Quin et contra singularem personam, Legem vel Statutum condere non licet, l. 8. ubi Dd. ff. de Legib. et Civitatem non posse facere Statutum, per quod auferatur Ius privati: sed hene legem generalem contra Cives, et obligare eos, probat, l. Antiochensium ff. de privileg. creditor. ubi Bartolus, num. 1. ac quidem in universum, non singulares in individuo, l. 3. §. Divus Adrianus, ff. de sepulchr. violat. Et Dominium, quod Imperator habet in bonis singulorum, respicit saltem Iurisdictionem et defen sionem. Necitem obstat, quod dicitur a quibusdam: Proceres Civitatis, quibus gubernatio, et communis publicarum rerum cura est commissa, vi illius commissionis, liberam videri habere daministrationem, et idem facere posse, quod singuli facerent. Glossa, in Rubric. C quae sit long. consuetudo, nam respondetur: liberam illos habere administrationem rerum Universitatis, non bonorum privatorum, seu singulorum, et ita a diversis male fieri illationem.
Et ampliatur decisio nostra, ut nec valea talis obligatio; licet maiorpars Civium consenserit: sed tradunt, ille, qui non consenserunt, arrestari, vel personaliter detineri haud posse; sed illos solos, qui praesentes fuerunt, tan quam ex mandato teneri. Quia in his, quae competunt4 pluribus, ut singulis, maior pars ne quit praeiudicare minori, cap. quodomnes 29. tit. de regul. iur. in 6. Trentacinquius, dict resolut. 2. num. 7. nec in mere voluntariis ma ior pars Universitatis obligat minorem. Cravetta, consil 379. Notandum tamen in iis casibus, in quibus Cives et subditi pro debitis Civitatis, vel Magistratus conveniri, arrestari, detinerive possunt: puta si se singulariter obligarunt) quod etiam unus Civis prototo debito arrestari, detinerique queat, donec solidum solvatur, vide Brunningum, dict. loc. et Berlichium, dict. conclus. 52. num. 17. Maxume, si illa clausula instrumento et obligationii
fuerit adiecta; Obligamus singulos et omnes insolidum: sed tamen debet arrestatus, vel personaliter detentus, in demnis servari per Magistratum, vel Senatum; et debet Magistratus, vel ex communi aerario, vel indictâ omnibus collectâ, eum liberare; vide etiam Moditium, §. plebiscit um dubitat. 62. 103. 109. et 160. Et licet talia verbanon reperirentur in instrumento; tamen putarem singulos insolidum esse obligatosipso iure. Nam si quilibet obligaretur in virilem portionem, tum certe elusoria quodammodo obligatio esset, ut pluribus docet Moditius, quaest. 161. Sed addatur Colerus, de processib exsecutiv. part. 2. cap. 3. num. 366. Kôppen, decis. 60. num 27. Sritem Cives se obligent universi ut singuli; obstricti manent eorum heredes, etiam Privilegiati: puta Presbyteri, etc. Paponius, libr. 5. tit. 11. arrest. 3.
NUnc de delictis est dicendum: post quam de contractibus actum fuit. Et scias, non solum contra Universitatem, sed et ab eâ delinqui, Contra Universitatem delinquitur; cum tota, vel pro parte aliqui tantum offenduntur, intuitu Universitatis. Et Universitas potest agere contra iniuriantem aliquem ex Universitate, ad instar patris, qui agit pro iniuriâ filio illatâ: l sed et si, §. praetor, ff. de iniur. tunc tamen non agit nomine proprio, sed nomine subditi, ut Moditius docet, quaest. 97.
Etiam Universitas ipsa delinquere, et ex delicto conveniri potest, Paponius, libr. 24. tit. 12. arrest 1. Nam Historias pervolanti obscurum esse nequit, quod in Civitates ob delicti gravitatem severe fuerit animad versum, et pro diversitate cir cumstantiarum supplicium sumptum. Els vvych, Disput at. politic. 2. thes. 9. Quam vis enim Universitas sit nomen Iuris, et non habeat animum atque intellectum, et sit persona ficta atque repraesentata, l. 1. § quibus, l. 2. sicut § sin ff quod cuiwque Universitat. nomin. Carens autem animo et intellectu, delinquere non possit; unde nec animal brutum iniuriam fecisse censetur, cum ratione destituatur, l. 1. §. 1. ff. si quadrup. pauper feciss. dicat. Quo argumento, Innocentius, gravis certe auctor; quod Universitas non possit delinquere, censet in cap. gravem, de sentent excommunicat. Facit, quod contra Universitatem non sit proferenda sententia excommunicationis, cap. in Universitatem, de sentent. excommunicat. in 6. can. non potest, laus. 23 quaest. 4. Et tamen Universitas, cum constet hominibus, ut
supra dictum fuit; ea tum delictum perpetrare censetur, quando communicato consilio et praecedente deliberatione, velipsi Rectores, vel maiorpars delinquit, Moditius, §. plebiscitum, dubitat. 3. Mynsinger, centur. 4. observ. 78. et 79. Sicque populus, Civitas, vel Collegium, alicui metum aut iniuriam inferre queunt: si scilicet conventu habito, vim fecêre, l. 9. §. 1 ff quod metus causs. Si vero pars aliqua populi, sine consilii communicatione, et praecedente convocatione delinquat (imo si omnes particulatim delinquant, Rayger, in thesaur. iur. §. Civitas, num. 48.) tunc Universitasnon obligatur ex delicto: quia non Universitas, sed particulares aliquot Cives, proprio motu deli quisse censentur, nisi in delicto successivam causam habente: Moditius, quaest. 30. ad fin. tunc enim praesumitur ratificatio omnium, Moditius, quaest. 67. num. 1. et 2. ac quaest. 192. Quod idem et tum procedere Moditius respondet; dubitat. 195. et seq. si Civitas teneatin suâ potestate delin quentem; nec eum puniat; argum. Iudic. cap. 20. versic. 10. et seq. Ethoc intuitu dicitur, in l sed ex dolo 15 § 1. ff. de dolo in municipes non dari actionem de dolo: et additur ratio; quia municipes nihil dolo facere possunt. Quod sane ita est in telligendum, si non ut Universitas, hoc est, co~gregato populo delinquatur: Bronchorst, centur. 1. enantiof. assert. 59. Et fatetur Oldendorpius, in tract de aequitat. tit. 14. fol. mihi 147. qui hâc de quaestione ibid. sol. 144. etc late agit; si strictum Iuris praescriptum sequamur, non posse dici proprie, quid Universitas delinquat. Ceterum cum aequitas non patiatur, tam pertinaciter delicta excusari, quae ubique fiunt ab iis, qui sunt in Universitate; temperandum esse hoc Ius, eo quo dictum est modo: ut nempe convocatio, et forma quaedam Universitatis, an in ipso delicto fuerit observata, perpendatur. Ac sane, si Universitas puniri nequiret, nun quam posset inferri alicuir populo bellum: utpote, quod semper fere nocet feminis, in fantibus: ubi subditi propter Principes puniuntur, vastantur, occiduntur, pelluntur, sine culpâ quidem, sed non sine caussâ. Sed adhûc magis Innocentius instat, et ait: Universitatem nullo modo posse puniri, probatque illud axioma duabus rationibus, a naturali Iustitiâ ductis. Innocentia, ait, non debet puniri: sed in Universitate, maxume maiori, semper multi sunt innocentes, multi nondum nati; qui contra omnem rationem punirentur; et testatur Oldendorpius, dict loc. neque Bartolum, neque ullum unquam Iurisperitum tentâsse Innocentio, vel potius divinae rationi contradicere. Sed tamen itapunienda Universitas est, ut haec poena, ad innocentes principaliter non pertingat (nam et DEUS Optimus Maximus parcere voluit Sodom itis, ob paucos bonos.) at per consequentiam hoc fieri potest. Ita namque
punitur filius ob delictum patris, in crimine Maiestatis: et cum publicantur bona, hoc in praeiudicium filiorum vergit. Adde Molinam, de Iustit. et iur. tom. 4. Disputat. 34. et 35. Unde si solus populus vel plebs delinquat, sineregentium assensu, excusantur regentes. Quod si soli Consules vel regentes delinquant, illorum delictum baud gravabit Universitatem. Brunning, thes 96. Nec approbare queo, quod Moditius tradit, dubitat. 30 teneri exrebellione Administrat orum omnes Cives, etiam contradicentes; et disputatur de hoc in causâ Donavverdensi, ubi quidam Cives, non Magistratus deliquisse dicuntur. Vide informationem. Et ipse Moditius idem alibi negat, dubitat 194. Et quod contra Universitatem delinquentem severitati sit detrahendum, neque poena statim exsequenda, ne multorum fiat strages, asserit Hippolytus, in l. qui caedem, ff ad leg. Cornel. de sicar. iuxta illud:
Ob populum multum, crimen pertransit inultum.
Varie autem Universitas punitur: mulcta illi infligitur quandoque. Non nun quam progravitate delicti, bona publicantur: interdum Privilegia adimuntur. Nonnumquam Civitatis muri deiciuntur: tuncque perpetuo ita esse debet. Marsilius, de bannitis, in verb confinat as, num. 3. interdum illa in totum subicitur aratro, Brunningus, thes. 98. Moditius, quaest 71. et 113. tuncque pro mortuâ habetur, l. si usus fructus Civitati ff. quibus mod. ususfr finitur ubi Dd. Sicque Henricus Imperator Brixiam sibi rebellem, aratro damnavit: tamen postea sententiam mitigavit. Bartodlus, in l. 1. ff de Iuris dict. et in l. aut facta 6. §. nonumquam. ff. de poen. Sedhâc de materiâ habent plura Bodinus, libr. 3. de Republ. cap 7 num. 337. etc. mult. Mascardus, deprobationib §. Vinversitas Farinacius, quaest. 24. num. 109. An inframiâ affici queat, vide Moditium, quaest. 28. Lubet hîc adscribere, quae habet Aerodius, rer iudicat. libr. 7. tit ultim. cap. 32. Neque lues, neque in cendium, neque ipse terrae motus, absumit omnia: quin imo plerisque parcit. In iis, quae ab Universitate deiinquuntur, plus inest saepe stultitiae, quam privatis. At nihilominus publicâ et populari animadversione opus est. Quid ergo? Singuli dim ttuntur: Duces castigantur: deletur autem id, quod universorum est, arx, Urbs tota, hinc Sulpitius ad Ciceronem, oppidorum cadavera appellat) aut muri duntaxat, aut loci publici, ut forum, bulnea, porticus, theatra, fana: aut colonia deducitur: aut Iura, Iudicia, ludi, suffragia, Privilegia denique abrogantur. Fit enim eo pacto, ut poena omnibus imponatur, et morte ipsâ gravior tamen, dum vivise lebus iis vitio suo carere aspiciunt, quas unusquisque sibi etiam mortuo servari cupit: patriâ, foro, laribus, sepulchris, sacris, atque monumentis maiorum suorum: et tamen multitudo conservatur, quae vix
unquam peccat, nisi aut non retracta, aut incitata a Magistratu. etc. Et idem. cap. 34. Salaminii, bello quod ab Atheniensibus cum Cassandro et Macedonibus gerebatur; verbo, Atheniensibus; re, Macedonibus auxilio fuerant. Huius proditionis caussâ, decreto Atheniensium, Civitas tota eversa est: sedibus Salaminii pulsi: Ascetales, qui Praetor obtinuerat Insulam, capite damnatus estm, Item Sacramentum adiectum, NEFARIAEIPSIUS PRODITIONIS, ATHENIENSIBUS PERPETUAM MEMORIAM FORE. Et certe Pausanias scribit, suâ etiam aetate, (sub Adriano fuit) vestigia huius ruinae exstitisse. Sed praeclare Cicero, libr. 1. de offic. de evertendis, diripien dis que Urbibus, valde illud considerandum est, ne quid temere, ne quid crudeliter fiat: idque est viri magnanimi, rebus agitatis, punire sontes; multitudinem conservare: in omni fortunâ, recta atque honesta retinere. Item cap. 35. CARYA, Civitas Peloponesi, cum Persis adversus Graeciam consenserat, patriae, libertatis, sacrorum, foederumque immemor. Igitur quod ad eam attinet, universam Graeciam dolo malo prodiderat Xerxi. Verum post celebrem illam victoriamad Salaminem, Greci (inquit Vitruvius) communi consilio, Caryatibus bellum indixerunt; atque oppido capto, viris interfectis, deletâ Civitate, etiam matronas in servitutem redegerunt Sed et hoc constituerunt, ut hae, earumque filiae, licet servitutem servientes; attamen neque deponerent stolas, neque matronales habitus: ut non uno triumpho Caryates ducerentur, sed isto exemplo tam insolitae servitutis, perpetu aque istâ contumeliâ, poenae sempiternae ab iis exigi viderentur. Reliquis Civitatibus, quae Medum secutae essent, licet ab initio placuisset, ut earum decima quae que everteretur: veniam dederunt, inquit Aristides, Et demum, cap. ultim. Cum Annibal Poenus cum exercitu in Italiâ esset, aliquotque pugnas populus Romanus adversas pugnavisset: primi totius Italiae, Brutii ad Annibalem desciverunt. Id Romani aegre passi, postquam Annibal Italiâ decessit, Poenique superati sunt: Brutios ignominae causâ (in quit Gellius) non milites scribi, nec pro sociis haberi, sed Magistratbus in Provincias euntibus parere, ac praeministrare servorum vice, decreverunt. Ide et adversus Picentes, et Lucanios observatum, viatorumque et tabellariorum vice eos habere placut.
