10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISCURSUS SECUNDUS De Aristocratiâ.

CAP. I. Quasdam tam Aristocraticae, quam Democraticae Rei publicae formae, communes enumerat affectiones.

DE Monarchiâ, satis superique dictum esse videtur: succedit nunc inspectio simplicis Polyarchici status. ubi nempe Imperium plurium, tam sensu animorum, quam administratione unitorum; simpliciter, sineque mixturâ, sive temperamento spectatur. Bartholomaeus Keckerman, politicer. libr. 2. cap. 1. a princ. Estque eatenus


page 31, image: s033

laudabilis Polyarchia, quatenus illi plures qui imperant, ad unitatem reducumtur. Et hîc ergo, sivemaior, sive minor civium numerus existat, cui clavus Rei publicae est commissus; omnes tamen unius subeunt vicem, l. 2. ff. quod cuiusque universitat. nomin. l. Magistratus 25. ff. ad municipal. Iacobus Bornitius, tract. de Maiestat. cap. 2. Ego, libr. 1. politicor. cap. ult. num. 60. Natura ergo Polyarchiae simplicis requirit, ut exercitium Iurisdictionis, Iuriumque Maiestatis, non sit penes quemlibet in solidum; sed omnes qui Imperii participes sunt, simul imperent, singulique oboediant. Iohannes Bodinus, libr. 2. de Republic. cap. 6. Unde etiam subditus Universitatis, non est subditus singulorum: prout nec. omnes de Universitate, ut singuli, Domini dicuntur. Alphonsus Moditius, in §. plebiscitum, quaest. 80 Concessamamque illis est Imperii administratio, non ut singulis, sed ut universis; ac proinde omnes simul eam expedire debent. Bartolus in l. si uni 36. num. 1 et ibi Iason, num 4. ff. de re iudicat. Alexander Raudensis, decis Pisan 2. per Discurs. Dn. D. Henricus Bocerus, tractatu de Iurisdectione, cap. 8. num. 46. Ita ut hoc in statur, subditi vere statuere possint, se non multos Dominos habere; sed multos quidem inumero Principes, animoitamen et amore subditorum unum. Philippus Hoenenius, Disputat politic. 10. thes. 8. Et hinc, si quid deliberandum, decern endumve sit in Polyarchico statu, consilia sunt numeranda; semper plurium suffragiis, praepollentibus pauciorum. sacit. l. 3. et 4. ff quod cuiusque universit. nom ubi vid. Wesenbec. in paratit linu. 4. et 7. Idque et in omnibus fere curiis, collegiis ac iudiciis frequentatur. l. quod maior ubi Bart olus, ff. ad municipal. Thesaur. decis. Pedemont. 1. Reinxing, libr. 1. ??? iss. 5. cap. 8. num. 62 et seqq. Hoc enim nifiat, confusio orietur actionum, quam pone interitus subsequi soler. Petrus Gregorius Tholosanus, libr. 22. de Republic. cap. 2. num. 9. Nec hîc (ut aliâs in Monarchiâ facit Princeps) consilia a Magistratibus ponderari debent. Tholosanus, libr. 24. cap. ult. num. 6. Sique in hisce ad saniora vota respiciendum esset, nemo non foret, qui saniorem suam existimaret opinationem, indeque ipsos inter suffragantes concertatio oriretur, cuiusnam sanius votum debeat haberi, nemine alteri cedere volente.

Qui volet ingenio cedere, rarus erit.

Et porro hoc in statu, Magistratus, et Officiarii Politici, ab ipsis, qui sunt ex numero arxo/ntwn seu Imperantium polyarchicorum, omnino distingui debent. Sicque in Magistratus, et officiales quoscumque idem ius habet populus, vel optimates, quod in Monarchia Princeps. Officiales respectu singulorum obtinent auctoritatem; subditi sunt, habitâ ratione


page 32, image: s034

Universitatis seu collegii, penes quod summa es tpotestas.

II.

Quandoqe vero opus est, praecipue tempore motuum bellicorum, ahisque temporibus periculosis, ut in Polyarchico statu unus dignitate et experientiâ prae ceteris pollens, eligatur; qui quasi Monarchae, ad quem omnes respiciant, teneat locum: Daniel Otto, dissertat. de iure publico, cap. 3. tit. de Dictatore, fol. mihi 67. Turbatâ etenim Republicâ, in consiliismoram (quae fere coniuncta esse solet Polyarchiae) tempora ferre non possunt. Qui tamen propterea Monarchanominari nequit. Procuratores Optimatum, vel populi sunt nonnun quam, quasi cum liberâ potestate: Optimatibus vel populo nihilominus Domino manente. Non habent universalem potestatem: licet in quibusdam rebus, possint gaudere potestate summâ; vel potius administratione, aut exercitio eiusdem: quemadmodum Principes nostri habere dicuntur superioritatem, ipsâ eius proprietate penes Imperatorem, et Imperium residente. Et sane quae in auctoritate et exsecutione consistunt, facilius ab uno, quam pluribus expediuntur. Petrus Aerodius, libr. 2. rer iudicatar. tit. 16. cap. 4. Sed tamen malos se politicos esse produnt Interpretes nostri, dum in controversiam vocant; An Universitas necessario debeat habere caput? Ut et Baldus, in Authent. habita, C. ne fil. pro patr. scribit: non cadere in iintellectum, quod aliqua Universitas possit esse omnio sine capite. Nam certe maior pars Collegii capitis esse potest loco. Alphonsus Moditus, §. plebiscitum. quaest. 57.

