10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s003

I. DISCURSUS I. DE MONARCHIA GENERAtim tractans.

CAPUT I. Quot sint Formae Imperiorum?

QUod politica cumprimis tracto, posthabitâ aliquantum Iuris privati tractatione; non id sine invidiâ et calumniâ quorundam facio: sed nec tamen sine magnorum virorum auctoritate et exemplo. Nonnumque de Republicâ est loquendum; cuius materiae, quanto rarior occasio, tanto minus est omittenda. Habeant nostra quoque studia, aliquid non humile, nec sordidum, nec privatis rebus inclusum. Quae verba sunt Plinii Iunioris, lib. 3. epist. 20. Sic Seneca, de tranqu illit ate animi, cap. 3. Ut quidam Sole, et exercitatione, et curâ corporis, diem ducunt; Athletisque, utilissimum est, lacertos suos roburque cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire: ita nobis, animum ad rerum civilium certamen parantibus, in opere esse, longe pulcherrimum est. Non equidem novam aggredior rem, sed aliorum vestigiis tritam. Verum ex temporum varietate, nova quottidie phantasmata, et variae rerum speculationes in hominibus generantur; ac ideo non est auferenda posterioribus facultas ulterius cogitandi. Bald. in l. 1. C. de his, qui ante apert. tabul. Sed tamen illud Beati Augustini, de civitate Dei, praescribo: Multa sunt in omni opusculo, quae iusto iudico, et nullâ temeritate culpari possunt: nullusque reprehensor fortmidandus est, amatori veritatis.

II.

Proprio nomine Iura Imperii, seu Maiestatis habent, qui superiorem extra suum territorium non recognoscunt; et in quos in ipso territorio privative omnis translata est potestas. Ac ita residet Maiestas personalis, geriturve res populi, sive ab uno, sive a multis. Sane quo ad Imperium, haud discriminamus species Rerum publicarum: siquidem in qualibet Republicâ, deprehendere est summam, legibusq; solutam potestatem. Verum quo ad eos, penes quos Imperium est, differentia Rei publicae formarum fieri debet. Fridericus Tilemannus, Disput. Digestor. 2. thes. 8. et seq. vol. 1. Eoque nomine, aut Monarchicus, aut Polyarchicus est Status. Polyarchicus Status, aut Simplex, aut vero Mixtus


page 2, image: s004

exsistit. In Simplici Polyarchico Statu; aut pauci Optimates, autvero Populus, lus, eiusve maior pars, Rem publicam administrat: ibi Aristocratia, hîc autem Democratia censetur. In Statu Mixto, Regis, Optimatum, et Populi implicata vis est; Regibusque sua dignitas, Optimatibus sua potentia, et populo legitima libertas conservatur. Nicolaus Machiavellus, Disputat. de Republic. libr. 1. cap. 2. et vide melibr. 1. Politicor. cap. 8.

III.

Ab Imperantium numero, merito sumimus distinctionem Rerum publicarum: cum ob conspicuitatem; tum quia Res publica gubernatio est summae potestatis, quae in personis requiescit. Ergo quando variant secundum numerum personae: necesie quoque est Rem publicam variari: Ita ut Aristoteles vapulet recte, qui hîc a Platone, alisq; dissentit, ac a regentium conditione et fine, petit separationem: libr. 3. politicor. cap. 5. Oligarchiamque et Democratiam, per paupertatem atque divitias distinguit: nullo vel paucitatis, vel multitudinis habito respectu. Contra que opinionem disputant Bodinus, libr. 2. de Republ. cap. ult. num. 233. Henningus Arnisaeus, lib. 1. doctrin. politic. cap. 7. fol. 148. etc. Franciscus Piccolominaeus in philosoph. de morib. grad. 10. cap. 8. Iohannes Calvinus, aliâs Kahl/in not. ad libr. 4. politicor. Aristot. cap. 3. Henricus Velstenius, in centur. quaestion. politic. decad. 7. thes. 1. Iacobus Martini, centur. 1. quaestion. Philosophic. illustr. Disputat. 5. thes. 10. Ac sane, si Rerum publicarum formas, bonorum acmalorum finibus metiremur, infinitas eas fore comperitemur. Quippe nam, si divitiae et paupertas Rei publicae efficiunt varietatem; quid obstat, quo minus illud idem de reb. aliis sit concedendum: quae eâdem ratione ad Rem publicam spectant. Ut nempe alia sit forma, quando prudentes alia quando imprudentes, summae potestatis participes exsistant. Sic enim et ipse Aristoteles lib. 3. politicor. cap. 12. contra eos, qui Magistratus ob divitias conferebant, argumentatur. Aliter uni soli in est gubernandi potestas, aliter diffunditur in aliquos tantum, aliter in universos; quod et ipse Aristoteles scribit, lib. 3. politicor. cap. 6. Divitiae vero, aut paupertas, in communicatione Maiestatis, nullam important diversitatem: licet eiusmodi fines, imperandi separent rationem; ut suo dicetur loco. Et cogitur itaque Aristotelem sequens confiteri; unius, paucorum, et omnium Imperia, specie haud differe. Paupertas etenim, que Aristoteles constitutivam rationem status popularis ponit, inveniri potest in Monarchiâ: sicut de Haebudum Regibus Solinus, cap. 35. scribit, eos paupertate ad iustitiam exerceri. Potest item in Optimatibus reperiri: scilicet si Pelopidas et Epammondas, cum sui similibus Aristocratiam regant Thebanorum. Item in populo toto: ut suit Status Lacedaemoniorum; quos Lycurgus pauperie aequali, ab avaritiâ et contentionibus super meo et tuo abducere volebat.


page 3, image: s005

Porro falsitas Aristotelicae huius opinionis exinde itidem adparet: Pono, mile esse cives; quadringentos divites imperare, sexcentos pauperes obedire. Nunc facile fieri potest, ut quadringenti divites ad paupertatem redigantur, sexcenti de plebe divites fiant: hîc ex Aristotelis scitu, manentibus Imperantibus iisdem, nec Legibus fundamentalibus mutatis; Rem publicam in speciem contrariam conversam esse, dici oporteret; quod absurdum esse videtur. Et ideo denique, nec etiam iis assentiri queo, qui parekba/s1eis2 kai\fsqora\s2, digressiones nempe et aberrationes, sive vitiositates Rerum publicarum, earundem species esse contendunt: cum species debeant esse contradistinctae; et Res publica ab eius accidentibus sit seiungenda. Plato in Politic. Christianus Matthias Dithmarsus, Colleg. polit. 1. Disput. 6. thes. 4.

CAP. II. Gubernationem ab ipso Statu, Iureque Imperii seiungendam: et ex hoc, non illâ, de Rei publicae formâ statuendum esse.

Summe vero est notandum; gubernationem ab ipso Statu Iureque imperii, aliam esse. In rei quidem veritate non differt modus administrandi, ab ipso Iure: quia hic, illius est effectus. Sed tamen quod ad faciem externam, diversa esse potest gubernatio, ab Imperii Iure. Et inde multis in locis usuvenire solet; ut Res publica ex Legibus; non sit popularis, usu tamen vivendique ratione, populariter administretur. Apud alios vero accidit e diverso; ut Res publica ex Legibus magis sit popularis, usu tamen et moribus, paucorum potius gubernetur arbitratu. Quemadmodum Romae, usque ad Legem Canuleiam est factum; quâ utpote introductum fuit, ut Plebi cum Patribus connubiorum ius esset, utque Tribuni militum. promiscue ex Patribus ac plebe crearentur. Beatus Augustinus, lib. 3. de Civiate Dei, cap. 17. Livius, libr. 4. cum ante Populus rerum quidem. Dominus erat; sed tamen honores ac Magistratus, Patriciis tantum tribuebat. Sic alibi est Monarchia, cuius gubernatio Aristocratica exsistat (ut in Galliis fit) et e contra invenitur Aristocratia, vel popularis Status, qui Monarchice gubernetur; ut tempore Iudicum Israelitico Regno, ac etiam in Republicâ Romanâ, Dictatore creato. Hancque difserentiam (quae est inter Ius Imperii, et administrationem)


page 4, image: s006

etiam advertit, diserteque tradit Aristoteles, lib. 4. politicor. cap. 5. in sin. licet Bodinus a licubi, eam sententiam venditet pro novâ suaeque inventioni adscribat. Et hoc intuitu Solon dicere solebat; Eum Principem fibi maxime gloriosum videri; qui ex Monarchiâ, civibus faceret Democratiam. Stobaeus, serm. 46. Ita cum dicitur in l. 1. ff. de constitut. princip quod Principi placuit, legis habere vigorem: id capio de Iure imperandi. Quod autem habetur in l. humanum 8. C. de Legib. haud aliter in posterum legem promulgandam, nisi consensus universorum, Imperatoriâ auctoritate firmetur: de ratione modoque imperandi, intelligi debet. Sic et Cardinalis Bellarminus, libr. 1. de Romano Pontifice, cap. 6. ad fin. modum administrandi, a iure et necessitate seiungit, cum ait: Beatum Cyprianum, consuevisse fere omnia negotia maiora, coram Clero et Populo tractare, nihilque agere sine eorum consensu: ceterum hocfecisse sponte suâ, non ullâ lege coatum.

II.

Sic etiam, iterdum Imperii quaedam ac libertatis Simulacra, seu vana oblectamenta, inaniaque iubendi Iura, iis obtruduntur, quibus aliâs aditus ad Rem publicam est praeclusus. Qui enim Rem publicam innovare vult, in id incumbat necesse est, si hanc innovationem non ingratam populo esse velit; ut si res ipsas, sicuti ante erant, retinere non queat, earum saltem retineat umbram. Nicolaus Machiavellus. 1. Disputat. cap. 25. Sic namque efficietur, ut plebs haut putet quicque esse immutatum; quevis omnia sint re ipsâ innovata. Solet enim populus non res profundius intueri, sed quae foris adparent; eas accipit perinde, ac si ita reverâ essent. Quevis autem haec pertineant proprie, ad Tractatum, De Arcanis Imperiorum: haud tamen intermittere possum, quin dicam, quod de hisce Simulacris, tale olim Senis in Italiâ, iudiciumtulerit, quidam ex familiâ Boninsigniorum: Satans, inquiebat, facultate a DEO acceptâ, pium illum Iobum, armentis, servis, aedibus, filiis; ac tandem ipsâ quoque corporis sanitate privavit; nec quicque ipsi reliquit praeter uxorem: non in solatium, sed maius tormentum. Iisdem artibus Pandulphus Petrutius (Senensium is erat Tyrannus) postque omnem publicam auctoritatem et potestatem in se transtulit, ac ut uno verbo dicam, Rem publicam nostram pessundedit; hanc tantummodo publici Imperii speciem nobis reliquit (VI. Virorum scilicet creationem, penes quos prius summa rerum erat) non ut dignitati, et honori nostro deserviret, sed ut dolorem miserorum Civium multo magis incenderet atque aggravaret. Gasparus Ens 2. Epidorp. fol. 91.

III.

