Maxumis, ut videtur, difficultatibus impedita quaestio est: quaenam Rei publicae forma, Civitati cuipiam optanda siet? uniusne Imperium, an multitudinis, an paucorum, an vero illa, quam supra, mixtam Rei publicae speciem appellavi. Quâ de quaestione, videri etiam potest Canonhiero, lib. 5. dell' introduzz. alla politica. cap. 1. et seqq. Et quidem Legislator, quique civili facultate vere pollet, tum quae Rei publicae
Constitutio simpliciter optima sit; tum quae sit optima pro ratione suppetentium, novisse debet. Aristoteles libr. 4. politicor. cap 1. Multa namque inveniuntur absolute praestantiora, quaetamen omnibus congruere haut putantur, et aliud est a(plw=s2, aliud tini\ a)gaqo\n: sunt venena interdum remedia; et alexipharmaca nonnumquam venena. Simpliciter optimam esse Monarchiam, vel Regnum, multis pervincere sategêre multi; in hocque consentit tam veterum, quam recentiorum Politicorum, Historicorumque, imo et Theologorum, aliorumque litteratorum pars maior. Robertus Bellarminus, libr. 1. de Christo, cap. 3. ad fin. et idem libr. 1. de Pontifice, cap. 2. et 4. Iohannes Gerhardi, loc. de Magistrat. politic. num. 133. et seq Herodotus, libr. 3. fol mihi 85. etc Bodinus, libr. 6. de Republic. cap. 4. et in Met hod: Hist oriar. cap. 6. Lipsius, libr. 2. monit. politic. cap. 1. Iovianus Pontanus, lib. 4. de oboedient. cap. 2. Hippolytus a Collibus, in Principe, cap. 1. Knichen, de Saxonic. noa provocand. iur. ad verba, Ducum Saxoniae, cap. 3. num. 19. etc. Henningus Arnisaeus, doctrin politic. libr. 1. cap. 10 Keckermannus, libr. 1. politicor. cap. 1 et Disputat. practicar 29 problem. 6. Donellus, libr. 1. Commentar cap 1 ubi vide Osvvaldum Hilligerum, liter. p. Iacobus Alemannus, consultat. 4. Louys de Guyon, tom. 1 de diverses lecons, libr. 3 cap. 19. Clemens Timplerus, politicor. libr. 5. cap 2 quaest. 5. Schönborner, libr. 5. politicor. cap 2 Chokier, aphorisin. politic libr 1. cap. 3. Simanca, libr 3. de Republic. cap. 2. et 3. Velstenius, centur. quaest. politic. decad. 7. thes. 3. Melchior Iunius, part 1. quaestion. politic. 4. Dn. Hieronymus Elver, epictol. 39. Iacques Hurault, libr. 1 des Office d' Estat. cap. 3. Argumenta, quae pro hâc opinione adferuntur, plura sunt, nec est ut ea exscribam: pauca et saltem maioris quae sunt momenti adducam (1) Communissima et antiquissima est forma Rerum publicarum, Monarchia. Et ita petierunt a Samuele olim Israelitae Regem, ut Italiae omnes gentes. li. 1. Samuel cap. 8. vers. 5. (2) Facilius reperitur unus vir bonus, et iusta servans, quam plures: faciliusque unius in stituto, accomm odare animos subditi possunt, quam multorum et variorum opinionibus placere (3.) Inprimis vero haut leve est commodum Monarchiae; quod in Regno, ad Regis se omnes accommodant exemplum: et ideo facilis est institutio Rei publicae universae, uno bene instituto Rege. Ac si quae est in Regno labes, ea haut difficulter corrigitur; et incorrigibile si in Principe vitium sit, una id interit cum eius vita: maxime ubi electio est in usu. Oligarcharum ambitio, et plebis furor, perpetua sunt; nec nisi cum Republicâ intereunt. (4.) Democratia contra omnem rationem imperandi esse videtur. Unde Lycurgus cuidam postulanti, ut summam Rei publicae potentiam populo traderet: primum eum ita rem suam
familiarem seu domesticam instituere iussit. Plutarchus, in Lycurgo, (5.) Accedit natura vulgi, non ad servanda, sed ad turbanda omnia, consilia sua plerumque dirigens. Consilium non est in vulgo, non ratio, non discrimen, non diligentia; quae omnia sollicitae administrationi contraria exsistunt. Semper Marcus Cicero, quae populus fecit, ferenda, non laudanda esse dicebat: aut humiliter servit, aut superbe dominatur. Scite Seneca: quae ego scio, non probat populu: squae probat populus, ego nescio, etc. vide Eberhardum a Weihe, in tract. de praerogativ. succession. mihi D. 7. etc. Pierre Charron, de la sagesse, libr. 1. cap. 52. populum decipere in proclivi est, palpoque obtruso, rapiturin diversa. Apud Aristophanem, in Equitibus, Act. 3. Scen. 2. Chorus:
O Imperium qui habes
Pulchrum: te homines pople
Cunctimetuunt, velut
Virum ur be tyrannum hâc.
At tu facile potes
Falli, facile capi,
Palpumque sinis tibi
Obtrudier, ore hias,
Cum quis loquitur, procul
Sed corpore abest mens.
Populus raro libertatem ferre potest. Sicque Caesarem adhorruit vivum: Suetonius, in vitâ cap. 8. occisum impotenter luxit. Suetonius, ibidem cap. 84. et seq. (6.) Haud ratio Imperii bene constat, nisi uni reddatur. Et ideo in Monarchia facilior est ratio imperandi, magisque ordinata; cum nempe ibi omnia referantur ad unum, qui plures sibi invicem habet subordinatos. Ac ita commodissime assequitur suum proprium finem Monarchia: indeque potentissimae Res publicae Monarchicae fuerunt, ac etiam diutissime duraverunt. Ex quo etiam precarium, et multis exceptionibus limitatum Imperium, nonnullis minime arridet. Sicque apud Curtium, Alexander Magnus inquit: Mori praestat, quam Imperatorem precario esse. (7) Monarchia Nobilitati est optanda, contra oppressionem et insolentiam plebis: Boccalini, centur, 2. raggua gl. 26. et eadem etiam tuetur plebem contra impotentes, suaque Nobilitate superbientes. (8) Libertatem Res publica praetendit sed semper in Imperio omni, plurima pars servit: ac aeque pauperibus male est, in Democratiâ, ac in Dominatu. Et populi, qui nemini ius regnandi contulerunt, licet abhorreant ab omni nomine servitutis; sinceram tamen non habent libertatem: ut in Icone Animorum, cap. 13. a princip. Barclaius docet.
Ab aliis, ea ratio administrationis, a libero quae instituiturpopulo; quam illa, ab unius, vel paucorum quae pendet potestate, melior iudicatur: non frivolis prorsus de causis. vid. Iohannem Angelum Politianum, in tract. de form. Rerum publicar. contra Bellarminum, per discursum. (1) In statu populari, vera Res publica est. At vero in Principatu, summum fere habetur bonum, Principis privatum emolumentum. Non ullus est Princeps, qui non convellatur vi dominationis; seque non reputet servo viliorem, si secundum Privilegia, et Leges, nec pro suo arbitrio omnia agat. Potestas summa homines absurdissimos facit. Notissimus est Plauti Versus. Decent secundas fortunas superbiae.
Et quo quisque potentior, eo turpius, ne stultiûs dicam, abusus est potentiâ suâ, cuius rei exempla quaedam ex Historicis collegit Michael Piccartus, decad. 2. cap. 1. Nemo magnus est, nisi ingentibus vitiis conspurcatus. Scitum est Magni Platonis Dictum, a(i mega/lai fu/s1eis2 mega/las2 e)kfe/rous1i ta\s2 kaki/as2 hoc est, Heroicae naturae, ut magnis virtutibus inclatescunt, ita non levioribus vitiis obnoxiae exsistunt. Dn. Piccartus, decad 1. cap. 8. ac vide omnino Comminaeum, libr. 1. cap 1. fol. 2. (2) In Democratiâ, cives plerique omnes, vere cives sunt: in aliis Rerum publicarum formis, cives videntur subditi, seu servi magis, quam Cives. Aristoteles, l. 3. politicor. cap. 1. Hincque pro patriâ liberâ, lubentius subditi pugnant. L'huomo, che difende la liberta, ha venti mani. et altret anti mori. Boccalini, 2. de Parnass. cap. 6. fol. mihi 24. qui idem dict. centur. 2. ragg. 31. assertat: Marcum Catonem, non sine invidia Monarcharum, ad vulgatum illud, Pugna pro Patriâ, voculam Liberâ, adposuisse. Magis etiam publicae saluti, in Democratiâ Cives student, a proditionibusque abhorrent. Boccalini, centur. 1. ragg. 25. Minus item largitionibus corrumpuntur, patriaeque magis fideles exsistunt Boccalini, centur. 2. cap. 6. fol. mihi 25. Facilius quoque alios vincunt, quibus parilem offerunt Libertatem. Boccalini, modo dict. cap. 6. fol. 21. (3) Praeterea communia cunctis dum consideramus, nulla adest varietas, ob quam pars potius una, quam altera, praeesse vel subesse debeat: et quiapraesertim quilibet homo est aptus, vel se idoneum saltem censet, Rei publicae administrationis qui particeps fiat; Imperium ideo populare legitimum, humano generi per conditiones cunctis communes, congruereinprimis videtur. Adde Thomam Smithum, libr. 1. de Republic. Anglorum, cap. 14. Et hocce Imperium item libertatis naturalis, quâ homines omnes, singulique nascen di iure, a Deo, Mundi Dominisunt facti. Geneseos, cap. 1. vers. 28. nota vestigia relinquit. (4.) Multitudo si non admodum servilis sit, horum licet quisque peius, quam scientes iudicet: omnes tamen in unum coacti, aut melius, aut
certe non iudicabunt peius. Aristoteles, libr. 3. politicor. cap. 7. Quia et vox populi, vox Dei vulgo indigitatur: Acunus vel pauci, quicumque fuerint, separatim multitudini comparati, minus valent. Aristoteles, dict. libr. 3. politicor. cap. 7. et 11. (5.) Ut prudentior, ita et constans magis reputatur populus, quam Princeps; si credimus Machiavello, Discurs. libr. 1. cap. 58. Varietatis eius, et inconstantiae, cuius vulgus hominum ubique accusatur; omnes singulique homines accusandi sunt, et Viri Principes inprimis: ac horum unusquisque, si Legibus solutus sit, ex iisdem permotus causis, eadem horum vitiorum exempla edet, uti stulta populi multitudo. At populus gubernationi rerum praefectus, si recte Legibus sit institutus; constans erit atque prudens, perinde ut sapientissimus Princeps esse queat. Et foederibus, ideo cum populo initis magis confidere ausis, Machiavellus, libr. 1. Discurs. 59. Namque magis lente progrediuntur, et diutius deliberant, atque ita quaedam intericitur mora, antequam fidem frangant. Et nec etiam ita ambitiosae exsistunt, ut vicinis dominari velint. vide Boccalini, de Parnas. cent. 2. ragg. 6 fol. 21. Itaque plures amicos habet Res publica popularis. (6.) Populus magis erga subditos bene meritos est gratus: ut probareconatur Machiavellus, eod. libr. 1. cap. 29. Cumque et Princeps, et populus liber, erga benemeritos soleant esse ingrati; partim avaritiâ, partim suspicione, populus propter avaritiam in hoc vivitum fere incidit numquam; propter suspicionem vero, etiam longe rarius, quam Princeps: quoniam eos suspicandi causas non habet, quae Principibus contingunt. In praemiis quoque ac poenis, populum Principe prudentiorem esse, censet acutissimus politicarum rerum censor, 1. d. Parnas ragg. 25. et consentit Anthonius Perez, in aphorism fol. 32. num. 175. ubi ita scribit: Lagracia delos Reyes, que ectan subiectos a sentidos agenos, poco segura. La delas gentes, segura comodon del cielo: que el pueblopor la mayorparte, amay iuzga con causa. (7.) Et porro, quia in hoc statu, honorum excellere praemia solent; quia in hac Rei publicae formâ; praemia virtutis, omnibus eâ praeditis communia sunt: Machiavellus, libr. 3. Disputat. cap. 34. inibique virtus excolitur plerumque, quae in Monarchiis potius metui solet. Et coguntur certe Viri Illustres dissimulare spiritus suos, sub Principibus ignavis, etiam ad stultitiae simulationem; et eosdem quoque invisos reddit Principum metus, veritorum, ne virtute ac gratiâ valentes, Imperium ipsis controversum reddant. Dn. Gruterus, Discurs. ad Tacit. part. 2. fol. 1. 3. etc. ac fol. 119. etc. Inde Imperia popularia, cum bellicis fere laudibus; tum claritudine artium ingeniorun que aliis florentiora sunt. Acmaiorem Liberis Civitatibus; quam alibi exsistere virorum fortium assolere copiam, magnus
Hippocrates notat, libr. de aere et aquis, num. 40. etc. et ex eo repetiit Muretus, libr. 13. variar. cap. 14. Nempe ut ille ait: Homines pro suis, quam pro alienis commodis, pro suâ, quam pro alienâgloriâ, longe alacrius atque anim osius pugnant. In iis autem Civitatibus, qui suis Legibus vivunt, si quid bello partum sit, eius intelligit quisque Civium aliquid ad sepro virili parte pertinere. At ubi summa omnium rerum penes unum est, ibi labores quidem militares, et pericula, et vulnera, et caedes pertinent ad eos, qui Imperio subsunt; gloria autem et Imperii amplificatio, et omnis denique fructus, qui ex victoriâ capitur, ad eum unum redit, qui ceteros oppressostenet, eosque habet in mancipiorum, aut in pecudum loco. Vere fortitudo vera, cum ingenio servili, nil commune habet. Furor, vel metus, temerarium reddere possunt servum; fortis esse nequit nisi liber. Servitus, homines etiam ut dementent, facit. Ingenii libertate, nil ad res gerendas praestantius est: vicissim conditio servilis, animi sinum quodammodo coarctat atque praecludit; praeclareque dictum est ab Homero: Odyss.
