10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISCURSUS I. DE TRIBUS DOMESTICAE SOCIETATIS SPECIEBUS.

CAP. I. De Societate Coniugali.

REcte sane Ioann Nevizanus, Silvae Nuptial. lib. 1. c. 1. Moderate, ait, disputando, non inutiliter ingenia exercentur: quia veritas saepius examinata, magis splendescit in lucem. Idcirco saepe dicebat Iason quod dum essetiuvenis, cum dubitabat de aliquo articulo in cursu Lectionum, ponebat de eo unam Conclasionem in Circulis. Et inter ceteras rationes, quibus Lex Mahumeti damnatur, una est; quia de Lege suâ disputari vetuit, ne eius falsitas detegeretur. Idem Ego sequar, et de Materiis utilibus aeque ac iucundis; discendi, non docendi; et inquirendi, non iudicandi causa aliquid proponam. Idque succincte, cum in tract. meo de Nuptiis, multa ad hoc Caput spectantia, iam sint praeoccupata.

Prima Societas in Coniugio est: et hoc Principium Civitatis constituendae, hominum officina, seminarium Rei publicae amplificandae, merito habetur. Plato 4. de Legibus. Tholosan 19. de Republ. cap. 6. Bodin. 1. de Republ. cap. 1. Hen. Arnisae. tractat. de Iur. Connub. c. 1. sect. 1. Cumqueve Maritale coniugium, sic Naturâ sit comparatum, humano generi perpetuitatem ut largiatur, et ex filiorum pro creatione iugiter maneant genera renovata; Dei clementiâ quantum possibile est, immortalitatem donante Naturae: recte iis qui imperant, studium de Nuptiis debet esse quam maximum. colum ella, lib. 12. de Agricultur. cap. 1. Novell 22. a princip. Rittershus. ad Novell. part. 4. cap. 1. a princip. Natura quippe suadere videtur, ut ea quae ad o(mili/an, sive conversationem Mariti et Uxoris attinent, inprimis pulchre dispensentur. 1. Oecon. 2. et inter omnia ea, quae ad homines pertinent, prima debet esse cura societatis inter Uxorem et Maritum: ab hâc enim omens aliae, tum societates, tum possessiones domesticae pendent etc. ibid. c. 3. lib. 1. naturalissimum est, sibi simile pro creare: sed eo reverenter


page 4, image: s004

utendum. Leminius. 1. de Miracul. Natur. cap. 3. Ideoque ut detestanda est procuratio sterilitatis; Piccart. observat. decad. 8. cap. 98. ita et co~ munio Uxorum. Costanus, de Sponsalib. 1. num 2. Et de Matrimonii laudibus, vide Canonhiero, dell' introduzz. 4. cap. 1. Quin in ipso Matrimono castitas est servanda, et reverentia procreationis. Omnis etenim Valetudinis principium, ipsâ in procreatione continetur. Mayer. Syllog. fol. 74. Ergo Venere rarius utendum, Muret. 3. var. 14. nec unquam vel coropre crapulâ, aut animo vitiosis affectibus praegravato. vid. Cappricii del Botaio fol. 40. Campanell in Philosoph moral. f. 292. etc. Quae omnia Ocellus Lucanus (antiquissimus Pythagoricae Philosophiae Sectator) pie proponit, tract. de Universi Naturâ. cap. 4. Primo quidem, in quit, hoc ipsum cogitare debemus, quod non voluptatis, sed procreandae sobolis causâ Mulieribus admiscemur. Siquidem facultates ipsas, instrumenta et appetitus hominibus dedit Deus, non ut voluptate fruantur; sed ut eorum genus pergetuo duret, ac permaneat. Nam cum fieri non possit, ut homo ipse, qui mortalis natus est, Divinitatis efficiatur particeps, si generis immoratlitas absumatur; in singulis supplevit Deus, et generationem hanc infinitam et continuatam reddidit Hoc unum igitur spectare inprimis oportet, non esse concumbendum Voluptatis causâ. Nam qui prorsus causâ procreationis liberorum non coierint, ii nobilissimos communionis caetus, iniuriâ afficient et violabunt. Quod si tales fuerint ut nec legitime, nec temperanter generent, qui orientur filii scelesti, improbi, et misceri, Diis, Daemonibus, hominibus, nec non familiis et Civitatibus exsecrandi, et detestabiles futuri sunt. Et paulo post: Opus est praeterea, ut qui liberorum procreationi operam dant, futurae sobolis multo ante curam suscipinant. Ea porro prima et potissima adhibebitur animadversio, si temperato et salubri utantur cibo, non ebrietate capiantur, nec quidpiam sumant, quod perturbationem afferat; ex quibus quidem rebus habitus corporis deteriores evadunt. Illud vero omnium maxume curandum est, ut non nisi pacatâ et tranquillâ mente concumbant: nam cum pravi et inconstantes, ac perturbati sunt corprois habitus, ex illis vitiosa semina solent prodire. Cuius moniti, vere Philosophici neglectio, tantorum in Republicâ malorum effectrix est, ut id nequam exprimere fando. Actandem de Matrimonii honestate, vide. Heinrici Suso nis opera, fol. 388. Iapponii Magnates, non nisi Lunâ crescente concumbere cum Uxoribus solent. Belleforest. in Cosmograph. 376. Magnum sane masterium in matrimonio latet, et id typusac figura est arctissimae coniunctionis, quae Christo cum


page 5, image: s005

Ecclesiâ intercedit. Unde etiam matrimonialis coniuctionis umbram impuri Daemones affectant, sagis se copulando, et quasi despondendo; uti edocent earum unanimes et constantissimae confessiones. Hincque etiam adulterii foeditas elucescit, de quâ late Flam. d. Rubeis, tract. de adulter. cap. 7. et cap. 16. ubi late de poenis eiusd. adde Arian. Epict. 2. cap. 4. Farinac. qu 141. Clarum. §. adulterium. num. 7. ad fin. Lud. Molinam, de Iustit. et Iur. tom. 4. disput. 89.

II.

Inde Romanis Coniugiorum, sobolisque semper magna cura; nec ignominia solum Caelibatus, sed et poena erat. Gellius, 2. cap. 15. Plutarchus, in Numâ, fol. m. 126. De eâque re libere excurrit Lipsius, ad 3. annal. Taciti. num. 45. Iohann. Ulric. Wolff. disp. pol. 3. thes. 4. Erant et liberorum causâ, Parentibus data iura seu Privilegia plurima. Vertran. Maur. de Iur. liberor. libr. singular. Scipione Amirato, 2. discurs. 12. Alex. ab Alexandr. 4. c. 8. Covaruv. de matrim. prat. 2. c. 8. Iohann. Ulrich. Wolff. tract. d. privileg. feminar. n. 21. Ioach. Stephani demonstrat. polit. c. 7. fol. 148 Camerar. 2. c. 65. qua polupaidi/as2 Privilegia etiq~ enum erat, et adhûc ho die non sublata esse, dicit Iohan. Borcnolten. ad princip. Institut. de ex cusat. Tutor. n. 4. etc. Prudentiam Imperatoris Augusti, et Papiae Legis utilitatem commendat Boding 2. de Rupublic. c. 6. nu. 662. eamque imprudenter abrogatam autumat; secus ac arbitratur Zabelius, apud Arumaeum, discurs. de Iur. public. ult. Thes. ult. Sed tamen Papia Lex non praeter rationem apud Christianos cessavit: et defen ditur eius abrogator Constantius in Histor. Tripartit. 1. cap. 9. Sic etiam Obstetricum diligens cura est suscipienda. vid. Albert. Magni. vitam, cap. 18. fol. 169. et seq.

III.

Nostrates Romano Catholicis hunc errorem adscribunt; quasi Monasticam et solitariam vitam, Coniugio non solum perferant longissime; sed et Matrimonium rem carnalem, et per se non bonam esse contendant. S. Thomas secund. secundae, quaest. 152. art. 4. et addatur c. de Syracusanae. dist. 28. vid. Zepperum, de Legibus Mosaic. 2. cap. 3. Sane quemadmodum non peccat, qui edit et bbit remperanter, et sine iniuriâ cuiusvis victum quaerit: ita et similiter Matrimonium contrahens, utitur libertate Iure naturae sibi concessâ. Siquidem Hieronymus, iniquior Matrimonio esse videtur: vid. eiusd. epistol. ad Eust ochium incip. Audi filia. ubi consule Erasmi notas. Item tom. 2 habetur libellus advers. Helvidicum (ubi etiam inspicenotas Erasmi) et libri eiusdem aliquot exstant contra Iovinianum: ubi duriuscule contra Matrimonium loqui videtur. Sed addenda est saepe dicti Hieronymi Apologia ad Pammachium, pro libris advers. Iovin. item Apologeticon, ad Domnionem. B. Augustin. tract. de bono


page 6, image: s006

co~iugalit tom. 6. De Virginibus, et in laudem verae, ac certe magni aestimandae Virginitatis, multa habet B. Ambrosius, tom. 1.

IV.

Errant item, reiterationem qui Nuptiarum, aliquâ ex parte inhonestam esse, asserunt: quod olim fecerunt Tertullianus, et Montanistae, vid. Roman. 7. vers. 2. 1. Corinth. 7. vers. 39. Novell. 2. § quod et in subiectâ quoestione. Arnisae. polit. cap. 3. fol. 64. et tractat. de conub. cap. 5. sect. 3 et 6 Bezam, tract d. Polygamiâ a princ. Speckhan. centur. 2. class. 2. quaest. 1. Rittershus. ad Novell. part. 4. cap. 3. Sed tamen B. Hieronymus impense Viduitatem laudat. vid. eius epistol. ad Salvianum incip. Vereor ne officium. Item ad Furiam: obsecras literis. item, ad Gerontiam, in Vetere Via. add. etiam Ambros. tom. 1. et exstat in tom. 4. oper. S. Augustini, liber pulcherrimus, de bono viduitatis. An intra annum Luctus, rite Viduae nubant tractatur ab Arnisaeo, d. Iur. Connub. 5. sect. 4. Speckhan, centur. 2. class. 2. quaest. 10. Magnis est, ut cum Iac. Curtio, coniectur. tom. I. lib. 3. cap. 9. dicam: tam eas poenas, quae Iure Civili in eam proditae sunt, quae non exacto luctus tempore, Matrim onium repetit, quam illas, quae favore prolis ex priore Coniuge superstitis, inventae sunt, adhûc constare. Nuptiae secundae, raro sunt secundae. Richter. exiomat. occonom. 57. multoque eodio, in iure nostro praegravantur. vid. Iohann. Garonis tractat. de secundis nuptiis, singularem. Rittershus. ad Novell. part. 4. cap. 4. et 5. ut et in different. Iur. Civil. ac Canon. lib. 2. cap. 1. et 2. usque ad 7. Causa autem luctus Muliebris, non sola fuit indecora sanguinis turbatio; sed et hac potissimum, honor scilicet praeterti Martimonii, cui luctus religionem praestari voluerunt Legislatores. Hinc Seneac, de consolat. Maiores decem Mensium spatium lugentibus Viros dederunt etc. Et Dio, lib. 58. scribit: Imperatorem ob publicam laetitiam, luctum remisisse, et Viduis permississe nubere intra legitimum tempus, dum modo non essent praegnantes. Aliam rationem affert Iustinianus in Authenticis. nimirum ut arceatur turpis suspicio praepro peris nuptiis. Quae aequissima et honestissima constituotio, nostris moribus exolevit; Canonistarum suggestione sane nimis argutâ, ex illo d. Pauli Apostoli loco, 1. ad Corinbh 7 Mulier soluta a Lege Viri, nubat cui vult in domino etc. Haec N. Salis, in Siciliment, Iur. ad. l. 1. C. de secund. nupt. fol. 700. Ac certe in Domino nubere vix videtur, quae nimis properat. Et de secundis nuptiis, vid. Thuanum lib. 26. fol. 788. Etiam in odium secunda rum Nuptiarum est sancitum: ut Pater non possit plus relinquere, aliout titulo conferre Uxori, quam filio ex Matrimonio priori, per tex. expressum, in l. haec edictali 6. C. de secund. nupt. et Novell. 27. c. 27. Ac siplus