III.

Et sic apud Israelitas, Iosue, defuncto Mose, populi ductor cum Imperio maximo fuit, fereque absolutâ utebatur potestate: quam etiam ipse Moses obtinebat. Iosue cap. 1. vers. 16. etc. Qui et quandoque Rex indigitatur. Drusius, ad difficil. loca Genes. cap. 103. Hosque pari potestate sequuti sunt, qui a praeeundo, edicendoque, Praetores, Dictatoresque poterant dici; etsi in Annalibus sacris, tantum Iudices adpellantur. Iosephus eos Monarchas vocabat: quod nomen etiam Syllae, Cinnae, Mario, aliisque Dictatoribus Graeci dederunt. Habebant hi Imperii habenas, sed ut sibi â Deo commissas, non ut Domini terrae: et ita rectissime Cardinalis Bellarminus scribit; Iudices fuisse quasi Proreges ipsius Dei. libr 1. de Pontific. cap. 2. fol. mihi, 195. col I. Accompertum sane, in periculis et negotiis est, semper om belio feliciter illis rem processisse: cum Regum temeritatem saepissime destituerit fortuna. Undecumque eruditissimus Petrus Cunaeus, libr. 1. de Republic. Hebraeor. cap. 12. a. princrp. Populusque Israeliticus, Longe melius, feliciusque gubernatus, suaque in libertate conser vatus, longiore item et stabiliore pace fruitus est, maioresque et


page 33, image: s035

illustriores habuit victorias, sub Deo, et Legibus eius (sub quâ quoque nullus unquam Dei Propheta pulsatus, nec verbo quidem laesus fuit) quam sub Regibus postea unquam: quibus dum magis quam Deo obse quebatur populus iste, miserrime una cum illis Regibus suis, destructus, et captivatus interiit tandem. Molinaeus, de Monarchia Francorum. sub num. 83. Et sic etiam apud Spartiatas perpetua fuit Dictatura, quantum ad moderanda bella pertinebat. Demi namque summa potestas penes Ephoros erat, non Regem; nec is ius vitae et necis in cives habebat. Aristoteles, libr. 3. politicor. cap. 14. Militareimperium adpellat. Plato in Epistol. tam leni aequabilitate temperatam potestatem veh ementer commendat: nempe populi, et libertatis, ex instituto Graecorum, amator. Nomine quoque tam lenis. Imperii, ne liberis Graeciae civitatibus in visus esset Philippus Macedo, Tyrannidem suam stabilire conatus fuit. Et olim similis potestas Agamemnoni erat, cum Europa et Asia lento duello collideretur. Reverendus Pater Adam Contzen, libr. 1. politicor. cap. 15. num. 5. Aliud pariter, hisce simile Regum genus ab Aristotele memoratur, quos ille )*ais1umnh/tas2 vocat: et plane ai)s1umnhtei/a ex iisdem fere causis orta fuit, quibus Dictaturâ: ut scilicet liberae alioqui et populares politiae, unius Imperio componerentur, et discordiae sedarentur. Contzen/dict. loc num. 6. Similes plures alios Magistratus recenset Aleynder ab Alexandro, libr. 4. genial. dier. cap. 23. a. princ. Non item Monarchae sunt Venetorum et Genuensium Duces. Ut et olim apud Germanos, Principatus unius eminens auctoritas erat, in liberâ aliâs Rei publicae formâ, reliquorum omnium potestate atque Legibus definitâ. late Philippus Cluverius Germaniae antiquae, libr. 1. cap. 38. et seq. Sic et talis fere apud confoederatos Belgas est Mauritius, Auriaci Princeps.

IV.

Et hûc pertinet inprimis, quod a Romanis, quoties periculosum et grave bellum, sive ab hostibus; sive a civibus immin eret, coties creatus fuit Dictator; cui Imperium sum mum, quasi Regi cuidam, ad breve dabatur tempus. Livius, libr. 2. 3. 6. 7. 22. et alibi passim. Alexander ab Alexandro, dict. cap. 23. Valentinus Forsterus, lib. 1. histor. Iur. civil. cap. 17. Piso Soacius, tractatu de comp aratione Romanorum et Venetorum Magistratuum, num. 63. et seqq Nec solum laborante Republicâ, et trepidis in rebus; sed et variis ex eventis, diversisque rerum causis, etiam florente publicâre, et procul a belli tumultu, creabatur. Alexander ab Alexandro, libr. 1. genial. dier. cap. 6. Causa autem quae Senatum cogebat, ad constituen dum parem Tyrannidi Magistratum; fuit inprimis insolentia plebis, et quia ea ob legem Valeriam,


