10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

SECTIO TERTIA. DE IURIBUS MAIESTATIS POLITICIS.

CAP. I. Generalia praemittit.

VUlgo recteque Galli dicunt: Dieu donne fil a toile ourdie. Et Ego itaque, qui hucusque perveni, de auxilio divino, finisque assequutione, eo mediante, non despero. Politica maiestatis potestas, cum in eo potissimum consistat; ut legibus et


page 143, image: s143

iudiciis sit absoluta, et Imperio universali rem publicam animet universam. Inde Regalia seu Maiestatis iura (quorum quidam infinita fere recensent, Petra, cap 4. et multus seqq. Ac de iis optime agit Sixtinus, Cammannus, Carpzovii C. apud Arumaeum tom. 3. discurs. 15. Einsidel) et prae aliis Choppinus, tractar. de dominio Franciae) ad sequentia capita referri posse, putarem. Quod scilicet (1) Legemac magistratus aliis dare, non ipsa accipere; sed contra Leges et Magistratuum praecepta dispensare. (2) Omnes iudicare, nullius iudicio obstringi; sed omnium aliorum iudicia examinare. (3) Adverius internam et externam vim rem publicam defendere. (4) Rerum gerendarum nervos procurare. (5) Et quae in republica sunt digniora, et splendida maxime, sola gerere queat.

II.

Regalia seu imperii iura, a iure Dominationis, plenitudinisque potestatis eminentia, non specie, sed ut effectus ac causa differre, ac ex superioritate profluere; eiusque functiones esse videntur. Ita ut legibus solutum esse, non sit peculiare ius maiestatis; sed ipsa maiestas et ius quoddam maiestatis universale. Arnisaeus, 2. de iure maiest. 1. num. 9. vide etiam Dn. D. Bocer. 1. de regalib. num. 2. Dissentit Arnold. Clapmarius, 1. de Arcanis rerum publicar. 11. et seq. Et ego itidem aliquando existimavi, duas tantum essentiales notas maiestati esse tribuendas; posteriorem quam quidam addunt (legibus soluta) inter affectiones a prioribus dependentes collocari debere. Eo ipso enim, quod maiestas summa et perpetua imperandi potestas dicitur, nec su periorem, nec parem agnoscens; necessario consequi putavi, eandem omni alieno imperio solutam esse. Sed tamen, cum in administratione regalium quarumcumque ea emineat, et cum liberâ illâ potestate regalibus hisce iurbus omnibus utatur is, penes quem arbitrium Imperii est. Ideo a ceteris regalibus, species contradistincta esse nequit: rectiusque dici putarem; iusmaiestatis spectate ad dominationem universalem (de quâ egi supra sectione prima) et particularia iura, quorum nunc aggredior explicationem.

III.

Varie porro distinguuntur et assignantur maiestatis iura. vide Iohann Camman. disputat. de iur. maiest. 2. th. 45. et seqq. usque ad fin. disspus Clapmarius, de arcan. d. cap. 1. Henric. Velsten. cent. quaest. polit. decad. 8. th. 4. Quidam ea fluere dicunt ex tribus officiis maiestatis: Ordinando, iadicando, et vindicando. vide Paurmeister. 1. de iurisdict. cap. 3. num. 13. etc. ac Bortium, apud Arumaeum, discurs. 30. cap 3. th. 3. et seqq Regalium quaedam in signum superioritatis, quaedam in vim privilegii singularis competere, dicit Thomas Michael. de iurisdict. th. 24. hoc est, quaedam in sign um supremae competuut potestatis, quaedam


page 144, image: s144

tantum ratione dignitaris praeservatae. Fachinaeus, 13. controvers. cap. 8. Communiter in maiora ac minora separari solent. Maiora, Vulteius et Bocerus, dignitatis, Imperii seu maiestatis; minora, utilitatis et fisci appellant, illa personam Imperatoris, haec fiscum respicere affit mantes. Cui feregeminum esse puto illud, quod Ioachimus Stephani, 3. de iurisdict. cap. 8. num 2. etc. scribit: Regalia consistere in duobus, (1) in a)ntecous1i/a, sen libertate agendi ex placito. (2) th=| des1poti/a, aut universali Dominio rerum. Et num. 28 etc. docet idem: Iura fiscalia, postea regalia dicta fuisse, quae Imperatores, Imperio mutato, concesserint regalibus seudis, etc. vide Hotoman. in Lexic. verb. Regalia. Verum regalia minora, vel fisci, nihil aliud esse mihi videntur, quam extraordinariae collationis, nervorumque rei publicae procurationis effectus, vel modi speciales exactionum. Et proprie in ipsâ maiestate, non sunt gradus; sed ipsa individua exsistit, sicque ratione essentiae, non sunt alia maiora, alia minora.

IV.

Nec hîc scrupulum mihi iniciunt, quae politicorum prudentissimus, Arnoldus Clapmarius, 1. de arcan. cap. 21. ex mente iuris inter pretum praetendit, cum ait: Quae regalia dicuntur Feudiftis. 2. seud. tit. 56. a iure Imperii multis differunt modis. Partim quod regalia. sive maiora sive minora; non secus atque immobilia, aliis in feudum conceduntur. Partim quod talem non prae se ferunt ma iestatem etc. Nam et alia, quam fisci regalia beneficio Imperatoris exercent ii, qui iura territorialia habent; ut doce bitur suo loco. Ac etiam regalia fisci, iure maiestatis, non patrimonii privati, spectant ad Imperatorem: vique solutae potestatis in stituuntur. Licet iis iam in stitutis, eorum commoditas in alterum transferri possit; Bortius apud Arumaeum. discurs. 30. cap. 3. thes. 47. fol. 898. tuncque non ut ius maiestatis; sed ut alii reditus possidentur: pariter ut a laicis ius decimarum. Verum facultas eiusmodi regalia instituendi de novo, aeque raro, ac libertas maiora usurpandi conceditur in feudum. Quin et ex sublimiori potestate, pro cedit horum regalium imponendorum facultas, nimirum ex des1potia|, quae maior esse videtur, quam a)utecous1i/a.

V.

Dn. Ioachim. Cluten, in Syllog. thes. 17. et 20. inter reservata, et iurium regni ad ministrationem distinguit, ut et Iacob. Bornitius, tractat. de maiest. cap. 30. et seq. Reservata et regalia, a iure maiestatis secernit. Ego nihil incommodi video, si omnia ea maiestati adscribantur, et ei essentialiter inesse dicantur. Nam et sibi aliquid singulatim reservare, nemo potest nisi maiestas. Nec perspicio satis, quomodo ius monetae, Bornitius tribuat maiestati; ius Nundinarum, Stapulae, Academiarum, Asylorum aperiendorum, etc. segreget ab eâdem. Regalia


page 145, image: s145

dicuntur interdum, tamquam competentia soli regi: eo nomine sunt iura maiestatis. Quandoque ita nominantur, ut a sole rege data; hocque in significatu, sunt tantum usus iurium maiestatis, deficiente proprietate. Reservata appellitantur, respectu iurium datorum; quasi cum iis non concessa. In ma; estate omnia essentialiter sunt idem.

CAP. II. De legum ferendarum potestate.

MAiestas ut legum vinculo est liberata: ita subditos omnes sanctionum nexu obstringit, et ad metam civilis societatis, vel ducit, vel trahit. can. quae contra mores. distinct. 8. Legesergo sancire (aut edicta, Petra cap. 10. vel bannimenta proponere: Tuschus liter. B. conslus. 2. etc. Gebott vnd verbott) quibus subditi universi ac singuli obstringantur, primum et praecipuum maiestatis civilis est attributum. vide Vasquium, illustr. 47. Conrad. Lancellot. tem pl. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 311. Bornitium, de maiestat. cap. 16. Iohann. Camman. disputat. 4. th. 1. et 15. D. Martam. 1. de iuris dict. cap. 37. Indeuqe Iacobus Patriarcha, sceptro immediate legislatorem coniungit. Genes. 49. vers. 10. Hocque sine iure, potestas politica stare nequit: Legis namque virtus est imperare, vetare, permittere, punire, l. 7. de legib. Eo ideo regali, omnes res publicae perfectae gaudent, non recognoscentes superiorem. Idemque talium statuta dici debent ius commune ac civile. Rol. a Valle, de lucro dotis quaestion. 2. a princ. Ius iam constitutum dicere, decernere, reddereque, aut etiam facto applicare ac exe qui, aliorum est magistratuum ac iudicum; in praesenti vero leges condere, solo dignum imperio esse oportet. l. fin. §. 1. C. de llb. Hinc respectu auctoritatis condendi legem, vox Regis, pro vivâ lege habetur, l. 2. §. 1. de origin. iur. Quodque Principi placuit, animo legis sanciendae, legis vigorem obtinere putatur, l. 1. ff. de constit. princip. Sive id spontaneus ingesserit motus; sive precatio, sive relatio, vel lis mota, legis postulaverit occasionem l. 3. C. de llb. Hoc intuitu, Imperatori ipsas leges subiecisse Deum, legemque animatam ipsum hominibus misisse, dicitur in Novell. 105. cap. 2. ad fin. quatenus scilicet ius positivum tollit. Lancellot. d. §. 4. fol. 315. ex causâ contra ius naturale et gentium statuit. Lancellot d. §. fol. 331. ipsumque ius divinumlimitat. Lancellot. d. loco. fol. 332. vide supra quae dixi discurs. 1. Lex itidem irritat contractus. Becanus in sebolast. theolog. tit. de llb. cap. 6. quaest. 9. potestque habilitare personas, quaest. 10. Ex hisce itidem colligere quimus, potestatem legis condendae, non meri imperii vel iiurisdictionis; sed de reser vatis


page 146, image: s146

Principis esse. Dn. Bocer. 1. de iuris dict. num. 18. et 43. Fachinae. 13. cap. 12. fol. 204. et lib. eodem cap. 22. Camman. 4. th. 12. Interdum quoque petegrini populi leges usurpantur, quamvis eius imperium non agnoscatur: sicque Poloni Saxonico iure utuntur. Fulstin. 10. cap. 8. multaeque civitates iure Lubecensi, Musculus, de success. convent. membr. 2. class. 1. conclus. 5. fol. 85. et ego, de appellation. cap. 2. §. 7. Sed hoc fit approbatione summae potestatis, quae dum alienae gentis leges introducit, eas de novo in suo territorio condere videtur.

II.

Quod vero, non posse subditis, sine consilio sapientis legem dari nostri adstruunt interpretes utriusque iuris: August. Morla. empor. iur. tit. 1. quaest. 3. Cornel. Benincas, ad titul. extr. de constitutionib. q. 7. hoc de nudâ consiliorum percipio adhibitione, quae nulsomodo ius imminuit maiestatis, felicitatem sed mage promovet eiusdem, ad beatitudincmque imperii, et ad eius gloriam redundat. Camman. disputaet. 4. th. 9. Cluten. in paradox. th. 10. Sicque in Francia, Lehman, lib. 2. cap. 39. fol. 149. ut et in Germaniâ, idem lib. 5. cap. 60. Semper in Comitiis populi Optimatum leges adprobatae fuerunt. Sane quod in l. 8. C. de llb. habetur, ad conceptionem et constituendae legis consilium refero. vide omnin. Camman. 4. thes. 10. Debet enim lex commune esse praeceptum, virorumque prudentium consultum, l. 1. ff. de legib. et a multis, non ab uno est determinandum, quod legis obtineat vigorem. Velstenius, decad. 5. th 9. Sic Decem viris legum ferendarum auctorem fuisse Hemodorum quendam Ephesium, in Italiâ exulantem, refertur in l. 2. §. 4. de orig. iur. Imo ipsi Decemviri; qui legum a se conscriptarum confirmationem a populo petere fuerunt coacti; Livius 8. Iura ma iestatis haud obtinuerunt. vide tamen l. 2. §. 4. de orig. iur Sic etiam voluit Iustinianus, non valere legem, nisi a Praefecto Praetorio fuerit adprobata. Novel. 151. et 152. nec tamen illum maiestatis participem fecit. Sicque posterioribus temporibus Senatui a Principe permissum fuit, ut Proconsules crearet, Consulibus legatos, et ius praetorium praesidibus daret, leges quas Principes ederent, ipse Senatus consultis propriis consecraret, ut Vopiscus in Probo testatur. Idemque apud Gallos Curia Parisiensis munus habet, ut nempe adprobet leges, de alienatione Domanii cognoscat.

III.

Sed commode quaeritur hîc: An et quatenus Statuta, usu, moribusque civium non recepta ligent, ad causarumve decisionem allegari queant? At Statutorum valtditatem minime requiri, ut ea moribus, ac usu civium recipiantur, exinde quis colligere possit, cum eorum vis absolute pendeat ex voluntate, iussuque statuentis, tamquam superioris, Etenim quod Principi placet, legis habet vigorem, ac Principis


page 147, image: s147

est iubere, civium obedire, l. 1. de const itut. princ. Hincque leges, hominum vitas constringere dicuntur. l. leges 9. C. de legib. et superbiae fastidio tumidus depraedicatur, qui Principis sui sensum contemnit, l. si Imperiaelis 12. C. dict. tit. Ita ut poenâ magis digni videantur cives, qui statutum non observârunt, quam ut ullus exinde, se suaeque litis decisionem, talistatuto rite subtrahere queat. (2) Haut etiam dici posse videtur, statutum usu non observatum, quasi per consuetudinem contrariam abrogatum censeri; Cum quippe qui Statuta facere nequeunt, absque superioris confirmatione, ii nec consuetudinem contrariam facere possint, inscio superiore. arg. l. 2. C. quae sit long. consuet. Sed aliud tamen communissime receptum est: nempe si Statuto aut consuetudine inveterata, contraria reformatio vel Statutum fiat, verum ante et post reformationem, Statutum, moresve veteres fuerint observati; hoc ipso legem, moresque pristinos esse retinendos, neg lectâ posteriori reformatione: ut quae moribus haut fuerit recepta. Paris de Puteo, in tractat. de Syndicat. verb. Statutum in princ. vers. et hoc semper praevalet Statutum semper practiaatum. Alex. consil. 6. incip. viso themate, sub num. 2. lib. 1. Ac pro regula generali tradunt: Statuta, quae moribus civium non sunt observata, nullas habere vires, nec etiam quemquam obligare. Iason. in l. si filius 7. sub num. 22. ff. de liber. et posthum. Rol. a Vall. tractat. de lucro dot. quaest. 99. Schrader de fend. paert. 10. sect. 20. num. 151. Schulthes. quaest. practic. 1. tom. 1. Sicque universum Saxonicum Ius. etsi multis iam saeculis mandatum literis exstet, et ab Imperatoribus etiam confirmatum siet: Muscul. de success. convent. class. 1. membr. 2. conclus. 5. lib. 6. num. 187. attamen id eatenus duntaxat obtinet locum, quatenus usu est comprobatum, forensique consuetudine receptum. Hartman Pistor. lib. 1. quaest. 16. num. 11. Scheffer. part. 2. quaest. 14. Ratio vero huius decisionis, non consistere videtur in eo, quasi Princeps, vel quilibet leges ferendi, Statutaque ordinandi potestatem habens, haut eam exercere possit, absque civium vel subditorum assensu. Ut equidem placet doctissimo Becano, qui in si holast. theolog. part. 2. tract. 3. cap. 6. quaest. 8. fol. 322. (vide Bellarmin. 2. de Concil. cap. 17. Carnin. in Turri Babel. cap. 3. fol. 75.) scribit: Principem non habere facultatem condendi legem, repugnante communitate. Id licet aequitati naturlai congruum exsistat, vix tamen quis apud Aulico-politicos obtinebit, et quoque in ure nostro sacrilegiumhabetur, de iudicio ac potestate Principis disputare. l. 3. C. de crimine sacril. Ideoque puto, eatenus statuta usu haud adprobata, non valida censeri: quia Princeps, permittens statutum, legemque suam non observari; tacite censetur voluntatem, legemque suam revocâsse. Eademque ratione valet consuetudo contraria legi, aut


page 148, image: s148

abrogatoria statuti. ad populi commodum facti: adeo ut nostrates dicant, scientiam vel consensum Domini superioris, eo in casu necessarium haut esse. Natta consil. 19. incip. in causa D. Thesaur arii n. 7. et consil. 98. in caus â, et quaestione vertente, num. 6. Rol. a Valle. d. tractat. de lucro dot. quaest. 99. num. 12. Schultes, dict. loc. quaest. 2. num. 6. etc. Sed sufficit, dum consuetudo introducitur, Principem non contradicere; etsi consuetudinem in generatione iam esse ignoret. Vult. consil. Marpurg 33. num. 75 lib. 1. Ita hoc peculiare, seu potius mirabile consuetudo habet, ut eâ mediante, tacite legem abrogare populus possit; quod eidem nullo modo licitum est, expressâ facere voluntate. Iohann. Faber. in § ex non scripro, sub num. 11. inslitut. de iur. natur. gent. etc. Hoc tamen ita puto inteligendum, ut nec esse videatur; statutum vel per tale tempus non oblervari, intra quodillud per desuetudinem abrogatum videri queat, argum. traditor. a Petr. Salazar. de consuet. cap. 8 num. 12. vel in Principis, eius ve officialium praesentiâ, aliquot actus contra statutum in populo fuisse gestos, quibus auctoritas, seu vinculum statuti inbibitum censeri debet. Petr. Raver. tractat. de consuet. ver. corsuetudo non derogat legi. Pruckhmann consil. 47. num. 25. lib. 1. Schultes, quaest 2. num. 34. etc. Vix quoque est, ut solo non usu derogetur legi; sed contrarii requirantur actus, Scheffer. 2. quaest. 14. nu. 2. etc. Et itidem, legem usit non receptam esse qui dicit; illud probare necesse habet. Schultes, lib. 1. practic. quaest. 50. num. 8. etc. nec hîc requirerem cum Scheffero. dict. quaest. 14. num. 6. ut constet eam aliquando fuisse observatam. Sed tamen ut iam suprâ dixi, iustum est, ut Princeps consen su subeditorum faciat leges: idque si haud est de necessitate est tamen de aequitate et honestate. Acillae imprimis leges valent, quas populus petit. Boccalini, ragguagl. 63. centur. 1. fol. m. 277.

IV.

Ipsa legum ferendarum potestas, alteri committitur nonn unquam; sed nihilominus auctoritas et sanctio, a solâ dependet maier tate. Sic olim Praetor edicebat id est, quod ius dicturus esset suo anno, pro penebat. Goveanus, de iuris dict. 1. num. 8. Sic et Aedilium edicta, pars fuerunthonorarii iuris. Ac in Republicâ populari, raro ius a toto populo, sed a parte, paucis, uno, fuit constitutum; nec referre putabatur, an constituerit populus, sive is, cui populus negotium dedit. l. 6. §. 1. ff. quod cuiusque un. ??? sitat. Donell. 1. comm. 8. ad fin. Tileman. disput. Pandect. 2. thes. 37. vol. 2.

V.

Ex hoc itidem descendit, quod mores populi, consuetudinesque, vel exprese vel tacite approbare, maiestatis est in Monarchico ac Aristocratico Statu: nec potest illîc populus consuetudinem introducere, nisi Principis aut Senatus, (expresso vel tacito) consensu. l. 2. C. quae


page 149, image: s149

sit long. consuet Timae. Fabe. disput. ad instir. 3. th. 9. Dn. D. Harprecht. ad §. num. 12. inflitut. de Iur. Natur. vid. Nicolaum Betsium de pact. famil. illustr. cap. 3. Haud putatur statum locale, sive legem specialem (quam et inferiores condere queunt0 legibus universalibus contrariam esse posse Dn. D. Bocer. 2. de regalib. num. 62. et seqq. Unde etiam, quomodo Ekectoribus, Principibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, etc. ius condendarum legum, statutorumque competat, manifestum esse potest. Camman. 4. th. 8. adde me, ad l. 9. de iustit. et iur. quaest. 3. Sic et statuta facere Collegia queunt, aliaeque Universitates; sed non de aliis rebus, quam quarum libera administratio ipsis est concessa. ut deduxi in tractat. de Colleg. et Iur. Universitat. Hîc itidem disputari potest, an si populus aliquis alteri subiic iatur; statim victoris leges agnoscere cogatur? de quo itidem ego, lib. 2. polit. cap. 2.

VI.

Ceterum cuius est leges generales ferre, eiusdem quoque est, ius singulare, id est privilegia dare, l. 6. de llb. Lancellot. Conrad. 1. cap. 1. §. 4. fol. 339. Bornitius, de maeiestate cap. 16. pagin. 152. Camman. 4. th. 17. etc. pulchre et succincte hâc de materiâ Scotanus, in Paratitl. Cod. lib. 1. tit. 14. fol. 102. etc. sive sint Personae, sive rei, l. privilegia. 196. de regul. iur. Hocque innuit Lex 12. Tabul. cum ait: Privilegia nisi Comitiis Centuriatis ne irroganto. Qui secus faxit, capital esto. Privilegia etiam accipiens. vel petens, aut et iactans, eoipso fatetur, se concedentis subditum esse. Reinking. fol. m. 251. lib. 2. class. 2. cap. 8. num. 20. Ac licet. peregrini etiam privilegia habere possint; id tamen fit respectu territorii concedentis, in quo versantur, vel mercimonia exercent, aut conversantur; quo intuitu peregrini etiam aliquo modo subditis accensentur, ut dixi lib. 1. politic. cap. 11. An vero conducat privilegia dare, disquirit Carnin in oppugnat. Turris Babylon. part. 3. cap. 4. fol. 609.