EIusm odi in Universitates, et Urbes municipales (quas rectius Provinciales adpellat Parmeisterus, libr. 2. de Iurisdict. cap. ultim. num. 32.) Principi est Iurisdictio territorialis: eaeque regulariter, mero, mixtoque Imperio destituuntur, argum. l. 30. ff. ad municipal. l. 3. C de natural. liber. l 54. C. de Episcop. et Cleric Gôden, consil. 311. num. 1 Unde et privatorum sunt loco. Etenim illae Universitates, tantum habent politiae curam; quae ut differat a Iurisdictione, vide Aerodium, rer. iudicat. libr. 2. tit. 12. cap. 1. Quemadmodum et olim Magistratus municipales, non mixtum Imperium habuerunt; sed simplicem tantum Iurisdictionem. Erant namque Magistratus municipales minoribus magistratibus adnumerati, qui de modicis et parvis Summis tantum Ius dicebant, et sine Imperio ac potestate constituti erant, l. 32. ff de iniur l. 28. ff. ad municipal. quamvis aliquali coercitione, nevana et elusor a eorum Iurisdictio esset, praediti erant: quae quidem ad mixtum Imperium aliquo modo spectat; sed tamen eius infimus est gradus; Bronchorst, centur. 1. miscell. assert. 11. Paulus Busius, subtil. libr. 2. cap. 14 Arumaeus, Disputat adleg praecip. 2. thes. 4. ad sin Quomodo intelligendum est, quod scribit Dn. Hilligerus, ad Donell. libr. 17. cap. 7. liter. R Imperium habuisse Magistratus municipales, pro modo Iurisdictionis suae; quo effectui dare potuerint, quae decreverunt: sed illud Imperium moderatum fuisse ad modum Iurisdictionis. Verumab illis municipiis, ad nostrorum temporum Uebes Provinciales, zu den Ladr. vnd Fursten. Srätten/ argumentum duciposse, probant Dn. D. Bocerus, de Iurisdict cap. 8 num. c 6 et seq Scipio Gentilis, libr. 2. de Iurisdict. cap. 7. Attamen haec omnia diiudicanda sunt ex usurpatione, pactis, Privilegiis, Legibusque fundamentalibus cuiusque loci. Pertinet hûc, quod scribit Iohannes Ferrariensis, egregius sane ICtus, in sorm. libell. in action consessor. tit. 30. gloss. 7. num. 12. Ulterius quaero; nunquid quaelibet Universitas habeat generalem Iurisdictionem, cum mero et mixto Imperio, a Lege, vel a Consuetudine, aut usucapione? Breviter secundum Bartolum distingue, ut eleganter tractavit, in l Imperium 3. ff de Iurisdict. et l. 1. ff. de damn. infect. Quaedam est Universitas, quae facit, seu constituit unamprovinciam, ut est populus Lombardiae, vel Montisferrati, vel Tusciae, et similes: et tunc talis Universitas, ipsius que Rector seu Praeses, habet omnem Iurisdictionem, cum
mero et mixto Imperio, ut in l. 1. et 3. ff. de offic. Rector. Provinc. et l. illicitas, §. qui universas, ff. de offic. praesid. Quyaedam est Universitas, quae constituit solam Civitatem: et tunc ipsius Rectori competit de Iure communi Iurisdictio simplex, in casibus levibus tantum, non tamen merum et mixtum Imperium, ut C. de defensorib. Civitat. l. 1. et in Authent. de defensorib. Civitat. §. Iudicare, et § audient, et §. Iusiurandum, in fin. Fallit in Civitate Romanâ, ut l. 1. §. cum urbem, ff. de offic. praefect. urb Fallit etiam hodie in Civitatibus Lombardiae, quibus merum et mixtum Imperium est concessum per legem, et pacem, Constantiae, et in aliquibus aliis Civitatibus, quae hodie infinitae sunt, quae omnem Iurisdictionem, cum mero et mixto Imperio sibi prescriptione longissimi temporis quaesierunt, aut Imperiali concessione. Quaedam est Universitas, quae constituit aliquod simplex Castrum: et tunc aut istud Castum subest alicui Civitati, et tunc ei non competit aliqua Iurisdictio, imo ipsa Civitas, cui subest, habet illam, quam exercet in illo Castro, et eius Universitate, ut in l. qui ex vico, ff ad municipal. facit l. 4. Codic. de naturalib. liber. et l. nulli C de Episcop. et cleric. ut et Authent. quib. mod. natural. efficiant. sui §. si quis igitus. Aut tale Castrum nulli subest Civitati, sed solum Praesidi, vel generali Domino Provinciae, et tunchabet illam eandem Iurisdictionem, de Iure communi, quam habet quaelibet Civitas, ut patet in Castris Montisferrati, Pedemontium, Delphinatus, Cremae, et Soncini, secundum Azonem, in suâ Summâ, C. de Magistratib municipalib. Quaedam vero est Universitas, quae non constituit Provinciam, nec Civitatem, vel Castrum, sed quoddam Collegium artificum. ut puta lanificum, cerdonum, pellipariorum, et similium: et tunc habet simplicem et inferiorem interse ipsos Iurisdictionem, ut l. penultim, et fin. C. de Iurisdict. omn. Iudic. de quo plene notatur per Innocentium, in cap cum ab Ecclesiarum, de offic. Ordinar.
Quando Civitati censeatur concessa omnis Iurisdictio? disquirit Georgius Everhardi, tom 1. consil. 12. Ergo quaeri hîc posset: an oppida, quae sunt in Wurttembergico Ducatu, gaudeant Imperio mero? et quamvis Obrechtus, de Iurisdict. cap. 6. ad fin. et etiam Dn. D. Bocerus, de Iuridsdict. cap 8. num. 90. hoc affirment; Id tamen vix est, ut omni ex parte admittamus: cum tam accusatio, quam etiam ordinatio processus, ipsaque sententiae exsecutio Illustrissimi Principis ductu instituatur; et Oppidano Senatui, cognitio competat nuda, ac der Blutrichrer ibi adsit tantum pro formâ. Alt Wurttembergisch Landtrecht/ part. fol. 49. §. daß vor Einem/ibi, berechtet/ ide est, de crimine cognosci. Furstlich Wurttembergisch Landts Ordnung/ fol. 235. ubi fit mentio der Amptleut (qui vices Principis gerunt) vnd deß Gerichts
Imperium merum, pertinet simulad facinorosi apprehensionem, custodiam, torturam, criminis iudicationem, et correctionem facinorosi. Dn. D. Bocerus, Disputat. de Iuris dict. thes. 54. in class. 5 Hos autem actus omnes, Decuriones oppidorum Württembergiocorum exercere, nemo dicere potest.
Quaeriitem licet: an Ius dandae Civitatis spectet ad municipii Decuriones? Ob Einer Statt ein Furst können emen Burger aufsdringen? Et quidem communiter hoc negant nostri Doctores: qui aiunt, Cives creare, non esse dereservatis Principum, sed competere Ancianis seu Senioribus, Curatoribusve Civitatum. Petra, de Iure quaesito, cap. 15. num. 1. sol. 208. Lancellottus, Templ. Iudic. libr. 1. cap. 1. § 4 fol. 411. Brunningus, thes. 50. Et quoque interventus Superioris, in gravioribus tantum actibus Universitatis, necessarius reputatur. Cravetta, consil. 238. At quam vis hoc non negem: puto tamen Principem iure inspectionis, generalis que Iurisdictionis hîc debere et posse providere, ne repellanturidonei, et sub praetextu cuiusdam Iuris, Monopolia instituantur. Adhûc ergo minus attendendum esse putant quidam Privilegium, quod ab Impertore se habere nonnulli praetendunt, daß man sie in allen Reichsstätten sitzen lasse: quia insuper turbaretur Statuum Iurisdictio, et autonomia irrevocabiliter illis concessa.
Variis insuper Priulegiis propter utlitatem publicam, municipia insigniuntur: quae praerogativam Legum Civilium et Constitutionum, non autem communionem ullam cum Regalibus obtinent. Matthias Stephani, libr. 2. de Iurisdict. part. 2. cap. 2. num. 30. Et variis etiam ex causis revocantur, de quibus enucleate Brunningius, thes 59. et aliquot seqq. usque 65. Disputari hîc potest; an impetrans Privilergium a Superiore contra publicam utilitatem, dicatur fecisse contra Iuramentum, quo iuravit, se promoturum utilitatem Civitatis? quâ de reconsulatur Modestinus Pistoris, part. 3. quaest 121.