Dimidio ingenii non aequus Iuppiter orbat,
Servilis quem forte premit conditio vitae.
Id quod et vulgari proverbio significatur: In caveâ luscnaii non canit. Erasmus, in Adag. fol. mihi 1155. Quin et ipsos maxumos Reges, eis, qui in liberis Rebus publicis excelluerunt, postposuit Cato Maior, cuius iudicium haud pro nihilo habendum esse, aiunt. Rexest, inquit, naturâ carnivorum animal. Neque eorum quemquam Regum, quorum fortunae praedicarentur, dignum esse, dicebat, qui Epaminondae, Pericli, Themistocli, Marco Curio, Amilcari, Barcae, etc. conferretur. Plutarchus, in Catone. adde omnino Boccalini, centur. 2. ragg. 21. et certe Epaminondam, omnibus aliis Principibuspraefert Michael Montanus, 2. des Essais, cap. 36. fol mihi 726. Quot quaeso, viros virtute praestantes, similes alios, laudare possunt Democratiae? Econtra, annulo in uno, bonos Principes, posse perscribi atque depingi omnes: nihilque difficilius esse Principe bono, Vopiscus attestatur, in Aureliano. Imo eorum quae praedicantur Virtutes, vitia fere sunt, sub illarum larvâ. Dn. Gruterus, part. 2. Discurs. ad Tacit fol. 71. etc. Acnescio, quo accidat fato, ut qui Principes sunt, exsistantplerumque imprudentiores: hincque vulgo dici solet, Aut Principem, aut fatuum nasci oportere; et tam fatuum aliquem esse, ut etiam regnare possit. Seneca; in luco de Claudii funere, et in Adagiis, Erasmus. (8.) Praestat, ut populus in suâ, et Legum sit potestate: satis enim est, Deum praesidem habere. Cum Israelitae singuli dicerent Gidhoni: Dominium habe in nos; tum tu, tum filius tuus, tum nepos tuus, quia servâsti nose
manu Midianitarum. Respondit eis Gidhon: non habebo ego dominium in vos, Iehova habiturus est dominium in vos. Iudicum, cap. 8. vers. 23. Ac cum Regem iidem, popularis, aequalibisque Imperii pertaesi, peterent a Schimuele, dixit Iehova: Non te spreverunt solum, sed me spreverunt, ne super vos regnem. libr. 1. Samuel. c. 8. vers. 7 Sicque libertas placet Deo; cum is ipse eâdem Rei publicae formâgubernaverit populum suum: fueritque indignatus, quod petierunt Regem, qui esset ipsis instar Dei: 1. Samuel. c. 12. vers. 12. quod et ipsi Israelitae posteaagnoverunt. Samuel. dict. cap. 12. vers. 17. et 19. Cui fere consonum est, quod Aristoteles dicit, libr. 3. politicor. cap. 21. Legem quiimperare iubet, is Deum et Legem iubet imperare; qui vero hominem, beluam adiungit. Magis sane videtur naturale, si populus Legibus a se latis, et quasi communi sponsione obligetur: l. 1. et 2. ss. de Legib. quam si pro Lege habeatur Principis voluntas, §. sed et quod Principiplacuit, Inctit. de iur. natur. gent. et civ. Et melius. feliciusque longe, populus Israeliticus gubernatus fuit, sub Deo et Legibus eius; quam sub Regibus factum fuit: nullus etenim Dei Propheta, durante libertate pulsatus, nec verbo quidem laesus est un quam; ut notat Molinaeus, de Monar. Francor. num. 83. Et quo que Deus Immortalis, non charitate, aut Rei publicae curâ, Imperium Sauli dedisse videtur: sed quoniam arrogantiam, saevitiamque introspexerat eiusdem; gloriam Samueli quaesivisse videtur, deterrimâ comparatione: ut scilicet desiderabilior ille quandoque foret, ob talem successorem. vide Petrum Cunaeum, libr. 1. de Republ. Iudaeorum, cap. 14. ubi etiem docet, cur Iudaei peccârint, petendo Regem, quod tamen ipsis Mosaica lex permittebat. vide etiam Waremundum de Ehrenberg, in verisimilib. desubsid cap. 2. a princip. (9) Monarcha, graviterlicet, modo non contra Statum delinquat, a poenâ censetur immunis: singulareque ius Regium esse fertur, in Impunitate delicti consistens. Quis namque Davidem, nisi Deus de adulterio, homicidioque Uriae, accusavit? quorum tamen crimen utrumque, ipsâ in divinâ lege, asperrimâ sub poenâ prohibitum fuit- Ergo dum a neminepuniri potest Princeps; impune blasphemat, scortatur, etc. Non autem placet Deo, ullum eiusmodi delictorum, etiam in Imperio hocce terrestri, impunitum manere. In Polyarchico vero, et praecipue in populari statu (ubi omnium in singulos est potestas, et subiectio singulorum erga omnes) poenae promeritae subtrahitur nemo. At vicissim Princeps, quam multos hâc ratione corrum pit suo exemplo? quo quippe fere nil aliud contagiosum magis exsistit; ut alibi dixi. (10.) Cum populus, qui moribus est corruptis, et aequalitas ubi non elucetincolarum, ad bonum publicum tendens; minime capax sit libertatis:
asserente Machiavello, libr. 1. discurs. cap. 17. et 55. Quis non inde nobilissimam Rei publicae eam arbitretur formam, cuius partes omnes singulaeque, prae stantissimae aequaliter, ac undecumque ornatissimae sunt: quaeque multis virtutibus nisi inclutum, omne dedignatur subiectum? Difficilia quae pulchra: et felicissima quidem est libertas, sed eâ paucissimi populi digni videntur. Come quelle gemmepiupregiate so no, che piu dirado si veggono tragli huomini: cosi debb: amo dire, che unaperfetta liberta algenere humanoe pretiosissima, e defideratissima gemma, perche erarissima trale genti. et piu si puo dire, essere, mani fatiura divina, che opere bumana. Sic quoque Civitas ea, in quâ mores hominum plane sunt depravati, haud potest sibi conservare libertatem: ne quidem siuniversa eius Principis familia extirpetur: sed subinde novis Domini ogetur parere, qui se mutuo expellent Reges primi Romanorum, iam tum corruptis moribus fuerunt: sed quoniam pernicies illa, occupaverat quidem Rei publicae caput; membra coetera nondum infecta erant. potuit, capite pernicioso sublato, parta e membris libertas conservari. Sicque Tarquinii, Decemviri, aliique leni molimine pulsi fuerunt. Paulo Paruta, libr. 5. discors. 8. At vero postea; haut potuit unquam Roma recuperare libertatem, semel a Caesare subiugata: quia tum mores maxumâ corruptrone infecti erant: ut ex Horatio, Petronio, Iuvenale, Persio, satis abunde patescit, ac etiam Ammianus Marcellinus, historiar libr. 28. fol. mibi 397. etc. graphice describit. In causa etiam est, quod non sunt frequentiores Democratiae, quiahostes plurimi huic statui domi forisque insidiantur: saepe autem, dum se ab externis liberare conantur, in internorum hostium incidunt manus. Deinde etiam inter ipsos Cives multae sunt aemulationes, ut quandoque ad arma civilia decurratur, quae maximâ clade afficiunt civitaem; adeo ut cives vivilium bellorum pertaesi, consentiant tandem in Monarchiam. Tacitus libr. 1. a princip. (11.) Denique Civesin liberâ qui Republicâ vivunt, aliis etiam magnarum urbium, sunt Nobiliores. Boccalini, centur. 2. ragguagl. 8. (12.) Vituperationem quod multitudinis subit natura, omniumque scientum sermone vapulat vulgus; non magis id Democratiae recte institutae detrahit, quam optimo Principatui officiunt, quae. feruntur Dicteria de Aulâ (quorum nonnulla. colligit Richterus, axiomat. politic. 161. fol. 3591 etc. Keckermannus, Disputat. practic. 34. problem. 1. Cortes arrabal de infierno: Aulae suburbia inferni, ait Antonius Perez, in Aphorism. Paucos beavit Aula, plures perdidit; sed et hos quo que ipsos, quos beavit, perdidit. Tot sunt scopuli in Aulico pelago; ut non praeter rationem Apollo, apud Boccalinum, centur. 2. ragguagl. 23. voluerit, fieri chartam marinae
similem, brevia, syrtes, aliaque impedimenta monstrans) quâ tamen nullus carere potest Princeps. (13.) Motus in populari Republicâ frequentiores, sed numquam fere graviores sunt mutationibusiis, quae mortuo Principe suboriuntur. Principe occumbente, omnes simul corruunt conatus eiusdem, incoepta cuncta abrumpuntur, aliamque faciem induit Imperium totum (Rarevolte occorre, che un Renuovo habbiali medesimi pensieri, che baveva il vecchio: et in Francia si e victo, che ilsiglivolo non segvita il stile del padre; ontene nasce, la confusione nelpublico, et la mala contezza nel privato. Thesoro polit. part. 1. relat. di Francia. fol. mihi 198.) Populus est immortalis, idemque semper manet. Omnis certe mutatio Principis est periculofa; sive heres praesto sit, sive non sit. Clapmarius, libr. 2. de Arcanis Rerum publicar. cap. 21. ad sin. Argute Imperator Otho: Opportunos, inquit, esse conatibus, transitus rerum, ut Tacitus refert. Silentio involvo, quod in Monarchiâ frequens sit Imperium feminarum, Matrum, Uxorum, Sororum Principis: quod vapulat graviter a Boccalino, centur. 2. ragguagl. 6. fol. mihi 39. Quin non Monarchiae solum, sed et liberae Res publicae aeternae esse queunt; ut non sine stomacho Italorum, Germani evicerunt. vid. Boccalini, centur. 2. ragguagl. 6. mihi fol. 17. (14) Verum enim vero, quod Imperium Regium, imitationem esse Imperii Dei volunt, suâ ineffabili providentiâ, qui regnat solus in universo mundo; unus conditor mundi, qui regit omnia salubriter: hoc tale est, quasi personam Herculis, eiusque cothurnos, aptare infantibus velint. Inter similesnamque et pares, virus ut omnibus dominetur; si non quanto Dii, Heroesque hominibus, vel Iuppiter prae ceteris Diis excellere putatur; similiter et is unus ceteros omnes, pru dentiâ simul et virute superet; non esse neque commodum, neque iustum censuit Aristoteles libr. 3. politicor. cap. 9. et cap. 12. libro item 7. politicor. cap. 14. a princip. Quod Augustinus exprobrat Ethnicis, libr. 4. de civit. Dei. Si unus Deus potest omnia, quid opus est, tot Deos pro uno adorare? Id ita convertere possent Monarchomachae: Si unus homo non potest omnia, quam absurdum, omnibus praeesse unum? Nec immerito miratur Plato, quod soli homines (nec ulla praeterea aniamlia alia) uni pareant viliori. Guicciardini fol. mihi 66. d. l'bore di recreationi. Et sane nihil est magis contra naturam, quam ut animo haut inferiores, ab aliis subiugentur. Non e cosa piu durae, che non cedendo d' ingegno, ned' animo, essere necessitato a soggiacere a gente, che in quello, e in questo, ti sone inferiori. Botero, libr. 1. d. detti. fol. 57. Ac refert Michael Montanus, et loco insignis Apophthegmatis venditat, libr. 1. des essais, cap. 30. ad siu. quod Brasiliensis quidam, in