Non ergo ex huiusmodi Simulacris, in quibus nonnumque ratio gubernadi consistit, nec ex ipsâ gubernandi ratione Res publica definienda: sed penes quos Summa illa Imperii sunt Iura, et ipsa


page 5, image: s007

absoluta potestas; secundum illos de formâ Rei publicae statuendum erit. Arnoldus Clapmerius, lib. 6. de Arcan. Rerum publicar. cap. 15. Ratio enim gubernadi nonnumque in hisce Simulacris; at vero Rei publicae forma, non nisi in ipsâ vi Imperii consistit Ergo ut plane noscatur, ubi Supremus ac summus potestatis in Republicâ apex sit fixus: cui singula Maiestatis Iura, vel omnia sint tributa; atque adeo, quibus Legibus imperet Magistratus, quibusque conditionibus subditi subiciantur, explorari debet. Quodque dixi, ex administrationis modo, de Summâ in Imperio potestate, nil diiudicari; eius rei luculentum quoque habemus exemplum, in Imperio Germanico-Romano: ubi Imperator (reservatâ sibi aliquâ insigni parte administrationis, per Adpellationes, Supplicationes etc) nonnullos ex civibus Rei publicae Romanae, per Duces, Comites, etc. Monarchico modo; alios Aristocraticâ, et Democraticâ ratione, per Civitates nimirum Imperiales gubernat. Quae gubernatio tamen, nil cum Imperio Summae Maiestatis commune habet: nec ex eâ, de formâ ipsius Rei publicae Romanae, aliquid est statuendum. Neque etiam ad mediatos subditos est respiciendum: sic etenim, in Liberâ quoque Republicâ, possunt esse cives, qui habeant subditos fere servos.

IV.

Et sic item Caesar Rexerat, Regnumque tenebat; Caesarem quanque se, non Regem esse responderit. Nam et aliquando Tribunos graviter increpitos, potestate privavit; quod cum inter immodicas et novas populi acclamationes, quidam e turbâ, statuae eius coronam lauream, candidâ fasciâ praeligatam, imposuisset: ii coronae fasciam (quae nempe erat Regium Diadema, Iacobus Scheckhius, in notis ad Patercul. pag. 120. vers. 9.) detrahi, hominemque duci in vincula iussissent. Suetonius in Caesare cap. 79. Sane non praeter veritatem, idem Caesar quandoque propalam dicebat; nihil esse Rem publicam, adpellationem modo sine corpore et specie: Sullam literas nescivisse, qui deposuerit Dictaturam. Debere homines iam consideratius loqui secum: ac pro Legibus habere, quae ipse dicat; eodem Suetonio, cap. 77. teste. Quod breviter, at significanter expressit Lucanus:

Omnia Caesar erat. -

Nimios ac Divinos honores, sibi passus est decerni Caesar; Magistratus contra morem perpetuos fecit: semibarbaros in Curiam recepit, magnis officiis (Monetae, Vectigalibusque publicis) praeposuit viles suos servos et libertos. Suetonius, cap. 76. Tribunos, sibi non assurgentes increpavit. Suetonius cap. 78. Quae omnia, absolutissimae dominationis indicia erant. Propterea non praeter rationem, Cicero alicubi in Epistolis ad Atticum, conquerebatur: nullum esse colorem, nullum sucum, nullam formam relictam Rei publicae Romanae, ut ipsa quidem


page 6, image: s008

adpellatione ac nomine Res publica diceretur; sed revera foret nulla, Caesare ad nutum cuncta moderante. Quo etiam sensu, Clapmarius, Disputat. de Iure publico, thes. 8. adposite scribit: Imperator, Dominus, Caesar, Rex, Princeps, et quae sunt plura vocabula dominationis, re ipsâ suerunt unum et idem. Glaucoma tantum fuit populo obductum; quantumvis Plinius contradicat. Apertius et verius de Vitellio Tacitus, histor. 2. praemisit, inquit, in urbem Edictam, quo vocabulum Augusti differret, Caesaris non reciperet: cum de potestate nihil detraheret. Arcanum sane est Principum novorum, renuere titulos odiosos, et speciosos: Scipio Amiratus, lib. 1. Disours. 1. Sed nil detrahere de potestate. Et hoc est ex Augusti disciplina: ut mox dicam.

V.

Et ita pariter, cuncta discordiis civilibus fessa, nomine Principis sub Imperium accepit, et ne Dictatoris aut Regisnomen assumeret: ac tamen cetera ut praeemineret Imperia, Tribunitiae potestatis nomen reperit Augustus. Iulius Caesar Bulenger. 1. de Imperatore Romano, cap. 19. (Unde in Tacito Vopiscus: Tribunitiam potestatem, partem maxumam fuisse regalem, inquit) Vim nempe Principis est amplexus, nomen que visremiserit; eas species, quae ad vim Dominationis nihil faciunt, sed odium tantum acinvidiam conflant, caute fugit: et sic noluit esse Dictator; Buienger, dict. libr. 1. cap. 27. quod nempe nomen, iam ob Syllae ac Caesaris acta, minus gratum erat. Imo ad certum tantummodo tempus, Imperium sibi decerni voluit, idque per vices renovabat. Bulenger. libr. 3. cap. 1. Contra vero, quae Principatum firmant reverâ, amplexus est ONInia vehementer. Tacitus libr. 1. et 3 annal. ac utrobique Annib. Scot. Vid. Ioachim. Stephan. libr. 3. de Iuris dict. cap. 7. a princip. Hûc pertinet, quod Iosephus Scaliger in Epistol. ad Bonav. Irlandum (quae habetur in opusculis Scaligeri a Casaubono editis, fol. mihi 385.) icribit. Post tempora Constantini, sine dubio omnis, et Iurisdictio et potestas adempta Praetori, nomen relictum. Neq; mirum. Ut enim Caesares. qui Rem publicam invaserunt, ne penitus popularem Statum pleoneci/a| suâ expulisse viderentur, provincias cum populo partiti sunt: sic in urbe Magistratum populi Romani reliquerunt, hoc est, Praetorem: sed alium sibi novum creârunt, nempe Praetorio praefectum. Indies crevit Caesarum Tyrannis, ita populi Maiestas contra imminuta: donec Caesaris Magistratus, popularem Magistratum possessione eiecit, etc. Sic Novella Leonis 78. Senatusconsulti faciendi Ius abolet. Sic Consulis officium, Augustissimum olim, tandem in Consilio manumittere volentibus praebendo consistebat, l. unic. in princ. ff. de offic. Consul. Ipsi etiam Principes, Consulatum ad se traxerunt, Imperioque suo perpetuo adnexuerunt, Novel. 205 Bulenger, dict. tract, libr. 1. cap. 23. Sic et Tribunitiam, que dixi,


page 7, image: s009

potestatem, affectione quadam popularitatis; sed reverâ confilio ancteritatis occupandae (et quia Tribuni inviolabiles erant, ac si quis in eos, opere aut verbo fuerat iniuriosus, sacrilegii ac piaculi tenebatur Dio. in Augusto) assumpserunt. Ita ut alii Tribuni plebis, non nisi umbratili et imaginario honore fungerentur: ut Plinius alicubi in Epistolis, scribit, Adde etiam meum Tractatum de Adpellationibus, cap. 2. num. 3. et libr. 2. politic. cap. 5. num. 25. Et itat Beatus Gregorius Magnus, ut superbiam retunderet Patriarchae Constantinopolitani. qui Universalem se Episcopum inscribere ausus est; ipse se servum servorum Dei, primus appellavit. Iohan. Diacon. lib. 2. cap. 1. in eiusvitâ.

CAP. III. Monarcharum nomina varia: Dyarchia, Triarchia, et de Imperio Regis ac Reginae unito.

NOn item ex splendore Titulorum, de Maiestate est iudicandum. Nihil namque in vocabulo interest, modo dum eodem iure et imperio omnium rerum quis teneat potestatem: nec ulli omnino Principi vel populo externo subiectus inveniatur. Non virtus in nomine posita est, sed in plenitudine auctoritatis; nec de nomine debemus curare, ubi effectum habemus. Fulv. Pacian. consil. 149. num. 20. Non hîc vis in nomine est facienda; sed in regiminis qualitate, et magnitudine potestatis: quod ait Baldus consil. 328. Incip. Quaeritur si Rex Romanus, col. 2. vers. quo ad quintum, vol. 1. Hincque omnes, quibus summum Imperium est, vere proprieque sunt Reges; sive Dictatotes, ut Caesar: sive principes, ut Augustus, sive Imperatores, ut ipsius successores: sive Pontifices, sive Tribuni, sive etiam nominentur Duces. Utrum aliquis vocetur Rex vel Dux, nihil ad rhombum, inquit dicto loco. Baldus. Et ubi aliquis Dux invenitur, qui in Ducatu suo tam magnam habet potestatem, que in Regne Rex habere debet (qualis omnino magnus Moscoviae Dux censetur. Duret. hist. des Langues, fol. mihi 854. etc.) de uno ad alterum argui recte, Decius, consil. 516. num. 4. Paris, consil 199. vol. 1. Natta. consil. 608. num. 7 vol. 3 aliique testantur: et hanc etiam traditonem nostrorum Doctorum, illustravi Ego indict. Tract. meo de Adpellation. cap. 2. num. 3.


page 8, image: s010

Hucque pertinet apophthegma Cosmi Florentini Ducis: a un Principe non conviene ambier l' excellenza de titoli, sopra glialtri; ma che deve contentarsi della possanza, in vece di titolo. Et inde etiam absonus est Leonhardus Aretinus, qui Epistolar. lib. 6. fol. mihi 265. Germanos ridet, quod Regem vocant ante coronationem, qui post coronationem indigitatur Imperator. Non enim proprietas, sed usus horum vocabulorum est spectandus. Quemadmodum autem quidam Reges sunt re, non nomine: ita vicissim Reges quidam sunt nomine, nonre: qui nimirum alium observant superiorem, qui nihil habent, quod non alterius nexu atque mancipio teneatur: quales etiam hodie num, aliqui sunt, et olim queplurimi fuerunt. Bodinus 1. de Republicâ cap. 9. num. 144. etc. Vincentius Chabotius, 1. Disput. 12. et Ego infra, in Discursu de statu Rei publicae subalterno. Sunt nempe Reges, quos Reges asubditos nominant nostrates: qui licet Regalia usurpent, non tamen ea iure proprio habent, et nec ideo vocari possunt Iura Maiestatis. Sixtinus, de Regalibus, libr. 1. cap. 4. num. 18 Peregrinus, de iure fisci, cap. 2. num. 53. Pruckhmannus, de Regalibus, 4. num, 16. Obrechtus, Disputat. de Regalib. thes. 20. 26. et seqq. Et tales Reges sunt, qui ab Imperatore creantur, quibusque Imperator Regna in Feudum concedit: quo nomine hodie Imperio Romano adhuc obligatus est bohemiae Rex, et olim tales itidem fuisse feruntur, Daniae, Poloniae, aliique Reges multi.

II.