Quaestio hîc itidem occurrit maxume controversa, et in causâ Brunsvvicensi ab utriusque partis Patronis agitata; An in Germaniâ sint Civitates, inter Civitates vere Imperiales, vereque municipales, inter medium, seu mixtum SStatum obtinentes: hoc est, quae quidem Principem, in cuius territorio sitae, pro Superiori agnoscant; sed tamen Iurisdictionem, aliaque publica Iura, proprio Iure habeant, Imperii nimirum, vel Imperatoris concessione? Et quidem, licet Knichem, multis inlocis, hoc acerrime oppugnet: ac consentit Engelbrecht, Disputat. de Iuris dict Imper. Rom thes. 155. et seq videntur tamen rectius sentire, qui hoc dicunt. Et idem iam olim agnovit Mynsingerus, respons, 10. num. 13. ac ex recentioribus itidem propugnant, Matthias
Stephani, libr. 2. de Iuris dict part. 2. cap. 1. num. 18. Brunning. thes. 14. et 38. innotat. versic. hinc nopa, etc. Arumaeus, ad Aur. Bull. Carol. IV. Discurs. 6. thes. 8. etc. Dauth, in hypotypos. esct. 7. etc. ac in Discurs. singular. de Rebus public. Saxonic. Iunior Dauth, in Disputat. de hâcre, in part. 2. Iur. publ. Francofort. adde Consilium Matthiae Coleri 1. Waremundum ab Ehrenberg, libr. 2. de foederib. cap. 1. num. 35. fol. 29. etc. Confirmari solet hec distinctio Civitatum, praeiudicio maxume illustri. Civitas Hamburgensis, una cum Universitate Ducatus, cui illa adhaeret, in feudum concedi solita semper fuit Holsatiae Duci, cui et illa homagium praestavit iam olim; et etiam hodie quoque. Quod item ex Cranzio probat Hotomannus, Disputat. feudal. cap. 24. Verum cum illam Civitatem, multos ante annos Holsatiae Principes, tamquam simpliciter subiectam, mereque Provincialem sibi adpropriare, inibique Imperium exercere niterentur; hanc litem ita diremit Carolus IV. Romanorum Imperator Lubecae; Nempe (ut Cranzius, Saxoniae, libr. 10. cap. 2. recenset) iussit Hamburgum, Comitibus, (nam tales tum erant, qui hodie Duces Holsatiae) parere; salvis libertatibus, quas ab Imperiali culmine promeruerunt. Quod nihil aliud est, ac si dixisset: Ciutatem, quo ad suas immunitates, libertates, Privilegia, Imperio immediate subiectam esse; horumque etiam respectu, Principem ipsinil praecipere posse: unde sane ipsi plene subdita, haud dici debet. Simile, et nuperum magis praeiudicium habemus, in caussâ Brannschweig contra Braunschweig. Nempe Anno XCIX. XXVII. Septembris Spirae Decretum, Ducique Brunsvvicensi pure, et absque clausulâ mandatum fuit; ut ille a cognitionibus et processibus causarum, quae Civitatis Regalia tangunt, abstineat omnino. Dehisce Civitatibus quoque Sixtinus, Iuris publici consultissimus Scriptor, ract. de Regal. libr. 1 cap. 4. num 84. etc. scribit; Hasce Civitates, non aliter, quam certis pactis, conditionibusque, aliis inferioribus Principibus subiectas esse: imo olim ere Imperiales fuisse (quod tamen ego de omnibus vix dixerim.) Inde tantum quo ad illa pacta, et expressas conditiones, subditas censeri; in reliquis liberas manere, argum. l. 2 ff de iur. immunitat Unde non ut aliae Civitates mere Provinciales, l. eum qui vectigal 16. ff. de verbor. significat. privatorum sunt loco. Quin et pro hâc opinone, mixtum aliquem facientium Statum, militant etiam Imperii recessus, ac potissimum Augustanus, de Anno XLVIII. §. Solchem zu begenen. Ibi: wie die See vun Ansee Stätte/dem Reich oder andern: vnderworffen/ etc. Sed tamen et hoc est observandum, Civitatum mixtarum potestatem, vel ampliorem, vel angustiorem, nec uniformem esse. Unde. Amplissimus Rulandus, libr. 5. part. 2. de Comemissar.
cap. 4. num. 47. tenorem pactorum, ac conditionum, quibus Principi subiectae sunt, ut et Privilegia inspicienda esse, dicit. Qui idem differentiam (et meo iudicio rectissime) inter eas facit, quae Regalia, et Privilegia sua ab Imperatore, et eas, quae illa a suis Principibus habent. Sic et Brunning. thes. 20. in not. circa quaestionem, An eiusmodi Civitates, exercitium Religionis mutare queant, Principe suo non volente? recte monet, Privilegia esse perpendenda: quasdam enim vigore libertatis, et Iure Regalium, publice Religionem exercere; quasdam insuper peculiares cum Caesare, super negotio Religionis initas transactiones allegare. Ac quam vis novissime Paurmeisterus quoque, libr. 2. tract. de Iurisdict. cap. ultim num. 17. et 31. tertium hocce genus Civitatum, ex eo oppugnet; quod constitutiones et acta Imperii, nulla alia Civitatum genera agnoscant: hoc tamen non me movet. Etenim nomen et distinctio haec artificalis, et a Iureconsultis excogitata; sed tamen exrei ipsius naturâ desumpta est. Quis enim non videt, notabilem differentiam esse inter eas Civitates, quae Regalia, Iurisdictionem, libertatem, et alia Iura immediate ab Imperio habent, in quorum exercitio non queaent a Principibus suis impediri, iisque non absolute, sed salvis Privilegiis subsunt; et eas, quae omnimodâ subiectione Principibus subiectae sunt; ac licet Privilegia a Principibus habeant; tamen eorum revocatio, in Principum arbitrio posita esse videtur. Et ipse Paurmeisterus, sibi quasi contrarius, in hoc ipso cap. ultim. subnum. 19. ad fin. fatetur: Civitates quasdam esse, quae non omnino, sed in quibusdam, a Principum et Ordinum aliorum Iurisdictione ac potestate exemptae sunt: et talem esse fatetur Magdeburgum. Ego vero non video, quomodo differat, negare Civitates mixtas, et fateri, quasdam ex parte liberas esse.
Porro quamvis Statuta condere, Regalibus adnumeretur; nihilominus tamen Civitates municipales, sive Provinciales, licentiam illam habent: at de his tantum, quae negotia ipsius populi concernunt; et quae Universitatis, vel eorum deputatorum administrationi liberae sunt commissa. Puta qualiter pecunia publica expendatur, vel frumentum vendatur, aut circa similia, l. si quid extraordinarium, C. de legationib. libr. 10. Modirius, § plebiscitum, quaest. 4. Nam semper potestas faciendi Leges, regulatur ex Iurisdictionis, et administrationis modo, quam habet is, qui Leges facere cupit. Unde Iurisdictionem habens limitatam, potest facere Statuta in his, in quibus habet administrationem, seu Iurisdictionem; in aliis non, sine licentiâ Superioris, Bartolus, in l. omnes populi, num. ???ff???e lustit. et Iur. Sicque Universiras potest facere Statua, in pertinentibus ad suam administrationem;
etiamsi illa Statuta in praeiudicium singularium personarum, per consequentiam tendant. Moditius, quaest. 5. Econtra vero in iis, quae utilitatem publicam concernunt, vel patriae totius, absque consensu Superioris, nil disponere Universitas potest. Doctores communiter, in d. l. omnes populi ff de lustit. et Iur. Nicolaus Betisus, tract. de pact. famil. Illustr. cap. 1. et 2 Brochorst, centur. 1. enantiof. assert. 6. Rutgerus Rulandus, decis. Iur. controvers. quaest. 16. Brunning. thes. 51. Parilem propter rationem collectas particulares, ut iam dixi supra, exigere potest communitas: et quemadmodum illae collectae, veniunt quasi ex pacto; ita et haec Statuta, vigore conventionis subsistere dicuntur. Hincque quibusdam in locis Willkür indigitantur, a delectu seu iudicio mentis Chur / et liberâ voluntate Will. Elias Roberus, Disputat. ad Institut. 1. thes. 6. in notat.
Sed ad speciem, seu exemplum perveniamus. Quaeritur, an Magistratus municipialis Civitatis, qui Iurisdictionem omnimodam non habet, condere aveat ordinationes de rebus, quae venales in foro proponendae sunt; et maxume, an possit alicui prohibere usum fori, sine causâ, verbi gratiâ, ut extraneus quispiam res eas, quas artifices et Cives illius Civitatis faciunt, seu operantur, venales haud exponat? Et quam vis hoc decretum ambitiosum, et monopolium redolere videatur; cum sit contra Ius, quod vult, ut publicus locus, publicis usibus sit destinatus, § At si quis. versic. Iuris, Instit. de inutil. stipulation. l. 83. §. 5. ff. de verbor. obligation. Et tanem contrarium fuit decisum, teste Modestino Pistoris, part. 4 quaest. 132. Nam cum forum Iure Dominii sit in populi potestate, videtur Iure Dominii magis, quam Iurisdictionis, facere possetales ordinationes. Et quam vis Maistratus talis, nullam aliam causam haberet huiusmodi decreti, quam commodum Civium suorum: et tamen ea causa sufficiens esse videtur. Cum enim Cives solvant tributum, et sustineant alia onera Civitatis, merito iuvantur illi eiusmodi decretis, prae aliis extraneis, qui talia onera non ferunt. vide etiam Klock, Disputur de vectiga ibi thes. 54. et seq.
Sed hîc omino notandum est, quod haec communitatum Statuta, subdito stantum, non dominum, vel eius uxorem comprehendant. Sic, cum oppidi cuiusdam Statutis prospectum esset, quemadmodum subditi hereditates inter se obirent: accidit, ut Nobili eius Civitatis Domino, uxor moreretur, liberis universaliter heredibus institutis, praeteritisque iis, quibus portio certa ex Statuto debebatur; coepit igitur dubitari, ratumne esset, quod testatrix hac ratione, contra formam. Statutorum ordinâsset? Et quam vis in validitate testamenti ordinandâ, consuetudo domicilii testatoris, inprimis,
soleat attendi, l. 13. §. 1. ff. commun. praedior. cum similib. attamen contrarium conclusum fuit: Iacobus Schultes, practicar. quaestion. 3. quia nempe Statuta, etiam a Superiore confirmata, subditos tantum, non dominum, et eius uxorem, vel liberos comprehendunt. Namque contra naturam Legis est, ut ipsum Legislatorem sanctione suâ obliget, argum. l. 18. ubi gloss. C. de solution. Maius dubium est; An Statuta Civitatis ligent Iudicem non Civem, sed Superioris locum tenentem? Et quamvis Modestinus Pistoris. part. 2. quaest. 8. varie distinguat; Ego tamen sentio, Iudicem eiusmodi Statutis, nisi sint a Superiori approbata, non teneri. Nam si illud factum fuerit, tunc censentur magis Statuta superioris, quam in ferioris: cum a potiori denominato fiat. Si vero non sint confirmata, tunc Iudicem in personalibus haud obligatum censerem. Quamvis enim incola sit, est tamen privilegiatus: quoad bona vero immobilia, ea subiacere puto Legibus Civitatis.
Quaeri itidem potest: Si quae Civitates habeant Imperium merum, Principis largitione; an hoc exercere possint adversus aulicos, aliosve, qui de familiâ Principis exsistunt? Quod negatura Matthia Stephani, de Iurisdict. libr. 2 part. 2 cap. 2. num. 31. Vide Georgium Everhardi, tom. 1. consil. 68. Nam si exempta est persona ab alicuius foro, exempta quoque est tota domus, et eius familia, l. non aliter, ff. de Iudic. Ac exemptio Domino competens, etiam ad familiam et Ministros extenditur, sine quibus is esse nequit, argum. l. huius, ff. qui potiores in pignor. hab. Cum ergo Princeps sit exemptus, et Princeps commiserit Civitati Imperium merum; non possunt vigore illius puniri, quos Princeps ex Iuris praesumptione excepisse, et specraliter in suam clientelam recepisse intelligitur. Quod et Heigio placet, part. 2. quaest. 25. Verum Nobiles in Marchiâ puniuntur a Civitatibus. Scheplitz, part. 4. tit. 13. §. final. Et certe cum Brunningo, thes. 27. adhuc notabili limitatione coerceo hanc opinionem: ut nempe locum vix tueri possit in Civitatibus, quae oneroso titulo, maxume hâ c adiectâ clausulâ Iurisdictionem acquisi verunt; ut tam libere possint exercere Iurisdictionem, quam praedecessores Principis, vel ipse concedens eâ potuerit uti. Quo confert, l in officiales, C. de offic. Rector. provinc. ubi expresse dicitur, quod Rectores, vel Praesides Provinciae, qui praefectis Praetorio inferiores erant, officiales quoscumque praefectorum delinquentes punire possint. Ad quam Legem Bartolus notanter ac generaliter scribit: Iudicem minorem posse punire officialem maioris, in suo territorio delinquentem. Sed nihilominus cum Casparo Leopoldo, thes. 10. Disputat. de concurrent. iurisdict quae est in Discurs. Arumaei, de iur. public. tom. 1. Discurs. 13. semper reputarem: Civitates Provinciales,
praetendentes adversus Dominum Universalis territorii, atque eius Praesides, privativam Iurisdictionis concessionem, id omnino necesse habere probare. An hoc in casu Princeps possit dare salvum conductum, quoad Civitatem, mero, mixtoque Imperio gaudentem? disquirit Georgius Everhardi, tom. 1. consil. 16. Et Num Cives possit Princeps testimonii causâ evocare? idem Everhardi, tom. 1. consil. 7. disputat, et fere similis casus est apud eundem, consil. 17.