page 7, image: s007

relilictum sit filio posteriori; tunc filius detrahere prius Legitimam potest. eâ que detractâ, in eo demum quod superest, inter filium et novercam, di visio institui debet: ut ex d. l. hâc edictali Dd. communiter deducunt Roland. a Valle tractat. de Lucro dot. quaest. 27. num. 3. Cravetta, cons. 19 4. per tot. Berous, consil. 119. Boêr. decis. 201. Ferrareis. in formâ libelli, quomodo Ux. agat ad dotem. vers. dictae Dominae, col. penult. Cephal. cons. 412 lib. 3. Et ita non solum Coniunx, haud potest posteriori coniugi plus relinquere, quam uni ex liberis marrimonii prioris: Sed et praeter hoc debent singuli illi liberi integram legitimam habere in bonis Parentis: ut eâ ante omnia deductâ, deinde reliqua bona aequaliter inter ipsos et vitricum, seu novercam dividantur. Quia liberi habent nuum iure Naturae, aliud delicto transeuntis ad secunda Vota. Unde quasi unum poenale, aliud rei persecutorium, non se invicem impedire solent: neque proinde Testator facere posset, quod hoc lucrum ipsis in legitimam imputaretur. Atque ita sentire, ait Petr. Pekius, lib. 2. de testament. Coniug. cap. 18. num. 3. omnes ferne antiquos Dd. contrariumqueve dicentes, operose refellit. Ut et Petrus de Ancharan licet putet contrariam opinionem esse veriorem et textui d. l. hac edict ali. plane conformem: fatetur tamen haud tutum esse, recedere ab hâc nonstrâ: quod scil. filius detrahat Legitimam integram, et postea quoque concurrat cum eo, quod coniugi aufertur. Haecque et similia omnia iura, in favorem liberorum matrimonii prioris, adhûc hodie cuncta durare; nec per Ius Canonicum, quod poenas secundarum nuptiarum aufert, correcta esse, Interpretes iuris utriusque uno ore fatentur. Abbas et alii, in cap. fin. ext. de secund. nupt. Dd. in l. 1. c. de secund. nupt. Nicol. Everhard. consil. 213. n. 27. Gail observat. 98. lib. 2. Hartmann. Hartmann. 2. obs. tit. 33. observat. 5. Sarmienta, lib. 1. selectar. Interp. c. 4. et Fachinae. lib. 3. c. 65. Ac notanter Sarmienta, ibid. n. 4. et seq. dicit: Constitutionem Legis Edictalis non esse poenam, sed merum liberorum interesse, quod inforo Conscientiae, Mulier filiis restituere teneatur. Haecque iam dicat, etiam eleganter Cuiacius confirmat, ad Novell. 22. ubi causam poenarum secundarum nuptiarum, adhuc perdurantium, hanc esse ait; quod plerumque iniuriâ et damno liberi prioris Matrimonii afficiantur: quibus non exsistentibus, nullae etiam sunt poenae secundarum nuptiarum. Et in Paratit. Cod. de secund. nupt. idem dicit: Secundas nuptias Legibus coerceri, ut prioris matrimonii liberis consulatur; a quibus plerumque ut eleganter Ambrosius 6. Hexamer. ait mutato concubitu, Paretes depravantur. Et certe haec


page 8, image: s008

Constitutio aequissima est, prout eam quoque vocat Thilman de Benignis, decis. Cameral. Syntagm. 1. dec. 4. vot. 3. num. 18. Quia nempe iniquissimum est, et a naturali ratione alie nissimum; bona quae a Patre pro fecta sunt, illis, qui quidem istius Patris fillii sunt, (solâ quidem nuptiarum iteratione, liberis tristi) praeripi, et ad alios, qui filii non sunt, puta Novercam, transferri. Val. Forster. tractat. de Success. ab intestat lib. 9. cap. 13. in fin. Ac si ut ICti loquuntur, praesumitur Patrem Novercalibus delinimentis instigatum, maligne circa sanguinem suum iudicium ferre. l. 3. et 4. ff. d. inoff. Testam. Forster. d. Ioco. Sicque tradit Bartolus in l si quis n. 15. ff. d. Testam tutel. ac Matth d. Afflict. decis. Neapolit. 357. num. 1. et 2. quod Mater habens secundum Virum (et vicissim Pater ducens secundam Uxorem.) sit multum Legi suspecta, quia per vota secunda, excoriat filios primithori, ex legis praesumptione Nec porro cum paucis quibusdam Doctoribus dici potest, generali totius Imperii desuetudine, constitutione L. hâc Edictali. sublatam esse. Namque si desuetudo, vel consuetudo, sit contratia Iuri scripto, tum plene et ad amussim probari debet: nec quoad consuetudinem, sufficit communem observantiam probare; cum illa sola consuetudinarium haut efficiat Iuss. mynsing. decad. 2. respens. 13. num. 13. Et in multis Germaniae locis, ea Constitutio diserte Statutis conspicitur inserta. Alls in der Pfaltz / Zweybrückische Landordn. tit. 100. §. aber die Muter tc. So dann auch in der Gülchischen Ordn. von Succession vnd Erbnng rubr. wie Vatter oder Mutter / vnnd andere Elter / ihre Kinder Erben/so sich in zweyie Ehe begeben. Item, In der Statt Wimpffen Reformation vnd Ordn. tit. 9. Pariter Fichardus, consil. 33. part. 2. num. 11. 13. et 14. aliquot praeiudicia allegat, in quevibus hae poenae iudieialiter adprobatae, et iuxta eas pronuntiatum fuit. Ac denique in attestando de moribus et institutis Germaniae aut inscitia multorum, vel temeriatate nimiâ saepe peccari, recte P. Gilkenius scribit, part. 3. tract, depraescription. c. 3. num. 228. Quin et nequit Pater praetendere, prodigaliter Uxorem praedefunctam suam Doten, aliaque absumpsisse, indeque conetur filium ita gravare, ut nil petere possit nomine bonorum maternorum. Cum praesertim noti Iuris sit, quod filius qui Patri succedit, capiat bona Materna praecipui loco; Paterque tantum iis utendi habeat facultatem, non alienandi l. 3. C. d. secund. nupt. l. 1. C. de bon. matern. Val. Forster. tractat. de Success. lib. 4. cap. 16. num. 2. Suntque bona Materna restituenda, non attentâ exceptione retentionis, l. un. §. taceat. 5. C. de rei ux. act. etiam ob res amotas per uxorem. d. §. taceat. vers. sed neque obres amotas. Quin et non conceditur


page 9, image: s009

compensatio in dotalibus rebus, ob res amotas: ut veriorem esse sententiam tradunt Iason. in l. divortio 8. §. ob donationes. num. 4. ad fin. ff. solut. matrim. Duaten. ibid. Roman. in l. rei iudicata, num. 9. ibique Alex. num. 8. et Duaren. ff. d. t. Novellus, de dote part. 8. privil. 1. Charondas, lib. 2. verosimil. cap. 10. Ant. Guibert. Costanus, in tract. d. dote. cap. 7. num. 17. Sane quia generalliter (per supra laudatum textum.) retentio prohibita est, debiti praetextu: Ea etiam comprehendet compensationem: cum et is retineat, qui compensat, l. 4. de compensat. Iuris item haud dubii est, quod compensatio nullibi obtineat locum, nisi ubi debitum utrinque liquidum exsistit: puta vel ex partium confessione, vel ex genere quaestionis, vel ex celeritate aut facilitate probationis l. fin. C. de Compensat. Zanger de except. part. 3. cap. 6. num. 31. Et liquidum demum id debitum esse censetur, de quo adparet, qui quale quantumve sit? Coler. de process. exsecutio. part. 3. cap. 1. num. 3. Mulier item, durante matrimonio, haud potest praeiudicare suae doti. Tuschus. tom. 2. conclus. 798. num. 8. Imo Maritus haud liberatur dotis restitutione, etsi Uxori dotem reddat, eam postea illa perdat. l. mutus 73. §. 1. l. fin. et ibi gloss. ff. d iur. dot. post alios Iohann. Frider. a Solis. tract. d. dot. quaest. 47. Et Prodigus, qui bona sua, dissipando atque dilapidando profundit, furioso aequiparatur, iureque minoribis constituto utitur, nec nisi quae ex re suâ sunt, facere potest.

V.

Porro autem, num Cives ad Matrimonium compelli possint, Rei publicae cum intersit, ut coniugia frequententur? haud dubitatione carere videtur. Quod licet affirmet Arnisaeus, polit. cap. 3. fol. 50. et 1. d. iur. Connub. 1. sect. 5. fol. 25. id tamen in eo, qui castum praefert Caelibatum (.cuius requisita recenset Arnisaeus, d. cap. 1. sect. 7. durum existimo: et efficienti causae Matrimonii, sive (ut alii volunt) formali, quae est consensus legitimus, contrarium esse apparet. v. Augustin. tom. 6. d. sanctâ virginitar. et Thom. Sanchetz. in tract. de matrimon. Sacram. 4. disputat. 22. Plato, de legib. 6. hâc de re ita scribit. Cives oportere liberis generandis atque ediucandis operam dare; ut vitam quam ipsi a maioribus accepissent, vicissim quasi taedam ardentem posteris tradant. Parentes quoque hîc ius quod dam praetendere posse videtur. Hincque apud Ovid. 1. metamorph. fat. 13. Inachus ad Io

--- Generum nihi filia debes:
-- Debes mihi nata Nepotes.

Ac an omnes debeant Matrimonio studere, vid. Pererium, lib. 4. in Genes. fol. 1598. Quamvis autem Caelibatus, etiam a D. Paulo nuptiis. praeferatur, 1. Corinth. 7, ac quoque ab ipso nostro Salvatore Matth.


page 10, image: s010

19. vers. 10. et seq. Non tamen nego, quin coniugatis et prole numerosâ a Deo dotatis, commoda prae aliis debeant concedi; ut iam supra dictum est: propter sumptus quos facere coguntur Sed utrum Magistratus cogere potest, ad consummandum Matrimonium eos, qui de promissione coniugali sunt convicti? Quid ni? Dn. D Felix Bidembach. tractat. d. caus. matrim. cap. 2. quaest. 7. et consentit praxis Consistorii Ecclesiastici incluti huius Ducatus, aliorumque locorum. Unde etiam circa Matrimonium ineundum quoque, transactio contra id non valere reputatur, Heigius, part. 2. quaest. 16. nisi adsint causer recusationis iustae. vid. in meâ decad. consilior. 1. consil. 2. Prohiberi etiam Concubinatus, et cogi debent ad Matrimonium contrahendum, qui extra Connubium legitimum cohabitare volunt. Novell. Leon. 89. et Novell. 91. vid. Arnisaeum, d. connub. cap. 4. sect. 5. Schifordegher, lib. 3. tr. 25. ubi de concubinatu multa. rittershus. d. diff. iur. civil. et canon. lib. 2. cap. 15. Quos Deus coniunxit, homo separare non debet: exindeque eluscesit, qui concubinarie seu separabiliter cohabitant, a Deo non esse iunctos. Sed anne Legislatio Mosaica reducenda; quae vult, ut Virginis violator. eam, si illa velit, ducere cogatur? vid. Thessaur. decis. 3. Kornmann, in Sibyll. Trigandr. cap. 43. et dixi etiam ali quid, in tract. de legib. ubi de iure Mosaico egi Olim porro romano-Germanici Imperatores, Civium filias qui in Imperii Uribius, praesertim aulicis suis nubere cogebant. Unde Fridericus II. Franckenfortenses, de Weltzlaria, de Frideberg, et de Geilinhausen, ab hoc onere immunes reddit; ut nempe nequeant arctari, filiam, aut neptem suam, alicui de Curiâ imperatoris, vel extra Curiam copulare in Uxoruem etc. Franctenforter Privilegia. Huiusque iuris vestigia conperiuntur, etiam apud Priscos Romanos Imperatores, vid. Alemanni notas ad Procopii histor. secretam, fol. 84.

VI.

Ut Matrimonium haut coactum esse decet: ita universo alicui ordini, non rite prohiberi, volunt ii communiter, qui ab Ecclesiâ Romanâ secesserunt. Ideoque sine robore, bella et arma parare, aiunt Robertum Bellarminum, qui 1. de Cleric. cap. 19. Caelibatum rectissime annexum esse Ordinibus Sacris, evincere conatur Iohann. Forster. dsputat ex Decalog problem. 8. decad. 2. Bronchorst. 1. miscellan. 96. Rittershus. ad Novell. part. 4. cap. ult. et de diff iur. Civil. et Canon. libr. 2. cap. 2. et seq. cum non sit eadem conditio omnium hominum; et ideo non iniquum esse autumant, multis diversimode comparatis, eadem imponere onera. Matth. 19. vers. 11. Sed confule de Caelibatu Sacerdotum, tractat. sing. Marquardi d Susanis.


page 11, image: s011

VII.

