10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISCURSUS TERTIUS: De Democratiâ.

CAP. I. Quando Res publica Democratica esse censeatur?

DEmocratia summum Rei publicae ius penes populum constitutum habet: ita ut civibus universis, aut eorum maxumae parti, ius sit imperandi. Et merito Aristotelem reprehendit Bodinus, libr. 2. de Republic. cap 7. num. 464 etc quod Democratiam definit, libr. 4. politicor. cap. 1 in quâ imperant tenuiores; etiamsi a civibus ceteris numero longe vincantur: ut iam supra, in Disoursu de Monarchtâ, cap. 1. deduxi. Pertinet ergo hûc, quod opportune Bellarminus monet, libr. 1. de Pontifice Rom cap 6. in Democratiâ quatuor esse haec debere. (1) ut Magistratus ab ipso populo constituatur, atque ab eodem auctoritatem sumat. (2) Ut a sententiâ Magistratus, in rebus gravioribus ad iudicium populi adpelletur. (3.) Ut Leges, quibus Res publica est gubernanda, a Magistratu quidem proponantur, sed a populo iubeantur. (4.) Ut Magistrauts apud populum accusari possit: vel etiam morte mulctari, si ita populo videatur. Et huius ideo administrationis fundamentum et scopus est; libertas, deinde aequalitas. Contzen 1. politicor. cap. 19 Ac dicitur alias Democratia, speciatim et absolute Res publica: Aristoteles, libr. 3. politicor. cap. 5. eo quod inibi omnia maxume publica, hoc est, populica seu communia exsistant; universique cives, aequâ inter se ratione, Ius publicum sintpartiti. Iulius Caesar Scaliger, poeticor. libr. 3. cap. 21.

II.

Populus autem complectitur universos cives: tum divites, tum tenues; tum Patricios, tum et plebeios. §. 4. Instit. de iur. natura. gent. et civil. Plebs est ceteri cives, sine Senatoribus. Itaque plebs a populo differt, ut pars a toto: non ut species a genere: quemadmodum parum Logice censuit Tribonianus: nisi eius verba cum Interpretibus quis malit impropriare, quam ingenue fateri, ipsum logicam ignorasse. Dn. Gryphiander, Disputat de Democrat. (quae est in Tom. 3. Iuris publici Francofurt.) thes. 11. Solebant autem populi


page 45, image: s047

adpellatione in Democratiâ Romani uti, quoties aliquid communi nomine ageretur, ut populus Romanus id velle vel facere diceretur. Qui etiam honorario nomine Quirites dicebantur, Sabinis una in Civitatem receptis. Quandoque etiam S. P. Q. R. coniungebatur: quod honori Senatus datum fuit. Eodem modo in literis foederis Helvetici, quo Uri et Suitii cum Tigurinis Anno MCCLI. fecerunt, legitur: Nos Senatus, civesque Tigurini. Item nos Ammanus, Populusque Uriensis, Suitiae. etc. Item in Edictis quottidianis BERNATUM: wie der Schuldtheiß/der klein vnd groß Rath/genandt die Zweyhundert etc. Et inde Plebs, ubi plus potest, plerisque popularitatis species falsa, et aberrans habetur: laokratei/an nonnulli vocant, frequentius o(xlokratei/a nominatur: quasi Imperium vulgi vel plebis. Et talis Status erat Romae, cum a Patribus plebs secedebat, et plebiscita sanciebat. talis etiam iis in locis est, ubi Nobilibus praeclusus est aditus ad Magistratus potentiores. Idque iam olim factum est Argentinae. Inibi enim (teste Domino Ioachimo Kratzio, in viridar. politic. libr. 2. cap. 9. sol. 55.) cives seditiosi Rei publicae administrationem ad se transferentes, sanciverunt, ne quem Ammeisterum (is enim summus in urbe Magistratus) creari fas esset, nisi qui opificio aliquo deditum se docere posset. Ab hoc Stetmaisterus, ex Nobilibus proximum quidem habet locum, Imperio tamen omni sine Ammeisteri consensu destituitur. Cum incursus hominum timetur, aut quoties incendium oritur, universae Nobilitati interdictum est, extra aedium munimentum conspici, aut in plateâ deprehendi. Et tali modo praecludunt Nobilitati viam recuperandi regimen. Sed vero Iohannes Michael Beutherus, in notis ad Disceptationes Chronologicas Michaelis Beutheri, Parentis sui. cap. 9. fol. mihi 354. et seqq. paulo aliter nobis inclutae illius Rei publicae formam adumbrat; cum ait: Magistratus primarius ita deligitur, ut eius tertia pars ex Nobilibus: duae reliquae partes ex Civibus tam Patriciis, quam Plebeiis constent. Viginti Tribunitiis Senatoribus, adiunguntur Decem ex Nobilibus: et sic totus maior Senatus triginta Senatoribus constat; quibus praesident Praetor, qui ex Nobilibus deligitur; et Consul, qui ex Patriciis, vel Plebeis constitutur, suffragiis maioris Magistratus. Secundus Magistratus est Quindecim virorum: horum decem vel ex Patriciis, vel Plebeis, sine discrimine; quinque reliqui ex Nobilibus, deliguntur. Ita et Tredecimvirorum Magistratus, ex Praetoribus, Consulibus, et aliquot ex Quindecimviris. Ac etiam Senatus minoris pars tertia ex Nobilibus constat.

III.

Vicissim vero, non pro Democratiae specie, ideo minus ea


page 46, image: s048

Res publica est habenda; populus ubi rerum Dominus, attamen honores et Magistratus Patriciis tantum tribuit: ut Romae factum est, usque ad Legem Canuleiam, ex quo post sequutis temporibus omnes Patricii Magistratus cum plebe communicati fuerunt. Alexander ab Alexandro, libr. 6. genial. dier. cap. 24. Samoscius, vel potius Carolus Signonius, 1. de Senatu Romano. fol. mihi 23. Quae species Timocratia quandoque ab Aristotele indigitatur: Keckerman. politicor. libr. 2. cap. 3. fol. 557. ab honoratioribus, qui hîcimperant, ita dicta (unde et olim apud Atticos ti/mioi, in congressibus superiores ab inferioribus, ut apud romanos Domini salutabantur. Casaubonus ad Characteres Theophrasti, fol. 140. Eamque Aristoteles interdum pro vitiosâ Rei publicae formâ agnoscit, ut videre est ex libr. 8. Ethicor. et 6. politicor.

CAP. II. De Democratiâ liberiori.

DEmocratia duas species principaliores habet. Aut enim multitudini consultationes iudicia que; aut vero Magistratuum deligendorum, corrigendorumque tributa solummodo est facultas. Aristoteles, libr. 3. politicor. cap. 7. Laurentius grimalius, libr. 1. de optimo Senatore, fol. 114. etc. Ita ut in hâc specieposteriori haut populus Rem publicam administret; sed quidam alternatim (et aptiores) ceteris omnibus et singulis imperitent: secundum populi tamen suffragia, eam accipiant potestatem. Vicissim vero species prior, quam liberam Democratiam nonnulli vocant, omnes secundum numerum censet, et non secundum qualitatem vel generis, vel virtutis, vel divitiarum. libr. 6. politicor. cap. 2. Populari namque huic Rei publicae, unica proposita est libertas; et in eâ ideo requiritur Isonomia, sive aequalitas Iuris: unde et quandoque, vel omnes, vel aliqui Magistratus per sortem constituuntur. Unicum autem reputatur vulgo talis libertatis signum, si sit imperandi vicissitudo. Cumque ibi necessario pro iure habeatur, quod pluribus fuerit visum: inde fit, egeni maiorem, quam locupletes ut habeant auctoritatem. Et aliud porro hîc populus adfectat; vivere scilicet, ut cuique lubet. Hunc enim libertatis effectum esse dicunt: cum e contra servitutis sit argumentum, vivere ex alterius nutu. Hincque ibi Magistratus, nullius aut rerum minimarum potestatem habent: et non tam utilitati communi, quam multitudini placere student. Petrus Gregorius Thologsanus, libr. 5. de


page 47, image: s049

Republic cap. 2. Adam Contzen, libr. 1. politicor. cap. 20. Atque ut talis fieri exaequatio possit, neque aliquis nimiam communique libertati suspectam potentiam adquireret; Athenienses ostracismus, libr. 3. politicor. cap. 9. ubi Iohannes Casus in Sphaera civitatis, Syracusani petalismusm (ostracismum cum foliis) excogitaverunt: quo viros praestantes, opulentos et divites, qui videbantur huic statui praeiudicaturi, ad tempus exulare iusserunt. Et non id poena criminis erat, sed provisio tantum, ne quid mali in Republicâ oriretur; nomenque sumptum a fictilibus est, quibus nomen eius, ii qui suffragium ferebant, inscribebant; quippe nam Ostracon Graece, Latine testa est.