VII.

Leges autem ferre, non solum intelligimus novas; sed et veteresconfirmare, l. 2. C. de decurion. constitut. de concept. digestor. §. 7. Et ita easdem viterpretari; ut ita interpretatio pro iure habeatur, l. fin. §. 1. C. de legib. l. 43. de vulg. et pupill. substitut. l. Neratius 19. de regul. iur. Novell. 143. in princ. Novell. 161. in princ. Lancellot. Conrad. templ. omn. iudic. 1. cap. 1. §. 3. fol. 289. Bornitius, cap. 17. Camman. 4. th. 105. Gaeddae. ad l. 6. in princ. num. 9. de verb. signif. Moditius, in decis. §. lex dubitat. 15. Symmach. 10. epistol. 40. Operio quid deliberatio Augusta constituat; cui soli fas est de scitis divalibus iudicare. Et idem alibi: Nos venerari potius, quam interpretari oracula divina consuevimus. In hocque consistit differentia iuris civilis, et principalium rescriptorum: ut haec nempe humanâ inter pretatione corrigant rigorem legum, qui in multis factorum speciebus severior est, quam benignitas suadeat aequa,


page 150, image: s150

l. 12. §. 1. ff. qui et a quibus maenumiss Paul. Busius, subitl. iur. 1. cap. 7. Quod olim munus etiam depositum fuit apud Praetorem: et ad eo multum discrepat interpretatio, quae iudici competit, vel Iureconsulto. Busius dict. lib. 1. cap. 3. et lib. 2. cap. 2. a??? 19. ut et lib. 5. cap. 16. Cuilibet enim licet ius interpretari ex aequitate: vide Becanum, in scholast. theolog. tit. de legib. cap. 6. quaest. 14 mutare vero et novum quasi ius constituere interpretatione, Principis est solius. Donell. 1. commentar. 13. Hunnius, tractat. de interpret. 1. cap. 1. vide Illustrem Enenckelium, traectat de privileg. lib. 2. cap. 2. num. 14. etc. Guil. Val. Forsterum, in interprete suo 1. cap. 1. Acalia est iustitia principis, alia iustitia iuristarum. Boccalini. cent. 2. raegguagl. 95. fol. 417. An et quatenus vero solus concedens, privilegium interpretetur, et de eo iudicet? vide Moditium. §. Principum plaesita, dubitat. 50. 60. 89. 229. et 233.

VIII.

Pariliter quoque legis mutandae potestas, eidem competit, cui et condendae. l. 1. l. penult. l. ult. C. de legib. l. 35. de reg. iur. Donell. 1. comment. 12. ubi Hilliger. Winckler. de princ. iur. 5. cap. 7. Lex quippe etiam iusta, potest per tempora iuste mutari: non enim sunt leges humanae de fine, sed de ordinatis ad finem. Bodinus, 1. de re publ. num. 94. Barth. Muschulus, de success. convent. class. 1. mem br. 1. fol. 25. et seq. Bornitius, cap. 38. Camman. 4. thes. 107. etc. Et proprius hic est legibus, non alligatae potestatis effectus: etenim legibus si ligaretur maiestas; haud pristinis revocatis, alias ponere posset. Attamen evidens utilitas esse debet, ut recedatur ab eo iure, quod diu visum fuit aequum. l. 2. de constitut. Princip. Legum namque auctoritas evilescit; si populus ea mutari videt, qui ab ipso potius Oraculi loco haberi et coli debebant. Aristotel. 2. pelitic. 6. ad fin. Dion. lib. 5. fol. mibi 501. Cabot. lib. 2 cap. 1. fol. 179. Et in mutatione, maiori prope curâ prudentiâque opus esse, Politici monent, quam in primâ sanctione requirebatur. ego lib. 2. polit. cap. 2. Sed pariter ut corrigit Leges; ita etiam Privilegia revocat Princeps. Lancellot. dict. §. 4. fol. m. 365. et dicam Deo Opt. Max. concedente, in discursu de statu mixto. ad fin.

IX.

Porro quia maiestatis solius est imperare, subditorum obedire. Lancellot. templ. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 433. ii proinde qui summum imperium habent, fidelitatem, legumque obser vantiam, ab omnibus aequaliter exigere possunt. Hincque ius Homagii, fidelitatis et obsequii, maiestatis functionibus Bornitius adscribit, caep. 27. nec id usurpare potest ullus, nisi maiestatem habens. vide Cominaeum. 3. cap. 1. fol. mihi 189. licet etiam inferiores id regale usurpent.


page 151, image: s151

CAP. III. Constitutio Magistratuum.

LEgum exsecutionis faciendae gratiâ, constituitur magistratus: ut sit ille lex vivens ac loquens, minister et custos legis mutae. l. 8. de iustit. et iur. Quantum enim est ius in civitate esse, iusque et legem a maiestate condi; nisi sint qui illud exsequantur, dicant et decernant. l. 2. §. 13. de origin. iuris Novell. 161. in princip. Ut itaque iura effectum suum nanciscantur; magistratus et iudices, aliaeque potestates in republicâ ordinari solent. Quamvis lex anima dicatur et domina civitatis; proprium tamen efficiendi motum nullum habet. Cum vero imperans cuncta providere non facile possit; plures esse magistratus oportebit, ab ipso constitutos. Hocque modo Principes ac Reges, multos oculos, multas aures, multas itidem sibi manus facere ac pedes, prudenter Aristoteles scribit 3. politic. cap. 12. Novell. 8. in epilog. ibi: Imperii famulitio. Hosque inde periculo suo creat, et pro iis tenetur. Lancellot. conrad. templ. iudic. 1. cap. 1. §. 3. fol. 304.

II.

Cum ergo maiores praesertim magistratus, maiessatici corporis sint quasi membra atque manus: eorum itaque constitutio (non secus atque ipsarum legum) ad summum merito imperium dicitur spectare. Regner. Sixtin. de Regalibus, lib. 2. cap. 15. D. Marta. tractat. de iurisdict. 1. cap. 41. Bornitius, cap. 21. Camman. 6. th. 57. Princeps primaria officia ipse conferre debet. Velstenius, centur. quaest. polit. decad. 10. thes. 3. graviter Blaise de Montluc. lib. 7. des comment. fol. 215. b. et seqq. Fürstl. Tischreden. lib. 3. cap. 16. Et id maxuma pars muneris imperatorii, vocatur a Zonorâ. Inde olim Romae ad populi favorem, magistratuum constitutio spectabat: et lex Valeria, sacrum esse cum bonis caput eius iussit, qui imperium nisi a populo haberet. Livius 2. Dionys. Halicarnass. lib 5. Adveniente porro Principatu, ad curam Principis magistratuum creatio pertinebat. l. 1. §. 1. ad L. Iul. ambit. Hincque an is quem Princeps elegerit, dignus sit? dubitare, sacrilegiumreputatur. l. 2. C. de crimin. sacrileg. Inde qui de Provincia, cum ei successum esset, non discedit, crimen maiestatis committit. l. 2. ad L. Iul. maiest. Aerod. de reb. iudicat. fol. m. 556. Ut et is qui privatus, pro potestate, magistratuve, sciens dolo malo se gerit. l. 3. d. tit. Decian. tract. crim. lib. 7. cap. 9. num. 2. 4. et 12. Quod maxumum regale, incaute neglexisse (et propemodum a se abdicâsse) ii videntur, qui dignitates et officia fere hereditaria fecerunt, vide Thesoro Politic. 1. relat. di Francia. fol. m. 183. Quodque maiestas, imperii iure,


page 152, image: s152

aliquem cogere potest, ut publicum suscipiat munus: tot. tit. quemadm. civil. muner. indic. lib. 10. C. nisi habeat excusationem. vide Wesembec. consil. 40. me, polit. 1. cap. 11. num. 13. ad fin Unde etiam magistratus, abdicando se imperio, nihil agit. L. legatus 20. de offic. praesid.

III.

Maiorum dixi magistratuum constitutionem, ad summum imperium spectare: quia si magistratus, intuitu iurisdictionis mediate constituantur; illorum creatio regalibus haud annumeratur. Molinaeus, ad consuet. Parisiens. tit. 1. gloß. 5. num. 57. Sed tamen et hoc mediata Principis auctoritate fit: Dn. Hilliger. ad Donellum, 17. cap. 7. fol. 48. etc. nam originaliter omnisiurisdictio, a fonte profluit maiestatis. Lancellot Conrad. templ. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 341.

IV.

Et hinc recte inter maiora regalia refertur, soliusque imperii summi proprium censetur, ius creandi Archiduces, Duces, Marchiones Landgravios, Comites, Barones, etc. Rosenthal. cap. 5. conclus. 2. Camman. 6. th. 60. et 63. Sunt enim ii instar Proconsulum, Praetorum, Praesidium et similium: a Regibus earum nationum, quae Imperium Graeco Romanum destruxerunt, bello subactis Provinciis, (ab initio per annum, postea ad dies vitae) in officium et administrationem, ac tandem lege successoriâ, et autocratico nomine Praefecti gubernatores. Knichen. de iure territorii cap. 1. Vincent. Cabotius. 2. disputat iur. par. cap. ult. ego, tractat. de appellat. cap. 2. section. 15. prope fin. Heigius, part. 1. quaest. 1. et 2. Unde realitas territorii et iurisdictionis, eiusmodi semper dignitatibus respondet: et nemo in Germaniâ reperitur Principum, Comitum antiquiorum etc. a quo non possideatur ditio, vel saltem a suis maioribus non fuerit possessa. Nec ut in Poloniâ, eiusmodi tituli, honores solum sunt atque dignitates. Stanisl. Krzistanovv. in description. Statuum Polon. a princip. Quâ ratione realia Baronum iura, Nobiles habere dicit Rosenthal, qui possident Baronatus, tract. de feud. cap. 9. conclus. 55. num. 5. Quamvis nunc passim in Germaniâ et alibi, Barones, Comites, et etiam Marchiones et Principes mere titulares (qui scilicet nec ipsi, neque eorum maiores, umquam territoria sic insignita possederunt) reperiantur: vide Ampliss. Rutger. Ruland. de commiss. lib. 5. cap. 4. num. 34. etc. part. 2. Reichsabschied de Anno 1548. et. Witwol auch etc quorum honorum largiendorum potestas ad ius nobilitandi spectat. Et pertinet hûc quod APasquier scribit: lib. 2. des recherches. cap. 12. fol. 188. ubi ait: Aprendre les choses avuray, les Ducs et Comtes qui sont aviourd' huy, ne sont qu' imagez de ceux qui estoient du temps de Huge Capet, n' ayans ensemble aucune prerogative sur les autres Seigneurs, si non par une Pompe dunom, et par les ceremonies exterieurs. Carle Duc va devant le Comit, et cestui devant le Baron. Magna, magnique


page 153, image: s153

momenti controversia est: An Imperator ex Comite designans Ducem, conferat tantum nobiliorem dignitatem? an vero simul tribuat ius in Senatu Principum votandi. Sane Wurtembergiae Comes Eberhardus, ab Imperatore Dux nominatus, non solum sessionem; sed et praece dentiam prae aliis quibusdam obtinuit. At hanc litem non ego mihi despondeo.

V.

Singulare autem Privilegium est Imperatoris Romani: ut ab eo exteri etiam, Regales ac Ducalespetant dignitates. Lancellot. templ. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 387. Exempla sunt in Regibus Poloniae, Daniae, Sueciae, Ducibus Ferrariae, Florentiae, Mantuae, Munsterbergae in Bohemiâ, in Lituaniâ Radziviliorum, Marq. Freher. ad Petrum de Andlo, fol. 156. Ac etiam in Rege Cypri, Appendix Helmoldi, lib. 5. cap. 2. Sic et iam olim Anastasius Imperator Regi Francorum Coronam misit, eumque Consulem ac Patricium proclamavit. Claude Fauchet. tom. 1. des antiquitez. lib. 2. cap. 22. Sicque nonnulli putant, Magnum Moscoviae Ducem (absolutissimus licet alias sit) perperam vocari Regem, cum non sit a Pontifice vel IMperatore Coronâ insignitus. Duret. des langues, fol. 856. ex Sigism. L. B. de Herberstein. Ita et Maximilianus II. Imperator, cum Pius V. Cosmum Florentiae et Senarum Ducem, Regem creare vellet, sese opposuit, dicens, Non habet Italia Regem, nisi ipsum Caesarem. Bodinus, lib. 1. de republic. cap. 9. pag. m. 148. Sleidan. continuat. part. 2. pag. 181. Thuanus, lib. 46. pag. m. 873. Obiter hîc addo, etiam ante Pium V. Cosmo Mediceo amplirem dignitatis gradum Paulum IV. et Pium IV. policitos fuisse, quod tamen veriti quorundam Principum offensionem, non praestiterunt. Et ideo ne postea quidem ad evitandam invidiam, licet Regiâ Coronâ in Aulâ Regum Coronatus Rex, sed tantum Magnus Dux appellatus est. Natal. Comes, in histor. sui temp. pag. 454. 455. 551. Parile exemplum habemus in Carolo Pugnace seu Bellicoso, ultimo Burgundiae Duce: Hic erenim a Friderico III. Imperat. Augustae Trevirorum enixe petiit, Maximiliano filio illius, filiam suam et heredem unicam despondendo, ut se Burgundiae Regem, et Imperii Legatum ac Vicarium crearet: nihilque minus quam repulsam veritus Carolus, Sceptrum et Coronam, ac cetera dignitatis regiae insignia fieri, subsellia in templo, et solium, quaeque ad coronandi et inungendi ritum faciunt, parari iussit. Sed frustra. D. Bitschius, in annotat. ad Natal. Comit. histor. pag. 376. lit. N.

VI.

Extra ordinem hîc addo, (proprie etenim ad tractatum de Magistratibus pertinere videtur.) Cum ea demum res publica bene constituta censeatur, a cuius gubernaculis removentur mali, Pittacus apud Plutarchum, in apophthegmatibus, et prima pars optimi Imperii in eo


page 154, image: s154

consistat, ut qui imperat, sit bonus: altera, ut bonis ministris utatur: tur pem ideo esse publicorum honorum, et munerum nundinationem, reiquepublicae certiffimam pestem. Novell. 86. cap. 1. Wesembec. in paratitl. ad L. Iul. ambit. num. 5. Turpissimum, ubi hastarum quasi sollemnitate, officia distrahuntur a Iovialibus pullis, et plus offerenti addicuntur. Novell. 8. cap. 7. Hoc etenim admisso, quid salvum reliquum erit? fides et probitas evertentur hâc peste quae omnia venalia habere edocet, et Principum socios fures facit, ac efficit ut unusquisque amet munus. Esai. 1. vers. 23.

CAP. IV. De gratiâ et dispensatione.

LEgum ferendarum absolutam potestatem, noxae eximendi, criminisque admissi gratiam faciendi, immediate subsequitur facultas, argum. l. 37. de regul. iur. (Indulgentias vocitarunt iam olim, Bellarmin. 1. de indulgent. cap. 5.) In hac etenim vis summae potestatis, tamquam divina aliqua, maxume enitescit; eamque solam decet acrimoniam inflectere severi iuris. fac. L. relegati. in fin. depoenis. Bodin. 1. der public. cap. 10. num. 164. Lancellot. Templ. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 392. Heigius, part. 2 quaestio. 22. D. Marta. part. 1. cap. 44. Camman. 4. thes. 68. Aerod. rer. iudicatar. fol. 824. Dn. D. Plebst. disputat. feud. 2. th. 49.

Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,
Numquam conspicitur meliore potentia causâ.

Et tum demum misericordia suum vere tuetur nomen, cum ei potentis est iuncta: sicque Deus, potens et misericors adpellatur. Anton. Perez. in aphorism. fol. 26. num. 136. Nihilque magis Principem decet, quam benevo lentiam multorum clementiâ, poenarumque remissione fibi conciliare, rigorem per officiales exercere, Boccalini, 1. ragguagl. 61. in fin. In tantumque haec remissio venialis, ad superioritatem spectat: ut Carolus V. Imperator, licet Mediolanensi senatui, potestatem concesserit regiam fere: delictorum tamen veniam largiri, aut literas salvi conductus criminum reis dare, exceperit singulatim. Hocque nec matri Regis concedi posse, maiestatis sine detrimento, curia iudicavit Lutetiana, Bodin. dict. loc. Quo etiam Tiberius Imperator respexit, qui Asyla sustulit ut gratia servatorum, solis Principibus accepta referretur. Tacit. 3. annal. Hincque Princeps solus Asyla aperit, et ad eius statuas confugienti tutum receptum praebet. Coras. miscellan. ult. cap. 26. Talis etenim statuarum ac imaginum principalium olim auctoritas fuit, ut perinde


page 155, image: s155

ac templa confugis praebuerint securitatem. Salmuth. ad Panciroll. te reb. deperd. fol. 224. et circa eas, etiam crimen maiestatis potuerit committi. Bocer. de crimin. maiest. cap. 2. num. 52. Sic porro, ut remittere; ita etiam differre solus supplicium potest, penes quem est summa potestas. Speckan. centur. 2. class. 3. quaesl. 7. Quod autem imperium merum habens, gratiam facere possit, consulit Dn. Metzger. consil. 13. praesertim si imperium merum consideretur ut regale.

II.

Alia est magistratuum conditio, qui semel iudicata mimme mutare queunt: l. 14. l. iudex posteaquam. 55. et l. 62. dere iudic. l. praeses. 42. de minor. l. 33. dere iudic. Paris de Puteo, in tract. de Syndicat. §. poena. vers. iuxtae. nec etiam ex causâ, velut ratione innocentiae postea repertae. Codex Fabrian. lib. 9. tit. 24. def. 8. freher. 3. de infam. cap. 7. in fin. Dn. D. Bocer post Heigium et P. Fabrum, 5. de iurisdict. num. 70. vide Covarruv. par. resolution. 2. cap. 98. et pract. quaest. 34. infin. Clarum, et finalquaest. 60. vers. paeriter. et quaest. 85. vers. ultertus. Eorum item corruptae videntur esse sententiae; si legibus sunt mitiores. vide Mennoch. de arbitr. 1. quaest. 96. Tiraquell. in tract. de poen. in praefat. num. 2. Facti equidem quaestio, in arbitrio est iudicantis; poenae autem persecutio, legis auctoritatireservatur. l. 1. C. ad SC. Turpill. ad de l. 8. §. 2. Cod. ad L. Iul. de ut public. l. 8. C. Theodos. de appellat. et l. 65. C. Theod. de Haeretic. Bornitius, de maiestat. cap. 19. Cabotius, 2. cap. 5. et seq. Hincque dicunt nostri Dd. Iudicem non posse poenam, lege vel statuto definitam, suo arbitrio mutare. Dn. D. Bocer, 5. de Iurisdict. num. 65. et seq. Et licet sententia fit talis, quae merito debeat mutari, hoc tamen iudex inferior facere nequit.

III.

Ceterum Princeps potis est, gratiam facere criminis, et poenae corporalis, etiam quae inrogata sit in vicem et locum pecuniariae poenae; tametsi pars contradicat. Antonius Faber, in Codic. lib. 9. tit. 34. def. 1. Moditius in decis. §. Principum lacita, dubitat. 225. At quemadmodum maiestatica potestas, criminalem, ob politicas duntaxat rationes, introductampoenam. facilius condonare potest; ita a nemine remitti possunt eae poenae ad auctoritatem Decalogituendam, a Deo ipso, quae sunt sancitae. Henric. Eckard. tractat. de ordin. ecclesiast. et polit. fol. 217. Heigius, part. 2. quaest. 24. num. 29. etc. Obrecht. de regal. th. 164. Dn. D. Plebst. disputat. feudal. 2. thes. 48. lit. b. Camman. disputat. 4. thes. 73. Phil. Hoenon. disputat. politic. 9. thes 13. et disput. de reg. Iur. 7. ad l. 37. Ego, lib. 2 politic. cap. 2. num. 19. vers. 4. Omnis quod imperans Dei sit minister, ut vindicet iram Dei, in eum qui male fecit: Roman. 13. vers. 4. 1. Reg. 20. vers. 42. et quia nihil aequius est, quam eo modo de Criminibus statui, quo absolutissima Divini Iudicii aequitas sancivit.


page 156, image: s156

Etiam propter vigorem publicae disciplinae, interest rei publicae, ne delicta maneant impunita. l. 51. ad L. Aquil. l. 6. §. illicitae C. de public. iudic. Ut unum castigans, centum alios corrigit exemplo: sic uni veniam conc edens, cum hunc ipsum, tum alios perdit infinitos. Rigiditat malos, non empllit benignitas; nec pravos homines lenitas inflectit. Respondeat ergo Princeps, quod Harpalo olim Philippus Macedo, intercedenti pro suo amico: Melius est, ut ipse qui deliquit, ignominiam ferat, quam ego. Plutarchus, in apophthegm. vide apud Simon Goulard. in apophtheg matibus sacris. Lud. Cognomento Sancti, Galliarum Regis notatu dignum effatum, in loco de iustitia. Similia etiam exempla habet Guil. Paradin. 2. cap. 97. des memoires de l' histoir. de Lyon. Otth. Melander, in loco seriis, lib. 1. num. 233. Memoriam meretur quoque Biantis dictum: Qui damnaturus quempiam ad mortem, lacrumatus est hominis merito deplorandam fortunam. Verum cum quidam dixisset: Quid est, quod defleas, cum in tuo arbitrio sit, hominem condemnare aut liberare? Resp. Bias: Necessarium quidem esse Naturae condolere: a lege autem et iustitiae discedere regulâ, magis periculosum videri. Stobae. Sermon. 44.