Interim tamen non cum Socrate, vel Euripide, multitudini civium ita studendum est; ut propterea alteram superinducereprimae Voxrem licere, dicamus. (quod tamen et Caesari placuit, sueton. in Vitâ cap. 52.) Cum nem pe Polygamia, cum primaevâ Matrimonii institutione, ut et cum veritate ethicâ pugnet, vid. Pierre Charron. 1. de la sageses cap. 48. num. 10. etc. In coniugio na~que amicitia requiritur summa: eam autem vix posse constare inter plures quam duos, ipsa ratio docet. Quia quimultis amicus, nemini est amicus. Piccolomin. d. moribus, grad. 7. c. 15. Et quemadmodum mel, vel vinum aquosum redditur, cum minimum aquae admixtum est; ita per istam polygamiam, amor quatenus se cogitur extendere ad plures, quodammodo u(darh/s2, ut Aristoteles loquitur, seu aquosus evadit, vide Bezam, tractat. de Polygam. Iohann. forster. disputat ex decalog. decad. 2. problem. 7. Balthas. Meisner. tractat. de legib. fol. 26. Mexia, 2. c. 13. Dn. D. Harpprecht, ad §. 1. num. 23. Insitut. de Patrpotestat. Bronchorst, 1. miscellan. 99. Arnisae. de iur. connub. 4. sect. 3. Clem. Timpler. 1. oeconomicor. 4. quaest. 7. Quamvis Bondinus 5. de Republic. cap 1. fol. 506. et method. histor. cap. 5. velit; Polygamiam iuris Naturalis esse iis in locis, ubi plures inveniuntur feminae, quam Mares. Nec quoque Polygamia Tartarorum, Michaloni displicet, in fragment. 7. Eamque non prorsus improbat Paracelsus, tractat. de inventor. artium, tractat. 2. fol. 172. Et hîc quoque relatu non indignum esse videtur: Hassiae cuidam Principi, etiam Theologum magnum maluisse binas permittere Uxores, quam fornicationes. ut refert Thuanus, lib. 39. fol. 815. Quod ego non capio. Hîc commode quaeritur, an Iacobus Patriarcha, aliique in veteri Testamento, duas simul ducentes Uxores, (aut habentes primariam unam atque alteram, et praeterea secundarias, ac simul ali quot concubinas, Drusius ad loca Genes. cap. 65. et ad Deuteron. cap. 71.) peccaverint; ut asserit Danaeus, 2. Ethic. Christ. cap. 14. Et sane fere est, ut naevum hîc, (quibus etiam sanctissimi non caruerunt.) agnoscam. vid. Chemnit. part. 2. exam. Concil. Trident. fol. 233. Aegyd. Hunn. in Matthae. c. 19. Meisner. in Philosoph. sobriâ part. 1. sect. 2. cap. 5. quaest. 1. Winckler. 3. de princip. iur. cap. 10. Cum praecertim, iure etiam Mosaico, proltibita inveniatur Polygamia. Levitic 18. vers. 18 ubi Tremellius. Dn. D. Hafenreffer. loco de Matrimon. fol. 633. Arnisae, de connub. cap. 4. sect. 2. adde Malachiae, cap. 2. vers. 11. etc. Drusium, ad loc. Levitic. cap. 10. Et sapientes Hebraei, in detestationem Polygamiae dicunt: Qui multiplicat Uxores, multiplicat veneficas. Capitula Patrum. fol. m. 24. Expenderunt hoc idem ius, suis Legibus Romulus et Numa:


page 12, image: s012

qui koinoni/an coniugalem, sacris ac bonis pariter commiscuerunt. (pro quo iure disputat Arnisaeus. de coniub. cap. ult. section. ult.) Indeque ut alter coniugum superstes, morienti succederet ab intestato, non exstantibus liberis; aut si liberi extarent, in Viriles partes, sanciverunt. Valentin. Forster. histor. Roman. fol. 32. et idem, tractat. de iurisdict. fol. 70. Quod non ita pridem, omnium fere locorum Germaniae moribus approbatur. vid. Ioachim Stephan. d. iurisdiction. 3. cap. 2. num. 21. etc. Guil. Forner. 1. selection. cap. 11. et 19. (vocatur apud nos vulgo, das Alte verfangenschafft Recht. Vid. Lehman, ex legibus Allemannicis haec deducentem, lib. 2. fol. 94.) et adhuci in pluribus Germaniaelocis viget. vid. Herbaium, rer. quottidianar. fol. 99. etc. Arithmae. peric. 1. disp. 6. thes. 10. In Galliâ, inter Coniuges, est communio bonorum, mobilium et acquisitorum. pasquier. 4. des recherch. c. 18. ad fin. vide etiam de Matrmonio Campanellam, politic. 3. §. 13. et seqq.

VIII.

Non solum Matrmonium inter duo tantum; verum et societas illa perpetua esse debet. Ac proinde firmitudini societatis matrimonialis, non Polygamia modo, sed et divortiorum promiscuus obest usus: Romanis et iudaeis olim usitatus. vid. forster. de iurisdict. Roman. fol. 96. et seqq. Arnisae. deconnub. cap. 6. sect. 2. et Malachiae, 2. vers. 16. (de iure iustinianeo, vid Rittershus. ad Novell. part. 4. cap. 7. et 8.) Non tamen propter adulteria, aut ea quae adulteriis aequiparari possunt, vel matrimoii substantiam convellunt vitia, formulam divortii ob malos mores, ex Petronio repetere prohibent nostrates: Quia fidem scelere violasti, et communem amicitiam, restuas ocius tolle, et alium locum, quem polluas, quaere Et quidem contra Catholico-Romanos, totalem separationem approbat Arnisaeus, de connub. cap. 5. section. 7. et cap. 6. secto. 10. Non in adulterio tantum: sed et in casu desertionis malitiosae. Arnisaeus, cap. 6. sect. 4. 6. et seq. Rittershus. ad Novell. d. part. 4. cap. 9. quae tamen S. Augustinus negat, tractat. de adulterin. Coniugiis, tom. 6. An vero et quando voxor Maritum vagabundum sequi teneatur? vid. Heigium, part. 2. quaest. 14.

IX.

An Adulterio, lege Iuliâ capitalis fuerit praestituta poena? quaestio est historica. Quod nego cum Fostero, de iurisdiction Roman. fol. 123. Heigio, part. 2. q. 29. nu. 47. etc. Timaeo Fabro, disputat. ad Inst. in §. 4. Inst. de publ. iudic. vid Lips. ad annal. Tacit. 4. num. 98. Lyclam. 2. membran. ecl. 9. et 10. ac ad 3. Lex iulia de adulter. Instit. de adult. Marcilium et Hortensium adde l. 29. 3. 1. ad L. Iul. de adulter. Quondam in prostibulum adultera mittebatur: quod Imperator


page 13, image: s013

Theodosius correxit. Histor. Tripart. 9. cap. 24. Quaeri item hîc potest: an statuto recte remittatur Adulteris poena mortis, iure Mosaico et communi Caesareo huic delicto praestituta? vid. Arnisaeum, de connub. cap. 5. section. 8 et de foeditate adiulterii dixi aliquid iam supra hoc capit. Sed certe in Galliâ adeo non capitalia censentur adulteria, ut quidem â Hugenottis propterea abhorrerent; quia ii adulteros morte plectunt. Dn. Lans cont. Gall. fol. 303. de Adulteriis, vid. etiam Tuschum, lit. A. conclus. 221. Utet illud in controversiam venit; an Maritus cum solutâ rem habens, adulter dici mereatur? Pro negativâ facit, quod uxor fidem maritalem frangens, maiori iniuriâ afficat naturam et maritum, propter seminum commixitonem, et alieni fetus suppositionem. vid. Rittershus. de different. Iur. Civ. et Canon. lib. 2. cap. 10. Sed pro affirmante adferri solet, ex individuâ societate, quae inter maritatos contracta cencetur, non inepte Lactantium, 6. cap. 23. evicere; Maritum adulterium quoque committere cum solutâ, ad de can. ult. c. 32 quaest. 6. Facit etiam imbecillitas feminei sexus, ut non gravius Uxor, quam Maritus peccâsse, videri possit. Quae et movit Imp Iustinianum, ut mulieres adulteras mitius puniendas iudicârit. vid. quae dixi. in tract. de poen. ubi de poenâ furti etc. Sed tamen antiquitus non mittebat Uxor divortii literas. Ioseph. 15. cap. 11. m. f. 433. b.

X.

Quoque cum ita firmum debeat esse Matrimonium; ideo praemeditate contrahi debet: vid. Ian. Drusium, in annotat. ad nov. Testam. fol. 2. praecedentibus nempe sponsalibus, quae appellantur de futoro. Speckan centur. 2. class. 2. quaest. 2. 3 et 6. Nec sine benedictione publicâ solem nique: absque eâ enim Matrimonium evilescit, et ansa datur multipliciter peccandi. vid. Drusium. d. loc. Nicol. Betsium, tract. d. Pact. famil. fol. 137. et Arnisae. de Connub. cap. 3. section. ult. Zepper. de legib. Mosaic. lib. 4. cap. 21. fol. 551. Louby Servin. tom. 1. playd. 7. fol. 323. etc. tom. 2. plaid. 25 fol. 433. tom. 3. plaid. 5. fol. 50. et plaid. 7. fol. 137. adde Rittershus ad Novell. part. 4. cap. 1. num. 16. etc. Ioachim, Stephan. ad Novell. 2. num. 8. etc. vide in decad. meû consilior. consil 7. quod est fratris mei. Iohan. Georgii Besoldi. Quodque puniendus sit, qui cum sponsa suâ, ante benedictionem publicam rem habet, pertractat. tr. sing. Dn. Mentzerus.


page 14, image: s014

CAP. II. De Potestate Mariti in Uxorem: ac item de aetate et aequalitate coniugum.

PErtinet et hoc ad Matrimonii tractationem Politicam, ut sciamus; non eo usque sese extendere Imperii maiestatem, ut Marito potestatem, in Uxorem Iure Divino, Naturae et Positivo competentem, ex parte obfuscet. Quae nempe adeo magna est, ut cum Mulier in potestatem Viri venit, non amplius in sacris paternis constituta censeatur. Genes. 2. vers. 24. et 31. vers. 14. Psalm. 45. vers. 10. 1. Corinth. 11. vers. 10. Ephes. 5. vers. 22. Coloss. 3. vers. 18. (exemplum Pausanias habet, lib. 4. fol. 217.) Idue contra Ius Romanum, Arnisaeus, polit. cap. 3. fol. 79. et tractat. de Connub. cap. ultim. section. 1. et 2. cum ratione defendere videtur. vid. leopold. Hackelman. disput. Illustri. 1. thes. 19. Timae. Fabrum, disputat. ad Instit. 5. thes. 1. in not. ad fin. Iustum Maierum, in disputation. ad lib. 1. ff. thes. 147. iacob. Cramer. disputat ad institut. 2. thes. ult. Quippenam hâc ratione, matrimonium turbaretur. l. 1. infin. d. liber. exhib. l. 5. C. d. repud. Dissentit Illustr. Enenckel. d. privileg. Parent. privileg. l. cap. 13. a princ. In statu primaevo, Marito Mulier, ut capiti subiecta erat. maledictio Mariti dominationi subdidit uxorem. Genes. 3. vers. 16. Et quia filia nupta, egreditur Patris poteistatem, inde apud Iudaeos non ea cogebatur alere parentes. Drusius, Erbriaic. quaest. 2. cap. 63. Sed vero detestandum est Ius illud, quod in Galliis quoque non ante multos annos Dominilocorum sibi adhûc asserebant, in novas nuptas. Papon. lib. 22. tit. 9. arest. 18. fol. 1272. Suadet et Bodinus, 5. de Republ. 2. ut et lather. 3. de cens. cap. 4. ut certae de Dotibus Leges ferantur, tum ne dotium magnitudine domus exhauriantur: tum praecipue ut Dote moderatâ, Feminae ad pudicitiam et obsequium virorum, facilius cogantur. vid. Iuvenal. Satyr. 6. Nicol. Betsrum, de pact. famil. fol. 190. Barthol. Musculum, tractat. de sucess convent. memb. 2. num. 126. etc. fol. 64. arnisae. de connub. cap. 3. fsect. 8. num. 14. etc. Costan. tractat. de dotib. 1. num. 3. Rolhag in certam. Masculo foem. cap. 34. Eandem propter rationem Bodinus, feminis denegat successionem: quem Zabelius, qpud Arumae. discurs. ultim. thes. 7. incaute reprehendit. Et hoc certe fundamento nituntur, filiarum multis in locis usurpatae renuntiationes.


page 15, image: s015

II.