Monarchae olim Tyrannifuerunt vocitati: a fastu et pompâ. licet non perperam hanc vocem alii a Tyriis derivent. Phaenices enim sive Tyrii, non in Graeciam modo, ut vetustissima Cadmi memoria docet, et in Hispaniam universam (ut auctor est Varro) sed et interiectam Italiam perlustrarunt, inibique Imperium obtinuerunt. Et in hunc sensum aptissima sunt Esaiae Prophetae verba: qui inter titulos insignes, quibus Tyrum ornat, eam adpellat coronam imponentem suis
[Gap desc: Greek Word]
Nicolaus Fullerus, Miscell. Theologic. libr. 1. cap. 11 et libr. 4. cap. 11 Rex dicitur a regendo, seu potius a recto: unde etiam Rector originem indubie sumit. (Rego, Rexi, Rectum) Rego, a Regula; et utru mque a Recto. Rectum autem idem est, quod aequabile, vel unum; unde simplex et rectum coniunguntur: Recht vnnd Schlecht/oder Eben. Consonat fere Germanicum Richter a Recht (quia rectum intendit, et partesa viâ iustitiae exorbitantes, in ordinem redigit) et Richten nihil aliud est, que Recht und Eben machen. Rechten/est de iure controvertere, et rectum seu aequum quaere. Alludit, censente Andr. Hel Wigio, in origin. diction. Germanicar. Hebraicum
[Gap desc: Greek Word]
grach: ordinavit, disposuit, direxit. Germanicum Köntig a


page 9, image: s011

potestate (vom können) den ominari videtur. hel Wigio ad *kunhgei=n, id est, venari, alludere videtur: ut König/sit quasi kunhgo\s2, id est, venator: quo modo Nimrod in Sacris adpellatur. Burgundi olim, Reges nomine generali Hendinos adpellaverunt: Ammianus Marcellinus libr. 28. quod videturn ostrum. König. Graeci admodum adposite, Regem dixerunt bas1ile/a: quasi ba/s1in toum le/w|, hoc est, populi fundamentum. ut et Hebraicum Adonai, est Dominus sustentator. Et hoc magis placet, que Fulleri coniectura, dict. libr. 4. cap. 11. qui bas1ileu\s2 quasi mas1ileu\s2, ab Hebraeo, Moschal (imperavit) derivat. Adpellantur etiam Monarchae interdum Domini, absolute. Pietr. Andr. Canonhiero, libr. 8. dell' introduzz alla polit. cap. 12. Denotatque Dominus proprie potestatem vitae et mortis. Curtius, libr. 4. Et cum in Regali solio residebis, vitae necisque omnium civium Dominus. Inde et hodie Galli, illud suum Sige, soli tribuunt Regi: quod ab Hebraeo Fulerus deducit, libr. 1. cap. 1. Sed magi consonat cum Graeco ku/rie, aut nostro Germanico Herr. Vocantur Monarchae etiam vulgo (et in iure nostro) Principes, Canonhiero, dict. libr. 8. cap. 15. Dux deducitur a ducendo, quodsit exercitus ductor: Germanice Hertzog/ quasi Herr des Zugs. Imperator dicitur ab imperando, seu iubendo: Hacquam ratione idem significat, quod Rex; Olim vero qui res magnas bello gesserat, et lege definitum hostium numerum occiderat, a militibus folitus fuit Imperator salutari. Suetonius, in Caesare, cap. 76. ibique Casaubonus, in commentar. fol. mihi 38. col. 2. num. 44. Bulenger. in Imperatore Romano, lib. 1. cap. 6. Tobias Paurmeister/libr. 2. de Iurisdict. cap. 4. a princip. Et videri etiam de hisce nominibus potest laelius Zechius, libr. 1. politic. cap. 2. a princip. usque ad num. 11. Caesaris titulus et nomen (a quo itidem est nostrum Kayser, consonans cum vetustissimâ, et genuinâ Linguae Latinae pronuntiatione, ut ex tractatu Iusti Lipsii, de pronuntiat. cap. 11. et 13. videre licet) nunc Imperatoriae dignitatis proprius exsistit; et a Iulio Caesareprovenit, qui primus illam fundavit, unique addixit. Novell. 30. in princip. Licet Spartianus, in Vero, Caersarem eum vocari dicat, qui designatus est Imperii successor, ut nostro usu Rex Romanorum. Vide Bulengerum, lib. 1. de Imperat. Rom. cap. 9. Herman. Kirchner Disput. de Republic. 3. coroll. 8 Matth. Bôrtium, apud Arumaeum, vol. 1. Discurs. 33. cap 2 thes 46. Et ridiculus est itaque Moschus, qui et sibi Caesaris nomen adscribit. Tandem etiam reges,a maioribus suis, quandoque denominationem adsumunt: quod longostylo deducit Alexander ab Alexandro, lib 1. genial. dier cap. 2. eo quod desiderio illorum post funera tenerentur, et tanque in posteris eadem indoles futurae virtutis eniteret, ita eodem


page 9, image: s012

sibi nomine adoptato, ipsi quoque ad praeclara facinora obeunda invitarentur. Et sic non solum, secutis Imperatoribus Romanis, Caesaris et Augusti cognomen mansit: sed et inde descendit, Antonini, Flavii etc. nomen. Bulenger, 1. de Imperatore Romano, cap 17. et 28. Germanici, Britannici etc. cognomen, ex devictis gentibus sumebatur: iam inde a Tiberii aetate. bulenger, 1. de Imperat. Rom. cpa. 35. Lipsius ad Tacitum, Annal. 1. et ad Plin. Panegyr. Ita commune Regum Amalecitarum nomen fuit Agag. Sic omnes Reges Aegyptii, Pharaones fuerunt dicti: quorum tamen singuli, propria sua, et diakritika\ nomina habuerunt, ut in Discursu de Baronibus dixi. Siciidem post Alexandrum, a Ptolomaeo, dicti sunt Ptolomaei. Sic omnes Palaestinorum Reges, Abimelech vocati; quorum in ad quem confugit David, Achis nomen habebat. Sic Abyssinorum Reges, hodie vocantur Praestegan, quod idem valet ac apostolicus (quemadmodum Reges Hispaniarum Catholici, Galliarum Christianissimi, Angliae Fidei Defensores indigitantur) ut plane ridiculi sint, qui ex eâ voce, Presbyter Iohannes fecerunt. Sic Reges Tyri, Hiram sunt dicti, etc. Sixt. Amama in censur. vulg. vers. Numer. cap. 24. vers. 7.

III.

Operaepretium esse videtur monere, quid de titulis et insigniis Principum sit sentiendum? Id faciam Dominici Baudii verbis, qui lib. 2. de Induciis belli Belgici, fol. mihi 94. ita scribit: Cur igitur Archiduces (excipit unus ex Ordinum Legatis) retinent arma seu insignia unitarum provinciarum? Respondetur, eodem iure et more, quo Rex Catholicus Regem se Hierosolymitanum. praedicat; Rex Galliae se Navarrae vulthaberi, Rex magnae Britanniae, Rex Franciae solet appellari. Contentos esse debere Ordines, quod in possessione sint, et pignori insistant. Relinquendum esse magnis Principibus hoc oblectamentum, ut maiorum sedibus exterminati, saltem inanes sibi titulos reservare possint: quemadmodum pueris dantur crepundia a blandis nutricibus. Totus orbis terrarum exercet histrionicam, ait facetus quidam Auctor: certe nusqum magis scenae et populo servitur, que in actionibus Magnatum; ubi quo plus pompae et ostentationis adparet, eo minus solidae veritatis subest, etc. Sed eiusmodi praetensiones, non certe parvi sunt momenti, easque callide Magnates titulis suis inserere videntur, ut datâ occasione habeant bellorum praetextus: et praescriptio impediatur.

IV.

Imperium Monarchicum quod primo omnium propono; ordinem sequor orginis, omniumque fere gentium ac civitatum morem: a Regibus quae ab initio tenebantur. Aristoteles, libr. 1. polititer. cap. 1. Iustinus, libr. 1. a princip. Polydorus Vergilius, libr. 2. derer.


page 11, image: s013

Inventorib cap. 2. Monarchia autem, ut ipsa nominis notatio indicat, ea Rei publicae est forma; unus in quâ imperat, ceteri parent. Etideo duorum Imperium, Dyarchia, seu Duum viratus, Triumviratus etc. Aristocratiae quaedam species sunt. Neuter quia inibi alterius imperio tenetur, neuterque sine alterius consensione imperare potest: sed utriusque summa potestas, et inde neuter est Monarcha. Bodinus, li. 2. de Republ. cap. 2. a princip Arnisaeus, libr. 1.doct in. politic. cap. 9. fol. 192. Iohannes Crugerius, in Collegiopolitico, Disputat. 4. thes. 7. et seq. Dislentit equidem post Keckhermannum, Daniel Otto, cap. 7. Iuris publici, fol. mihi 155. et seq eo quodisti Collegae, plerumque inter se provincias distribuebant. Verum hoc capio administrationis, non iuris Imperii ratione. Et sic olim Sparta duos habuit Reges, indivisim imperantes. Sicque Marcum Antoninum Philosophum, et Verum Antoninum (qui duo pariter Augusti, primisimul Rem publicam gubernaverant Romanam) simili ac pari Maiestatis imperio regnâsse, Iulius attestatur Capitolinus, in vitâ Veri Imperatoris. Et post hos Valentinianus, morem institutum antiquitus. supergressus, non Caesares, sed Augustos germanum nuncupavit et filium; ac eos absque diminutioneali quâ Maiestatis Imperatoriae socios fecit. Ammianus Marcellinus libr. 27. historiar. fol. mihi 461. Sic et Ludovicus IV. Bavarus, et Fridericus Austriacus, Rem publicam Romano-Germanicam, simul administrârunt ex con ventione; daß sie das Römisch Reich/mit einander/gleich als ein Perso besitzen sollen und wöllen. Cuspinianus. Quibus casibus cunctis, duo vel tres bisellium implebant, neque duplici Maiestate conspicui erant: sed unam eandemque augebant, non geminato, aut multiplicato Principatus numine, sed nomine: ut loquitur Carol. Paschal. in suo Legato, cap. 8. a princip. Quâ tamen Imperii formâ, ferme nil instabilius cogitari posse, politici censent: ut Apharei et Leucippi exemplo, Pausanias, libr. 4. probat. In illâ etiam Romulus Tatio intulit mortem. Plutarch. in Romul. Eucretides Bactrianorum Imperator, a proprio filio in Regni societatem infeliciter assumpto, occisus fuit. Iustin. lib. 41. Domitianus Titum vivum sepeliri iussit. Suetonius, in vespasiano cap. 9. Antoninus Bassianus, Getam fratrem interemit. Herodian libr. 4. Si enim Pompeius et Caesar, quos et populi potestas, et auctoritas patrum, poterat cohibere: si Narses et Bellisarius, sine aemulatione vivere nequiverunt, quantumvis Imperatori subiecti, quid de iis speremus, quibus tantum licet, quantum libet? Parcissima fuit Regum Lacedaemoniorum potestas; et tamen quod in unicâ tantum re concorditer vixerint, Pausanias, in Lacon. scribit. Usque adeo summe necessarium ad essentiam


page 12, image: s014

Monarchiae requisitum est, ut unus rerum potiatur: quandoqui dem Regnum non capit duos, Senec. in Thyeste. et socium ferre, nec Regna, nec Taedae sciunt. Idem, in Agamemn. Quod elegantissme exprimunt Itali in hunc modum: Amore e signoria, non voglion compagnia. Et Ovidius, li. 3. de arte amandi: Non bene cum soci is, Regna venusque manent. Si tamen ulla necessitas cogit, Imperantes multiplicari, plures satius est praefici quam duos. Triumviratus enim Pompeii, Crassi et Caesaris, Plutarch. in Crass. Lepidi item, Antonii et Augusti, Dion. in August tam diu stabilis fuit, quam diu duorum simultates, tertii auctoritas repressit.