Galliam adductus, quidque maxume ipsi mirum videretur, interrogatus, responderit: (1) quod Viri aetate, staturâ, gravitateque praestantes, uni puero obedirent: (et 2.) quod medietates (ita homines alios, seu proximos vocabat) multae ostiatim mendicarent panem, aliae et quidem pauciores, omnibus etiam ad luxum abundarent. Itaque quamvis unius Principatus, sires per se consideretur, optimus omnium iudicetur: nihilominus propter ingenium hominis, saepius in deteriorem partem labile, ac item propter vitae brevitatem; optimum ideo statum, minime esse sub Regio Principatu, sed multitudinis gubernationem, civili societati magis convenire, arbitrantur nonnulli. (15) Neque propter Imperii Monarchici excellentiorem aliquam praestantiam, quodve Naturae prae coeteris Rerum publicarum formis quam maxume sit aptum et congruum (aut quod Natura Regnum commenta sit, ut voluti Seneca, 1. de Clem. 19.) eâ sed occasione, principio rerum, gentium, nationumque Imperium penes Reges erat: Omnis quod domus a maximo natu gubernabatur, parilique inde ratione, colonia, id est, quilibet vicus, qui est tamquam colonia domus abeo, aetate qui antecellebat, quasi a Rege administrabatur. Quamdin enim Proavus aliquis in vivis erat, et ad Rem publicam capessendam haud plane ineptus; flagitium certe quam quod morte vindicandum esset, atrocius admisisset; si liberorum quisquam, cum ipso, vel in certamen honoris et dignitatis venire sustinuisset, a quo beneficium vivendi hausisset. Aristoteles, libr. 1. politicor. cap. 1. circa fin. Smithus, libr 1. de Republic. Anglor. cap. 12. assentitur Iacques Hurault, libr. 1. des offices d' estat: cap. 4. et Doctissimus Philippus Cluverius quoque, libr. 1. Germanicar. antiquit. cap. 37. Ex quo porro, spectata inter bonos moderatio, aetate posthabitâ, Reges faciebat. Iustinus, libr. 1. a princip. Et ita saeculis illis post inundationem primis, quae vulgo Heroica tempora vocant, Noachi filii, Nepotes ac Pronepotes (quos Heroum vocabulo vetustissimi mortalium innuisse videntur) filios suos atque Nepoteis, secundum linguarum divisionem, numerumque in suas quisque regiones deduxerunt; exindeque nationes sunt ortae: et in hisce quoque primam post inundationem exortae fuerunt species Regnorum. Non equidem ab universo populo in unum, ob beneficia ac merita eius voluntario iure delata; sedipsâ naturâ patribus erga filios ingenita. Idque in uno Celtarum Patre eleganter Cluverius. laudato loco declarat. CELTARUM igitur omnium parens ASCHENAZES, cum gentem simul nostram, simulque linguam, in Celticam terram detulisset, unus omnibus patrio iure ac potestate prae fuit suis, veluti Rex subiectis. Complures autem cum ei forent filii
nepotesque; quinque filiis natu maioribus Celticam omnem reliquit: unde in quinque potissimum genteis, et quinque nomina (Hispanorum, Britannorum, Gallorum, Theutiscorum, et Illyriorum) universa divisa fuit: sub quinque his reliqui fratres, filii atque nepotes, suas quis que portiones possederunt, non aliter ac subditi sub Regibus facere solent. Quibus ex am ore tamen, ceu filii parentibus, minoresque fratres natu maioribus, non per metum, paruerunt. Filio Aschenazis cui Theutiscia obtigit hereditate; cum plures iterum filii essent, is natu maioribus quinque omnem distribuit Theudisciam, a quorum Imperiis nominibusque omnis Theutiscorum gens in quinque iterum divisa fuit nationes: Istaevones, Ingaevones, Vandalios, Hermiones, atque Bastarnas. Singulis iterum his Aschenazis nepotibus, cum plures filiiprogignerentur; complures etiam cuiusque ditionis partitiones, compluraque de eorum nominibus, nationum nomina sunt exorta; Marsorum, Gambriviorum, Chattorum, Hermundurorum, et alia. Quorum regiones, quum iam ultra in plura vocabula, pluraque Imperia minutiora, dividi ob agrorum angustias nequirent; in unum in posterum filium, natu maximum, Imperii successio in quaque gente, sive natione, perpetuo delata fuit. Ubi vero filii defecerunt, in proximos Regiae stirpis consanguineos, vel etiam Nobilitate praestantissimos, defunctorum successio transivit: reliqui omnes his paruerunt, kata\ vo/men, id est, ex iure ac Legibus praescriptis. Proinde cum antiquissima omnium fuerit Rei publicaeforma Monarchia; imperfectionem magis indicat eiusdem: cum nil fuerit ab initio absolutum, sed paulatim temporis successu expolitum. (16.) Et ideo Deus ipse, improbat Monarchiam, tamquam contra rationem primaevam, ex inventione usuque Gentium quae descendat; quod et dixi, §. praecedenti, num. 8. Hincque Dominus apud Oseam: cap. 13. vers. 10. etc. Ubi est Rex tuus, maxume nunc te salvet in omnibus urbibus tuis, et Iudices tui; de quibus dixisti, Da mihi Reges et Principes. Dabo tibi Regem in furore meo, et aitferam in indignatione meâ. Non equidem ibi reprobatur Rex, ut Magistratus, sed praefertur Res publica illa, quae sub Iudicibus fuit: Dn. Andreas Osiander, ibid. in not. per quos Deus ipse imperitabat et cui Imperii formae diffidebant Israelitae. (17.) At eadem, inquis, Monarchia, frequentissima et constantissima est omnium gubernationis formarum; quâ dere, Exemplorum fasciculum, ex Historicis collegit Hippolytus a Collibus, in Principe, cap. 1. pag. 13. etc. ac Melchior Iunius, part. 1. quaest. politicar. 4. Respondent Democratiae propugnatores (et iam ego innui supra) non id propter Monarchiae singu.
larem praestantiam evenire: sed quod eo regiminis genere Populus, excellentiore fere semper non dignus Imperio, corruptisque qui est moribus, facillime regatur. Eoque tutior censeturiunius Principatus, quo magis serviles sunt animi, quibus imperat. Et inde est ex ratione et usu omnium maxume Monarchia; quia plures populi morum pravitate sunt infecti. Hincque cum licentiosis, vera libertas magna servitus videatur, (licentiam enim et potestatem faciendi quid velis, libertatem interpretantur) libertatem ferre non possunt: Inimitabilis Boccalini, cent. 1. ragguagl. 39. Sicque gentes quae prudentiâ imperandi pollent; facile in peius ruunt, non e contra: quinimo iugi oppressione, tandem ita servilis redditur populus, ut libertatem sibi oblatam acceptare nolit: ut exemplo sunt Israelitae, Exodi cap. 5. vers. 21. et cpa. 6. vers. 9. (18.) Ac porro etiam, quamquam ad unius Imperium, omniin periculoso Rei publicae statu, Sapientes tamquam ad Sacram, quod aiunt, anchoram, confugerint; non tamen Regium et perpetuum Principatum, nisi summâ exigente necessitate, ulli facile contulerunt. Quo respectu Albericus de Rosate, alicubi scribit, demandandi Romani Imperii, causam solam fuisse necessitatem consulendi Romanae Rei publicae; non autem Populi voluntariam Liberalitatem. Bonum signum fuit ex malâ, quod dicunt, caussâ. Et porro nec Princeps Magistratibus carere, pariterque ut Populus, non omnia peragere potest ipsemet. Nil sine ductore Populus efficere potest: C'est peude chose, quedu peuple, s' iln' est conduit par quelque chef, qu' ils ayent en reverence, et en crainte; ait Cominaeus, libr. 2. cap. 22. fol. 173. Sed vere Salustius, severus ille ac plenus civilis prudentiae Historicus: paucorum civium egregiam virtutem, cuncta etiam in Republicâ Romanâ patravisse, ait. Sicque non opus est, ut unus sit Monarcha. (19.) Non extra calcem decurro, cum dico: Populum helveticum, quem scioli nonnulli, nescio cuius imperitae simphcitatis nomine, despicatui ducunt; prudentissimum esse iudicandum: cum in Libertatem se vendicare, eamque tam diu sartam tectam conservare potuerit. Fortissimum experietur, qui illum (sine subdola machinatione civilis turbationis) bello lacessere fuerit ausus. Excellentem helvetiorum fortitudinem, et prudentiam, non solum durissima cum Carolo Burgundo, et Austriae Archiducibus (Maxaemiliano I. praesertim) feliciter confecta, satis superque testatam faciunt bella: vid. Peterman Etterlin/Stumpf. et Bilibald. Pirckheim. in descript. bell. Helvetic. sed et pulcherrima, in Italicis ac Pedemontanis olim, et nostro etiam saeculo in Gallicis certaminibus ab iis effecta facinora; nemo nisi qui Historias, ignorare potest. De leur generosite en
la battaille de Dreux, vid. Monsieur de la Nove, fol. mihi 849. vide etiam Cominaeum, libr. 1. cap. 6. fol. 49. itidem libr. 5. cap. 2. fol. 377. ac demum libr. 8. cap. O fol. 786.