IV.

In quas regulas ne impingat Princeps, operae pretium videtur, Hispanorum imitari statutum: ubi Tribunal est, Consilium Camerae quod vocant; constans ex tribus aut quatuor Doctoribus delectis; qui una cum Rege deliberant de veniâ delictorum concedendâ, et de aliis rebus, quas illi gratias vocant. Hieron. Conestag. de Portug. et Castell. coniunct. lib. 8. fol. 401. Ut et hoc venit notandum; ubi exemplo et tamen indulgentiâ est opus; satius esse hanc post sententiam interponi. Ut ita neque partes a iustitiâ, neque a misericoridâ penitus excludantur: sed optimo utriusque temperamento procedatur. Aerod. rer. iudicat. fol. m. 566. Heigius, part. 2 quaest. 22. num. 26. Nusquam insuper condonatio poenae laudabilior reputatur, quam si Princeps iniuriam sibimetipsi illatam remittat. Budin. num. 166. At de gratiâ dandâ, multa habet Tuschus lit. G. conclus. 51. etc. de remissione poenae et infamiae, vide Tenninum, caut. 208. ac de restitutione gratiosâ, consule Oddum, quaest. 91. etc Et gratia quando valeat, disquirit Farinacius, de inquifit. quaest. 6. Quando autem sub: et obreptio vitiet gratiam, etiam in criminalibus, consulit Cravetta, consil. 2. et confil. 729. Quodque subreptio ipso iure, vitiet rescripta gratiosa, tradit idem consil. 68. pro subreptioneque habetur, quando in genere quid narratur, non in specie. Cravert. consil. 79 et 591. Addo et hoc; videri Imperatorem Romanum, non posse ei, qui in territorio alicuius Imperii Status deliquit, concedere impunitatem, (praesertim ut in priori domicilio maneat impune) cum privative in concessis, non comulative sint investiti: nec in exercitio


page 157, image: s157

iurisdictionis impediri queant. Dn. D. Bocer, tractat. de iuris diction. cap. 8. num. 80. pag. 394. Quamvis ideo Imperator habeat maiestatem. et veniam dare sit maiestatis: attamen convenit, Imperatorem ita ius hoc usurpare, ne impediat et aufferat ius inferioris; cui per contractum id concessum fuit. Sed et haec forsan quaestio altiorem requirit indagationem, vide supra discurs. 1. cap. 5. num. 3.

V.

Hûc spectat, quod fas est soli maiestati, notas maculosas vitiosae abstergere opinioni. Radulph Fornerius 2. rer. quotid. cap. 19. Camman. 4. thes. 84. vide Moditium, §. lex. dubitat: 6. Notatus iudicio, inquit Symmachus, lib. 10. epistol. 3. exploratissimum remedium veniae Imperialis implorat, ut iudicati remissione, Famae suae vulnus excludat. Ius hoc, quod competat omni populo superiorem non recognoscenti; non vero Principi inferiori, docet Turzanus, in opin. commun. §. 18. nec etiam Universitati id tribuendum esse, decidit Moditius, §. plebiscitum, dubitat. 51. Hincque Germaniae Principes non restituunt famae: sed solus Imperator, et ab eo creati Comites Palatini: ac si id facerent, non hoc vim suam ultra illorum terriotirum explicaret. Sed tamen aliud de Ducibus Italiae respondet Rodolphinus, tractat. de Ducibus numer. 178. etc.

VI.

Tam naturales item, quam suprios per rescriptum legitimat sola maiestas. Lancellot. Conrad. templ. omn. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 403. Pruckman, in §. soluta potestas,. fol. 278. Camman. disput at. 4. thes. 43. et mult. seqq. Dn. D. Bocerus, 2. de regalib. num. 68. Qui quo ad spurios, num. 108. dissentit. Elegans est disputatio: an sic legitimatus, extra legitimantis territorium etiam pro tali debeat agnosci? vid Manticam, ad coniect. ult. voluntat. lib. 11. tit. 10. num. 43. etc. Cravetta, consil. 918. Schepliz. ad constitut. Brandenburg. fol. 242. Quod sane videtur affirmandum: decet enim vicinum, vicini comiter tueri iura. vide Rodolphin. de Ducib. Ital. num. 202. etc. Sic et Archivum extra territorium valet. Dn. Ruland. de Commiss. part. 2. lib. 5. cap. 5. Aliud est, quod in Galliâ non permittitur, ut ibi legitimet Comes Palatinus, a Pontifice Maximo creatus. Papon. lib. 5. tit. 5. arrest. 1. De legitimatione, praesertim eorum, qui filii sunt naturales magnatum, et ad feuda habiles se asserunt, vide Michaelem Nizolium. allegat. 1. Item, Moditium, §. Principum placita dubitat 9. et seq. item. 32. veniam etiam concedit aetatis, Hilliger, ad Donell. lib. 21. cap. 12. lit. Z. Camman. 4. thes. 92. Minoresve habilitat ad contrahendum, Paul. Montanus, tractat. de tutel. cap. 37. regul. 2. pag. m. 186. num. 36. et fol. seq. num. 45. Nicol. Betsius, de pact. famil. fol. 273. Privilegiumque largitur, ut quis possit absque sollemnitate testari. Ac si alicui Imperator concedat privilegium libere testandi, tunc eidem


page 158, image: s158

etiam intelligitur remissa observatio sollemnitatum, quae habet ius civile. Alb. Bald. Ias. Salicet. Fulgos Butigar. et alii, in l. si quando C. de inoffic. testament. alias enim supervacaneum illud privilegium esset. Sicque Carolum Lotharingiae Ducem, postulatum Episcopum Metensem, indultum veniae aetatis ad consequendam investituram et administrationem Episcopatus, superioribus annis in aulâ Imperatoris Pragae impetrâsse constat Thomas Michael. de iurisdict. conclus. 32. lit. 6. Reinking. de regimin. Sec. et ecclesi ist. lib. 1. class. 3. cap. 12 num. 51. Et Rex Daniae, Anno 1593. die 26. April. a Rudolpho II. idem impetravit. Schônberner. 5. polit. cap. 18.

VII.

Ac generaliter sola contra leges dispensat maiestas: hoc est, a vi legum atque iudiciorum liberat, iusque necessitate pensitatâ provide relaxat. Vasquius, illustr. controv. cap. 25. August. Morla, in empor. iur. tit. 1. quaest. 2. Pruckman. tractat. de regalib. §. soluta potestas, fol. 215. et 238. Petra. cap. 27. pulchre Camman. 4. thes. 60. etc. Id quod in l. 1. ff. de constitut. princip. vocatur sine exemplo subvenire. Hocque intuitu Dominus legum (civilium) vocatur Princeps, ut Christus Sabbathi, ab ipso Deo instituti. Sed de dispensatione vide Becanum. theolog. scholast. de legib. cap. 6. quaest. 13. Tuschum lit. D. verb. dispensatio, et verb. derogatio.

VIII.

Hûc pertinet, quod rescripta contra ius concedit, Lancellot. in templo iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 337. Maiestas enim ut leges abrogat in totum, ita in casu singulari contra eas dispensat. Hûc refero quoque, quod a Principe impetratur, ut valeat muti vel surdi testamentum, l. 6. ubi Gothofred. l. 7. qui testam. fac. poss. vid. l. 10. C. eod. tit. Quo etiam restitutio singularis, quam Principes sibi vendicant, est conferenda. Bodin. 1. derepubl. cap. 10. Aerod. rer. iudicatar. fol. 817. Cravett. consil. 266. contra rem iudicatam, contra appellationem desertam, etc. Cui simile olim fuit iustertiae, quartae, vel quintae relationis; quo amplitudo Impp. in exercenda iurisdictione, ostentebatur: ut non potuerint solum, quae ter erant iudicata rescindere; sed et quartâ vel quintâ sententiâ quae erant roborata. Sed restitutio contra sententiam, in Galliis nimis familiaris, Curiae Parisiensis contemptum parit. Dn. lansius, consultat contra Galliam fol. 280. Instantiam etiam peremptam restituit Princeps. At num impensae sint restituendae abeo, qui impetrat instantiae restaurationem? disquirit Rodolphin. de Ducib. Itaeliae, num. 190. etc. qui idem num. 180. etc. dicit: quod etiam Principes Italiae, insufflent instantiam peremptam. Quodque dilatoriae literae (Quinquennel vulgo vocant, de quibus Ummius, disputat. 8. num. 26 et disputatio Beckmanni, hâc de materia singularis. Riccius, decis. 8 part. 1.) (Galli respit vocant, vide


page 159, image: s159

Nicod. in dictionar. ubi dicit, eius rei in Evangelio extare exemplum) non nisi a supremo Principe concedi queunt: Superiorem nempe qui non agnoscit aut imperii saltem qui iura exercet. Lancellot. templ. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 418. Codex fabrianus, 1. tit. 9. def. 17. Trentacinquius, tom. ult. tit. de solut. resolut. 1. et seq. Papon. lib. 5. tit. 9. arrest. 1. Nam etiam Principes, Comites, Barones, etc. qui de regalibus omnibus investiuntur; eo ipso ius gratiae; in vim drspensationis consequi dicuntur a nonnullis. Rol. a Vall lib. 3. consil. 4. num. 4. Clar. §. fin. quaest. 59. vers. et haec quidem. Hilliger. ad Donell. 22. cap. 9. lit. g. Sed in statibus imperii aliud est, quia ab eorum sententiis appellari potest. Et recessus imperii huic rei modum singularem praescribunt. Quia ius asylorum ad hocce maiestatis ius pertinere dixi, placuit inclitae rei publicae Reittlingensi luculentum concessum privilegium inserere hîc de verbo ad verbum.

Wir Maximilian von Gottes Gnaden/Römischer König/zu allen zeiten Mehrer deß Rechts/etc. bekenn offentlich mit diesem Briefs und thun kund aller männiglich / daß unser unnd deß Reichs lieben Getrewen/ Burgermeister vnd Rath der Statt Reutlingen/durch ihr erbar Bottschafft haben fürgebracht/ wie dieselb Statt Reutlingen bißhero gefreyer vnd ihre Vorfahren vnd sie gebraucht vnd hergebracht/daß ein jeglich Persohn/so ausserhalb jetzgenannter Statt/vnd dem Zehenden vnd Ettern daselbs vngefährlich Todtschläg gethan/ in derselbigen Statt/darzu gehörig Freyhung vnnd Sicherung gehabt/ also daß der oder dieselben vmb solch Todtschläg zu Recht in die gemelt Statt nicht fürgeheischen/noch daselbst gerechtfertigt/sie weren dann für Mörder angegeben vnd beklagt worden: Wie dann in der ort vnd gegnen daselbst vmb kündig vnd offenbahr sey/haben sich zu zeiten die Persohn/so gefährlich Todtschläg gethan/solcher Freyheit auch zubeheiffen/vnd zugemessen/sich vnterstanden/darauß zurielmahlen mercklich irrung vnd widerwillen erwachsen/die ihnen vnd gemeiner Statt Reutlingen zu schwerem Ratheil vnd Schaden kommen weren.

Und uns darauff demütiglich angeruffen und gebetten / sich hierinn gnädiglich zufürschen.

Demnach haben wir den gedachten Burgermeister vnd Rath zu Reutlingen/vmb solch ihrer demütigen Gebett / auch der getrewen vnd nutzlichen Dienst willen so sie vns vnnd dem H. Reich offt williglichen gethan haben/vnd hinfüro wolthun mögen vnd sollen / mit wolgedachtem Muth/gutem Rath vnd rechtem Wissen/die obbestimbren Freyheit vnd Gebrauch gnädiglich confirmirt und bestätigt / auch gesetzt und verordnet/daß nun hinfüro all und ieglich Persohn / so auß Hitz deß Zorns oder zu auffenthalt und rettung ires Lebens/ ausserthalb der Statt


page 160, image: s160

Reutlingen/vnd den Zehenden vnnd Errern daselbst/ Todtschläg thun oder vollbringen/in der gemelten Statt Reutlingen Zehenden vnnd Ettern darzu gehörig freyhung haben/vnnd daselbst vmb solche Todtschläg zu Recht nicht angefallen/gestelt noch beklagt worden/ noch auch dieweiln sie in derselbigen Statt Rentlingen / vnd solchem ihrem Zehendt vnnd Ettern wohnhafft sein / vnnd sich derselben Freyheit gebrauchen/ an vnserm vnnd deß Reichs Hoffgericht zu Rothweil/noch einigem Landgericht/oder andern. Gerichten derohalben wider sie/ihre Leib vnnd Güter nicht gericht/gerecht/gevrtheilt/noch procedirt werden/wo es aber darüber geschehe/daß solch Brtheil unnd Proceß kein Krafst/ noch Macht haben/doch wo vorbedächtlich gefährlich Todtschläg beschehen/daß sie auff der Kläger/ gegen der Thätern ansuchen recht ergehen lassen/wie sich gebührt/vnd die Handlung/so also vmb dieselben gefährlichen Todtschläg fürgenommen werden/ihnen an den obberührten Freyheiten vnd Gebrauch kein abbruch oder verletzung bringen sollen/ in keinen weg/alles vngefährlich.

Und gebieten darauff allen und ieglichen Churfürsten / Fürsten/Geistlichen und Weltlichen/Praelaten/Graven/Freyherrn/Rittern/ Knechten/Hauptleuten/Vitzthumen/Uögten/Pflegern/Verwesern/ Amptleuten/Schultheissen/Burgermeistern/Räthen/auch unsern und deß Reichs Richtern unnd Urtheilsprechern unsers Hoffgerichts zu Rothweil/so an etzo daselbs sein/und künfstiglich sein werden/und sonst andern Landrichtern/Richtern/Brtheilsprechern aller unnd ieder Gericht/und allen andern unsern und deß Reichs Unterthanen unnd Getrewen/in was Würden/Standt/oder Wesen die sein/ernstlich und sestiglich/und wollen daß Sie die obbemelte Burgermeister und Räth zu Reutlingen/und ihre Nachkommen/an den vorgemelten ihren Freyheiten/gebrauch unnd herkommen nicht irten/noch hindern / sondern sie/auch die Persohn/ so sich deren deholffen/gerühiglich geniessen/unnd gäntzlich darbey bleiben lassen/und darwider nicht tringen/bekümmern noch beschweren/noch diß iemands andern zuthun gestatten/als lieb einem ieglichen seye/unser und deß Reichs schwere Ungnad und Straff/unnd darzu ein Poen/nemblich viertzig Marck lötigs Golds/zuvermeiden/die ein ieder/ so offt er freventlich hierwider thet / vns halb in vnser vnd deß Reichs Cammer/vnd den andern halben theil den Ehrngenanten von Reutlingen/vnd ihren Nachkommen vnablässig zubezahlen verfallen sein soll. In vrkund diß Brieffs besigelt/mit vnserm Königlichen anhangenden Insigel. geben zu Mecheln am 27. Tag/deß Monats Ianuarii, nach Christi Geburt 1495 und unserer Reich deß Römischen im Neunden/vnd deß Vngerischen im fünfften Jahr.


page 161, image: s161

CAP. V. Ius poenae statuendae, seu ius vitae et necis; absolutaque iudicandi potestas.

MAiestatis vim in eo consistere dixi; alios quod iudicet omnes: tam in civilibus, quam criminalibus causis. Unde ius poenae statuendae, seu ius vitae et necis, ad maiestatem spectat, Camman. disput. 5. th. 3. Sic Polybius de Romanis, lib. 6. Morte multat populus solus. Et in lege 12. Tabul. De capite civis, nisi per maxumum Comitiatumne ferunto. Theod. Marcil in interpretamento 12. Tab. section. 83. Unde est quod dici solet; merum imperium, non nisi speciali lege dari. Sic apud Francos, Basanus Rex Sicambrorum, quocumque ibat, gladium et funem sibi praeferri iussit. in iustitiae signum; et Carolo Magno ante eius tribunal, spatha nuda, more imperiali perpetim ferebatur. M. Freher. ad Petr. d. Andlo 1. cap. 1. Philipp. Camerarius, cent 1. cap. 76. Quo etiam intuitu imperium merum, gladii dicitur potestas. Sic in Anglia, subditorum vita et membra, hoc eorum respectu, ad solum regem pertinere dicuntur. Thomas Smithus, de republic. Anglor. lib. 2. cap. 4. fol. 67.

II.

Cum quppe nulla lex valida sit absque poenâ; eius quoque qui legem fert, erit poenam definire: sive ordinariam, sive extraordinariam; aut saltem arbitrio iudicantium committere, suo termino coartato (imo ipsum Principem delinquentes interficere posse, notat Lancellot. templ. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 395. sed tamen hoc est crudele.) Hinc Princeps cuique delicto, non poenam solum potest praefinire; sed etiam praeter peonam statutam, severius in aliquos ob exemplum vindicare. l. 29. c. de nuptiis. l. 20. C. de poen. l. 13. C. Theod. eod. Sed non id fieri debet sine maxumâ causâ. Quemadmodum Anno 1055. Hanno Archiepiscopus Coloniensis, cum comperisset, iudices falsam sententiam in causâ feminae pauperis tulisse: his omnibus erui oculos iussit; excepto uno, qui Compater ipsius erat. hunc enim uno duntaxat oculo privavit, ut altero adiuctus, domum deducere excaecatos posset. Dresser. Millenar. 6. part. 2. pag. 78. et. seqq.

III.

Haec omnia ergo ita sunt intelligenda; ut in iudicando, legibus, non religione liberatus sit Princeps; quod eleganti exemplo illustrat Bodin. ult. de republic. cap. ult. num. 757. Non ut more Iapponici Regis, offensus alicui mandare possit, ut abeat, et sibi ventrem scindat.


page 162, image: s162

Christ, Matth. Dithmars. colleg. politic. 2. disput. ult. thes. 37. Et recte etiam, ac sine iacturâ suae maiestaris iuravit Adrianus: se de Senatore, aliis Senatoribus non praesentibus numquam iudicaturum. Spartianus in eius vitâ fol. m. 128. Ac quomodo sit intelligendum, quod vulgo dicunt, propter delicti enormitatem recedi a regulis iuris communis, docet Mollerus. 3. semestr. cap. 17.

IV.

Hinc ab aliis iudicibus avocat causas. Vulteius, ad l. 1. C. de iurisdict. num. 169. etc. Arumaeus, ad Aur. Bull. discurs. 5. thes. 11. Treutlerdisput. 3. thes. 10. (eum tamen modum improbat Pasquier, 6. des lettres, fol. 239.) ita ut non attentet Princeps, etsi lite coram inferiori pendente, aliquid ab eo innovetur. Robert. Lancellot. de attentatis lite pendent. limit. 12. Berlichius, conclus. 6. tom. 1. Quod tamen non competit, etiam curiis supremis. Langlae. 7. semestr. 17. Hinc iudicia omnium examinat; ad eumque tamquam ad legem vivam, ab omnibus provocari potest. D. Marta. de iurisdict. 1. cap. 43. Colerus, de iur. Imp. Roman th. 20. Bellarm. 2. de Pontific. cap. 21. Atque tam strictim, iudicium hoc summum, et provocatio extrema, maiestati est innodata, ut ne statuto quidem aboleri, antiquari, et penitus subverti queat. Ego tractat. de appellat. cap. 2. nu. 15. et ad l. 9. de Iustit. et Iur. quaest. 8. vide Ritterum, tractat. de homag. num. 176. Sicut et Duellia rogatione Tribunitiâ cautum fuit; ut qui magissratum sint provocatione creasset, eum ius fasque esset occidi. Livius lib. 3. Tantumque momenti consistere in iure provocationis extremae, Meocenasiu licavit; ut in Consilio, apud Dionem, lib. 52. suaserit Augusto; nemini unquam ut eam det potestatem, ut ab eo provocari ad Imperatorem non possit vide Philipp. Berterium, Pithanon, 1. cap. 7. fol. m. 77. De iure Relationis incognito nunc, vide Iul. Caesar. Bulengerum, its princ. Roman. 1. cap. 20. De falsâ relatione et prohibitâ adpellatione, vide Aerod. rer. iudicatar. fol. 124. Et hinc Imperatores Romani, non permittunt, ad Pontificem Maxumum adpellari, Lehman. lib. 3. cap. 14. ad fin. Ego, in tractat. de appellat. Nonnumquam tamen extra regnum adpellatur, ut in Ploniâ fieri solet. Fulstin. 10. cap. 8. Et in Germaniâ vulgo das Zugrecht indigitatur, vigore cuius civitas apud vicinam cogitur consilium petere. Ampliss. Dn. Adam Keller amicus dum viveret meus honorandus, de offic. Iuridico politic. 2. cap. 27. adde dauth. de testament. fol. mihi 13. Praeiudicia Cameralia, § Ciritas, vers. An Civitas Niderwesel etc. Quodque interdum etiam ad parem adpelletur, refert Aerod. rer. iudicatar. fol. 170. Sed haec obtinet instar prorogatae iurisdictionis, aut petitionis confilii sapientis, vel necessarii compromissi.

