10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISSERTATIO SINGULARIS DE STATU REIPUPLICAE MIXTO.

CAPUT. I. An detur Res publica mixta.

PRaemitto merito huic tractationi, ubi de statu simul Ego Imperii Romani, et gravissimas adnecto quaestiones, illud Tiberii Deciani: cons. 8. num. 169. In gravibus, innitens auctoritati docti alicuius Viri, quamvis erret, excusatur, Vetus. (et meo quidem iudicio) vera seu probabilis sententia est; non omnem Statum Rei publicae simplicem esse; sed temperatos quosdam exsistere, vel mixtos, ex duabus vel tribus gubernationum speciebus. Summa quippe nam potestas, et hinc natae Rerum publicarum formae, regulariter ex plenâ et liberâ iurium maiestatis usurpatione quia descendunt: inde supremi Imperii iura, maximaeque potestatis notae, ac quasi insignia et functiones; si non omnia, vel solus, ipsamque legibus solutam potestatem, si non per omnia Rex, aut Populus aut Senatus habeat; Mixtus exsistit) non uniformis rei publicae Status. Nicol. Machiavell. 1. discurs. cap. 2. Clapmarius, 5. de arcan. rerum public. cap ult. Vincent. Cabotius. 2. disput. cap. 4. Paul. Busius, 2. de republ. cap. 6. Barth. keckerman. disput: pract. 36. problem. 8. Arnisaeus, doctrin. polit. cap. 8. Thomas Smithus. 1. de republ. Anglor. cap. 6. Clemens Timpler. 5. polit. cap. 2. quaest. 7. Dn. Ioachim. Cluten. paradox. 14. Velstenius, cent. quaest. polit. decad. 7. th. 5. late et optime Petr. Andr. Canonhiero. 6. dell' introduzz. cap. 3. neque Monarchiam, neque Aristocratiam,


page 211, image: s211

neque Democratiam ullam usquam puram putam, sine temperamento olim exstitisse, neque hodie ostendi posse, Kirchnerus propugnat, disput. de ??? public. 3. corollar. ultim. Hanc formam hodie in plerisque regnis Europae servari, Paul. Busius scribit, 2. republ. cap. 6. cum nulli Reges aut Principes, quorum potestas in capitibus maiestatis, ordinibus aut Senatui communis est, dici queant statum purim tueri. idemque sentit R. P. Contzen, lib. 1. politic. cap. 14. §. 3. Sic in Statu populari, Senatum fere cum plebe participare rei publicae summam etc. paucos vel nullos reperiri Reges, Principesve, quorum potestas capulationibus certis non sit valde circum cisa, attestatur Waremund de Erenberg in vero simil. de regn. subsid. cap. 11. num. 40. Ego vero nullum fere simplicem exsistere statum, haud asserere audeo. Enimvero in statu Mixto, deflexisse quidem a naturae suae regula, rei publicae dicetur forma; non eam tamen exuisse penitus: hincque genus ac nomen partis, quae plus est, fere sequitur. Lips. politic. 2. cap. 2. Et non raro Monarcha, Rexque vocatur, qui non nisi Status mixti Princeps est. Sicque hîc pariter, ut in Polyarchico simplici statu, proprie et in solidum maiestas apud universum illud corpus residet, quod particeps est maiestatis. In Principe vero, potestas non est absoluta, sed determinata.

II.

At quod status aliquis sit mixtus, ut plurimi acriter pernegaverunt: ita pauci id affirmantes, rem ipsam attigisse videntur; sed cum ratione gubernandi, ius gubernationis perperam, ut puto, confuderunt. Ergo hîc duo sunt cavenda. (1) Bodini opinio est declinanda, qui lib. 2. de republic. cap. 1. Statum aliquem mixtum esse negat: cui adstipulatur Zacharias Fridenreich/ polit. cap. 18. et. cap. 29. fol. 201. iacob Bornitius, tractat. de maiestat. cap. 11. et cap. 13. vide Franzium apud Arumaeum, vol 3. discurs. 27. (2) Hîc vel praecipue, (quod et in tractat. de monarchia cap. 2. monui) caveri debet; ne rationem gubernandi, cum ipso statu confundamus; et monarchiam, verbi gratiâ, Aristocratice gubernatam, pro statu sumamus mixto. Id quod tamen Lipsius, 2. polit. 2. Kirchner. disput. de republ. 3. th. 7. lit. e. Keckermannus, 2. polit. 4. aliique facere videntur, contraquos disputando insurgit Daniel Ottho Oeringens. apud Arumaeum, tom. 2. disput. 22. th. 13. et seqq. usque 34. Ac sane si non ex iure, sed ex gubernationis ratione res publica definiretur; tum Dominus servum filiali amore complectens, non affectione, sed et iure fieret pater: quod nemo facile dicet.

III.

Multa rerum publicarum mixturae obstare videntur. Aiunt, duo contraria non posse simul subsistere in summo gradu; aqua et ignis, monarchia atque democratia vera. Sed tamen hoc natura permittit, si utrinque aliquid remittatur. Infestum ac perennem hîc inimicum


page 212, image: s212

habemus Bodinum, cuius praecipua ratio videtur, quod maiestas dividi vel distrahi non possit. Id quod praesuppositum ego nego. Salvâ quidem rei publicaeformâ, non illa communicatur; sed statim fit mixtura formarum. Regerit quispiam: Republicâ simul constitutâ, illicitum esse eius commutationem. Dico constitui ab initio rem publicam ita posse, ut maiestas non uni vel paucis absolute committatur. Potest namque Imperium a populo ad Principem transire, vel plenarium, vel conditionatum. Vasquius, illustr. cap. 47. num. 9. et seq. vel etiam in reipulbicae conversione, ut aliquando adimitur in totum, ita limitari nonnumquam absolutam potestatem, nil prohibere videtur. Nec rarenter irrepere solettemperamentum, quod vix unquam percipitur, nissi secutâ conversione: ut ipse monet Bodinus. 2. de republic. cap. 6 et idem Medici in corpore humano observant. Et alicubi Bodinus Principatum, medium quendam statuminter Aristocratiam et Monarchiam agnoscit; nempe formam quandam mixtam. Daniel Ottho, in dict. d sput. th. 34. et multio seqq. ex plurimis, qui a Bodino fecerunt secessionem, duos, Keckermannum scilicet, et me, sibi proposuit oppugnandos: cuius impetitiones succincte nunc examinabo. (1) Numquam (inquit ille) fieri per naturam, et ne quidem imaginatione perfici potest: ut summa potestas sive maiestas, cum inferiori commifceatur, ut tamen maneat summa. Respondeo, summa manet, sed non in uno; verum in corpore seu collegio a)rx o/twn universo: ita tamen ut non sit aequaliter inter eos distributa; sed Principi quaedam eminentia magna concedatur (et maior etiam quam in republicâ Venetâ Dux habet) alias enim fieret Aristocratia. (2) Contradictionem involvere putat: esse penes unum supremam et absolutam potestatem, et eandem esse penes plures. Verum hoc nemo sanus cogitârit unquam. Monarchia vere est, si penes unum resideat Imperium summum. In statu mixto, (utpote qui Polyarchico accensetur) idem pluribus est commissum. (3) Infert, nil maiestati magis contrarium esse quam dividi atque communicari. Concedo si praedicatuâ hoc copuletur monarchicae maiestati absolute: alias in omni Polyarchico statu ea sane communicatur. (4) Maiestati repugnare dicit, a superiori dependere. At liquet, in statu mixto, maiestatem in solidum penes collegium esse, licet in illo collegio caput plerumque multis modis, prae reliquis membris excellet: non tamen in solidum, omni iure imperii fruatur. Et ita maiestas haec, quam tale collegium habet, Deo immediate subest. (5) Et hoc adfert: in monarchiâ, quae cum aristocratia est mixta, onnes esse Principe inferiores, illique obsequium praestare teneri. Id quod negarem, nisi quo ad iura, quae competunt ipsi soli. (6) Multum interesse putat, iura supremae maiestatis contrahantur an


page 213, image: s213

detrahantur etc. non abnuo: nempe si contrahantur, fit mixtura, si detrahantur, mera Aristocratia. (7) Ait: positis maiestatis iuribus, ponendum esse summum magistratum. Hoc idem est quod volo; nempe aliquando non penes unum omnia, nec absolute deponuntur maiestatis iura: talis ideoque a vero differt monarchâ. Respondet quidem hisce meis exceptionibus, Dn. Ottho. in tractat. singular. de maiestar. cap. 2. num. 15. etc. Sed haec et omnia mea, cuiusvis candide sentientis censurae subicio, merito lubens. Hocque tantum addo, ipsum Dn. Ottonem, intractat. de iur. public. concedere mixturam.

IV.

Etenim si Rex Imperii sui orinum; populique primorum, consilio saepius utatur, aristocraticus quidem ibi est imperandi modus: non inde tamen, cum iisdem si non aliquatenus communicata invenitur maiestatica potestas, rei publicae forma fit mixta. Sed tum demum illud accidit, ordines si non simpliciter consulendi, verum etiam in simul prohibendi, vel impediendi polleant facultate: Princepsque illorum consilium, vel dissensum sequi teneatur.

CAP. II. De Imperio Romano et Polonico.

STatus mixtus, variationes quamplurimas admittit. Interdum dividuntur Imperii iura: ut quaedam Rex, quaedam Senatus habeat; aut quaedam optimates, quae dam plebs. Interdum communicantur: ut nec Rex sine Senatu, nec Senatus sine Rege ea obtineat; iisve plebs simul fruatur et nobiliores. Inter dum aliter (praeter mixturam) summa temperatur potestas. In primâ specie mixti status, maiestatis separantur iura, et diversa diversis ordinibus attribuuntur. Maxime concinna in hâc mixturâ harmonia esse videtur: quaedam enim iura optime ab uno exercentur, puta iudicandi et puniendi potestas: alia sunt, quibus vix sine iniquitate, haud participes redduntur Imperii ordines vel status. Ius puta belli suscipiendi, et si quae similia alia exsistunt.

II.