V.

De eâdem prope formulâ Imperium est, quod duo pluresve in unâ ditione commune habent; sicut in Germania ubique inter Magnates frequentissimum exsistit. Gesambte/ zwey/drey/oder mehr herige herschafften/so etliche vom Adel under einander/oder mit einem höhern Standt gemain haben. ail. libr. singul. de pignorat observ. 20. per Discurs ubi scribit, requiri omnium consensum, et potiorem esse conditionem prohibentis. Hincque esse, ut cum agitur inter socios de commodo Iurisdictionis, neuter in solidum, necunus suo nomine sine alio, Iurisdictionem exercere possit. Et socios alicuius territorii, aut castri, quae pariter possident pro indiviso; super exercitio Iurisdictionis inter se convenire debere, ut vel simul, vel alternisannis, Ein Jahr vmb das ander/exerceant Iurisdictionem (quod et arridet Camillo Borello, tract. de Magistrat. Edict libr. 1. cap. 1. num. 158. etc. Nec hîc praevalere illud, quod a parte maiore adprobatur: cum quippe territoria talia, communia sint pluribus, ut singulis; non ut universis: vide etiam omnino Covarruv. pract. quaest. 40. Modest. Pistor. part. 2. quaest. 86. Iacob. Wernh. Hyllinger, de Ganerbinat. Discurs. 8. Hacque ratione inter hosce Condominos et Optimates in Aristocratiâ, magna differentia exsistit. Et fuit illustre Condominatus exemplum olim, inter Galliae et Hispaniae Reges, cum pro indiviso possederunt Regnum Neapolitanum. Afflict. decis. 403. num. 1. etc Et insuper in casu talium Condominorum neutri quoque in alterum competit Iurisdictio; impares licet inveniantur, tituli respectu. Et ita nec unus ex Condominis castri alterum punire potest, sed recurii debet ad superiorem. Iohannes Petrus Surdus consil. 47. Nicolaus Betsius, de pact familiar. Illustr. cap. 8 fol. 447. Etenim par in parem imperium non habet: et nec de iure debet quis per suum superiorem subici pari, nec ei infeudari, quia eriam asinus intumescit, cum videt se adprehendi a suo pari. Nevizan. cofil. 12. na. 58. inter consilia Bruni. Dicititem Baldus, in l. beres per servam, ff. de adquor, ered. post Oldradum,


page 13, image: s015

quod ubi duae sunt Iuris dictiones, una nihil in alteram possit: nisi territoria sint diversa. Castrensis in l. est receptum, num. 2. ff de Iuris dict. Competit nimirum Iurisdictio Condominis tantum in homin es loci; et idoe solum Iurisdictionem contra subditos exercere possunt; idque etiam ampliari solet, licet administratio et exercitum Iurisdictionis, vel temporis; vel loci ratione sit divisum. manet enim nihilominus ipsum dominium Iurisdictionis, apud quemlibet pro indiviso. eleganter Kyllinger. de Ganerbinat. Discurs. 9. Sed tamen ex decisione quâdam Rotae, refert Borellus, dict. cap 1 num. 168. per delictum amittere Condominum Iurisdictionem, et sic remanere inferiorem. Sed vero quis dispiciat, an deliquerit, vel anne habeat aliquas defensiones? Ac porro etsi Goldastus. lib. 1. de Maiorit. cap. 25. seniori inter condominos adscribat aliquam praerogativam: hoc tamen intelligi. tantum debet, de sessione et maioritate, non quâ ad imperium, vel Iurisdictionem. Et ita ait, ubi condomini pro indiviso passident communes vasallos, tunc de consuetudine Germaniae offerri solere seniori Domino iusiurandum; ab eoque omnium nomine peti investituram: attamen tunc non esse vasallum unius tantum, vel insolidum unius, sed omnium simul. Quodque quidam Doctores dicunt, si fratres sint, ad quos Iurisdictio pervenit, maiori natu soli cedere administrationem: hoc Kyllingerus dict. Discurs. 8. n. 108. ipso rerum usu, et communibus iuris principiis refutari tradit. At de condominis, plura Fulvius Pacianus habet, cap. 36. lib. 2. de probation. velut, an statutum a pluribus condominis factum, possit ab uno, invitis ceteris cassari? num. 21. etc. An Dominis, contraria praecipientibus, subditi unicuique teneantur obedire? num. 53. etc. An subditi Dominos cogere possint, ad se concordandum, vel dividendum usum Iurisdictionis, et qualiter? num 56. et seqq Quaestinis etiam elegantis est; An unus condominorum ad divisionem provocare queat; et an subditi, inviti, dividi, et unus huic, alter alteri assignari queat? de quâ re ego nil decerno. Huc tandem refero quoque Ganerbinatum. nam et Ganerbii castrorum, vulgo die Ganerben/und Burgkmänner/oder Burckhkeutte/Condomini dicuntur. Et sic tale Castrum Ganerbicum est Mulhusi, in Thuringiâ, quod dicebatur Castrum Imperiale. Verum de Ganerbiis, post Dn. Rittershusium, in partition. feudal. cap. 17. et Matthiam Wehnerum, tract. de verb. et rer singnificat. verb. Gan Erbschafften, optime scripsit, iam modo aliquoties laudatus kyllingerus, et etiam Remigius Feschius, Disputat. de foederibetom. 5. Basiliens. thes. vit. ad quos Lectorem Benevolum remitto. VI. Vicissim cum Regnum unum, in duo Imperia separata (per successionem, vel alio modo)


page 14, image: s016

dividitur, quae iura Maiestatis communia non habent, nec invicem consilia participant, Aristocraticâ formâ; minime inde Polyarchia, sed duae seiunctae Monarchicae Res publicae oriuntur: id quod a me lib. 1. politic. cap. 1. ad Rei publicae defimitionem adnotata evincunt. Et Regnorum sunt hoc modo divisorum exempla, in Regno Israelitico, sub Rehabeam, post obitum Salomonis, bipartito; in Imperio Alexandri Magni, post mortem eius varie discerpto. Sic et Lusitania, Castiliae quondam portio fuit. Sic quoque Imperium Romanum, in Orientale et Occidentale, seiunctum fuit. Petrus Gregorius Tholosanus, lib. 25. de Republic. cap. unic. Et ita post Constantinum Magnum, Imperium Romanum, plerumque duo Caesares tenuerunt; ad Carelum Magnum usque; quo vere separatus ab Oriente Occidens fuit. Antea enim, etsi Imperii Romani provinciae divisae erant, inter duos Imperatores, quod ad administrationem et regimen spectat; manserat tamen communitas quaedam; ita ut leges, nomine utriusque Imperatoris toti Imperio darentur, ac si alter sine liberis decedebat, ad alterum gubernatio ac providentia Imperii totius pertineret. Cardinalis Bellarminus lib. 1. de translat. Imperii, cap. 4. in princ.

VII.

Apud populos eos, qui feminarum Imperia ferre didicerunt; si Princeps aliquis peregrinus, Regni sibi despondeat heredem, non tam Dyarchia, quam Monarchia, illorum Coniugum, paribus auspiciis Maiestateque regnantium gubernatio, appellanda videtur. Quippenam, qui duo prius erant, matrimoniali mediante agglutinetione, caro una fiunt: horumque individuam propter vitae consuetudinem, tum corporum, tum animorum; nedum potestatis et domus, perpetua intelligitur unitas. Argum. Genes. 2. vers. 24. Matth. 19. vers. 15. 1. Cerinth. 6. vers. 16. l. 1. ff. de rit. unptiar. l. 1. 6. 15. ff ad Sctm. Sylanian. add. Rever. Patr. Martin. Becanum, in Scholast. Theolog. tit de Legib. cap. 6. quaest. 2. fol. 304. Sic olim in Hispaniâ, Ferdinandus et Isabella, paribus auspiciis omnia gubernarunt. In Belgio Albertus Austriacus, als Mann vnd Vogt/oder vorstcher: Isabella Eugenia als Erbm vnd Eigenthumbliche Besitzerin/ Civitatibus iuramentum praestiterunt, ut refert alicubi Meteranus. Quin imo, omnis quam hîc maritus habet, ad tempus saltem durat potestas; quam diu scilicet vicerit uxor. Ergo cum perpetua tron sit, Maiestas dici nequit: sed tantum Ins administrationis. Quod interdum competit marito, Reginâ etiam sine liberis defunctâ; idque in Angliam, La courteisie d' Angleterre appellari solet: Sed Philippo II. Hispaniarum Regi, post obitum Matiae, Angliae Reginae denegata Fuit. Pier. Matrbeieu bistor. lib. 1. narras. 4. num. 15. fel. mihi. 129. Nec tatum esse videtur.


page 15, image: s017

eam potenti Principi concedi; ceterum in castro dotali, competere aiunt marito, (uti Domino rei dotalis, arg. l. dote ancillam. C. derei vindicat. officialium constitutionem, usque dum uxor vivit, Camill, Borell. libr. 1. de Magistrat. edict. cap. 1. num. 169. etc.

VIII.

At vero eiusmodi Nuptiarum pactis inseritur quandoque, Maiestas uti in solidum penes Reginam sit; ac ipsa sine mariti consensu imperare queat. Hâc conditione Maria olim Ungariae Regina, Sigismundo Bohemiae Regi; postea Imperatori: ac Patrum memoriâ Maria, Henrici Anglorum Regis filia, Philippo Hispano nupsit. Hocque in casu, maritus nec Imperii, nec in administratione, socius fit uxori. At ubi is habet ius administrandi; tum maritus non Imperii, sed in administratione tantum, uxori fit socius. Ut aliâs Princeps Augustae, multa dat Iura; l. 32. ad fin. ff. de legib. vid. auctorem des Recherches de la grandeur de Rois de Franc. libr. 3. cap. 3. (ubi de auctoritate, et praerogativâ Reginarum plura habet) et etiam nonnumquam Senatui, ac consultationibus honoris ergo admovet eandem: uti fecisse Iustinianum, testatur ipsius Constitutio; 8. cap. 1. (unde simul cum marito, Theodoram eius uxorem imperitâsse ferunt) Dn. Bacchovius, animadver. ad Treutler. Dispur. 2. thes. 1. lit. C. fol. 47. Sic hîc Regina, eadem Regi tribuere privilegia videtur, quae ipsa habet: Viro nihilominus constante in coniugem, domesticae potestatis auctoritate: cuius cum publicâ potestate, optime moderatio institui potest. Et subsequitur tandem, feminas eas, absolutam Regnorum suorum gunokratei/an quae habent, non tam Reginas, quam Reges nominari debere: ut adnotat Herman nus Kirchnerus, in appendic. 1. Disputat. 4. de Republic. et de Legat. libr. 1. cap 30. num. 40. ubi subiungit; harum Reginarum maritos, instar privatorum, solum Nuntium, ipsas vero, iure Maiestatis, mittere Legatos. Quam eandem propter rationem Irena, Imperator de Constantinopoli, rectissime adpellatur, ab Auctore incerto Annalium Francicorum edito cum aliis consimilibus, a petro Pithaeo, fol. mihi 17.

CAP. IV. Regnum plenum, eiusque exempla.