V.

Causas item summarie examinare, et de plano, sine strepitu, ac iudicii figurâ, sublatisque omnibus sollemnitatibus iuris positivi,


page 163, image: s163

etiam iis in causis procedere potest, ubi alias sollemniter esset procedendum. l. apud quam. de mannmiss. Robert. Maranta. in process. Iudiciar. distinct. 9. num. 3. et 8. Rodolphin. de Ducibus Ital. num. 216. (ubi ait, hoc locum tenentibus non licere.) Hûc pertiner iudicium Salomonis. 3. Reg. cap. 3. ubi singularem processum observavit, regulari iuri difformem, nec nisi Regi competentem. Ferre potis est sententiam haud conforme~ libello, quo ad ordinem iudicii. Iason. in l. 1. num. 21. et seq. de edend. et in l. 1. de constitut. princip. et legibus difformem, ac pro arbitratu, vide Aerod. fol. 762. et 764. Quandoque delinquentem, a se certissime cognitum, sine citatione et aliis similibus damnare, ac ab exsecutione incipere potest. vide omnino Aug. Morlam, in emporio tit. 2. quaest. 2. Lather. de censu, fol. 815. etc. Hacque ratione Galli defendunt mortem Guisii Ducis, iussu Henrici III. Galliae Regis, prius occisi, quam se gratiam Regis amifisse suspicaretur. Histoir. des derniers treubl. fol. mihi 160. Iehan de Serres, en l'invent. lib. 3. fol. m. 1705. Boccalini. 2. ragguagl. 44. Sed vide Rosset. histor. Tragic. 2. ubi refertur, quomodo Guisii filius vindicaverit mortem sui Patris. Sicque Seianus Tiberii Imp. iussu occisus fuit, Pierre Matthieu, in Seiaeno. fol. 255. etc. Sic et Berengarii mors, fuit mors status, (mort d' estat.) Pasquier. 5. cap. 1. In Arragoniâ etiam hâc ratione supplicio primus optimatum occisus fuit. Pierre Matthieu. lib. 1. fol. 114. etc. Etante aliquot annos Marchio d' Ancre. Adde iuridice haec tractantem Ummium, disputat. ad process. 5. num. 23. et disputat. 6. num. 44. fol. 250. Hocque idem est, quod quaerunt: an defensionem tollere queat maiestas? vide Petram, cap. 26. Verum utcumque hac de re speciose disseri possit, numquam tamen consultum est, ut violento hocce remedio maiestate gaudens utatur; namque et Deus Adamum vocavit, audivitque. eleganter Bartas, en l' impost. vers. 425. non quod aliquid sibi absconditum foret; sed et iudicibus saeculi, in sententiis proferendis exemplum daret, can. Deus omnipotens. 2. quaest. 1. C. quaeliter extr. deaccus. Ut et haud suspicione carere putant; si quis per Commissarios, non per statos, ordinariosque iudices condemnetur. Papon. lib. 22. tit. 2. Pasquier. 5. de recberch. cap. 11. et seq. Et certe iudices extraordinarii cuncti, obstricti sunt etiam extraordinarie affectibus iudices tales constituentis, et monui in tractat. de appellat. cap. 2. §. 18. Ac qui maiestati ab exsecutione incipere permittunt: non excludunt cognitionem; sed tantum processum manifestum, si is sine periculo nequeat adhiberi. Aerodius, rer. iudicatar. fol. 547. Pulchre Tertullianus, apolog. cap. 1. Inauditam si damnant causam, praeter invidiam iniquitatis, et suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire, quod auditum damnare non possint. Hûc refer, quod praeditus maiestate, ad


page 164, image: s164

concordiam faciendam partes cogit. Lancellot. Conrad. 1. cap. 1. §. 4. fol. 389.

VI.

Diiudicatio pariter, magni momenti controversiarum, soli competit maiestati. Hinc si in Imp. maledictum ingeratur, ipse consulendus est, l. 1. C. si quis Imp. maledix. Dn. Bocer, de maiestat. cap. 3. a princip. Indeque etiam nonnulli dicunt, cognoscere de crimine maiestatis, maxumis regalibus esse annumerandum: cum alias inferiorius diceret superiori. Gigas, tractat. de crimin. maiestat. tit. quis de crim. laesae maiestat. cognoscere possit, Rodolphin. de Ducib. num. 141. etc. Dissentit Dn. D. Bocerus, tract at. de crim. maiestat. cap. 4. num. 2. etc. et 2. de regalib. num. ult. in fin. Arumaeus, disputat. F. 4. thes. 18. Sixtin. 2. cap. 1. num. 18. Huius rei memorabile suppeditat exemplum apud Bernardum Girard. tom. 2. lib. 13. del l' histoir. de france fol. 14. Parricida Alberti Imperatoris, de cuius supplicio nihil statuere voluit Pontifex Maximus: disant ledit Pape, qu' il appertenoit a un Empereur, et non a un autre, d' ordonner Iapunition d' un meurtre, commis en la Personne d'un Empereur. Hûc pertinet Ducis Bironii processus, qui voluit ex privilegio vetusto, non nisi a Paribus (collegis suis) iudicari: quod ipsi denegatum fuit, eo quod decrimine maiestatis quaereretur. Alias de Senatore solus iudicat Senatus, Langlaeus, 7. semestr 18. Ex eodemque fere fundamento, nuper perduellibus denegatum fuit beneficium privilegii cuiusdam; vigore cuius nullibi conveniri queunt Cives Francofurtenses, nisi coram suis Scabinis. vide Cons. hâc de controversiâ Pii Felic. Caesaris Augustani.

VII.

Sic et hodie hostem publicum declarare, In die Achterklären: Gail. 1. de pace public. cap. 6. ac 12. (ubi de differentiâ banni inferiorum) et 2 observat. 130. num. 13. Heig. 1. quaest. 9. num. 42. et 52. Sixtin. de regalib. 1. cap. 4. num. 8. fol. 70. vide Modest. Pistor. quaest. 26. part. 1. decidere controversias Ducatuum, Comitatuum, Cammergerichtsordnung part. 2. tit. 7. vide me in disputat. nomi copolit. de success. lib. 1. ff. dissertat ult: num. fin. ac in tractat. meo de iurisdict. Imper. Roman. Solus potest Imperator, quod an in minoribus feudis, et etiam in possessorio procedat? disquirit Caspar Leipold. de concurr. Iurisdict. quaest. 5. et seq. apud Arumaeum discurs. 13. Sic et de privilegiis, eorumque interpretatione, ac aliis item rebus, momenti maioris, solus iudicat Princeps. Gail. 1. observat. 1. Lehman. lib. ult. cap. 71. ac monui etiam supra h. discurs. cap. 2. Hûc item spectat arrogatio eorum, qui sui sunt iuri: §. 1. institut. de adoption. quae hodie coram Principibus, Marchionibus (olim non nisi apud populum et Principem) peragi potest. Dn Collega Harpprecht, ad. d §. 1. in fin. Dn. Bocerus, de Iuris dict. cap. 4. num. 21. §. similiter.


page 165, image: s165

VIII.

Vicissim, ut nemo ei, penes quem est maiestas, praescribit leges; ita de eiusdem sententiâ, non iudicat alius ullus. Bodinus de republ. cap. 10. num. 160. Petr. Gregor. Tholosanus, 9. de republic. cap. 1. num. et Clapmar. 1. cap. 19. Iohann. Camman. disputat. 6. th. 66. et 73. Et stultum esse, ait Ulpianus, illud monere, a Principe non appellari. l 1. §. 1. ff. a quih appell. non licet. Ego, tractat. de appellat. cap. 2. ab initio. nisi forte a male informato, ad eundem melius informandum. Iohann. Dauth. Iunior. disput. quae lib. 2. Iuris public. Hanoviae ediri, inferta, quaest. 2. et Dux Lunaeburgae, in scripto, de nuperâ controversia, quae ipsius Celsitudini cum Hamburgesibus intercessit, sol. 7. Aliter si provocatio instituatur, puta si a Galliarum Rege provocetur ad Papam, vel Imperatorem, crimen contrahiturmaiestatis. Papon. lib. 22. tit. 1. arrest. 2. ut et monui supra.

IX.

Nec tantum ab eius iudicio non provocatur; verum et is ita iudicem dare potest, ne ab eo appelletur; sed remotâ appellatione, sententia exsecutioni mandetur, l. 1. § 4. ff. a quib appellenon licet. Lancellot. 1. cap. 1. §. 4 fol. 429. Dn. Anton. Winterus, in Assessore part. 1. cap. 4. num. 54. Ego, tractat, deappellat. cap. 2. sect. 18. sol. 67. Rodolphinus, de Ducibus, num. 209. Iudicibus ita datis, summa exedria, et extremarum appellationum consistoria aequiparantur: Berterius, 1. Pithan. 17. Ego, d. tractat. de appellat. cap. 2. section. 21. et ii etiam Status, qui circa appellationes sunt privilegiati. Si enim maiestas, summa imperii et iurisdictionis est administra; eius quoque erit constituere summum iustitae tribunal, sententiaeque extremae. Et hoc in casu, is curius sive appellatione iudicandi est datum, vice populi in democratiâ) vel Principis, (in Monarchicostatu) sententiam profert: contra quam etiam Princeps in integrum restituere potest. l. 18. §. 2. de minor. l. 3. C. si advers. rem iudic. Semper quoque ius supplicandi, illaesum sibi reservat maiestas: cum ea sit summus, ut dictum est, iudex; atque omnes conquerentes, humanitatis et iustitiae intuitu debeat audire. l. 6. ff l. adducae. C. de appellat. ego, dict. tractat. cap. 2. sub num. S. fol. 65. vide Coler, de Imp: Rom. th. 21. Sicque intelligo, quod nonnulli provocationem extremam, et ius adversus sententias restituendi non adscribunt maiestati. Dn. Cluten paradox. 12. et seq. sed tamen ius, talem iudicem dare, et proprio iure non admittere provocationem, hûa omnino spectat.

X.

Itidem in propriam iudicare potest causa: (de alio enim iudicare, est actus iurisdictionalis, quem nemo in maiestate praepollentem exercere potest.) l. 3. de his quae in testament. delent. l. 41. de hered. instit. §. fin. in fin. instit. de vulgar. substitut. Lancellot. Conrad. 1. cap. 1. § 4. fol. 375. Trentacinq. variar. resolut. lib. 2. tit. de iudic. resolut. 5. a princip.


page 166, image: s166

Bernard. Graevaens. lib. 1. conclus. 21. Rodolphin. de Ducibus num 207. quodinferiori non est concessum. Schrader. tom. 2. consil. 26. et seq. Et ut suspectus allegari nequit, maiestatem qui habet, Menoch. consil. 403. num. 12. 13. Graevaeus, 1. conclus. 33. num. 5. Sicque etiam censet Bellarminus, Pontificem Maxumum in propriâ iudicare posse causâ, in conciliis praesertim. 1. de concil. cap. ult. Hûc refero, quod Rex in galliis numqua Iitigat de possessionatu. Le Roy doibt plaider saisi. Papon. lib. 5. tit. 1. arrest. 9. At vero perniciosum quia est, ut saciat quisquam suâ sententiâ id quod velit: Maiestas ideo sibiipsi etsi queat esse iudex, causam tamen propriam, probitate, gravitate que praestantibus aliis cognoscendam comittere; horumque iudicio, ne tyrannice imperare velle videatur, suâ se subicere solet sponte. Illustris Enenckelius, 1. de privileg. cap. 7. num. 23. Hilliger. ad Donell. 17. cap. 2. lit. b. Michael Schiferer. apud Arumae. cem. 1. discurs. 18. th. 67. et seqq. ego tractat. de appellat. cap. 2. num. 9. Idque generali consuetudine observari; Paul. Busius attestatur, ad l. 10. in sin. de iuris dict. et de Hispania etiam notat Reinkingk. fol. m. 28. nu. 217. Idque etiam est divinae aequitatis. Iob. 31. si contempsi subire iudicium cum servo meo. Et recte vero notat Illustr. Cardinal. bellarminus: Principem non posse se alteri subicere, ut iudici, sed ut arbitro tantum, lib. 2. de concil cap. 18. Sic moribus et consuetudine imperii est introductum, ut Imperator vel Rex Romanus, super causis, pro quibus fuerit impetitus; non coram Pontifice Romano; sed Palatino Electore habeat respondere. Late et eleganter Buxdorff. ad Auream Bull. th. 77. et multis seqq. Marquard. Freher, in erigin. Palat. part. 1. cap. 13. item in net. ad Petr. de Andlo, fol. 194. b. Rettung dess Pfaltzgrässischen Vicariats/ fol. 103. etc. Arumaeus, ad Aur. Bull. discurs. 3. th. 45. Reinking. lib. 1. class. 4. cap. 5. Calvinisch Modtl. fol 75. Sic et in Silesiâ, certi iudices sunt constituti, coram quibus Bohemiae Rex queat conveniri. Hic Henelius, in Silesiagrapbiâ fol. 97. vide schrader. tom. 2. consrl. 23. In Marchico Electoratu quid fiat? vide Schepliz. part. 2. tit. 4. Quin et ideo, ut Princeps nec in propriâ causâ, aliquid quod iustitiae contrarium sit, expetere videatur; proinde si vel minimus dubitandi scrupulus adsit, contra siseum respondebant nostri Iureconsulti. l. puto. 10. ff. de iur. fisci. Sicque Philippus II. Hispaniarum Rex, recensente Botero, de detti. 2. fol. 21.b. Praesidi consilii regii mandavit, ut in causâ dubiâ contra se pronuntiaretur: sapendo quanto vaglia il respetto della maiesta regia nelle liti co particolari. Quod et Ludovicus V. Gall. Rex. filio suo praecepit. Dn. Lansius, Oration. pro Gallia. fol. 191. An autem a iudice, inter Principem et subditos ius dicente, et ad quem appelletur. vide Zasium, respons. singul. 2. cap. 18.


page 167, image: s167

XI.

Iusitem Archivi hûc referri potest: de quo vide Dn. Rutger. Ruland. 5. de commiss. cap. 4. part. 2. Ummium disput. ad process. 17. num. 9 et seq. nam et eius ratio nititur urgentissimâ illâ praesumptione, quae est pro fide candoreque eius, qui habet maiestatem.

CAP. VI. De iure belli movendi.

MAiestatis munus esse dixi, subditos defendere contra vim omnem. Et hûc belli inferendi pertinet potestas. 1. Samuel. 11. vers. 7. Novel. 10. l. 17. C. de remilit. lib. 12. Knichen. de territor. iur. cap. 3. num. 352. D. Marta. part. 1. cap. 39. Camman. 5. th. 48. etc. Scho~nborner. 6. polit. cap. 12. Ritter. de bomag. num. 190. etc. item 195. Raiß, Folg Musterung/ Außwöhlung nunc vocant, vide Thomam Maulium tract at. de homag. cap. 5. Bellum est publicorum armorum iusta contentio. Publica arma sunt, cuius vis liberi populi, et Principis, qui nullius alterius potestati est sub iectus. Hinc iniustum bellum censetur, si non eius, penes quem est maiestas, auctoritate moveatur. can. quid culpatur 23. quaest. 1. Dn. D. Bocer. de belle 1. cap. 5. Alber. Gentilis. 1. de iur. belli cap. 3. Hincque diffidationes privatorum, Gefthdungen. capitales habentur. Heigius, part. 2. quaest. 32. num. 8. Massa, contr ausum Duelli. num. 76. Et barbaricasunt iudicia illa, quae Selbgericht appellitantur, multis recessibus Imperii Romano. Germanici damnata: Arumaeus, ad aur. bull. discurs. 6. th. 16. ac etiam in Polonicis legibus interdicta, statuta Poloniae, verb. guerrae. Tale etiam est remedium depraedationis, cuius mentio exstat in iure feudali. Hotoman. ad tit.22. lib. 2. feud. Duces quidem italiae bellum movere posse, Rodolphinus tradit, de ducib. num. 166. haecque de Franciae statibus negat. num. 171. Ac quoque magnatibus Imperii Germanico-Romani pax publica veterem morem admodum restringit. vide omnino Gail. de pac. public. cap. 4. ubi de avocatoriis mandatis: et an suos subditos atmis coercere queant? Et Spira singulare habet privilegium, Von ihr selbst Gewalt / gegen männiglich sich zuschirmen. Lehman. 7. cap. 21. fol. 758. et seq. Quin et armorum delatio et prohibitio, ad Principes spectat: quorum puta in iure nostro, inscio imperante, interdictus est usus. l. 1. et 2. de vi public. et tot. tit. ut armor um usue etc. lib. 11. Cod. Tuschus, lit. A. concluf. 515. Ac etiam olim apud Germanos, soli Equites arma portabant. Goldast. in not. ad Par aeneticos veteres. fol. 342. nec quoque con venit tempore pacis portare arma: Borell. de magistrat. lib. 3. cap. 17. Unde vis publica habetur, quae armis; privata, quae sine armis


page 168, image: s168

infertur. Duaren. 1. disput. cap. 22. Achoc ius belli, adeo solius summa cum potestateimperantis est ut maiestatis censeatur crimen, deiectum habere, exercitum que miussu Imperatoris comparare. l. 3. § eâdem lege. ff ad leg. iul. maiest Iohann. von Eißwich. disput. politic. 13 th. 9. aut adunantiam facere. Tuschus, lit. A. conclus. 229. et perperamideo Caesar (urens mature) privatâ auctoritare socios defendit; a Mithridate vexatos. Sueton. in vitâ cap. 4. ubi Casaubonus, Hinc dare et committere imperium militare, Principis est summi: at id iam datum et concessum, ius ordinarium exsistit. Camman. 5. thes 54. et 63. Hincque Philistaei in signum subiectionis; Hebraeis arma ademerunt, et opifices armorum. 1. Samuel. 3. vers. 9.

II.

Ut ius Belli ad Principem spectat: ita militaria officia subditorum nulli subterfugere licet. Zacharias Fridenreich, politic. cap. 28. sol. 167. et seq. Camman. 5. thes. 66. Cunaeus, de Republic. Hebraeorum. 2. cap. 21. vide tamen Moditium. §. plebiscitum. dubitat. 87. et Ritterum, eict. loc. num. 93. ubi tractat, an subditus debeat personaliter Dominum iuvare, extra territorum praesertim. Hoc eodem iure Princeps subditos cogere potest, ut excubiasagant: Rutger. Ruland. decis iur. controv. 23. Sane tamen durum est cogi ad bellum, quod Prin ceps movet ex affectu, et animae corporisque salutem contra conscientiam iactare; quam propter rationem Gallicanae plebis conditionem, privilegiis quae Nobiles inibi optima maxuma habere videntur, praefert Traianus Boccalini. 2. de Parnas. ragguagl 62. Inde non videntur subditi obligari, nisi pro Patriae defensione; Zu einer Landtsrettung. Nec etiam bellum movendum, sine Ordinum scitu; ut dixi in axiomat de consil. politic. cap. ultim. De cavalcatâ subditorum, et quando Vasalliteneantur servire? vide Boriinium, ac item tract. Kohl. de servitiis feudalil us.

III.

Extra ordinem hîc, non incommode tamen quaeri potest (quamvis pertinere videatur ad tract. de Bell) An vocationem Christiano homini dignam, ii habeant milites; suis qui contenti stipendiis, nunc has alias belligerantium Principum partes, ultro (non suae Patriae signa coacte) sectantur; parum interim, uter iustam caulam belli suscipiendi habeat, curantes? Id quod ad libellam fidei et charitatis si examinetur, potius est ut negandum videatur. vid. Luther. tract at. Ob Kriegsleut auch in Seeltgen Stand sein können. tomo lenens. German. 3. fol. 315. Gail. de pace public. 4. num. 33. etc. Timpler. 4. politic. cap. 10. quaest 29. Ummium, disputat. 14. num 79. adde Lactantium, Instit. lib. 1. cap. 18. a princ. An autem Germani possint exteris Regibus in bello operam navare, Imperatore invito? disquirit Arumaeus. tit. 4. discurs. 20.

IV.