page 34, image: s036

supplicia eludebat. Soacius dict. loc. Num vero Dictator Romanus, provocatiorae ad populum fuerit maior? varie disputatur. Idque adfirmatur. vide meum Tractatum de adp ellationibus, cap. 2. § 5. Sicque ius ipsi erat rescin dere foedus, a Tribunis plebis, ipso absente factum. Aerodius rerum iudicaturum, libr. 3. tit. 5. cap. 7. Et ideo optimâ factus dicebatur lege; ut quam plenissimum posset, Ius ei esse significaretur. Festus libr. 13. Et nihilominus tamen, haut Rex erat. ego libr. 1. politicor. cap. 2. num. 30. Ac etiam Fabio Maximo, Equitum Magistro, a Papyrio Dictatore capitis damnato, extraordinario populi iudicio succursum fuit. Iacobus Bornitius, tractat. de Maiectat. cap. 11 Et quoque tandem, iure ordinario a Dictatore provocatio erat: ut dicam (Deo iuvante) ego infra, in Discursu de Democratia, cap. 2. num. 5. ubi de formâ Rei publicae Romanae agam. Itidem si magnum aliquod periculum Rei publicae imminebat, Consulibus a Senatu mandatum fuit: viderent nequid detrimenti Res publica caperet. Sicut factum est in Catilinae coniuratione, et in metu Caii Iulii Caesaris, ad urbem adventantis; ut ex Cicerone, Oracione pro Rabirio, et Plutarcho, in vita Ciceronis constat. Illoque Senatusconsulto maxuma potestas Consulibus permissa fuit, quemadmodum ex Sallustii Catilinâ percipere licet: adeo ut de criminibus cognoscere, et facinorosos, Regiâ manu potuerint punire. Unde Cicero, hâc Senatusconsulti auctoritate fretus, Lentulum, Cethegum, aliosque Catilinariae factionis reos, in carcere necari iussit. Et tamen eam ob rem lege Clodiâ, iuste in exilium pulsus fuisse videtur. vide quae hâc de re post Scipionem Gentilem, ego disputo, tractat. de adp ellationib. cap. 2. § 5. in princip. At vero Reges Sacrificiorum, ludibrium potius Regum eiectorum, quam vere Reges erant. Adamus Kontzen / supra dict. cap. 15. num. final.

V.

Verum non conducere aliquibus videtur, ut in Polyarchico statu, uni alicui soli, Rei publicae administratio concedatur. Cum id occasionem tribuat, et adfectandi dominatum, et liberius in Civitatis statum, et quae ad eum pertinent, grassandi. Ut olim Heracleae ac Athenis est factum: Paulus Busius, Disputat. politic. 16. thes. 36. et seqq. et ipsi etiam Romani, primum a Sullâ edocti, tandem cognoverunt, Dictaturam Tyrannidem esse. Dionysius Halicarnassaeus, libr. 5. ad fin. Sulla namque, unus post Romam conditam fuit, cui Res publica se tradidit totam; temporibus et malis domesticis coacta. Tantum potuit hic, ut nemo illo invito, nec bona, nec patriam, nec vitam retin ere posset. Iohannes Brantius, in elogiis Cicer. fol. 157. Vero verius tamen est, quod scribit Nicolaus Machiavellus, 1. disputat. cap. 9. cum ait: Nullam Rem publicam, sive a primis initiis recte


page 35, image: s037

institui, sive iam ante male formatam, feliciter emendari posse; nisi huius rei potentia, ab uno pendeat solo. At custodiam eorum, quae ab uno homine, bene recteque institutasunt; non uni, sed pluribus committendam esse Ut et idem cap. 34. libr. 1. disputat; quod Dictaturae Imperium, Populo Romano utile fuerit atque salutare: et quod non soleat pernicio sa esse ea Ciyium potentia, quam legitime per suffragia acquirunt. Et ita Solon, Athenas Regum potestate liberatas, ut novam urbem, legibus pro libero arbitratu fundavit Iustin. libr. 2.

VI.