Maritus sive Paterfamiliâs, in se imaginem et similitudinem habet Regis: Keckerman. disp. pract. 28. probl. 8. (unde et verbum Dominus, a nomine Domus, Henr. Alstedius deducit, in Lexic. Theolog. fol. 115.) Quia vero nullum Imperium sine potestate cogendi existit: inde consequitur, Viris quoque concedendam esse facultatem, vel invitas in ordinem redigendi Mulieres. Quae apud plerasque gentes, ad Ius vitae necisque porrigebatur. Aerod. fol. 490. Forster. Histor. Roman. ad Legem Romuli S. Arnisae. d. connub. cap. 7. section. 5. vid. Lyclam. 7. cap. 27. An autem ea potestas, Iurisdictionis nomine veniat adpellanda? vide Paschal. de legat. cap. 76. Et etiam Mulieres romanae, Maritis non servibant. Plutarch. in romul fol. 49. Pie Aristoteles, 2. oeconom. 1. scribit: Existimare debet Mulier, bene instituta legem esse sibi ingenium et mores Viri sui; latem a Deo eo tempore, quo Nuptiae iunctae sunt, et Vitae societas contracta. Uxor quippe, quae propter Virum facta est, ut testatur Theages Pythagoricus apud Stobaeum, Virum quoque suum, pro Domino et normâ vitae suae habere debet. ac innuit Principatus dignitatem in Viro, etiam D. paulus, 1. Corinth. 11. vers. 7. ubi ait: Vir est imago et gloria Dei, at mulier gloria Viri. Ebraei, qui Philosophiam quandam in Grammaticâ proponut
[Gap desc: Greek word]
pro Viris sumunt:
[Gap desc: Greek word]
, pro sequiori sexu, abiecto aleph literâ capitali, cum mulier non debeat esse caput; quod et ideo velamine tegit. Avenar. in Lexic. Uxoremque mariti famulam esse, ex R. David Kimchi, et S. Chrisostomo Gualtperius tradit in collat. interpret. Genes. fol. 121. ac. 160. Quo pertinet, quod apud Auctorem quendam Hebraeum, referente Iano Drusio, in annotat. ad nov. Testam. fol. 327 Matrona quaedam, ad sponsam inquit: sint oculi tui suspensi in maritum, ut oculi ancillae in manum haerae suae; et tunc honorata eris in oculis eius. Quod si fueris ei ancilla, erit ipse tibi servus, et honroabit te ut Dominam: sed si extuleris te contra eum, erit tibi Dominus etc adde Richter. axiom. oeconom. 62. Hâcqueratione Livia de vicit Augustum: vid. Dion. lib. 58. fol. m. 618. hâcque eâdem ratione, in pace cum moroso marito vixit Augustini Mater. Augustin 9. confess. cap. 9. At vicissim vero, Ovveno teste, lib. 1. epigramm. 117.

Coniugis ingentes animos, linguamque domare,
Herculis est decimus tertius iste labor.

Nonnulla etiam Uxoris vitia, sunt ferenda, Agellius 1. noct. Atticar. c. 17. Porro antem in omni suo Regimine. Rem publicam respicere debet Paterfamiliâs, atque eo formam et modum administrationis suae referre. Keckerman. disputat. practic. 28. problem. 9.


page 16, image: s016

Quod et S. Augustinus innuit, cum 19. de civitat. Dei. c. 16 Ad fiv, ait ex lege civitatis, praecepta sumere debet Paterfamiliâs, quibus domum suam sic regat, ut sit Paci accomm odata Civitatis.

III.

Imperium autem Mariti, vulgo verbis durioribus, et pro diversitate admissorum, verberibus etiam circumscribitur; cum in humanitate, non in atrocitate consistat. Arnisae. de connub. cap. 7. section. 3. et seq nisi in Adulterio deprehensa fuerit: Publicatae quia Pudicitiae rara est Venia apud eum, qui pudicitiam amat; et iusto dolori aliquid condonandum putatur. l. 4. C. de adulter. eleganter Lyfias, orat. 1. Ceteris in casibus, ne nimiâ potestate ad Uxorum contumeliam abutantur; Marit orum hocce Ius, le gibus haut immerito rerestrictum est Civilibus: nec consultum putarem, (quod tamen Bodino, 1. de Republ. 3. placuit.) privata ut Uxorum coercitio severior, reducatur. An Viro in Uxorem privatim liceat animadvertere, et de similibus quaestionibus, vid. Iacob. Martini, Colleg. Philosoph. 1. disputat. 4. thes. 5. et Colleg. 2. disputat. 6, thes. 5. ac ultim. item disput. 7. thes. ult. Sane quondam apud Romanos, Uxores crimine pollutae, maritis iudicandae tradebantur. Tacitus 13. annal, ubi de Pomponiâ Graecinâ, Plautio nupta. Estque Mulier, etiam post Mariti mortem in eius potestate: Inde et Privilegia maritatae, in Vidua non cessant. Milanens. decis 9. lib. 1. fol. 71. Mirum, quod habet Spartianus, in Caracallâ: Eos, qui Lunam femineo nomine, ac Sexu nominant, addictos Mulieribus semper servire.

IV.

Addo et hoc; de aetate Coniugum, magis apte Philosophos et Politicos, quam Iureconsultos disserere: cum hi solam generandi facultatem: Pedro Mexia, 2. cap. 14. Dn. Harpprecht, ad princ. num. 7. Inst. d. Nupt. illi alias etiam qualitates et circumstantias perpendant. 7. Polit. 16., Timpler. 1. oeconom. 4. quaest. 9. Etenim ut recte monet Molinaeus, in not. ad tit. extr. de desponsat. impuber. haud aptitudo est consideranda respectu potentiae, et copulae duntaxat, more brutorum; sed et respectu iudicii et consilii, vid. Melchior. Iun. quaest. Polit. 28. et 30. Quae Uxorducenda, et de aetate ad coniugium idoneâ, vid. Canonhiero, 4. cap. 2. et 3. adde Kornman, inlineâ amoris, fol. 141. Interim tamen haud debent cunctari Parentes: de eoque more conqueritur S. Augustinus. 2. confess. 2. ad fin. et cap. 3. num. 1. ad fin. ut et cap. eod. fol. m. 46. ac seq. In disquisitionem hîc venit; An sponsalia infantium velimpuberum, ex causâ status admittantur? Id non nisi statuum et Ordinum maturo consilio, si Parentes desint, fieri posse puto: vid. Arnisaeum, de connub. cap. 2. section. 2 quâ de re Paucos ante annos in Galliis disputabatur Politica haecce


page 17, image: s017

Matrimonia, secundum Status rationem magis, quam secundum Ecclesiae ordinationem expediuntur: Ideoque infausta fere comperiuntur. Cominaeus, 7. cap. 3. et lib. 8. cap. 15. fol. m. 813. Barctaius, in Argenid. 3. fol. 368. Et haec quoque Matrimonia Politica, caute sunt contrahenda: Saepe enim non bono fine ambiuntur, nec ut velint ea consumari; sed tantum, ut hostes sopiantur, quod pro stratagemate venditat Polyaenus, lib. 4. cap. d. Antigono in princip.

V.

Quemadmodum in Matrimonio inaequalitas, quaecumque illa sit, vitari debet: Richter. axiom. oeconom. 61. ita etiam non permittendum est, ut nimium senes, Iuvenculas ducant. Arithmae. peric. 2. fol. 39. Si enim inter genitos et genitores nimia est distantia; tum facile flaccescit ac cessat officium Parentum: pariter ut, nimia si sit annorum prop in quitas omnis reverentia in Parentes tollitur; quippe liberi aequales cum Parentibus aetate, insolescere et intumescere folent. Eâdem quoque ratione, si inter contrahentes magna aetatis est dissimilitudo, magnam praedicere possumus dissensionem, vid. Iunium quaest. polit. 29. Arnisae. de connub. cap. 2. section. 4. et ut in omnibus rebus, sic etiaem in Matrimonio, proportio harmoniam at que concordiam efficere est potis. Martial. 4. num. 13. De Matrimonio Iuvenis et Vetulae, ubi nulla spesprolis, quid sentiendum? disputat Dn. D. Felix Bildembach. in tractat. de causs. matrimon. ad fin. Ubi ait: illud non contrahendum sed tamen contractum, non dirimi debere. Quidque hâc de re sanciat constitutio Genevensis, vid. apud Zepper. de legib. Mosaic. fol. 543. lib. 4 cap. 20. Huc pertinet iocus Barthol. Bollae, Bergamasci, in nuptias ridiculas duorum senum, centum et triginta annorum:

Accurrite Vos Physici Doctores,
Et contemplamini Maii istos flores.
Qui rallegrant istam aetatem,
Et faciunt concurrere totam Civitatem,
Audivistis numquam nasci mortem,
Et Mundi novam istam sortem.
Ex isto Matrimonio nascetur mors genuina,
Nisi cito fiant Charonti rapina.
Contra conscientiam ipsi coniunguntur;
Sed secundum conscientiam haec scribuntur.

Et ex Athenaeo, Phil. Melanchth, lib. 3. eprigram.

Noctua ut in gelido cum nidum forte sepulcro,
Construit, et caecum foeda cubile tenet:


page 18, image: s018

Talis erit thalamus Vetulae Mulieris, egenti,
Et deliranti, quae male nupta seni est.

VI.

De Appii Legislatione, qui in eas Tabulas, quas Decem prioribus addidit, et hanc posuit sanctionem: Ne Patriciis cum Plebeiis licita connubia essent: Dionys. Halicarnass. 10. in fin. quid sentiendum sit? querirur de eâ C. Canuleius Terib. Pleb. Nullam esse maiorem, in quit, et insigniorem contumeliam, quam partem Civitatis veluti contaminatam, indignam connubio haberi: nihil aliud esse, quam exilia inter eadem moenia, quam relegationem pati etc. Livius, 4. in princip. Sed haec res Politicâ indiget diiudicatione, quam adhibet Arnisae, tractat de connub. cap. 3. section. 6. Hûc referri possunt multa, quae habet Cardanus, tractat. de utilitat ex advers. capiend. tit. de Uxore ducendâ fol. 928. et tit. de Uxoris contumaciâ, fol. 953. In Graeciâ Uxores, filiae et pueri, vixin publico, nec nisi personari conspiciuntur. Bellonus 2. cap. 35. 37. et lib. 3. cap. 14. Nec item Graeci, adhibebant Mulieres honestas ad convivia Virorum. Muret. 7. var. 2. Venetiis, Virgin es honestae in Monasteriis educantur. Würtemb. Raiß in Ital fol. 158. At in Angliâ summa est libertas etiam maritatarum. Würtembergische Badenfarth/fol. 13. Sed vicissim Turcicae Feminae omnes fucatae sunt. Bellon. 3. cap. 34.

CAP. III. De Officio Parentum, Debitoque Filiorum.