Nec a propsito multum discrepans quaestio vertitur, inter Dominum Marescalcum hereditarium de Pappenheim / et Imperiales Civitates, ubi Comitia celebrari solent: utrum scilicet praedictus Sacri Imperii Romani Marescalcus, vigore officii sui, Iurisdictionem in civilibus et criminalibus causis, in extraneos Comitia Imperii sequentes, ex vi commissae sibi potestatis exercere queat? Et quamvis decisio illius quaestionis, ex Camerâ Imperiali, petenda videatur; Et licet item Bertram, Disputat de Comitiis, thes. 60. et seq. apud Arumaeum, Discurs. de iur. public. fol. 163. contrarium asserat: non tamen praeter magnam rationem dici potest: Aulae Caesareae Mareschallum, in eos, qui eiusdem Aulae sunt addicit; hereditarium Mareschallum, in Legatos, Legatorumque familiam; At vero Senatum Civitatis, in advenas ceteros habere Iurisdictionen. Nam cum Civitates habeant territorii Iura, et ita merum mixtumque Imperium, cevius territorio inhaerens; id ipsis competit, in omnes quomodocumque delinquentes, l. 7. ³. Idem; l. ult. ff. de accusation. l. 1. ubi Sichardus et Vulteius, C. ubi de criminib agioport. Exceptis, per rationes supra deductas, solis Aulicis Imperatoris, et qui Aulam sequuntur; puta Deputatis Imperii Statuum: namque ii, ad Imperatorem sunt missi. Et addantur hisce quaestionibus ea, quae docui, libr. 1. politicor. cap. 2. num. 28. ad fin.
Sed anne Civitas, merum, mixtumque Imperium habens, illud exercere potest, in Principis Vasallos, in Civitate delinquentes? Et quidem, quamvis in thesi, haec res vix queat decidi: in dubio tamen id affirmarem. Namque generalis concessio, intelligitur secundum naturam rei concessae. Sed merum Imperium, hanc habet naturam, ut eius vigore puniri queant omnes in territorio delinquentes; etiam maiores. Ac quoque hâc in parte, diversitatis esse rationem, inter Princpis Aulicos, et Vasslos, seu Nobiles extra Aulam, eleganter ostendit Matthias Stephani, dict. libr. 2. de Iuris dict. part. 2. cap. 2. num. 100. etc. Ac confert hûc, quod docet Decianus, prax. criminal cap. 17. num. 26. etiam delegatum Principis posse puniri a Iudice ordinario eius loci, in quo deliquit; si extra terminos causae delegatae delinquat. Haberi tunc nempe pro privato, ac ut privatum puniri. Quanto ergo
magis hoc dicendum erit de Vasallis?
Tandem et de hoc quaeri potest: an merum et mixtum Imperium habens, punire possit delicta, quae iure singulari Principis prohibita sunt? Et quamvis id neget Iohannes Petrus Surdus, consil. 152. opinio tamen contraria, quae Nattae, ut dicto loco Surdus attestatur, placet; magis vera videtur: nempe etiam hoc in casu, merum mixtumque Imperium habentem, punire posse delinquentes. Quippe, qui mero Imperio pollet, punit delicta, a Iure naturali, Caesareoque vetita; nec tantum ea, quae ipse merum Imperium habens, prohibuit. Vide Consilium elegans et latum Caspari Antonii Thesauri, in addition. ad decision. sui patris, post addition. ad decis. 133. et in fin. illarum additionum habeturaliud Consilium Bagnasachi. adde Cravettam, consil. 411. Facit, quod Imperium quaedam Universitas sit, ubi nihil est exceptum. Et ita nec mulcta potest adplicari superiori. Nam qui habet Imperium, habet etiam fructus. Ius superioritatis consistit in prohibitione, non in exsecutione. Et ita non absurdum est, alium habere prohibitionem, alium mulctam. Sunt namque separata ipso iure, et illud pertinet ad Regalia, hoc ad Imperium merum. In Academiâ quidem Tubingensi, wann ein Sudiosus willdtpret schießet, amittit Privielgium Studiosi, et a Principe punitur: sed id est singulari Lege constitutum. Multo minus ergo, municipalis Civitas talis, in praeiudicium Principis superioris, aliquid moliri; eiusve Iurisdictioni ad placitum se substrahere, aut alterius protectioni, gravissimis sine causis, sese submittere potest. Caroli IV. Bulla aurea, tit. 16. Thomas Michael, Disputat. de Iurisdict. thes. 138. quâ de re et Ego, in tract. de foeder. iur. cap. 3. num. 13. ex professo egi.
PERU. M. Universitas, communiter territorium appellatur, quod varias habet significationes. (1) Sumitur pro Universitate agrorum, intra sines cuiusque Civitatis, oppidi, vel villae, aut Castri: ut Pomponius ICtus respondet, in l. pubillus:
239. §. territorium 8. ff. de verbo. significat. Agri vero verbum hîc capiendum est, non stricte; sed et pro contentis in agro, silvis, vineis, lacubus, fluminibus, etc. Albericus Gentilis, ad dict. l. 239. §. 8. ff. dicit. tit. Unde Hebraeis pro territorio, dicitur ager, Drusius, ad libr 1. Samuel. cap. 6. versic. 1. (2) pro Universitate agrorum, cum Iurisdictione, vel parte terrendi: ac ita appellatur spatium terrae, munitum et armatum Iurisdictione: eoque respectu dicitur, Iurisdictionem materialiter, et passive territorio cohaerere, tamquam nebula super paludem. Natta, consil. 149. num. 19. tom. 1. vie Vulteium, ad l. 1. C. de Iurisdict. num. 9. Eaque occasione quaeri solet: an territorium et Iurisdictio sint idem, hoc est, an qui Iurisdictionem habet, etiam territorium habeat, et e contra? Guilelmus Onciacus, qutstion. Philosophic. 25. Sic quamvis agri sint singulorum; tamen Dominium universale ad territorii Dominum spectat. Sumitur enim in hoc secundo significatu, territorum pro districtu Iurisdictionis; in quo territorii Dominus, vel ab eo constitutus Magistratus, ius terrendi, vel notionem, aut imperium habet, l. final. ff. de Iuris dict. Paurmeister, libr. 1. de Iurisdict. cap. 30. num. 7. Sic et Hebraei Provinciam
[Gap desc: Greek word]
Medina, vocant, a
[Gap desc: Greek word]
Din quod est iudicavit: vide Avenarii Lexicon. consonat Germanicum, Ein Gerichtszwang. Unde et territorium, quidam ab eo dictum autumant; quod Magistratus eius loci intra eos fines terrendi, id est, submovendi ius habeant. Becmanus, in originib. verbo tero. fol. 850. Scipio Gentilis, in originib. verb. territorium. Quamvis Varro, libr. 4. Territorium dictum putet, quod maxume teratur. Siculus Flaccus, et post eum Isidorus, libr. 14. cap. 5. Territorium vocatum ait, quasi tauritorium: tritum bobus et aratro. Antiquos enim, sulco ducto, possessionum et territoriorum limites designasse, vide Doctores, ad l. 239. ff. de verbor. significat. Et porro, quatenus territorio, in hâc secundâ significatione sumpto, Iurisdictio adhaeret; rei sitae ratione forum sortitir, et illius rei respectu subditum esse etiam eum, qui personae ratione forensis est, dici solet. Ubi maior respectus habetur ad rem, quam personam, l. 7. ff. de publican. et vectigal Unde et Clericum ratione bonorum, coram Iudice saeculari conveniri posse, receptius putat Gail, libr. 1. observat. 137. num. 4. Mynsingerus, centur. 1. observat. 22. Quin ratione rei, etiamsi possessor honore superior sit, inferioris tamen Iurisdictionem subit. Eoque respectu, subditum quem tradunt, etiamsi emineat Regiâ dignitate. Licet ea subiectio impropria sit, et tantum ad res restricta. vera namque et omnimoda subiectio, simul personam ligat. Vide Hilligerum, ad Donell. libr 17 cap. 17. aprincip Addi debent de territorio agentes late Knichen, de iur. territor. et Iohannes Steinberg, in
Dissertat. deterritor. quae exstat tom. 5. Disputat. Basileens.
Politicam hîc attingere lubet quaestionem; An nempe sine territorio, Res publica esse possit? Seu an ad constituendam Rem publicam veram et legitimam, requiratur, ut homines consentiant, sive tacite, sive expresse, in cohabitatione certo loco? Seu an inter. Zingaros et Hamaxobios, vera Res publica sit? cum perpetuo de loco in locum migrent, nec certas habeant sedes. Hacque de quaestione, et ego egi, libr. 1. politicor. cap. 1. num. 44. Vere Rem publicam non faciunt, sed tamen improprie; si ita populus agminatim discurrat, ut possit terrendi, et imperandi ius habere, quocumque eat. Quemadmodum Tartari, aut etiam Arabes, qui vagi ac otiosi, et tamen Regem habent, quem summe colunt. Raumwolff in seiner Raiß fol. mihi 159. Et eâ ratione alicubi, in tractat. de iur. territor. Knichen scribit; Belli Ducem, Iurisdictionem suam exercere posse, ubicumque exercitus exsistat.
POrro territorium hoc, non continuum semper: sed quandoque aliarum Rerum publicarum provinciis interruptum est. Imo potest aliquis Rex Iurisdictionem habere, in parte aliquâ territorii alterius Regis. Et multa sunt in territorio, quae minime tamen de territorio exsistunt: parique gressu incedunt locum esse extra territorium, et exemptum, seu non subiectum exsistere. Knichem, de iur. territor. cap. 4. in princ. Et sic contingere potest, ut intra fines quid sit, nec tamen territorii sit. Siquidem in alieno agro, seu Regione, inclusa videmus, quae Iure terrendi ad alios spectant. Proinde territorium est Universitas, hoc est, collectio quaedam Iuris intellectu; non tam unitio corporum, seu agrorum. Albericus Gentilis, ad dict. l. 239. §. 8. ff. de verbor significat. Haec tamen discontinuatio Dominiorum magnas parit difficultates atque confusiones. Nam quod de contiguitate privatarum possessionum, disputat Plinius Iunior, libr. 3. epist. 19. nempe non minus utile, quam voluptuosum esse, posse praedia bina, eâdem operâ, eodem viatico invisere; sub eodem Procuratore, ac pene iisdem actoribus habere; unam villam colere et ornare, alteram tamen tueri, etc. hoc itidem fere de Imperiis dici potest. Nempe, quae contrariorum aut diversorum generum exsistunt, haud facile ad ordinem aliquem
Regiminis redigi possunt. Contra ea, quae unius generis sunt, longe facilius reguntur, et in ordine continentur.