Optimum sed Optimatum Regimen esse, ceteris arrisit. vid. Schönvorner/politicor. ltbr. 5. cap. 2. Calvinum, 4. Instit. Relig. cap. 20. sect 8. Tilemannum, Disputat. 2. Thes. 14. volum. 1. Ac Samuelem etiam pro Imperio Optimatum propugnavisse, notat Iosephus, antiquitat. libr. 6. cap. 4. (1) Virtus nempe est, hominem quae reddit aptum ad imperandum: ut propterea saluberrimum videatur Regimen, in quo virtute praediti aliis imperant. Ergo ad optimos quosque et prudentissimos, Rei publicae spectat moderatio; quibus cum ceteris, si maxume vellent, nullus sit certandi locus, occasio nulla; nisi pariter omnem aetatis, consilii, opum, generisque praerogativam susque deque quis habere velit. Natura nil frustra facit: at non unum, nec plures, sed paucos quosdam bonos, et ad Rem publicam idoneos facit; Ergo ii naturâ suadente imperare debent. (2) Ex optimis Viris, optima consilia exsistunt. Virtuti etiam maxume student optimates; honores et praemia concedunt, morum curam agunt, et denique leges observant atque colunt. Aristoteles, libr. 8. Ethicor. cap. 13. et lib. 1. Rhetoricor. cap. 8. (3) Et in Republica, ea praesertim, praesenti quae rerum Statu contenta, ad maiores non adspirat opes, et dignitates, libertatis custodiam, optimatibus, quam populo committi tutius, pronuntiat Machiavellus, lib. 1. Discurs. cap. 5. Indeque etiam diutius mansit libertas, in Republicâ Ventorum, quam Romanorum. (4.) Licet Monarchia simpliciter et absolute, praestantissima Rei publicae forma videri queat (Divinae utpote gubernationi assimilis) Aristocraticam tamen accommodatissimam volunt, ad conditionem et imbecillitatem humani generis, humanaeque naturae: quae enmpe sic est comparata, ut unus vix possit sustinere onus Regiminis, vix ipfe idonea consilia invenire, et quae praeterea haud difficulter degenerare possit, et delabi in omne genus licentiae et scelerum. Contra vero, in pluribus bonis collectim, facilius ea omnia reperiuntur, quam in uno sigillatim, ad gubernandam Rem publicam quae necesaria sunt. Plures plura vident, et plurium optimorum Virorum haud prava consilia esse queunt: quin et unus alterum retinerepotest in officio, atque ita aequilibrium in Republica conservatur. Ergo si mediocritas in qualibet re est laudanda, extrema certe sunt declinanda vitia. Ideo unius, aeque ac omnium Imperia; quasi extrema, repudianda sunt; et in Aristocratiâ, veluti in medio acquiescendum.
At ego eas Imperiorum formas, in libertate ubi vivitur, non.
plus ceteris laudarim: sedillas, in quibus integritati Legum, Iuititiaeque, plenius cautum, prospectumque est. Id'in mixta Rei publicae specie, maxume fieri videtur: qua de re vide Reverendum Patrem, Adamum Contzen, libr. 1. politic. cap. 21. Franciscum Guicciardinum, hypomnes. polit. 108 Franciscum Piccolomineum, grad. 10. cap. 11. Wehnerum, in Metamorph. Rerum publicar. cap. 1. Philippum Camerarium, centur. 1. meditation. historic. cap. 88. ad sin. Contarenum, libr. 1. de Republ. Venetor. fol. mihi 9. etc. Zepperum, lib. 3. de Legib. Mosaic. cap. 6. (Addatur etiam Tractatus meus, de Appellation. cap. 1. sect. ultim.) Et nec ab hac sententia alienus est Robertus Bellarminus, lib. 1. de Pontisic. Roman. cap. 3. eumque Angelus Politianus, iu supr. allegat. tractat. de Rerum public form. fol. 93. studio magis contradicendi, quam veris rationibus oppugnare videtur. Sane ut Medicus medicamenta varie miscet, et adtemperat, tam aegro, quam morbo: sicitem Politicus, coniungit apte simplices Rerum publicarum formas, et salubre remedium ex illarum temperatione harmonica facit. Et sic etiam diutius tale imperium perdurat. Contzen, lib. 1. policor. cap. 14. §. 4. (1) Quippe Rei publicae forma unaquaeque, simpliciter et secundum unam duntaxat potentiam constituta, instabilis est, propterea quod confestim in peculiarem, et naturâ consequentem malitiam degenerat. Polybius, lib. 6. num. 4. Quemadmodum rubigo infestat ferrum: ita quamlibet Rem publicam vitium suum. Omne Imperium sui natura insolens est: et paucissimos arbitrii sui libertati relictos, Divina reverentia ac metus, rectaeque rationis dictamen; ad optima et moderata consilia perducit. Nec boni etiam Principes, ab hoc genere adulationis, potentiam summam plus quevam summe extollentis, abhorrent:
-- Qui nolunt occidere quemquam, posse volunt.
- - Nil est quod credere de se
Non audet, cum laudatur Dîs aequa potestas.
ut ait Iuvenalis, satyr. 4. (2) Omnes fere Principes deteriores fiunt, et in peius ruut: vi nempe dominationis convelluntur atque immutantur. Boccalini, centur. 1. ragguagl. 29. fol. mihi 110. Bene initio audiunt Principes, et faciunt quoque haut raro: sed grande illud Imperii pondus, rectâ diu cervice sustineri non potest: lassantur ideoque et se inflectunt. Achoc facit natura, in vitia quae prona est; et magis ubi non retinet metus aut poena, sicutin Principe, qui absolutus omnino est, et super ista eleganter Lipsius, libr. 2. monitor. politicor. cap. 6. ac libr. 2. politicor. cap. 5. ubi quoque notas vide Dn. Christophorus Forstnerus, amicissimus meus, hypomnemat. politicor. 31. Hocque fert
natura Regni, ut diuturnitate in superbiam Reges mutent: superbiae vero modum et rationem respuat extoto. Potestatis amplitudo, nudat semper animorum interna. Ammianus Marcellinus, libr. 30. Nota sunt exempla Alexandri Magni, Herodis Iudaeae Regis, Neronis Imperatoris Romanorum. Et de Tiberio Tacitus signanter: Aisnal. 6 Egregius vitâ, famaque, quoad privatus, vel in Imperiis sub Augusto fuit: occultus ac subdolus, fingendis virtutibus, donec Germanicus ac Drusus superfuêre. Idem inter bona, malaque mixtus, incolumi matre: intestabilis saevitiâ, sed obtectis libidinibus, dum Seianum dilexit, timuitque. Postremo in scelera simul ac dedecora pororupit. postquam remoto pudore ac metu, suo tantum ingenio utebatur. Unum solum Principem scivit Tacitus, in melius mutatum, quod in Discursu erudite illustrat Dn. Ianus Gruterus, fol. 28. etc. Principes eosdem habent affectus, ridiculosasque cogitationes, ac quilibet privatus: ast quod nobis est rixa cum vicino de lanâ caprinâ, hoc est apud ipsos famosum perniciosumque Bellum; ut alicubi Blasius Montlucius scribit. Indeque prudentissimus Anthonius Perez notat, aphorism. fol. 30. num. 160. Affectus atque passiones, esseinstar pestis aeris corrupti: quae tamen non vulgum (ut aliâs fieri solet) sed inprimis corripiat Magnates. haut se subicit rationi absoluta potestas: preprio del poder humano no querer subiectar se a iuyzio. Perez, ibid. fol. 139. num. 28 potentia iudicium confundit, turbatque: At vero nil mage videtur periculosum, quam si potentiae impotenti, obturbatio accedat. El poder confuso, es mas peligroso, que un Leon acosado: que no es menos quefiera, et poder apretado de la consusion. Perez, aphorisan. fol. 141. num. 32, affectus et passiones hominum ipsi Deo resistere volunt. Perez, ibid. fol. 148. num. 51. Et cum primis eorum, qui non humano repagulo impediuntur. nec enim sufficit, Principes admoneri, iudicii post hancce vitam futuri. Perez, saepe dict. loc. fol. 151. num. 64. Ac quo magis indoles est generosa, eo facilius fere capitur et pervertitur voluptate: magnaeque et admirabiles naturae, inter praeclaras Virtutis actiones, maxuma quoque vitia adferre consueverunt. Gregorius Richterus, axiom. Oeconom. 95. Fortitudo idem cum potentiâ coniuncta, in in solentiam est proclivis. Richterus, oxiomat. historic. 6. (3) At vero, quia non est tanta copia bonorum, ut semper probi suppetant, quos elegamus; nec tanta felicitas nascendi, ut sors illa semper offerat bonos: in causa id fuit, ut Leges, aliique expeterentur modi, Regibus qui imperii modum facerent, et per summam imperandi libertatem, potentiamque absolutam, in Magistratu summo
accisam; delinquendi licentia tolleretur, Tyrannidisque crudelitas: coerceretur. Quod innuit Bodinus, cap. 6. Method histo ic. ubi ait, valde periculo sum esse, Regem ita creari, ut nullis omnino Legibus teneatur, sed omnia nutu suo agat; quod et Bornitio placet, tractat. de Maiestat. cap. 9. fol. 59. ubi ita scribit: Politicus in fundatione Status mature provideat, ut omnis occasio Tyrannidis praevertatur: quod non tam fit Principem bonum eligendo; quam rite disponendo, ne Regimen Tyrannicum evadat; aut si eo flexerit, tempestive huic malo occurratur. Idque Legibus et pactis Imperialibus optime caveri potest: quibus ipsa Maiestas informetur, et ligetur. etc. Immunis illa potestas, quemadmodum in difficillimis belli temporibus, ubi omnia armorum strepitu circum sonant, necessario adprobatur; ita humana natura, in pace, ab eâ abhorrere videtur: dicente Thomâ Smitho, tractat. de Republic. Auglox. libr. 1. cap. 8 Fol. mihi 12. Etenim a)/nomos monarxi/a xaleph\ kai\ baruta/th, hoc est, Principatus sine Lege, gravis sui naturâ, et molestus subditis esse solet. (4) Sic nonnulla potestatis iura, inconsulta violentia vulgi, et erga Nobiliores invidia ad Magistratus inferiores, quasi quosdam Optimates reicere; et rursus Oligarchica insolentia. et adversus inferiores iniuria. populo relinquere coegit. Etiam. Monarchicae potestatis abusus effecit, ut Monarchis Ephori, et publicae libertatis custodes ac defensores, ad latus quibusdam in locis adpositi inveniantur: qui non tantum certas imperandi Leges, definitumque summae potestatis exercitium, totius Rei publicae illis nomine praescriberent; verum etiam exorbitantes in hac lineâ continerent. Huc. referenda sunt, quae ad Dionis familiares, epistol. 8. scribit Plato: Ego personam arbitri mihi assumens, quemadmodum iam diu consuevi, utrique et ei qui Tyrannidem gerit, et qui patitur, consulam. Et inprimis cuivis Tyranno consuluerim, ut nomen istud, remque ipsam declinet; ac in Regnum, si fieri potest, convertat. Potestautem fieri, sicuti reipsâ ostendit sapiens, bonusque vir Lycurgus: qui cum videret, genus proprium in Argo et Messenâ ex Regno in Tyrannidem esse translatum, et utrosque, cum se ipsos, tum civitates suas perdere; metuens Civitati suae, et generi: remedium salubre Imperio Regio adhibuit Senatum, et Ephororum Principatum in Regni salutem. Itaqueper tot iam saecula durat cum insigni gloriâ: quandoquidem Lex Domina effecta est hominum; non autem homines Tyranni Legum. Eo etiam spectare videtur, quod Cyri Mater apud Xenophontem, 1. Inctitut. Cyri, ad filium ait: Non eadem apud Avum, et apud Persas;