II, qui respectu coniugii, Maritus et Uxor dicuntur; propagationis intuitu Parentes adpellitantur: et ita secunda societas ea habetur, quae est inter Liberos et Parentes. Et dicendum hîc est de officio Parentum, de Debito Filiorum; et Iure vel Imperio, quo illud debitum exigunt, tuentur, vel negligentiam liberorum vindicant Parentes. Officium Parentum, vel praecipue in eo consistit; ut liberi alantur, nutriantur, educentur, et bene instituantur. Ideoque nullo vel Nobilitatis, vel humilitatis habito respectu, Matres fuis ipsae uberibus infantes alere debent. Keckermann. disputat. practic. 28. problem. 18. Tholosan. 14. cap. ultim. Cardanus, de rer. variet. lib. 8. fol. 516. Richter. axiomat. oeconom. 47. Zachar. Fridenreich. 1. polit. 5. Ego, Comm. ad l. 1. ff. de Iustit. et Iur. quaest. 124. Unumquodque enim naturaliter ex


page 19, image: s019

eo alimentum accipit, ex quo generatum est, 1. polit. ule. Ut unicuique rei in suâ matrice melius est, et perfectior ea exsistit, quam in aliâ (.quod in plantis alio translatis apparet.) ita quoque salubrius et melius nutrietur fetus illo lacte, cum quo habet naturalem cognationem; quam alieno. In Galliâ Lege receptum est, ut feminae, ex fornicatione quae conceperunt, ob solum partum, et sepulturam clande stinam, etsi non constet, infantem vivum hanc in lucem editum fuisse; extremo supplicio adficiantur. Papon. lib. 22. tit. 4. arrest. 2. Tanti aestimant negligere storgh\n maternam. De liberorum curâ, vide Cardanum, tract. d. util. ex advers. cap. fol. 970. et Hieronym. epistol. ad laetam. d. inst. filiae. incip. Apostolus Paulus. item, in epistol. ad Gaudentium. incip. causâ difficilis etc.

II

In controversiam circa haec venit, An Monstrosus partus debeat ali? Et expeditum ab omnibus habetur; partum prorsus monstrosum, et a formâ, specieque hominis declinantem, minime alendum. Danaeus. 2. Ethic. Christ. 13. Forster. de Iurisdict. Roman. fol. 185. Ego, Comment. ad tit. 5. et 6. lib. 1. ff num. 20. Quin et monstrosi partus. ominosi, portentosique fere sunt. Richter. axiom. oeconom. 17. Ex incesto tamen procreatum, magis est, ut nutrire cogantur Parentes. Ego comment. 1. ad tit. ff. de Iustit. et Iur. inl. 1. quaest. 23. Nequit enim Civile Ius adimere liberis Lege naturae debita alimenta caevallos, tom. 3. quaest. 757. et hunc Iuris Civilis rigorem, Canonica aequitas correxit. c. 13. extr. qui filii sint legit. Sic etiam filia naturalis, est detanda. Servin. tom. 3. plaid. 20. fol. 436.

III.

Nimiam Civium multiplicationem, per procurationem Abortus feminarum, contra omnem, etiam naturalem rationem, impedit Aristoteles. 7. Polit. 16. (. quem tamen Casus ita defendit, quasi ibi tantum aliorum recenseat morem.) vid. Timpler. 1. Polit. 7. quaestion. 5. Gregor. Tholosan. 14. cap. 3. section. 8. et 9. Quod delictum, merito ut homicidium hodie punitur. l. 38. §. 5. ubi Dd. de poenis. Lactant. 6. cap. 20.

IV.

Debent et defensionem Liberis suis Parentes; quippe pariter naturali consentaneum est aequitati, ut quis ab eo defendatur, a quo originem trahit. Indeque adprobare non possum, Vaudi et Obrechti opinationem; qui negant, Parentes filiorum suorum, e periculo eximendorum causâ, latronem vel alium iniustum aggresserem, occidere recte. Ego ad L. 3. de Iustit. et Iur. quaest. 15.

V.

Vicissim, cum liberi a parentibus vitam habeant, vitaeque sustentationem; et iis omnia naturalia accepta ferre debeant: Liberi proinde maximam Parentibus reverentiam, oboedientiamque praestare


page 20, image: s020

tenentur. Huncque honorem Deus suo proximum voluit: Quod et Phocylides non ignoravit.

*prw=ta qeo\n ti/ma, mete/peita de\ s1ew=| gonh/as1.
In primis venerare Deos, ac deinde Parentes.

Typotius de Legibus, fol. 174. nullum que certius impietatis signum est, quam neglectio Parentum. Richter. axiom. oeconom. 44. et seq. Ardentior tamen est Parentum amor, quo liberos complectuntur; quam e contra liberorum erga Parentes. Unde Arabes in Proverbio habent: Cormeum super filio est; at Cor filii mei super lapide. in Adag. Arabic. Locmanni, subiunctis, num. 97. Et eleg. Robert. Garnier. in Bradamant. act. 2. Sc. ultim.

He Dieu qu' un enfant peut nos esprits martyriser.

Sed utrumne filius in Magistratu constitutus, Patri Privato, loco cedere debet? vid. Henning. Arnisaeum, doctrin. polit. cap. 5. fol. 117. Aegyd. Strauchium, disput. Ethic. decad. 10. thes. ult. Me, comment. ad tit. d. Iustit. et Iure ad l. 2. quaest. 4 Ac adnotat Bald. et Ludovic. Romanus, ad l. 8. de in Ius vocand. Quod etiam si silius, Dictaturâ Ecclesiasticâ ornetur, hoc est, summus Pontifex creetur: tamen Patrem debeat revereri. Hûc facit Matth. cap. 22. vers. 43. Hinc uces Veneti, in Mitrâ crucem portant: ut Pater filio honorem exhiber non dedignetur. Guazzo, in Dial. fol. m. 312. Alias praefertur merito Parentum amor, reverentiae quam Domino Vasallus debet. Unde contra Patrem non cogitur Domino in auxilium esse. Kirchner. orat. 7. et 8. et vide Me in commentar. ad L. 2. de Iust. et Iur. quaest. ult. Hinc etiam Parentum imprecationes, raro sine effectu sunt. Richter. axim. histor. 291. et axiom. oeconom. 19.

VI.

Pars cultus Paterni est, ut liberi Parentes senio confectos nutriant: quod nec animalia negligunt, ratione carentia. Unde Aristophanes in Avibus.

Sic est nobis Avibus haec antiqua Lex,
Descripta in Legum tabulis, quas Ciconiae habent,
Parvas nam cum Pater Ciconias nutrivit, et iam factae sunt volatiles,
Oportet natos hanc referregratiam, ut senes vicissim nutriant.

Quomodo honorandi sint Parentes, docet Rab. Salomo. Quis est honor, quem filius debet exhibere Patri et Matri? Dat eis cibum et potum, calciatque, introducit et educit. Hiscuni Hebraeus: Legimus, honora Deum de opibustuis, et honora Patrem et Matrem. Deus honorandus, si habeas: Parentes sive habeas sive non: nam fi nihil habes, debes mendicare ostiatim pro eis, refert Ian. Drusius ad. Matth.


page 21, image: s021

cap. 15. et vid eundem Ebraic. quaestion. lib. 2. cap. 63. et ad loc. Leviticcap. 64. Ignobilis est qui Parentes non nutrit Laert. in Solon. fol. 37. Enenckel. de privileg. Parent. 7. cap. 6. Imo poterant et olim liberi a Parentibus vendi. vid. Dominic. Arumaeum, exerc. 2. thes. 2. etc. Caevall tom. 3. quaestion. 780. Ex his evincitur quoque: Legitimam Parentibus (. aeque ac Liberis.) etiam de Iure naturae debitam essec. si paterd, testam. in 6. Bernhard. Graevae. lib. 2. conclus. 119. consid. 1. n. fin.

CAP. IV. De Imperio Paterno.

OBedientia Parentibus debita, Imperio, potestateque quâ dam asseritur, et sarta tecta conservatur. Patriam ergo hanc potestatem, Iuris Civilis esse, perperam post Bartolum, in l. x item in potestate. de his qui sui vel al. Iur. nostri voluerunt Interpretes. Quippe nam filius in potestate Patris, naturâ esse dicitur, in l. 195. § familiae. de Verb. fignif. Aristot. Ethtc. 8. cap. 2. Vacun a Vacuna, declarat. 8. Bodin. 1. de Republic. cap. 4. et method. histor. cap. 6. Alberic. Gentil. 4. de Nupt. 1. et 2. Proprium quidem Ius illud Civium Romanorum est; §. 2. Instit. de Patr. potestat. ideo quod deportati non illo gaudent: §. 1 quib. mod. Ius Patr potest, solvitur. Sed non proinde aliis in cognitum gentibus, ipsique Naturae. Quod idem de Adoptione tradit Wesenbec. in parat. ff. de adoption. num. 2. vid. tamen Andr. Gerhard. disp. ad Instit. 2. thes. 1. Timae. Fabrum, disputat. ad Instit. 5. thes. 2. Me, commentar, ad tit. 5. et 6. ff. quaest. 13. et disputat. Pandectar. 1. thes. 3.

II.

Reclamantibus et invitis Parentibus contractum Matrimonium, contra Ius naturae rationale, et etiam contra Ius Civile esse, dicunt nostrates, Dn. D. Bidembach. de causs. matrimon. 1. quaest. 1. Cothman. tom 1. consil. 1. Dn. D. Harprecht. in princ. Instit. de Nup tnum. 23. et Graevae. 2. conclus. 9 5. consid. 1. Betsius, de pact. famil. fol. 138. Non tamen sine speciosis rationibus dissentiunt, Anton Contius, 1. succesiv. 4. Guibert. Costanus. 1. quaest. cap. 12. Bellarmin. controvers. tom. 1. de matrimon. cap. 27. Iniquum est, ut Patri invito, suus haeres agnascatur. Haecque ratio hodie, etiam in emancipatis valet: quia avus etiam emancipati nepotem, Legitimâ honosare tenetur: Fereque infausta esse Matrimonia, non exparentum voto inita; experientia docet Richter axiom oeconom. 59. Canonistae nimis euzgarividentur, qui nec Statuto nllo prohiberi posse, ainnt; ut ne citrae


page 22, image: s022

Parentum consensum, Nuptias contrahant Liberi. Graevaeus, d. loc. consideration. 2. Osvvald. Hilliger, ad Donell. 13. cap. 20. lit. C. Nam et Gallicana sanctio, Parentum requirit consensum, Pasquier. lib. 3. des epistr. fol. m. 37. Papon. lib. 22. tit. 6. de Crimineraptus. Servin. tom. 3. plaid. 6. fol. 127. Thuan. 19. fol. 404. Adr. Pulvae tractat. de nupt. Ac quoque antiquiores Canones, fere desiderant hunc eun dem. c. aliter. c. nostrates. causs. 30. quaest. 5. can. non omnis. et can. seq. 32. quaest. 3. Alberic. Gentil. de Nupt. 4. cap. 4. et 8. Dn. Bocerus, class. 1. disputat. 9 thes. 8. Arumae. exercitat. Iustinian. 2. thes. 9. Coras. 1. miscellan. 13. et ad L. 10. de statu homin. Bronchorst. 2. assert. 15. Rittershus. de different. Iur. Civ. et Canon. cap. 2. et seq. Si subsequente copulâ, in quasi Matrimo nium sponsalia degenerâssent: nihilominus Parens, distractionem fieri cupiens, audien dus esse videtur. l. 12. §. 3. ff. de captiv. et postlim. revers. dissent. c. cum causa. extr. d. raptor. Quâ de gravissimâ controversiâ, videatur Wesenbec. in Paratit. l. num. 8. de ritu nupt. Philipp. Melanchthon. in examine de consens. Parent. Dn. D. Felix. Bidembach. p. m. cap. 1. quaest. 1. §. quod si vero fol. 19. Dn. D. Harprecht, in princ. Institut. de nupt. num. 70. Alberic. Gentil. de Nupt. 4. cap. 7. Arumae. exercit. Iustinian. 2. thes. 11. Guil. Val. Forstner. disputat. ad Instit. 3. thes. 22. Quia etsi dura atque acerba huiusmodi sit separatio: tamen si impunita non relin quatur talis audacia, numquam aut perrarô contin get, ut eâ uten dum sit severitate: Hilliger ad Donell. 13. cap. 20. lit. V. ac etiam hoc ni dicamus, elusoria essent omnia Iura, consensum exigentia Parentum. Quod et Gallicano Iuri consonum est. Papon. lib. 22. tit. 9. arrest. 9. ad fin. vid. Lehman. fol 112. col. 2. et meum tractat. de nupt. subiunctum consil. 2. Mortuo Patre, consensum Matris in Liberorum, cumprimis vero Filiarum minorum Nuptiis, de Iure quoque Civili requiri, haud abs surde quis dixerit: l. 1. l. 20. C. denupt. Borcholten tractat. de gradib. pag. 52. etc. probatque id ex Novella 115. cap. 3. §. 11. Cyprae de spon salib. 6. §. 7. et apud Theologos est expeditum. Dn. Bidem bach. d. quaest. 1. §. tandem. Anton. Matthae. in not. ad Instit. tit. de nupt. fol. 32. Papon. d. tit. 6. arrest. 9. et 10. Sane mater olim filiis nomen imponebat. vid Drus. infragm. ad Genes. fol. 91.