Eaque ratione, etiamsi Rex Hispaniarum, opibus immensis, et thesauris cumulatus esse videatur; et quamvis plurimis imperitet Regnis, spatioterrarum, hominumque multitudine abunde dotatis, ita ut nullus unquam fere fuerit Monarcha, qui ei aequiparari possit: quod singulari Discursu docuit Horatius Malaguzzi, qui exstat in Thesaur. politic. part. 2. addatur Dn. D. Lansius, Orat. pro Hispan. fol. 223. etc. Quamvis item sollemnitas Missae, non nisi ante meridiem celebretur; et tamen per diem aeque ac noctem, in Hispanico territorio, nullus abeat horae quadrans, quo non illud fiat. Thomas Campanella, de Hispan. Monarch cap. 4. Nihilominus tamen, potentiâ vix superare Galliae Regem existimatur. Keckermannus, Disputat. praecticar. 31. problem. 15. Thesoropolitico, tom. 1. relat di Spagna, fol. 88. et adhuc minus comparari posset Hispanica potentia Germaniae, sub unum parileque Imperium redactae. Etadferunt inprimis Gallicanae potentiae patroni, quod Franco. Gallici Regni partes omnes, arcte et quidem circulariter sunt continuatae, linguaque et moribus unitae. etc. Vide la Notie, Discours. 20. thesoro Politico, part. 1. relat di Francia, fol. mihi 167. Indeque Galliae Rex Franciscus, multitudinem titulorum, Hispaniae Regum risit iam olim: et loco pomposae inscriptionis, quâ Carolus V. Imperatorutebatur; praecepit, ut literis dicto Imperatori praesentandis praefigeretur solum: Franciscus, Dei Gratiâ, Franciae Rex, et Dominus Gonessae; quaepagus est minimus totius prope Regni. Guazzo, Dialog. 2. fol. mihi 64. Et sane Rex. Hispaniarum, toto suo Imperio, uti non potest; quodlibet namque Regnum indiget semetipso, et alteri succurrendo, debilitat semetipsum: sicque ad mutua auxilia ferenda, non ita prompte, proutres postulat, con currere potest. Videatur la Piedra del Paragone, d. Traiano Boccalini, non uno in loco, et praesertim cap 2 ubi fingit Hispaniae pondus, propter accessionem Regni Neapolitani, et Ducatus Mediolanensis, non accrevisse, sed minus redditum fuisse. Qui idem centur. 1. ragguagl. 90. ad fin. fol. mihi 402. Hispanos nihil iuvare ait, quod possideant Orbes multos; proinde ex sententiâ nonnullorum, mole suâ laborare videtur Imperium Hispanum. Namque ut Hispani ipsimet in communi proverbio dicunt: No todolo grande es bveno, ma todo lo bveno es grande Non omne magnum est bonum; sed omne bonum est magnum. Floresta Espagnola, libr. 11. cap. 1. num 4 Hispanicum Regnum caput est, diversa corpora habens. et ita aiunt, magnitudinem ipsius esse monstrosam; hoc est, non Rem publicam existere unitam. Galliam item Hispaniae multum praefert
Buchananus, in scripto illo, cui titulum fecit, fratres fraterrimi, ubi de adventu suo in Galliam agit:
Ieiuna miserae tesqua Lusitaniae,
Glebaeque tantum fertiles penuriae,
Valete longum. At tu beata Gallia
Salve bonarum blanda nutrix artium.
Caelo salubri, fertili srugum solo,
Umbrosa colles, pampini molli comâ. etc.
Sed vero adparet potentia Hispaniae Regis, quod potentissimis hostibus, cum tamen fere non nisi aemulos habeat amicos, restitit hactenus feliciter. Ac quoque, si Hispanica Regna probe unita, in uniusque formam aequabilem redacta essent; si item per Colonias Indicas, et bella externa non exhauriretur; certe potentissimum Regnum esset, ac item Iohannes Boterus, tract, del. stat. fol. mihi 10. etc satis adposite probat: Hispanico Regi prodesse, distantiam ac disiunctionem suarum ditionum; cum eae ita sint comparatae, ut singulae perse, defendere semet possint. Cum una simul non queant oppugnari omnes: et nec subditi simul una contra Principem conspirare possint; ac ita in proclivi sit, subsidio fidelium castigare rebelles, et viribus Regnorum non oppugnatorum, succurrere iis, quae periclitantur.
Territoria varios terminos habent; territoriorum divisiones de Iure gentium introductae sunt: et genus humanum conservari aiunt, propter Iurisdictionum divisiones. Hieronymus de Monte, tractat. de finib regund cap. 1. Ad hancque distinctionem conservandam, et denotandam, termini sunt inventi. Et ideo terminus, limes, vel confinis, dicuntur esse signa, demonstrantia finem, l. 2. in princip. ff de termin. mot. Ac communiter saxa, quae terminales lapides vocantur, sunt pro limite: Landtgräntzstein. Sed et Civitates, vel Castra, et Provinciae, varios terminos habent: aut scilicet mare, vel ripas fluminum intercurrentium, vias Regales, montes, aut muros, aut stipites, etc. Quod refero etiam valles, fossas, aggeres; Landtwähren/Landtgräben/ quibus de rebus eleganter et pluribus Hieronymus de Monte, in tract. de finib. regund. per Discurs. praesertim 14. priorib. capp. agit, ut et Fautor meus, Rutgerus Rulandus, tract. de commissar. libr. ultim. cap. 1. et seqq. Saxones terminos vocant Weichbildt. vide Treutlerum, Disputat. 1. fol. 17. ubi male notationem adfert. Dicitur Weichbildt / ein Bildt/ oder Stockh / dem man werchen soll arcens vicinorum Iurisdictionem. Vocant etiam Ius municipale Weichbildt / quasi intra limites valens. Et tandem termini limitesque Imperiorum sunt divini, quos ipse ponit DEUS: eorumque mentio sit Exodi, cap. 23. versic. 31. Hosque
firmissmos reputare debemus, eos item egredi non licet. Sicque termini certi, tam temporis, quam loci ratione positi sunt Imperio Turcarum. etc.
Termini vero, aut sunt totius Imperii, aut singularum Provinciarum, vel etiam Universitatum. Nam ut Provinciae alicuius, Civitates, Castra, etc. possunt esse plura; ita etiam pro numero Civitatum illius Provinciae, totidem in Provinciâ illâ territoria sunt: et sicuti Civitates illae coniunctae totum aliquod constituunt, quod Provinciam nominamus; ita territoria illa plura coniuncta, unum iterum constituunt territorium universale. Vulteius, ad l. 1. num. 8. C. de Iurisdict De fluminibus publicis, si limites (hoc est, si inter duas Iurisdictiones, seu in confinio duorum territoriorum) sint, id observandum est: ut in dubio communia esse praesumantur. Et proinde Iurisdictionem cuilibet territorio competere, in ipso flumine, usque ad medium; argum. l. 19. ff. commun. divid. l fin. ff. pro soc. l. arbor, ff. de rer. divis. cum similib. Bartolus, in tractat. de fluminib. versic. acquiritur nobis. num. 8. Caepolla, tractat. de servitutib. rusticor. praedior. cap. 13. num. 14. Sicut etiam: ad mare, si Provincia sita sit, territorium dicitur habere in mari. Caepolla, dict. loc. cap. 26. num. 26. Et inibi potest agi finium regundorum. Baldus, in cap. exliteris, extr. de probation. ac dixi supra, in Dissertat de Iure rerum; cap. 1. num. 8. Praeterea si flumen publicum, duo dividat territoria, et id alveum mutet impetu aquarum; ob id territorii fines non mutantur, argum l. damn. 18. § 4 ff. de damn infect l. 1 § illud, l. 3. §. 2. ff. de aqu quotid cum similib Nec alluvionis Ius, in Iurisdictione, vel territorio vendicat sibi locum: hoc est, Iure alvei derelicti, territorium haud augetur. Quâ dere Agenus Urbicus refert, Cassii Longini responsum. Cassius, inquit, Longinus decrevit, ut quicquid aqua lambendo abstulerit, id possessor ainittat: quoniam ripam suam, sine alterius detrimento tueri debuerat. Si vero maiore vi. decurrens, alveum mutavit, suum quisque modum agnoscat. Quia non possessoris negligentiâ, sed tempestatis violentiâ abreptum apparet, quod et Bartolus, avique sequuntur, adducti a Valentino Forstero, tractat. de Iuris dict. part. 2. fol. mihi 512. Exquo decidi potest illa quaestiot, de quâ late et docte Petrus Heigius, part. 2. quaest. ult. agit. An nempe de aquis et fluminibus investitus, fluviatica incrementa, Iure feudi sibi vindicare, sublato alluvionum Iure possit; et cuius Iurisdictionis censeantur, quae per alluvionem accreverunt?
OCcasione finium, territoriorum Iurisdictiones separantium, multae occurrunt quottidie controversiae sat graves: quarum nonnullas proponere lubet. Dubitatur enim, quid Iuris sit, si delictum in aliquo territorio sit coeptum, in altero consummatum? Et quidemcum Deciano, prax. crimin. libr. 4. cap. 17. num. 6. et Casparo Leipoldo, tractat. de concurrent. Iurisdict. quaest. 14. utroque in loco aliquem puniri posse putarem, si scilicet delictum divisibile exsistat. Verbi gratiâ, aliquis in uno territorio aliquem cepit, et in altero exspoliavit; tunc de capturâ iudicatur a Maistratu loci, in quo illum cepit, et de spolio a Iudice territorii illius, in quo illum spoliavit: nam quilibet Dominus, ex delicto in suo territorio commisso, solus habet Iurisdictionem, nec in eâ concurrunt. Pariter si duot tractatum fecerunt, de occidendo Titium, et unus ipsorum illum interfecerit in alio loco; poterunt puniri, de tractatu in loco, quo illum machinaverunt: quia tractatus delictum est per se, et in speciale crimen cadit; ac ab homicidio subsecutodividi potest. Sic, si in uno territorio tantum vulnus inflictum, in altero vero mors illata; illius Domini solum, de vulnere cognitio erit: huius de morte; etiamsi in alio postea territorio moriatur laesus. Nam mortifere vulneratus, occisus reputaturtepore vulneris mortalis inflicti: licet multo post moriatur. Si vero delictum indivisibilesit; puta, si quis in aliquo territorio exsistens, bombardâ explosâ, petat aliquem in alio territorio exsistentem? tunc amputatis distinctionibus, quas Decianus adducit, dict. loc. num. 95. etc. dicerem, utrobique eum puniri posse: nam utriusque Iurisdictionem violavit, sed praeventioni locum esse; Rudolphus Volcmarus Hess. Disputat. de for. compet. ex praelectionibus Dn. Friderici Martini desumptâ, thes. 18. ne quis duabus vicibus propter unum delictum puniatur. l. 3. infin l. 6. §. fin. ff. naut caupon. stabular. ut recept. restit. l. 2. ff. de privat. delict. Utriusque quidem loci Dominus Iudex est, potentiâ saltem, non actu; et ideo locus est praeventioni. Paulo aliter hâc de re agit Farinacius, quaest. crimin. 7. num. 44. et seqq. ac Zangerus, de exception cap. 1. num. 230. etc. Petrus Theodoricus, in Colleg. crimin. Disputat. 4. thes. 3. liter. a.