Hinc et Ius quoque, fabricas armorum bellicorum, seu


page 169, image: s169

armorum fabricandorum officinas publicas habendi; et armamentaria, Zeughäufer/ quae Armandias vel Armanias Feudistae vocant; ad regalia pertinent. c. un. quae sunt regalia. lib. 2. fendor. Novell. 85. Camman. 5. th. 64. etc. Undeeiusmodi officinae sacrae Fabricae appellantur. Hûc etiam inferri debet ius muniendi, murosque civitatis fortificandi. l. 9. derer. divis. Gail. 2. observat. 69. num. 18. Knichen. in epopsi. cum. 438. etc. Camman. 5 th. 67. Moditius. §. plebiscisum dubitat. 77. Iusitem exstruendarum artium et fortalitiorum Tuschus. lit. F. conclus. 426. Iustus Gebhardus apud Arumaeum, discurs. 17. th. 31. fol. 496. Killinger. in 4. tract. de iure Ganerbin.quodque maiestati omnia fortalitia patere debent, die össnung; et quo d custodes ponere potest in castro, invito Vasallo. Moditius, dict §. dubitat. 33. sed interdum foederato patefiunt arces, et ad hoc unus aut alter se adstringit. Lehman. ult. cap. 27. ad sin. et cap. seq. Et quod ad excubias subditi teneantur, tradit etiam Borellus, tract at. de inagistr at. lib. 4. cap. 11. Aut quod maiestas civitates tali privilegio ornare potest, ne in vicinia munitiones aut castra aedificentur. Ant. Coler. disputat. de Imper. Roman. th. 26. sane in municipiis Romanis, nec refici sine Principis, vel Praesidis auctoritate muri, nec aliquid eis superponi, coniungive potuit. l. 9. §. 4. ff. de rer. divis. Et hinc proditum a Tacito est, Iudaeos ius muniendi magnâ pecuniae vi emisse. Cunaeus. lib. 1. de republ. Hebr aeor. cap. 7. fol. 58. Libet hîc addere pragmaticam sanctionem Rodolphi I. Imper. quae nuper Spirae, in causa magni momenti producta fuit: Nos Rudolphus, Dei graciâ Roanorum Rex, semper Augustus universis Imperii Romani fidelibus, praesentes literas inspecturis, notum facimus per praesentes, quod Nobis Anno Domini, Millesimo CCLXXVIIII. Indictione septimâ, Wiennae pro tribunali sedentibus, ad instantiam Nobilis Viri, Marchionis de Hochberg, per communem omnium astantium sententiam est obtentum, quod nullus homo, qualiscumque conditionis exstiterit, in alicuius Comitis Comitia, Castrum vel munitionem aliam qualemcumque construere debeat, nisi prius ipsius Comitis super eo requisito beneplacito, et obtento, quam sententiam utpote rite et rationabiliter prolatam, approbantes, et auctoritate regiâ consirmantes, Universis vobis inhibemus, ne quis vestrûm seni ntiam huiusmodi violet, seu infrangat. Datum die et loco praedictis. A??? darff man drey Meyl vmb Speyr kein Burg aussbawen. ex privilegio ??? aroli IV. Lehman. ultim. cap 43. Sic et Carolus IV. privilegio ornar opiram, daß sie sich bevesten mögen. Lehman. ult. cap. 57. et vid. cap. 58. a princ.

V.

Pignorationes etiam, seu Repressaliae, cum habeant speciem belli, non nisi a maiestate suscipiuntur, concedunturve: de quorum iure


page 170, image: s170

et antiquitate vid. Heigium. 1. quaest. 12. Wesembec. consil. 46. Cothman. consil. 52. num. 342. et vel. 2. Balth. Ayala. de bello. 1. cap. 4. Rittershus. ad Novell. part. 3. cap. 7. Dalner. in fin. tractat. derenuntiat. Arnold. Engesorecht disputat. de Imper. Roman. th. 75. Paul. Busium. 1 subtil. cap. 17. Timae. Fabrum. disput. ad instit. 3. th. 4. Camman. 5. th. 68. Bronchorst. 1. miscellan. assert. 75. Arumae. discurs. 8. tom. 2. et tom. 4. discurs. 25. ac seqq. multis. Disputat. de Arrestis quae eft in tom. 5. disput. Basileens. th. 142. etc. Ego, tract at. de iur. bell. cap. 5. num. 6. Galli vocant, le droict de mar que; quia fere in limitibus usurpanhtur; de eoque vide Papon. lib. 5. tom. 3 ubi eius requisita; et an valeant, contra eum, qui habet salvum conductum. Sed pignorationes olim in Germaniâ concessae fuerunt; indeque inter Argentinenses et Spirenses, singulari pacto prohibitae inveniuntur. Lehman. 5. cap. 84. Ut et inter Moguntinos, Spirenses et Wormatienses. Idem lib. ult. cap. 8. Ac de generali Alemanniae consuetndine, attestatur ille idem, lib. 5. cap. 98. ad fin. Proinde in aut bentic. habita. C. ne filius pro patre prohibetur, ne studiosi eius iuris praetextu incommodentur. Et tandem hûc etiam refero, ius Duelli concedendi. August. Vischer. de Duello, fol. 79.

VI.

Verum ut bellum suscipit, id est, inimicos pronuntiat solus Princeps: Ergo etiam amicos. Et ita bellum pace finit, sola maiestas. Marta. 1. de iur is dict. cap. 39. ad fin. et cap. 40. ac 41. Nec Duces belli absque consensu populi, vel Principis, pacis constituendae potestatem habent. Cabotius. 2. disput. 15. Bronchorst. 1. miscell. cap. 14. Sed saltem induciarum, aut Treiigarum. Camman. disput. 5. th. 57.

VII.

Hûc refero, potestatem concedendisecuritatem, Ius Salvo Guardiae; Gleidliche Oberkeit/ auff freyer Heerstrassen zubegleiten: Iohann. Camman. 5. th. 21. 26. etc. vide tractat. Maulii singularem. Item, Gleid zum Rechten geben. Pulchre Ummius, disput. 8. num. 8. vide omnino Georg. Everhard. tom. 1. consil. 9. de Salvo conductu, et quis eum det. vide Arumae. vel. 2. discurs. 5. fol. 52. ac item Papon. lib. 5. tit. 7. arrest. 1. Ut et foedera sancire, ius maiestatis habetur, Waremund. de Erenberg. 1. de foe deribus. cap. 2. num. 28. et c. fol. 135. et de sub sidiis fol. 81. Bornitins, cap. 25. Camman. 5. th. 69. Nonnumquam tanta, etiam inferiorum Principum, vel rerum publicarum, est libertas; ut vel inter se in eâdem republic1a vel etiam cum aliis, componere foedera queant: dummodo semper excipiant maiestatem rei publicae superioris. Sic Principibus, liberisque Civitatibus Imperii Romani, ad publicam pacem conservandam, suamque legitimam defensionem, foedera contraherelicet Fridenreich. politic. cap. 24 fol. 643. vide tractat. meum, de foe der ibus.

VIII.

Pariter etiam. cum exteris per legatos agere, legatosque


page 171, image: s171

vel mittere, vel recipere, soli possunt, qui potestatem rei publicae habent summam. Bornitius, cap. 28. ac nemini subditorum, hoc ius concessum esse reputatur Eoque nomine, Anno 604. Hispaniae regis petiit legatus, ne Britanniae Rex, Batavorum Oratorem, Ambassadoris nomine dignaretur. Meteranus; Von den Niederländischen Kriegshändl. lib. 24. Principes licet Germaniae, idem hos ius, usu et dignitate, ac iure liberi obtinuerint Imperii. Kirchner. de legat. 1. cap. 3. num. 10. vide meum discurs. de legatis.

IX.

Ius quoque Comitiorum, ad Principem spectat. Principis enim proprium est, communem instituere deliberationem, de rebus ad rem publicam pertinentibus. Camman. 6. th. 82. Bornitius. cap. 26. Bortius, apud Arumaeum, discurs. 30. cap. 3. num. 21. fol. 875. et ad Aur. Bull. discurs. 5. num. 20. Waremund. tr. de oneribus cap. 1. Sic ad ius referunt sperioritatis, Zusammen fordern mit Glocken. Maulius, de homag. cap. 14. In Germaniâtamen ita est temperata maiestas Imperatoris, ad Comitia indicenda, opus ut ei sit adprobatione electorum. Bertram, apud Arumaeum, discurs. 9. thes. 17. etc. fol. 109. ac seq.

CAP. VII. Regalia vulgo Fisci dicta.

PEcunia rerum gerendarum nervus est; et sine sumptibus non ulla consistere res publica potest: opusque ei opibus est, sine quibus nihil fiet quod opus. Aristot. 1. polit. 7. infin. Bodin. 6. de republic. cap. 2. num 638. Simanca. 3. de republic. 15. Fridenreich. polit. 17. a princ. Henric. Klockh disput. eleg. de vectigal. iure th. 1. ego, in tractatu de aerar. a princ. Nec solum ut regnum administretur, opes ac sumptus regi procurandi: sed et magistratui summo, digna pro labore merces ac compensatio debetur; cuius vigilantiâ tutus rei publicae status, sartae tectae omnium opes, pax et tranquillitas inviolata custoditur. Adeo ut nec oculis invidiâ plenis, Magnatum in republicâ mensae inspiciendae sint, et convivia aliaque, in quibus, negotiis publicis occupati, animi recreationem iucundam, ac remissionem honestam sibi postulant dari. Inde in omni fere politiâ quoddam quasi rei publicae patrimonium est destinatum; quod ad certum tempus, vel in perpetuum, certâ civibus locatum mercede, publicis necessitatibus subveniret pacis quod esset ornamentum, subsidium belli Le Guidon de Finances de la France, part. 1. in princip. Ego, de aerar, cap. 1. num. 5. Et talia sunt bona quae maiestati ad commodiorem reinublicae gubernationem, suamque dignitatem tuendam


page 172, image: s172

conceduntur. Vocantur hodie bona regno coniuncta, et incorporats, seu Coronae unita; itemque Dos rei publicae, Cammtrgut / Domaine; cuius quidem dotis Dominus est Princeps; sed illam alienare nequit. Hûc etiam pertinent praestationes, et ordinaria tributa: Gemeine ordentliche Stewr. Ex quibus et militares copiae nutriuntur, perfruuntur item reliqui ordines attributis sive salariis; reparantur quoque muri et urbes; denique omnia alia proveniunt, quae communem subditorum salutem concernunt. Iustinian. Novell. 161. cap. 2. Heigius, part. 1. quaest. 17. num. 3. etc. Tributum est onus fructuum, et confertur ob possessiones privati soli. Potissimum accipitur pro pecuniâ, quae ab Imperatoribus atque Praesidibus in stipendia militum, et sumptus belli, a Provincialibus imperatur. Wesembec. in paratitl. ff. de publican. nu. 3. et 4. Tributa ergo pro modo census et facultatum, a singulis pensitabantur: qui quidem ideo etiam tenebantur, facultates omnes suas, bonâ fide profiteri apud censorem (qui et magister census, et censitor appellatus postea fuit) ut ab eo aestimarentur, et pro earum ratione, tributa imperarentur, aequabili aliquâ proportione: nam et hoc nomine appellatur Peraequtor. Ac si is iustum modum non servâsset, ab eo provocatio erat. l. 5. C. de censibus et censit is.

II.

Vectigalia proprie nominabant, quae a publicanis, veluti vonductoribus pendebantur. Percipiebanturque vel ex cultu agrorum, qui fere publici erant, vel ex pascuis publicis, quae res Scriptura appellabatur; vel ex mercium traie ctu, quod dicebatur portorium. Vide omnino Valent Forsterum, de iuris dict. Roman. fol. 489. vel etiam Ripaticum. Rosenthal. de feud. cap. 5. conclus. 34. aut in specie vectigal, a vecturâ; etc est id; quod praestatur ex his rebus, quae invehuntur aut evehuntur, propter usum publicae vitae. l. 21. de donaet. inter vir et uxor. Henric Klock. dict. disput. th. 7. Quam cum magnâ curâ et sumptu res publica planam et tutam commeantibus debeat praestare; haud iniquum est, aliquid in auctoramentum et compensationem eorum sumptuum, a viatoribus retribui Vide etiam de tributi et vectigalis differentiâ P. Perrenon. animadvers. 2. cap. ultim. An autem mulione vel nautâ, non solvente gabellam, merces cadant in commissum? disputant Bald. in l. cum preponas. C. de naut. foener. Cuman. consi l. 5. Thessaur. in quaest. ferens. ubi ait, profisco, contra mercatores fuisse pronuntiatum. Sed addatur, quod notat Elbertus Leoninus, emendaetion. lib. 2. cap. 11. num. 12. Differentiam esse constituendam, inter mercium vectorem et mercatorem proprietarium, ut vectoris fraude veniant in commissum duntaxat res vectoris propriae, equi puta, vehiculum, avis, non autem merces nego cidatoris, l. iu???cmus. C. de navibus nen ex cusan. lib. 11. secus si ipse mercator dolum


page 173, image: s173

adhibuerit, nam tunc mercimonia etiam in commissum ineidunt. l. cotem § Dominus navu ff. de publican. aut si consuetudo aliqua vel constitutio res licitas cum illicitis commisso subiciat, ut de Andegavensium moribus scribit Renatus Choppinus, de iuris. Andegavens. lib. 1. cap. 53.

III.

Ceterum privatae singulorum possessiones, rei publicae subici, et publici quasi iuris censentur: non quidem quod singulorum esse desiissent, sed quod sub rei publicae corpore, tamquam membrurs comprehensae, uti publicae tutelae commoditatibus gauderent; sie publicis quoque oneribus subiacere cogerentur. Et ita solvunt subditi tributum, quasi in recognitionem Imperii universalis; Illustris Enenckelius 3. de privileg. cap. 5.Cothman. ad tit. C. de summâ Trinitat. quaest. 3. Scotanus, in paratitl. lib. 1.C. tit. 33. et ego, lib. 1. velit. cap. 1. num. 36. ac de arar. 1. num. 6 subiectionemque arguunt ac inducunt. Tuschus. lit. C. conclus. 190. non quod vere dominium, Grund vnd Boden / ad Principem spectent: unde nec is iure retractus gaudet, si subditus a subdito quid emat. Rauchbar. 2. quest. 22. In repulicâ liberâ tributa provincialibus maxume, non civibus imponuntur. Sic bona immobilia in provincialium patrimonio esse, noluerunt Romani: sed in populi dominio seu proprietate. Unde praedia eorum, tam rustica, quam urbana, res non mancipi dicebantur, in quibus habebant tantum usumfructum: quae post tributaria ac stipendiaria maxumâ ex parte sunt facta, vide Ioach. Stephan. 3. de iur is dict. 6. num. 16. etc.

IV.

Ordinarii rei publicae reditus, quam studiosissime sunt conservandi. Tributis enim non illatis, res publica conservari nequit. novel. q49. Novell. 161. Novell. 182. cap. 15. Novell. 189. cap. 2. l. 1. §. 20. ff. de quaeft. Guil. Fornerius 1. select. cap. 20. Camman. 7. th. Recte proinde Neronem, an cuncta vectigalia omitti iuberet dubitantem, docuêre Senatores; dissolutionem Imperii consecuturam, si fructus, quibus res publica sustinetur, diminuantur. Tacitus. 14. annal. Iustus enim metus est, ne cessantibus subsidiis, necessaria deserantur. Symmachus, 10. epistol. 50. Imperii Romani proventus, sub Friderico Barbarossâ, adhuc fuisse sexaginta tonnas auri, prodit Schneidevvin. Institut. de success. ab intestat. sub rubric. de succeßtonefisct. num. 5. Haud cauti fuerunt Imperatores, qui, ne ii ad alios pervendirent, non praecaverunt. Inde enim successoribus praecisi sunt rerum gerendarum nervi. Ego, de aerar. cap. 2. num. 4. vers. 2.

V.

Hocce patrimonium ut conservetur, et ne extraordinariis eollationibus subditi graventur; ei multâ quae Imperii augeant fiscum, ex usu communi omnium fere gentium, commoda ad dicta fuerunt. iis


page 174, image: s174

cap. un., quae sint regalia, enumerata. Lehman. 5. cap. 67. fol. 539 Hincque dicitur, fiscum habere, ius esse maiestatis. vide Tuschum lit. F. conolus. 381. etc. ac Peregrin. tractat. singular. Nempemulta um, poenarumque comperndia. Wesembec. in paratitl. de modo multar Camman. 9. th. 27. Confiscationes etc. Moditius et plebiscitum. dubitat. 46. et 43. de quibus late Carocius, tractat. de excussion. bonor. part. 1. et Tuschus lit. C. conclus. 712. quae et ideo ad Vasallum, cum mero mixtoque Imperio investitum, haud transire putantur. Dn. D. Bocer. de iuris dict. 8. num. 26. et seq. Et antiquissimum Francicorum Regum Regale fuit. deß Königs Bann oder Bannpreuning bannus regius sive Dominicus. Lehman. 2. cap. 45. fol. 188 ut et lib. 1. cap. 22. foll. 363. An vero mulctas et confiscationes habeat usufructuarius, aut bonae fidei possessor, tractat Gilken. ad l. certum cap. 4. Regalia haec a nonnullis ad maiestatis iura perperam referri (cum nihil aliud sint, quam commoda filci) Paulus Busius autumat. 3. de requblic. cap. 2. num. 6. et consentit Waremundus. de subsid. regn. cap. 3. a pr. Verum quatenus iuribus maiestatisinserantur, dixi supra. cap. 1. buius section. quod hîc volo repetitum. Ut et illud necesse est monere; nova eiusmodi regalia non sub praetextu absolutae potestatis esse instituenda, ut etiam dicaminfra. Hûc refero bona, quae ut indignis auferuntur. Bornitius, in aerar. lib. 3. cap. 5. Latherus, 2. cap. 8. vel si quis capere nequeat, quod ipsi a defuncto est relictum: casus varios recenset Camman. disput. 9. et 10. Fiscus etiam succedit nato ex coitu incestuoso. Mynsinger. 3. observat 91. Bornitius, dict. lib. 3. cap. 7. An autem parricida incapax sit, vel indignus paternae hereditatis? vide Heigium, part. 2. quaest. 33. Intuitu vero horum redituum, magistratus summus tenetur iustitiam gratis administrare, et criminales sententias suis exsequi sumptibus, Heig. part. 2. quaest. 23. Wesembec. consil. 150. At siquis merum Imperium habeat, (so einer in einem gewissen Bezirck / mit dem Blutbann/oder der Malesitzischen Oberkeit belehnet) numne expensas, ac sumptus criminalis cognitionis, et exsecutionis, subditi, vel ipse investitus suppeditare ac exsoivere teneatur? Regulariter, magistratus ad illarum expensarum exsolutionem est obstrictus, nec eo nomine subditos onerare potest. Knichen. de investitur. pact. p. 2. cap. 1 num. 170. Et habent hâc in re subditi pro se fundatam intentionem. Quippe nam magistratus, qui Imperium habent, et poenâ insontes exsequuntur, sumptus ac onera eiusmodi, quae spectant ad puniendum, et iustitiam exsequendam, regulariter ipsimet sustinere coguntur. Chassanaeus, ad consuerud. Burgund. tit. de con fisoat. § 1. verb. apartient. nu. 2. Et Boerius, in consuet. Bitur. tit. de iurisdict. omn. iudic. ut et Iul. Clarus, § final. quaest. 99. num. 5. Ac expensas exsecutionis iustitiae, ad fiscum pertinere


page 175, image: s175

decidit etiam, Capell. Tholosan. decis. 41. ac consentit Wesembec. consil. 150. et item Heig. part 2. quaest. 23. Eo etenim nomine, mulctas et similia accipiunt, ut eas in inquirendis, puniendisque maleficiis, et alimentandis pauperibus captivis, convertant. Late Paris de Puteo, in tractat. syndic. verb. expensae, cap. 2. num. 1. et 2. Et ideo expensae hae rei publicae necessariae dicuntur. l. cum navarcborum, 6. C. de navicular. lib. II. Paris de Puteo, in tract. synd. verb. praemium. num. 3. Ad easque adeo non tenentur rustici, ut etiam ipsis, si quas in capiendo fecissent, eae impeniae essent de publico restituendae. Paris de Puteo, praeallegato loc. per doctr. BAld. in l. 1. C. de oper. libert. Boer. decis. 303. num. 9. per text. in l. Circens. 20. C. de decur. lib. 10. Quin et magistratus, si hosce sumptus a subditis extorquere conentur, illos de iniuriâ recte queri, nominatim scribit Paris de Puteo, tract at. de syndic. in princ. tit. de regum et princip. ex cess. cap. 1. num. 67. Idque maxime locum habere videtur, si in Caesaris investituris, Wann in Belehnungen deß Blutbanns / aliud nihil fuerit cautum; tunc enim merito, regulae iuris communis standum erit. Cum Principum privilegia et rescripta, in dubio ex iure communi capiantinterpretationem, nec in praeiudicium tertii, qui ius constitutum habet pro se, detorqueri possint. l. 14. et duab. seqq. ff. de legib. l. 141. in princ. d. reg. iur. c. quae a iure 28. de reg. iur. in 6. et utr obique Dd. Nec impedit, si quis dicat, in vicinis pagis, rusticis tales expensas imponi, eosque illarum nomine collectari. Constat enim consuetudmem iuri communi contrariam, neque de casu ad casum, neque de personâ ad per sonam, neque de loco ad locum extendendam: sed quantum fieri potest, strictissime interpretandam esle. Baldus, in aut bent. qui rem cire. fin. et ibi Iason. C. de SS. Eccles. Cravetta, de antiquit. temp. part. 4. § transeo nunc ad quartam. num 44. et seqq. Roland. a Valle, consil. 55. num. 13. lib. 1. Ludolph. Schrader. de feud. part. 10. section. 20. num. 165. et seqq. Et ita etiam in terminis nostri casus, sentit Heug. d. quaest. 23. num. 14. et hûc faciunt tradita Matth. Wehneri. de v. signifitat. verb. Landbrauch / ubiait: licet communi usu Germaniae, consuetudo aliqua notoria videatur; illa tamen, quoad locum controversum, non modo alleganda, sed etiam probanda erit.