II.

Iohannes Mariana, de Regis de institutione, libr. 1. cap. 5. a priucip. Rem publicam vocat, quam ego nomino Democratiam. Democratia ipsi est, quae mihi, aliisque vel est Ochlocratia, vel ea species Democratiae, quam voco hîc liberiorem. Nam quod Mariana insequentia scribit: Quae Res publica proprio nomine dicitur, tum exsistit; cum universi populares Imperii sunt participes: eo temperamento, ut maiores honores et Magistratus, melioribus commendentur, minores aliis; ut cuiusque dignitas aut meritum est. In populari principatu, qui Democratia vocatur, honos promiscue, at que sine delectu, maioribus, minoribus, mediis, communicatur, etc. Ac item Gregorius Tholosanus, libr. 4. de Republ. cap. 5. num. 16. et libr. 5. cap. 2. nu. 3. describit hanc Democratiae speciem eleganter: in qua assumuntur ad Magistratum omnes ex omnibus; et praesunt omnes unicuique, et unusquisque vicissim omnibus: iudicant omnes, et ex omnibus et de omnibus. Et Concio Domina est omnium rerum. etc. Constat hanc speciem maxume ignobilem esse; utpote quae ineptos iuxta aptos imperare, et parere natos, indiscrete ad gubernationem admittit. Eteim Turbae univerae sine delectu, potestas summa (eiusve exsecutio) neutiquam committi tuto potest. Cum fieri nequeat, ut isti Rei publicae sit bene, quae nullum delectum habeteorum, quibus de Republicâ est deliberandum. Busius, Disputatio. politic. 16. thes. 7. Et inde durabilis magis fuit Res publica Romana, quam Atheiensis: propterea quod illa Senatum habebat, quo Athenienses carebant. Et hanc ipsam Democratiam eam esse puto, quae tam variis, subitisque mutationibus obnoxia esse proclamatur, et apud omnes Politicos tam male audit, ut videre est apud Bodinum, libr. 6. de Republic cap. 4. Gregorium Tholosanum, libr. 5. de Republic. cap 3. num. 14. et seqq. multis. ac etiamlibr. 22. cap. 2. Iohannem Casum, Sphaera Civitatis, libr. 5. cap. 5. De hoc Statu capio quod vulgo fertur: Imperia popularia, crudeliora, quam Tyrannica; et maxume


page 48, image: s050

mutationibus obnoxia esse. Gregorius Richterus, axiomat. politic. 61. et. 63. Keckermannus, libr. 2. politicor. cap. 3. fol 555. Otho Ca man, politicor. cap. 64. Ac pertinet hûc, quod Sambucus, in Emblemat. fol. mihi 20. habet:

Quum coeunt Cives sine legibus, imperiumque
Omnibus aequale est, ius gladiusque silent.
Et nisi seditio populum vexatque tumultus;
Premia nulla bonis, libera poena malis.
Ut tempestates turbo praeludit arenis,
Horum conditio mobilis, atque status.
Hos fuge, tranquillas si quaeris figere sedes:
Nempe nihil firmi res popularis habet.

III.

Incidenter hîc disquirere lubet; num Ostracismus Iustitiae sit conformis? Sane in Affirmativam eundum esse puto. Aristoteles, libr. 3. politicor. cap. 9. Scipio Amiratus, politic. Dissertat. libr. 14. Discurs. 3. Ego libr. 2. politicor cap ult. num. 62. Certe ubi aequalitas viget, et tamquam summum Civitatis, sive Rei publicae bonum habetur; necessario dicendum videtur, ut quodcumque aequalitatem illam excedit, id communi bono refragetur. Negari non potest, quin is, qui in Republicâ vivit, obliget se ad ius Civitatis, et praesertim ad Leges fundamentales. Ergo, cum Democratiae basis, aequalitas sit; eâ qui non vult uti, merito privatur Civitatisiure. Et ut per Ostracismum optimi quidam pelluntur: sic et in plethoricâ corporis constitutione, optimus mittitur sanguis. Qui ita potens est, ut patriam, in suam potestatem redigere possit, is non sine periculo toleratur. Praesumitur enim, quemlibet velle dominari, si posset. Et sufficiunt hîc suspiciones: quia nempe post factum, non amplius remedio est locus. Iniquitatem quidem aliquam Ostracismus habere videtur: sed tamen publicae salutis maior est ratio habenda, quam privati alicuius utilitatis. l. actio 65. §. Labeo ff. pro soc. Ostracismus quoque raro punit veram et humilem a simplicem virtutem: ast tantum larvam, seu simulacrum virtutis; virtutem scilicet potentem. Sed vero apotentiâ paucorum, bella omnia civilia Romae, Athenis vero Tyrannides diversae fuerunt ortae. Quo sensu et Catulus de Pompeio olim dixit: Esse quidem virum excellentem, et optime de Republicâ meritum, sed iam nimium liberae civitati. Sic et Cosmus Medices olim (deinde Pater patriae cognominatus) nullam aliam ob causam eiectus fuit, quam ob amplitudinem divitiarum, multitudinem amicorum, nominis Maiestatem etc. Amirato, dict. Discurs. 3. Fuit et Ostracismus aliquis usu receptus apud Romanos: Tarquinius enim


page 49, image: s051

Collatinus, vitâ innocentissimus, exactis Regibus, confestim civitate prohibitus fuit; occasione domus in alto aedificatae, et odii nominis Regii praetextu. Caesonis etiam Quintii damnationem, a Lucio Lucretio improbatam, ex eâdem ratione adparet profectam esse. Livius, libr 3. Quintus Caecilibus Metellus Numidicus, quia in legem Apuleiam per vim latam, noluit iurare, in exilium fuit actus. Nec dissimile accidit Scipioni Aphricano, qui per invidiam repetundarum accusatus, in exilium voluntarium concessit. Ostracismi item sapit naturam, quod Nobiles (cum oligarchiam adfectarent) ex Hel vetiis, et etiam quibusdam Imperialibus Civitatibus; sponte partim, partim vi coacti, secesserunt. Ostracismum equidem, in Republicâ bene constitutâ, non ferendum esse, Paulus Busius puri et insignis iudicii Politicus, putat, et alia remedia suggerit: Disputat. politic. 14. thes. 26. et 28. quae tamen mihi praeservativa, non curativa esse videntur. Et probo omnino, quod Aristoteles dict. cap. 9. libr. 3 habet: satius esse, ut Legum lator ab initio sic Rem publicam constituat, ut nullum desideret tale medicamentum. Tandem etiam in Monarchia simile aliquid est Ostracismi. Sicque Tiberius Imperator, noluit Officiales, officiis superiores. Et alia exempla habet Amiratus, dict Discurs. 3. ubi viri boni ab Imperatoribus, specie studiorum, legationis, aut honoris, in exilium ablegati fuerunt. Sicque confinatione quasi punivit, Consalvum, Ferdinandus, Hispaniarum Rex, Caroli V. Avus Maternus; cui Consalvi virtus ambitiosa suspecta non immerito fuit. Sic Aristotele, libr. 3. politicor cap. 9. teste; Reges Persarum, saepe Medos, et Babylonios, ac ceteros, propterea, quod Imperium aliquado tenuissent, insolescentes extenuaverunt. Ac Athenienses in Samios, Chios, ac Lesbios, cum primum habuerunt Imperium firmatum, praeter pacta et conventa depresserunt.

IV.