Queriturporro, circa delictum in consinio, auff der Gräntz vnd Auwendung / duorum territoriorum perpetratum: si non constet, in utro illud sit inchoatum, vel perfectum, si nmepe delictum, quasi in centro duorum territoriorum, Mitten auff der Marckscheidung sit commissum, Wann sie einander / vmb vnd vber die Gräntz gejagt; An confines, in Iurisdictione concurrant? Quod mihi vero similius videtur. Casparus Leipoldus, apud Arumaeum, de Iur. public. Discurs. 13. quaest. 13. fol. mihi 287. Nam ibi de delicto agitur, ubi illud est perpetratum: hoc autem in casu, quasi in utriusque territorio, criminosus censetur deliquisse; maxume, si cadaver occisi, utrumque territorium attingat, et sanguine polluat. Ac in dubiis, et indifferentibus casibus, mediam viam ingredi debemus: argum. §. final Instit. quib. ex causs. manumitt. non licet, media autem via videtur, si utrique cognitio adiudicetur. Ac hincprae veniens, cadaver iudicaliter tollendo, particulam, vel de corporis, vel eius vestis parte sanguinolentâ (Fraischpfand / oder auch Stich: vnd Wundtmaß/ appellitant) in testimonium homicidiim, ac tesseram criminalis suae Iurisdictionis, auferre potest: nec eo Iurisdictionem alterius violâsse censebitur. Idemque iudicium esse videtur, si occisus in flumen publicum, quod utriusque territoria disterminat, proiciatur: nisi evidentibus signis, indiciis ac praesumptionibus urgentibus, caedes in alterutrius Dominorum territorio peracta evincatur. Quâ occasione rursus haesitatur: ex quibus indiciis praesumi possit, caedem in confinio factam, in hoc vel illo territorio perpetratam esse; et per consequens, quis sibi sumere debeat Iurisdictionispartes? Vulgo caput ad se trahere, totius corporis Iurisdictionem aiunt. Ita ut primus actus (das Auffheben) non tantum inchoari possit ab eo, in cuius territorio caput invenitur; sed et cognitio atque exsecutio suscipi queat. Vide de hâc re, Niellium, Disputat. ult. de feud. Corollar. 2. Zangerum, de exception. part. 2 cap. 1. num. 238. Matthiam Stephani, tractat. de Iurisdict. libr. 1. cap. 30. num. 43. Hacklemannum, illustr. quaest. 8. thes. 2. Treutlerum, Disputat. 19. thes. 4. volum. 1. Rosenthal, tract. de feud. cap. 5. conclus. 21. in allegat. lit. a. Verum ego nunc plane dissentio ab hac opinione. Nec ea iuvatur, per l. 44. ff. de religios. et sumptib. funer Ubi respondet ICtus, cum in diversis locis aliquis sepelitur, eum saltem locum effici religiosum, ubi situm est caput. Emundus Merillius, observat. libr. 2. cap. 40. Namque exinde, tamquam a nostro casu diverso illatio fierinequit. Non enim nostra quaestio, ex praestantiâ partis, quae in alicuius territorio reperitur, est definienda; sed ex praesumptione caedis perpetratae. Eius enim cognitio est de delicto, in cuius territorio illud est commissum. Novell. 134. cap. 5. At si ex
corporis situ, aliqua sumenda est coniectura; magis praesumitur caedes facta eo loci, quo corporis pars inferior reperitur, quam quo superior. Est enim notissimum, quod is, qui cadit, capite, ut et reliquâ corporis parte, alium locum occupet, quam eum, quo ante stetit. Pedes autem eundem locum servent, quem antea occupabant, vel saltem ei quam proximum. At cum coniecturae caedis, ex parte corporis quae colliguntur, non raro fallere possint; forte enim moriturus, se in alium locum provolvit, vel aliquod passus, a loco delicti fugit, aut a delinquente in flumen, vel fo veam coniectus fuit. Ideo adhuc persto in sententiâ, a me supra laudatâ; in dubio nmepe, cum probabilier ignoratur, ubi delictum fuerit perpetratum, concurrentiam Iurisdictionis admittendam esse. Quod et Zasio placet, in paratitl. Digestor. commun. dividund. num. 10. Sed vide Dn. Theodoricum, supr. dict. loc. et me supra, Dissertat. Iaede Iur. Rer. cap. 2. num. 8.
Alia non inelegans quaestio succedit: an delinquentem, in alterius territorium fugientem, ibidem in continentia apprehendere liceat, quod vulgo die Nacheyl vocare solent? Et id affirmatur: ex recessu Imperii, de Anno 1555. §. Würde sich aber bey einem / et §. seq. Reichs Abschiedt / de Anno 1559. §. vnd haben vns demnach / ad fin. et §. seq. Dissentit. Zasius, ad l. ult. num. 10. ff. de Iuris dict. Hackelmannus, Disputat. 4. thes. 14. Petreius, conclus. criminal. 20. Gail, libr. 1. de pac. public. cap. 16. num. 25. Mynsingerus, centur. 2. observat. 28. Quamvis enim alibi repertus, ad petitionem Iudicis eius loci, ubi delictum patratum est, cum cautione remittatur: tamen hoc non impedit, quo minus in continenti, delinquentem assequi, et in alieno territorio capere queam. Tum demum enim, a Iudice locipeti potest, utis fugientem capiat, et in locum delicti eum sistat, si ille persecutionem semel effugit, argum. l. 18. §. 11. ff. de damn. infect. Nec obstat, quod Actum, Imperium, vel Iurisdictionem concernentem, exercere nequeo in territorio alieno. Unde nec citatio in territorio alieno exsecutioni mandari potest, ut Ummius docet, Disputat. ad process. 5. num. 60. Nam nos versamur in casu, quo actus in uno territorio coeptus, et in alieno demum completus suit; quod propter Ius vicinitatis nemo potest, vel debet denegare. Et conceditur etiam iure indivisibilitatis eiuscemodi actus. Aliud est; ubi actus Iurisdictionalis in alieno territorio, initium capit: quod fieri nequit, nisi ab eo, qui habet Iurisdictionem. Sed, anne liceat malefactorem capere in territorio alieno? consuluit Dn. Georgius Everhardi, tom. 1. consil. 13. Sichardus, consil. criminal. 4. in caussâ Civitatis Noribergensis, ubi ait, hoc quandoque ex Privielgio licere. Item an in territorio vicino, permissum sit, pignora capere, disquirit Georgius Everhardi, tonr. 1. consil. 11.
Disputari hîc itidem posset, de illâ politicâ, et admodum eleganti quaestione: an liceat hostem continuatâ fugâ capere, in territorio alieno? Et quidem quamvis, ut iam dixi, liceat delinquentem persequi, et capere in territorio vicino; si nempe persecutio fuerit caepta in territorio permisso: et etiam attendendum sit ad principium licitum, non ad illicitum finem, l. quod ait, ubi Bartolus, ff. ad Leg. Iul. de adulter. Et tamen hoc fallere ait Albericus Gentilis, libr. 2. de Iur. bell cap. 22. et libr. 1. Hispanic. advocation. cap. 5. in hoste. Ait enim, alienum territorium securitatem praestare, et mutato territorio, mutari potestatem. Pariter, ut is, qui confugiat in Ecclesiam, tutus sit, ex veriori et magis communi opinione, quam teneat Clarus, §. fin. quaest. 30. Decianus, libr. 6. prax. criminal. cap. 28 Sed ut fatear, quod res est; vix approbare hanc decisionem queo. Nec quoque puto, pacem violari, si quis hoc in casu ingrediatur territorium vicini, manu armatâ. Ius enim et necessitas defensionis, nullum limitem, seu terminum agnoscit, omnique iniuriâ caret. Et sic defendere me possum in loco Sacro, aut Sancto, quem nos Burgfridt appellitamus. Nec etiam bellum gerere actus aliquis Iurisdictionalis est, quem in alieno territorio gerere non licet. Quippe bellum suscipitur vi Iurisdictionis, quatenus subditi ad id cogi possunt: non quo ad hostes, in quos nobis nulla Iurisdictio exsistit. Et quod adhuc maius est, ex eodem fundamento defendere Belgae nituntur; quod interdum non excurrunt solum, sed et munitiones exstruunt, in Imperii Romani solo: quia nmepe id fiat hostis offendendi, non alterius territorii violandi caussâ, quod et libro singularia asseruerunt. Sed sane is, qui habet territorium, prohibere potest, ne quis vi armatâ, etiam hostis persequendi caussâ, territorium suum ingrediatur, argum. §. ferae, Instit. de rer. divis. At alia est quaestio, an alterius hostem receptans, pro hoste, pacisque violatore sit habendus? Hâc etiam occasione quaeritur de transitu, per alienum territorium, cum captivo: Ob Einer / Einem andern die durchführung seiner Maleficanten gestatten müsse? Quod Dn. Bidembachius affirmat, quaest. nobil. 11. cum nemo prohiberi debeat viâ publicâ uti, l. 11. C. de servitutib. et aqu. Adeoque per alienum agrum ire, sit de Iure divino, ac naturali: can omnes, distinct. 1. itaut iniuriâ afficiatur, qui prohibetur viâ publicâ uti, l. 13. §. si quis, ff. de iniur. l. 2. §. si quis in mari, ff ne quid in loc. public. Sic ut regulariter non audiri debeat delinquens, si in alterius territorio exsistens, ad Ius provocet; nam ibi Iudicium finiri debet, ubi est coeptum, l. ubi coeptum, ff. de Iudic. Nec dici potest, in Iurisdictione rubari eum, cuius territorium hâc ratione transitur. Nam in Iurisdictione, tantum caputra, et sententia, ac supplicium inspicitur:
intermedii actus negliguntur. Ut in terminis nostris decîdit Wehnerus consil. Francon. 92. a princip. et eum sequutus Reink hing, libr. 2. class. 2. ad fin. fol. mihi 287. et seq. Nec obstat, si dicamus; quod Iurisdictio cohaereat territorio, et Iudex terrere captivum, id est, duci mandare non possit, nisi in suot erritorio, l. fin. ff. de Iurisdict. Cum sub Iure ducendi, et Ius cogendi comprehendatur, l. ille a quo, §. 1 ff. ad Senatuscons. Trebell. Et tamen Pomponius respondet, in l. pubillus, §. territorium, ff. de verbor. significat. huic obiectioni, dum ait; quod territorium ei, cuius non est, tantum prohibeat Ius submovendi, id est capiendi, non captivum ducendi. Sic scribunt communiter omnes, non esse illicitum, portare frumentum perlocum, de quo tamen illicitum sit id exportare, Clarus, §. final. quaest. 82. Certum etiam ait Decianus, libr. 6. pract. oriminal. cap. 28. quod si quis captus ducatur per coemiterium Ecclesiae, eum non ideo tutum fore, sed inde abduci posse. Conducit hûc, quod respondet ICtus, in l. 1. §. 1. ff de mort. inferend Qui inferendi mortuum Ius habent, nonprohibentur inferre. Prohiberi autem inferre videtur, five in locum in ferre prohibeatur, sive itinere arceatur. Dissentit tamen Erasmus a Chokier, tractat. de Iurisdict. ordinar. in exempt. part. ult. quaest. 98. Sed tamen in fere simili quaestione, an scilicet hostem, vel res hostiles captas ducere liceat per territorium alienum? magis in eâ sententiâ sum, ut fieri id non possit: quam opinionem etiam Albericus Gentilis defendit, libr. 1. Hispanic. advocat. cap. 6. Et differentia prioris, ab hâc quaestione ea esse videtur: quod aliud sit, ducere malefactorem per territorium alienum; aliud hostem, sed amicum eius, per cuius ducitur Regionem: cum apud foederatos Ius postliminii vigeat, argum. l. 7. ff. deiur. postlim. hostis item non est malefactor, seu criminosus publicus, ratione omnium: ut adulter, homicida, etc. qui communi odio praegravantur. Ergo cum captivus pervenit ad terram foederati, ibi liber sit; et sic captivus duci nequit. Sic et Bodino, aliisque attestantibus, in Galliam qui ducitur servus, ibi recuperat libertatem ipso Iure. Aliud itidem est, quod liceat persequi hostem, in alienum territorium fugientem; nam id favorabile est, propter periculum praesens, caloremque pugnae adhuc durantem, ac ita Ius defensionis ibi militare videtur: cumque privatus, omni territorio carens, se defendere queat in loco quocumque; cur hoc publicae defensioni denegatum esset? Sed hostem, resque ducere hostiles, non ita immediate ad defensionem spectat. Nec quis permittere debet; ut amici vel foederati subditi bona persuum territorium taliter ducantur.