Est ergo et illud hîc observandum, Imperium militare, ab Imperii Maiestatici Iure discrepare. Hincque excepto pacis faciendae iure ac privilegio (quod, ut dixi libr. 1. politicor. cap. 4. num. 27. Summum in Republicâ poli/teuma exsistit) omnia iura militaria Romani Duces exercuerunt; etiam contra Senatusco nsulta: ut testatum facit Historia Fabii, et Livii Marcati. Imo etiam contra Imperatorum mandata: de quo Procopius, in histroiâ Belisarii et Narsetis. Et tamen supremum Imperium non habuerunt. Arnoldus Clapmarius, libr. 1. de arcanis Rerum publicarum, cap. ult. Sic et in Germamâ olim, Magistratus qui bello praefuerunt, vitae necis que habebant potestatem. Iulius Caesar, libr. 6. de bell. Gallic. Pariter quondam a Principibus tribus, totius Saxonicae gentis Ducatus administrabatur; certis terminis exercitus congregandi potestate contentis. Si autem uni versale ingrueret bellum, sorte eligebatur, cui omnes obedire oporteret, ad administrandum imminens bellum. Quo peracto, aequo iure ac lege, propriâ contentus potestate unusquisque vivebat. ex Widekindo Monacho, lib. 1. Reinerus Reineccius, Commentar. de Saxon. orig. fol. mibi 10. et seq. Similiter, si ita postulent Rei publicae tempora, ut magna classis paranda siet; tunc universae classi praeficiunt Veneti Imperatorem, qui tum in maritimis provinciis cunctis, amplissimam habet potestatem. Gasp. Contarenus, de Republic. Venetor. fol. mihi 82. Fiso Soacius de Romanor. et Ven tor. Magistrat. comparat. num. 65. Adeo ut cum classis Imperator, ad aliquam accesserit civitatem, continuo ei Sacerdorum Clerus obviam prodeat, claves portarum, et arcium ei dentur, Praetorum sileant iura, ac ab omnibus Magistratibus ad Imperatorem liceat provocare. Non tamen potest cum triremibus armatis ingredi Venetam urbem, neque etiam tunc cum in patriam redit: sed cum primum Istriam pervenerit, stipendium nautis ex legis decreto solvi debet, ibique omnes dimitti: pariter ut Lex quaedam Romana Imperatorem armatum Rubiconem traicere vetabat.


page 36, image: s038

CAP. II. Aristocratia, eiusque prima Divisio, eligentium scilicet ratione.

SImplex Polyarchicus Status, in duas species abit, Aristocratiam nempe et Democratiam. Aristocratiam dicunt, quando coniunctim et individue, pars civium minor, seu aliquot excellentiores, in singulos de populo, hoc est, tam singulatim in omnes potimates, quam reliquos universos summae potestatis Ius habet. Et vero ex iis, quae iam capite superiori, num 2. 3. et 4. deducta sunt, satis luculenter adparet; quod si penes optimates, summa quidem resideat potestas; Senatui autem praesideat aliquis eiusdem Princeps (quocumque is nomine adpelletur) Aristocratiam tunc esse, non Principatum, aut Monarchiam. Paulus Busius, Dispu. politic. 5. thes. 24. et Disput. 16. thes. 11. ac seq. Eiusmodi fere erant Reges Lacedaemoniorum ex instituto Lycurgi: et etiam Princeps Senatus, in Republicâ Romanâ ante Monarchiam. Sic et in Republicâ Venetorum, nihil iuris in Rei publicae summam Dux quam quod praeeat Ordini Senatus, et omnino vivat ex legibus sibi a Senatu constitutis, nullamque adeo sine eo habeat Rei publicae administrationem. Quod et Genuae usu venit. (ut iam innui, supra cap. 1. num. 3. ad fin.) Ac quandoque eiusmodi Duces, si ex veris Politices fundamentis aestimentur; ministri, et exsecutores Senatus decretorum magis, quam Principes dici possent: pariter (si magnis componere liceat parva) ut in Academiis, Rectores.

II.

Variae Aristocratiae species constitui queunt. Et primo quidem, pro diversâ eligentium ratione, duplex ea esse videtur. Aut enim Populus eligit; aut vero Optimates, loco vacante, alium substituere possunt. Ubi quaeritur; An ea Res publica Aristocratiae mereatur nomen, cum a Populo eliguntur Optimates? Quod cum Distinctione decidendum esse videtur. Si enim Populus eligit, ut perpetuo gubernent Optimates, Aristocratia manet: aliâs quippe nullae Res publicae Regna dici mererentur, in quibus Reges non Hereditarii sunt, sed Electivi. Nec hîc ex electione de statu est diiudicandum; sed potius inspiciendum est ius, quod datur electis. Quo intuitu Bellarminus, libr. 1. de Ponrifice, cap. 6. recte scribit: ut Democratia sit, ubi Populus, vel milites eligunt Imperatorem; oporteret ut factâ Principis


page 37, image: s039

electione, adhuc maior esset in populo, quam in Principe auctoritas: et a sententiâ Principis ad iudicium populi provocaretur. Ad certum vero tempus qui Rem publicam administriant, a populo si nominentur, Democratiae omnino accedere Civitas videtur: et qui ita eliguntur, eos non Optimates, aut a)/rxontas2; sed pro Magistratibus potius habendos esse, putarem. At populo indistincte electionem dare, quemadmodum periculo vix carere videtur: utpote, qui de bonis et prudentibus; aptis et idoneis personis iudicare nequit. Bodinus, libr. 2. de Republic. cap. 6. num 340. Cardinalis Bellarminus, libr. 1. de Cleric. cap. 7. Nihilominus tamen, ut Regna Electiva magis libera reputantur: ita etiam Optimatum electio si sit penes ipsosmet, Oligarchicae factioni viam stratam et plan am esse iudicant nonulli: ac proinde Ephoris (quales et hîc praeter Optimates constitui possunt) ius hoc permitti debere censet Hoenonius, Disputat. politic. 10. thes. 27. hoc est, iis, qui plebem repraesentant; non Senatoribus, sed optimis ex plebe. Aliis optimus eligendi modus habetur; virtute si praestantissimus eligendi ius haberet, ut sui similem eligeret: et hic electus tertium, tertius quartum, et sic deinceps, donec numerus gubernantium im pletus foret. Petrus Gregorius Tholosanus, libr. 4. de Republ. cap. 5. Alibi etiam Optimates nascuntur, non fiunt. vid Bartholom. Keckerman. Disputat. practic. 36. problem. 4. Quemadmodum Venetiis, omnes ex Patritio genere qui sunt, Senatum ingrediendi iure gaudent.