III.

Quin nec Monasterium, nolente Patre ingredi silium, rite, conatur probare Petr. Aerod. tract. sing. de Iur. Patrio ubi in Filium Iesuitam, invehitur satis acerbe, et affertur eum in sensum textus Matth. 15. vers. 4. et seqq licet diversum sentiat. l 56 §. 1. C. de episcop. et Cleric. Nec etiam propter aslumptionem Religionis liberatur quis a Patriâ potestate, ut quidam dicunt. Hieronym. Caevellos, opin, comm. contr. commun. quaestion. 829. vid. Heinric. Velsten centur.


page 23, image: s023

polit. quaest. decad. 2. quaest. 2. Enenckel. de privileg. parent. 1. cap. 9. num 10. etc. at num. 21. etc. Bellarminus tamen magnis ex rationibus dissentit, de Monach. cap. 36. Qui idem eod. tractat. cap. 21 disquirit, An et quatenus Patri in omnibus oboediendum.

IV.

More olim Romano, Ius vitae et necis, Patri adversus liberos concessum, et Dominicâ in servos potestate gravius fuit. Ioachim. Stephan. 3. de Iur is dict. 2. num. 23. etc. Val Forster. de Iurisdict. fol. 202. Rod. Forner. rer. quottidian. 1. cap. 2. Ernest. Cothman. disput. ad Inst. 4. thes. 6. 7. et 10. Iacob. Cramer. disputat. ad Institut. 3. thes. 3. et seq. Aerod fol. 486. etc. lib. 6. tit. 7. et fol. 502. Idque ex Lege Romuleâ: iuxta quam Illustres Viri pro rostris, favente Plebe contionantes in Senatus invidiam, fruentesque aurâ populari, detracti de suggesto abducti sunta Parentibus, poenas daturi ex ipsorum sententiâ, quos dum per forum ducerent, nemo adstantium eripere poterat: non Consules, non Tribuni, non ipsa turba etc. Dionys. Halicarnass. lib. 2. Quid vero intersit, inter Patris et Domini Imperium, vid. Muret. apud Gruter. tom. 2. fol. 992.

V.

Laxae huius potestatis amputationem, malum esse in infinitum serpens, deducit Pierre Charron. 1. de la sagesse. c. 47. ex eoque evenire, ait, quod liberi oboedientiam opemque recusent Parentibus, in pistrinoque forensi, non raro cum ius versentur; contra eoisem cominus, eminus, caesim, punctimque rem gerant: quibus consentit Bodinus, 1. de Republic. 4. Liberorum tamen illa severior coercitio, vitaeque et necis arbitrium, ut desuetu dine paulatim, ipsam propter atrocitatem; deinde Principum rescriptis abrogata fuit: ita non sine magnâ ratione, cessat, et prohibita nunc es ubique. Illustr. Enenckel. d. privileg. Parent. 1. cap. 1. num. 5. etc. Guyon. tom. 3. lib. 1. c. 14. Arnisaeus, 5. polit. fol. 118. Kirchner. disputat. de Republ. 1. thes. 6. Velsten. d. decad. 2. thes. 6. Rod. Forner. rer. quotid. 1. sap. 3. Ioachim. Cluten. in paradox. thes. 3. Zabelius, apud Arumae. discurs. ult. thes. 4. Ex optimo etenim more, quando erant omnia, (. qui tum, ut Lex valebat.) haud facile illo Imperio abutebantur Patres. argum. l. 22. §. 4. ff. d. adulter. quod tantum eo respectu ipsis fuit indultum, ut metu eius deterriti liberi, eo melius in officio continerentur. Aliis ergo nunc cum vivatur moribus, soluta eiusmodi potestas, Parentibus ut perm itatur consultum non esse videtur. Uno solummodo potestatis Patriae veterisnecandi liberos, remante vestigio, in Filiâ adulterâ. l. 20. et seqq ad 1. Iul. de adulter. Forster. de Iurisdict. Roman. fol. 148. etc. Inceteris, pietatem parentibus debitam si liberi non agnoscant, iure quidem Patriae potestatis eos castigare, haud est prohibitum: acrins vero


page 24, image: s024

remedium usuri, Praesidi Provinciae eos offerre iubentur Patres; dicturo sententiam, quam ipsi quoque Patres dici voluerunt. l. 3. C. de patr. potestat. In quaestionem itidem vocatur; An ullo in casu filius adversus Patrem se defendere queat? Et puto, numquam Patri castiganti, sed in terdum illicite offendenti resisti posse. l. 14. C. de hisqui accus. non poss. Cluten. paradox. thes. 4. Ego, in comment. ad tit. de Iustit. et Iur. ad l. 2. quaest. 9. vid. Deuteronom. 21. vers. 18.

VI.

Vetus etiam Parentum Ius fuit, filiorum im morigerorum ab dicatio. Plato. de legib. 11. Forster. d. Iurisdict. fol. 205. etc. de quâ pulchre Servin. tom. 1. plaid. 9. fol. 421. etc. Hâc abrogatâ; l. abdicatio C. de patr. potestat. mitius Ius est introductum, Exheredatio nempe: quam etiam Iustinianus Iure novo, ad certas causas adstrinxit, Novell 115. cap. 3. Parentum haec potestas, in ingratos et minus obsequentes liberos, fundatur Genes cap. 49. August. Callias, Silva Myster. 1. fol. 49.

Sic Ruben atque Levi, Simeonque Parentis aperto
Ius primogeniti perdidit Elogio.

VII.

Ex potestate itidem Patriâ vitae necisque consequebatur; ut Romani olim nil proprium possederint, quam diu Patres eorum in vitâ manserunt. Unde plurima Iura introducta fuerunt, de quibus late tractat Valentinus Forster. de Iurisdiction. Roman fol. 225. etc. Iura haec, partim ipsâ Iustinianea Legislatione abrogata fuerunt, tot. tit. C. de bon. quae liber. et tot. tit. C: de bon. matern. Eo etiam, quarundam Nationum moribus res haec fuit redacta; ut simul ac Mater alicuius vitâ cedit, statim is in tutorum in cidat potestatem. Iac???b. Curtius, coniectur. tom. 1- cap. 26. Lex nempe propter metum secundorum votorum, Patris fidei tutelari, haud confidere audet.

VIII.

Sciendum tamen, hodie secundum consuetudinem totius Germaniae, Emancipari liberos ipso facto, quando Parentes ipsis permittunt, propriam Familiam habere. Zasius, in l. utrum turpem 106. de Verb. obligat. Forster. d. Iurisdiction. fol. 279. etc. vid. Giken, de praescript. part. 3. cap. 3. num. 360. etc. Ernest. Cothman. disputat, ad Iust. 4. coron. 2. Eberhard. Speckhan. centur. 1. quaest. 28. Hilliger. ad Donell 2 cap. 26. lit. M. Berlich. part. 2. conclus. 11. Haec eadem consuetudo in Hispaniâ viget: Castillo de ususruct. cap. 3. num. 77. ac Lusitaniâ item, Molina, disputat, 220. num. 3. et Iure Wurtembergico confirmata invenitur. Ac videtur fundamentum habere. Genes. 2. vers. 25. et adde Guyon. 1. cap. 15.

IX.

Et tandem, Persona ut Parentum, Liberis eo magis sacrosancta foret; horrenda interfectoribus Parentum supplicia


page 25, image: s025

infligebantur, Aerod. lib. 8. d. parricid. Alex. ab Alexandr. 3. genial. cap. 5. Magius 4. miscellan. cap. 8. Zepper. 4. de legib Mosaic. cap. 12. Christ. Coler. parerg. cap. 3. Kornmann de miracul. mortuor part. ult. cap. 29. (de quorum ratione, vid Cardanum, lib. 10. de subtil. M. Stephan. 1. de Iurisdict. cap. 6. num. 166.) quae propter atrocitatem et periculum animae, in plarisque Regnis et Principatibus observari desierunt. Forster. de Iurisdiction. fol. 157. etc Wesenbec. in par. ff. d. parricid. Et hinc etiam est constitutum, ut nece ssario parentis necem Filii vindicare teneantur. Petr. Heigius, part. 2. quaest. 34. Andr. Gerhard. disputat. ad Inst. ultim. thes. 9. Adoptio tandem naturam imitatur, et prole carenti, liberos conciliat, de quâ vid Petr. Pithae, 1. adversar. c. 1.

CAP. V. De Vetustioribus Servis.

ET haec de Societate Patriâ: Succedit nunc des1potikh\, quae est inter Dominum et Servum. Servire et servus bifariam dicitur Philsophice et Politice. Hominum enim quidam ad libertatem; alii ad servitutem nati reputantur: Keckerman. disputat. pract. 28. problem. 31. Velstenius. decad. 3. thes. 8. et 9. Sicque praeeest Natura, ac Dominus naturâ est, intelligentiâ qui valet providere Qui vero tanto sunt inferiores aliis, quantum distat ab animâ Corpus; et ab homine belua. (.quo nempe modo affecti sunt, quorum opus est corporis usus.) quique hactenustantum rationis sunt participes, eam ut sentiant solum, non etiam habeant: naturâ hi servi sunt: iisque duci, quam ducere longe melius, et hoc ut gubernentur Imperio, optimum est. 1. polit. 1. et 3 Theodoretus, deprovident sermon. 7. Aerodius, fol. 967. Natura nihil frustra facit: sed frustra esset, si omnes ad imperan dum essent apti; cum om nes non possent imperare. Et ut Sidera alia, illustriora sunt aliis. utque varia se corporum exhibent discrimina; ita et animae cuius que splendor, dissimili elucescit ratione, variaeque discrepantiae mentium se produnt. Quemadmodum Angelicae intelligentiae, ordine, dignitate, officiis, ministeri is inter se differunt; post B. Thomam, Bellarminus, tractat. de Ascens, mentis in Deum. grad. 2. fol. m. 37 quod tota Geniorum demonstrat Hierarchia: ut etiam post hanc vitam, Danielis testim onio, ipsae beatae animae, aliae aliis futurae sunt illustriores, Sic forsan etiam in anim is hominum, differentia quaedam poterit statui, non praeter rationem. Levin. Lemnius. 1. de


page 26, image: s026

occult. naturae miracul. cap. 13. Animae quidem aequaliter sui naturâ tendunt ad bonum, sed mediis diversis, ut detur harmonia: alia imperando, alia oboediendo, hâcque differentiâ in dividuali (.non solum numero.) animae differre videntur. Dona Deisunt varia; quae sane non complexioni inhaerent, sed animabus sunt in fixa: et hunc ad recte oboediendum, alium ad parendum reddunt aptum. Epictetus apud Arrianum, 3. cap. ult. In quolibet genere peritum imperito imperare, omnino necesse est etc. Sed intolerabilis error Origenis est, qui periarch. 1. c. ult. hanc diversitatem animarum meritis adscribit, et peccatis ante Mundi creationem perpetratis: quod et facit lib. 2. cap. 9. Philo, m. fol. 57. operum. calvinizat. Etvicissim animas non differre ut Angelos, probare conatur Guilielm Parisiens. tract. de Universo, fol. 265. Ego quaestionem hanc gravissimam, et quae inter maximas magna est relinquo indecisam.

II.

Quidam itidem Lege Servi sunt, et praeter Naturam servire dicuntur. Nam conventum quoddam est, seu publicus consensus, quo quae Bello superantur, haec Victorum esse dicuntur. 1. Polit. 4 Marc. Lyclama, 4. membr. eccles 11. Iacob. Martini, tract de summ. bon. disput at. 8. quaest. 1. et 8. Et quod omnes ob initio liberos nasci, Libertatemque Iure Naturali contineri, Dominationem ex Iure gentium introductam; tum Iuris nostri conditores, §. 2. Inst. de Iur. natur. I. 4. de Iust. et Iur. tum quos laudat Christophorus Coler. parerg. cap. ultim. voluerunt alii: non id de superiori illâ, sed de hâc subaudiendum est servitute, ex Iure positivo quae descendit, libertatis que naturalis suffocat effectum. Huius tamen servitutis nomen vetustissimum. origo antiquissima erat: quod Pignorius deducit, fol. 7. et 8.