Alia adhuc quaestio occurrit non inelegans, nec a nostrâ materia alienâ; de quâ memini, a nonnullis aliquantum fuisse dubitatum:
an Magistratus aliquem possit relegare, ultra territorium suae Iurisdictionis? Verbigratiâ, an Rectorcuiusdam Academiae, non solum excludere aliqueem possit e numero Studiosorum; sed et ut ex Urbe discedat, iubere? Item, an iure defendi possit; quod delinquentes coguntur, nonnumquam secedere trans Rhenumm, etc. Daß sie müssen vber den Rhein/oder vber die Thonaw schwören, daß man Sie an den Türcken schicke. Pro parte negante pugnat l. fin. ff. de Iurisdict. Nec enim Rectorterritorium habet, sed tantum privilegiatam Iurifdictionem. Ergo putari possit, praecipere ei non licere, quo minus aliquis maneat in territorio alieno, ubi is, qui hâc ratione praecipiendo Ius dicit, nullam Iurisdictionem habet. Sic itidem dici posset, in Wurttembergico, verbi gratiâ, Ducatu, per sententiam nemini iniungi posse, ne cis Danubium versetur: cum infinita loca cis Danubium sint sita, quae huic Duchatuinon sunt adnexa. Et tamen affirmans sententia, non praxi et usui solum, sed et veritati iuris consona, ac comprobari mihi visa fuit aliquando, per l. 1. §. 13. ff. de offic praefect. urb. ubi respondet Iureconsultus, praefectum Urbi, ab italiâ relegare potuisse: et etiam delinquentem, a Provinciâ suâ removere. Cum tamen praefecto Urbi, non nisi de criminibus, intra centesimum milliarium perpetratis, cognoscere licebat, dict l 1. §. 4 ff. le offic praefect. Vib. Territorium praefecti Urbi, cetesimomilliari circa Urbem finiebatur; et tamen potuit totâ Italiâ removere: imo praecipere, ne delinquens in suâ Provinciâ extra Italiam sitâ, commoretur. No~ quidem me movet, dict. l fin ff. de iuris dict. haud enim praefectus Urbi, velalii in propositis hypothesibus sententiam pronuntiantes, extra territ orium Ius dicunt: cum sententiam ferunt in Urbe, vel in loco ordinario, sibique deputato, licet pronuntient de aliquâ aliâ Regione. Ut Anotnoius Faber, ad dict. l. 1. ff. de offic. praefect. urb. in rationalib. observavit Sic in domicilio suo, propterrem alibi sitam conventus (nam in arbitrio actoris esse aiunt, ubiagere velit) sententiae contra se latae cogitur parere, etiam si ea concernatre extra territorium Iudicis locatam. Et item ad l. 7. § 10. ff. deinterdict. et relegat. quae omnino aliud vult, ut et ibidem Bartolus docet; putavi satis facere posse, quae habet Volcmarus Hess. dict. Disputat. de for. compet. thes. 17. Sed nunc in eâ sententiâ sum, ut putem, non iure, sed consuetudine solum hanc opinionem obtinere. vide me, in Disputat. ad 1. libr. Digestor. quam meus Iohannes. Iacobus Wagnerus, me Praeside defendit, thes. 10.
Corollarii vice subiungo. In montanâ Regione, non plus. aedificari vel crescere posse, quam in eiusdem plano, nec enim integra alicuius montis superficies, plures arborum radices capere porest:
ipsâ basi. Ita, ut non plures usus adferant cultoribus, in montibusagri, quam in campis. Quod late docet Iohannes Villalpandus, in egregio apparatu Urbis ac Templi hierosolymitani, tom. 3. part. 2. libr. 1. cap. 6. Et attingit Alstedius, in Element. Mathemat. ut et affinis ac amicus meus Daniel Moeglinus, in decad. posit. Mathematicar. Arbores quippe et herbae, nisi impediantur, ad angulosrectos se erigunt; non quidem pavimenti, cui in sistunt, sed Horizontis. unde plura grana in monte, quam in subiacente plano seri; non tamen multiplicaripossunt.
EXhisce societatibus et rebus, Civitas proprie ita dicta, seu Res publica constituitur, Cumque populus definiatur coetus civilis, et univesalis hominum, communis salutis causâ consociatus; itaque pupulus et Civitas, proprie dicta, inter se non differunt. Quippe populus, ideo Graece dh=mos2 dicitur, a de/w ligo, quod certis legibus sit colligatus, et omnes ordines hominum, ex quibus Res publica constat, complectatur. Timplerus, libr. 1. poliricor. cap. 4. quaest 2. populus ergo, Res publica et Civitas, a Collegio differt; ut Collegium sit collectio personarum, Res publica familiarum simul et Collegiorum. Etiam magna inter Urbem, aliasque Universitates, et ipsam Civitatem est discrepantia. quâ de re Timplerus, dict. libr. 1. politicor. cap. 6. quaest. 3. et Angrimus Ionas, de islandiâ, libr. 1. cap. 7. fol. 58. videri possunt; ut et ea, quae dixi, libr. 1. politicor. cap. 1. num. 13. vers. 4 Quippe Civitas non moenibus iisdem, et areâ definienda, indeque Caesar Helvetiam totam, unam Civitatem adpellavit. Sic Cicero Tusculum, Romanâ Civitate contineri dixit. Sic et Censorinus apud Appianum Carthaginensium Legatis respondit: se Urbem Carthaginis deleturum, non Civitatem. Hocitem respectu, Imperator Antoninus, omnes homines liberos, Monarchiae Romanae finibus comprehensos, Cives Romanos esse iussit.
Civitas si tou= pos1ou=, seu ratione magnitudinis consideratur; simplex alia, alia composita vocari potest; vide Hoenonium, Disputat. politic II. et 12. aliter Dn. Elssvvych, Disputat politic. 2. thes. 14. etc. interdum pagana est Civitas; ubi omes omnium Civium familiae plane ruri degunt, pagosque inhabitant: (qui modus antiquissimus est.)
Non enim necesse est, ut Civitas moenibus et muris sit cincta, Velstenius, decad. 4. thes. 2. Et talem Civitatem habuit olim antiqua Germanorum gens, ut iam supra dictum. Et vide multis hâc de re disserentem Marquardum Freherum, orig. palat. part. 1. cap. 5. Willichium, ad. Taciti Germaniam cap. 23. Angrimum Ionam, libr. 1. de islandiâ, cap. 6. a princip Iohannem Textorem, in praefat. Der Nassawischen Chronick/fol. 10. Actalis itidem adhuc hodie est in Pagis Helveticis, Vri/Schweitz/ Vnder walden/ Appenzell/Glariß. interdum Civitas Urbica est; ubi omnes unius Rei publicae Cives, in unâ Urbe habitant. Iohannes. Scopa, Syllog 4. collectan. cap. 28. in Thesauro Critico Dn. Gruteri, to~. 1. fol. 930. Et talis Res publica nostris temporibus est Ragusa, Geneva, Luca, etc. Nec enim in latifundiis, neque in personis, aut moenibus Civitas subsistit, vel Regnum; sed in Civium omnium coetu, sub eiusdem Imperiipotestate summâ. Bodinus, libr. 1. de Republic. cap. 2. Iulius Bellus, in Hermete politico, 1. fol. 27. etc. Dn. D. Lansius, Disours. de Lege Regiâ. Ego tractat. de Appellation cap. 1. num. 4. fol. 113. Plus enim et minus, non mutant genera rerum. Sic ex Historiâ Moysis, Genes cap. 14. vers. 1. et 2. ac etiam Iosuae adparet, quod olim singulis Urbibus, singuli Reges, sive Monarchae imperitârint. Ita Iosua occîdit unum et triginta Reges in Palestina. Iosuae, cap. 12: vers. 24 Sed tamen fere est, ut putem, quod unus dominabatur eis. Ita enim dicitur, ibid. cap. 11. vers. 11. Asor antiquitus inter omnia Regna Principatum tenebat. Et cap. 13. vers. 30. cuncta Regna Og, Regis Basan. Qum et in exercitu Agamemnonis, multos fuisse Reges, memorat Homerus, parvis Insulis imperitantes. Sic et olim Arabiae singulis civitatibus, singuli fuerunt Reges. Bernardo Aldrete, libr. 1. de varias antiguedad cap. 28. fol. 117. ex Strabone. Et ita vanum est commentum Iuristarum, politices ignarorum, quod dicunt; Regem habere debere decem Civitates, Lancellottus, Templ. Iudis. fol. mibi 471.
Quemadmodum autem Res publica in uno oppido, vel pago exsistere potest: sic verae Civitatis nomen haud amittit Imperium, seu Res publica composita:tametsi pervicos, Urbes, municipia; ac Provincias, hinc in de a seipsis dispersi sint Cives, seiunctisque sedibus degant. Tholosanus, libr. 1. de Republic cap 1. §. 9. et vide melibr 1. politicor. cap. 1. num. 40. At hîc quaeritur; An feliciores futurae sint politiae, si adhuc singulae Urbes, a singulis Regibus administrarentur, quam nunc sunt, quando ab uno homine, multae Provinciae et Regna gubernantur? ubi distinctionem Keckhermanni, libr. 1. politicor. fol. 21. adhibendam puto. Hucque pertinet, quod Divus Thomas (ut refertur a Simanca, libr. 3. de Republic. a princip) scribit: communitas Civitatis omnia continet, quae ad vitam hominis necessaria sunt. Itaque
est perfecta communitas, quantum ad mere necessaria. Tertia communitas est Regni, quae est communitas consummata: ubi enim esset timor hostium, non posset per se una Civitas subsistere, etc. Concordia Urbium facilius sarta tecta conservatur, ab Imperio uno; fortius est id, quod late sese extendit; modo non suâ magnitudine laboret. Sic commendatur Status Imperii Romani; eo quod is Imperium unum exsistit, et tamen multas habet Res publicas subalternas. Quamvis ex opinione non nullorum, Germania, ut et Italia fortior esset; si magis foretunita. Arnisaeus, relect. libr 2. cap. 2. sect. 7. num. 18. etc. fol. 234. Libertas reputatur, sub magno vivere Principe: parvi domicelli, ut se potentes esse demonstrent; multo sunt iniquiores. Perez. in aphorism. fol. 57. num 69. Exemplum nostrates Nobilespraebere possunt; quorum subditi lubentius plerumque Principibus subiecti essent. Sic maior fuit ubique libertas, cum Imperium Romanum, nondum tot Regulos haberet. Cominaeus, libr. 7 cap. 2 fol. m???h??? 606. Et dissolutâ Monarchiâ, Camerae, Imperatorisque auctoritate prorsus exstinctâ; Oligarchiam metuunt nonnulli: nec aliter vero Imperator auctoritatem suam tueri posse videtur; quam si faveat Civitatibusliberis, libertatique legitimae subditorum mediatorum: et non impediat conscientiarum libertatem. Interim tamen non semper bonum est Civitati, magno Imperio uniri. Quâratione Lusitanico Regno, dissuadet cum Castellano Imperio co~iunctionem, Amadaeus de Ponte, et etiam Antonius Bagnasacus, inconsil. pro Sabaudo, in causâ Lusitanicâ scriptis. et vide Discursum meum, de Incrementis Imperiorum, cap. 5. num. 4.
Ratione quoque quantitatis, alia Res publica potentior et sublimior est aliis. Et quidem magnitudo Rei publicae seu Civitatis, non multitudine hominum, sed potentiâ definienda et metienda est, Aristoteles, libr. 7. politicor. cap. 4. Timplerus, libr. 1. politicor. cap. 7. quaest. 3. Expotentiâ et magnitudine in signi alicuius Imperii, oritur amplitudo, et suprema Maiestas; quam vulgo Theologi Monarchiam appellant: quae est Imperii superioris praedominatio, ad quam cetera omnia respiciunt. Utque Monarchicus dicitur Status, unus ubi dominatur; ita latiore hoc in significatu, Monarchiam appellitant, potentissimum aliquod Imperium, quod kat) e)cs1xh\n quasi monarxei=n; seu solum imperare videtur. quod colunt et suspiciunt, cuiusque Maiestatem comiter observant cetera Regna minora. vide Tilemannum, Discurs. de quatuor Monarch contra Bodin. et Disputat Digestor 2. thes. 11. volum. Velstenium, decad 7. thes. 2. Kirchnerum, Disput de Republic. 2. thes. 6. et seq. Ea Monarchia, vel etiam in populari Statu consistere potest: quâ ratione Romani, iam tempore Antiochi se rerum Dominos
vocârunt, teste Livio. Et sic hodie quoque Imperium Romanum, quod libr. 1. politicor. cap. 8. etc. mixtis Statibus aggregavi, Monarchia nominari potest. De hocque Imperio mundi universali, cum Carthaginensibus internecino bello disceptâruntolim Romani. Huc Silius Italus respexit, a princip. libr. 1.
Gens Cadmaea super Regne certaminae movit.