CAP. III. Alia Divisio Aristocratiae: et quid differat ab Oligarchiâ Aristocratia?

ALiam Aristocratiae Divisionem, ex multitudine, vel paucitate Imperantium (et ita ex quanitate eorum qui eliguntur) sumere licet. Non autem fieri potest, ut certâ numerus Optimatum in hâc Rei publicae formâ definiatur: cum hâc in parte, varietas non exigua, ubique obviam sese ferat. Ac ita Res publica Pharsalicorum, viginti habuit Optimates. Epidaurii, centum et octoginta Imperantes agnoverunt. Vetus Massiliensium Res publica, sexcentos summo Imperio praefecit. Bodinus, libr. 2. de Republic. cap. 6. Andreas Dorra, (Anno Christi M. D. XXIIX.) in Genuensium Republicâ constituendâ, regimini praestituit octo ac viginti. Olim, circa Annum


page 38, image: s040

a nato Christo DCC. duodecim Palatini, Poloniam gubernârunt. Herbortus, libr. 1. histor, Polon. cap. 3. et 7. Et quidem, quo fuerint pauciores, eo stabiliorem esse ac diuturniorem Optimatum Statum, Bodinus censet, libr. 2. de Republ. cap. 6. et libr. 6. cap. 4. Id quod tamen dubitatione non carere puto: puci etenim facilius corrumpi queunt; unus item facilius paucos superare, et Tyrannidem in alios usurpare potest.

II.

In Aristocratiâ imperant, Senatores, etiam Optimates; ab aliis Boni, vel Patritii albi vocitantur. Nobilitas autem tw=n ari/s2wn, secundum Civitatis cuiusque instituta et mores iudicatur. Dum alibi generis antiquitas et splendor, alibi opum fulgor, alibi gloria fortitudinis militaris, alibi aetatis, aut Sapientiae, vel Iustitiae ratio adtendi solet. Hoenonius, Disputat poiitic. 10 thes. 25. Indeque potentia paucorum respectn qualitatis eorum qui eliguntur, rursum duplex esse potest: Aristocratia ita in specie dicta, et Oligarchia. Aristoteles, libr. 5. politicor. cap. 7. a princip. Hîc divites, vel genere nobiles, Rem publicam moderantur. 4. Politicor 4. illîc virtute, dignitate et meritis erga Rem publicam maxime in signes, ad hoc idem destinantur, 4. politicor. 7 non habito respectu vel opum, vel nobilitatis. Equidem Politici plerique, tunc vere Oligarchiam esse censent, ubi paucorum affectus, non ratio, non lex, non Iustitia, non aequitas; sed impetus regnat: Casus, Sphaer. Civitat. libr. 4. ca. 5. ubi pauci dominice imperant, et ad privatam suam utilitatem Rem publicam administrant: non aliter fere ac Tyrannus in Monarchiâ. Cuiusmodi fuit Athenis triginta Tyrannorum, Romae Decemvirorum Legibus ferendis, et postea Triumvirorum Rei publicae constituendae potestas. Videatur Crugerius, Colleg. politic. Disputat. 4. thes. 136. Hîc vero Oligarchia is Status nominatur, ubi nobiles vel opulenti homines, et leges dominantur. Sicque Oligarchia sumit vel praesumit bonos; sed ex divitibus vel nobilibus eos sumit. Nec propterea aberrans illic Res publica est: nam et legitimum Imperium habetur, ubi Regnum successorium exsistit. Finis Oligarchiae, quo ad elctionem, nobilitas vel divitiae habentur: respectu autem administrationis, habet eundem cum Aristocratiâ finem; publicam nempe salutem. Haec ideo Rei publicae forma, bona etiam et legitima censetur. Nihil enim commodius fieri posse, si optimi cives nequeant haberi, quam ut Imperium locupletioribus committatur, reputat Iohannes Bodinus, libr. 2. de Republic. cap. 6. num. 219. videatur Keckermannus, Disputat. practic 36. problem. 6. Illorum namque pecunia atque bona, obsidis ac pignoris sunt loco, non fucati in Patriam amoris. Ac sic Titus


page 39, image: s041

Flaminus Proconsul, eam partem Civitatum Thessaliae potiorem fecit; cui salva, atque tran quilla omnia esse magis expediebat. Livius, libr. 34. Et vocari ideo in genere Aristocratia, seu Regimen Optimatum potest; vel quod optimi imperent: vel quod omnia referant ad id, quod civitati, illiusque municipibus optimum exsistit, libr. 3. politicor. cap. 7. Optimos igitur eos dicemus, qui aliorum comparatione minus mali sunt; aut in quibus plura quam in plebe virtutum argumenta reperiuntur. Cumque electio virorum simpliciter optimorum difficilis sit; facillime etenim per simulationem probitatis, nequissimus quisque gubernaculis adrepit, et vitia male tecta, in potestate cum exitio Rei publicae manifestat: non est ut vitiosa administratio habeatur; si no biles divitesque, praeteritis melioribus e plebe, capessant Magistratum. Adam Kontzen, politicor. libr. 1. cap. 17. num. 1. etc. ac item cap. 18. per tot. Quippe quamdiu ratio boni communis habetur, legitima Rei publicae forma manet.