Exemplum status, ubi maiestas divisa quasi est; Imperium Romano-Germanicum praebere posse (salovo semper peritiorum iudicio) putarem In eo etenim non monarcham absolute Caesarem; sed inibi ex Aristocratiâ et Regio Imperio, commixtum hodie statum, et seiuncta esse Imperii iura, rerum publicarum eruêre censores. Velsten. decad. 7. tb. 6. Keckermann. dispntat. pra ctic. ult. problem. 12. Ioachimus Cluten. in fasciculo rer quottidianar. th. 16. Crugerius, disput. polit. 4. th. 112. et multis seqq. Heig. part. 1. quaest. 2. num. 14. et multis seqq. Paurmeister.


page 214, image: s214

2. de iur is diction. cap. 1. num 9. etc. (qui idem, dict. lib. cap. 2. num. 53. etc. proportionem huiusmodimixturae indagat) Arumaeus, discurs. de iurae public. 1. vol. 1. Syring. de pac. publ. Vindiciae Mauritianae, th. 6. Bortius, apud Arumaeum, discurs. penult. th. 5. Daniel Ottho, dissertat. de iure publ. cap. 7. fo.. 141. post Clapmarium ego tractat. de appellat. cap. 2. num 21. et nec id abnuit Auctor deß Caloinischen Models. a princip. Adeo ut unaquaeque pars, sua habeat et imperii libertatisque iura, et arcana atque simulacra praeterea alia. Ac ideo decreta et consulta, non constitutiones, vel pragmaticae sanctiones; sed leges fundamentales, communesque rei publicae sponsiones Schonborner. 4. polit 3. num. 5. et Status, non Senatorum aut Consultorum; sed a)x o/ntwn sunt loco. Paurmeister. 2. de iuris dict. 2. num. 34 et 36. Foque intuitu apud Sleidan. lib. 1. in voto suo electivo dicit Moguntinus, Germanis retinendam esse Aristocratiam.

III.

Argumentum pro hâc opinione sumi haud infirmum porest, ex condictionibus (seu capitulatione) Carolo V. praescriptis. Sleidan. lib. 1. fol. 28 et vide tractat cuititulus.: König Carle deß Funssten Verschreibung gegen deß H. Röm. Reich Chursursten: apud Goldastum, constitut: tom. 1. part. 2 a princ. et inseruit idem Politicis Imperialibus Germanicis, Ferdinando ac Maximiliano II. ac Latinis, Rudolpho datas imperandi leges; ut et capitulatio praesentis nostri pientissimi ac felicissimi Imperatoris exstat, in tractat. de homag. Iohann. Brunningi: ut et in actis publicis Londorpii. Ex quibus apparet, non ita liberam nunc in electione Imperatori Romano-Germanico potestatem tradi; quemadniodum olim lege regiâ divo Augusto et successoribus concredita fuit. l. 1. ff de constitut. princip. (de capitulatione Imperatoriâ, elegantissim. edidit tractat. Carpzovius, lectione plane dignum.) Proinde haud insulse argumentari videntur, qui non ex iure Lationo, legibusque Romanis; sed ex fundamentalibus sanctionibus Imperii hodierni, de potestate Caesaris rationandum esse assertant. Cummultum intersitinter id quod fuit, et illud quod nunc est. l. 98. §. 8. de solutionib. Knichen. in praefat. tractat. de territor. iur. ac alterato statu etiam leges status varientur; et e contra. In decisionibus vero causarum, is status semper sit attendendus qui nunc est, non qui olim fuit, aut est futurus: Cravettâ, consil. 906. num. 4. De quâ controversiâ, adversas argumentorum acies lustrare licet, In der Donawertischen Information. fol. 121. et 127. et im bericht auff selbige fol. 137. Paurmeister. 1. cap. 6. num. 23. vide Discurs. meum. de iuris dict. Imper. Roman. cap. 10. adde Goldast. in polit. Imperial. part. 12. Ant. Coler. section. 1. tb. 33. et seq. Diss. Arumaeus, discurs. 7. et eum secutus Daniel Ottho, dissertat. de iur. public. cap 8. fol. 189. Sane ius Romanum, ratione, non Imperio nos ligat. Tilemannus, disp. 1. th. 34. volum. 1.


page 215, image: s215

numquam enim Corpus Iuris receptum fuit instar legis, sed loco artis iuris. Et habuimus in Germaniâ Imperium atque leges, antequam inibi Romana iura, vel nomine saltem essent nota. Lehman. in der Speyrische Chronick. 5. cap. 4.

IV.

Robur itidem capit haec sententia ex eo; quod hodie in Imperio Romano quaedam Caesaris, ordinumque communia inveniri dicuntur: Caesaris quaedam propria reputantur, eius que solius cognitioni reservata: quaedam aliena a Caesare censentur. Quod pluribus remissive illustrat Denasius, in iure Cam. §. Caesaris in Imperio eminentia et aliquot seqq. Ubi Caesaris, ordinumque communia esse dicit: Bellum facere (praesertim si velit, ut ad id status aux ilium praestent.) Foedus inire, leges ferre. de form. eines Rathschlusses. vide Francisc. Burckhardum, in der Freystellimg lib. 3. cap. 14. Lehman. lib. 7. cap. 124. Paurmeister. 2. cap. 2. nu. 50. etc. et item num. 63. ac multis seqq. addatur Auctor Thesauri Politici. 1. relat. della Corte dell'Imperatore. fol. m. 59. et seq. Gerlac. Buxtorff. in dissertat. ad Auream Bull. tb. 6. Transferre Cameralem sedem, Acta in Camerâ revidere, Cameram visitare. Vulteius, ad l. 1. C. de iuris dict. n. 87. fol. 61. Decreta visitationum publicare: Dubia Camerae, ac supplicationes super pace religionis, et publicâ, quarum occasione sane pares sententiae dictae fuerunt, decidere: Vectigalia nova exigere, vetera augere, extraordinariam collationem indicere. Waremund. in verosimil. de subsid. cap. 5. num. 41. fol. 82. Caesaris et imperialis Camerae concursum, in mandatis avocatorns, pacifragorumpoenâ constituendâ, eorundemque a Banno absolutione Conspici. Caesaris propria esse, Fiscales causas, ut et territoria, oppida vel arces concernentes transigere. Principibus exteris, militem in Imperio conscribendiconcedere licentiam:adversus non subditos Imperii processus decernere. Eius solius cognitioni reservata censeri, de feudis maioribus, sessioneque inter status disceptationes. A Caesare aliena reputari, contra Cameramaliquid edicere, eiusve derogare ordinationi; causas a Camerâ Imperii ad aulam avocare etc. Quae itanominatim (cuius fide dicta sunto) Denaisius recenset. Est et maxuma, Germanorum proesertim Nobilium libertas ineo, quod pro lubitu queunt exteroium bellis interesse. Paurmeister. 1. cap. 3. nu. 22. etc. de Comitiis ac quid ibi possint status, vide Reinkingk. lib. 1. class. 5. c. 8.

V.

Imperium quidem Romanum, ut nostro est tempore, puram aristocratiam esse, censet Bodinus, 2. de republic. 1. num. 181. quaeseptem electoribus, trecentis Principibus ac civitatum im perialium Legatis, coalescat; quibus Princeps unus prcsit, ut Concilii iussu exsequatur, aut magistratum abdicare cogatur. Idque iam a Caroli Magni aetare, ita receptum esse dicit Tilemannus, disput. 2. ib. 48 vol. 1. Quam tamen


page 216, image: s216

opinionem refutat; quod quaedam Imperatoris propria, ab aliisque aliena sunt. Et passim etiam in Recessibus Imperialibus, mentio fit der Keyserlichen Hoheit vnd Reservaten Qui e contra monarchiam esse urgent, inter quos etiam est Dn. Iohann. Ulric. Wolff. disp. politic. 5. tb. 11. etc. Reinkingk. lib. 1. class. 2. cap. 2. illam tamen sere omnes, aristocraticis rationibus per Electorum et Principum, Ordinumque consilia et conventus, temperatam profitentur: de quo passim eruditissimus Kirchnerus, maxime disput. 5. th. 1 lit. C. item oration. 15. ac 16 volum. 1. Christ. Matthias, colleg. politic. 2. disput. 1. th. 6. Philippo- Iohann. Treutler. disput. de form. rerum publicar. th. ult. in dispp. Basileens. Anton. Coler. section. 1. thes. 30. et seqq. Cothman. ad tit, C. de sumn. â Trinit. quaest. 1. et 2. Qui mihi propterea falli videntur; quod Imperator illum ordinem (ita aiunt) mutare nequit, quodque ab eo nonnulla, quae de essentiâ sunt maiestatis absolutae, aliena habentur. Ita ut modo adductae sententiae patroni, ordine administrationis et simulachiris, rem publicam definiant: quod fieri non debere supra est dictum. Ac etiam eorum argumenta, qui pro Monarchia propugnant, Aristocratiam tantum, non Statum mixtum offendunt. In Monarchiâ sen Regno pleno, etiam imperandi ratio, in potestate et arbitrio est Imperantis, qui legibus nullis positivis astringitur. In Imperio vero Romano, contra Recessus, Legesque Imperii, non Caesaris praevalere potestatem, passim fatentur omnes, et id arguunt verba, quae in omnibus fere Recessibus inveniuntur: So haben wir uns demnach mit den Ständen / vnd sie hinwiderumb sich mit vns verglichen. Sane. Germania, semper absoluti Imperii impatien s fuit. Lazarus Sch Wendi. in Consil. Von Regierung deß Römischen Reichs. pxaeserti. num. 12. et de statu Germaniae veteri, videri quoque potest Cominaeus. lib. 4. cap. 1. fol. 275. etc. ac item cap. 3. fo.. 291. etc. An Capitulatio minuat Maiestatem, vide Arumaeum tom. 4. discurs. 3. Quo tempore introducta idem Arumaeum. ibid. discurs. 4. et Carpzovium, in tractat. de Capitulat. qui exstat in tom. 4. Arumaei. Capitulationis etiam initia indagat Lehman. 2. cap. 4. lib. cap. 24. fol. 234. item lib. 4. cap. 10. fol. 300. qui iam eam sub Francis fuisse usitatam prodit. Si vero Regimenti Conventus, a Maximiliano I. in Comitris Augustanis, Anno 1500. institutus, non in desuetudinem, Carolo Uprocurante abiisset; Sleidan. lib. 7. ad sin. ad Regnum Ephoristicum, ubi Monarchia cum Aristocratiâ mixta, (non ubi divisa summi Imperii iura) Germanicam ego Rem publicam referrem De hâc autem quaestione; an nimirum Imperium Romanum Monarchicum sit? vide contrarias disputationes apud Goldastum, in Politicis Imperialibus, fol. 623. etc. usque ad fin. fol. item 645. Hodie Catholici cnmprimis, Imperium Romanum plenum esse Regnum


page 217, image: s217

defendunt. hâc enim ratione, facilius religionem suam restitui posse confidunt. Quibus ex nostratibus nonnulli accedunt: vident enim potestatem Imperatoris restringi, ut multorum licentia dilatetur. Regerunt Calvinista Catholicos haud Caesareae, sed potius Pontificiae maiestatis moliri incrementum. Quin et nullos magis contemptim habere Imperil reputationem, quam qui Privisegia Austriaca contra Caesaris sublimitatem, Imperii que unitatem nimis late extendunt. Sed et duplicari ex alterâ parte solet, constatque illa privilegia antiquissima esse, iam sub Suevicis Imperatoribus nota, ac ita merito gnaviter defendi. Ego infantiam et ruditatem meam agnosco: Iulius Pflugius, Oration. de Germaniâ, quam etiam Politic. Imperialib. inseruit Goldastus; Subtiles percenset rationes, quibus Imperium Romanum, ad pristinam dignitatem; hoc est, ad Statum vere Monarchicum pervenire possit. Quod nunc, rebus ita stantibus, impossibile, et forsan exitiosum esset; cum absque motibus pernitiosissimis id fieri non posset. vide etiam Clapmarium. 5. de arcan. cap. 12. Adde Icon animorum Barclai, fol. m. 142. et multis seqq.