VI.

Bona vacantia; eorum nimirum, qui sine herede decedunt. l ult. C. de bon. vacant. Guil. Ranchinus, tract at. de success. ab intest. § 23. Bornit aerar. 3. cap. 2. Camman. 8. th 4. Latherus, de censulib. 3. cap. 1. Barri tr actat. de success. lib. ult. tit. 5. Dn. Adam Keller. de success tit. 28. ubi tamen fiscus non ultra vires hereditariastenetur, Caevallos, tom. 3. opin. commun. quaest. 822 Cui regali asline est illud, quod le Droict d' Aubaine, in Galliâ vocant. Ranchinus dict. loc. num. A. Le Guidon, de


page 176, image: s176

Finances, part. 1. fol. 54. Camman. 8. th. 16. Papon. lib. 5. tit. 2. Praedia inculta atque deserta. tot. tit. C. de omni agr. desert. valasc. de iure emphyteut. quaest. 2. num. 37. et 40. Mascard. conclus. 1189. num. 34. Unde Novales decimae, ex terris ad culturam nuper redactis praestandae, non spectare dicuntur ad eos, qui sibi ius decimandi adscribunt ab antiquo; sed eas sibi attribuunt magistratus superiores. Rutger. Ruland. decis. iur. centrovers. quaest. 19. Thom. Michael. de iuris dict. th. 49. Hartmannus Hartman. tit. 53. observ. 10 num. 8. Menoch. consil. 36. Dissentit Dn. Adam Keller, de offic. Iuridico-pelitic. 2. cap. 18. fol. 502. vide Decian. consil. 22. Achodie in decimis nullam certitudinem esse, pronuntiat Wehner. consil. Francon. 77. vide Wehner. de verb. significat. verb. Forst. Item, verb. Noval. et sunt, qui praetendant, Ein Stockgarb oder Forstgarb. Etenim qui habet Forestalem sive silvestrem, aut faunalem iurisdictionem, habet simul ius das aussstocken / aussreutten / aussmorglen/ aussarten/etc. der Höltzer ägerten vnd gebüsch/oder gestreuch zuverbieten: nec concedunt die Newbrüch/nisi cum causae cognitione, et imposito reditu annuo perpetuo, seu fructuum certâ portione, quae cum decimis ecclesiasticis nihil habet commune. Sane decimae ad ecclesiasticos spectant de iure, et consuetudine ecclesiae primitivae. Baxonius, Anno Christi 57. num. 23. Eas saepe Laici intercipere sunt conati; iam tempore Francorum regum. Paradin. Histor. Lugdun. 2. cap. 7. Lehman. 3. cap. 15. et 20. et hâc de re disputatum etiam fuit tempore Heinrici VI. Lehman. 5. cap. 67. fel. 546. An vero decimae Melchisedeki, fuerint decimae verae, disquirit Pererius, in comment. ad Genes. cap. 14. fol. mibi 519. Ac quoque iam olim Ethnici, Herculi decimas bonorum devoverunt, ut ditescerent; unde Persius, Satyr a 11. Et, ô si sub rastro crepet argenti mihi seria dextro Hercule. turcarum Imperator praetextu regalis summi, decimas etiam exigitliberorum. Tarduccius, fel. 243.

VII.

Res habitae pro derelicto: Camillus Borellus, tractat. de magistrat. lib. 4. cap. 12. (ubi de animalibus errantibus, et bonis, quorum Dominus nescitur.) Thesauri nempe dimidia pars inventi in loco sacro, religioso, (alieno) publico aut fiscali. Peregrin. 4. de iure fisci. tit. 2. Covarru vias, cap. peccatum. part. 2. § 2. Farinac. quaest. 104. Bornitius, aerar. lib. 3. cap. 9. vide Camman. 8. th. 28 et Arumaeum. decis. 1 et disputat. ad leg. pr aecip 20. th. 5. Hackelman. illustr. 19. th. 5. Heigium, part. 1. quaest. 13. ad fin. Andr. Klessen / disputat. de modis acquir. demin. ex iure gent. qua descend. 4. lit. c. De Thesauris, late Freher, 1. parerg. cap. 4. Guil. Valent. Forster. tractat. de Dominio cap. 9. num. 97. etc. Louys Guyon. d. divers. Lecons, tem. 2. lib. 1. cap. penult. et ultim ac nuper Dn. Pitschius, in Colleg. de Thessaur. Sed Magicis artibus erutus, nullâ ex parte cedit


page 177, image: s177

inventori. Et circa hoc Diaboli frequentes concurrunt lusus. Auct. Vitar. Patr. in vitâ Copretu. Hûc et naufragii ius spectare videtur. Camman. 8.th. 22. Fridenreich. po??? tic. 30. fol. 25. etc. Guidon, des Finances, fal. 68. quod gAlli Varech, (Fahrrecht) ou droict des Naufrages vocant. Guidon. des Financ. fol. 75. Quod ius licet sit antiquum. Selden. 2. Fani Anglorum. fol. 87. turpe tamen lucrum esse, censet Kirchner, disput. de republic â. 6. coroll. ultim. vide l. 43. §. 11. de furt. § ultim. in stitut. de rer. divis. Licitum autem est naufragii ius, vigore cuius maiestas sibi arrogat bona naufragorum; quorum Domini ignorantur: ea enim dividuntur inter Principem et inventorem; instar Thesauri. AMirabilem naufragii historiam habet B. Paulinus, epistol. 36. ubi Dan. Rosvveid. et Ducaeus.

VIII.

Reditus piscationum. c. un. tit. 56. lib. 2. F. salinarumque: Consil. Marpurg 9. vol. 1. Bornitius, de aerar. 5. cap. 5. Hardev v. a Dassel. consil. 2. ut et lapicidinarum. Rauchbar. quaest. 22. fluminumque Rauchbar. quaestion. 23. Bulenger. de vectigal. cap. 33. vectigal: ac etiam ex omnis generis metalli fodinis, Heigius, part. 1. quaest. 3. farinac. quaest. 105. bornitius, de aerar. 5. cap. 4. Rauchbar. dict. quaest. 22. Peregrin. 4. de iure sisci tit. 2. num. 21. etc. Dn. D. Bocer. de investitur. 3. num. 101. etc. et de iure monet. cap. 2. num. 35. etc. Buxtorff. th. 89. Camman. 7. th. 85. et mult. seqq. Bulenger. de vectigal. cap. 35. Klock. de vectigal. th. 3. 6. Engelhard. de vectigal. fol. 6. An metallifodinae ad Nobiles, Wesembec. consil 60. an ad Dominum vel Vasallum spectent? Dn. Bocer. tractat. de iur. Damini et Vasalli. fol. 188. et alii tractant. An vero Steinkohlen/ regalibus enumerandi? vide Wehner. Franc. consil. 88. Item, Sal, seu salinae. Bulenger. de vectigal. cap. 16.

IX.

Haecce tamen regalia (de quibus etiam passim ago, in tract atu meo de aerarie.) pro diversitate locorum et imperiorum variantur. Acsic in Angliâ, in Principis peculio, tutela est pupillorum, pupillarumve. Neque eius iniussu rite nuptias contrahunt Vasalli: Thom. Smith. 2. de republic. Anglor. 4. fol. 68. et. lib. 3. cap. 5. quod iniquum alibi vidretur. Vulgo vocant la noble garde: in Galliae item quibusdam locis usitata. Coteraeus, de iur. milit. fel. 199. D. Gregor. Tholossan. 3. de republic. 2. ad fin. ubi ait, quibusdam in locis agnatos pupillarium bonorum habere fructus. Multis etiam in locis, diuturno usu, praescriptioneque factum est regale ius venandi. Heigius, part. 1. quaest. 15. Fridericus Pruckman. § venatio. cap. 1. Arumae. disputat. feud. 4. th. 15. vide tamen Dn. D. Harpprecht. §. 12. num. 143. derer. divis. et Dn. D. Bocerum, cap. 1 de regalibus, num. 30. et de iure Vasalli. fol. 197. Forster. tract at. de Dominio. cap. 9. num. 12. etc. Idque inter fructus iurisdictionales, hodierno iure referri volunt. Quem morem etiam iam olim Nortmanni in Angliam


page 178, image: s178

introduxerunt. Selden. lib. 2. Iani Anglor. fol. 78. Sicque non ven atio, qualis erat apud Romanos: sed potius prohibitio venandi regalibus accensetur. Borellus, 4. de magistrat. cap. 3. An legitime subditis sit adempta venandifacultas? vide Felsten. centur. quaest. polit. dec. 8. th. ult. Ant. Gerhardi. disput. institut. th. 4. Arumaeum, disput. ad L. L. pr aecipuas 20. th. 1. Conrad. Pincier. tractat. de iurisdict. cap. 4. num. 39. et multis seqq. Timaeum Fabrum, disput. institut. 12. coroll. 2. Adde Petram, de potestat. princip. cap. 7. Lyclam. 3. membr. cap. 9. Speckhan. centur. 1. quaestion 97. Arithm peric. disput. 3. th. 5. Val. Riemer. coroll. 1. decad. 4. Mohr de Nigromante, tractat. de venat. part. 1. cap. 2. Dn. Anton. Winther. amicum meum certum, disputat. derer. divis. th. 11. et seqq. Fachina um. 1. controversiar. cap. 1. Gail. 2. observat. 68. Iniquum non est, ut subditis venationibus interdicatur, ii quia iam olim consensêre, ut ferae, Principibus pro molestiis, quas in gubernando Imperio sufferunt, relinquantur: ait Lucas Osiander, ad iob. cap. 24. Sunt qui putant, venationem ex dominatione, et subiectione bellicâ fuisse ortam, quemadmodum ius servitutis, die Leibeigenschafft: hocque ius sibi reservâsse victores. Quod vero prohibitio venationis, sit a Romanis introducta, probare videtur, l. 1. C. Theod. de venat. ferar. lib. 5. tit. 11. Non tamen debent Principes interdicere venationibus, iis in locis, ubi adhuo libera est omnibus venationis facultas: quae freye Bursch vocant. Legitima enim immunitas, nemini adimi iure potest. Et minime etiam consultum esse Politici dicunt, ut Regalia nova instituantur. La riserva delle Regaglie ordinarie, patisce poca ingiustitia. se non fusse nel modo di servisene troppo insolentemente, et tirannicamente. L'ingiustitia sara, quando si formano nuove Regaglie. Thesoro politico, part. 1. fol. m. 26. Puta si subditi cogantur accedere molendinum Domin. Rutger. Ruland. decis. 24. vel vinum non nisi a Domino emere. Non dicatur de Principe bono, quod Satyra 4. dicit Iuvenalis:

Quicquid conspicuum, pulchrumque ex aequore toto est,
Res fisci est, ubicumque natat.

An autem Dominus ex frequenti prohibitione, et patientiâ subditorum, acquirat ius venandi, disquirit Cravetta, consil. 657. Ac de praescriptionis effectu circa venationes: vide Schvvanmann. in consil. feudal. Ridiculi sunt providi naturae tuitores, qui ideo ferarum venationem adimunt plebi, ne species perdantur: cur enim quaeso non abolitae olim? cur in novis Insulis non interierunt? ubi quondam multitudo hominum incredibilis, ferarum copia admiranda erat. Imo prohibitio impedit divinam benedictionem; sicut quoque res, quarum usus communis esse debet, cum vectigali vel alio modo is impeditur, eum evanescere


page 179, image: s179

comperimus. Philipp. Camerarius, 2. medit at. cap. 69. Bulenger. de vectigal. cap. 16. ad fin. Exempla etiam exstant apud Alberic. Cranz. Dania, lib. 8. cap. 9. Athenaeum lib. 3. Et d???cebit aliquando ligni mopia, admittere vel aliter administrare venationes. Quin et iure illo, quo ab antique gaudent, Principes cum abutuntur non ii inviti audiant Divum Augustinum; qui vident venatorem et delectantur, videbunt Salvatorem et contristabuntur. c. qui vident. distinct. 86. adde quae ex Saresberio Polycratico, refert Dn. Lansius, in consultat. fel. 536. (An Princeps Venationi debeat studere? vide Scipion. Ammiratum. 2. discurs. 1. et Kirchner. orat. 9 et seq. vel. 1. Gerhardi, loce de magistr at. num. 419. etc.) Laude omnino digna sunt Testamenta, qualia Reges aliquot Galliae condicderunt: Recompruse estre faicte aux paisans, ayans des heritages si pres deleur foresis, pour le demmage qu ils auroyent susfect par lec bestes sauvages. Legrand Aulmosnier de France, fel. 242. Iehann de Tillet, aux tiltres, grandeurs et excell. des Rou de France. tit. Inventaire des Testaments. fol. 347. etc. Omni item laude dignum est apophtegma Ludovici Comitis Palatini, S. R. Imperii Electoris: qui, cum aliquando graves querelae de feris ad ipsum deferrentur, et subditi plurimum hac in parte se gravari conquererentur; ac adiceretur ab eo, qui subditorum nomine querelas illas submisse expon ebat ac deprecabatur, celsitudine ipsius, nisi in tempore huic malo iemedium adhiberet, amissuram subditorum preces. e vestigio respondebat; malle se ferinâ carne prorsus carere, quam subditorum preces amittere. Numquam enim sibi tam gratam esse aut fuisse carnem ferinam, quin subditi longe sint ac fuerint cariores, malleque se subditorum commodis, quam voluptatibus, quae ex usu ferinae carnis percipiuntur, consulere: simulque mandatum dedit, ut serae magno numero sternerentur. D. Timotheus Kirchnerus, in Orat. quam in obitum buius optimi et laudatissimi Principis babuit, fol.292. lib. 1. De usu venationis, quoad sanitatem. vid. Mercurial. Gymnast. lib. 3. cap. 15. et lib. 6. cap. 13. Ac item de usu venationis, quaedam habet Rittershusius, in praefat. dedicater. Oppiani. Etfnit semper apud Barbaros aeque ac Christianos, venationis magna cura. Apud Turcas mille Ianizari, canes venaticos curant. Tarduccius, fol. 245. Et de Galliae Rege scribit Froissart. cap. 140. Et avec le Roy, avoit bien pour luy trente fauleoniers a Cheval. Adrianus usque ad reprehensionem venationis fuit studiosus Spartian Odenatus venatotiâ vitâ duratus: Solem ac pulverem bellis Persicis tulit Pollio in 30. Tyran. num. 14. de venation. vero vide Arumaeum, tom. 4. discurs. 37. et Tractatus singulares Pruckmanni, de Medices et Mohr. Item videri potest, das Jagrecht Noe Meurers. Suntque hâc de re quaestiones infinitae. Dn. Rutger Ruland. de interrog. lib. 2. c. 8. n. 2.


page 180, image: s180

X.

Fisci aut Aerarii expeditissima augendi ratio est, detrahere sumptibus, urbem et provincias purgare hominibus non necessariis. Malum etenim esse Imperatorem, Alexander Severus dixit, qui ex visceribus Provincialium, homines non necessarios, nec rei publicae utiles aleret Lampridius. Nihil sordidius est, imo crudelius, quam si rem publicam ii arrodant, qui nihil in eam suo labore contulerunt: quod olim dixit Antoninus Pius Imperator, teste Capitolino. Nero divitiarum et pecuniae fructum, non alium putans, quam profusionem, et nec largiendi, nec absumendi modum tenens; tandem nulli delegavit officum, ut non adiceret: Scis quod mihi opus sit, et hoc agamus, ne quis quicquam habeat. Sueton. cap. 30. et 32. Oraculi ergo hîc loco sit illud Poetae:

Si recte frueris, non est ut copia maior
Ab Iove donari possit tibi.

Aliter qui faciunt, ii kcum pompâ et tripudio pereunt; quod olim dixit ad Carolum VII. Galliae Regem Hira, cum Anglis in Gallia bellum gerentibus, nihilominus eum videret totum Gynaecei saltationum, conviviorum, ac aliis eiusmodi sumptuosis delitiis occupatum. Gaspar. Ens, Epidorp. 1. sol. 13. vide omnino meum tractat. de Aerarie.

XI.

At vero necessitatis interdum ratio, hoc modo vinci nequit, sed alia media sua det; Imperantemque adigit ad subsidia ordinaria augenda vel extraordinaria efflagitanca Collectas vulgo vocant Galli, Aides, Tailles. Et a tributis differunt in eo; quod non certam, sed incertam, ob necessitatem occurtentem praestationem habent. Hincque vectigalia instituere, extraordinariasque indicere collationes; de summo Imperio esse, et ad regalia supremi Principis referri debere dicunt. tot. tit. vect gal. nova instit. non posse. Lancellot. temkpl. iudic. 1. cap. 1. § 4 fol. 377. Sixtin. de regalib. 2. cap. 6. et 4. Dn. D. Bocerus, deregalibus. cap. 2. num. 183. et cap. 3. num. 213 Bornitius, cap. 23. Ampliss. Rutger Ruland. decis. 11. Paul. Busius, disputat. de republ. 11. th. 10. Vectigalia, necessitate sic exigente, quandoque augentur. Quemadmodum apud Romanos, octava tandem pars exigebatur. l. 7. C. de vectigal. cum olim quinquagesima, aut etiam centesima tantum praestari solebat. Cuiac. 6. ob servat. 28. In Imperio autem Romano-Germanico, vectigalium indictio non est penes status; sed requiritur iussus Imperatoris. Idque exrecessu Imper. Rodolphi I. Lehman. 5. cap. 108. fol. 629. Sed Principes Italiae hoc faciunt suo iure. Rodolphinus, de Ducibus Italiae, n. 199. etc. An autem prae scriptione acquirantur, tractat Modestinus Pistoris. consil. 6. lib. 2. Et exactio eorum ita stricta est, ut in commissum cadant illorum merces, so den Zoll oberfahren. Bornit. aerar. lib. 3. cap. 4. Licetitem Dominus alievius territorii, Provinciae vel universitatis non teneatur de robariâ ibi


page 181, image: s181

factâ, si fuerit inscius, vel prohibere non potuit, ut communem esse opinionem asserit Abbas, in c. 1. nu. 2. extr. de restitut. spoliat. et ibi Anton. de Butrio, num 19. et est textus rotundus, in §. quoniam vero. quem sequitur Iacob. de Bello viso ???in aut bent. ut nulli iudic. si tamen dominus a transeuntibus exigat pedagium, tenetur resarcire, si quod damni iis in viâ publicâ illatum fuerit: ut tenet Baldus, in c. 1. §. conventicula. De pace tenend. et iuram. firmand. idem Baldus, in tit. qui feudum dare poss. Tributa etiam extra ordinem quandoque augentur, vel capitatio indicitur: quae est genus quoddam personalis tributi, quod capiti, sive personae, non facultatibus imponebatur, et ab iis etiam, qui nullum censum habent, nullaque possident praedia, exigebatur. Vide Lexicon Iuridicum Calvini, verb. Capitatis. Scotanus, in paratitl. lib. 1. Cod. tis. 52. de annon. de capitat.

XII.