III.

Nostro saeculo, Oligarchian Venetiis praecipue et Noribergae conspicere licet. Quibus et Rhagusiorum, Genuensiumque Res publicas accensere licet. Dn. Ioachimus Krantzius, in viridar. polit. libr. 2. cap. 8. Equidem Noribergae, ex innumerabili civium multitudine, octo tantum et viginti tribus (seu familiae) ab antiquâ Civium stirpe, honorum ac Imperii participes sunt: attestante Bodino, libr. 2. de Republic. cap. 6. num. 226. in fin. et consentiente Stephano Pighio, in Hercule Prodicio, fol. mihi 88. et seq. Ut et olim in omnibus fere Civitatibus Imperii, Ministeriales, seu Milites erant, qui cum Scabinis, ceterisque Patriciis Civibus seu Burgensibus, Optimates censebantur; et penes eosdem ab antiquo Civitatum gubernacula fuerunt. Et certe non exiguam partem Nobilitatis, ex urbibus talibus ortam propagatam que fuisse constat: ex quo nempe Civium tribus, suos quoque Senatores et Magistratus deplebe constituerunt, nec Patriciis solis, arbitrium curamque civitatis exercere permiserunt. Wilhelmus Kyriander, Annal. August. Treveror part. 13. fol. 144 et seq. Sed lubet porro ex Pighio, iam supra laudato loco, referre, quae ille ex Senatore Noribergensi, viro docto, variarumque rerum perito, de statu illius urbis percepit. Henricum nempe Bavarum, civitatis formam constituisse primum, Templo Sancti Aegidii ornâsse, iura dedisse, atque castrum ampliore muro cinxisse. Cunradum II. Imperio coniunxisse, liberamque declarâsse: Popularum Rei publicae gubernationem ab initio fuisse, Unâ tantum civili discordiâ, atque seditione, Caroli I V. Imperatoris: tempore, in Aristocratiam esse mutatam, eiusdem que tunc auspiciis, rerum gubernacula, in porestatem


page 40, image: s042

Patriciorum pervenisse: et eosdem hactenus, tam aequo iure Rem publicam temperâsse, ut vix ulla memorabilis secessio, aut discordia pernicosa, in tantâ multitudine hominum plebeiorum, ac gentium diversitate fuerit exorta. In Urbe tres Ordines esse; Patrum videlicet, Mercatorum et Operariorum, sive plebis. Ex familiis veteribus honoratioribusque, semper Senatus corpus, sive Patrum Collegium suppleri: idemque constare sex et viginti Viris. Ex his tredecim, Magistros Civium adpellari, et de Republicâ simul consultare: alios tredecim, linguâ populari Scabinos dici, et festis fere diebus Iurisdictionem inter Cives exercere; assidentibus semper stipendiariis Iurisconsultis tribus. Leges avitas sic velle, ne quis professione Iurisperitus, aut titulo Doctor, ad Senatum. aut Rei publicae gubernacula admittatur. Ex bifariam sic diviso Collegio Consules utrinque singulis mensibus renovari, ur unus semper ex unaquaque parte semel in Anno per Mensem integrum lunarem, cum Insignibus summi Magistratus prodeat: atque illa per lunationes tredecim cum annuaâ Solis conversione in orbem redeant. Esse quinque Viros ex eodem Ordine, qui crimina inquirunt, diiudicant et noxios puniunt. Esse Praetorem suburbanum, qui Rusticis ac Paganis Rei publicae subiectis ius dicit. Quaestores item aerarios ex eodem Ordine duos annuatim creari, senio, fide, ac probitate conspicuos, qui vectigalium ac redituum totius Civitatis curam gerunt, pecunias publicas recipiunt, ac dispensant. Dictos omnes Magistratus, ceterosque alicuius potestatis ex Senatu et solo Patriciorum Ordine constitui, Ducentos duntaxat ex tribus Ordinibus, ac totâ Civitate quotannis nominari, qui semel in Anno, et ubi res arduae postulant, a Magistraetibus convocati coeunt, et in commune consultant. Mercatorum Ordinem, licet amplissimu, a publicis oneribus liberum esse, atque immunitatibus multis gaudere: ideoque privatas opes negotiationibus variis ex Europâ non solum, sed etiam extremis orbis terrarum regio nibus ac Insulis eo velut in horreum congeri. Operariorum atque artificum, qui postremus et plebeius est Ordo, nulla admitti in urbe conventicula, vel concilia, publica aut privata; non epulas sollemnes aut convivia festiva multorum, nisi religionis annt exsequiarum causâ, Paci etenim publicae id perniciosum. arbitari ipsos, eo quod sarpius compertum est, factiones seditionesque periculosas pullulare ex similibus plebeiorum congressibus, dum ebrii inter se de Republicâ disputant; easdemque multis urbibus libertatem ademisse, calamitates ingentes attulisse. Quod si quae inter Plebeios simultas aut dissensio fuerit orta, non ad Artium Decanos, aut Operariorum