Et hâc etiam ratione, Athenienses, post Siculos devictos, Orbis Principatum sibi pollicitos fuisse, memorant Historici, Thucydides, et alii eiusmodi vero sublimia Imperia, non solum vulgus Historicorum, sed et Dionysius Halicarnassaeus quatuor nominat: Assyriorum, Persarum, Graecorum et Romanorum, de quibus Sleidanus, in tract. de quatuor Monarch. et Reineccius, in histor. Iuliâ. Goldatus, politic. Imperial. part. 8. per tot. Eaque Deus singularibus ex causis, excitare hactenus solitus fuit. Et de caussâ ac occasione magnitudinis Romanae, vide Aldrete, libr. 1. cap. 2. Haud vero approbare possumus, quod quidam talium Summorum Imperiorum, certa confinxerunt Iura: hucque referunt postulationem aquae et terrae, apud Herodotum, libr. 7. et si quae similia recenset Kirchnerus, Disputat. 3. Corollar. 2. Namque haec Tyrannica sunt potius instituta, quam Iura: ex opinione illâ provenientia, Wer Stärcker ist/ schiebet den andern in Sack. Illustris Enenckelius, ad libr. 5. Thusyd. fol. 617. Quae non rectâ ratione orta; sed a Nimrodo, potente illo Dominatore initium sumpserunt. Unde etiam Imperia talia, bestiis monstrosis adsimilantur; in Daniele et Apocalypsi. Sic etiam Darius ac Xerxes, a Coisaquam et terram petentes, repulsam tulerunt:cum eosipsos seimpetentes, similiter mortales esse viderent Coi. In Epistolis Hippocratis, Epistola Coorum ad Artaxerxem.
Talem Monarchiam, attribuit sibi hodie Turcarum Imperator: vocat enim se Sultan Olem, id est, Dominus mundi: Hebraicis nempe verbis. Namque Scholat est imperavit, et Scholtan, Dominium, Dominatus. Daniel. 6. et 7. At Olam inter alia den otat etiam mundum. Duret. hicto des langues, fol. 487. Et etiam ad imitationem Constantinopolitanorum Imperatorum, nominat se Regem Regum. Bodinus, libr. 1. de Republic cap. 9. ad fin. Quemadmodum a Persis hoc itidem acceperunt, et usi sunt Parthi. vide Brissonium, de Regn. Persar. Princip. 1. fol. 3. etc. Sed eam Monarchiam, Turcae haudquaquam competere puto, Velstenius, decad. 7. thes. 7. Iacobus Martinius, centur. 1. Disputat. 8. thes. 10. Est enim potius destructor, quam Monarcha: E communi proverbio ipsimet dici solent: Che dove il cavallo de gli Ottomanni pone il piede, in quel paese non vinasce piu herbae. Thesoro politico, relat d. Constantinopoli, part. 1. fol. 121. Maioremque ipso Turcarum Rege,
Persarum Imperatorem esse aiunt. Guyon, tom. 3. des divers. lecons. libr. 4. cap. 6. et 8.
Ut et nece re Christianâ esse, Politici plerique censent, si talis Monarchia, nostro saeculo concederetur Hispano: Kirchnerus, Disputat. politic. 3. Thes. 7. quod tamen suadet Andreas Hoius, Orat. singular. de novâ apud Europaeos Monarchiâ, habitâ Duaci, et quae iam inserta est politicis Imperialibus Goldasti, part. 26. Addatur Auctor deß Lermenblasers/ fol. 67. etc. ubi in laudem Hifpanorum libere excurrit: huicque Monarchiae constituendae media suggessit Campanella, tractat. singu. lar. Hacque ut deformarent, exosamque et suspectam redderent Monarchiam, Discursum Galli contexêre; ubi deducitur sigillatim, quo iure, quave iniuriâ possideat sua Regna Hispanus, insertum tom. 5. des memoires de la Ligue. fol. 683. Hincque eo fine Navarrae occupationem iniustam etiam pronuntiant passim. vid. Hotomannus, in bruto fulmine. Louys Servin. tom. 2. d. plaiodoyes. fol. 1. iulien Peleus, hist. de Henry le Grand. libr. 1. a princip. Eoque fine ad bellum Hispanis inferedum, scriptis admodum aculeatis Henricum IV. Galliae Regem promovere sategerunt multi, vid. Le Soldat Francois. Le Chevalier Francois. etc. Et item iam olim Franciscus I. maluit Turcarum crescerevires, quam potentiam Austriacorum: et persuadere Imperii Statibus connisus fuit; ad Turcica bella Imperatori subsidia non esse subministranda. vid. Orat. Guilhelmi Bellaii, pro Iohanne Vaivodâ, Ungariae a quibusdam postulato Rege: quae iuncta est a l'Epitome de Gaules eiusd. auct. Ac pariter Siciliae et Neapoleos nomine, litem movent Hispanis Galli. vid. Pasquier, libr. 7. des recherch. cap. 52. Incrementa itidem Hispanorum, cito Venetis fuêre suspecta: primique ii fuisse videntur, qui quod illorum esset intentum, fuerint subodorati; Cominaeus, libr. 7. cap. 2. fol. mihi 600. et adhuc invidiose eam traducunt. Plura item de affectatâ Hispanicâ Monarchiâ, habet tomus 8. d. Mercure Francois. fol. 346. Dn. Goldastus, inpolitic. Imperial. Latin. dict. part. 26. et in Germanic. part. 17. Et signa temporum, a me olim praecipiti fervore collecta, Dissertat. 2. num. 7. 8. et 17. Politica etiam ad hibent ad versarii Hispanorum argumenta: Aiunt, Imperii Hispanici magnitudinem, nimis magnam, nec satis Legibus, moribus, Imperio, etc: unitam; locorum item spatiis distractam: et eius propterea gubernationem mire esse impeditam. Traianus Boccalini, centur. 2. ragguagl. 47. Per Castella et manu militari, eaque satis exiguâ, continere sua Regna; quod prudentiores solent improbare. Aiunt etiam, quod
Tantis fatum conatibus obstet,
et semper sit obstiturum; si non vanus coniectator est Boccalini, cap.
ro. del piedra d. paragone. Moliri equidem dicuntur Hispani Germanici Imperii cum eorum Regnis conunctionem: sed nolunt eorum adversarii, in Propheticis monumentis inveniri vestigia potentiae tantae, ad finem mundi. Ettamen hodie, necessariam esse talem aliquam Monarchiam; suadet Michael Piccartus, Orat. 15. ac vide meum Discursum Germanicum, Obzu wünschen/daß alle Christliche Herrschafften/ einem Einigen Oberhaupt vnderworffen wären/ Campanellae tractatui de Monarchiâ subnexum. Sic et Prudentius, libr. 2. contra Symmach.
Nec enim fit copula Christo
Digna, nisi implicitas societ mens unica gentes.
Sed semper hoc mente tenendum est: aliter contrarioque mode. DEUM gubernare suos; ac mundo videtur,
Gottes Art/
Ist der Welt Widerpahrt.
Ideoque hisce de rebus frustra disputari.
Coniunguntur tandem, etiam ipsae Res publicae non solum foederibus; quemadmodum nostro tempore Helveticae et Hanseaticae Civitates sunt copulatae: sed et aliis vinculis, quale hodie est inter eas Res publicas, quae eandem Religionem profitentur, quale item exsistir inter omnes Christianas Res publicas; et quale olim erat inter Graecos, Amphictionum Concilio adhuc vigente.
Plato Hipp. Maio.
*toiau=ta ta\ h(me/tera/ e)stin, ou)x oi(=a bou/letai/ tis2, a)ll) oi(=a du/natai.
Detineo studiis animum, falloque labores,
Experior curis et dare verba meis.
Quaero miserarum oblivia rerum:
Praemia si studio consequar ista, sat est.
FOns salientis aquae, fons vitae Academia nostra est
Suevica, quam posuit diâ Eberhardeusope
Quondam contactu sacro, dum viderat ante
Tempore quam antiquo presserat ipsius humum,
Christus et apta homini (modo sit) vestigia cuivis,
Liquerat adquosvis hospitu apta pedes.
Velleris Hersas Phryxaei dignus ut inter
Sit dux hoc solum nobile propter opus!
Dignus, et in medio seu c oelo luceat altus
Sol seu fraterno lumine Luna micet,
Pareat huic, rabidas deponens subditus iras,
Ad somnum medium det sine fraude sinum!
Nam sine morte per hunc vitales possumus haustus
Sumere et huc nectar hausimus usque merum
Ex hoc Sueviaco vitai fonte peremnis,
(Pontia nec potuit cuiquam aconita dare
Et fontem niveum turpare palustribus undis
Atque lacunales reddere Daemon aquas)
Qua stat Relligio et stabit cum numine virgo
Hîc et in amplexus non ruitura malos.
Qua tenet atque tenebit ad usque Ascraeanepotes
Nostros iustitium praepete iure suum.
Qua valet atque valebit ut olim (namque quis ausit
Ambigere?) incolumi corpore diva Salus.
Quasapit et sapiet semper Sapitentia rerum
Plus Stagirita plus sene vel Samie.
Qua vel opes promit linguarum, promet et illas,
Graecta ut in media Suevide sit, Latium,
Gallia, sacra Palaestina ac sit reddita luci,
Chaldaea, Italia, et cum Syria, Arabia,
Quodque H spanus habet linguae, sit flexile, plectrum,
Quasque alias non est carmine dicere opes.
Qua rapit excessus in sacros nostra Poesis
Et veniens caelo Spiritus intus agit.
Hausimus, et, dieplicis quia fons cum murmure venae.
Nobilis est, hausit tot iuga Semideûm
Exterapars fimul, utibiles percepta tot haustus
Se et populum livinâinde refecit ope.
Inclute fons! superâ per tenos arce magister
Potoresdulcis nectaris usque facit.
Adtua me sitiens fons sisto marmora sancte,
Simque tuae quovis tempore potor potor aquae!
Pumice ego aridior, per te sim, quem colo totus
Fiamque humore ipso madido uvidior!
Propter te siccem madidas in carmine pennas
Saepius Alpinâ laude Poetatuus.
Vivida doctrinae et virtutis vivida sit vis,
Semper ut est, per te nullibi mors noceat!
Qui te nugaces ludos facit omnis habetor
Improbus, indignus sitque fluore tuo!
Occupethunc mala vis! nec sit qui tollere possit,
Sanari epotâvix queat Anticyra!
Auree fons qui te bibit, hunc cerygmate dignum
Dicimus aeterno perpetuisque metris,
Hic per te memori, sons, nommme tangat olympum,
Atque huncposteritas omnis in ore ferat!
Hic sit, ut es semper nit idis argenteus undis,
Argento potiortotus amore tui!
Huic etiam, exiguâ quamquam, superadderenostra
De Lauru gratas stat sine morte vices.
Ebrius ille tuo sit flumine! et indole clarus
Ingenii divini indole iudicii!
Millenos inter (merito!) caput exseritunus
Hîc quoque deque tuâ munera fruge capit
Besoldus cum Sole et Luna nescius umquam
Solvi, dum caeli machina firma manet
Et niveae probitate manus cum divite morum
Fons in te cordis simpliteis usque fide.
Quam eriut hîc praeeundo fideliter omne! vetustas
Dete quod forsan redderet in cinerem;
Et facit enumeres multam cum pluribus undam
Perpetuo rythmo tu quoque dulcis aquae;
Frigore dequetuo arenteslevet und que fauces,
Ad te quem peregredissitaterra tultt;
Et tuae caeruleas ad aquas caeli addere possis
Flumina, sonsvitae; perpetuas ad aquas.
Aureefons ad eas argentee fons flue! fontes
In pelagus dum aliise exonerare solent.
L. M. Q. Ioan. Sebastianus Wielandus.
Gloria sola DEO, soli tibi Gloria CHRISTE,
Spiritui Sancto, Gloria sola DEO.
Dissertationum Iuridico-politicarum FINIS.