Porro autem, in hoc statu multumpotest, Demagogorum, seu Ductorum populi, Oratorum et adulatorum petulantia: qui divites calumniis onerant, et conta virtute vel opibus et genere potentes, excitant plebem. Keckerman. libr. 2. cap. 3. can. 5. fol. 558. Hoenon, Disputat. politic. 10. thes. 51. et seq. Crugerius, Disput. politic 4. thes. 143 Calvingch Model cap. 14 (quorum vices et personas hodie in Rebus publicis nonullis gerunt, importuni Contionatores: predicateursa poste Pasquier. 5. des recherch. cap. 31.) Et ita facilimâ operâ in Laocratiam transit. Ac tunc porro, popularium Civitatum commune malum succedit; quod honores, Imperia et officia publica, maxume sunt venalia, delictorumque omnium summa impunitas exsistit. Bodinus, libr. 6. de Republic. cap. 4. Quamvis vero libertas


page 50, image: s052

summum sit Democratiae caput; ac idcirco omnis omnino coactio a Statu isto populari removenda videatur: non est tamen libertas ista eo usque extendenda, ut inde publica honestas, qüam ipsa natura suadet, pessum ire teneatur. Cum omnis Rei publicae intersit, ne delicta maneant impunita, l. ita vulueratus 51. §. 2. ff. ad Leg. Aquil.

V.

Huius speciei exemplum, nobis praebet Res publica Romana; in eâ quippe summa potestas (seu Maiestas) penes populum semper fuit; qui universus, comitiis centuriatis vel tributis, maiores, minoresque creabat Magistratus. Qui item provocationis ius, adversus omnes Magistratus, sibi proprium reservârit, triplici Valeriâ Lege. Adeo, ut tandem rogatione Iuniâ Sacratâ fuerit factum; ut etiam a Dictatore ad populum, ordinario iure, provocatio esset. vide omnino Zachariam Fridenreich/politicor. cap. 29. fol. 191. etc. Paurmeisterum, libr. 1. cap. 5. num 45. (Ac etiam ante, equum, nisi populi permissu, ascendere nequivit. Livius libr. 23. nec etiam potuit unum nummum ex Aerario nisi aut Senatus consulto, aut populi iussu movere. Muretus ad l. 2. §. populo 18. ff. de orig. iur) Indeque in Republicâ Romanâ, perduellis habebatur, qui civis Romani libertatem violasset, veluti qui eum securi percussisset, aut in crucem fustulisset. Cicero Oration. 3. in Verrem. Nulli Magistratui, civem Romanum virgis caedere, necare, aut de capite civis Romani, iniussu populi iudicare licebat. videatur Alexander ab Alexandro, libr 3. cap. 20. Georgius Obrechtus, tract. de Iurisdict. libr. 2. cap. 2. In eoque consistere censebatur summa libertas, ut de capite civis, nemo nisi populus iudicaret. Iacobus Gothofriedus, ad Leges XII. Tabularum. fol. 118. etc. Quod privilegium nec dum sub Imperatoribus abolitum omni ex parte fuit: et ideo Divus Paulus, ut civis Romanus ad Caesarem provocavit. Insuper de bello, de pace, de foederibus, deque Republicâ universa populus statuebat: Leges ferebat, Legibus quos vellet exsolvebat, praemia publica decernebat, aeris vel capitis poenam delictis infligebat. Ac neplebis libertas vexari, aut minui a Senatu vel Patriciis unquam posset; sibi e suo corpore, peculiarem instituit plebs Magistratum (Tribunum plebis dictum) ac Sacrosanctum esse iussit, Hique creato Dictatore, more Magistratuum aliorum, potestatem non deponebant. Vis eorum potissimum in intercessionibus consistebat: si qua Lex, si quod Senatusconsultum scriberetur, aut quicquam aliud fiebat, quod parum e Republicâ esset, vetabant, prohibebant. etc. Hique singulare illud habebant, ut minor dissentientium numerus, consentientibus praevaleret. De horumque sublimi potestate multa habet Alexander ab Alexandro, libr. 1. genial. dier cap.


page 51, image: s053

3. et libr. 5. cap. 2. Aerodius, libr. 2. rer. iudicatar. tit. 13. cap. 1. 6. 7. 8. 10 et 21. Senatusconsultorum ea erat forma, ut cum aliquid Consulibus iniungeret Senatus, adiceret hanc clausulam, si videretur. Nil poterat Senatus adversus Consules, nisi adpellatis Tribunis plebis. Aerodius, dict libr 2. tit 14 cap. 1. etc Quod vero Senatus, nunc minorem, nunc maiorem habebat auctoritatem; hoc Rem publicam Romanam aliquando haut fuisse Democraticam, minime convincit: sed ad secundam interdum speciem Democratiae, magis eam accessisse, arguere potius videtur. Neque assentire Vincentio Cabotio possum, qui libr. 2. Disputat. cap. 3. Regibus exactis, Senatum iura Regia arripuisse, eaque diu usurpâsse censet: namque Leges Valeriae statim populi Maiestatem tutabantur. vide Ioachimum Stephani, tractat. de Iurisdict libr 3 cap 3 Et licet Senatus ius facere potuerit: l. 9. ff. de legib. consulebatur enim Sen atus populi vice, l. 2. §. 9. ff. de orig. iur. §. 5. Instit. de iur natural. gent et civil. Sicque non modo elici potest Aristocraticus Status. Iacobus Bornitius tractat. de Maiestat. cap. 16. fol. 150. Summum etenim ius penes populum mansit: adeo ut vel populus, vel eius nomine Censores, non rarenter Senatores moverint Senatu. Fenestella, de Magistrat. Roman cap. 17. Iudicium etiam plebi in Patres concessum fuit. Dionysius Halicarnassaeus, libr. 7. cap. 60. etc. Et Senatusconsulta â plebe confirmabantur: ut ex Dionysio Halicarnassaeo, patescit passim. Et porro non Cabotium solum, dict libr. 2. cap. 4. sed et perspicacissimum Machiavellum, libr. 1. Disputat de Republic. cap. 2. ad fin. caecutire puto, qui autumant, Rem publicam Romanam ex omnibus tribus politiae formis constitisse. Et licet iisdem hâc in parte Polybius consentire videatur, libr. 6. historiar. a princip. idem tamen potiorem Imperii partem, populum penes fuisse fatetur. Semperque in eo res Romana stetit; ut in populo potestas, auctoritas tantum in Senatu esse diceretur. Quomodo passim Livius; Senatus decrevit, populus iussit. Vide pro hac sententiâ pluribus disputantem Pisonem Soacium, tractat de Romanorum et Venetorum Magistratuum comparatione sub num. 14. et 18. Et certe Consules, Senatores, aliique Magistratus, quos etiam in Democratico Statu esse oportet, haut mixtam constituunt Rei publicae formam; eorumque potestas, cum summâ potestate, quae penes populum manet, nullo modo confundi debet: cum illa huius sit tandummodo particula quaedam, quasi precario concessa. Dn. Gryphiander. Disputat de Democrat. thes 14. Et tandem post secundam populi ab urbe secessionem, quae propter Appii Claudii, in Virginii filiam tentatum facinus contigit; inductum est, ut Patres plebiscitis tenerentur, §. plebiscitum, ubi Interpp. Instit. de iur.


page 52, image: s054

natural. gent et civil. Iohannes Mercerius 2. opinion. cap. 15. Wesenbecius in paratit. ffor. de orig. iur. sub num. 1. vide Antonium Matthaeum Disput Digester. 1. thes. 23. Tandem plebs, Tributis comitiis, quae saepius siebant, plus effecit, quam totus populus centuriatis. Unde Tribunorum potestas ita fuit aucta, ut horum corpora (quod iam modo dictum) reputarentur Sacrosancta: vicissim vero iussu Tribuni Plebis, Consul in carcerem poterat duci. Et tunc Laocratiam magis, quam Democratiam viguisse putarem: exepto quod infimae conditionis et turbae homines, a iure suffragiorum removerentur. vide Busium, Disputat. politic. 16. thes. 15. et seqq.

VI.

Adhuc magis popularis fuit Res publica Atheniensis; ubi contionis popularis arbitrio, universum a Solone Imperium erat permissum. Itidem Solon, iudicia et consultationes omnes, civibus omnibus impertivit; ad quos et provocatio a Magistratibus fiebat. Quin et eadem, Periclis ac Demosthenis tempore, insolentem plebeiam dominationem, quae Graecis o)xlokratei/a dicitur (et ut Plato recte dixit, non politia, sed velut forum venale est omnium politiarum) degenerârit. Laurentius Grimalius, libr. lide Optimo Senatore, fol. 116. Keckermannus, tractat. singular. de Republic. Atheniens. liber. 2. cap. 1. nu. 8. Philippo-Iohannes Treutler, Disputat de statu et formâ Rerum publicarum, thes. 27. tom. 1. Basiliensium Disputationum. Indeque Isocrates, in Oratione, quam Areopagiticum inscripsit, totus est in eo, ut Athenienses sublatâ illâ licentiâ populari, Magistratuumque contemptu, restituant Democratiam; id est, eum Rei publicae Statum, in quâ libertas ex praescripto Legum gubernaretur. Romani item arcano singulari, nimiam populi potestatem coercuerunt; dum noluerunt eum scrie suam potestatem. Unde quidam, eiusmodi rerum minus gnari reputaverunt, populum minorem habuisse in illâ Republicâ potestatem, quam postea Principes Romani, ut ea de re alibi tracto.