Extraordinariae haecce collectae, ab omnibus exigi queunt, qui commodis rei publicae fruuntur. In summâ item ac extremâ rei publicae difficultate, omnes immunitates et privilegia cessant. Fridenreich. cap. 28 fol 170. Verum eae collationes, ad publicos tantum usus convertid debent Exemplo Turcarum Imperatoris; qui ex hortis, alusque reditibus aulam sustentat. Indictiones vero extraordinarias, Haran agameni cani vocant, id est, prohibitum subditorum sudorem: qui non insumitur, nisi ad belli necessarios usus Breuning. in der ersten Meerfahrt. vide etiam Consilium Dn. D. Iohann. Brentii, inter Consilia Theolog. Bidembachii. decad. 6. consil. 9. Ob/vnd wonn ein Christliche Oberkeitthre Vnterthanen mit gutem Gewissenschätzen möge? Calipha Al Ghabassi Hhaphtsi, hanc sibi olim religionem indicebat: ut nullum usum caperet vel cibi, vel potus, aut vestitus, nisi ex manuum suarum labore. Erat vero artifex storearum, et tegetum elegantissimarum; quas sigillos proprio notatas in forum vendendas praecipuis ministris suis tradebat: eas vero magnates terrae emebant, illiusque quaestus pecuniâ, ipse sibi victum parabat. Itinerat. Beviamini. Haec si fecit Maximus Rex Mahumetanus: quid ni dedeceat Principes Christianos, subditorum pauperum labore, sudoreque, ad pompas inutiles abuti? vid meum tract. de aear. cap. 4. nu. 6. v. 1. An vero civitas municipalis indicere possit collectam, et de statibus Imperii Germanico. Romani, consule Busium. disputat. de republ. 11. thes. 11. usque 19. et ego etiam, hâc de re tracto, in tractat. de iurib. universit.

XIII.

Extraordinariae tales praestationes, non semper in pecuniâ consistunt. Unde Angariae et Perangariae hûc quoque spectant: quae aliud nihilsunt, quam onera patrimonialia, praestatione iumentorum, plaustrorum, vavium, aliarumque rerum, quae absolvuntur; et propter


page 182, image: s182

necessitatem, seu aliquod repentinum negotium indicuntur. Hotoman. Lexic. seud. verb. Angarta. Cuiac. ad 1. ultim. c. de Fabri censib. lib. 11. Sixtin. 2. de regalibus cap. 13. Tuschus, lit. A. conclus. 330. Daman der Obrigkeit mit Wagen/Pferden/Schiffen/vnnd dergleichen/auffbegebenden Rothfall dienet. De vero Etymo Angariarum, ex Hebreae et Persicae linguae fontibus, videndus Ian. Drusius, lib. 1. annotat. in Nov. Testament. fol. 16. et seq. et Beza. ad cap. 5. Marth. Scultetus, in not. Criticu, ad Matrb. cap. 15. Martinus Lydius, ad Clemang em, in analect. fol. 13. Hûc refero, commodi d' allogiamenti: Thesoro Politico. 1. fol. 25. et seq. quod onus in iure nostro, Metata appellatur. Bornitius. deaerar. 6. cap. 3. vide Lud. Molinam. de mustit. et iure. disput. 665. Ac olim Spirenses Cives, Episcopo praestare tenebantur. Lehman. lib. 5. cap. 121. fol. 652. Estque veterum Angariarum specimen, in Turciâ adhuc superstes. Michael de Montaigne. 2. cap. 22 ad fin. Sic et Salomon elegit operarios de omni Israel, eratque indictio (quae Hebraice generali tributi vocabulo denominatur) 30. milia virorum. 3. Reg. 5. vers. 13. et seq. Et eo usque procedunt res publicae nonnullae, ut peregrinorum quoque mercatorum naves inhibeant, et contra hostium violentiam iis utantur. Thesoro Politico, part. 1. fol. 229. relat. d' Inghilt erra, more et olim in Germaniâ usitato. Lehman. lib. 4. cap. 22. fol. 366. Hûc etiam pertin et Fodrum, onus antiquum, et debitum in Italia Imperatoribus Germanis. Lehman. 5. cap. 67. fol. 539. In Germaniâ quoque müste man die Missos Caesaris aller Orten frey halten. Lehman. lib. 4. cap. 22. fol. 365.

XIV.

Verum his praestationibus, absimiles multu,m sunt operae, quas Nobilibus suis Dominis, subditi debent: Dienst/Frohn/alltägliche Frohnd???nst Hae enim operae, non vi iutisdictionis; sed ex contractu, vel praescriptione descendunt, Vide omnino Forsterum, tractat. de iurisdict. Roman. part. 2 in annotar. ad legem Namae. 3. num. 162. et multis seqq. Sichardum, ad tit. Cod. de oper. libert. Knichen, 2. de investitur, cap. 3. Et quae etiam subditum non facere putantur, Frider, Mindan. 2. de mandat. cap. 46. num. 5.

XV.

Collectas, aliasque exigere praestationes, ut iuris est maiestatis: ita et pariter concedere immunitatem, atque vocationem. tot. tit. de bis qui a princip. vacat. acceperunt, lib. 10. Cod. Novell. 128. cap. 1. Conrad. Lancellot. tempi. iudic. 1. cap. 5. §. 4. fol. 341. Camman. 4. th. 96. Sicque Romae olim Senatus, post Principes hoc Regale administrâtunt. Bulenger. devectigal. cap. 55. fol. 180. Sciendum tamen, immunem Cives odisse, et beneficium quibusdam datum, plebis iniuriam esse. tot. tit. C. de immunit. nem. conced. Guil. Forner. 1. select. cap. 20. Et tandem iniusta exactio, onerum quorumcumque extraordinariorum,


page 183, image: s183

auctoribus semper pernitiosa fuit. Caspar. Klock. disputat. Basileens. de contribution. thes. 3. Qua ratione exactionum, legitimâ non suffragante consuetudine consultores, subditi quo opptimuntur gravanturque, publicâ etiam ludorum equestrium lege infamantur. Thurnter Artickul/9. et 11. Ego, tractat. de aerar. cap. 7. num. 2.

CAP. VIII. De iis, quae ob singularem dignitatem, non nisi a maiestate distribuuntur.

SUnt et in republicâ porro multa, quae propter necessitatem summam, et maxumam dignitatem, soli maiestati reservata censentur. Puta, Postas comprobare non tantum summam utilitatem praebent iter facientibus, literasve mittentibus, verum etiam ad fecuritatem rei publicae plurimum faciunt, dum per id medium Princeps, quidin quoque Principatus angulo getatur, exploratum habeat. Arnisaeus, de iure maiestat. lib. 3. cap. 5. pag. 547. Quâ de cusâ Indorum Philosophorum quidam Alexandrum admonebat, ut in medio regni sedem sibi eligeret, quod illîc facilius et motus gliscentes compescere, et quid ubique geratur, intelligere possit. Idem, dict. loc. ex Plutarch. in Alexandr. Et has Postas de Reservatis Imperatoriis esse probat Reichs Abschied zu Speyr/ de Anno 1542. §. vnd damit man auch jederzeit/A. Et informatio Bohemica ab Imp. Matthia promulgata, habet, daß die Keyserliche Hoffpost ihrer Mazestät vnd deß H. Römischen Reichs hohes Regal seye/vnd desselben getrewen Churfürsten/vnnd hochwichtigste Sachen betreffe Reinking. de regim sec. et ecclesiast. lib. 1. class. 5. c. 6. n. 114. Huic cuidam Germaniae Principi generales Postas, per Belgium et Italiam constituere annitenti, Anno 1579. Caesar pro huius suae maiestati reser vati iuris defensione severe interdixit. Arnold. Clapmat. de arcan. rerum publ. lib. 1. cap. 21. circafin. Thom. Michael. de iurisdict. conclus. 12. lit. B. Arnisaeus, de iuremaiestat. lib. 3. cap. 5. pag. 549. Et quamvis alii etiam Principes Postas et Cursores in suis ditionibus habeant, hi tamen respectu istorum, privati censentur, Reinkingh. dict. loco. Sic porro maiestas praemia et beneficia publica impertitur, atque honores, Nobilitatem et dignitates confert. Bornitius, de maiestat. cap. 20. et idem, tract. de pramiu, cap. 3. Camman. 5. thes 7. hâc itidem conditione, ut ad collegia admittatur quis, ubi alias non nisi nobiles nati accessum habent.


page 184, image: s184

Petr. Frizius, apd Arumaeum. discurs. 16. thes. 20. fol. 453. vol. 1. aut ut in torneamentis comparere possint. Vischer. de Duello fol. 463. (oder daß sie mit R???ern Rechtsprechen dörffen/ quale privilegium habent Cives Spirenses. Lehman. 7. cap. 21. fol. 759. et lib. eod. cap. 41. fol. 787.) Hocque Regale, Carolus V. Imperator, dedit Vicario suo, Regi Ferdinando. Goldast. in den Reichssatzungen/fol. 251. Ut maiestatis est poenas legum decernere in delinquentes: ita quoque eiusdem esse reputatur, praemiis et beneficiis publicis afficere bonos. Maiestas in summo fastigio collocata, fons est omnium dignitatum: ex quo honores, tituli, et quaevis praeeminentiae derivantur, et tamquam radii a Sole, dignis communicantur: niti enim debet nobilitatio probabili ratione, nisi hoc regale eminentissimum, contemptui ex ponere velimus. Kirchner. disput. de republ. 2. coroll. 5. Hinc etsi virtus per se nobilitet, et praeeminentia virtutis, a Numine Divino, non ab hominis arbitrio descendat: nisi tamen vigore huius regalis dignitatis titulus alicui conferatur; parum prodesse assolet nobilitas naturae. Obrecht. disputat. de regalib. th. 124. etc. Pariter ut ad Doctorem, praeter eruditionem etiam requititur gradus. Vix ergo tueri locum poterit opinio ea, quae solos Nobiles iactat illos, qui ceras fumosasque imagines, et sedecim generosos numerate possunt avos. Non est ita effeta natura, ut producere nequeat hodie iis pares, qui nobilium stirpium olim capita fuerunt. Sollemne omni tempore imperantibus fuit, in locum deficientis, aut etiam degenerantis nobilitatis, alios surrogare. Genes. 41. vers. 39. etc. Et ipse Deus ex stercoribus pauperem erigit, ut in Principibus collocet eum. Psalm. 113. v. 7. et seq. Memorabile est, quod de Carolo M. Aventinus, 4. annal. Boior. et Henric, Mutius, 8. de reb. German. ac Lehman. 3. cap. 30. referunt. Illum cum Lutetiae, Scholam ibidem a se fundatam ingressus, periculum studiorum facere discentes iussisset, deprehendissetque tenuiores ac pauperes, praeter spem profecisse; Nobiles vero cultum animi neglexisse. Illis ad dexteram segregatis. Vos quidem macti virtute, dixisse, filioli pientissimi; qui nostro Imperio gnaviter defuncti estis. Vestri erunt maxumi Episcopatus; Vos in aulam adsciscam; ex vobis Senatores cooptabo; Vos in album Praetorum, et Patrum Curiae allegma etc. vid. Matth. Stephani. tr. de Nobilitat. cap. 4. Olim sane Nobiles nati, in minore erant existimatione, quam qui nobilitatem vel auxerunt, vel iam primum acquisiverunt. Hi Equites, illi Edelknecht/Gallis Escuyers (Scutarii) dicti fuerunt: quasi qui insignia ferebant generis sui Claritatem repraesentantia; ut propterea cincturâ aut creatione opus non haberent Smithus, de republic. Anglor. cap. 19.

II.

Hûc pertinet ius Equestrem Nobilium ordinem dandi. Iehan


page 185, image: s185

Papon. lib. 5. des arvest 5. tit. 4. de nohilitat. arrest. 1. et 2. Iusitidem aureorum annulorum: quod non nisi Principes tribuerunt. t. tit. ff. et C. de iur. aur. annuler. In cuius Iocum hodie successisse dicunt, quod Princeps insignia, non familiis singulis; sed et rerum publicarum propriaquae sient, largiri solet. Bart. tractat. de insig. et arm. Alii ius annulorum donare, id ferme esse aiunt, quod dicimus equitem facere, Zu Ritterschlagen. Piso Soacius, tractat. de Venet. et Rom. magistr. comparat. num. 39. Quam dignitatem omnes olim magnatos, etiam Reges affectârunt. Lehman. 5. cap. 66. Iure vero nobilitatem, ac eiusmodi dignitates conferendi, ut indubitate gaudent omnes, superiorem non recognoscentes; ita ut etiam eorum Nobiles valeant in toto orbe, Vischer. de Duelle. fol. 462. Sic Status Imperii Romani, nisi ex privilegio fingulari, non videntur nobiles create posse; qui pro talibus extra suumterritorium habeantur. Petr. Frizius, apud Arumae. discurs. 16. thes. 4. et altquot seqq. Ant. Bullaeus, amicus meus, discurs. Academ. 4. Calefatus, de equestr. dignitat. num. 70. etc.

III.

Pertinet etiam ad maiestatem summam, literariam tribuere maiestatem. Inde ius creandi Doctores et Licentiatos, in omnibus superioribus facultatibus. Bacchoun. ad Treutler. disputat. 1. fol. 28. Magistros item artium denominandi, adscribi debet maiestati. Quin et hodie itaque quoque mos valet; ut non Phoebus, sed Imperator faciat Vates, quod deridiculo est Iusto Lipsio. in Satyr. Menipp. De Coronation. Poetarum, vide Piccart. orat. 11. Et quod iam olim poetae Lauro insigniebantur, tradit Paschal. de coron. 5. cap. 12. et 14. Sicque Petrarcha fuit Laurocoronatus, Tursellinus, in eipt. bistor. lib. 9. fol. in. 314. quem vide. Et primus in Germaniâ Celtes, manibus Frider. III. Imperatoris. Adami, in vit â fol. 30. Et ita porro erectio Academiarum, est ius maiestatis Vulteius de feud. 1. cap. 5. num 7. nec competit inferiori. Moditius, §. Plebescitum. quaest. 78. Idque sibi haut tecte Pontifices adscribere, tradunt Lutherani. Kirchner. disputat. 2. coroll. 4. Christ. Matthias, Colleg. Politic. 2. d sput. 2 thes. 24. Baccalaureos creare, haud est regale: ut in tractat de Academ dixi. Hincque in nostrâ Academiâ, haud impetratur a Cancellatio potestas, primâ illâ Lauri baccâ insigniendi Candidatos. Lubet hîc addere privilegia et erectionem Academiae Tubingensis, prout in Bibliotheca Laubmaieriana extabat non ingrata quae Lectoribus spero.


page 186, image: s186

ERECTIO UNIVERSITATIS studii Tubingensis 1476.

IN Nomine Domini Amen. Heinricus permissione Divina Abbas Monasterii in Blaubeuren; ordinis S. Benedicti, Constantiensis Diocesis, Exsecutor et Commissarius ad infra scripta, a Sanctâ sede Apostolicâ, unâ cum certis nostris in hâc parte Collegis: cum Clausula. Quatenus vos, vel duo aut unus vestrum in subinsertis literis Apostolicis apposita specialiter deputatus. Universis et singulis has literas visuris, lecturis et audituris, praesentibus et posteris, ac praesertim illi vel illis, quorum interest, intererit, aut interesse poterit, et quos nosse fuerit oportunum: Subscriptorum notitiam indubitatam: cum salute in Domino sempiternâ. Literas Sanctissimi in Christo Patris, et Domini nostri, Domini Sixti, divinâ providentiâ Papae quarti: eius vero Bulla plumbea in filis canapi, more Romanae Curiae, impendente, bullatas, non abrasas, cancellatas vel abolitas: nec in aliquâ suâ parte suspectas, sed sanas, integras, et illaesas, omnique prorsus vitio et suspicione carentes: Nobis pro parte Illustris et Generosi Domini, Domini Eberhardi: Comitis in Wurtemberg et in Montepeligardo, Senioris, in ipsis literis principaliter nominati al s pridem praesentatas: Nos cum eâ quâ decuit reverentiâ accepisse noveritis, hunc qui sequitur tenorem de verbo in verbum continentes.

SIXTUS Episcopus servus servorum Dei Dilectis Filiis, Abbati in Blaburren et Sancti Martini in Sindelfingen, per Praepositum soliti gubernari Monasteriorum ac Ecclesiae, in Herremberg, Praepositis Constantien. Diocesis. Salutem et Apostolicam benedictionem. Copiosus in misericordia Dominus, et in cunctis suis gloriosus operibus, aquo omnia dona defluunt ad hoc nobis. Licet in sufficientibus meritis suae sponsae universalis Ecclesiae regimen committere, et nostrae debilitati iugum Apostolicae servitutis imponere voluit. Ut tamquam de summo vertice montis ad infima reflectentes intuitum, quod pro huiusmodi illustranda Ecclesia ad fidei propagationem conferat orthodoxae. Quod statui quorumlibet fidelium conveniat, prospiciamus attentius. et qualiter a fidelibus ipsis profugatis ignorantiae tenebris: illi per donum sapientiae in viâ mandatorum, ac domo Domini conversari debeant, sollertius attendamus, eas ad quaerendum literarum studia, per quae militantis Ecclesiae Resp. geritur, divini nominis, ac eiusdem fidei cultus protenditur, omnisque prosperitatis humanae conditio augetur, nostrae sollicitudinis ope, Apostolicisque favoribus propensius excitemus.


page 187, image: s187

Sane pro parte Dilecti filii nobilis Viri, Eberhardi Comigis in Wurtemberg, et Montispeligardi, nobis nuper exhibita petitio continebat. Quod in Civitatibus, Oppidis, et locis suo, ac dilecti Filii nobilis Viri Ulrici etiam Comitis in Wurtemberg et Montispeligardi temporali Dominio subiectis, quorum territoria longe lateque ampla exsistunt, et incolarum multitudine ac fructuum ubertate abundant, non est aliqua universitasstudii generalis, ad quam civitatum, terrarum, oppidorum et locorum huiusmodi, et aliorum circum viciniorum locorum incolae volentes in scientiis proficere ad studendum et ad discendum commode se transferre valeant. Quodque si in oppido Tüwingen Constantiensis Diocesis, Provinciae Moguntinensis: loco insigni et commodis habitationibus pleno, in quo victualium omnium maxima copia habetur eius temporali Dominio subiecto. Prope quod infra duas dietas vulgares, non est aliqua universitas studii generalis, erigetur una Universitas ipsius studii generalis cuiuscumque facultatis et scientiae, eidemque Universitati. Sic postmodum erectae pro faciliori supportatione onerum et expensarum eiusdem, praesertim salatiorum illorum, qui Cathedras pro tempore inibi regent: Sancti Iohannis Baptistae in Brackhenhein, et Sanctorum Philippi et Iacobi in Stetten, ac in Asch, nec non Ringingen, et Eningen. Wormaciensis et praedictae Constantiensis diocesis Parrochiales Ecclesiae, quae de iure Patronatus, Comitis de Werttemberg pro tempore exsistentis, fore noscuntur, reservata congrua portione pro perpetuis Vicariis, ad praesentationem dictae Universitatis in stituendis perpetuo unirentur, annecterentur, et incorporentur, ac in Ecclesia Sancti Martini in Sindelfingen dictae Constantien. dioces. quam nuper in Collegiatam, ac illius praeposituram dignitatem inibi Principalem, et octo Canonicatus, et totidem praebendas ad Parrochialem S. Georgii dicti oppidi Tübingen transferri, et S. Georgii in Collegiatam, cum dicta praepositura et ocot Canonicatus et totidem praebendis. Sancti Martini vero Ecclesiam praedictam in Monaterium ordinis S. Augustini erigi mandavimus, duo Canonicatus et totidem praebendae, postquam erecti fuerint, supprimerentur et exstinguerentur, illarumque fructus, reditus et proventus pro dote quatuor inibi aliorum Canonicatuum, et totidem praebendarum de novo erigendarum aequis portionibus applicarentur, et assignarentur, ac per nos statueretur, et ordinaretur, quo ad huiusmodi decem Canonicatus et totidem praebendas, qui de dicto iure patronatus exsistunt, cum prima vice eos vacare contigerit, et deinde perpetuis futuris temproibus successive Viri Ecclesiastici, ad regendas decem Cathedras in eadem Universitate studii erigendi idonei et docti, videlicet quatuor magistri in artibus: quibus dicta quatuor de novo


page 188, image: s188

erigendae praebendae assignarentur, et in eisdem artibus legerent et regerent, per dictum Comitem seu dilectam in Christo filiam Mechtildem, illius genetricem, ad quam ratione dotis suae in praesentiarum praesentatio personarum idonearum, ad Canonicatus et Praebendas praedictos, cum pro tempore vacant, ut asseritur pertinet, et eorum suce essores in iure patronatus praedicto, praesentari, et ad praesentationem hu~iusmodi institui deberent, exinde praedictis, et aliorum praedictorum locorum circumvicinorum incolis, et habitatoribus volentibus in scientia proficere magna commoditas studendi pararetur, et eorundem studentium postmodum doctrina et soientia in Civitatum, terrarum, et locorum praedictorum regimen, fideique Catholicae propugnationem quam plurimi fructus provenirent. Quare pro parte dicti Eberhardi comitis, nobis fuit humiliter supplicatum, ut in praefato oppido Tübingen studium generale quarucumque facultatum erigere, ac eidem sic erecto, Parrochiales Ecclesias praefatas perpetuo unire, annectere et incorporate: nec non duos Canonicatus et totidem Praebendas eiusdem Ecclesiae, si opus fuerit, supprimere, ac quatuor alios Canonicatus, et totidem praebendas ibidem de novo erigere, illisque sic erectis pro eorum donte fructus, redditus et proventus, dictorum supprimendorum Canonicatuum, et praebendarum aequis portionibus applicare et assignare: et quod ad Canonicatus et praebendas praedictos, videlicet de novo erigendos, quatuor Magistri in artibus, ad alios vero alii Viri docti et idonei, qui omnes in poraedicta Ecclesia modo infra scripto residentiam facere teneantur, ad regendas cathedraspraedictas, ut praefertur, et non alii praesentari debeant statuere et ordinare, ac alias in praemissis oportune providere, de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur qui dudum inter alia voluimus et ordinavimus, Quod petentes beneficia Ecclesiastica, aliis uniri tenerentur, exprimere verum valorempta beneficii uniendi, quam illius cui uniti peteretur, alioquin unio non valeret. Attendentes quod ex literarum studio, animarum saluti consulitur: insurgentes controver ersiae deciduntur: Pax et tranquillitas inter mortales procurantur: lici tum ab illicito discernitur, bonis praemia, et reprobis supplicia dispensaiatur, et alia tam publica quam privata, spiritualia et temporalia commoda mundo proveniunt. Universitatis praedictae fructuum, reddituum, et pronentuum, verum valorem annuum praesentibus pro expresso habente???. Et eiusdem Comitis laudabile propositum humiusmodi, plurimum in Domino commendantes: huiusmodi supplicationibus inclinati, discr etioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel duo aut unus vestrum, si praedicta vera compereritis in praefato oppido Tüwingen/perpetuis futuris temporibus generale studium