VI.

Ab hâc consideratione, multarum maximi momenti quaestionum, resolutio dependet; de quibus tamen certi aliquid statuere; minime ego, sed ii tantummodo possunt, qui rerum illarum diutino usu peritiam acquisiverunt. Quemadmo dum enim vix invenitur aureus numus qui ex puro puto auro siet conflatus; quantitas vero alieni admixti metalli, non nisi lapidis Lydii subsidio investigatur exacte: Ita pariter, quam vis rem publicam Romano- Germanicam, pambas1ilei/an non esse, constet in quantum tamen ab eâ recedat, non cuiusvis est aestimare; sed cur Iniperii, et Status publici arcana, iugis experientia reseravit. Ego quae in sequentibus disputabo, non iudicandi, sed disserendi animo proponam.

VII.

Ex hisce ergo primo, erui posse videtur; Principes, Comites, aliosque Imperii Status, non proprie dici subditos (solius) Imperatoris; sed potius Imperii subditos et membra. Ita ut Imperator solus, ob delictum aliquod, cos beneficiis et privilegiis privare, aut Imperii banno subicere non possit: nisi re in Comitiis Imperii publice deliberatâ; praecipue, si ex eâ condemnatione, periculosi motus in Imperio sint metuendi. icolaus Betsius, de pactis famil. fol. 448. Donawersische Information, fol. 142. Bernh. Zieriz. tractat. de praerogativ. Princip. H. 7. Exsecutio etenim eiusmodi banni, sine bello fieri nequit: quod nec Cameram, neque Imperatorem ipsum, indicere posse dicunt. vide tamen Georg. Everhard. tom. 2. consil. 17. Haecque quaestio disputata olim fuit tempore Smalcaldici belli; ac etiam a Mauritio Electore, co finito: nuncque in scenam inferunt deuvo hanc disceptationem Palatini. Sed certe


page 218, image: s218

Fridericus I. propriâ auctoritate debellavit Leonem Brunsvvicensem. Meibon. in Histor. Badervici. fol. 15. etc.

VIII.

Hinc porro putant, Imperatorem regales dignitates (feuda regalia) Imperio apertas, sine consilio et voluntate ordinum imperii, reinfeudare non posse. Rosenthal. cap. o. conclus. 1. num. 11. Hortleder. tom. 1. vom Teutschen Krieg. lib. 3. fol. 612. Buxtorff. ad auream bullam. tb. 87. Arumaeus, ad aur. bullam. discurs. 4. tb. 16. et 17. Dissentit ex parte Du. D. Bocer. tractat. de investitur. cap. 3. num. 66. 71. et c. et nu. 96. vide eundem, tractat. deregalib. 4. num. 17. etc. quem satis refutat Daniel Ottho, de iur. public. cap. 11. fol. 70. etc. adde cap. 2. extr. de feud. Id quod nec priscis quidem temporibus Imperatori licuisse, ex eo apparet: quod olim oldines, cur Wenceslaum Regem Imperatoriâ dignitate privaverint, vel praecipuam causam praetendant; quod Dominos Mediolani et Papiae, ad altiorem dignitatis evexerit gradum: hunc Comitem, illum vero Ducem in feudis Imperii creando. Betsius. d. loc. fol. 552. vide tamen Iohann. Stollii Ravenspurg. disputationem, de Iudice, Ienae, Anno 1617 habitam th 81. ubi ait: quod Carolus V. Imperator Iohannem Ducem Cliviae de Ducatu Iuliacensi et Montium, ut et Ravenspurgensi Comitatu in vestivit, absque Statuum Imperii voto. et consensu Deductio Saxon. in puncto success. Gulick Cleve vnd Bergk. etc. producto. 5. Sic manifestum fuit exemplo Mauritii Electoris, qui Anno 1548. Elcctoratu Saxonico sollemniter fuit investitus in Comitiis Augustanis, assidentibus Carolo Electoribus, ut narrat Iohann Sleidanus, lib. 20. de statu relig. Verum septemviratum et Iohannis Friderici Provincias maximam partem iam ante ei attribuerat Carolus Imperator solus in castris ad Wittebergam Sleidan. d. lib. Ibi enim nemo ipsi ex electoribus adfuit, praeterquam elector Brandenburgicus, qui tamen non hâc de causâ eo venerat; sed ut intercederet pro electore captivo Sleidan. dict. loco. lib. 19. Et quod capitulationem attinet, respondit, quod non loquatur de bonis Imperii feudalibus, sed alias vacantibus.

IX.

Hinc etiam elucescit, ad Status Imperii quandoque appellare concessum. Nempe tunc ab Imperatore male informato; ad Status Imperii, et simul ad imsum Imperatorem, melius informandum provocatur aut potius supplicatur der Possidierenden Fürsten zu Gülck außschreiben/de Anno 1610. F. 1. fac. 2. Iust. Springer. de pace relig. fol. 9. etc. Vicissim a revisoribus Camerae, ad Imperatoriam maiestatem, provocare fas non esse. Vulteius, ad l. 1. num. 96. Cod. de iurisdict. omn. iud. Graevaeus, conclus practic. part. 1. cap. ult. confid. 1.

X.

Ex codem fonte promanat; quod Imperatorem Romanum, sub praetextu absolutae potesatis, rodinem administrandi iustitiam, de


page 219, image: s219

quo inter ipsum et Status Imperii convenit, negligere, vel secundo la ragione di Stato, dirigere haud posse, nonnullicensent, Donawertische Information. fol. 111. et fol. 167. Ut et putatur, Imperatorem contra Austregarum, seu Primarum instantiqrum privilegia; Electores et Principes, Iuris experiundi causâ, ad aulam avocare, ad causarum suarum diiudicationem, aliis delegare vel committere potis non esse, post Andr. Rauchbar. Heigius, quaest. 9. num. 12. etc. Waremund. de Erenberg. in verosim. lib. polit. de subsid. egnor. 11. nu. 40. et c. Informatio Donavvert. fol. 115. et multis seqq. fol. item 177. etc. Caspar. Ziegler. §. Austregae, conclus. 1. num. 14. etc. Dissentit Paurmeister, 2. de iuris dict. cap. 4. num. 124. etc. ac cap. 6. num. 32. etc. Daniel Ottho, de iure public. cap. 11. fol. 350. Magis enim est, ut cum Gailio, vide Dn Bocerum, tractat. de iuris dict. cap. 3. num. 78. causam huiusprivilegii, praeminentiae et excellentiae principalis dignitatis adscribam. Et haec videntur omnia eo niti fundamento, quod ordo ille iudiciarius est ex translatione vel pacto introductus.

XI.

Porro in causis praecipue pacem religiosam concernentibus, numquam cum Camerâ Imperiali, concurrentem iurisdictionem habere Aulam Caesaream, verissimum videtur Auctori, der Donawereischen Information, fol. 177. et multis seqq. contra Auctorem, der Donawertischen Erinnerung/part. 1. fol. 236. vide Iust. Springer. tract. de pac. religios. 14. fol 142. Cranium, part. 3. problem. 1. De concurrentiâ Aulici, et Cameralis iudicii, vide tractat. Germanicum, hac de re singular. Ambergae impress. Arnold. Engelbrecht, disputat. de iurisd. Imperii thes 1106. etc. Caspar Leopold. de concurrentiâ, quaest. 4. et 19. Discurs. meum, de iuris dict Imper. Roman. quaest. 12. Urget hîc, quod in constitutione pacis religiosae. § 32. Wir befehlen. diserte iubetur, ut Camerae Tribunal, ius postulantibus, citra huius vel illius religionis respectum, administret; nec Caesar ibi ullam cognoscendi facultatem sibi reservavit; quam rationem expendit Iurisconsultus quidam, apud Schvvanmannum, in observat. Camerae Imperial. ad finem Consilii de primariis precibus. Ante pacem in religione sancitam, Caesaris in causis religionem concernentibus, iudicium et iurisdictionem agnoscere noluerunt protestantes. Nunc in illâconstitutione, non Caesari, sed Camerae fuit cognitio data: coque sese adstrinxit Caesar, quod non velit Camerae hâc in parte praeiudicare. Non concessit hanc cognitionem Camerae cumulative; quia per conventionem: nec se eâ potestate privavit; quam numquam habuisse videtur.

XII.

Et tandem ex degradatione, electorum collegio competenti, (vide omnino electorum imperii sententiam, exauctorationis Wenceslai Romani Regis, apud Goldastum, tom. 1. co. situt. fol. 139.)