VII.

Eadem species haec, vigere hodie videtur apud Brunovicenses, ut et apud Rhaetos: vid. Francisc. Guilliman. de reb. Helvetic. lib. 4. cap. 2. fol. 438. et Fortunati Sprecheri, Pallantis Rhaet. fol. 164. etc. eosque nuper extremo periculo obiecit. Viget et apud Uranos, Under Waldios, aliasque nonnullas Helveticas Civitates. Furstliche Tischreden/ libr. 3. cpa. 9. a princip. Et sane Res publicas Helveticas, alisque in Germaniâ, nimis populares? eâ solâ de caussâ a motibus popularibus (quibus hîc Status prae ceteris Rerum publicarum formis obnoxius est) praeservari, Bodinus, libr. 6. de Republic. cap. 1. num 703. censet; quod contra veterum Democratiarum legem, supplicia de


page 53, image: s055

improbis ac flagitiosis severissime exposcunt. Quam severitatem si remittent, haut diu statum poterunt tueri, eodem Bodino censente. Romae, liberâ Republicâ raro factum, ut civis Romanus, iudicio publico condemnaretur: omnibus enim libera fuit, priusquam sententia pronuntiaretur, abeundi potestas: ita sententiam simul et bonorum iacturam evadebant. Idem ius et Civibus Atheniensibus fuit; unde forsan sumpserunt Romani. At vero civibus Romanis, ut alia omnia libertatis iura, sic hoc quoque per Principes iam inde a Caesare imminutum, et penitus tandem ademptum fuit. Casaubonus ad Suetonium, in Caesar cap. 42. fol. notar. 27. num. 32. Et certe Portiâ lege, liberum exilium damnatis permittebatur: quo sensu Cicero, illud non supplicum, sed profugium, portumque supplicii adpellavit. Fridericus Tilemannus, Disputat. Digestor 4. thes. 8. vol. Ideoque consultum esse Politici censent, remissionem poenarum, non aeque Pooulo, ut Principi esse indulgendam. Eaque potestate potest Populus se ipsum quasi privare. Quo et faciunt Lubecensium, Brem ensium, aliarumque civitatum Statuta, in quibus, maleficis spes gratiae omnis est praecisa. Gryphiander, saepe dict, Disputat. thes. 50.

CAP. III. De Democratiâ adstrictiori: iunctis monitionibus aliquot, inibi observandis.

DEmocratiae speciei posterioris (quam adstrictam adpellare licet) et quidem, ut nonnulli censent, optime institutae, illustre hodie viget exemplum in potentissimâ, illustrissimaque Republicâ Belgii confoederati, seu potius unit. i Licet enim agrarii pagani, non ad Comitia adhibeantur: hoc tamen nil detrahit Imperio populari; cum illo, praesertim ampliori, non ratio haberi queat infimae plebis. Dn. Gryphiander, saepius iam laudatâ Disputat thes. 25. Et seqq. Et inibi porro, honore quidem et potestate, etsi summum ac totius foederis et Repiublicae Caput, videri queat, Generale Collegium inclutum; omnem quam prius Princeps potestatem habens: cuius Adsessores de Republicâ deliberant, et non capitatim, sed provinciatim sententiam dicunt. Penes Collegium illud tractatio, discussio, diffinitioque est rerum, quae belli, quae pacis, maximi ponderis et momenti geruntur. Horum est, adhibito in consilium Praefecto, bellum decernere, de pecuniâ, commeatu, armis cogitare; exercitus conscribere,


page 54, image: s056

conscriptis peritos animososque animosoque dare Duces, Ducibus quo, quousque, quando, quomodo ducendum, prudenter praesignae. Horum est, Legatos audire, Imperatoris, Regum, variorumque Principum, pacem facere, foedere sancire. etc. Illud quicquid est Iuris publici, gubernat; vel universim per se, vel per alios speciatim et muneribus distinctis. In id nihilominus quia mittunt omnes Provinciae sociae Viros prudentissimos, spectatissimos, ex omn Ordine (quos Nobiles suo iure, et Civitatum Deputati cuiusque Provinciae eligunt) eisque vel prorogant Imperium, quoties et quamdiu volunt, vel successores dant; Ubbo Emmius de Urbe Groninga, fol. mihi 180. Emanuel Metteran. Niderländischer Kriegsbeschrethung/ libr. 16. fol. 64. col 1. non inde absolute penes illud Collegium, sed penes provincias imperium, et penes electos, seu Deputatos eius exercitium esse, nec illud suo iure habere adparet. Adde Pauli Merulae posthumam Orationem, de natura Batavicae Rei publicae, Domnio Ioachimo Morsio, vulgaram. Paulus Busius, vir Clarissimus, Disputat. politic 6. thes 29 et seqq foedus Belgicarum provinciarum, non unam Civitatem constituere putat: cui assentiri non queo; per rationes, quae ex supra dictis sumi possunt. Quamvis autem diversitas Politiarum maxuma, in singulis membris conspiciatur: et hoc idem tamen in Imperio usu venit Germanico-Romano, in quo unius Rei publicae formam nemo non agnoscit, ut dixi libr. 1. politicor. cap. 1. num. 40. Quin et unam Rem publicam Belgii esse, arguit Consilium supremum Hagae Comitis stabilitum: ad quod a Consilio Hollandiae, ceterarumque unitarum Provinciarum adpellautr. Brederodius, de adpellation. part. 1. tit. 15. lit. C. Et puto Barnefeldii causam, in eo cardine fuisse versatam. Si enim Belgii Civitatum. quaeque singularem Rem publicam habet; nullatenus ille deliquit. Sin minus, impegit in eo, quod dissolutionem unitae Rei publicae visus fuit moliti.

II.

Talis quoque Rei publicae forma Lucae est: in qua ut una Civium esset aequalitas, summa Populi auctoritas exsistit: nec tamen plebeculae Imperio administratur, sed consilio eorum, qui optimi sunt in civitate. Unde Aonius Palearius Orat. 5. de Republica, ad Senatum Populumque ucensem ita scribit: Cum duo sint Corpora Civitatis, alterum potentiorum, alterum tenuorum; legibus Cives coercuistis, usu confirmastis, consuetudine devinxistis, ut in unum Populum Civitas coalesceret: ita ut nihil putent tenues a Diis sibi melius datum, quam potentes: quorum cum ampla et magna negotia sint, ex iis illi non modo in dies, sed in diem vivunt. Eadem est Rei publicae forma in urbe Vesontinâ (Bisantz) quae quidem per Duumviros