MOnarchicum imperium, iuris gubernandi respectu, in duas tribuitur vulgo formas: Monarchiam nempe Regalem, et Dominicam. Et Regem nempe vocant, qui plenum Regnum habet; pambasilei/a Graecis dictum, cumque voluntate et arbitrio unius, ad


page 16, image: s018

subiectorum commoditatem Res publica gubernatur. Et hoc administrationis domesticae ordinem aemulatur; ac tunc intelligitur, cum vir unus, sic habet res communes, ipsamque Rem publicam in suâ potestate, ut tota ipsa gens. vel civitas. Vicemque is totius Rei publicae gerit; non secus ac paterfamiliâs, pro/s1wpon familiae denotat solus (nam et paterfamiliâs domum, arbitrio quidem suo, ad utilitatem tamen familiae moderatur) subditi vero, libertate ac dominio rerum fuarum fruentes, ita sui Principis, vel Regis Legibus obsequuntur; perinde ut ipse Divinis ac Naturae Imperiis obtemperandum iudicat. Aristoteles, lib. 3. politicor. cap. 11. et seq. Bodinus lib. 2. de Republica, cap. 2. num. 189. et cap. 3. a princ. Henningus Arnisaeus, doctr. polit. libr. 1. cap. 9. fol. 194. Et huius item imperii proprietates, explicantur in politicâ quâdam Dissertatione, Deiure Liberae Monarchiae, primum absque Auctoris nomine edita, nunc operibus Magnae Britanniae Regis inserta: fol. 179. multa tamen meo iudicio habens, quae barbaricum resipiant dominatum. Ceterum, plenum hocce Regnum kata\bou/lhoin dicunt: cum scilicet non secundum Leges positivas, seu ab aliis sancitas; sed secundum voluntatem et prudentiam suam, rectaeque rationis arbitrium imperat Princeps. Regnum vicissim kata\ no/mon est, cum secundum Leges praescriptas et consuetudines positas, Res publica a Rege administratur. Iohannes Calvinus, aliâs Kahl/ in nor. ad libr. 3. politic. Aristot. cap. 14. Sicque Rex legitimus, ceteraque ab Aristotele libr. 3. politicor. 10. et 11. enumerata genera Monarchiae, Princeps ubi non summam rerum omnium potestatem liabet (qualia pleraque hodie esse videntur, ita ut nonnulli dubitent, an adhuc pure Monarchica inventiantur) Regnum haud proprie constituunt: ut nec ipse abnuit Stagirita, 3 politic. 12, Arnisaeus, dict. cap. 9. fol. 190. ac seq. sed ad statum mixtum referri debent.

II.

Ita posteaquam Populus Romanus in senium vergens, Caesaribus patrimonium suum regendum permisit; Ammianus Marcellinus, histori.libr. 14. et Rei publicae per unum consuli necesse esset, l. 2. §. 11. ff de orig. iur. Legeque Regiâ omnem quam pridem habebat, Principi contulerat potestatem; Rex is plenarius fuit factus: eique ideo quod placuerat, Legis obtinebat vigorem, l. 1. ff. de constit. Prmctp et Legum vinculis exsolutus; l Princeps 31. ff de Legib quod constituebat, ratum erat: d.l. 2. §. 11. ff. de orig. iur. instarque Sacrilegiihabebatur, de eius disputare facto, l. 3. .de crim sacrtleg Non proinde Romanum Principatum, etiamsi ex Augusti, aliorumque bonorum Principum aestimetur institutis, naturâ diversum a Regno, mediumque inter Regnum et Optimatum ponere possumus statum; ut


page 17, image: s019

contra Bodinum libr. 1. cap. 8. num. 93. Freherum ad Petr. de Audlo. 1. c. 8. fol. 151. lit. b. et Scipion. Gentil. evici ego, tract. de Appellation. cap. 2. sect. 3. prope finem. Certe teste Appiano Alexandrino, qui Adriani saeculo vixit (ut ipse dicit libr 2. de bell. civil.) quotquot illud Imperium post Caesarem tenuerunt, ii nomen licet Imperatoris retinuerint, quo temporarii exercituum Duces olim censebantur; revera tamen omnes Reges erant. Principatum item, Regale excedere fastigium, Suetonius, in Caligul. cap. 22. notat. Quin nec Regium nomen in supplicibus Libellis abhorrebant. Namque ita Antonium compellat Eudaemon quidam Nicomediensis, in l. 9. ff. ad L. Rbod. de iact. Certe posteriores Imperatores, id nominis libenter sunt amplexi eoque erga ipsos viri boni et docti, frequenter utebantur. vid. Guilielmum Barclaium, libr. 2. contra Monarchomachos, fol mihi 294. et seqq. et Bulenger. libr. 1. de Imperat. Rom.cap. 7. Sane fieri non potest, quin et sub Rege fuerint Romani, cum Rei publicae, omneque populi et Senatus Imperium, ad Principem delatum; semperque Kalendis Ianuarii, Augusti, ac qui post eum fuerunt alicuius pretii, Imperatorum acta, et quae acturi essent ii, qui tum in vivis erant, omnia iuramento populi fuerunt adprobata. Iustus Lipsius, ad Taecitum, 16. Annal. num. 39 Ipsimet quamvis imperantes, popularitatis captandae opinionem, novique Imperii firmandi caufsâ; pristinae libertatis, haud pauca reliquerint subdola simulacra. Quod plane et plene explicat Dionysius histor. Rom libr. 53. et iam ego monui supra, cap. 2. num. 3. etc De Caligula quidem, alicubi Suetonius scribit, parum abfuisse, quin speciem Principatus converteret in Regnum, et capiti circumponeret Diadema: sed hoc tantum arguere videtur, eum Dominatum adfectâsse. Quod et Ovidius innuit, libr. 1. Fastor. Augustum Romulo opponens:

Tu Domini nomen, Principis ille tenet.

Et Plinius in Paneg. Traianus sedem obtinet Principis, ne sit Domino locus. Traianus quoque stans et erectus, ante Consulem sedetem, iuravit in Leges. Itaque Plinius, dicto loco, exclamat hunt in modum: Rem, inquit, novam, et numquam ante hâc auditam! Iurat is, per quem iuramus. Et sub occasum Imperii, Rex Theodoricus, ut Senatus populique Romani gratiam ambiret: Ecce, inquit, Traiani nostri clarum saeculis reparâmus exemplum: iurat vobis, per quem iuratis; sic enim Cassiodorus. Verum et nec tale iuramentum vim Principatus resolvit: ut docui libr. 1. politicor. cap. 8. num. 29. etc.

III.

Hûc pertinet Disputatio; An Senatus, retinuerit ius suum sub Imperatoribus, quod ante sub populo habebat? Magnas


page 18, image: s020

Senatus etiam sub Imperatoribus, praerogativas, Philippus Berterius recenset, pitban libr. 1 cap. 7 Sicque Alexander Imperator ad Senatum, Lampridio teste: Et vos ipsi Magnifici, unum me de vobis esse censete; potius quam Magni nomen ingerite. Ac etiam Senatores, pars. corporis vocantur, ab Arcadio et Honorio Augustis, in l. qursquis, C. ad Leg. Iul. Maiest. Quod luculenter expressit Corippus, libr. 2. ubi haec tribuit Iustino:

---- Vos ô mihi proxima membra,
Conscripti patres, nostri spes maxuma Regni;
Vos estis pectus, vos brachia verticis huius.

In ipso etiam Senatu Romano, non nihil residebat Maiestatis, quod avelli, etiamsi abscederet Princeps, poterat nullo modo. Et nimirum publicum fuit illud Concilium orbis Romani, in quo etiâ Imperio Imperatorum vigente, de Rei publicae summâ, saepe fuit actum. Unde Probus, auctore Vopisco, in epistolâ ad Senatum: Vos estis Mundi Principes, et semper fuistis, et in vestris posteris eritis. Et porro in Ecclesiae sanctissimis conventibus, cum vota fierent pro incolumitate Imperatoris, Senatui acclamatum lego: ut in Synodo Chalcedonensi, act. 1. Multos annos Imperatori, multos annos Augustae, multos annos Senatui. Imperium dabat, exercitus confirmabat Senatus. Sed et ab amplissimo Ordine, bellum indici solebat prisco more, quem bonos Principes, senescente iam imperio, non puduit renovare. Ad Honorium pertinet, quod de Stilichone, in 1. eius Panegyr. cecinit Claudianus:

----Censebat bella Senatus.
Neglectum Stilicho iam tot per saecula morem
Rettulit, ut Ducibus mandarent proelia Patres,
Decretoque togae, felix Legionibus iret
Tessera ----

Legatos etiam ad Principes exteros, eodem tempore, pacis conciliandae ergo, Senatus decreto missos, docet Priscus, in Eclog. Gothic. bistor. de Legat. ad Hunnos. Vetusque erat Decretum, ne quis Deus ab Imperatore consecraretur, nisi a Senatu probatus. Tertullian. in apologet. fol. mihi 20. Senatus item hostes pronuntiabat Imperatores, qui notorie erant Tyranni: ut dixi libr. 2. politic. cap ultinum 55. Sed haec non infringunt Romani Principis Regiam potestatem. Anctoritas etenim Senatus, ut olim Populi haud minuebat Maiestatem: ita nec Principis Maiestati quicquam decerpebat: Ius suum numquam deseruit, vel transtulit in Principem Senatus: vid. Pisonem Soacium, tract. de comparat: Romanor. et Venetor. Magistrat. sub num. 18. etc.


page 19, image: s021

Paulum Busium, libr. 2. de Republic. cap. 7. et 8. D. Ioachimum Cluten, in Parodox thes. 15 tom. 2. Disput. Basilieus. ac Senatus rd erat tum, quod nunc Ordines, sive Status. Namque in gravioribus Senatum consulere Principes tenebantur, iisque plerumque exitio fuit, si neglexerunt ac contempserunt Senatus auctoritatem. Quamvis sub Principibus malis, in adulationem Principum conversus Senatus; insontes, sontesque nullo discrimine condemnare, saevientibus Principibus damnatos permittere, flagitiosissimos cives, in gratiam Principum ex reis eximere, ac Principibus condonare, innocentissimis hominibus negotium facessere, delatoribus favere, Principum denique impotentissimis factis subscribere, auctoremque se praebere, premente servitute fuerit coactus, Soacius, dict loc num. 19.

IV.

Quaeri hîc et illud potest: An Populus Romanus communicaverit tantum suam Maiestatem cum Imperatore; anne vero eâ se prorsus abdicârit? Duarenus ad tit. ff. de constitur. Princip. cap. 1. et Dn. Bocerus, tract. de crim. Maiestati cap. 1. num. 26. etc. posterius negant, ex eo, quod etia m sub Principatu, adhûc Maiestatem aliquam penes Populum fuisse, ex multis Legibus edoceri queat. Attamen i ego capio de reali Maiestate: argum. traditorum a me, libr. 1. pclitic. cap. 2. num. 3. et personalem Maiestatem, plane penes Imperatotes fuisse puto: quod docet manifeste l. 1. ibi, omnem, Item ibi, transtulit, ff. de constit. Princip. Nec impedit L. de quibus 32. ff. de Legib. ubi respondet Iulianus, quod ipsae Leges, nullâ aliâ ex caussâ nos teneant, quam quod iudicio populi fuerint receptae. Namque respicit Iulianus ibi, populi potestatem, qualis olim fuit: ac non potest post Regiam Legem, consensus populi aliquid contra legem. l. 2. c. quae sit long. consuet.