page 220, image: s220

colligere quimus, non ita absolutam po???tatem Imperatori esse relictam, ut quod aiunt, mutare possit quadrata rotundis, Dn. D. Bocer. de iur is d. cap. 8. num. 86. Schonborner, polit. lib. 5. cap. 33. vel quam vi Regiae Legis, Imperator olim Romanus habebat. Caesarem tamen coram Palatino Comite, in civilibus tantum; non etiam in criminalibus conveniri posse, veritati magis consonum est. Wehner. in practic. observat. verbo Außträg. vide post Freher. in orig. Palat. meum tractat. de appellat. cap. 2. nu. 9. in fin. Goldast. in rational. constitut. tom. 1. innot. ad Aur. Bull. cap. 5. Ac et Imperatores Francos depositos fuisse, tradit Lehman. lib. 2. cap. 9. fol. 151. col. 2. Sed de his quaestionibus ac aliis vicinis, videri possunt contraria scripta, edita in causaâ Donavverdensi, Informatio et Erinnerung Ac etiam aliae coincidunt quaestiones maioris momenti; An nempe Imperator possit ex causâ dispensare, vi absolutae potestatis, contr a leges communi Statuum consensu latas? An possit in casu necessitatis ordinem negligere iuris? Item an Caesar, invicem dissentientibus statibus, einen Schluß zumach en befüget? Certe hoc factum in constitutione pacis religiosae, betreffent den Geistlichen Vorbehalt. Ac etiam ex recessu Imperii de Anno 44. §. Als wir aber/etc. Aliud exemplum adfert Reinkingk. fol. mihi 245. num. 35. Certe si hoc non posset Imperator, esset Anarchia in imperio Romano, nec ulla maiestas satis plena. vide die schreiden/so tempore Rudolphi II. gewechselt worden/und zu Mimchen gedruckt seind/in einer Epistel an den Fürsten zu Anhalt. Sique Caesari non concedatur haec pote stas; tunc factiones, liguae, et tandem bellacivilia suboriuntur. Ac graviter disserit de dissensionibus et unionibus, Reinkingk. lib. 1. class. 2. cap. ult. Tutissimum etiam videtur, hasque quaestiones, non in regulas generales includi, non discursibus, thesibus, ac disputationibus (quae omnia turbant) decidi: sed ex consuetudine et ordinum voto, circumstantiis et occasionibus aptato. Saepeque sub umbra defensionis, libertas occultatur, quod tendit ad sceleris impunitatem: cuius rei exemplum habet Lehman. lib. 5. cap. 27. Quaedam notatu digna hîc addere lubet ex Cusano et Pflugio: Nicolaus Cusanus Cardinalis, et Imperii Romani rerum maximarum, et absconditarum peritissimus, Imperatoris Sigismundi Consiliarius, destatu ante et post inter regnum sequentia literismandavit, de Concord. Catholic. lib. 3. cap. 26. Regebatur quondam Imperium imperative, quoniam vox imperialis, potentiâ et vigore armabatur. Non erat lex, quam impune etiam max imus tranfire posset, nisi enim lex censuram, et pungitivam acutiem retineat, obtunditur, et in disuetudinem abit. Oportet enim, quod appetitus noxius freno legisteneatur, et intra suos terminos limitetur. Lex sine correctione censuram non habens, vitam perdit, nec lex dici meretur,


page 221, image: s221

sicut nec mortuus homo, homo. Tunc quidem vigebant leges, et timebantur imperialia statuta. Et ut severitas legum continuo usu fortisicaretur, annui, et maximi Principum conventus indicti fuêre, in quibus nullus quantaecumque potentiae legis transgressor impunitus abscessit. Oportebat quidem non imperiale tantum, sed omnium Principum, imo parentum et amicissimorum sententiam aequanimiter tollerare. Non poterat quisquam ob iusiurandum imperio praestitum, statutam legem interrogatus non approbare, et non laudare, et per eam occuirentem casum etiam contra filium non iudicare; sed erat necessarium, secundum legem unam nomium sententiam, et proferri et exsecutioni mandari. Sic absque partialitate, ex communi concordiâ, legalis sanctio censuram obtinuit, nec poterat sua libertate quisquam eandem impune transgredi. Ex hoc pax communis, et patria felix. idem, cap. 28. Erat insuper Imperatorum consuetudo, facile accusationes fractae fidei et periurii admittere, ut fidelitas, per quam solum persistit imperium, numquam negligentiâ parvipenderetur. Poena vero erat privationis, fidem non servanti. ERat tunc Imperator habens publicam defendendae pacis personam, adhaec habens de publico exercitum stipendiatum: undique per Principes et rectores timebatur, undique per populum defensor patriae, conservator libertatis, relevator oppressorum, rigidissimus exsecutor in rei publicae turbatores adorabatur, venerabatur et colebatur: tunc recte in eum delinquens, maiestatem summam offendit: et hoc crimen maximum erat, qui in patriae et omnium patrem peccavit. Quod si cuncta illa dignissima relatui inscribere, prolixior proposito fierem. Ibid. c. 29. Ex his tamen respice, quantum abscessit hodierni regiminis status, ubi plene nulla horum in usu habentur: periit omnis cura rei publicae, laxato freno, transtulit quisque leges impune. Et ubi quondam veneratio cum tremore et timore, nunc despectus vel contemptus. Et leges omnes de aranearum telis connexae sunt, minutissimae vix locustae teneri in ipsis possunt: non sicut quondam, quando in limitibus concupiscentiae ut aprorum fortisima retia continue tensa, importunos transgressores innectebant. Iam privato commodo invigilant cuncti, nulla de proximo et de futuro cura per incuriam Imperatorum, pietate tantum putantium reficere posse, et reformare ab errato. Censura omnis cessavit, nec puniuntur rebelles: Et facti sunt ex tyrannicâ dominatione Principes multi et potentes, imperio decrescente, etc. Idem, cap. 30. Est insuper alia imperii destructio: quoniam cum Imperator solum administrator in utilitatem rei publicae exsistat, saepe per pacta electorum sua quaerentium intrat regimen. Et occupata contra ius imperialia ob iusiurandum repetere non audet telonea gravantia rem publicam deponere, ac alias utiles


page 222, image: s222

ordinationes facete, et per ante cessores inconsulte absque omnium conventu amoris inordinati, aut affectiones, vel sanguinis tam in praeiudicium imperii donata vel impignorata, revocare inhibetur. Imperatores non deberent permitti, facere alienationes praeiudiciales, imperatori Principes assistere deberent, ut semper Augustus esset: sed quia cum ligant, ne ipsis donata vel obligata aliquando ficte, vel per consanguincos aut parentes, qui imperio praefuerunt, auferantur, tacent, dum idem facere vident imperatorem, ne se ipsos damnent. Curantibus enim omnibus sua augmentare, imperio ad nihil tendente, quid sequitur, nisi universorum destructio? Quoniam non exsistente potentia maiori conservativa, et pacativa imperii invidia, eadem semper crescens cupiditas, bella, schisinata, divisiones quae faciet, et tunc sicut omne regnum in se divisum, desolabitur inique collectum. Decipiuntur itaque Principes sub imperio, dum ob illum finem attrahunt et colligunt undique imperialia, ut potentiores et fortiores fiant, quoniam postuam totam capitis et imperii potestatem, membraque laniaverint et deglutiverint, desinet hierarchicus ordo Non enim est primus, ad quem concurratur. Et ubi non est ordo, ibi est confusio; et ubi confusio, ibi nullus tutus. Et sic nobibibus inter se altercantibus, ius omne in armis propriis quaerentes surgent: quoniam sicut Principes imperium devorant; ita populares devorabunt Principes. Idem, cap. 39. de concord. catholic. Et consequenter ad hoc maxime studendum, ut potestas imperii resuscitetur: alioqui de omnibus ordinatis et ordinandis nullus sequeretur effectus. Vigor legis in coerctione est, coerctionem potentiae custodit, et exsequitur: quâ sublata (quia nitimur in vetitum, et sumus ab adolescentia proni ad malum) legalis censura, et per consequens pax et iustitia non diu persistent.

Quum ergo hoc ita sit, oportet per reformationem modus ad hoc detur. Quondamsolebant Episcopi, Abbates, principes, Comites secundum sibi subiectam Provinciam et terram, annua et quottidiana servita, personalia et realia, imperio facere: Ex quibus quidam Stipendiarli exercitui quottidiano imperiali pro defensione Rei publicae tenebantur: acetiam ipse Imperator honestissimum Imperialem statum gestare solebat. Quo quidem Imperiali et Rei publicae defensione exercitu deficiente, periit Res publica multum. Perinde itaque foret, huic ordinationi diligentissimam operam dare, ut per annuas contributiones moderatas, secundum dominia et loca, talis exercitus erigeretur, ut et per ipsum iustitia et pax servarentur. Posset itaque facile de teloniis imperialibus et gabellis, Principibuspro Republica concessis, competens portio pro status Imperii annue reservari, et ab omnibus teloniis in portione moderatâ abstrahi. Consimilia fere hahet Iulius Pflug.


page 223, image: s223

Episcopus Numburg. Vir exquisitae prudentiae et magnae virtutis, et ob haec et alia animi ornamenta Imperatori Carolo V. perquam carus, in libello de Republicâ Germaniae. Atque haec (inquit hactenus de optimo Rei publicae nostrae statu, in quo nec emolumentum bonum, nec ius aequabile, nec concordia, nec libertas, nec dignitas vera, nec iustum unius Imperium, nec denique illa Sacrosancta DEI immortalis Religio desiderari posset. Nunc vero vellem, aut caedem Res publica nullas postea labes contraxisset, aut mihi integrum esset, easdem ipsas praeterire. Quanto enim maiore cum voluptate animi in cogitatione optimarum illarum rerum versor, tanto acerbiore adore afficior, quoties mihi malorum huius aetatis atque temporis in mentem venit. Verum quia non superiorum aetatum bona recensere, sed etiam quae posterrbus saeculis accepimus vulnera aperire, atque tractare decrevi. Si quo modo et haec sanari et illa recuperari possint: faciendum est profecto, quod locus hic atque salus publica postulat. Ac primo quidem etsi Res publicae eo minus labefactari possunt, quo melius constitutae sunt: tamen cum ita comparatum sit, ut non minus quam aliae res humanae sint mutabiles, et harum, ut Plato inquit, conversiones naturales, profecto cum diu et aliquot saecula fsoruisset Imperium Germaniae nostrae, ita tulit tandem casus, rebus nostris infestus, ut postmortem Friderici Secundi idem duodevinti annos Imperatore careret. Interea cum Maiores nostri non haberent, cui parerent uni, optimam illam, de quâ egimus, Rei publicae suae formam prope amisisse videntur. Quam etsi postea per Rudolphum Habspurgum Res publica recuperavit, non itatamen, ut ante, interregnum floruit. Nam quo tempore, Magistratus, Princepsque nationis nostrae praesidio Principis sui nudati erant, nec habebant a quo defenderentur, opes ipsi suas, quibuscumque rebus possent, firmarunt. Et multa corum, quae ante Imperatorum fuerunt propria, ad setranstulerunt, ut cum quisque in Civitate atque ditione suâ, et regenda et tuenda munus Imperatoris obiret, ipse eius nervis et quasi viribus niteretur. Ac cum Magistratus, Principesque nostri illa usurpassent aliquandiu, nec sine vi adb eorum possessione dimoveri posset, maluit Rudolphus deiure suo decedere, quam offendere voluntates corum quorum opera et domi et militiae utiliter uti posset: nec suspicatus fuit unquam fore, ut qui ex ipso quasi patrimonio Imperir crevissent, non obtemperaturi essent sibi, posterisque suis ultro, nec Rem publicam gratis animis adiuturi. Et quamquam Princeps hîc statuebat, se Imperium benesiciis multo facilius, quam vi atuque armis tenere posse, decessit tamen non parum de publicis Imperii eiusdem facultatibus, atque empolumentis. Quin ab eo tempore indies magis ac magis extenuata fueruntiura atque vectigalia