page 55, image: s057

gubernanatur: sed tamen quotannis, die Divo Iohanni Baptistae festo, Comitia celebrantur, ubi Vigintiocto Viri, in septem tribubus, Quatuor Viri scilicet in unaquaque tribu, a populo Civitate donato, eliguntur. Hi Viginti octo Viri rursus, re divinâ factâ, in domo Civicâ congregati, Quatuordecim- Viros, in singulis nempe tribubus duos, Civitatis Rectores, seu Gubernatores constituunt, penes quos manet Rei publicae totius gubernatio, et ius summum toto illo anno, quo per hebdomadas singuli, ordine tribuum, Praesidis sedem occupant. Ut autem in Quatuordecim Viroum electione, Viginti Octo Viris summa suffragii ferendi libertas est concessa; sic etiam in his eligendis liberrimae sunt civium voces. Chifletius, in Vesontione, part. 1. cap. 29. fol. 110. Haecque eadem species Genevae viget (licet mixtam Rei publicae formam inibi agnoscat Hentznerus in Itinerar.) ut et apud Tigurinos, Bernates, magnamque partem Helveticarum Civitatum. Iohannes Simlerus, de Republic. Helvet. libr. 2. tit. de Rebus public. singulor. pagor. fol. mihi 142. Bodinus, libr. 2. de Republic. cap. 6. num. 220. In multisque Romano-Germanici Imperii Rebus publicis liberis: Argentinae nempe, vide quae supra ex Beuthero, ad fin. animadvers. histor. relata sunt, Rot Wilae, Reutlingae, etc. Ac pariter Magdeburgi, ubi maxumi momenti negotia, qualia sunt belli, et pacis actiones, legum municipalium rogationes, foedera, munerum novorum, tam ordinariorum, quam extraordinariorum, iniungendorum necessitas, alienationes rerum Universitatis, et similia; ad Ordinum uni versorum Civitatis conventum, vulgo daß weittern Regiments, (in quo numerantur primo Senatus praesidens, secundo Praetor et Adsessorum Collgium, tertio Senatus vetus proxime defunctus, quarto Senatus tertius, qui ante annum Magistratu abiit, der Ober alte Rath/ quinto Centum Viri) definienda referuntur. Ac penes summum hoc Consilium, quod vicem Universitatis refert, totius Rei publicae ius est, et a quo auctoritas Magistratuum, et alia omnia, ad Statum publicum pertinentia dependent. Paurmeister, ad fin. tractat de Iurisdict. Addam tandem monita Reverendi Patris Adami Contzen, libr. 1. cap. 9. qui libr. i. politicor. cap. 19. §. 5. ita scribit: In populari formâ conservandâ, ne Tyrannidem unus, aut Oligarchiam pauci instituant, plurimum laboratur, ideoque fere in vitiu, quod Democratia dictur, administratio recidere solet; Primum est, ut ad clavum Rei publicae fere medii assumantur. illi enim nec eâ suntpotentiâ, ut Tyrannidem unus possit arripere, et nimis multi pro Oligarchiâ constituendâ, nec propter paupertatem, et domesticas difficultates turbulenti sunt. Secundum est, ut in ipsa politiâ et potestate populi hoc agatur, ne pessimo cuique


page 56, image: s058

atque audacissimo parata sit ad honres via, sed habeatur magna ratio optimae partis in populo; nam quemad modum in Aristocratiâ, nisi optimus quisque Magistratum sortiatur, brevi commutatur forma gubernationis, ita etiam populo pars optima, atque integerrima quaereda est. Optimus autem populus, inquit Philosophus, est qui agriculturam exercet ita rem habuisse olim nemo dubitat. hinc tribus rusticae honoratae in urbe fuerunt; Urbanae vero, contemptu et notâ non caruêre; in eas enim tribus faex populi, et subrostrani coniecti fuêre. Causa cur fuerit corruptior urbana plebs, ab Aristotele adfertur, quod assueta otio, et contionibus, clalida, ac fraudulenta, rerum novarum avida, atque ambitiosa evadat: rusticana vero agricolatione, aut pastu pecorum occupata, raro contiones adit, raro seditiosos coetus accedit. Fuit olim alia etiam causa, quod otiosa plebecula contionibus, theatris, spectaculis assueta, voluptatibus evicta, vix ad honesti, et aequi considerationem, cogitationes attolleret: nunc vero in urbibus bene moratis, alia ratio est; Cives enim Tribunitiis contionibus, detestandis spectaculis, et publicis morum corruptelis minus inficiuntur: deinde in Scholis, in Templis, ad virtutem, pietatemque erudiuntur, rusticana plebs minus culta est, et crebro minus religiosa: itaque mautatis temporibus, urbana plebs melior habenda. Locum itaque non habet, quod libr. 6. cap. 3. monet Philosophus, numquam convocandam multitudinem urbanam, sine rusticâ. de veteribus illis scurris, qui aliud non exspectabant, quam panem et Circenses, concessero, qui pecuniam aerarii, quâ classis alenda erat, pro mercedibus theatri expendendam censebant: qui Poetas, quod obscaenis verbis abstinuissent, mercede privabant: qui omnes improbos, et seditiosos stipabant. Hos ad nullam Rei publicae partem plebs urbana admittit, hi ne in tribubus quidem locum habent. Tertium est, ut Magistratuum electio fiat comitio omnium, more Romano; nec enim ibi turbae, pugnae, ambitiones evitaripossunt; sed placeat vetusta Mantineensium ratio, apud quos quidam electi secundum partem populi, Magistratus mandabant. Vidi Monasterii Westphaliae insigni et politâ civitate, primo ab universo populo, quosdam legi, qui alios designarent, a quibus Senatus legitur quotannis. Est illa ratio penitus popularis, nam omnium consensu ac suffragio Censores illi constituuntur; deinde eâ curâ electio fit, ut nemo scire possit, qui ultimi lectores sint; illi vero more Cardinalium includuntur, ac de toto Senatu constituunt, et eum ante noctem eligunt. Nulla hîc potest esse munerum corruptela, nulla honoris prensatio. Censores autem illi ad suam existimationem pertinere arbitrantur, ne ullum nisi spectatae virtutis, et


page 57, image: s059

prupentiae dentiae Virum Concilio suae civitatis immisceant. Quod si unum, al terumve favor, aut cognatio, ad aliquem nominandum induceret, ceteri tamen resisterent, nec famam suam pro alieno honore pacisci vellent. Haec sane ratio multis partibus praestat Romanis Comitiis. Quartum est, ut multos et graves viros, qui a Magistratibus Rei publicae administratae rationem reposcant, eamque tribubus exhibeant, non minore curâ constituant, quam ipsos Magistratus. Nam ab alieno arbitrio dependere, neque licere omnia, quae libet facere, utile est. Neque enim maior illecebra peccandi ulla est, quam peccati impunitas. Atque haec res tanti momenti est, ut ex eâ Rei publicae Venetae incolumitatem maxumâ ex parte dependere putem; omnium enim urbium Praefecti ita gubernationem instituunt, ut rationem reddendam sibi certo sciant. In vitam eorum privatam, in acta publica, in iudicia inquiritur. Hoc in politiâ facilius est, atque efficacius, quam in Venetorum Aristocratiâ; nam in populari formâ, qui in Magistratu deliquerunt, facile puniri possunt, quia medii sunt, nec opibus, nec clientibus, aut potentiâ eminentes, ut leges eludere possint, vel infaingere; in Aristocratiâ aliquid Nobilitati, adfinitati, maioribus, et spei paris impunitatis indulgetur. Quintum est, ne Optimates et Nobilitatem offendant, aut irritent, sed in honore, atque aestimatione habeant, ac venerentur, plurimos ipsis Magistratus, et honoratissimos deman dent, et cum plebeios illis collegas dederint, primas tamen Patriciis deferant. Sic enim erga plebem optime afficientur, seque illi probare contendent, neque arbitror ullam hactenus Politiam interiisse, nisi prius mutatae in Democratiam, iniuriis contumeliisque optimates, et divites vexârit. Ex eo enim occasionem aliquie Nobilitate acceperunt, ut sese vindicarent. Magni enim animi homines, et contumeliarum impatientes, cum de rebus suis desperârunt, facile totam Rem publicam evertunt: et quemadmodum cum Reges in Tyrannos degenerant, multi sunt, qui laudem occisi Tyranni etiam cum periculo capitis quaerunt, nec aliorum suppliciis deterrentur, ita cum Politia a lege discedit, nec communem, sed tenuiorum utilitatem quaerit, Nobilesque et Optimates servitio premere, et expilare incipit, multi vindices oriuntur. Est enim illa Res publica Tyrannis multorum capitum, quae ut uno ictu confici non potest, ita lacerari per partes, et dividi potest. Lege Historias Graecas et Latinas, et cessante aut inclinato Imperio, Italicas invenies summas calamitates ab exulibus allatos esse; Exules autem orti sunt ex Civium in se mutuo saevientium conflictibus; pugnae vero ex Rei publicae vitiosâ administratione. Atque ut uno verbo complectar; optima


page 58, image: s060

forma Rei publicae popularis est, in quâ summa potestas est penes populum, summus honor penes Optimates, summaque curâ tenues adiuvantur. In quâ Optimatum dignitas pendet a populi suffragiis, in quâ honor defertur Optimatibus a populo volente: quia ubi illa moderatio adhibetur, nulla pars civitatis, mutare Rei publicae formam optabit; ac proinde consensu praesentem statum tuebuntur. Quae ex Politicorum opere magno, et variâ eruditione referto, nec tamen cuivis obvio, Reverendi illius Patris placuit hûc transferre.