V.

De Regiâitem Lege; An et quando fuerit lata, Romae? varii varie dissertant: hacque de reprae aliis eruditissime pertractârunt, Clarissimus Dominus Thomas Lansius, Discursu de Lege Regiâ, iam etiam Disputationibus Basiliensibus. inserto. et Iustus Eccardus (competitorquondam meus) in singulari explicatione eiusdem Legis. Quibus iugipossunt, Marcilius, in Commentar. inctitut. ad §. sed et quod Principi. instit. de tur. natrgent et cip. fol. 33. Paurmeister, lib. 1. de iurisdict. cap. 5. Iohannes Stuckius, exercitat. Iustin. part. 1. decad. 1. assert. 6. fol. 106. Ego rem, non nomen, in Antiquitatum mommentis inveniri puto. Et certe Augustus, Imperii Romani formator (qui cuncta discordiis civilibus fessa, sub Imperium recepit) cum primus omnium, vinculis et necessitate cunctarum Legum, decimo ipsius Consulatu solveretur: legeque latâ factum fuit, ut is esset Dominus et populi, et legum: tunc legem de Imperio eius latam. Dion. lib. 53. et 57.


page 20, image: s022

eiusque epitomator Xiphilinus (ut scilicet a populo accepisse, non vi Imperium rapuisse videretur. Guilielmus Onciacus, quaest. iur. philosoph. 26. Arnold. Clapmar. lib. 2. de Arcanis Imperior. cap. 15.) sed subsequenti demum tempore, ab effectu et vi, quae ante Imperii Lex, Regiam postea appellatam fuisse, probabile est; l 3. C.de testam quod et placereputo Ludovico Charondae, 1. vero simil. 2. vide etiam me in Oeconom. tit. 3. et 4. lib. 1. ff. quaest. 8. Haecque Lexrepetita videtur vel tacite vel expresse, in successoribus Augusti: ut de Caligulâ Suetonius scribit, in vitâ cap. 14 et de Vespasiano attestatur, quod adhuc Romae in Capitolio exstat illius legis fragmentum, aeneae Tabulae incisum, ac ita se habet: Foedus cum quibus volet, facere liceat, ita uti licuit Divo Aug. Ti. Iulio Caesari Aug. Tiberioque Claudio Caesari Aug. Germanico. Utique ei Senatum habere, relationem facere, remittere: Scta, per relationem, discessionemque facereliceat, ita uti licuit Divo Aug. Ti. Iulio Caesari Aug. Ti. Claudio, Caesari Augusto Germanico. Utique cum ex voluntate, auctoritateve, iussu, mandatuve eius, praesenteve eo, Senatus habebitur, omnium rerum ius perinde habebitur, servetur, ac si e Lege Senatus edictus esset, habereturve. Utique quos Magistratum, potestatem, Imperium, curationeve cuius rei petentes, Senatui Populoque Romano commendaverit, quibusve suffragationem suam dederit, promiserit, eorum Comitiis quibusque extra ordinem ratio habeatur. Utique ei fines pomerii proferre, promovere, cum ex Republicâ censebit esse, liceat: ita uti licuit Ti. Claudio Caesari: Aug. Germanico. Utique quibus Legibus, plebisve scitis scriptum fuit, ne Divus Aug. Tiberiusve, Iulius Caesar Aug. Tiberiusque Claudius Caesar Aug. Germanicus teneretur; iis Legibus, plebisque scitis, Imp. Caesar Vespasianus solutus sit: quaeque ex quaque lege, rogatione, Divum Aug. Tiberium, Iulium Caesarem, Aug. Tiberiumve Claudium Caesarem Aug. Germanicum, facere oportuit: ea omnia Imp. Caesari Vespasiano Aug. facere liceat. Utique quae ante hanc legem rogatam, acta, decreta, imperata, ab Imperatore Caesare, Vespasiano Aug. iussu, mandatuve eius a quoqua sunt: ea perinde iusta, rataque sint, acsi populi, plebisve iussu, acta essent. Si quis huiusce Legis ergo adversus Leges, rogationes, plebisve scita, Senatusve consulta fecit, fecerit, sive quod eum ex lege, rogatione, plebisuescito, Senatusveconsulto facere oportebit, non fecerit huius Legis ergo; id ei ne fraudi esto, neve quid ob eam rem, populo dare debeto: neve cui de eâ re, actio, neve iudicatio esto; neve quis de eâ re apud .... cisinto. Iustus Eccardus, in dict. explicat. fol. 28. etc. Sed tamen haec Lex non sic lata fuit, ut sua cuique


page 21, image: s023

Principi certis conditionibus potestas tribueretur: namque ut habetur in l. ss de offic. praefect. praetor. regimenta Rei publicae ad Imperatores perpetuo translata fuerunt. Verum et huius Legis sollemnem repetitionem, refero ad simulacra, quibus populum Romanum illi Principes dementârunt.

VI.

Et sic hodie quôque, penes Galliae Regem, rerum omnium arbitrium est. Regnum illud pambasilei/a iure habetur: cum apud eos tantum valetat Regium nomen, et tanti quaequeres sit, quanti a Regibus aestimetur. Ius namque habet et auctoritatem, bellum hostibus indicendi, pacemque cum iis firmandi, foedera cum aliis Principibus, Rebusque publicis pangendi; tributa et vectigalia imperandi, Magistratus creandi, leges constitutionesque sanciendi, privilegia dandi, aliaque infinita, pro suo nutu agendi: adeo ut quicquid lubet ei fere liceat, et quicquid dicit, instar legis sit. late Auctor Thesauri Politici, part. 1. relatione di Francia, fol. mibi 183. et seqq. Quae tamen eâ ratione cuncta peraguntur; ut nil nisi quod iuri atque aequitati consentaneum sit, sibi licere intelligat. Etinde etiam, eo semper laudabilior aestimatur, suisque carior habetur, quo in Statuum convocationem propenfier, inque suggesta ab iis salutaria omnibus consilia pronior est; ad Aristocraticamque gubernationem accesserit propius. Paulus Merula, Cosmographiae, part. 2. libr.3. cap. 17. Vincentius Lupanus, tract. de Magistratib. Francor. 1. cap. 1. Olim sane, Franco-Galliae Regnum, haud parum admixtum habebat Aristocratici Imperii. Christophorus Lehemann/in der Speyrischen Chronikh. libr. 2. cap. 4. (lubi iuramenti formula habetur, quod Statibus Francorum, olim Reges praestare solebant) Dn. Bruningh. de homag. thes. 428 Fuitque tempus, quo ibi omnia ad trium Ordinum conventus referrentur, quae ad Regnum constituendum pertinerent. Lupanus, dict. tract. libr. 2. a princip. et addatur Hotomanni Franco Gall. passim. Sed cum Ducatus, qui ibi erant, libertate et potentiâ praeeminentes, iam pridem Coronae uniti: ac Senatus Francorum, qui Regibusprius aedesse consueverat, et cum iis de Republicâ consilium capere (eâdem fortunae vicissitudine, qua olim Senatus Romanus) in Iudicum curiam transmutatus; eique Regum ac Regni omnis procuratio adempta, et ad Rem publicam propriatim pertinentia negotia, Consilio primum familiari, seu privato, mox ab Henrico III. Consilio del' estat indigitato, delata fint: Bodinus libr. 3. de Republic. cap 1. num. 249. etc. absolutum quin exinde Regnum fuerit effectum, minime est dubitandum; ut ego iam olim observavi, in Tract. de Appellat. cap. 2. sect. 16. ad sin. ac sect. 21. Hûc allusit Moguntinus Elector, in Oratione, quae


page 22, image: s024

apud Sleidanum libr. 1. exstat. cum ait: Multi fuerunt olim in Galliâ viri Principes, nunc autem in angustum eorum numerus est redactus. Nam Rex prope solus omnia tenet. Animi fortitudinem ei (Francisco puta primo) tribuunt, sed ad Monarchiam ille spectat, nobis autem inprimis Aristocratia est retinenda. Et item addere lubet, quae Guilielmus Barclaius habet, cap. 5. Iconis animorum, fol. nubi 144. etc. ubi de Galliâ et Britanniâ ita scribit: Exterminati Numinis consilio, regnantiumque industriâ, Optimates, quorum suspectae vires erant. Nam quis porro Regibus locus, si Neustriam, Armoricos, Aquitaniam, Aeduos, Arvernos, Pictones, Provinciam atque Campaniam, sui ut quondam Reguli, Ducumtitulis, Comitum ve obtinerent; viribus suistuti, et velut precario obsequio Regem minorem tantum non despicientes? In Britanniâ autem formidabiles Ducum opes, Comitesque Palatini, regio prope iure, factionibus et clientelis graves, quibus Regnum cladibus miscuerunt? Quam saepe in Reges atroci coniuratione certârunt? Et nec Parisiensem hodie Senatum, ullo amplius Imperio Regiis Sanctionibus obstare posse; apparuit Anno M. D. XCIX. cum illo invito, Religionis pax reduceretur. Quam in rem videre licet, Orationem ipsius Regis; habitam tum ad Adseslores Parlamenti, apud Meteranum, libr. 20. ac etiam Rodolphum botereium. Sic etiam Anno M. D C. XV. is qui nunc imperat Rex Franco Gallorum, ad se avocavit cognitionem arrestorum seu sententiarum, quae transierant in rem iudicatam. Mercure Francois, toni. 3. fol. 640. Ac quoque Anno eodem, voluit sibi Parlamentum aliquid asserere de Regni administratione, sed irrito conatu. Mercure Francois, tom. 4. fol. 19. etc. ac fol. 35. etc. Sic itidem monet Cominaeus, libr. 2. cap. 14. fol. mihi 176, Pacificationes a Curiâ Parlamenti quidem ratihaberi, nec aliter validas censeria sed tamen a nutu Regis, Curiam ipsam dependere. Ut et porrô confirmatio Legum, aliorumque Edictorum, eiusmodi Senatui concessa, haud imminuit Maiestatem, arg. l. 8. C. de Legibus. Et tandem sunt, qui putent, maxime Ludovicum XI. Regiam Galliarum administrationem, in pambasilei/an commutâsse, nullisque Legum repagulis coercitam potestatem primum invexisse. Ut et ille idem iactanter adfirmare solitus fuit: suâ potissimum operâ, Regnum Gallicanum, quasi de tutelâ, ad plenam pubertatem fuisse redactum.

VII.

Et item Imperium Castellanum, Regnum huius primae speciei exsistit. Genes. Sepulveda, ad libr. 3. politicor. Aristor. cap. 10. nu. 5. Didac. Covarruv. practic. quaestion. libr. 1. quaest. 1. Etenim post Maurorum et Arabum invasionem, sublatoque ab hostibus Roderico,


page 23, image: s025

ac rebus in extremum discrimen adductis; quae in montes Asturiae confugerant reliquiae Christianorum, plenum. Regnum, in omnesque et in omnia, porestatem arbitriumque lioerum, Pelagio (ex Regio Gothorum sanguine viro optimo et fortissimo) detulerunt. Cuius posteri, hereditario iure annos plus octingentos, conrineuti iam regnant successione.

VIII.