page 224, image: s224

Imperatorum nostrorum, ut post Carolum Quartum e publico nostro, et vectigalibus Imperii non modo non nervos bellorum, sed ne pacis quidem subsidia amplius Imperatores nostri habuerint. Debilitavit quidem ratio haec potestatem, quam penes esse debebat summa rreum nostrarum, atque ita convulsit, ut quibus Principibus, populisque Germaniae imperare oportebat Caesarem, eorum ipse nutum intueri quodammodo cogeretur: cum praesertim ei non amplius liceret, pecuniamatque Militem, sine quibus nihil rerum magnarum bene geri potest, populis Germaniae nostrae imperare, nisi Principum atque Ordinum consensus publicus accederet. Quamquam autem dignitas, atque maiestas Imperatoris nostri postea non iis opibus, nec ea potentia, quâ oportebat, sustentata fuit: tamen benevolentiâ atque virtute hominum nostrorum nixa stetit, ut Res publica nostra etsi foris minus gloriose, tamen domi satis bene administraretur. Quoad boni illi atque antiqui mores in natione nostrâ viguerunt. Nam et homines nostri iuncti fuerunt inter se, et Imperatorem observarunt, et Patriam ita amarunt, ut se pro ea gravissimis offerre periculis, atque vitam adeo suam profundere non dubitarent. Quibus, ut nihil fuit antiquius, quam honeste vivere, ac de Patria bene mereri, ita vicissim nihil odiosius, quam turpiter vivere, et Patriam deserere, ut Res publica nostra cum minus, quam ante posset, moribus tamen bonis hominum nostrorum se ipsam satis bene tuetur: et apparet verissimum esse, quod sapientissimi homines in ore habent, non esse eur uls quam statum Rei publicae bonum non virtute potius ac pietate, quam pecuniâ, opibus, potentia metiatur; cum finis eiusdem sit ipsa bene beateque vivendi ratio. Verumtamen cum Princeps nationis nostrae summus imbecillior foret, periculum erat, ne quemadmodum corpus humanum, si aliqua potiorum huius partium languescat, ipsum aegrotare incipiat gravius: Ita Res publica etiam nostra in languorem perniciosum incideret. Itaque avi, atavi, atque maiores nostri caverant sane diligenter, ne mores illi hominum nostrorum boni, quibus REs publica nostra sustentari videbatur, depravarentur; et eam inierunt rationem, ut quas forte officii atque disciplinae quasi habenas attenuatio Imperatoriae potestatis laxaret, eam legum severitas astringeret. Etenim magna quaedam inter Magistratum et Legem coniunctio. Quare lege publicâ interdictum fuit, ne quis Maiestatem Imperatoris laederet, neve vim publicam in Republica nostra susciperet: qui autem contra fecislet, gravissimâ poenâ afficeretur. Atque haec quidem Lex primo ab Henrico secundo lata, et deinceps ab aliis Imperatoribus saepe renovata fuit, ut non facile ullo tempore antiquari posset. Quae cum alios fructus, tum cum attulit Rei publicae, ut qui fortasse novarum rerum


page 225, image: s225

cupidi essent, statum huius non facile labefactare possent. Ac quo minus nobiles, in quorum virtute magnum semper praesidium fuerat Rei publicae, nescio quâ licentiâ fierent deteriores, atque corrumperentur: non passi sunt maiores nostri leges Censorias e Republicâ nostrâ tolli; sed quicumque Nobilium gravibus se criminibus obstrinxisset, et Rem publicam eiusque Principes laesisset in certaminibus, quae instar Olympidum Graecarum instituta fuerant, publice inspectante tota fere Germania infamia gravia notati fuerunt, ut quos Charitas Patriae, atque Imperatoris auctoritas in officio non contineret, poenae atque infamiae metus a sceleribus deterreret: eoque minus ordo hic Rem publicam armis, quibus eam saepe tutatus fuisset, dilaceraret. Cautum item fuit prudentissime, ne disciplina militaris, quae Rei publicae nostrae non solum utilitatem magnam, sed etiam ornamenta praeclara pepererat, facile depravari posset; neque id iniuria. Etenim si ullorum hominum. certe militum vita ac mores arctiorem, severioremque disciplinam desiderant. Quaesi laxatur, hi in illa gladiorum suorum licentia cupiditatibus suis non facile ullum statuunt modum. Et non solum hostibus, sed etiam sociis, amicis atque Provincialibus sunt infesti, nec iis, quos habent contubernales, parcunt, ab eisque manus abstinent. Et paulo post. Principio constat Imperatorem nostrum e publico Rei publicae nostrae non habeie, unde ipsa ac familia eius commode vivere possit; Abundare autem singularum regionum nostrarum Princeps atque Magistratus, ad eosque tantum bonorum atque fortunarum fluere, ut non solum commode, sed etiam laute atque cum quodam splendore vivere queant. Quod quale sit, et quantum de Imperatoris existimatione atque auctoritate detrahat, non facile dixerim: certe alterutrum horum usuvenire necesse est, ut aut Imperator noster ab iis, qui in potestate ipsius esse debent, contemnatur, ut nunc tempora sunt et mores: aut damna haec Imperii patrimonio suo, si quod habet, uberius quoquo modo sarciat. Quorum alterum non potest non nocere rei publicae, alterum vero eidem tanto minus commodum est, quanto diligentius ea, unde multum emolumentorum ad nos redit, quam tenuia, si quae habemus, curare solemus. Quare ut Imperator noster e publico nostro tantum utilitatis atque emolumentorum capere possit, quantum oportet, si suaderem Principibus, Magistratibus eiusdem rei publicae nostrae,. ut quae vectigalia publica Imperii ad se transtulerunt maiores ipsorum, ea restituerent, atque ita censum Principis suiad communem omnium utilitatem augerent, non esset profecto, cur quisquam consilium hoc meum reprehendere deberet. Etenim si Longobardorum Principes, cum primum regnum suum constituerent, de suo, quod publici iuris


page 226, image: s226

nullo tempore fuerat, in publicum tantum contulerunt, ut Rex corum censum honestum habere posset: quanto aequius esset ut nos. Imperatori nostro redderemus, quae maiores eius aliquando habuerunt? Sed quia verisimile non est, Principes, Magistratusque nostros a iure inveterato sponte sua decessuros esse, et passuros, ut res tanti emolumenti a se auferantur, ne detur causa motibus periculosis: satius esse censeo institui vectigalia nova ad utilitatem Imperatoris nostri, quam vetera restitui. Cum praesertim populis non aeque grave fuerit pendere vectigal novum, quam principibus atque Magistratibus sua, quae multum utilitatis afferunt, vectigalia amittere. Ac mihi qui dem videtur populis atque adeo cunctae Germaniae vectigal illud eo minus molestum futurum esse, quo singulorum rationes publicis commodis ita contineri videntur; ut quanto Imperator noster plus poterit, tanto singuli Rei publicae nostrae Cives Et quietius vivere, et e bonis eiusdem facilius crescere queant. Ac quid prosit habere Imperatorem, eumque potentem, notat (de interregno\ post Fridericum II. loquens) Chron. Hirs. His temporibus cum non esset Rex in terris, qui motus praedonum reprimeret, omnia per tumultum sine lege, sine ordine prolibitu fiebant. Medio tempore in partibus Alemanniae, et aliarum circumiacentium per diversos spoliatores viarum, et nobiles ipsius terrae, insolentiae perpetratae fuerunt quamplurimae. Fragm. Histor. His etiam temporibus arma ubique, leges fere nusquam dominabantur, quisque occupat, quantum potuit per vim. Ex usu fuit Principibus, nullum Imperatorem haberi. Mutius, rer. German. lib. 21.

XIII.

Ad hanc etiam, de quâ nunc agimus, Rei publicae mixtae speciemsive formam, non praeter rationem, Poloniae refero Regnum; ubi Nobiles magnam auctoritatem obtinent in Comitiis Regni. Regem eligunt, dantque ei potestatem, quam volunt; Chytraeus. lib. 23. Chronici. Bodin. lib. 1. cap. 8. de Republ. vide le Mercure Francois. fol. 109. et tamen auctoritas Regis, cum electus est, in multis rebus absoluta emicat. Eius enim muneris est, convocare Diaetas, seu publicos conventus, assignare tempus et locum, ut ipsi placet. Consiliarios eligit, Episcopos nominat, est absolutus decretorum in conventibus factorum exsequutor: est supremus Nobilium iudex in criminalibus causis. Habet in manu omnes modos remunerandi, ben eficioque affciendi cos, qui ipsi Placent. Boterus in Relationc de Mundi Imperiis. Stanisl. Krzistanovvic. de flatu Poloniae. Thuanus, lib. 56. fol. 1134. (ubi refert, Poloniae Regem, ullam sine consilio status, assensuque Nobilitatis, legem ferre posse.) Schonborner. lib. 1. politic. cap. 16. fol. 92. vide tamen Keckermann. disputat. practic, ultim, problem. ultim. Sicque refert Thuanus,


page 227, image: s227

lib. 62. a princip. fol. 132. cum clausula derogatoria electum fuisse Stephanum, Poloniae Regem: ut nempe caderet Regno, si quid contra leges ab ipso fuerit factum. Et quod conditionaliter, eligatur habetur in Polonicis statutis, §. Electio. etc. Ac quod in conventu procerum de bello debeat deliberari, eadem statuta habent. §. Bellum etc.

CAP. III. De aliis speciebus, ac exemplis Rei publicae mixtae.

MOnarchia cum Aristocratiâ, vel Democratiâ, aut cum utrisque permista censetur; ubi uni alicui gubernationis praecipua, sed non sola commissa est cura: aliquibus tamen, qui vel plebem, vel Nobiliores solum, vel utrosque simul repraesentant, eius aliquam obtinentibus partem. Ad hunc statum Althusius, aliique Politici nonnulli, omnia praecept principalia accommodaverunt; ac praeter eiusmodi rei publicae formam, nullum aliud Imperium adprobant, et legitimum agnoscunt. Auctor vindic. contra Tyrannos. Buchananus, de iure Regni apud Scotos. Hotoman. de antiq. Regni Gall. Phil. Hoenon. disputat. polit. 9. His Monarchia est, ubi regnum Aristocraticâ, vel insimul Democraticâ temperatur â alteratur. Aristocratia, ubi praeter Senatum, Ephori sunt, populum repraesentantes. Democratia, ubi Nobilium nomine, aliqui plebis licentiam refrenant. Henning Arnisaeus, doctrin. polit. cap. 8. fol. 164. ut et Velstenius, centur. quaestion. politic. decad. 7. thes. 5. unicum illum mixtionis modum, de quo actum est capite praecectenti, admittunt, vide Keckermann. disputat. practic. 36. probl. 11. Et sane haec res, dubitatione carere non videtur: cum eiusmodi civitas, ubi omnes tres Rei publicae species commiscentur, nec iura maiestatis distribuuntur, Democratia potius videatur. Verum in Democratiâ, maior pars populi concludit; hîc Rex, nobiles et plebs, con stituunt ordines tres, et tria faciunt vota: nec maior pars populi ceteris praeiudicare potest.