CAP. IV. et Ultimum, Continens de Iure Imperialium Civitatum, in immutandâ Religione, DISCURSUM: Ex causâ, quae infra hoc ipso capite, numero 9. habetur, huc translatum.

IMperii Ciutatum multiplicibus privilegiis immunitatibusque, quibus iure optumo-maxumo gaudent, et hocce adnumerandum esse, firmiter adsevero; quod Religionem veterem, pariter ut ceteri Status, mutare queunt: etiamsipost pacem Augustanae Confessioni datam, adhûcillae veteres amplexae fuerint ritus. Negant quidem hoc Catholico-Romani; quem in sensum apud Compilatorem Cameralium praeiudiciorum. §. Civitas Imperialis. Assessor quidam Camerae anonymus, ita censet: An Civitates Imperiales hactenus Catholicae, possint nunc demum mutare Religionem? de Principibus numquam dubium fuit: de Civitatibus autem Imperialibus secus. At vero contrarium sentiunt alii: hacque de dubit atione consilium elegans Reip. Hagenoensi datum (quaest. 1. 3. et 4.) exstat in tomo 1. Symphorematis supplicat. part. 1. tit. 3. de Religone fol. 264. ac tom. 3. fol. 766. et assentit Henr. Brunnig. disp. de variis Universitat. specieb (quaetomo 1. iuris publici, Hanoviae edito et, item Disput at. Basiliens. part. 4. inserta est) th. 20. Ac iisdem etiam adstipulari me cogit (1) praeiudicium quod exstat insigne, in Symphoremate supplicationum; tom. 1. part 1. vot. 2. fol. 211. col. 2. ubi per maiora, in pleno Senatu conclusum fuisse refertur: processus adflictae cuidam urbi, quae etiam post Annum 55. Augustanam receperat confessionem, decernendos esse. 6. Febr. An. 1582. Accedunt (2) Pacis


page 59, image: s061

Religiosae clarissima verba: quae quippe Statibus omnibus liberam mutandae Religionis concedunt facultatem, huiusque facultatis coartandae, omnem praecîdunt occasionem; tam ubi a Catholico-Romanâ ad nostratem, quam cum ad illam a nostrate transitur. Feichsabschied zu Aug purg/de Anno. 1555. §. Vnd damit solcher fird. ibi: Vey solcher Religion/ Kurchengebreüchen/ so sie aussgericht oder nachmals auffrichten werden etc.

2. Et hoc est quod aliis verbis effertur, et pro vulgatissimo axiomate hodierni iuris venditatur; Religonis scilicet mutationem, promanare ex immediatâ iurisdictione, et radicaliter etiam adnexam esse iuri territoriali. Paurmeister. 2d iurisdict. cap. ult sub nu. 46. sol. 919. ad fin. et seq Petr. Leopodldi, apud Arumae. Discurs d. Iure publ. 24 quaest. 3. Hoc vero territorii ius, competere Civitatibus Caesari immediaate subiectis; unanimi prope sensu, iuris publici doctores docent. Ac suarum partium studio occaecatus manifesto fuit, supra allegatus Adfessor cameralis; qui apud Compilatroem dubior et praeiudicior. Cameral. dict. §. Civitas Imperial. insquentia verba scribit: Semper ego fui in illâ oppinione, quod Civitates Imperiales non habeant Die hohe Landsfürstliche Obrikeit; sed quod illa resideat penes Imperatorem: multique alii Catholici mecum tenuerunt hanc opinionem. Attamen Catholici aliud, et contrarium asserunt in civitate Coloniensi; adeoquod, nisi hoc illis concedatur, Catholicam ibidem conservare Religionem, nullo se modo posse putent: et ideo vigore diser Landsfürstlichen Obrikeit/Fiscum in hâc civitate contra haereticos constituerunt; quo compescerent eos. Consultius tamen facerent, si hoc Fisci ius, sibi per Imperatorem tradi curarent: ne aliae civitates illius vestigia sequantur, et consimilia contra Catholicos tentent, quod hi contra haereticos facere solent. etc. Sed haec alibi (nempe in dissertatione, de liberis Imperii Ciritatibus latius refutabuntur: nunc id faciam presse, et etiam haut meis; verum agustis Imperatoris Sigismundi verbis qui in der Reformation, de Anno 1436. de Imperialibus liberis Rebus publicis, ita notanter rescribit. Die Reichsstätt stehen geschriben Heilig/dann ihnen wardt empfohlen alles recht vnd Göttliche seeligkeit/ vnd ward die Christenheit durch sie gesterckht/vnd wurden ihnen Geistliche vnd Weliliche Recht empfehlen / als dem Keyser daß Reich: als sie noch heut bey tag/dem Heyligen Reich verbunden seindt/dey Ayden vnd chren zuthun. Et idem ibidem: Ihr würdige Reichsstätte / so man alle Welt rechner/so seind ihr doch die Glider/die an dem Göttlichen recht nicht weichen sollendt. Ihr habt ewer Freyheit von der Christenheit: Ihr seind deß Heiligen Glaubens beschirmer/rechte Vögt. etc.


page 60, image: s062

3. Porro ergo in casu reformandae Religionis, non opus esse videtur; ut Caesarae Maiestatis assensionem prius impetrent civitates. Frustra namque precibus imploratur, quod iure conceditur communi. l. un. C. de thesaur. libr. 10. Et ubi prohibitio abest, ibi culpa considerari nequit. arg. l. Gracchus. 4. C. adl. Iul. de adulter. Cravetta, cons. 4. incip. Praesupponitur. n. 24. et cons 63. Primum dubium num. 9. Nec quoque, si a Caesareâ Maiestate Civitas quae Religionem mutare volet, mandato, vel etiam iteratâ iussione impediatur, obtemperandum esse reputatur. Etenim iniustitia notoria mandati, omne vinculum oboedientiae dissolvit. Abbas, et Decius in c si quando d offic. delegat. Non item in Principe iusta praesumitur causa, quando is aliquid rescribit contra leges fundamentales, vel cum Ordinibus initam conventionem.

4. Usque hûc, sufficienter, ut puto, demonstratum est; nullo impediente obstaculo externo, Civitates liberas vel Imperiales, de Religione disponere posse: sed operae pretium nunc esse mihi videtur, decisionem indagare notae et vexatissimae illius disputationis; An, si in in aliqâ Imperii civitate, Senatores unanimi, vel partis maioris assensu, Religionem Romano-Catholicam (verbi gratiâ) revocare velint, hoc num tribubus seu aliis civibus invitis, facere quean? aut si Senatus semper antiquos retinuerit ritus, an cives, eorumve magna pars, iure petere queant exercitium liberum reformatae Religionis; hocque illis Magistratus invitus permittere cogatur? Quaestio haec in duabus maxume, maxumique momenti causis, coram Augustissimo Spirensi tribunali discussa, magnaque contentione agitata fuit olim: Civium (I) nempe aliquot Coloniensium, contra Senatum Coloniensem: ut videre licet in Symphoremate supplic. tom. 1. part. 1. tit. 3. fol. 160. etc. Herm. Esaiae Rosacorb. pract. forens. cap. 32. fol. 66. etc. ut et In den Abschiden deß Kays. Cammergerichts ordinari vund exiraord visitationen, fol. 138. et seqq multis. Item (2) Augspurg contra Augspurg: Symphorema suppl. d t 3. voto 9. fol. 24 4. etc. cum ibi ob Calendarii Gregoriani introductionem, Anno 1584. fierent turbae; quarum historiam David Chytraeus habet. Sax lib. 26. ad fin. sol. m. 741. Hoc ipso in dubio, verti itidem videtur cardo processûs Wilensis (zu Weiler Statt) in viciniâ nostrâ: ac quoque negotii Aquisgranensis. vid. die Relation/welcher massen deß Heiligen Reichsstatt/vnd Röniglicher Stul Ach/durch den herm Marquis de Spinola, emg nommen vnnd besetzet. worden. consuli itidem potest historia Meterani, non uno loco: ac pariter Petrus a Beek in discriptione urbis Aquisgranensis. Ac licet quaestio ea, diversos et adversos etiam, nacta semper fuerit patronos; maxume pro adfectus ad hanc vel illam Religionem propensione:


page 61, image: s063

Nos tamen eiusmodi in controversiiis, cum simpliciter et candide procedendum esse arbitremur, si modo pacem publicam (simul et religiosam) velimus intemeratam conservare; cumprimis operae pretium reputamus, argumentorum ut acies adversas, in campum producamus (quod et factum est a Petro Fridero Mind. 1. d. processib. c. 3 ac etiam auctore anonymo, quem Dn. Ant. Albicium esse puto, Examinis edicti d. pace Religionis servanda in Germania etc. quaeit. 7.) et quoque nuper ab Henrico Andrea Cranio, in Disse:tat. de pace elig. part. 1. problem 3. et occulo sinceri iudicii accurate perlustremus.