esse iuraconstat. Nam hic omnium apud Medos se Dominum constituit: apud Persas autem aequalitas iusta ducitur. Ac tuus adeo Pater, primus ex praescripto facit, quae facit Civitati, et ex praescripto accipit: ac modus ei, non animilibido, sed ipsa lex est. Quapropter tibi cavendum, ne cum domum veneris, flagris caesus pereas; si pro Regio Imperio Tyrannicum edoctus, ab hoc revertaris: cui quidem haec inest opinio, plus oportere unum, quam alios omnes habere. (5.) Verba sunt aurea Osorii, libr. 8. de Regis Institut. Qui Res publicas commisceri praecipiunt, non monstra fiingunt; sed ne monstrum aliquod atque portentum dirissimum, ad Rei publicae perniciem gigni possit, sapienter elaborant. Nolunt enim, ut unius Imperium, ita solutum omnibus legibus et institutis sit, ut populi libertas opprimatur: nolunt Optimates tantis opibus augeri et amplificari, ut Reges contemnant, et plebem in iuriis violenter illatis spolient: nolunt postremo tantum Populari licentiae permitti, ut Principum dignitatem affligere, omnemque Rei publicae Statum Perturbare possit; in quo quidem omnium partium saluti atque diuturnitati consulunt. Rei publicae namque salus, moderatione continetur etc. (6.) Saluberrimo hoc amuleto, in omnibus Rerum publicarum speciebus, summae potestatis acrimonia, suavior, gentibusque gratior et acceptior reddita. Hoc remedio praestitum est, ut non solum animi subditorum et Magistratus, arctiori consensu coalescerent; sed potentia etiam summi Magistratus, mirum in modum corroboraretur, imperandique allevarentur labores: praeter ipsum, subditis quoque ad Rei publicae dignitatem ac salutem communi incumbentibus curâ. (7.) Principes quidem, Imperii alieniimpatientes sunt plerique una omnes. Quod Sebastianus Lusitanus Rex dixit, hoc singuli in animo habent reconditum; Si mea interula, quicquam mihi praecipere vellet, eam, imo meipsum continuo flammis aboliturus essem. Idem nihilominus ab impotentis ingenii adolescente, Ferdinando Gonzales, pro lubitu circumagebatur, Gasparus Ens, 5. Epidorp. fol. 12. Et sollenne est; Principes, qui nec Legis, nec rationis imperium admittunt, adulatoribus servire; Boccalini, centur 2 ragguagl. 5. et Nabuchodonosoris, ut loquitur prudentissimus Anthonius Perez, in Aphorism. statuam proponere adorandam. (8.) Prima quae in Mundo fuerunt Regna, non Monarchiae, sed mixti potius suerunt Status: Giphanius, in Commentar. ad cap. 10. libr. 3. politicor. fol. 386. et seq. taleque Heroicum Regnum Aristoteles vocat; ac inibi, potestas certis Legibus erat constricta, ut non pro libidine
imperantis, sed ex Legum praescripto regnaretur. Thucydides, libr. 1. ab init. Talisforma Romae sub Regibus fuit, qui Leges haud ferebant, nisi Curiarum adprobatione. Plutarchus, in Romulo, et Livius, lib. 1. Haec quoque Rei publicae forma, unice Aristoteli arridet; cum Regem una cum Lege imperare debere contendit; libr. 3. peliticor. cap. ultim. eaque item multis praestantissima visa fuit. Richterus, axiomat. politic. 57. Keckhermannus, Disputat. Ppractic. 36. problem. 9. Et hinc quoque est effectum, ut hodie omnem fere Rem publicam mixtam esse, Politici pronuntiare nonnulli ausint: Smithus, libr. 1. de Republic. Anglor. cap. 6. adeo ut supervacaneum et periculosum exemplo videarur, quod tam multa passim de potestateabsolutâ tradantur; quae usu non ita est, vel debet esse frequens, (9.) Hancqoe gubernamenti formam, his elegantissimis verbis, Balthasaris Castilionei praefcribit Aulicus, libr. 4. fol. mihi 304. Primum, inquit, admonerem, ut statum Nobilium numerum seligeret, qui essent omnium sapientissimi, omniaererum gravissimarum momenta cum illis communicaret, libere cum eo colloquendi persuadendique veniam concederet; facile ut intelligerent, et quam exosa vanitas esset. Deinde Plebeios aliquot, in consilium etiam adscisceret, qui de Civitatis Statu, cum Nobilibus, et de communibus, et de Pri vatis rebus conferrent. Ita ex Principe, tamquam omnium capite, et Nobilibus, Plebeisque tamquam membris, unum corpus constitueretur; cuius praecipua gubernatio ad Principem spectaret nec omnis tamen auctoritas reliquis adempta esset Denique ex tribus illi optimis imperandi formulis, id est, Monarchiâ, Optimatum potestate, atque Populari, ista Res publica composita videtur. etc. Eique non difformis est Imperii Romano-Germanici forma; quod non solum Ephoros, septem scilicet, ac ex Ordine tam Ecclesiastico, quam Politico, selectos Electores, sed et certas ac fundamentales Leges habet, in quas tempore inaugurationis, iurat Imperator.
SI vero non simpliciter, per se ac in qe/s1ei, formas animo lustramus Rerum publicarum; sed easedm pro rerum suppetentium
ponderamus ratione: nullam tunc Rei publicae speciem absolute praeferendam esse alteri; sed una quemadmodum Medicina, omnibus singulique non prodest corporum constitutionibus, complexionibusque: sic populorum ut diversi sunt mores, ingenia, habitus; alii ita genti, vel uni genti diverso tempore, aliam congruere reperiemus Rei publicae formationem, late et optime Reverendus Pater, Adamus Contzen, libr. 1. de Republic. cap. 14 num. 5. etc. cuiaddantur, Danaeus, libr. 1. politic. Christ. cap. 6. Laelius Zecchius, 1. politicor. 4. nu. 5. Franciscus Piccolomineus, de morib. grad. 10. cap. 11. assert. 4. Smithus, libr. 1. de Republic. Anglor. cap. 15. Philippo-Iohannes Treutlerus, Disputat. de form. Rerum public. thes, 29. Hoenonius, Disputat. politic. 9. thes. 5. Hancque prudentia politica, eidem adposite et conformiter adplicat; omnibus simul circumstantiis consideratis: cuius rei elegans, et prudentissimum nobis suppeditat exemplum, Oratio Mecaenatis, apud Dion lib. 52. digna omnino, quae legatur. Ac sane, quod cum indole, ingenioque Populorum, aut cum ipsâ loci naturâ, quae pugnet Rei publicae Constitutio; numquam sit instituenda: nemo rerum Politicarum expertus negabit. Et ita boni Politici munus est, non tantum praestantissimam et omnium votis optandam Rei publicae formam contemplari; sed etiam eam, quam tempora, quam res et opportunitates, itemque mores Civium perfici ac consistere patiuntur. Aristoteles, lib. 4. politicorum. cap. 1. Singula Rerum publicarum genera, causas in naturâ positas habent. vide Smithum, de Republic. Anglor. lib 1. cap. 25. fol. 25. nec tamen adversus iam constitutam Rem publicam disputare decet: sive ex animo, sive simulate, piaculum id est: cum huiusmodi Disputationes, fomitem seditionibus subministrent; monente Friderico Tilemanno, Disputat. Digestor. 2. thes. 10. volum. 1. Consentit Boccahni, centur. 2. de Parnas. Tagguagl. 14. mihi fol. 104. ubi ita scribit; che di questione tanto antica, et appo i Letterati di gta divenuta rancida, ad alcunopiu non fosse lecito disputare; ma che ogni uno fosse ohligato contentarsi del stato, nel quale si trovava. et dixi quoque ego, in Certamine praeegativae Electionis et Successionis, num. 9. fol. 28. Et sic porro Rei publicae Status, simpliciter qui est optimus, haut Cunctis Civitatibus, sed iis duntaxat optimus est; adiumenta quibus suppetunt omnia, ad vivendum ex sententiâ, utque maxume velint: quibus adiumentis si quaedam Civitates destituantur, aliam Rei publicae formam sequi coguntur; tamquam sibi magis convenientem, non eam, quae simpliciter optima est, Aristotelis, libr. 4. politicor. cap. 11. a princip. Nec proinde ad hypothesin quando perventum, iam amplius de praecellentiâ unius, alteriusve Rerum publicarum speciei,
inquiredum sollicite; sed multitudo potius ad quid sit accommodata, aliaeque Circumsatntiae, praesenterque ob oculos positus, magis perspiciendus est Imperii Status. Et inprimis diutina consuetudo, Michel de Montaigne, libr. 1. des Essais, cap 22. fol mihi 84. Est vox quaedam peculiaris, uniuscuiusque Civitatis, veluti quorundam animalium: quâ popularem alia, alia paucorum, alia unius dominationem postulat, quod ex Platonis epistol. 5. refert et illustrat Albericus Gentilis, libr. 3. de iur. bell. cap. 10. Et naturâ quoddam hominum genus, proclive esse ait Aristoteles, Imperio ut gubernetur herili, aliud ut Regio, ut Civili aliud, lib. 3. politicor. cap. 12. Sic Barbari naturâ servi sunt, Dn. Ioachimus Cluten, paradoxor. 18. asinorumque exemplo indigent, ut verbera non cessent. Boccalini, de Parnas. centur. 1. cap. 8. Sic Lysandri Apophthegmate: Boni servi, mali liberi exsistunt. Sicque olim Regibus idcirco se Civitates subiciebant, quoniam raro Viri magnopere Virtute praestantes in veniebantur; praesertim cum exiguas tunc urbes inhabitarent Praeterea ob accepta beneficia Reges constituebant, quod est virorum bonorum opus: postea vero, multorum virtute similium copiâ suppetente, non amplius Regna tolerabant, sed commune quiddam quaerentes, Rem publicam constituerunt, libr. 3. peliticor. cap. 11. Sic etiam diversas gentes, diversam appetere Imperii formam, exeo colligere possumus; quod olim uno et eodem die, Urbs Noriberga, et Augusta Rhaetica petiverunt contraria a Sigismundo Imperatore, et obtinuerunt. Augusta petivit institui, ne quid Senatus constitueret, nisi Tribunis Opisicum approbantibus: Noriberga voluit, ne liceret Tribunis impedire Senatus Decreta. Philippus Melanchton, in Chronic. libr. 2. mihi pag. 134. Cum duo homines non idem velint, et cum videantur,
Tres mihi convivae prope dissentire etc.
cur non duae gentes adpeterent diversa? Sic flamingorum gens, totam aut libertatem, aut servitutem nescia pati, depraedicatur a Iacobo Marchantio, lib. 1. Comment a. de Flandriâ, mihi fol. 17. indeque diu non potuerunt cum Hollandis iuncti permanere. Pierre Matthieu, tom. 1. fol mihi 106. libr. 1. narrat. 4. num. 6. quod et de Romanis iudicavit Galba, in orat. ad pison. apud Tacit.1. Historiar. Et de iisdem ita ad Vespasianum Imperatorem, Apollonius, apud Philostrautm, libr. 5. Bellum contra Vitellium susceptum laudo: constitutam enim iam Tyrannidem solvere maius puto, quam eandem nascentem opprimere. Popularem quoque gubernationem veneror: quae licet Optimatum Imperio inferior habeatur, Tyrannide tamen et paucorum potentiâ, eligibilior est. Vereorautem, ne Tyrannidi iam assuefactis
Romanis, difficilis sit huiusmodi permutatio; ita ut neque in libertate degere, neque ad popularem gubernationem respicere possint: ceu qui ex ten ebris in summam lucem repente deducti, splendorem luminis perserren non possunt.