Et tale pariter Regnum exsistit Anglicanum. Namque inibi vita, caput, et auctoritas in Principe est omnium, quae inibi geti solent. Thomas Smithus de Republicâ Anglorum, libr. 2. cap. 4. et 5. Et certe, cum Nortmanniae ille Spurius in Angliam veniret, seque eius constitueret Regem; id factum fuit vi, et exercitu praepotente. Leges tulit, nullas accepit, veteres antiquavit, formam regiminis immutavit; multisque indigenis possessione suâ pulsis, extraneis, a quibus fuerat adiutus, bona ipsorum dedit, illosque in eorundem substituitlocum. vid. Iohannes Selden, libr. 2. Iant Anglorum. Parlamentaria vero Comitia Anglicana, in quibus omnem Augustae, absolutaeque potestatis vim positam esse, quibusdam videri posset; nihil aliud sunt, amplum quam Regis Consilium, quod ipse abrogandis, condendisque legibus, et censui procurando publico, ac ut de Regis et populi utilitate, publice inirentur deliberationes, cogere solet: de maiestate, quae ideo nil decerpunt Imperantis. Smithus, 2. cap. 2. et vide Orationem Serenissimi Angliae Regis, habitam in Ordinum conventu, Anno M. D C. V. IX. Novembris, et est in operibus numero secunda. Scotiae porro Regnum, an mixtum, vel pure Monarchicum sit? dubitare licet. Legitimis Regnis Buchananus, libr. fingul. transcribit: plenis Magnae Britanniae Rex, in Dissertatione de Iure liberae Monarchiae, fol. 34. etc. et in operibus Regiis fol. 187. ubi ita is scribit: Reges in Scotiâ, ante hominum ullos status, vel ordines institutos, ante Comitia ulla celebrata, et ante ullas leges latas; ab ipsisque territorium (quod prius totum ipsorum erat) fuisse distributum; status decretos, formasque regiminis introductas et confirmatas, Et ita Leges a Regibus, non a Legibus Reges constitutos. Ex instrumentis archivi patere, Regem esse Dominum omnium bonorum, Dominum item directum totius dominii, omnes autem subditos esse tantum eius vasallos, et quoscumque possident agros, esse ipsius, tamquam supremi Domini Feudi: qui ea pro cuiusque erga se meritis prorsus mutet, novos erigat Baronatus, vetetesque uniat, inconsulto Parlamento, omnique alio inferiori foro.

IX.

Hetruriae quoque Magnus Dux, Regiam plane nunc in suos habet potestatem, ad suamque opinionem statum dirigit, 29


page 24, image: s026

Rem publicam omnem. Thesoro politico, part. 1. relat. di Firenzae.

CAP. V. et Ultimum. De Monarchiâ Dominicâ, eiusque exemplis.

IN secundâ specie Monarchiae, quam herilem Dominatum, et quandoque legitimam Tyrannidem vocant: Princeps Libertatis, fortunarumque omnium Dominus est; sibique subiectis, ut Paterfamiliâs servis (aut belli Imperator, militibus) imperat. Taleque Regnum describitur Danielis, cap. 5. vers. 19. Quos volebat, interficiebat, et quos volebat percutiebat, et quos volebat exaltabat, ac quos volebat humiliabat. rever. Pater, Adamus Konssen/politicor. libr. 1. cap. 15. num. 3. Iura naturlia et civilia bene gubernare, boni Principis est; civilia sola tollere, Domini: at naturalibus etiam vim facere, est Tyranni. Benedictus Wincklerus, libr. 4. de Princip. lur. cap. 13. fol. mibi 435. Dominatus et Principatus diversi Naturâ: Dominus conditionis proprie, non honoris nomen est. Et filiusfamilias Dominulus, seu Dominus minor adpellabatur. Emundus Merillius, observat. libr. 1. cap. 36. Eaque mente, Dominum se servorum, Imperatorem Militum, Principem ceterorum, id est, liberorum, saepius Tiberius Imperator dixit: Dron. histor, libr. 57. eo innuens tacite, Dominum orbis natum esse. Cardinalis Baronius, Anno Christi 16 ad fin. Domini pariter adpellationem ob maledictum et opprobrium, semper exnorruit Augustus: quod id indicio esset, reliquos exsistere servos. Suetonius, in August. cap. 53. Guibertus Costanus, in Polyhistore, cap. 16. Ut et omnes melioris notae prisci Imperatores; solos Deos Dominos adpellandos. esse reputaverunt. Bulenger. libr. 1. de Imperat. Rom. cap. 36. Valentinus Guilielmus Forsterus, tract. de dominio cap. 2. Cunradus Rittershusius, in Commentar. ad Epistol. Plinii, fol. mihi 41. etc. Sic et Martialis, de Domitiano inquit: Edictum Domini, Deique nostri. Quo versu adulatorie ad Historiam Poeta respexit: constat enim, Domitianum Imperatorem perinde ut olim Caligula fecerat, coegisse homines, ut fe Dominum, Deumque adpellarent. Sextus Aurelius Victor, in Domitian. Et Martialis quidem, poeticâ suâ licentiâ seu levitate, una cum Principe, linguam quoque et calamum mutavit. Ecce enim quam minime cum superioribus conveniant ista, libr. 10. Dicturus Dominum, Deumque non sum: Iam non est locus hâc inaube vobis (ô Blanditiae, has enim alloquitur, in


page 25, image: s027

Epigram illo) Non est hîc Dominus, sed Imperator. Quemadmodum autem Martialis, Domino Imperatorem opponit; sic et Plinius in Panegyr. eidem opponit Principem, et Dominationi Principatum ac Regnum. Ita enim eius sunt verba: Scis, ut sunt diversa naturâ, Dominatio et Principatus; ita non aliis esse Principem gratiorem, quam qui maxume Dominum graventur. Et paulo post: Hic (Traianus) Regnum ipsum, quaeque alia captivitas gignit, arcet ac submovet, sedemque obtinet Principis, ne sit Domino locus. etc. Sicque etiam Beatus Cregorius Magnus, ad Phocam Imperatorem scribit: Hoc interesse inter Reges gentium, et Rei publicae Imperatores; quod illi Servorum Domini sint, Caesares Liberorum. Hunc namque Dominatum, Auctores Latini, interdum in specie Regnum dicunt. Paulus Busius, libr. 2. de Republic cap. 3. Et tamen videtur diu ante Phnium, morem invaluisse, ut a Praesidibus, item Procuratoribus, et Legatis suis, eo honoris vocabulo adpellarentur: ut et Plinius ipse, non a Domini abstinet adpellatione, ad Traianum scribens. Quin et tandem maiora fuerunt nomina usurpata: vestra aeternitas, vestrum numen etc. Pasquier, libr. 7. des Recherch. cap. 5. et talibus Symmachi liber 10. Epistolarum scatet.

II.

Sunt vero, qui Imperium eiusmodi herile, quod non modo rerum sed et personarum dominium trahit; Rei publicae aut politei/as2 haut ornare adpellatione, contraque naturam esse volunt. Thomas Smithus, libr. 1. de Republic. Anglor. cap. 10 Qui Pater patriae, quomodo Dominus esse potest? Attamen non est Imperium id, contra ingenium et inclinationem gentium nonnullarum: et interdum regendi sunt ferreâ virgâ, propter pravitatem, qui ferulae cedere nolunt. Et etiam est in hâc Imperii formâ, Distinctio servorum et liberorum: libr. 1. Samuel. cap. 8. vers. 16. Sed tamen Principis respectu, liberi quoque sunt servi. Ac Dominica haec Monarchia, fere semper in usu apud Barbaros fuit; qui hoc naturâ sunt quod servi. Aristot. lib. 1. politic. cap. 1. Et quibus inde nullum aliud Imperium conducit atque salubre est; nec fere aliud expetere solent. libr. politic. ead. cap. 3. ad fin. Item libr. 3. cap. 4. Balthas. Castilio. in Curiali, sipe Aulice, libr. 4. fol. mihi 295. Unde Tyrannis legitima vocari solet: libr. 4. politic. cap. 10. et ita antiquitus Tyanni nomen haut invidiosum erat: qum et Isocrates, aliique, saepe Tyrannum pro Rege dicebant: quod et poetae cum Graeci, tum et Latini factitârunt. Subiungere nunc libet servilis huius inclinationis exemplum. Rustici, ac agrestes in Livoniâ homives, Nobilium ibi misera mancipia sunt, et diurnum si laboris pensum haut folvant, aut Dominos suos irritent, vapulant miserrime


page 26, image: s028

Hos cum Poloniae Rex Stephanus, Anno M. DLXXXII. vocari, e isque significari iussisset, durae se illorum misereri conditionis, velle ideo eos a plagis et verberibus vindicare, ac mulctam si peccaverint, imponere mitissimam: Ei Rustici, antiquas se consuetudines mutarinolle, omniaque dura malle perpeti, responderunt, novitate quam aliquam introduci. Lorentz Mûller in der Seprentrionalischen Histori fol. mihi 32. Quos, similesve alios, quis sub civili, Regiove Imperio, commode vivere posse crediderit?

III.

Servilis haecce natura, provenire videtur ex male dictione quadam Divinâ. quâ primum adfectus Canaan fuit, Genes. 9. vers. 25. ubi Oth. Gualtperius, in collatione Translationum. Accedit diutina consuetudo, et quod Domini hâc subditorum vilitate delectantur; quos sane ad civilitatem pedetentim redigere possent. Nam et Israel liber populus factus fuit ex servis, eoque in loco, ubi circumcirca e. rant Dominatus. Hôc quidem Imperium, principaliter respicere videtur Domini utilitatem: sed nihilominus saltem ex accidenti ad subditorum utilitatem refertur. s. politic. 4. Et ita vere Tyrannis est, quando omnia et singula, ad unius, qui rebus gerendis praeesse videtur, placitum ac commodum referuntur; salute publicâ nihil curatâ: imo plane neglectâ et eversâ. In Dominatu vero, salus subditorum non evertitur omnino, quamvis primario prospiciatur gubernantis utilitati. Quippe nam secundario attenditur quoque utilitas subditorum. Iohannes Cruger, in Collegio politico, Disputat. 4. thes. 14. Et hîc ergo probe notandum est, qued illâ de Rei publicae specie, Busius scribit, 2. politic. 3. num. 4. etc. Id, inquit, in Statu. Dominantis observandum, eum quidem plerumque Consilium aliquot praecipuerum Magistratuum habere, cui graviora quaeque communicet: non tamen teneri eum iisdem; adeoque et aliter eum, quam isti confulant, agere pro arbitrio posse. Denique et in bona subditorum, sibi non Imperium modo, sed et prope Dominium usurpant, maxume si bello devicti sint. Certe exactionum et tributorum modum excedere pro lubitu possunt, eo quod nullus Ordo ei dicere legem queat. Pla. ne si in hâc quoque re modum excedant, vel. saevitiâ nimiâ agant, non minus ipsi, quam Principes potestate abutentes, Tyranni cenfentur: cui opinioni firmandae nullas subiungit rationes. Hincque Demetrio Moscovitarum Imperatori vitio vertebatur, quod aliemigenis stipatoribus uteretur. Außi que toutes les affaires ve se gonuernoyent plusque par les Poleneis, les quels estoieus daus le cabines de P Emperear, tardis queles Ducs et Seigneurs Russes so promenoyent daus sa sale. Mercure Francois, som. 1. fol. nr. b. Nulla itidem omnine Res publica, ne


page 27, image: s029

Dominatus quidem est; sed pura insanaque Tyrannis, ubi rustici tractantur ut vilissimi servi, ubi in usu habentur versiculi vulgati, apud Richterum, axiom. historic. 28. exstantes:

Ructica gens est optima flens, sed pessima gaudens:
Ungentem pungit, pungentem rusticus ungit.