5. Ergo qui civium tuentur partes (a quibus non admodum alienus est Paurmeisterus, disap.ult.n.46.) ita non inargute argumentantur: (1) Quod alia longe ratio sit subiectionis, respectu civium erga Senatorium magistratum; quam aliorum subditorum erga Principes, Comites, aut Barones, Nobilesve immediatos. Ut ideo, licet his liberum haut pateat exercitium Divini cultus, recusantibus Dominis suis, de illis tamen setius sit statuendum: quia nempe in Imperii civitatibus, non Senatus tantum, sed una etiam reliqui cives, statum Imperialem repraesentent; et non minus ac Senatus ipse, Maiestati Caesareae, sacroque Imperio immediate subiecti existimentur: cum eidem oboedientiam atque fidelitatem, ex more iurato promittant; Es seind auch die gemeine Burger/Kays. Majestättvnd dem Heiligen Reich mit Ayden vnd huldigungs gelübdtverbunden. (2) Quamvis cives ipso actu, haut possideant senatoriam dignitatem; potentiâ tamen eandem habent, dum perliberum electionis votum, earundem eapaces esse queunt. (3) Cives qui sunt extra Senatum, potissima videntur pars civitatis. (4) Declaratio denique Divi Ferdinandi Regis Romanorum super promulgandâ Religionis constitutione, Anno 1555. 30. Augusti facta (et quae exstat apud Gilman. Symphorem. tom. 1. d tit. 3. fol. 161. et Dn. Goldastum, tom. 2. Constit. fol 288.) pro civibus quoque gnaviter propugnat. Et nempe incolis Imperialium Civitatum, libertatem tribuit Religionis exercitium instituendi. Verba ita sonant: Daß ihr Königliche Majestättnach aestalt der Burgerschafft vnd einwohner der Frey: vnd Reichs Stätte/billich vnd gleichmäßig zusein erache; In erwegung/die Burgerschafft in den Frey: vnd Reichs Stätten/alle zugleich vnnd ohne mittel dem Kömischen Rayser vnd König/vnd dem Heiligen Reich/so wol als andere mehr vnderworffen. Vnd so nun andere Reichs Stände/die alte Religion/oder Augspurgische Confession zuhalten frey sein wollen/daß solches den Burgern/ in Frey: und Reichs Stätten/auch nit wol versagt werden möge. In erwegung nicht wenig beschwerlich were/daß der weniger therl in


page 62, image: s064

einiger Freyen vnd Reichs Statt/sich durch des mehrertheils Stimmen im Rath oder Gemein/von seiner jetzo habendem alten Religion oder Kürchengebräuchen/ zu der Augspurgischen Confession, oder herwiderum von solcher Confession oder ihrem Kürchengebräuchen/zu der alten Religion dringen lassen müste etc.

6. Nec tamen minus praegnantibus rationibus roborare licet, Magistratus seu Senatus partes: in quas etiam secedere videtur Friderus, supra dict. loco. eumque sequutus Petrus Syringus, disp. d. pace. Relig. thes. 41. et idem sub personâ Iusti Springeri, tr. d pace. Relig cap. ro. fol. 99. etc. (1.) In multis quidem differunt subditi Principum, Statuumque similium, a civibus seu incolis civitatum. illi etenim numquam in Principis et Dominorum suorum, hi vero subinde ad Magistratus et Senatorum dignitatem evehuntur; nec aliunde nisi ex corpore Civitatis, Senatores peti vel legi solent. etc. Vicissim tamen in multis etiam, et praefertim quo ad oboedientiae vim, conveniunt Civitatum et Principum subiecti: non minus quippe Senatui cives, quam subditi suo Principi, obtemperare tenentur; tributum, vectigla, et munera alia, sive ea patrimonialia, sive personalia sint, praestare debent. Et proinde nec in publico Religionis exercitio adornando, maxumi illius Imperii partes, cui Religionis mutatio adscribi solet, ullo iure sibi sumere queunt. (2.) Etsi crasse populariterque loquendo, nihil aliud Universitas exsistat, quam homines ipsius Universitatis: subtilitate tamen, fictioneque iuris, unicam personam Universitas repraesentat. Ac ideo minime procedit, sed pura puta est asyllogistia: Imperii Status civitas est, et eo nomine, vigore Pacis Religiosae, ex rbitratu libero Augustanam confessionem amplecti, eiusque exercitium inchoare potest. Ergo etiam singuli cives, eorumve insignis aliqua pars, tamquam Universitatis membra; hoc idem facere queunt. Id etenim privilegium, isque honor Universitatis est, non singulorum. Universitatem vero totaliter et universim, Senatus repraesentat; cui utpote iurisdictionis et imperii vis, concredita censetur: pariter fere, ut plures quamvis in Capitulo Canonici sint, non tamen hi, sed Episcopus, pro Statu Imperii habetur. (3.) Qua eadem ratione, necillud quicquam sublevare Cives potest, quod, qui sunt extra Senatum, potissimam constituere dicuntur Civitatis partem. Potius enim, non in numero semper, sed ut plurimum in dignitate consistit. Et sic, cum (ut modo dictum) iurisdictio omnis, penes Senatum plerumque sit, eâque Cives omnino destituantur: potior idcirco Civitatis pars, Senatus erit. (4) Ferdinandi Regis declarationem eo quod Recessibus Imperii non sit inserta, haut multum probare


page 63, image: s065

posse videtur. Quin et eadem, magis ad deliberationem de futurâ pace Religionis sanciendâ; quam ad eius interpretationem vel derogationem pertinere; cum ipse contextus, tum et dies adscripta, seu datum (ut vulgo loquimur) produnt satis manifeste. Aliis quoque tationibus multis, declarationis huius nullitatem evincere sat agunt Rosacorb. pract. foren. cap. 32. fol. 67. et Syringus, thesi. 41.

7. Ut ut haec utrinque speciosa videantur, ita ut in ancipiti constitutus, quam in partem iudicii aequilibrium propendere debeat ignorem: rem tamen distinctione aliquâ indigere puto. Illud inprimis extra dubitationis aleam constitutum est: Quibus in Liberis vel Imperialibus Civitatibus, ante pacem hancce factam, utraque in usu promiscuo religio fuit, in iis porto sic manere debere. Donawert. Errinnerung/ part. 1. fol. 21 Et ita etiam in constitutione Religiosae pacis diserte sancitum est: §. Nach dem aber. 27. Nach dem in vilen Freyen vnnd Reichsstätten/ die beeden Religionen ein zeit hero im gang vnd gebrauch gewesen/daß die hinfüro auch also bleiben/vnd in solchen Stätten gehalten werden. auch derselben Fryen vnd Reichs Stätt Burger vnd andere Einwohner/geistlichs: vnnd weltlichs standt/fridtlich vnd rühig bey vnd neben einander wohnen / vnd jkein theil des andern Religion/ Kürchengebreüch/oder Ceremonien abzuthun/oder ihn darvon zutringen vnderstehen solle. Ergo ius id, quod cives communi Imperii lege quaesitum habent, a Senatu tolli nequit: et quamvis ideo omnes Senatores, ad Catholicam v. g. inclinent Religionem; civibus tamen exercitium diversae confessionis, nullo sub praetextu adimere debent. Sicque Biberaci, Ravenspurgi, Augustae Vindelicorum, aliisque similibus in locis, Senatores, qui partem maximam Catholici sunt, ad usum civium, qui Augustanae addicti confessioni, Ecclesiae ministros sustentant, aluntque. Ex quibus et illud deducitur subsequenter, si, (ut non rarenter usuvenire comperimus) Augustanam confessionem qui amplectuntur, Legibus aut Statutis per Catholicos (aut e contra) excludantur a Senatu;M vel etiam prohibitio fiat, ne ulloum votisad Senatorium ordinem aggregentur: id in Pacificationem religiosam facinus temerarium reputari. Sicque nisi ordinarius subveniat Magistratus, ab Imperiali Camerâ, supplicando petere licere, ut debiris processibus, turbatis subveniatur. Petr. Frider. d. cap. 31. num. 18. Syringus thes. 41. ad sin.