Statum mixtum ex Aristocratiâ et Democratiâ accommodatissimum esse Civitatibus, in quibus florent mercaturae et Opifices, qui gaudere cupiunt suis libertatibus, et Principum diffidunt Ministris at que Aulis, prudenter iudicavit Keckermannus, politicor. lib. 2. cap. 5. fol. 577. E Contra testatur Budaeus, Gallos esse homines, ut prout quicquam Principi aut collibuit, aut collibuisse dictetur, idperinde ius fasque esse credant: eosque omnium haut dubie mortalium, qui quidem Barbari non sunt, maxume, ut Graece dicitur, Pitharchicos esse, libr. 3. ae Asse. Quandoque Monarchia Medicina est salubris Democratiae vitiosae, vel Oligarchiae Clapmarius, de Arcan. Rerum publicar lib. 5. cap. 19. ad sin. Sic Augustus et Caesar necessarii fuerunt; quia vitiosi mores, non erant pares libertatis ferendo oneri; necesle ergo fuit, Rei publicae per unum consuli, 1. 2. ff. de orig. Iur. §, novissime 11. Indeque Caesar iniuste fuit occisus, quia populus non exstitit libertati aptus, Seneca, libr. 2. de benefic cap. 20.Tholosanus, libr. 7. de Repub. cap. 4. num. 13. Nisi dicamus, eum in causâ fuisse partem maxumam corruptelarum; et Xerxis exemplo, de quo Plutarchus, in eius apophtegmat. vitiis im buisse prius Populum, quo eum facilius subigeret. vide Tacitum, libr. 1. Annal abinit. et potius Caesarem magnâ suâ potestate uti debuisse, ad purgandam; quam subigendam Civitatem. Vide Me libr. 2. politicor. cap. ult: num. 64. et in Corroliar. miscell. fasciculo, Commentar. aliquottitulor libr. 1. ffor. subiucto, num. 19. Nam sane et de Genuâ pronuntiat Paolo Interiano, ab init. libr. 7. delristretto delle Genovesi historie: eam ita fuisse comparatam, ut non potuerit ferre libertatem; dum ita scribit: Tutte quelle citta mal ordinate, che viver libere neserve non sanno. e forza, si come della Genovese si vede seguire, che intorno a questa varieta di governi si aggirino: percio che incorsech elle sono in una apert a servitu, volendosi riordinare, alla forma dei viver libero, si dispongono; nel che lung amente conservar non potendosi, con variar gli ordini di nuovo nella Tirannide si raggravano. Et tamen magnâ suâ cum laude, Andreas Doria, huic malo tam aptum remedium adplicavit, ut adhuc dum libera exsistat, ut dixi. dict, cap. ultim. libr. 2. politicor. num. 64.
Interdum subditi ita improbi sunt; ut Imperio sint necessario coercendi herili, indeque recte Nicoclem perhibent dixisse: haut solum considerandum esse ingenium Tyrannorum, cur non benigni, sed
difficiles sint: verum Civium quoque mores, vel praecipue in spici debere. Multi enim propter malitiam subditorum, asperiores se dare, quam pro ingenio sunt coacti. Et contumaciâ inferiorum, diminuitur lenitas imperantis, ut Tacitus ait, libr. 16. Annal. et multis illustrat Dn. Gruterus, Discurs. part. 2. fol. 25. elegantique apologo docet Boccalini, centur. 1. rag guagl. 8. Saepe praepostere imputamus potesati, quod populi est. adeo ut non male impingi posset subditis, ipsum illud Patris ad filium, e Quintiliani Deckamat. 5. Verstrum quinimo crimen est, quod interdum aliud sumus; et inde manifestum est, diversitatem nostram venire de moribus liberorum. Quo er referri possunt, quae Alexander Magnus apud Curtium, lib. 7. dicit: Regum, Ducumque Clementiam, non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sitam esse. Ita et Hispani, coguntur Neapolitanos druius tractare; ne idem quod alii Reges illius gentis, pati cogantur, Boccalini, c. 1. delpietra d. paragone Et sic Helvetii mitis ingenii homines, DEI Optimi Maximi beneficio, liberati sunt iugo Principis. Florentini indo miti ingenii homines, libertatemque qui appetunt quam maxume, eâ sed uti nesciunt; sub unius dominatum adacti fuerunt: hacque potestate extraordinariâ, Populus ille cervicis durissimae, et naturae inquietissimae, nunc regitur pacatius quam unquam potuerit antea, Albericus Gentilis, 1. Disputar. Regia. fol. mihi 5. et seq et vide eundem, de Legat. lib. 3. c. 7. fol. 83. adde Louys Guyon, tom. 2. de divers. lecons, lib. 3. c. 16. adfin. Florentinis insitum erat, omnium rerum Status fastidire; omnique successu discedere in partes. Machivellus, histor. Florent. libr. 2. fol. mihi 89. Et quod de eadem Republicâ, Ducem Atheniensium vocante, scribit idem Machiavellus, libr. eod. fol. 104. Nobiles nempe, non aliâ ratione populum istum, a quo tot iniuriis oppressi hactenus fue rant, subiugari posse constituisle; quam si sub unius Principis imperium mintterentur, a quo Virtuti suus honor haberetur, atque contumacia coerceretur. Hoc idem de posteriori mutatione, pronuntiare licet. Certe impii et iniusti populi sunt, qui cum ipsi male vivant; aliis tamen praeesse, vel Rem publicam administrare volunt. Et eleganter in suo Idiomate, Fernandus, de Eyzaguirre, d. l. Ioya, num. 156.
No a inclinationes traverssas
Es buena la libertad.
Prudenter Forstnerus meus, hypomnem. 96. gloriantur saepius Democratiae, de libertate; quibus tamen interdum satius esset, sub unius Dominatum concedere: non enim ea libertas est, sed a)narxi/a, et soeda omnium rerum confusio; ubi plebs omnia tumultibus miscet, ubi partium studia vigent, ubi leges vi, ambitu, postremo pecuniâ
turbantur; ubi certamina potentium etavaritia, ubi Nundinationes, rapinae. corruptelae. in Magistratibus, in provinciis, in iudiciis, divinahumanque omnia miscent. Vicissim saepe Tyrannidi medetur Democraetia, vel Aristocratia. Sic cum in odium venit popularis gubernatio, facile quis rerum potitur, etiam improbus; et cum invidiâ laborat Regnum, facile illud ammittit etiam bonus. Plutarchus, in Apophtegmat. Dionys. iunior. Pronide mutationes in formis Politicis, a natura potius, quam ab ambitione plerumque proficisuntur.
Et itaque concludimus, Rem publicam, remque populi esse, cum bene ac iuste, id est, ad publicam commoditatem; sive ab uno, vel a pluribus ea geritur. Nam, ut apud Philostratum, libr. 5. Apollonius recte: Si vir unus, alios virtute superans, popularem gubernationem sic transmutat, ut unms hominis Principauts, ad communem utilitatem omnia dirigat atque disponat: instar Populi merito habehdus etit. Et in Galliis, summam esse Libertatem, vivere sub Rege, Michel de Montaigne, libr. 1. des Essais, cap. 42. fol. mihi 244. Sicque Samuel, libr. 1. Samuel. cap. 12. improbat Regnum; sed tamen ibid. versic. 14. et ultim. promittit tam Regi, quam Pupulo omnem felicitatem, si fuerint D E I timentes; cum vero qui praesunt, ad suum quisque collimat emolumentum, Imperioque ad propriam abutuntur utliitatem: puta, si iniustus est Rex, seque portius, quam subditos, Pupulique salutem spectat, quem Tyrannum, more Graeco appellamus; aut cum iniusti sunt Optimates, quorum consensum, factionem quidam, alii ploutarxi/an indigitant; aut iniustus ipse populus, cui nomen usitatum non reperitur, nisi ut etiam ipsum Tyrannum vocitarent; iam vitiosa, aberransve, imo potius mulla est Res publica: cadaver est Rei publicae, non corpus, Cicero, apud Beatum Aubustinum, libr. 2. de Civitat. Dei,cap. 21. Aristoteles, libr. 3. politicor. c. 4. et. 5. quem omnino vide, Iunius, part. 1. quaestion. politicar. 2. et 3. adde ominio Velftenium, quaestion. politicar. decad. 7. thes. 1. Ad Lydium hunc lapidem, si examinarentur Imperia; metuo ut Tyranni definitio, nimis lata deprehendatur: Traianus Boccalini, 1. de Parnas. ragg. 77. metuo, ut ex parte verum sit, quod dicit (in Utopiâ) prudentissimus Thomas Morus, libr. 2. ad fin. fol. mihi 293. omnes has. quae hodie usquam folrent Res publicae, animo intuenti ac versanti mihi, nihil, sic me amer Deus, occurrit aliud, quam quaedam conspiratio divitum, de suis commodis, Rei publicae nomine, tituloque tractantium etc. comminiscuntur et excogitant omnes modos atque arces, quibus, quae malis artibus ipsi congeslerunt, ea primum ut absque perdendi metu retineant, post hoc ut pauperum omnium operâ ac laboribus quam
minimo sibi redimant, eisque abutantur. Haec machinamenta ubi semel divites publico nomine, (hoc est, etiam pauperum_ decreverunt observari, iam Leges fiunt, etc. Tam Principes, quam privati, privatam solum colunt utilitatem. Boccalini, 2. de Parnas. cap. 3. Mundus pompâ et opinionibus gubernatur: et maxumum arcaum est, hoc arcanum vulgo non propalari. vid. Fuggilozio di Tomaso Costo, giornae sett. dettod' un Principe supremo. fol. 479. Hucperti net, quod Cicerc. libr. 4. ad Attic epi stol. 16. multa de amissâ pristinâ Civitate conqueritur: et hoc modo consolatur, quod nec in illâ Civitate, omnia proba erant. Unde ait: nullam esse Rem publicam, in quâ acquiescat, etc. At apud Philostratum, libr. 5. Apollonius: Ego de nullâ Republicâ sollicitus sum; vivo enim sub Diis. Sed nos Chriftianos, Ludovici Granatensis pii Monachi, consoletur et ducat Praeceptum: Non est hominis prudentis requirere, ut omnes res humanae pendeant in aequilibrio, nec quicquam desit, etc. vide eius folres, fol. 278. Quod si faciamus, et nostros simul respiciamus defectus; plerumque excusabimus, quod in Principibus culpamus. Ideam item Rei publicae constituere, absurdum omnino videtur. Est namque Politia, res quae in usu consistere debet: optimis autem nos, qui numquam omni ex parte boni sumus, uti nequimus. Unde Plato olim, in rebus civilibus Comicis cavillis traducebatur. Iosephus, contra Appion. 2. fol. mihi 334. Et hodie de Thomâ Moro, risus est nonnullorum.
QUaerere hîc lubet, ac ut puto, licebit: meliusne, quam nunc, in Qtantâ a)katasasi/a habent, res generis humani, et Ecclesiae; habere possent: Quod post Grynaeum negat Wenceslaus Budo Wez Baro, in Circul herolog. fol. 262. (qui sibi ipsi fol. 80. et seq. contrarius esse videtur) Idque mendaciis vanissimis, Doctorum hominum accenset Rollhagen in den warhafften lugen cap. 12. sed id pernegantii, qui adhuc dum futuram sibi imaginantur Rem publicam, ad charitatis Christianae normam accommodatam etc. Nunc ergo Historiam illius sectae, cuius participes qui sunt, Millenarii aut Chiliastae vulgo dicuntur, indagabo; quam iam olim Oecolampadius, ad Daniel. cap.
2. Serrarius contra Puccium, libr. 2. cap. 1. et. operose item oppugnavit Dominus Doctor Theodorus Thummius, in Impietate Wigelianâ, sed optime in Classes suas digessit, et plane fere debellavit, Theologus iongeniosus, Dn. Iohannes Affelman. in Hept. Illustr. quaestion. Theologicar. quaest. 6. huius ego scrinia non compilabo; sed nec Theologum agam. Apellem nam que non unum, illud, ne ultra crepidam, audio ingeminantem. Nude ergo Historicum agam, et dissonam confusamque trumam Auctorum, qui huic opinioni, vel ex parte patrocinantur, producam. Ea sane nova non est, nec occasione illorum mille Annorum, quorum mentionem facit vere Divinum illud Apocalypseos scriptum, nata, sed iam ante Salvatoris nostri Nativitatem cognita. et a nonullis propugnata fuit. Nam certe Plutarchus, libr. de Isid. et Osirid inter Dogmata Zoroastris, vetustissimi illius Philosophi, Magiaeque inventoris refert; Futurum fatale tempus, quo sit necesse, Arimanium (Deum ex caligine, ut fingit, natum) omnino perdi, atque aboleri: terrâque aequabili et planâ factâ, unam vitam, unamque Civitatem, beatorum hominum universorum, unaque linguâ utentium fore. Oracula item, quae Sibyllis adscribuntur, opinationis illius, conspicua, et quam plura vestigia habent. Namque libr. 2. talia leguntur:
At genus humanum longe lateque per orbem
Caedibus alternis insaniet: inque tumultu
Pestes, atque fames, DEus et suae fulmina mittet
Illis qui vivent expertes legis et aequi.