Quod ita exprimunt Galli: poignez un vilain, il veus oindra; oignez un vilain, il vous poindra. Rustici potius, et si qui naturâ sunt servi, severiori disciplinâ ad bonum sunt ducendi, ad laboresque adigendi: non vero eorum labore ac sudore, privati commodi caussâ abutendum est. Et hoc est, quod Itali dicunt, che per sicuramenteregnare, fa bisogno tenere i popoli baßi Boccalini, cen. 1. ragg. 67.

IV.

Et de tali Rege, Regnoque Samuelem Prophetam loqui, in propatulo est; quia nempe (1) Israelitico populo, rationem illam Regis, qui super eum regnaturus fuit, pluribus explicat, et tandem subiungit: Vos ei eritis in servos, libr. 1. Samel. cap. 8. vers. 17. Ac (2) Regem etiam ipsimet petiverunt Israelitae, assimilem scilicet Imperatoribus, vicinarum (Barbaricarum puta) nationum, dict. cap. 8. vers. 5. et 20. Quod et adprobat Georgius Buchananus, tract. de iure Rtgniapud scotos, B b. 8. cum ait: Quid igitur petunt? Regem, qualem vicinae gentes habebant, qui domi Iudex, foris Imperator esset. Erant autem reverâ Tyranni. Nam ut Asiae populi, magis servili animo sunt, quam Europaei; ita Tyrannorum Imperio facilius parebant, nec usquam, quod sciam, ab Historicis mentio fit legitimi in Asia Regis. etc. Rexitem, cuius apud Romanos tam exosum nomen erat, Dominus fuit, non Rex; prout sumitur in priori specie Monarchiae Et ita apud Tacitum, libr. 2. Annal. in edit. Annibalis Scoti, fol. 171. Pisoaegre tulit, in convivio Regis Nabataeorum, Germanico Caesari et Agrippinae, coronas aureas magno pondere, sibi aliisque leves offerri: subiungens tandem, Principis Romani, non Parthi Regis filio, eas epulas dari. et vid. supr. hoc cap. num. 1. Sicque intelligo et illud, quod de Caligulâ Suetonius refert. cap. 22. non multum abfuisse, quin statim Diadema sumeret, speciemque Principatus in Regni converteret formam. Attamen prisci Romani Reges, haut Dominatum exercuerunt: ego libr. 1. politicor. cap. 8. num. 21. sed eum Tarquinius Superbus demum adfectavit, eoque sibi exilium, et Regio nomini perpetuum odium conciliavit.

V.

Porro item talis olim Dominatus in Aegypto fuit. Drusius ad loca Levitic. cap. 89. Ac vocatur Aegyptus Domus servorum; non tantum quia Israelitae ibi duram serviebant servitutem: sed et quia Aeguptii etiam, servi omnes erant. Origines, homil. 16. in Gevesin. Eiusque


page 28, image: s030

respectu Israelitae erant servi servorum. Erant Aegyptii ex descen dentibus Chami (a quo item Aegyptus terra Cham, et aetate Hierony mi Ham dicta fuit) qui ut supra innui, num. 3. servituti ex Divina maledictione addictus fuit. Pariter et Persarum Monarchia Dominatus erat. Rex et enim omnes suae ditioni subiectos, solâ uxore exceptâ, proservis, mancipiisque habebat: eoque se nomine indigitari, vel ipsi Regis germani fratres, atque adeo Reguli stipendiarii, haud gravate patiebantur. Id quod passim exsequitur Barnabas Brissonius, libr. 1. de Regio Persarum Principatu. Keckerman, Dispurat. extraor dinariâ 1. Arnisaeus, doctrin. polttic. libr. 1. cap. 9. fol 242. Quin et Regi gratias agebat, qui flagellari ab eo fuerat iussus; tamquam feliciter secum sit actum, quod Rex ipsius fuerit memor. Stobaeus sermon. 42. ex Nicol. Reges inibi Deorum honoribus colebantur. Ita enim apud Curtium libr. 8. Cleo Siculus: Persas non pie solum, sed et prudenter Reges suos inter Deos colere; Maiestatem enim Imperii, salutis esse tutela. Eum adeuntes humi prosternebantur: hancque Persicam prosku/nhsin, Livius libr. 9. humi iacentium adulationes; Seneca verô, de benefic. cap. 12. et libr. 3. de Ira cap. 17. Persicam servitutem vocat. Et quoque Herodotus, libr. 3. refert; Cambysem, cum aliquando ex Iuris Persarum peritis percontaretur, num qua Lex esset, quae sinat volentem cum sorore contrahere matrimonium, hoc responsum tulisse: Nullam quidem eiusmodi Legem inveniri, quae sinat fratrem ducere sororem; sed talem interim reperiri, quâ liceat Regi Persarum facere, quicquid libeat. Quod et Parysatis filio suo Artaxerxi, respondit, cum videret eum propriae suae filiae amore captum esse. Plutarçhus, in vita. Haecque omnia mutuâsse a Chaldaeis Assyriisque videntur, quorum Imperium ad hanc classem esse referendum, colligere ex Daniele licet. cap. 2. et 5.

VI.

Itidem nil magis honestum inter omnes, qui se Musulmannos vocant, reputatur, mancipium quam nominari Imperantis. Indeque is Sultanus, id est, Dominus, non tam propter latifundia appellatur, quam quod personarum ac fortunarum omnium se Dominum ferat. Bodinus, 2. cap. 2. num. 199. ad fin et num. seq. Arnisaeus, doctrin. politic. cap. 9. fol. 243. Nulla est ibi heredum institutio, nulla successio tam firma et legitima, quae non dependeat a solâ voluntate et dispositione Principis. Acsi quem subditorum interroges, cui aedium, quas inhabitat, vel praediorum, quae colit et possidet, proprieras attineat? Eam ad Imperatorem spectare, ingenue profitebitur; cuncti se mancipia Principis fatentur: nulliusque rei proprietatem, sine speciali Imperatoris indulto et favore, sibi vendicare audent. Si


page 29, image: s031

ad publicum munus, dignitatem ve quis eorum adspirat; id quodammodo cogitur emendicare, et precibus exorare, a Principis bonitate. vid. Renat. de Lusingâ, 2. de Increment. Imperior. cap. 2. Inibi Decuiro suis pro lubidine imperat, Decurioni Centurio, Centurioni Beeg, Beegis Santzohanbeegi, his Beegler Beegi, iis Bassae, Bassis Badescha; id est Imperator: cuius leges sunt, Sic volo, sic iubeo. Atque huius legibus etiam summus eorum Sacerdos, Mufti subiectus sit necesse est; siquidem illum et creat, et deicit, quando vult. Budowez in circul. Horolog. fol. 168. et seq.

VII.

Sic etaim omnis gens Ruthena seu Moschovitica, magis servitute, quam libertate gaudet: ado ut servi de Dominis, uxores de maritis, plerun que conquerantur, ab eis quod non probe essent verberati, verberaque amoris interpretantur signum. Louys Guyon, tom. i. d divers. lecons, libr. 2. cap 9. Hincque omnes passim cuiuscumque conditionis, Chlopos, id est, vilissimos Magni Ducis servos se profitentur, bonaque mobilia et immobilia, non sua, sed Magni Ducis esse dicunt. Alexand. Guagnin. Rerum Polonic. tom. 2. in descripr. Moscov. cap. 4. Mercure Franaeôis, tom. 1. fol. 31. Hinc de Demetrio, scribit idem (Mercurii Gallici) Auctor. fol. III. Il se monstra mesmes si familier, envers les grands Seigneurs Russes, qu' aucuns l' en mespriserent: car ils sont eslevez en telle crainte, et subiection, qu' ils n' oseroient presque parler en la presen ce de l' Empercur. Et ita servituti, Imperioque herili eo modo assuefacti sunt Moschovitae, ut nemo unquam ab ullâ hominum memoriâ, ex his, qui regiâ dignitate, et summi Imperii fastigio claruerunt; vel maiori crudelitate, vel insigniori libidine, ac Iohannes Basilides, Moschoviae Dux, ad versus cives et exteros sit usus. Attamen, ab ineunte statim aetate, ad summam rerum Moschicarum dominationem inopinato eventu pervenit, ac feliciter eam obtinuit, usque ad senectutem. Paulus Oderbornerus, in eius vitâ. Petrus Petreius, von dem Groß Fürstenthumb Muschkow / part. 2. Pariter tota fere Asia, et solo Regni Borno excepto Princip; tota etiam Africa, a Dominis regitur: ut ostendit, Historicorumque variorum firmat auctoritate Arnisaeus, doctrin. politic. libr. 1. cap. 9. fol. 244. Ac etiamnum Hispani, Dominatum in Asiâ, Africâ, Pernvanâ, ac reliquâ Americâ exercere videntur. Bodinus, libr. 2. de Republic. cap. 2. ad fin. num. 192. Et ita quoque Alvaresius, qui Aethiopica descripsit; Cancellarios ac Praesides provinciarum nudatos et prostratos humi, verberibus lacerari coram Principe se vidisse prodit: eosque maxumo impretio et honore haberi, quos Princeps ita concîdi iuberet, Bodinus, dict. cap. 2. num. 191.


page 30, image: s032

VIII.

Dominan di tandem severitatis reliquias, in Feudis adhuc dum vivere, notat Arnisaeus, dict. cap. 9. doctrin politic. fol. 245. et seq. Cui hîc in parte adstipulari, prohibet vinculum multiplex, quo ipfe Dominus a Vasallo tenetur, Tit. 57. lîbr. 2. Feudor. in fin. Intrigliol. tract. seudal. quaest. 62. Unde etiam Vasalli coniunx, Dominus indigitatur: quasi illi communi vinculo fidei sit coniunctus, Tit. 58. in princ. Lib.ieod. Feudor. Et est etiam feudatarius contractus, ultro citroque obligatorius, et mutuam exposcit vicem. Rosenthal. cap. 8. conclus. 1 num. 2. et seq. Knichen de pact. investitur. part. 2. cap. 5. num. 150. etc. Ac inde a debitione vasalli, ad Domini debitionem, argumentum duci solet. Zasius, de feudis, part 10. num. 8. Potius Dominatûs veri vestigia in Rusticis adparent, qui Dominis ad quottidianas operas sunt obligati; vnd welche Faahlgunter, oder Schupfslehen besitzen. Certe victoriae Francorum ab Alemannis, et Imperatorum Germanorum a Vandalis reportatae, huic rei causam atque occasionem praebuerunt. vide me libr. 1. politic. cap. 10. num. 59. etc. Sic et post Nortmannorum in Angliam (auspiciis Guilielmi Conquaestoris) adventum, non fuit inibi ullus, qui allodii, ut loquuntur, iure, possederit fundum. Iohannes Selden. libr. 2. Iani Anglorum, a princ. et passim. Bodinus, saepe dict. cap. 2. num. 192. Et sunt hodie in Germaniâ, Dominatus nonnulli, ubi qui in subditum recipiendus est, simul sit proprius homo. Antonius Winther, in suo Assessore, part. 2. cap. 3. num. 9.