III.

Apud Romanos, multiplex Servorum speciesfuit. Alii nimirum Servi dicebantur aere redempti, in Bello capti, Testamento relicti; aliis deni que rationibus acquisiti, ut Vernae et ex ancillis nostris prognati: et qui sunt alii modi, Servorum in dominium nostrum redigendorum. l 4. et 5. ff. de stat. homin. Hi omnes Mancipia, et ad Personam, heredesque suos immediate pertinentes, reputabantur. Dedititii servi erant, qui se ex obsidione, dederunt in potestarem Victoris quorum alii libertini, alii Peregrini nominabantur. Censiti, glebaeque adscripti, cum agro, unâ Domino serviebant; et unâ cumfundis mancipabantur, alienabantur. Quam magna olim fuerit Servorum multitudo, docet Pignorius, de servis fol. 1. 2. etc. item 252. (.ubi de eorum officiis, ac aliis late agit.) ut et Leonicus. 3. variar. histor. cap. 4. Acitem de servis, consule Robbigium, lib. 9. cap. 9. etc.

IV.

Potestatem quamvis Romani in Servos habuerint


page 27, image: s027

maxumam, adeo ut eos (. Servos nimirum ita proprie dictos, non dedititios, vel glebae adscriptos.) etiam levissimâ de causâ occiderent: Seneca. 3. de Irâ. cap. 40. Tacit. lib. 14. Cicero, pro Roscio. quod et apud alias gentes usii venire solebat. Arnisae cap. 4. fol. 107. Attamen hoc non poterant facere ullâ absque causâ. Aerod fol. 484 etc. Et nempe erudelitas illa, in bene ordinatâ Republicâ, nullo modo toleranda est: ipsique Romani servorum iniuriis, variis succurrere connisi sunt mediis; constitutione puta Asylorum, Legis Cornel. de Sicariis sanctione, et si quae sunt alia. l. 1. de offic. Praef. Urb. l. 1. et 2. ff. de his qui suivelalien. Iur. Bodinus, 1. cap. 5. Arnisaeus, d. fol. 107. Cothmann. disputat. Inst 4. coronid. 1. Iacob. Cramer. disput 2. thes 9. Etsi servi, obsequio magis Dominos demereri, quam contumaciâ irritare debeant: in facinoribus tamen, Domini dicto servum oboedientem esse, nullibi concessum fuit. Hocque si fecislet, poenas pendebat, in eum que etiam post libertatem iudicium reddebatur: l. ad ea. 157. de Reg. Iur. Guil. Fornerius. 1. select. 27. adde Pacium. 1 quaest. 21. adeo maior ubique quam Dominica, Rei publicae iudicata fuit potesta.

V.

Iura servitutis veteris, inter Christianos hodiê abolitae censentur prorsus. Utenim a Paganismo ad Christianismum transeunte Religione, quam mox humanitas et aequalitas maior consecutae est: asperrima etiam servitutis conditio, mitigata pedetentim: ita tandem circa Annum Christi 1250. sublata penitus fuit, quo notat Bodinus, 1. de Republic. 5. et Thom. smith. 3. de Republic. Anglor. cap. 10. vid. Lyclam. 4. membr. ecl. 11. Quippe Anno Christi 1200. servos adhûc in Italiâ fuisse, vel ex titul. Decretal. de coniug. servor. fitplanum: Bartolus autem qui Anno Christi 1300. floruit, suâ aetate, nullos omnino servos, venalitiosque exstitisse testatur, in l. hostis. ff. de captivet postlim. ad de omnino Laur. Pignor. de servis. fol. 195. Louys Guyon. lib. 1. des divers. lecons, cap. 6. Et de servis, adhûc loquuntur passim Leges Longobardorum, wisigothorum, vid. Lindenbrogii glossarium, vetustis Germanicarum nationum Legibus subiunctum, in verb. servus: ubi etiam de eorum pretio agit. Sed tamen Christi anissimi Galliarum Reges, ita a servitute abhorrent, ut qui in Galliam venit, statim liber reddatur. Dn. Lans. oration. pro Galliâ fol. 157. add. Guil. Paradin. histoir. du Lyon. 2. cap. 24.

VI.

Christianos quidem illaesâ conscientiâ, servorum etiam legalium operâ uti potuisse, parum controversiae habere videtur. D. Paul. in epistol. ad Philemon. ubi Scipio Gentilis. cap. 43. et seqq. Donell 1. comment. cap. 12. et ibi Osvvald. Hilliger. Bronchorst. 1. miscellan. assev. 4. Velsten. centur. quaest. polit. decad. 3. thes. ult. Iacob.


page 28, image: s028

Martini, Colleg. philosoph. 1. disputat. 10. disquisit. ult. et idem, disput. Ethicâ 8. quaest. 9. Sed tamen Iudaeus non poterat in perpetuâ servitute habere Iudaeum. Exod. 21. vers. 2. Atillud magis controversum est; Anne Rei publicae expediat, anti quum Servitutis Ius, Heribem. que potestatem rev ocari? Quod aliquâ forsan exparte poterit defendi, vid. Bodin. 1. de Republ. 5. Arnisaeum. 4. fol. 106. 108. etc. Kirchner. orat. 3. et 4. Iacob. Martini. disputat. Ethic. 8. quaest. 10. Sane miserior hodie conditio est mendicorum, quam olim servorum: et quis negare ausit, e publicâ re magis futurum, si vegeti qui otiose vagari ac mendicare consueverunt, vel quos fustigatio et exilium, rectâ viâ ad patibulum ducit, in servitutem raperentur, et publicis operibus addicerentur. Et etiam antiquissimum instieutum fuit, facere, ut servi poenae laborent. Iudic. 16. vers. 21. certe si cogitemus, servis quan dam Rem publicam esse, et do mum quasi quandam Civitatem: dicente Plinio, 8. epistol. 16. eosque ex charitate Christianâ tractemus, plus prodesset, quam noceret servo, conditio servilis. Sic et apud Arrianum. lib. 3. cap. ult. fol. m. 357. Epictetus ait, libertos appetere pristinam servitutem. Alius mihi vestem praebebat, alius calceos, alius me alebat, alius in morbo curabat: paucis in rebus illi serviebam etc. Sed tamen Guyon, d. lib. cap. 7. non probat servitutem, propter pericula servilium bellorum: quale et olim in Saxoniâ fuit. Girard. fol. 476. Verum quemadmodum inter Graecos, tam arcta quondam cognatio erat: ut si in terdum. Graecus contra Graecum insurrexerit; ex eo tamen Ius illud cognationis haut tolli; nec proprie bellum, sed tantum discordiam inter eos agitari reputatum fuit. Ioach. Step hani, 2. de Iurisdict. 6. num. 7. Ita rectissime Christianorum bella, nulla. subse quitur servitus; Sed capitvi, praestito aliquo lytro, dimittuntur.

CAP. VI. De Servis modernis.

POrro servitute quia vix possumus carere, ideo ea etiam nunc ab usu haut plane discessit, novumque genus Servorum introductum fuit; cum ob inopiam Plebis, tum etiam Divitum amplitudinem, Krantzius, Polit. 1. cap. 4. Id vero in Rusticis quibusdam fere haeret, et aegricolis: quos vulgo leibeygne Leuth / oder zur alltäglichen Diensten geseßne Vnderthonen nominamus. Practici homines Proprios vocant, Galli de main morte, et hommes et femmes de corps


page 29, image: s029

appellant. Pasquier. 4. des recherch. cap. 5. ubi adscriptitios serfs fonciers nominat. Erant ibi etiam Aldriones, mansarii, Fiscalini. Fauchet. tom. 1. des antiquit. lib. 4. cap. 5. Plane tamen a veris servis, homines proprii, differunt multipliciter; cum vaiis Iuris Civilis Privilegiis, aeque ac liberi gaudeant. Zas. singul. respons. 3. Sichard. ad tit. Cod. de oper. Libert. Mynsing. 2. observat. 23. Arnisaeus, cap. 3. fol. 105. Dauth d. Testam. num. 240. etc. Dn. D. Maier. colleg. Pandect. tom 1. fol. 24 Liebenthal. colleg. Politic. exercitat. 3. num. 45. et seq. vid. Wehner. in verb. Leibeygenschafft. Et tamen horum conditio, durior videtur, quam veterum servorum. Waremund. in verosimil. cap. 4. num. 17. fol. 53. In Galliâ sane, adhuc hodie Plebs pene servorum habeturloco. Dn. Lans. orat. contr. Gall. fol. 334. Operas ab iis Domini exigunt, verum etiam si domicilium Originis, sine Domini veniâ mutârint, capistro domum reducere sibi licere contendunt. Bodin. 1. de Republ. cap. 5. Erantque in Galliâ servi bello subacti in colae, illius Regni. Vasalli Capitanei; quibus serviaffignati. Liberi, Milites, qui conditionis et gentis nomine Franci dicebantur, uti alicubi in tract. des recherch Pasquiernotat. Sicetiam Michalo, tract. d morib. Tartaror. Lithuan: etc. fragm: 6. LIthuanos taxat quod nec bello, nec pretio acquisitos nec exteros; Sed suae gentis et religionis, orphanos, egenos, coniugiis ancillarum irretitos, tenent in perpetuâ servitute, etc.

II.

Horum origo, vel a prisco Germanorum venit more; qui servis, non ut apud Romanos, per familiam descriptis ministeriis usi funt; suam sed quisque sedem, suos Penates habuit: fiumenti modum aut pecoris. aut vestis, Domino iniungente. Tacit. d. morib. Ger man. vid. Zasium. d. loc. num. 76. etc. Vel ea servitus (.quod magis crediderim.) accepta ferenda est Adscriptitiis, Deditiisque Romanis Etenim quemadmodum Probus. Imp. literis ad Senatum datis, de se. praedicat; subactam esse omnem qua tenditur late Germaniam etc. omnes iam Barbaros Romanis arare, Romanis serere. Flav. Vopisc. Sic et postmodum Franci, Gallias occupantes, (.Romanorum in administrandâ Republicâ simiae.) ex Victis, eiusmodi servos fecerunt; iisque, ne Provincia in solitudinem redacta, ipsis etiam Victoribus infructuosa esset, terras colendas reliquerunt. Estienne Pasquier 4. d. recherch. 5. adde Ieremiae cap. 35. et ult. Hincque Feuda rustica (.Bauren lehen / Schupfflehen) desecendunt. Iohann. Selden in Ian. Anglor. fol. 47 add. Albert. Stadens. fol. 153. b. et seq. Hâcque ratione, gentium, hoc est, Barbarorum conditio melior effecta fuit, quam Romanorum Quam ob causam adhuc hodie in Italiâ, Galliâ, Britanniâ, vocabulum Gentilis, pro nobili usurpatur. Welser. rer. Augustanar. 8. a


page 30, image: s030

princ. Sic et in Legibus Salicis, tit. 34. gravius delinquit Romanus etga Francum, quam e contra. Quique hodie Adscriptitiis similes sint? tradit Tuschus lit. A. conclus. 217. Ac de variis Colonis, vide Valascum, d. Iur. emphyt eat. quaest. 37.

III.