II.

Eorum, qui imperitant simul cum populo, Principe vel senatu; nomen et potestas est indaganda. Primumquod attinet: variis ii nominibus indigitari solent: Ordines, status, consiliarii vel senatores Regni, Les trois estats. Politici communius Ephorossex usu Lacedae moniorum) vocant, (a)po\ tou= e)fora=n: quod ad civitatis salutem oculos habeant intentos, Drusius, ad loca Genes. cap 92.) Iudaei Sanhedrim appellaverunt. Ubi vero Aristocraticum solum temperamentum Res publica admittit, fere Duces, Barones, aliique nobiliores, eiusmodi


page 228, image: s228

peragunt vices. Keckerman. lib. 2. cap. 4. fol. 563. Horum munus in eo consistere putatur; ut Magistratum summum in negotiis iustis, ope iuvent et consilio: in rebus iniustis eundem refrenent et impediant; coercen do atquee moderando licentiam illius, et denique omnibus modis praevideant, ne quid Res publica detrimenti capiat; privatis studiis, odro, facto, omissione vel cessatione magistratus summi. Et ideo penes Principem non semper est, ius Comitia Regni indicendi. Sicque libertatem, quam Ephori habent conveniendi, et in commune consulendi; unicum et praecipuum medium esse, quo omnia in Republicâ praeter morem et modum inducta revocari, et in ineliorem statum redigi soleant; ordines Regni Suetiae, Polonorum optimatibus, qui Ephororum conventus, Rege inscio institutos, criminis Maiestatis insimulaba~T; Anno 1608. responderunt et ipsorum Polonorum, simili in casu paribus conatibus excusârunt. Meteranus, in der Niderländischen Histor. lib. 28. fol 70. Sic maximum privilegium est Electorum Romanorum, qui possunt convenire, et de communibus negotiis deliberate. Gravem illam Politicorum disputationem: An Ephori in hoc statu, Principe sint principaliores? de quâ post Hotomannum et Iunium Brutum, disserit Keckerman. d. cap. fol 566. et disputat. practic. ultim. problemat. 10. ita decido: ut sui naturâ Princeps, caput etiam Ephororum sit, (ita tamen, ut si contra officium aliquid agat; tum ut privatus ac inferior habeatur.) At ubi in omnibus, eex speciali pacto, Ephori sug eriores censentur; non tune status mixtus, sed pura Aristocratia, Res publica illa aestimari debet. Ac, an Imperium maius sit Imperatore, tradit Reinkingk. lib. 1. class. 5. 6. 9.

III.

Sic rei publicae forma apud Lacedaemonios a Lycurgo instituta, ex Monarchiâ constabat et Aristocratiâ: quan do vero dominantibus Ephoris, magnâ tamen ex parte remansit regibus sua potestas, et Senatui adhuc sua constitit auctoritas; ex omnibus tribus mixtus fuit status. Aristotel. 3. polit. 10. Polybius, lib. 6. num. 4. Cragius, 1. de republic. Lacedem. 4. Imo etiam ante fuit ex omnibus mixta; si credimus Iustino, lib. 3. ubi ait Lycurgus regibus potestatem dedit bellorum, magistratibus iudicia, senatui custodiam legum, populo potestatem creandi magistratus. Iusiurandum regum et subditorum, habet Xenophon, de republ. Lacedam. fol. 44. Ac Paruta, lib. 1. discur s. 1. fol. 13. etram ante Ephoros constitutos, mire commendat hunc statum, et ex tribus mixtum esse censet. sed post Ephoros ad popularitatem declinâsle autumat. Quiblibet enim Ephorus in vincula poterat conicere regem, Aemil. Probus, in Pansaniâ.

IV.

Talis Monarchiae et Aristocratiae mixtura fuit, in Israelitico reg no. Ubi publica rerum potestas erat penes 70. Seniores, quos et


page 229, image: s229

Reges ipsi metuerunt. (ac 1. Samuel. 14. vers. 38. dicuntur anguli populi) ab eorumque potestate separatum fuit imperium, et iurisdicho regia, quam alias Rex in subditos exercebat, quod plene et reudite Ioachimus Stephani explicat. 1. de iurisdict. cap. 7. num. 12. 17. 18. et passim. acetiam de Sanhedrim, vide Otth. Gualtperium, in syllog. vocum exoticar. novi Testament. part. 1. fol. 31. adde 1. Paralip. cap. 11. vers. 3. Ita reges Philistaeorum, non plane fuerunt absoluti. Ita Achis coactus fuit dimittere Davidem, 1. Samuel. cap. 29. ad fin. Quin quoque antiquissimi Aegypti Reges, legibus adstricti fuêre certis, si credendum est Diodoro Siculo, lib. 1. cap. 70. ubi ita scribit: Primi Aegyptiorum reges non pro ceterorum instituto, monarcharum vitam agebant, ut omnia scilicet ad suum arbitrium, nullis obnoxii censuris, moderarentur: Sed universa non modo publice gerenda, sed et quottidianae vitae regimen, et victus ratio, ad legum normam conformata erant. Quippe ad ministeria ipsorum nullus adhibebatur servus, neque emptitius neque verna: sed nobilissimorum tantum Sacer dotum filii, XX. annos egressi, et prae eiusdem gentis hominibus ccteris optime instituti; ut si curatores corporis, et familiares optimos nocte dieque secum Rex haberet, nihil pravum, aut vituperatione dignum committeret. Nullus enim Princeps ad nimium improbitatis procedie, nisi praesto sint, qui cupiditatibus eius subserviant. Horae tamen noctis, quam diei praefinitae erant, quibus regem non sibi placita, sed legibus statuta, omnimode agere oportebat. Sub auroram experrecto, literae undecumque scriptae, omnium primo acceptandae erant; ut omnia rectius raoderati posset, si exacte singula regni negotia comperta haberet. Tum locus et regni insignibus spiendidaque trabeâ ornatus, diis sacrificatum ibat. Adductis tum ad aram victimis, mos erat Principem Sacerdotum regi adstantem, magnâ voce in confertâ Aegyptiorum coronâ preces enuntiaree: ut dii sanitatem, cum bonis ceteris omnibus regi, ius et aequum, erga inferiores tuenti, largiantur. Et quae ibi sequuntur, dignissima lectu. Talis etiam fuit olim status apud omnes septentrionales. Et hodie adhuc in Davico regno: Lauterbeck. lib. 1. cap. ult. im Regentenbuch. quamvis dissentiat Dn. Cluten. in Syllo. rer. quottidianar. th. 10. lit. c. Et in Suecico item: quod probant formulae iuramenti, tam a rege novo, quam legiferis et cosiliariis praestandi, vide lib. 2 legum Suecicar. capp. 4. 5. et 8. Adde exegesin depositionis Sigismundi Poloniae regis, fol. 79. et seq. ubi excat iuramentum, quod rex praestare tenetur. Et plures leges limitantes potestatem regis, ibid. fol. 342. et seq. ut non catholicus sit, ut catholicam non ducat, nec acceptet aliud regnum. Iunge oration. Skyte, Suecicilegati, ad Angliae regem. Fuerunt etiam Bohemi olim tales; vide Böhemische Landsordnung und, Landrecht passim. Licet plane regio iure cum


page 230, image: s230

iis processerit Ferdinandus I. Hortleder/tom. 2. lib. 3. et nuper ipsorum ietiam privilegia magnum passa sunt detrimentum. Est et in Hungariâ regnum mixtum. Bonfinius, lib. 9. in fin. et lib. 10. in princ. Idemque de Wurtembergiâ scribit in Pelititis Keckermannus. Islandi etiam, sub clausiilâ derogatoriâ, Norvvegiaee regibus sunt subiecti. Angrinus Ionas. de Islandia fol. 108. Demore Carinthiae vetusto, in eligendo rege, ex Aenea Sylvio, et Sabellico, multa habet Mexia lib. 3. cap. 26.

V.

Monarchia cum Democratia mixta fuit Romae, posteaquâm Servius Tullius populo multum permisit: ut patet ex Dionysio Halicarnasseo. vide me, de appellat. 2. num. 4. adde Alberic. Gentil. 3. de bello, cap. 22. fol. 683 ut et in Germaniâ olim, quamplurimis in locis. Cluverius 1. cap. 38. et cap 40. ad fin. Lehman. 2. cap. 4. Sed tamen idem sui oblitus, lib. 2. cap. 34. ait tam potentes fuisse Francos, ut nec ob scelera aperta potuerint ab Episcopis notati banno. ac eod. lib. cap. 42. de potestate Imperatorum Francicorum in suos status agit. Itidem olim in Arra goniae regno, triplici formâ rem publicam constitisse puto. Etenim in communi concilio regem creabant, hom inemque inducebant, cui iuris Arragonicinomen imponebant: quem rege maiorem ac potentiorem esse, communi populi decreto sanciebant, tandemque regem certis legibus et conditionibus creatum, his affabantur verbis; Nos qui va emos tante come vos, y podemos mas que vos etc. vos eligimos Rey etc con estas y estas conditiones. Hotomann in Franco-Galliâ. cap. 12. fol. 98. Sed Haec pleraque, Castellanorum ambitione pedetentim imminuta, (aut for san nimiâ licentiâ Arragonen sium in dscrimen posita) non ita pridem, cum omnibus eius regni immunitatibus, penitus abolevit Philippus II. Hispaniarum Rex, Pierre Matthieu. 1. fol. 114. Thuan. lib. 104. Antonius Perez. in relation. Ego tractat. de appellat. cap. 1. ad fin. Consimile fere fuit Navarrenum. vide Histor Gall. de Regno Navarreno, a princ. tit. double de l'advis. it em, mibi fol. 361. etc. ubi agitur de Coronatione Caroli Anno Christi 1; 87.

VI.

Status rei publicaetemperatus et mixtus, ex Aristocratiâ et Democratiâ est: in quo optimates ita imperant, ut simul quoque imperii sit particeps populus. Et hodie urbes plerae que istâ reguntur formâ; proindeque Statt Regiment vocat Keckerman. 2. polit. cap. 5. Olim in Germanicis civitatibus liberis oligarchia fuisse videtur: ubivis enim, fere pauci quidam ex nobilitate rem publicam administrârunt. Sed cum res publicae eorum impotenti dominatu pessundarentur, nobiles alicubi pulsi, ahbi sponte cesserunt, alibi quosdam explebeis parili numero rerum geren darum participes reddiderunt, vide Lehman, in der Speyrisehen Chronick/lib. 6. cap. 1. et seqq. adde etiam die Elsäßische Chronick


page 231, image: s231

ubi de motibus, hâc occasione concitatis Argentinae: ac de tumultibus Erfor dianis, vide Iohann. Binhard, in der Thuringischen Chronick/de Anno 1509.