Exsisteque hominum toto defectus in orbe:
Si quis ut in terris hominis vestigia cernat,
Miretur. Rursum Magnus Deus incola caeli,
Relliquias hominum penitus servabit ubique.
Tunc pax, et veri prudentia summa vigebit,
Teraque frugiferens fruges feret uberiores,
Ne divisa quidem, neque servitura deinceps,
Omnis liber erit portus mortalibus, omnis
Et statio, sicut suit aute; scelusque peribit.
Iudaei porro in eodem luto haerent, nec solum ut Carmina sibyllina quietem aliquam ante Iudicium Extremum, futuram credunt: sed et ex professo et perquam absurdi millenarii sunt; dum se terram post resurrectionem inhabitaturos sperant. Petrus Alphonsus, in Dialogo contra Indaeos, tit. 3. Sic tradidit Domus Eliae: Iusti qui resurgent, non redigentur deinceps in pulverem. Quod si interroges, mille ergo Annis, quibusinnovabitur Mundus, quidnam acturi sint
Iusti, qui resurgent: Respondetur, Sactus qui est Benedictus DEUS, illo temporis intervallo iustis ad instar Aquilarum adiciet alas, quibus interea super facie fereutur aquarum, Paulus Ricius, in epitom. Thalmudicae doctrin. fol. mihi 265. Saeculum, inquit Rabi Nehorei, quo venit filius David, Iuvenes improperio afficient seniores, et maiores natu conspectum venerantur iuniorum, insurgit filia in matrem, nurus in socrum, nec pudore cohibetur filius coram parente, et impudens denique fit genus hominum impudentiâ Canis. Saeculum, ait Rabi Nehemias, quo venitfilius David, magna erit procacitas hominum, annonae carita, insidias et dolum pariet, fructum proferent Vineta, magni attamen erit pretii merum, universumque Regnum convertetur in haresim, nec maiorum ulla proderit correptio Rau Katina: Traditio est sapientum, singula septena unum septimum remittunt annum, et sic septena milia septimum millesimum remittunt, quod scribitur; Et exaltabitur Deus in die illa. Et scribitur: Psalmus cantici diei Sabbathi, id est, diei, qui totus est Sabbathum. Et scribitur: Quoniam mille Anni in conspectu tuo, sicut dies hesterna. Ricius, dict. loc. fol. 267. Hucque pertinet, quod dicunt iidem: Messiam sub vili personâ latere Romae. Helvicus, in Epelencho, in refutat. ration general. 2. Sicque Petrus Cluniacensis, libr. 2. cap. 3. contra Iudaeos scribit: Dicunt Iudaei, prout ab eis audivi, circa Vesapsiani tempora, suum Christum natum, et Romam, nescio quâ arte, translatum; ibi eum a Canibus dilaceratum atque corrosum, in cryptis vel specubus fubterraeis latere: et corrosiois illius vulnera, pro peccatis, et iniquitatibus Iudaicis, tolerare; indeque dictum esse: Vulneratus est propeccatis nostris: attritus est propter scelera nostra. Esaiae, cap. 55. versic. 5. Victurum se autem, et hos dolores, in illis terrae visceribus, toleraturum; donec disposito a DEO tempore, inde exeat: et Iudaeos, de unsversis gentibus congregatos, ad primum suae repromissionis terrae locum reducat. Tunc impleri omina, quae de Iudaeorum felicitate futurâ, â Prophetis praedicta sunt Tunc et illum suum Chriftum multis gentibus imperaturum.
Renovavit, etiam primitivae Ecclesiae temporibus, idem hoc pa radoxon, Papias, Beati Iohannis auditor, de quo ita Eusebiusscribit, lib. 3. histor. Ecclesiaft cap. ult. et alia quaedam idem commentator tamquam ex vivâ traditione ad se relata, et peregrinas quasdam Servatoris parabolas, et doctrinas, cum aliis nonullis fabulosis adicit, in quibus etiam Millenarios quosdam Regnum Christi in hac terrâ mortuorum futuros dicit, in quibus Regnum Christi in hac terrâ corporaliter consistere debeat: quae illum ex eo suspicatum esse puto,
quod apostolicas Disputationes non recte acceperit, nec quae ab illis per hypodigmata dicta sunt, rite considerârit: eo quod admodum modico esset iudicio praeditus, sicut ex ipsius libris indicium capi poterit. Attamen quamplurimis post se Ecclesiasticis Viris eiusdem erroris causam dedit; qui ad antiquitatem ipsius respexerunt, utpote Itenaeo, et si quis alius consimilia sensisse deprehenditur. INter quos vel praecipuus est Lactantius, qui libr. 7. Instit. cap. 2. docere conatur, quod arueum saeculum, id est, felicissimus Status, post iudicium sit futurus. Itemlibr. eod. cap. 14. tradit; quo post sex artates, id est. sex mille Annorum, Status Mundi mutabitur, et renovabitur: et quod mille Anni sunt unus dies Dei; ac quod mille annos regnabunt Electi DEI in terrâ, post iudicium. Quodque submersio Pharaonis, et Aegyptiorum, et liberatio Hebraeorum de servitute Aegypti, praefiguravit liberationem electorum, et reprobationem damnatorum, quae futura est in sine mundi. Et quod figna multa illam. ita et hanc praecedent liberationem. Et quod Romanum Imperium ante delebitur. Et quod in Asiam summa potestas omnium revertetur. Et quibus aetatum gradibus Roma creverit, etiam desiciet, idem Lactantius, cap. 15. deucit. Porro autem, de Sabbathismo, et sex diebus mundi revolutionis, lib. 2. de Civitat. Dei, Augustinus disseruit; nec alienam reiciendamve hanc sententiam existimat, sed profanam et ludicram iudicat positionem illorum, qui in septimo carnis oblectamenta, sensuumque pollicentur illecebara. Ait enim praefato in loco Augustinus: Opinio quod sex milibus Annorum (tamquam sex diebus) impletis, sequatur velut Sabbathi septimus, in Annis mille postremis, esset utcumque tolerabilis; si aliquae deliciae spirituales, in illo Sabbatho adfuturae Sanctis per Domini praesentiam crederentur. Nam etiam hoc nos opinati fuimus aliquando; sed cum eos, quitunc resurrexerint, dicant; immoderatissimis carnalibus epulis vacaturos, in quibus cibus sit tantus et potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius credulitatis excedant; nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi.
Tempore etiam posteriori, non fuit haec opinio, plane ab omnibus improbata. Exstat namque Prophetia Hildegardis (quae quoad cetera omnino digna est, ut consideretur) apud Albertum Stadensem, Historicum Antiquum, sub Anno M. C. LII. fol. mihi 169. etc. ubi inter alia habetur: Cum homines afflictionibus purgati fuerint, taedium praeliorum incurrent, atque Iustitiam in cunctis Ecclesiasticis in stitutionibus, quae DEO placitae sunt, per timorem DEI apprehendent, et illis plurima bona superaddent. Et post pauca: Nam
de praeterito timore, et de praeterito dolore confortabuntur, et quasi purissimum aurum fulgebunt: et sic per longa tempora, Sanctitas, Iustitia, et Pax durabît. Tunc etiam veri Angeli hominibus adhaerebunt, tunc etiam fortes et sapientes Viri surgent, et prophetabunt, et omnia vetera et nova scriptuarum, et sermones omnes, per Spiritum Sanctum effusos, colligent, et intelligentiam eorum sicut monile cum pretiosis lapidibus ornabunt; et omnes fideles in his velut in speculo considerabunt se. Dicit etiam Virgo Hildegardis aliâs, quod tunc omnia arma, quae ad necem hominis parata erant, Principes interdicent; illa tantum ferranenta servantes, quibus terra colitur: et si quis ea transgredietur, necabitur, ferro proprio. In diebus illis vera aestas per virturtem DEI erit: quia tunc omnia in veritate consistent, Sacerdotes scilicet, et Monachi, Virgines quoque, et reliqui Ordines in veritate stabunt, iuste et bene viventes, omnemque sublimitatem et superfluitatem divitiarum abicientes. In vita Alberti Magni conscripta a Petro de Prussiâ, cap. 6 refertur: Christianum Belvacensem, a praedicto Alberto, una cum aliis Magistris, condemnatum fuisse: eo quod dixerat, ante finem Mundi Sanctos exsistere sine peccato Originali, et quod Chriftus cum eis corporaliter comedens et bibens, liberaret eos ab omnibus malis per mille Annos. Ibidem quoque cap. 32. habetur idem, de illo Christiano. Tempore Concilii Basileensis, teste Wurstisio, lib 5. der Baßler Chronik cap 44. fol. 405. condemnatus, et supplicio etiam capitali affectus fuit; qui se Angelicum Pastorem, huiusque aurei saeculi auctorem adpellitavit, vereque eo Spiritu, qui superioribus saeculis Monasterienses Anabaptistas exagitavit, prae ditus erat. Nam et illi, aliique (ut et saeculum proxime praecedens ferax est veteribus haeresibus resuscitandis) vere Chiliastarum opiniones, easque varias resuscitaverunt.
Quippe et Martinus Cellarius, aliâs Borraus, Stutgardianus, qui Tubingae Reuchlino operam dedit; Anabaptistis primum adhaesit: verum cum partes labascere videret, speque suâ frustrari, sententiam mutavit. vide Melchiorem Adamum, in vitâ Theologorum Germanorum. Is Tractatum de operibus DEI scripsit, operoseque de futuro saeculo feliciori pertractavit. Quem etiam Fabricius Capito, Theologus quondam magni nominis, in Commentar ad Oseam, ad fin, non improbare videtru. Namque et idem Capito, ibid. cap. 2. vers. 22 scribit: Quia benedictiones temporales legis observatoribus, hactenus numquam sunt praestiae, ne Hisekiae quidem tempore, usque in hunc diem; igitur praestandae aliquando venient propter fidem Dei; nempe Christo perfecte revelato, devicto Anti Christo, inundante scientiâ Dei
taquam aquâ. Sic et Guilielmus Postellus, libr. de nativit. mediater, ultim. ac quoque tract. de originib, libr. 6. cap. ultim. Caelius Secundus Curio, tract. de amplitudine Regni Dei, Valentinus Wigelius, in postill. ad Evangelium, in felto Annuntiationis Mariae, item dominica 4. et 5. post Epiphan. et passim. ac quoque in tract. de vita Christi, libr. 2. fol. 127. eandem felicitatem, sed modis omnino dissonis, maleque sibi constantibus, pollicentur. Hacque etiam de re, sed timide, et ut dubitans maxume, agit Casparus Schwenckfeldt/tom. 1. Epistolaris, epistol. 23. fol. 174. acseq. et epist. 58. ac 72. Item in tractat. von dreyerley leben/ cap. 41. et seqq. mult. Magis confidenter Wilhelmus Eo Newhäusser/ aliique, quorum scripta, Politicis suis IMperialibus Latinis, part. 17. inseruit Nobilissimus Goldastus. Exstat et Gallicus vetutissimus Liber, Lunette des Chrestiens, inscriptus, Lombardicis litteris impressus; nec Annum nec Auctoris nomen, et nec etiamlocum impressionis prae se ferens: ubi inter alia lit. L. 3. b. sequentia habentur: Tant y a, que le Seigneur Iesus est la pierre tiree de lamontaigne, sans incision: qui a rompu par le menu l' image de Nabuchodonosor, et arempli toute la terre par foy. Qu' est ceste image Sinon l' idole, que mettons et prenons pour princip aute: soit in spiritualite, soit en temporalite etc. Quinimo et Philosophi, suavi hoc delirio (ita cum communiori vocari solet) delibati sunt. Et nominatim Caspar Waserus, in Comment. ad Mithridat. Gesneri, fol. 114. b. attestatur; Multos Sanctos et eruditos Viros autumare: sicut ante aedisicationem Turris unâ omnes linguâ utebantur; ita conversis hominibus ad veri Dei cultum, sublatâ linguarum confusione, et varietate, ex superbia ortâ; omnes Sanctâ Linguâ Hebraeâ iterum usuros. Thomas Campanella, libr. 4. de sensu reum, cap. 2. talia pariter habet, acita inquit: Primus, qui nomen Iovis usurpavit, fuit Belus, proximus Nimrod, caput Monarchiae Assyriorum, et pater Nini. Quâ ex tatione, annos post quin quaginta segregatus est Abrahm, et seminavit orbe cultum Iheovae. Ideoque a Deo promissa illi est hereditas totius mundi, teste Paulo: eo quod esset auctoris mundi cultor et cognitor, et ita in veritate factum est. Nulla enim natio reperitur, quae non glorietur, se ab Abraham descendere. Mahumetani per Ismael, Hebraei per Isaac, Christiani per David, ex cuius stirpe est Christus: qui in seruit nos stipiti Sancto, sicut Oleastros olivae. Actempus prope est, ut ex dispositiombus caeli et terrae considero, in quo totus mundus revertetur ad cultum veri Dei, eritque filius Abrahae non spurius, ut Macon, nec carnalis, ut Hebraei, sed Spiritualis quoniam Abrahae promisit Deus, ut heres esset Mundi, teste Sancto Paulo. Theophrastus Paracelsus, qui ut in omnibus, sic et
hîc est Paradoxus; ad Danielis c. 3. adnotareaudet; Es werde noch darzu kommen/zu der Zeit des bildes Ende/daß der Kayßer den Bapst den seinen verbietten würdt auch zu Ehren/vnd den Vatter allein den Ewigen Rechten von Wahren Gott der im Himmel ist/ nach Christi Lehr vnd Wortehren/vnd würt den Gewalt in Chaldaea rein abrhun vnnd zerknitschen/ etc. cui consimilia habet etiam, cap. 4. et. 6.