page 41, image: s043

Primarios eam deferri, sed ad ipsum Senatum: qui confestim duos Arbitros legit qui rem cognoscant, et privato Colloquio pacem et concordiam tentent. Quae si conciliari nequit, contro versiam ad Senatum evocari, ibidem que partibus, causa diiudicatâ, non sine gravi mulctâ silentium imponi. Magnâ severitate pugnas, rixas, iniurias, et vim privatis illatam, quietis publicae conservandae causam compesci; ita ut in quinquevirali illo Iudicio Minoa et Rhadamanthum suas urnas assidue movere, quis diceret: Idipsum in officio plebem quam maximam continere. A Maioribus traditum esse dixit, Fridericum III. Imperatorem ex Italiâ Norinbergam redeuntem, ingentis obubviam ubique effusae plebis admiratione motum, interrogâsse quendam e Senatu sibi proxime adequitantem: quânam arte, vel in dustriâ tantam multitudinem a seditionibus aut tumultu continere possent? Respondisse facete Senatorem; Verbis et Verberibus: atque ita breviter insinuasse, bonos et ingenuos Cives facie verbis ac rationibus duci posse: pravos et serviles, mulctis, atque poenis gravibus compesci debere. Quibus prope gemina habet Conradus Celtes, de Origine, situ, et moribus Noribergae, cap. 13. qui Tractatus insertus est operibus Pirck heimeri, fol 116. etc.

IV.

Venetiis vero, Senatus (vulgo il gran consiglio) basis est totius Status: eius Membra sunt Nobiles omnes annis viginti quinque maiores. Senatus Princeps, Dux exsistit (il Doge vulgo) eique nil iniussu Snatus, nec pace agere, nec bello quicquam licet. Paulus Merula, Cosmograph. part. 2. libr. 4. fol. 1329. Thesoro politico, part. 1. relat. di Venetia. fol. mihi 160. et seqq. multis. Ac errare ideo videtur Keckermannus, qui Disputat. practic. ultim. problemat. ultim Democratiam in Republicâ Venetâ vigere censet. Et cardo Disputationis in eo (ut puto) versatur; An soli Patricii, sint Veneti Civers? cuius quaesiti enodatio peti potest ex iis, quae disputo, libr 1. polititor. cap. 11. num. 5. Sed Statum potentissimae Rei publicae illius, singulari Tractatu, Illustrissimus Cardinalis, Gaspar Contarenus, describit, prudenter simul et eleganter: ac quoque operose Italicus Auctor Donatus Gianotti, ab Hieronymo Megissero, Germanice versus, et Venediger Herrlichkert, in scriptus. Ragufia, quam Epidaurum veteres dixerunt; propriis Legibus vivit, Oprimates (Nobiles puta) Rem publicam administrant; Iuniores ubi vigesimum quartum Annum attigerunt, in Patritiorum numerum adsciscuntur. Hi consilium rogatorum, suffragiis constituunt, quod ex Centum Senatoribus constat, penes quos omnis Rei publicae curae, et summa rerum consistit. Dux, qui supremus est Rei publicae Magistratus, principemque locum tenet,


page 42, image: s044

singulis bimestribus (uti et ceteri Magistratus( successorem habet. Duodeni Senatores, penes quos summa auctoritas est, assident Duci in Republicâ gubernandâ, unaque Iustitiam administrant, et Comitiis praesident. publicis autem aluntur impensis, et in Praetorio, durante Magistratu degunt: neque urbe excedere licitum est, quod ea ratione constitutum fuit, ut occasione postulante, omnibus horis praesto esse, et Rei publicae necessitatibus subvenire commodius possint. Arci urbi contiguae, quae et portui imminet, nonus indies Praefectus (Castellanus vulgo dictus) praeficitur, mirâ quâdam observatione. A solis enim Senatoribus, seu supremis illis Consiliariis eligitur: electus inclinante die, publicis Ministris ad id destinatis, secreto denuntiatur, iubeturque, ut quam ocius hominem, etiam per vim, si renitatur, in arcem pertrahant: quem illi quocumque in loco inventum, pallio capite obvolutum, in arcem rapiunt. Eâ egredi, in alteram usque vesperam, sub poenâ capitis vetitum est: interim tamen victus illi e publioc suppeditatur; postero autem die, accepto stipendio, dimittitur, atque alius rursum in eius locum surrogatur. Iohannes Cotovicus, Itinerar. Hierosolym. libr. 1. cap. 4. Genua, variis motibus factionibusque agitata, qualem tandem, Anno Christi M D L X X V. acceperit, Rei publicae formam, dilucide narrat Thuanus, libr. 61. ut apud eum videre licet. Oligarchicam denique imperandi rationem retinet Lunaeburgum: ubi non tantum ad Rei publicae arcana, nemo admittitur ex plebeiis; sed nec cum iis Patricii seu Nobiles sanguinem commiscent. Krantzius, dict. cap. 8. ad fin.