CAP. IV. De Regno legitimo.

STatum quoque mixtum agnosco, liberior ubi potestas, personalisque maiestas, legibus prae ciditur, limitaturque fundamentalibus: vel certae imperandi praescriptae sunt leges Quod Regnum Legitimum, (eo quod potestas rem publicam administrandi legibus ibi sit restricta) post Aristotelem Politici (alii principatum) vocant. Inter hoc, et regnum Ephoristicum (de quo proximis praedecentibus numeris fuit dictum) parum interest, saepeque concurrunt; nempe ut Ephori tantum custodes sint legum fundamentalium et privilegiorum, absolutam potestatem certis cancellis includentium. Inter regnum vero legitimum et plenum, licet in utroque leges esse, et legibus parere debeat Princeps, hoc tamen discrimen exsistit: quod hîc Rex imperium legibus praescriptum ac definitum, certis in rebus habet; et arbitrium temperandarum legum, non penes ipsum est, sed penes rem publicam totam. Rex autem plenus, ipse arbitrium habet, vicemque totius rei publicae gerit: et cum aliquid accidit, legis contra rationem, per decretum et interpretationem, quae vulgo dispensatio dicitur, mitigat legem. Genes. Sepulveda, ad Aristot. pol. 4. cap. 4. num. 49. Non secus ac in Democratiâ, leges exsistere convenit, eae vero in potestate sunt populi: quemadmodum Romae, populus quos volebat, legibus solvebat etc.

II.

Sic non in finita potestas, permissa unquam fuit principibus in Belgas: astringebantun enim certis privilegiorum ac rituum formulis, a quibus sirecetie bant, nec monitimeliora sequebantur; tunc ordinum fuit providere, ut res publica bene administretur Hugo Grotius, de antiquitat. reiplblic. Batavicae per totum. Nobilis Belga Anonymus, Oration de iure belli belgiai, et passim Meteran. (praesertim lib. 14. fol. 574. cui hâc de re insertus est integer tractatus) ac Iohann. Le Peiti, in bistoriâ belgitian turbiarum Isaacius Pontan. in histor. urbis Ambstelodamensis

III.

Leges illae quae regnum legitimum constituunt, variae sunt, apud varias gentes. Ita multorum regnorum et civitatum fundamentalibus legibus hoc insertum reperitur, et in connubiis ac electionibus extraneorum Principum diligentissime cavetur; ne magistratus ac honores, peregrinis commendentur. Exempla sunt in Sueciâ, Poloniâ,


page 232, image: s232

Hungaria, Bohemiâ, Belgio, et teste Guetta, consil. 13. in Tirolensi Co. mitatu. Alia adhuc magis salubris lex est, ne bella suscipiantur, sine consensu civium, vel ii extra territorium (nisi pro patriâ) militare cogantur etc. Quid enim gravius quam animae cum iacturâ, simulque corporis et fortunarum damno, Principis sequi ambitionem.

IV.

Leges et Privilegia haecce, multiplici circumvallantur sepimento. Nempe vel iureiurando, vel apposito custode libertatis; veleo pacto, ut liceat in casu contraventionis, indignum pronuntiare Imperio Regem. Quam legem commissoriam Antonius Pitsillius vocat, In imagine de instruendo Principe, fol. 17. Hocque pacto freti, Belgae regem abdicaverunt Hispanum Et procurante Botscaio, ante aliquot annos, regi suo idem facere Ungari in animo habuerunt. Iurene an iniuriâ, no est, quod sine penitiori cognitione illius status aliquis decernat. Parili etia conditione a Suecis Reges olim eligebantur; qui nempe inter alia ita spondebant: Si nos, quod Deus avertat, vel alius, his in contrarium facere auderemus, aut fieri permitteremus; tum Senatorestrium regnorum. Episcopi, Praelati, Equites, Nobiles, Cives, et promiscui indigenae obligati erunt ad resistendum nobis, et illi, qui pro honore et iureiurando deposito, praememorata servare noluerit, nihil hoc pacto contra regiam nostram auctoritatem, rem publicam, vel alios ullo modo delinquentes. Retorsio adversus Petrum Parvum, cap. 13. fol. 85.

CAP. V. De Principum Iuramentis.

NOn omnia auttem Imperia, sub conditione aliquâ, aut certâ lege datâ, statim proinde mixta exsistunt: neque omnia iuramenta, quae Prineipes ad leges rei publicae obligant, iura quoque imminuunt maiestatis, et vim, ut Tacitus loquitur, resolvunt Principatus. Quibusdam enim ad honestatem tantum, seu Dei et Naturae leges observandas astringuntur: qualis mutua generalisque obligatio, iuri naturali et divino consentanea, superioritatis nil derogat iuri. Bodinus. 1. de republic. cap. 8 num. 83. Arnisaeus, polit. cap. 11. fol. 263. Cum (ut apud Iureconsultos tritumaxioma habetur) iuramentum non novam obligationem introducat, sed veterem saltem confirmet. Equidem Regum et Principum quia corda in manu Dei sunt, nescit quan doque humana imbecillitas, divinâ ope semper in digens, aliud remedium inquirere, et inquisitum agnosoere; nisi quod a Regentibus bene gubernaturis, verax iuramentum de servandâ iustitiâ exposcat. Ht cum subditorum, ob iniustum et crudele regimea, tumukum et rebellionem imminere non timeant, saltem Dei


page 233, image: s233

potentiam expavescant. Olaus Magnus, septentr. histor. 14. cap. 10. pulchre Cluten. paradox. 11. Achorrendum exemplum poenae eorum, qui etiam dedititiis pacta ac privilegia a maioribus iurata non servant, praebent posteri Saulis; ob pactum a Saule etiam ex zelo infracto; exstat 2. Samuel 21. Regulariter autem Dominum subditis suis iurare debere, in Polycratia; Sarisberiensi notat, lib. 5. cap. 11. et consentit Iacobus Angliae Rex, in tractat. de Monarch. fol. 11. ac Ritter, in tractat. de Homag. num. 117 etc. qui idem, num. 121. etc. late, de formulis agit, quibus in variis Regnis, sese Reges obstringunt: plures etiam in tractat. de Homag. Dn. Brunning. congessit. Nulla quidem unquam institutafundataque Res publica fuit, nisi ultro citroque prius inito contractu, pactisque inter subditos et magistratum conventis. Danae. 1. polit. Christ. cap. 4. et lib. 3. cap. 6. attamen Leges illae ac conditiones, partim sunt in genere; de proprio magistratus et subditorum officio, tacite vel expresse praescriptae; partim in specie, de certâ cuiusque rei publicae administrationis ac subiectionis formâ, modoque, disertis verbis proponuntur. Hae iura Regni, itemque leges Regnis fundamentales dicuntur: illae in omni Regno locum habent, hae singulorum quorundam populorum propriquo sunt, et plerumque constituunt Rem publicam mixtam. Zacharias Fridenreich. 1. polit. 10. fol. 91. De hisque Imperiis capio illud; quod homagium dicitur foedus, et ut ad subictionem subditi, sic Reges vicissim, ac parili nexu obligari ad fidelitatem. Ritter de Homag. cap. 1. n. ult.

II.

Et quod Iuramentum, quo se Princeps simpliciter ad bonam, rectamque administrationem obstringit, in absolutissimâ etiam MOnarchiâ locum tueri possit, vel ex eo apparet: quod Traianus Imperator populo iuravit, apud Dionem. lib. 68. fol. 773. Plinius, in panegyr. in edit. Levinei. fol. 71. vide Bodin. I. de Republic. cap. 9. num. 93. Sicque Lexilla fundamentalis in Galliâ, quod de coronae adunatis, nihil alienando disiungere potest Rex, haud quicquam Monarchico aximati decerpit. Ego, tractat. de appellat. cap. 16. num. 16. fol. 62. Et quemadmodum liberum est nihilominus arbitrium eius, qui Laudum suum, aequitati se conformaturum promittit: ita non minus legibus solutâ pollet potestate, iuste qui se regnaturum, nec in Imperii detrimentum aliquid moliturum, iurato spondet.

III.

Hîc quaeritur, in casu, ubi Iuramentum tam subditi, quarn Princeps praestare habeant necesse:uter prius debeat iurare? Sane si certa sint capitula, conditionesque, magis est ut prius iuret Princeps. Althus. polit. cap. 19. num. 7. Maulius, de Homag. cap. 1. num. 10. etc. Ritter. de Homag. num. 120. Reinkingk. lib. 1. class. 5. cap. 3. num. 8. etc. Quia ubi sub diti conditionaliter sunt obligati; oportet ut prius conditioni


page 234, image: s234

satiasfaciat Princeps. Quemadmodum, teste Meterano, Albertus et Ilabellae Belgii Principes, civitatibus priores iurârunt. Aliud responderem, iuramentum si sit generale, non limitatum. Videatur responsum Academiae Friburgensis, inter consil. Brunsuicensiarelatum. Attamen Traianus primus, post consules iurârunt. Plin. Panegyr. dict. fol. 71. Pertinet hûc quaestio; Ob ein hoch Thumbcapitul macht habe / bey erwöhlung eines Ertz: oder Bischoffen / die alte Capitulationes zu corrigrien/ unud newe / die sonst Fürstlicher Reputation zuwider/vorzuschreiben: Als nemblichen/daß erleine Diener / auch in propriis servitiis annemmen/ oder ohne ihren verlaubt/be vrlauben soll/iunctis ahis similibus, iure divino, et moribus quasi contrariis. Vnd ob nicht der Episcopus, daeretlich Jahr in der Regierung gewesen/vnnd zu seinem Alter kommer/solche Capitulationes zu rescin diren/vnd sich nach der alten zu reguliren / geburliche Mittel gegen den Capitularen vorn mmen möge? Ego (1) praesuppono, Episcopatum sapere naturam Regni electivi, et ex iis regulis diiudicandum quibus Regnum electivum. (2) Et ita Episcopus non habet ius aliquod a suo antecessore, pariter ut ab eo gravari nequit; ob de bita ab illo contracta, etc. (3) Episcopus habet ius omne ab electione. (4) In Regno electivo integrum est ordinibus vel electoribus praecribere capitulationes, quas lubet, et quas e re communi, utilitateque publica esse putent, ut alicubi in meo tractatu, de succession. et electione dixi. (5) Exempla Imperiorum, ubi capitulationes durae, et ex Regno absoluto tandem mixtum vel Aristocraticum fecrunt, psasim in historiis exstant. (6) Et inprimis exemplum praebet talis mutationis Imperium Romano-Germanicum, quod per capitulationes potestatem absolutam suorum Imperatorum mire limitavit, nec ultimus Imperator ad capitulationem veterem priorum provocare potest. (7) Non obstat, quod rationi contrariae censentur tales capitulationes, Ita sane videtur Aulico-politicis, omnis libertatis inimicis; Non iis, qui sciunt, etiam aliis Regibus talia vel similia praescribi. Dictator Romanus non potuit equo insidere. (8) Ratio capitulationis consistit in eo, ne ministros Princeps habeat alienae Religionis, adulatores, proditores, Tyrannidis ministros, etc. Conferunt huc omnes Auctores, qui de auctoritate capituli, sede vacante, de potestate Parlamentorum, et Senatorum Regni aliquid tradiderunt, addi etiam potest Arnisaeus, polit. lib. 2. c. 3. fol. 456. et seq. Sed audio IC. eximium tractat. singularem et operosum meditari, vber die Frag: Ob die Reichsstände Anno 1522. auff dem Reichstag zu Nürnberg versamblet/rechtmessige Versachen gehabt/sich wegen offternewerten/allzu hoch gespanneten vn~ verknüpfften geschwornen Capitulationen/so die Thumbherzen den Superioribus vorhalten/