Hâc itidem de re, Iacobus Brocardus passim in suis scriptis mentionem facit, imo totus est in eo argumento; hucque cuncta fere Sacrosanctae Scripturae dicta detorquet. Illius autem mentionem Paulus Melissus, in Poematibus suis facit, in Epigrammate quodam ad Henricum Navarrae Regem, nuptias cum Margarethâ Valesiâ celebrare praeparantem; quod adscribere lubet:
Quo vadis, ah, quo vadis infelix puer?
Non, non futurus hic tibi cordi est Hymen.
Omers sinistrum laeva cornix occinit,
Improsper ululat e Pyrenaeo Specu
Bubo cruentum. Vah. Manere te domi
Iubent Penates. Lar iubet Domesticus.
Heroes occident. Propheta id saepius
Monuit Brocardus, idque haruspex praemonet.
Sed dira numquam sata possunt effugi.
Verum non omnia, quae praemonuit ille Brocardus, eventum habueruntpraedictum. praedictum. Namque Michael ab Iselt, in Commentar. Laurentii Surii supplement. sub Anno M. D. LXXXIII. talia refert. Segurius Pardilianus, Regis Navarri Consiliarius, et Legatus; cum Annis superioribus in Belgio esset, delirum quendam Prophetam Calvinianum, nomine Brocardum Pedemontanum, vehementer colebat; eius dicta non aliter, quam Oracula (quae tamen ab omnibus Synodis Calvinianis reiciebantur) observabat. Is Pardiliano persuadet, se testimoniis Sacrae Scripturae posse convincere, Papam Romanum brevi a Principe quodam Hugonottarum, sede exstrubandum; eundemque Principem caput Concordiae Christianae futurum. Bardilianus haec de suo Rege vaticinari ratus; non destitit Navarrum commovere, ut Legatos per Galliam, Angliam, Belgiumque mitteret; qui Principes ad confoederationem contra Pontisicem Romanum ineun dam monerent. Quas Legationes dum obiret Pardilianus, exorta est illa quorundam Principum Germaniae in Truchsassio conspiratio. etc. Ille vero Brocardus, ita explicat sententiam, in praefatione ad pium Lectorem, explicationi Geneseos praefixa; Qui timent innovationem, quae futura se ostendit, Status mundi: si cupiunt scire, quid sim scripturus, brevi habeant. Videbimus in Verbo Domini Statum
Ecclesiasticum et Politicum perseveraturum: ordinem et distinctionem personarum futuram, secundum munera et dignitates, quae obtinebuntur in utroque Statu. Illa erunt nova: Pietas Maior, Iustitia Maior, Charitas Maior erit; vigebit Iustitia, ait Petrus. Illa erunt nova; Qui Principes et Reges suscipient Chriftum, et eius Evangelium, persistent regnare. pugnantes contra, eicientur. Accinere his videntur, quae habet Sebastianus Castalio, in praefat. Biblior. ad Eduard. Angl. Regem: Profecto, si verum fateri volumus, est adhuc nostrum saeculum in profundis ignorantiae tenebris demersum: cuius rei certissimum testimonium sunt tamgraves, tampertinaces, tam perniciosae dissensiones; tam multi, et iidem tam irriti conventus, de hisce controversiis; tantusque numerus quottidie nascentium Librorum, et eorum inter sese tot caelo dissidentim. Si enim unus DEI Spiritus, et una Veritas est: necesse est, in quibus idem Spiritus, eademque Veritas insit; eos unum esse, idem sentire Spiritualibus in rebus: et si nobis clarissimae Veritatis orta dies esset, nun quam tot obscuras librorum accenderemus lucernas. Et porro idem ibidem addit: Mihi huius ignorantiae causam quaerenti, videbatur in ventu difficilis. Neque enim tribui haec literarum et artiumignorationi porest; cum nostro saeculo nihil fieri possit eruditius: et tamen tantis studiis, gantâ linguarum cognitione, tot artibus, per tot annos, tantum abest, ut multum profectum sit; ut indies in deterius abeant res. Itaque attentius hanc rem considerarem, visus sum mihi huius ignorantiae unam verissimam causam invenisse; vitio sitatem ac impietatem. Itaque dicit Danieli Angelus: Impie agent impii, nec intelligent ulli impii. Et David contra: Iovae meutentibus patefit eius arcanum. Et Esaias: Preme oraulum, obsigna disciplinam, apud Discipulos meos, etc. Ac paulopost: Sed exsistunt ignavae diffidentium voces, qui pro insano habent, si quis audeat sperare meliora nostris: quasi vero Dei sit vel decurtata manus, vel auris obtusa; aut, quasi ideo desperandum sit, quia numquam ita fuit; ac non potius ideo sperandum sit, quara non fuit: et is promisit, qui neque mentitur unquam, et potest etiam mortuis vitam reddere. Equidem aut haec futura esse fatendum est, aut iam fuisle, aut Deus accusandus mendacii. Quod si quis fuisse dicet, quaeram ex eo, quando fuerint? Si dicet, Apostolorum tempore: quaeram, cur nec undiquaque persecta fuerit, et tam cito exoleverit Dei cognitio ac pietas; quae et aeterna, et marinis undis abundantior fuerat promissa? Sin dicet, Nostro tempore: mirabimur hanc pacem, quae ex vomeribus, falcibusque nostris cudat enses, et supellectilem domosque convertat in bombardas et propugnacula. Sed est, credo, haec pax in literarum Proceribus, et
populi Magistris? Unde igitur linguarum et calamorum longe nocentiora bella, quam ferri? Unde tot tam graves controversiae, quae neque tot iam saeculis, tot Disputationibus componi potuerunt, et sere insanguinem imbecilliorum erumpunt: dum nemo est, qui de suo iudicio dubitet: nemo est, qui non alios damnet, Et iterum. Fatendum omnino est, multa, atque adeo maxima in Oraculis promissa, nondum esse perfecta. Cuius rei ignoratio in causa est, ut Dei dona admodum ieiuna, exilia, et macra faciamus: et Vatum Oracula pleraque inepte, ne dicam ridicule, interpretemur; dum quae futura sunt, et non nisi ab iis, qui vel divinitus, vel rei eventu sint edocti, possunt intelligi; ea et sine Spiritu, et sine eventu declarare conamur: metuentes videlicet, ne quid ignorare videamur, etc.
Sed nolo amplius exscribere Libros damnatae fidei, reprobataeque Lectionis. Verum et Auctores ii, qui Privilegio Caesareo muniti; et ideo impune legi possunt, hisce naeniis haut sunt immunes. Omitto, quae de futuris saeculis mira habet Cardinalis Bellarminus, lib. 3. de Pontific. Roman. Per tot. et item Remaclus de Vaulx, in Harpocrate Divino, libro, ut puro, haut inutili prorsus: Nicolaus Cusa, Romanae item Ecclesiae Cardinalis, quem aeque pium ac doctum vocat Bellarminus, tract. de Scriptorib. Ecclesiastic. Is libr. 1. de concordant. Catholic. c. 12. ita ait: Hoc scimus ex Apostolo ad Thessalonicenses, secundum Beatum Hieronymum, ultima quaestione ad Algaziam, quod prius totum Romanum Imperium debet desolari; et discessio ab eo fieri; sic quod omnes subiacentes ei, ab eo recedent. Et similiter, secundum glossam, super illa verba Pauli, discessio ab oboedientia Romanae sedis, quo ad Ecclesia sticos fieri debet, ante ipsius Antichristi Adventum, ut hoc multi Doctores dicunt. Unde ex hoc dicto, et hodiernâ dispositione Papatus et Imperii, discretus et sagax, non multum temporis superesse arguit: licet tamen persecutio, et multa de iis malis, quae praecedere debent, hodie videantur; scimus tamen, quod nondum statim finis, sed oportet, ut Nomen Domini et Ecclesia, per totum Mundum, et omnes Insulas dispergatur. Consentit Dionysius Carthsianus, Sanctissimus et Doctissimus Vir, tract de quaturo novissim. part 2. Artic. 18. fol. m. hi 137. et seq. dum scribit: Iuxta doctrinam Christi, diem iudicii praecedet Adventus Antichristi, qui cum Satellitibus suis Christianos acerrime persequetur: et plurimos variis modis fallet; videlicet, per salsa miracula, per armorum potentiam, per divitiarum donationem, per aliegationem deceptoriam Scripturarum, per Sermodinationes fallaces, et per Sanctitatem consictam. Tunc erit ergo gravissima persecutio constantium Christianorum. etc, Ac paulo post: cum
falsitas Anti-Christi patebit; tunc paene omnes infideles convertentur ad Christum, atque (ut ex Daniele Prophetâ Doctores eliciunt) tunc dabuntur quadraginta quinque dies, ad paenitendum his, qui ab Anti Christo fuerant decepti. Anno Christi M. CCCC. LXXI. Iohannes Viterbiensis, scripsit Tractatum, de futuris Christianorum Triumphis in Saracenos: ubi probare conatur, quod temporalis Monarchia Christo debeatur, quodque quae Lactantius habet, perperam reprehendantur. Noc alienus item ab hâc sententiâ est Seraphinus Firmanus, super Apocalypsin passim. Addique potest Onus Ecclesiae, Anno Christi M. D. XIX. compilatum. ubi plura eiusmodi congesta inveniuntur, ac praesertim cap. 60. et 62. quae, cum nuper ille Liber Francofurti sit recusus, haut exscribo. Promisi autem tantum Philologicam narrationem, aliquot asseclarum huius opinionis. Nec est, quod quis exspectet eius refutationem; cum suâ se varietate, satis semetipsam oppugnare videatur. Non est nostrum, nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Actorcum, cap. 1. Captum haec, et institutum meum superare, quis non videt? Incerta et obscura relin quamus, fidei et Charitati studeamus: sicque digni erimus, qui effugiamus mala futura, fruamurque bonis, sive in hâc, sive in aliâ. Vitâ. Veni cito DOMINE IESU. Apocalyps. ultim. cap.