V.

Res publica etiam Polonorum, cum Lechi stirps defecissest, ad paucorum item deducta fuit Dominatum. Duodecim enim Palatini, Poloniâ in totidem regiones divisâ, in Principes eligebantur, quo quisque suae regioni praeesset: et Voievodae, hocest, Duces belli ac copiarum, vernaculâ sunt dicti. Et recte quidem illi, atque e Republicâ, initio initum Magistratum gessêre: paucissimasque et simpliciter, Leges, non in tabulis, nequelibris, sed in animis hominum, atque in usu (perinde ac Lycurgus apud Lacedaemonios quondam) exara verunt. Sed post aliquanto ad ambitionem versi, dum ex suo quisque nutu, omnia geri vult, et rem privatam, potentiamque suam augere studet: inde tandem contentiones, simultates, et factiones, e studiis partium sunt exortae, quae Rem publicam funditus evertere coeperunt. Pertaesi igitur Poloni malorum, quae sub Imperio Duodecim Palatinorum ipsis incubuêre, ad unius Principatum iterum respexêre. Herburtus de Fulstin. histor. Polon. libr. 1. cap. 3. et 7.

VI.

Mere itidem Aristocraticus Status, in politiâ Israelis, sub


page 43, image: s045

Senioribus, et tribuum ac familiarum singularum Principibus, fuisse videtur; antequam Regnum costitueretur. Iosuae, cap. 22. vers. 14. Iudic. cap. 1. et 2. Levitic. cap. 9. Sigonius, de Republic. Hebraeor. Iudices vero Dictatorum erant loco, ut iam ego monuisupra, cap. 1. num. 3. Adde Reverendum Patrem Martinum Becanum, in analog. veter. testam. cap. 16. quaest. 1. Zepperum, libr. 3. de legib. Mosaic. cap. 6. et Cunaeum, libr. 1. de Republic. ludaeor. cap. 12. ubi docet, populum aliquando ad Comitia fuisse vocatum; sed consilii tantum capiendi caussâ. Hîcque de Bodino mirari lubet, quod inibi ante Reges, nullam omnino Rem publicam fuisse dicit, libr. 3. de Republic. cap. 7. num. 329. Quippe nam Iudicum cap. 20. unius tribus scelus, a ceteris omnibus punitur: quod arguit mutuum respectum et politiam. Quodque Res publica Iudaeorum tempore Iudicum non fuerit popularis, sed penes optimates summa resederit potestas; adparet porro ex eo, quod Iosuae, cap. 9. iurârunt Gibeonitis Praelati, seu populi primores: vers. 15. idque Iuramentum valet, etiam inscio populo factum. vers. 18. Sic et Iosua non solus; sed Sacerdos et capita familiarum, terram diviserunt. cap. 14. vers. 1. Ita et iidem requisiti fuerunt, si quid maioris momenti petebatur. Iosuae cap. 17. vers. 4. Sic de capitibus milium, Iosuae, cap. 22. vers. 21. de Senioribus, Capitibus, Iudicibus, Praefectis, Iosuae, cap. 23. vers. 2. de angulis tribuum, Iudicum, cap. 20 vers. 2. mentio fit. Et habebat quoque Civitas quaelibet suos Seniores: ita ad septuaginta septem Seniores Succot, Gedeon scripsit. Iudicum, cap. 8. vers. 14. Ac 1. Samuelis, cap. 8. vers. 4. conveniunt ad Samuelem Seniores, et de Republicâ immutandâ instituunt deliberationem.

VII.

Ratione temporis, quo in Imperio manent Optimates; Aristocratia perpetua, vel temporaria exsistit. In perpetuâ, qui propter virtutem et dignitatem sunt semel assumpti, ad ultimum usque spiritum permanent. Quamdiu scilicet digni in veniantur. Consultissimum etenim est, hîc imitari Genevates, qui quotannis censuram instituunt Patrum: ut aut ii, qui simulatione virtutis ad honores sunt provecti, diu latere nequeant; aut qui fiduciâ potestatis impotenter se gesserunt, cum dedecore, et infamiâ sempiternâ deiciantur. Temporaria autem Aristocratiâ, a Statu Democratico in eo differt; quod ibi semper Collegium manet, si nempe eligant, vel removeant Collegas suos in dignos, Optimates ipsi: vel ex iis aliqui Ubi vero Populus aliquos legit, qui Rem publicam ad certum tempus, vel quandiu Populo libuerit, ad ministrent; ibi Democraticum agnosco Statum ut iam notavi supra, cap. 2. num. 2.


page 44, image: s046