Itidem Clodovaeus I. Francorum Rex, A. C. 499. Allemannis ad Tolbiacum, jetz zulpich in der Cölner revier/Lehman. 3. cap. 2. debellatis, arma ipsis ademit, Servitutique mancipavit perpetuae: qui Fiscalini dicti, Glossar. Lindenbrog. in verb. Fiscalini, Nobilibus postmodum, ac etiam Ecclesiasticis unâ cum fundis, tamquam inter res praediarias computati, traditi fuerunt, post Stumpfium et alios Andr. Knichen. 2. de vestit. pact. cap. 3. num. 8. Lehman. Inder Speyrischen Chronick/2. cap. 19. et 20. et lib. 4. cap. 22. de Anglorum servis, vid. Iohann. Selden. in Iano Anglor. fol. 69. usque 106. Ac de Germanorum Servis, multa habet Goldast. 3. rer. Alemannicar. fol. 75. tom. 2. fol. 84. Item, in notis ad paraeneticos Veteres. fol. 433. etc. ac fol. 457. ubi vom Hauptfahl. Sicque etiam habitatores oppidi, quod a S. Dionysio in Galliâ nomen habet, eiusdem Sancti Ecclesiae iugo servitutis addicti erant. Auct. des Antiquitez de Paris cap. 9. aprinc. Cumque Tacito teste, nullae in Germaniâ antiquitus urbes, po stea rariores essent; Henricus Auceps, nonum quem que virum, ex agro in oppida, hinc inde nova condita ac munita, transtulit, discrimine facto inter Plebem Urbanam et Rusticam illos Burger/a Burgis, quibus custodiendis intra moenia constituti erant: hos a culturâ vom bawen Bauren appellita vit, Witechind annal. 1. fol. 11. Sigebert. sub Anno 925. Spangenberger, in der Quersurtischen Chronick. Adde de Incolis Civitatum, Lehman. lib. 2. cap. 14. et 19. Sed tamen etiam postea in Civitatibus erant Servi; qui Spirae ab Henrico V. libertate donati fuerunt. Lehman. d. lib. 2. cap. 22. Forsan exteri etiam servi, Civitates incolebant, erantque qui Pfalburgeri alias dicuntur. vid. Lehman. fol. 353. etc. Certe in Wurtembergiâ (.ac alibi etiam passim.) non oppidis nancisci possunt Ius Civitatis, qui proprii homines sunt. Landts-Ordnung/ fol. 4. Unde proverbium vetus: Kein Hem/flüger vber die Mauren.

IV.

Saxones etiam servili conditione afflixit Carolus M. Lehman. 2. cap. 20. Iis pariter temporibus, quibus Saxones Obotritis et vicinis gentibus bella movebant, ut nolentes cogerent complecti Religionem Christianam; in devictos usi sunt eo iure, quo Victores antiquius solebant: omneque quod Dedititiis reliquerunt, apud Dominos remansit, adeo ut etiam eos expellere, fundumque ad see recipere, Nobiles et Praefecti possint. Fridericus Husanus, tractat. de


page 31, image: s031

hominibus propriis. cap. 2. num. 28. Hosce proinde Servos, Saxones adhûc hodie Lassen appellitant, quasi relictos in Provinciâ, Sachsenspieges. lib. 3. art. 44. in fin. ubi gloss. German. Iohan Rudinger. observat. centur. 3. observat. 33. Treutler. disputat. Pandect. volum. 1. disputat. 2. thes. 4. b. Selden. in Iano Auglorum fol. 41. et c. Hebraei Deditios, qui Publici servi erant, netinim vocabant. Esr. 2. Nehem. 3. a nothan. vid. Buxtorff. in Lexic. Itemque Salomon, ex victis tributarios ac servos fecit: ac Israelitae bella gerebant. 3. Reg. cap. 9. vers. 22. Sic et Reinecc. comm. de Saxonum origin. Ordines Civium ita distinguit: Nobiles, Liberi, Liti, Servi. Litos, Leüthe/Arme Leuth/pro libertis ponit; eosque in Leibus Boiaricis, Frilasios (Freygelaßne.) indigitari, ait, etc. Arme Leuth/vero denominantur non a paupertate, sed a manu seu brachio, hoe est potestate; Inde Galli dicunt de main morte vid Lehman. f. 355. et Wehner. de verb. signif. verb. Arm/Armfrey. Ita et Turcae habent suos Lassos, Budovvez. in circul. fol. 169. De Servis Germanorum, vide omnino post alios ibi laudatos, Reyneccium, ad Poetam Anonymum, de gestis Carol. M. fol. 59. b. Goldast in not. ad Paraeneticos veteres, f. 433. etc. adde Isaac. Pontan. 6. origin. Francicar cap. 15. Dn. Mager. in absolutissim. opere, de Clientelâ armatâ. cap: 6. num. 929. etc. Et de differentiâ der Leibeygen und Knechtschafft/ vid. Sebast. Francken Keyser Chronick/fol m. 241. et eundem. fol. 238. etc. ubi, de bello Rusticorum. De emanci patione Servorum Germanorum, consule Lehman. d. c. 20. fol. 99. etc 101. col. 1. ubi, quod liberti etiam ad onera quaedam, Leibhennen etc. obligatierant. Videnturque nost i homines proprii tales, non vere Servi. Evanuit enim etiam illa servitus vetus, quam Franci induxerunt, ut olim Romana : sed reliquit etiam ad heredes transitorium Ius. Ac item prope veri Servi sunt, die zu alltäglichen Diensten verbunden. Uranius, consil. 50. tom. 2. Leibeygne/recommendatitios vocat: quem vide. Notatitem Dn. Lehman. fol. 719. Servos tempore Alberti I. dictos fuisse Boben. Ac itidem Georgius Fabricius, in supplem. Chron. Misniens. Anno 1286. mentionem facit generis cuiusdam servorum, qui Gasti vocabantur, qui ad Ecclesiae arbitrium, quod vis obsequium sine recusatione praestare cogebantur: sed interdum parvâ argenti summâ se redimebant. Ac sunt hodie duplices servi, quidam libertinae conditionis, so ein Leibhennen vnnd Hauptfall geben/ac etiam extra Iurisdictionem Domini habitare possunt. Alij, so zu alltäglichen Diensten gefessen / et territorio quasiadscripti. Olim item dabatur der Hauptfall Laicis; Buttheil Clericis: Lehman fol. 352. 356. item, lib. 5. cap. 64. Quod autem nuncquem libet servum, Sclavum, certatim appellat Germani, Galli, Itali,


page 32, image: s032

Hispani; Selaff/Ecclave, Schiavo, Esclavo; ex nomine gentis est, quae ultima in servitutem a Christianis redacta fuit: quemadmodum etiama devictis gentibus, Getas, Dacos, Syros etc suos cognominabant Servos antiqui. Meursius, in glossar. verb. Sclav. Proprie etenim Slavuny, nobilem denotat: vide Theod. Bibliandt. tractat d commun. rat linguar. fol. 13 idque nomen gens illa adfectavit. Poloni etiam Servos habent. quos Kmethones vocant. de quibus vid Statuta Polonica, verb. Kmetho. De servis Lusidanorum, vide Clenard in epistol. fol. 20. De Servis Cypriorum ante Turcicam servitutem, vid. Feureri Itinerar. fol. 107 et Histor Cypricam. Fr. Estienne, d. Lusignan. cap. 16. pertot. fol. m. in Gall. version. 68. etc. Pariques ibi vocabantur. De Helotis Lacedaemoniorum, vid Leonic var. histor. lib. 1. cap. 52.

V.

In multiplici, pro Regionumque more variante differentiâ, sunt Servi nostrates hodie. Quidam enim praestant de praediis, quae colunt, numos, vel gressos aliquot procensu, Silberzinß/autaliquot modios frumenti, Gult oder Pächtgerreide; alibi gallinas, anseres, Rauch oder Zinß Hüner: Frequentius etiam operas; Pflugvnnd Handtdienste. Treutler. d. disputat. 2. thes. 4. b Henelius, in Silesiograph. fol. 79. Id quod aptius experientia enodabit. Hoc tamengenerale axioma habetur, operas a Rusticis qui servilem conditionem nonnullis in locis obtinent; non aliter quam prout conventum, vel ab antiquo observatum est, exigi debere. l. 1. C. in quib caus. Coloni etc. l. 3. §. 1. C. de agricol. et censit. Gail. 2 observat. 62 ad fin. et aractat. de arrest. cap. 8. num. 12. etc. Wesner verb. Die gnottel/Frohndienste/a veteri dictione Saxonica, Frohn/welches nach Sachsen Recht würd Heilig genannt/derivat Forsterus, tractat. de Iurisdiction. Roman. part. 2. fol. 467. et seq. Ego potius, Frohn/idem quod publicum, seu commune esse dico. Frohnfast/gemeine Fast/Fronbort/publicus nuntius, Frohndienst/gemeine Dienst/Frohnleichnam/corpus illud sacrosanctum, quod pro omnibus est datum, Frohn Best/Carcer publicus. Alibi illae operae Robora vocantur, Polonicâ dictione, apud Gallos Corues C dehuius etymo, vid. Guid. Papae. decis. 472. Cuiacium. ad l. un. C. ne operae ae Collat. exig. qui ait, esse opus corporale, et addi vocem Germanicam Wee.) Charrois et manocuere. Papon. lib. 13. des arrests. tit. 6. Obiter hîc noto, Angarias vocari Frohnfasten: quia angariare, est Frohnen.

VI.

Possunt quoque indefinita servitia, vngemeßne/alltägliche Dienst / Iudici officio, vel boni Viri arbitrio determinari, et ad certum numerum redigi, arg. l. si libertus. 30. d. oper. libert. l. 22. §. 1. d Reg. Iur. Praeiudicia Camer. Imper. in §. Roydae, operae etc. Waremund. ab


page 33, image: s033

Erenberg. tractaet. de subsid. cap. 4. nunt. 10. etc. Iohan Papon. in Arrest. Gallic. lib. 13. tit. 3. arrest. 1. Et pertinet hûc tit. ne operae a collator. exigantur. lib. 10. C. et tit. ne rusticani ad ullum obseq. devocentur. lib. 11. C. Eamque determinationem, in terris suis Elector Saxoniae sibi faciendam reservat. Novell. Elect. Augusti, part. 2. cap. 52. ubi Daniel Moller. in commentar. Et immoderatam exactionem servitiorum, multis reprehendit vir pius Henr. Suso, in novem rupibus. ca. 16. fol. 380. et Zehner. in adag. Sacris. Cum duplicantur lateres, venit Moses. Ex operarum praestatione aliquoties factâ, non semper praescriptio inducitur; maxume si probetur, quosdam actus non iure obligationis, sed familiaritatis, (Der Herischafft zu gefallen.) factos fuisse. Rutger. Ruland. decis. Iur. controvers. quaestion. 39. Ut et indebita ac insolita servitia per metum extorta praesumuntur. Ruland. d. Ioc. quaest. 40. Daniel. Moller. semestr. 4. cap. 38. Quanto tempore praescribantur? vid. Modestin. Pistor. 1. quaest. 38. et quid Iuris, si diu in pecuniâ praestentur? consule Berlich. part. 2. conclus. 6. Disputatum est, quando sunt duo Domini alicuius loci, quorum unus habet Iurisdictionem Civilem, alter Criminalem, cui debeant servitia praestari? Pro Iurisdictione Griminali Forster, tract. de Iurisdict. fol. 473. Ego pro Civili conchiderem: nisi territorii Iure criminalis competat; arg traditor. a Thom. Michael disputat. de Iuris dict. thes. 56. lit. D. et ita is. qui bassam habet Iurisdictionem, eius sit subditus, qui habet altam. Hincque in Austriâ et Misniâ, Nobiles (qui omnes Landsassii sunt) Principi (Dem Landtsfürsten.) certâ quâdam pecuniae summâ, operas quas a subditis exigunt, redimere tenentur. An operae, vel servitia alteri a Domino cedi queant? An converti possint in pecuniae praestationem? An inter plures heredes dividi queant? An extra territorium debeantedi? An qui ad diurnas obligatus est operas, etiam ad vigilias, excubias etc. cogi possit? An subditi ad aedificationem castri, operas insolitas, vber die gesetzte Dienst/praestare cogantur? vid apud Forsterum, tract. de Iurisdict. fol. 470 et multis seqq. Ubi subditi tenentur Nobilibus, zum Bawführen der Rittersitz / et Nobilis aliquis plures filios reliquit; non cogi possu ut Rustici ad novas Domoso exstruendas. Daniel. Moller. semestr. 2. cap. 32 et 33. vide hâc de materiâ abunde disserentes, Thomam Maul um, tractat. de homag. cap. 4. pertor. et Caspar. Ziegler. et. nobiles. conclus. 1. num. 50. etc. Talesque clementer esse tractandos, notat. Waremund. d. subsid. fol. 54. Et exstat deoperis Rusticorum elegans disputatio, in tom. 6. Dispp. Basil. et tractatum singularem scripsit de servis, Bonacossa et Huspanus acitem Iohann Hermann. Stamm. in tract. cui tit. fecit, de servitute Personali.


page 34, image: s034

lib. 2. ubi de nostratibus servis plura habet, ut et Dn. Bacchov. ad disputat. Treutler. de Iur. Personar. Varias item de servitiis Rusticorum proponit quaestiones Ritter tract. de homag. num. 149. etc. Knichen. tract. de Investit. Scheplitz, ad consuetud. Brandenburg. 4. tit. 1.