page 235, image: s235

dergestalt/wie die verba bey dem Hortledem/teutsch/vnd etwas anders bew dem Goldasto, lateinisch/befindlich/zubeklagen. Cuius iudicio, me lubens submitto. Pertinet tamen huc Discursus Arumaei 3. ubi contra Arnisaeum et Florentinum a Venningen probat, Imperatorem, aliumque electum Principem iuramento adstringi posse, eoque ipsius potestatem limitari, ac tale etiam Iuramentum omnino servare debere.

CAP. VI. De subditis, pacticiis, exempticiis, ac privilegiatis.

POrro initii ratione, leges, de quibus hîc ago, (quae nempe absolutam restringunt potestatem) multiplices sunt. Et earum ratione, non impertinens est divisio subditorum, quâ alii pacticii vocantur, exemptitii alii, alii privilegiarii, cum Iohann. Dauth. in hyportiposi. Dissentiente Andr. Knichen. in epopsi. num. 130. vide omnino Ioach. Cluten. in fasciculorer. quottidianar. thes. 27. lit. f. g. h. Bruning. disput at. de Universitat. specieb. th. 15.

II.

Pactitii sunt; qui liberi olim fuerunt, pactis tamen quibusdam sese submiserunt, subiectione pactitiâ. Qui enim in deditionem certis foederibus pervenerunt; vel in electione sibi reser vârunt certas conditiones, suas leges, et privilegia; tales, quantum ad plenitudinem potestatis, non sub diti dicuntur. Alberic. Gentilis, d. sput. reg. 1. fol. 14. Haecque pacta, utpote cum nondum subditis facta; servanda sunt omni modo. Vincent. Cabotius. 2. cap. 11.

III.

Exemptitii dicuntur; quod aliquando fuerint municipales; at contractibus, aut praescriptione, quo ad certa iura sunt exempti. Non de totali hîc exemptione loquor; ea enim rem publicam constituit separatam. Hacque ratione Veneti, Helvetii etc. haud se membra Imperii esse fateri volunt. vid. Schônborner. lib. 5. polit. cap. 7. et iam dixi in traectat. de ppellat. cap. 2. num. 6.

IV.

a Privilegiati vocantur, propter privilegia, quae obtinent. Privilegia autem quaedam statum mixtum faciunt, quaedam superioritati haud obsunt. Quo posteriori modo, omnes fere subditi privilegiarii sunt: nullus enim vicus exsistit privilegiis non praefulgens, eaque toties ingeminat, quoties visum. Privilegia generis posterioris secundum temporum diversitatem, rerumque varietatem mutantur. Nec enim minus Privilegia, seu privatae, quam Universales Leges, in manu Imperantis esse dicuntur. Et vulgata est traditio Iureconsultorum; Principes


page 236, image: s236

gratia et privilegia, per se vel praedecessores concessa, prout ipsis videtur, revocare posse. Peregrin. 1. de Iure Fisci. c. habent es iura Fiscal. an possunt et c. num. 19. Moditius. §. Principum placita, dubitat. 18. Rauchbar. 2. quaestion. 11. vide Maulium, de homagio. cap. 9. num. 105. etc. item 123. et. Unde passim invenias clausulas in legibus, rescriptis, pragmaticis fanctionibus, et novis etiam privilegiis, exprefse veteribus privilegiis derogantes. Ex quo privilegia non confirmata a successore, nullius reputantur valoris. Sueton. in Tito. cap. 8. vide tamen Buxtorff. ad Auream Bullam thes. 37. Verum obiter hîc addo, eos Principes, qui a maioribus suis, subditis vel aliis, ob bene merita concessa privilegia, minuere vel adimer conantur, Pharaoni similes esse, qui non agnoscebat Ioesphum. Exod. 1. vers. 8. Nec ideo sine magnâ causâ, eiusmodi privilegia revocari debent. Guetta. consil. 13. Lehman. ult. cap. 41. Et hoc magis mihi placet, quam consilium Isabellae, in Parnasso. 2. ragguag l. 7. daß man sie vergreiffen laß/ ut postea in servitutem rapi queant. Nam et Saul fuit punitus, quod Gabaonitisnon servavit, quae Iosua ante multos annos promiserat p9er errorem. Iosuae 9. et 2. Reg. 21. acmonui iam supra. vide etiam Illustrem Enenckelium, tractat. de privileg. lib. 3. per tot. ubi de remissione et revocatione privilegiorum agit late. et adde Rauchbar. 2. quaest. 12. ubi, an per non usum amittantur? Ac communis est interpretum sententia, a Principe concessum privilegium, ad suos transire successores, eosque obligat, nempe quod iustitiae ac rationis ordo suadet, ut qui a successoribus sua mandata servari desiderant, praedecessoris sur voluntatem custodiant, nisi tamen enormiter praeiudicetur ipsi dignitati. Peckius. ad c. decet concessum, de reg. iur. in 6. 7. et 8. Adde Cravett. consil. 732. Qui idem, consil. 731. disquirit, an beneplacitum Principis morte finiatur. ac consil. 909 tractat, Princeps quando privilegio possit derogare. Certe si per privilegium alicui dominium sit datum, tunc sine causâ adimi nequit: puta si quis nobilitetur etc. Sicque quaedam privilegia precaria sunt, quaedam habent vim donationis. Imperator Ludovicus IV. confirmat etiam privilegia, ab Episcopis Urbi Spirensi data. Lehman. lib. 7. cap. 21. fol. 758. et fol. eod. col. 2. privilegia conceditaeterna. Revocari itidem privilegia non possunt, si transi verunt in contractum: Arumaeus, ad Auream Bullam, discurs. 5. th. 23. Georg. Everhard. vol. 1. consil. 18. (ubi quâ actione defendantur.) At vim contractus obtinere censentur; quando non subdito dantur; vel etiam subditis accepto pretio conceduntur. Peregrinus, dict. cap. num. 28. Moditius, dict. § Principum placita dubitat. 37. et 43. Zecchius, 2. cap. 1. sub nu. 6. vers. ulterius. ac tunc sunt exempti, ut puto. Non etiam turpe est Principi, foedus vel contractum cum subditis inire. Nam et ipse Deus, cum hominibus hoc


page 237, image: s237

fecit. Genes. 6. v. 18. Gen. 9. v. 8. et seqq. Gen. 15. v. 18. Gen. 17. v. 2. 4. 7. Exod 34. v. 27. Molan. de fide henretic. servandâ lib. 4. cap. 12. Nullo unquam vero modo, prioris generis privilegia, quae statum scilicet alterant imperii, et legibus fundamentalibus accensentur; a Principe, alterius sine partis consensu violari, vel revocari queunt: quia stipulatione et contractu mutuo, fere semper abeunt in pacta conventa. Hucque pertinent verba Eberhardi a Weihe, tractat. de success. et election D. ult. et E. l. cum ait: in eâ se haeresi esse, ut putet firmam obligationem inter Principes et subditos consistere; nec ab eâ pro arbitrio Principi recedere licere etc. Indeque haud permittitur Regi, Regisve successori, privilegium eiusmodi irrevocabile, vel propter bene merita concessum, si clarum sit, (vel ex naturâ verborum, vel ratione in eo expressâ, aut tacite coniecturata) ita interpretari; ut vel restringatur vel corrigatur. vide Schrader. con sil. 21. num. 45. etc. num. 104. etc. vol. 2. Rosenthal. cap. 7. conclus. 9. nu 18. pulchre Gomes. tom. 2. cap. 1. num. 1. Et quibusdam consiliariis capitale fuit, privilegia Ordinum infregisse, vide Cominaeum, lib. 5. cap. 17. fol. m. 457. Sed tamen ubivis reperiuntur (Aulicopolitici gestiunt nominari) qui ea pernicio sa censent, Boccalini. 2. de parnass. cap. 6. fol. m. 26. quiea, tamquam litis materiam aboleri, et ultra Garamantes relegari suadent: Cominaeus, 5. cap. 16. fol. 447. et cap. 17. fol. 475. aut quibus illa instar. crepundiorum sunt, apta infantibus in fletum adductos propitiare Boccalini. 2. cap. Et certe iam olim frequens apud Magnates fuit, privilegia restringere, odisse, non servare. Sic enim etiam Athenienses contra pacta dedititios oppresserunt. Aristot. 3. polit. cap. 9.

V.

Hûc tandem pertinet tractatio, confusarum potius, quam rite mistarum imperii formarum: puta, ubi distractae et separatae, ex privilegio vel consuetudine sunt iurisdictiones, ut scilicet alius hanc, alius aliam habeat speciem: alius criminalem, alius civilem. Reinkingk. fol. m. 161. Leipold. de concurr. iurisd. th. 12. Killinger discurs. 8. num. 9. etc. Ubi cynosura exsistit, quod cum quis est in generali possessione iurisdictionis, alius non plus praescripsisse putetur, quam quantum possedit. Wesembec. in paratitl. ff. de iuris dict. num. 12. Et ita in Civitatibus Imperio immediate addictis; Episcopi, Vicinique Principes multa iura habet: quae tamen subiectionem non importare censentur. vid. consil. in causâ der Statt Friedberg/ contra ihren Burggraffen. Sicque Colonia praestat Episcopo iuramentum: et ad eum a quibusdam iudiciis provocatur. Cölnische Statuta, fol. 8. et 10.

GLORIA DEO UNITRINO SOLI.