8. Cum vero favori pro se indroducto, quilibet renuntiare queat: et recepti etiam exsistat iuris, renuntiare beneficio statuti, in eius favorem principaliter introducti quem posse; licet id secudario respiceret publicam utilitatem. Aretin. in §. idem num. 45. Inst. de


page 64, image: s066

exception. Rol. a Valle, cons. 25 num. 10. et 28. lib. 2. Cumque cessante causâ, eius quoque definat effectus; ac quicquid conceditur ex cansa, secundum illam debeat regulari: per iura vulgo vulgata. Ideo si cives, qui Catho icam antea Religionem amplectebantur, mentem hâc in parte mutent; licitum quoque censeri potest, CAtholicum abolere cultum. Sin item civium Catholicorum numerus decrescat; non prohibitum esse reputarem, unum atque alterum adhuc Templum, de novo addicere crescenti Religiom, et pro numero ovium Ecclesiae adversae, numerum etiam ac qualitatem mutare Templorum. Et ita, vel invito auctore Der Donawertischem Erinnerung part. 1. fol. 49 et seq. aliisque Catholicis reclamantibus, concludunt; nostrates haut in Religiosae pacis constitutionem impegisse Eslingenses, Hailbrunnenses, etc. aliasque Res publicas Imperiales, quae demum post pacem nostrae Religioni datam, reliqua Catholico-Romanae Ecclesiae, quae supererant sacra, restrinxerunt, aut etiam antiquarunt in totum. Quin et hoc tradi solet, Civitates Imperiales Augustanae confessionis (non Episcopum vel Ordinarium, qui eo loci ante fuit) iurisdictionem quoque Ecclesiasticam habere in reliquos Catholicos cives. qua de re disquirit die Donawertische information part. 1. fol 50. § Wafehr es nun war sein solte/ et foliis seqq.

9. Si autem tempore pacificatae Religionis Catholicae vel Reformatae exercitium confessionis, in omnibus ad. Civitatem pertinentibus Templis fuerit in usu; Anne tunc Senatus, mutationem aliquam suscipere queat; num vero Civium beneplacitum aliquid hîc operetur? id (ut iam mo do num. 7. dixi) absque subfidio distinctionis tractari, decidique nequit. Et nempe, cum nunc Religio, iurisdictionis sequela plane sit (quod etâ me supra num 2. adprobatum est) accurato iudicio indagandum puto; anne Senatus habeat omnem potestatem, Imperiumque omne, aut num simul penes plebem, aliqua resideat eminenia potestatis. h.e. perspiciendum erit; an ad aristocarticam formam, Civitatis regimen accedat. Quod et monere videtur Paurmeisterus, dict. cap. ult. num. 48. et seq. ac post Arnisaeum, diserte Cranius probat, et in decisione huius quaestionis sequendum putat Ethinc, si potestas omnis, in Senatum a populo fuerit translatait vel potius, si Regalia ac superioritatis iura singula, Senatoribus contulerit Imperator; ita ut in iis omnibus administrandis; ipsam referant Civitatem, sintque in Republicâ loco Optimatum, penes quos est a)o/ris2os a)rxh\ vel pa/ntwnkuri/a: non sane tunc maior erit Civium circa Religionis immutationem, quam ceteris Statibus (Ducibus sc: Comitibus etc) subiectorum, potestas. Nec quippe hoc in casu,


page 65, image: s067

simul etiam cives, agere Imperii Statum; sed ii Caesareae Maiestati, Sacroque Imperio, mediate subiecti censentur. Responsum pro Civitate Fridtberg/ sol 53. Reinking, libr. 1. olass. 5. cap. 10. ad fin At vicissim, in Rei publicae administratione, democratica (aut mixta etiam) si ratio observetur; si quae cumque sunt iura Civitatis, non Magistratui Rectoribusve, sed toti communitati concessa fuisse, apud eamque, in totum vel ex parte adhûc residere constet; aut si Tribuni Tribusque aliquam habeant potestatem (da die alten zunfften noch im schwang/ ut sc: Rott Wilae, Reitlingae, et ut puto Argentinae etc.) Civium certe consensus necessarius est omnino; horum praeter voluntatem, ut aliis in rebus, sic et in hocce negotio cumprimis, ob maximum eius momentum atque pondus, disponi mutarive potest nihil An autem in Republicâ vigeat Aristocratia, aut vero Democratia, hoc non ad iuridicialem, sed ad coniecturalem statum pertinere; h. e. in facto magis, quam in iure consistere videtur: et tamen Paurmeisterus d. cap ult. sub. num. 51. ad fin fol. 923. notas aliquas adducit, ex quibus id cognosci queat; cuius scrinia non compilo.

10. Et capit haec nostra decisio robur ex eo, quod disputat et decidit Hartmannus Pistoris; lib. 1. quaest. 37. num. 5. ad fin. Senatum quoque Civitatis, absque Tribunorum convocatione, de quâcumque restatuendi facultatem habere; si talis sit in Civitate senatus, quevi omnes orines repraesentet. Quo pertinet quo que illud, quod scribit Andreas Rauchbar, quaest. Iur. civil. 1. part. 2. Syndicum Civitatis, a Consulibus et Senatoribus, Von Bur germeistern vnnd Rahtsmannen/ absque Tribunorum plebis interventu, constitui non posse: verum id procedere tum demum, si rerum ad Civitatem pertinentium gubernatio, Tribunis competat quoque etc. Id quod teste Keckermanno, 2. Polit. c. 5. in Civitatibus mercaturae deditis, plerun que fieri solet. Addi potest Paurmeisterus, saepe laudato cap. ult. sub. num 52. vers. Esse autem in plerisque Civitatib tria consilia. fol. 925.

11. Illustrantur haec itidem, Privilegio Wenceslai Francofurtensibus dato; Das die Burger dem Rhatt/ von wegen deß Kansers vnnd des Reichs zu schwören/vnd in allen sachen zugehorsamen Schuldig sein sollen. Et ita concludi necessum est, merum inibi Aristocraticum esse statum. Ex quo eodem fundamento, in suprâ adducto consilio pro Rep. Hagenoensi, quaest. 5. in Symphorem. supplic. tom. 1. fol. 270. decisum invenimus; Das ein Ersamer Rahtt nicht schuldig/ die Ranserliche Schreiben wegen abstellung deß exercitii Augustanae Confessionis, einer Bemeine zueröffnen: weil hierdurch ein Ersamer Rabtt wider sein alt herkommen/ Freyheit und Gewonheit/ handlen würde/ auch


page 66, image: s068

bey andern Fren:vund Reichs Stättten gans nicht gebreüchig/ daß sieder gemein die Schreiben oder rescripta, so andem Kays. hoff außgehen/ communicieren/ oder furhalten. Inmassen nicht weniger in der Kays. Cantzley der Stylus niegewesen/die vberschrifft an den Rahtt vnd die Gemein zustellen. etc. Vicissim vero Cives Colonienses, Freye Königliche Burger indigitantur, in Coloniensibus Statuis fol. 46. et seq. Verba ita sonant: Es ist zuwissen/daß ein Statt von Cöllen/ein freie Reichs Statt/vnd alle Burger freye Königliche Burger seind/ vnd frey gehuld von einem Kömischen König etc. ubi in subsequentibus, multorum Privilegiorum mentio fit, restringentium Senatus potestatem: et quae ideo statum inibi de mocraticum, vel mixtum esse, probabile reddunt. Et vero, quodibi Civibus processus contra Senatum denegati fuerunt: factum id ideo iure fuit, quod pauci quidam, non Tribus universae, hosce petierunt.

12. Ac tandem durum, et a Christianae Religionis principiis diversum plane est; si qui Rei publicae potestatem habent (Senatus nempe vel populi maior pars) cives particulares, intuitu Religionis, mit Fisscalischen Processen/ inquisitorio vexare velint modo (quod quoque merito carpit auctor Examinis Edict. de pace Relig. d quaestio: 7. 3. conclusio) ut Coloniae factum fuisse refertur in quadam Supplicatione, quae est apud Rosacorb. cap 32. fol. 63. pro quo tamen ibid. fol. 66. Romano-catholicus quidam ICtus, propugnare, idque exemplo Lutheranorum excusare conatur. Rectene, an secus, meum non est iudicare.