page 189, image: s189

cuiuscumque facultatis et scientiae licitae, auctoritate nostta erigatis, et in illo Cathedras quarumcumque facultatum, nec non Rectoriae, et alia pro illius prospero et felici regimine, necessaria officia dicta auctoritate instituatis, et quae praeterea utilia et oportuna fore cognoveritis Constitutiones et statuta eadem auctoritate ordinetis, nec non dictas parrochiales Ecclesias quarum omnium fructus, redditus et proventus quinquaginta duarum Marcarum Argenti, secundum communem aestimationem valorem annuum, ut asseritur, non excedunt, reservata tamen congrua portione pro perpetuis Vicariis, in illis ad praesentationem Universitatis dicti studii insticuendis, de qua se sustentare, Episcopalia iura solvere, et alia eis incumbentia onera perferre commode possint, eidem Mense Universitatis praedictae, Ita quod cedentibus vel decedentibus ipsarum Parrochialium Ecclesiarum Rectoribus, seu alias Parrothiales Ecclesias praedictas quomodolibet dimittentibus, liceat ex tunc eidem Universitatiper se vel alium, seu alios corporalem parrochialium Ecclesiarum, iuriumque et pertinentiarum praedicttorum possessionem propria auctoritate libere apprehendere, et de earundem parrochialium Ecclesiarum fructus, redditus et proventus in dicti studii usus, et utilitatem, ac inibi legentium doctorum salaria convertere et perpetuo retinere. Diocesani loci, et cuius vis alterius licentia super hoc minime requisita, praefata auctoritate uniatis, incorporetis, et annectatis. Nec non duos Canonicatus et totidem praebendas in dicta Ecclesia S. Georgii eadem auctoritate supprimatis et exstinguatis, ac ibidem quatuor alios Canonicatus et quatuor praebendas de novo erigatis, et pro illorum sic erigendorum dote fructus, redditus et proventus dictorum supprimendo cum Canonicatuum et praebendarum aequis portionibus applicetis et assignetis. Sic quod ad Canonicatus et praebendas praedictos, quotiens illos perpetuis futuris temporibus vacare contigerit, videlicet ad quatuor de novo erigendos, quatuor Magistri in artibus, qui in eisdem artibus actu legant et regant, Ad alios vero Canonicatus et praebendas praedictos, alii viri Ecclesiastici docti, et idonei ad regendas decem ex huiusmodi Cathedris in eodem studio perpetuo per dictum Comitem in Wertemberg, et eiusdem Comitis successores in iure patronatus praedicto praesentari et ad praesentationes huiusmodi in Canonicos dictae Ecclesiae institui, et instituti cathedras ipsas regere teneantur et debeant. Quodque si ex modernis Canonicis huiusmodi aliqui reperitentur ad legendum et regendum ibidem sufficientes et idonei, et onus huiusmodi assumere voluerint, ad illud deputentur praelibata auctoritate statuatis et ordinetis. Ac obtinentibus pro tempore dictos Canonicatus et praebendas, cathedrasque actu regentibus in Universitate praedicta, ut quamdiu


page 190, image: s190

cathedras ipsas rexerint, divinis in dicta Eccesia S. Georgii, inqua sunt duodecim perpetui Vicarii, divina officia ibidem continue celebrantes, et illis insistentes ratione Canonicatuum et praebendarum dietorum interesse non teneantur, nisi quatenus interesse tenentur divinis in Ecclesia Sancti Spiritus Heidelbergen. Wormacien. diocesis, ipsius Ecclesia Sancti Spiritus Canonici Cathedras regentes in Universitate studii Heidelbergensis, absque eo quod in dicta Ecclesia S. Georgii divinis intersint seu insistant eorundem Canonicatuum et praebendarum fructus, redditus, et proventus etiam pro tribus primis annis, pro quibus novi Canonici iuxta ipsius Ecclesiae in Sindelfingen statuta iurata illos non percipiunt, sed partim defuncto Canonico, partim fabricae codunt, cum ea integritate quottidianis distributionibus duntaxat exceptis, percipere possint et debant, cum qua illos perciperent si in ipsa Ecclesia S. Georgii divinis interessent, nec ad interessendum divinis in dicta Ecclesia S. Georgii alias teneantur, aut ad id inviti coarctari valeant, nisi quarenus in Ecclesia S. S. Heidelbergen. eadem auctoritate concedatis, faciatisque eis huiusmodi eorundem decem Canonicatuum et praebendarnm fructus, redditus, proventus et emolumenta quaecumque quae interesse divinis in eadem Ecclesia perciperent integre ministrari. Non permittentes eos per venerabilem fratrem nostrum Episcopum Constantien. et dilectos filios dictae Ecclesiae S. Georgii capitulum, seu quoscumque alios ad interessendum in ipsa Ecclesia, compelli, aut aliâs contra huiusmodi concessionis, si illam feceritis tenorem quomodolibet molestari. Et nihilominus si ad effectum praemissorum obtinentes parrochiales Ecclesias praedictas illas resignare voluerint, resignationes huiusmodi praefata auctoritate recipiatis et admittatis, eisque per vos receptis et admissis eisdem resignantibus, ne ex resignationibus huiusmodi nimium dispendium patiantur, pensiones annuas de quibus cum eis concordari poterit, super fructibus, redditibus et proventibus parrochialium Ecclesiarum resignatarum huiusmodi eisdem resignantibus, quoad vixerint, vel procuratoribus eorum sub poenis et censuris ecclesiasticis, ac in terminis et locis, per nos statuendis integre persolvendas, aut parrochialium Ecclesiarum, quas resignaverint fructus, redditus et proventus, in toto vel in parte cum libera facultate illos etiam propria auctoritate percipiendi aut levandi dicta auctoritate reservetis, constituatis et assignetis facientes pensiones huiusmodi, iuxta reservationis, constitutionis et assignationis earundem, si eas fieri contigerit, tenorem efficaciter persolvi, et non permittentes eosdem resignantes, quo minus pensiones seu fructus huiusmodi percipiant per quoscumque impediti. Contradictores auctoritate nostra appellatione postposita


page 191, image: s191

compescendo. Non obstantibus priori voluntate nostra praedicta ac felicis recordationis Bonifacii Papae octavi, praedecessoris nostri per quem huiusmodi concessiones de fructibus in absentia percipiendis, sine praefinitione temporis fieri prohibentur, et aliis apostolicis ac in provincialibus etiam Synodalibus Conciliis aeditis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, nec non dictae Ecclesiae S. Georgii iuramento confirmatione apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque. Etiam si per ipsos decem Canonicatus et praebendas pro tempore obtinentes, de illis servandis et non impetrandis literis contra illa, et illis impetratis, seu aliâs quovismodo concessis, non utendo praestare contingeret iuramentum. Aut si primam non fecerint in eadem Ecclesia S. Georgii residentiam consuetam, seu si Episcopo praefato a sede Apostolica sit concessum, vel in posterum concedi contingat, quod Canonicos Ecclesiarum suarum civitatis et dioces. per subtractionem proventuum suorum Canonicatuum et praebendarum compellere valeant ad residendum personaliter in eisdem. Seu si Episcopo et Capitulo praefatis, communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, vel in posterum indulgeri contingat, quod Canonicis et personis suarum Ecclesiarum non residentibus personaliter in eisdem fructus, redditus et proventus suorum Canonicatuum et praebendarum ministrare in absentia minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per Apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis Ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales, Apostolicae sedis vel Legatorum eius literas impetrârint. Etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum, vel aliâs quomodolibet sit processum. Quas quidem literas et processus habitos per easdem, ac inde secuta quaecumque ad parrochiales Ecclesias huiusmodi volumus non extendi, sed nullum per hoc eis, quo ad assecutionem beneficiorum aliorum praeiudicium generari, Et quibuslibet aliis privilegiis indulgentiis et literis Apostolicis generalibus vel specialibus, quorumcumque tenorum exsistant, perque praesentibus non expressa, vel totaliter non inserta effectus eorum impediri valeat, quomodolibet, vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit, in nostris literis mentio specialis. Proviso quod propter unionem annexionem ex incorporationem huiusmodi sifiant, et effectum sortiantur parrochiales Ecclesiae praedictae debitis non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus ngligatur, sed earum debite supportentur onera consueta. Attente quoque provideatis, ne in


page 192, image: s192

resignationibus, huiusmodi si fiant ex parte Rectorum dictarum parrochialium Ecclesiarum et Universitatis praedictorum aliqua pravitas interveniat, seu etiam corruptela. Hos etiam si erectionem, unionem, annexionem, et incorporationem, ac alia praemissa vigore praesentium fieri contigerit, ut praefertur, pro tempore exsistente praepositum dictae Ecclesiae S. Georgii, eiusdem studii Cancellarium perpetuis futuris temporibus Apostolica auctoritate facimus, creamus, constituimus et deputamus, ac illos quos primo diligenti examine et servatis servandis idonei reperti fuerint ad Baccalaureatus licentiae, Magisterii, et Doctoratus aliosque gradus quoscumque in Theologia, utroque Iure, artibus quoque et Medicina, cum solita insigniorum exhibitione, servata tamen constitutione Viennens. Concilii, super hoc aedita in Universitate praedicta duntaxat promovendi, et eis sic promotis, ut cathedras regere, legere, docere, et alios actus pertinentes ad gradus, ad quos promoti fuerint, facere possint et valeant concedendi, et generaliter omnia alia et singula, quae Archidiaconus Ecclesiae Bononiensis in Universitate studii Bononiens. facere et exercere quomodolibet potest ex Apostolica confessione, statuto vel consuetudine faciendi, exercendi, praesentium tenore, auctoritate Apostolica concedimus facultatem, ac volumus et Universitatieiusdem sic erigendi studii, nec non illius pro tempore Rectori, ac Doctoribus, Scholaribus et personis, qui pro tempore erunt, ac illis quos ad gradus quoscumque inibi promoveri contigerit, ut omnibus et singulis privilegiis, immunitatibus, gratiis, favoribus, exemptionibus, concessionibus, et indultis, tam de iure communi, quam ex concessionibus Apostolicis et Imperialibus, aut alias quomodolibetin genere vel in specie quibuscumque aliorum quorumcumque studiorum generalium, Universitatibus et illarum Rectoribus, Doctoribus, Scholaribus, et Personis, ac promotis pro tempore in eisdem concessis et concedendis, et quibus illi potiuntur et gaudent, ac vit et gaudere poterunt, quomodolibet in futurum uti potiri et gaudere possint et debeant in omnibus et per omnia, perinde ac si illa eisdem Universitati erigendi studii et illius Rectori, Doctoribus, Scholaribus et personis in illa pro tempore promotis specialiter et nominarim concessa forent, auctoritate Apostolica tenore praesentium indulgemus Et insuper ex nunc irritum decernimus, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Datum Romae apud S. Petrum, Anno incarnationis Dominicae Millesimo Quadringentesimo Septuagesimo sexto, Idibus Novembris Pontificatus nostri Anno sexto.

Post quarum quidem literarum Apostolicarum praesentationem, acceptionem et diligentem inspectionem pro parte praefati Domini,


page 193, image: s193

Comitis Eberhardi, ut praefertur principaliter in eisdem nominati, quatenus ad earum et in eis contentorum, nobisque commissorum, debitam exsecutionem iuxta traditam nobis inibi formam procedere dignaremur, debita exstitimus precum instantia requisiti. Nos vero Heinricus Abbas, ex ecutor et commissarius praedictus superiorum nostrorum et potissime Apostolicis mandatis reverenter, sicuttenemur, obedire, cauteque et rite in commissi nobis negotii exsecutione procedere nolentes, ut nulli interesse habenti vel praetendenti in suo videremur iure praeiudicare, omnes et singulos cuiuscumque dignitatis, gradus, status vel praeeminentiae fuerint, sua communiter vel divisim hac in parte interesse putantes, in genere vel in specie, ad comparendum coram nobis in loco ad hoc deputato. Et ad videndum et audiendum nos de expositis, narratis, et contentis in dictis literis Apostolicis, eorumque circumstantiis singulis diligenter informari. Et huiusmodi informatione accepta et habita, veritateque narratorum huiusmodi quantum sufficere videretur comperta deinde ad exsecutionem Apostolicae commissionis servata forma nobis tradita, rite per nos procedi, vel ad dicendum et allegandum quicquid in contrarium eorum rationabiliter dicere, proponere, et allegare vellent ac valerent, in locis quibus videbatur expedite per praesentes nostras literas citari et vocari fecimus, atque cita vimus. In certum terminum competentem peremptorium, cum certificatione, quod eis vel alio legitimo oppositore et contradictore non comparente, aut comparente, nil tamen rationabilis in contrarium praemissorum dicente aut allegante, Nos nihilominus ad debitam exsecutionem dicti nobis commissi negotii, servatis servandis procul dubio procedere non obmitteremus. Citatorum absentia seu contumacia in aliquo non obstante. In quo quidem citationis termino citatione ipsa rite et legitime exsecuta unâ cum exsecutione debita a tergo seriatim notata, coram nobis pro parte memorati Domini Comitis Eberhardi realiter producta, atque citatorum non comparentium contumacia accusata, Nos merito eosdem prout debuimus, reputavimus contumaces, nullo prorsus aliâs contradictore apparente legitimo vel oppositore. Ceterum quatenus amplius ad exsecutionem huiusmodi commissionis nobis factae, iuxta illius vim, formam et tenorem rite procederemus, debita sumus instantia requisiti Nos itaque iudex et commissarius saepe dictus, vigore clausulae supradictae de veritate narratorum in praeinsertis literis Apostolicis deductorum, sollerti nostra, super hiis inquisitione praevia, testimoniis fide dignis sufficienter informati atque edocti: ad huiusmodi nobis commissorum exsecutionem et expeditionem debitas duximus procedendum, et processimus, negotiumque ipsum nostris


page 194, image: s194

pronuntiatione, decreto et declaratione, de iurisperitorum consilio et assensu in scriptis terminavimus in hunc, qui subscriptus est, modum.

CHRISTI NOMINE INVOCATO. Quia visis, diligenterque perpensis, coram nobis in praesenti negotio deductis narratorum in supra inserta commissione Apostolica, veritatem comperimus indubitatam. Idcirco ad huiusmodi nobis hac in parte commissorum debitam exsecutionem hhumiliter procedere volentes, sicuti tenemur, de Iurisperitorum consilio, nobis super hoc communicato, auctoritate Apostolica decernimus, declaramus et in his scriptis pronunciamus, in oppido Tübingen/in praeinsertis literis Apostolicis nominato, perpetuis futuris temporibus generale studium cuiuscumque facultatis et scientiae licitae erigi posse et debere, atque eadem auctoritate erigimus. Et in illo cathedras quarumcumque facultatum, nec non Rectoriae et alia pro illius prospero et felici regimine necessaria officia instituimus, ac constitutiones et statuta melius visa expedire aedenda esse decernimus. Ecclesias denique parrochiales S. Iohannis Baptistae in Brackenheim: Sanctorum Philippi et Iacobi im Stetten. Wormatien. ac in Asch, nec non RinGingen, et Eningen Constantien. Diocesum cum omnibus suis iuribis et pertinentiis praefatae sic in Tübingen erectae Universitati pro faciliori onerum et expensarum eiusdem, praesertim salariorum illorum, qui cathedras pro tempore inibi regunt, supportatione, quorum interest, accurrente consensu, ac praesentium tenore in Dei nomine unimus, annectimus et incorporamus. Earumque omnium et singularumfructus, redditus et proventus memoratae UNiversitati, et in illa regentibus et legentibus perpetuo approbamus, volentes et praesentibus statuentes: Quod cedentibus vel decedentibus ipsarum parrochialium Ecclesiarum Rectoribus, seu alias illas Ecclesias quomodolibet dimittentibus, liceat ex tunc eidem Universitati per se, vel alium, seu alios, corporalem parrochialium Ecclesiarum, iuriumque et pertinentiarum earundem possessionem propriâ auctoritate libere apprehendere, et ipsarum parrochialium Ecclesiarum fructus, redditus et proventus, in dictae Universitatis usus et utilitatem convertere, et perpetuo retinere Diocesani loci et cuiusvis alterius licentia super hoc minime requisita. Ut autern praedictae parrochiales Ecclesiae debitis non fraudentur obsequiis, et animarum cura in illis non negligatur, reservari et assignari volumus, ac potenter auctoritate Apostolica resignamus et assignamus Vicariis perpetuis, pro tempore dictarum Ecclesiarum iuxta cuiusvis Ecclesiae habitudines et circumstantias portionem congruam, unde se sustentare, iura Episcopalia solvere, et alia sibi ratione illius Ecclesiae incumbentia onera commode supportare queant, et eorum quilibet queat


page 195, image: s195

atque possit. Quod inter octo Canonicatus et praebendas, quos pridem dicta auctoritate de Ecclesia S. Martini in Sindelfingen, in Ecclesiam parrochialem S. Georgii in supra tactum oppidum Tubingen transtulimus, duo Canonicatus et totidem praebendae in eadem Ecclesia parrochiali supprimendi sint et exstinguendi, quos ut sic dum illos vacare quomodolibet contigerit, pro nunc prout ex tunc, et ex tunc prout ex nunc exstinguimus et supprimimus, et ex hiis quatuor alios canonicatus, et quatuor praebendas de novo erigimus, ac pro illorum, ut sic erigendorum Canonicatuum et praebendarum, dote, fructus, redditus et proventus dictorum suppressorum Canonicatuum et praebendarum aequis portionibus applicamus et assignamus, sic quod ad Canonicatus et praebendas praedictos quotiens illos perpetuis futuris temporibus vacare contigerit. Videlicet ad quatuor de novo erigendos, ac quomodoliber erectos, quatuor Magistri in artibus, qui in eisdem artibus actu legant et regant, Ad alios vero sex Canonicatus et praebendas praedictos alii viri Ecclesiastici. Docti et idonei ad regendas decem ex huiusmodi cathedris in eodem studio per illustram Dominam Mechtildem Archiducissam Austriae, etc ratione dotis suae, quoad vixerit, et deinde perpetuo, per dictum Dominum Comitem in Wurtemberg, et illius successores in iure patronatus praedicto praesentari, et ad praesentationem huiusmodi in Canomcos dictae Ecclesiae institui, et instituti cathedras ipsas regere teneantur, et debeant, ac obtinentibus pro tempore dictos Canonicatus et praebendas, cathedrasque actu regentibus in Universitate praedicta, ut quam diu cathedras ipsas rexerint, divinis in dicta Ecclesia S. Georgii in qua sunt duodecim perpetui Vicarii deputati, divina officia ibidem celebrantes, et illis insistentes ratione Canonicatuum et praebendarum praedictorum interesse non teneantur, nisi quatenus interesse tenentur divinis in Ecclesia S. S. Heidelbergensis, Wormatiens. diocesis, ipsius Ecclesiae S. Spiritus Canonici cathedras regentes in Universitate studii Heidelbergens. absque eo quod in dicta Ecclesia S. Georgii divinis intersint, seu insistant eorundem Canonicatuum et praebendarum fructus, redditus et proventus, etiam pro tribus primis annis, pro quibus novi Canonici iuxta ipsius Ecclesiae in Sindelfingen statuta iurata, illos non percipiunt, sed partim defuncto Canonico, partim Fabricae cedunt, cum ea integritate quottidianis distributionibus, duntaxat exceptis, percipere possint et debeant, atque percipiant, cum qua illos perciperent, si in ipsa Ecclesia S. Georgii divinis interessent, nec ad interessendum divinis in dicta Ecclesia S. Georgii aliâs teneantur, aut ad id inviti coarctari valeant, nisi quatenus in Ecclesiâ S. Spiritus Heidelbergens. eâdem auctoritate concedimus. Volentes et statuentes eis huiusmodi


page 196, image: s196

suorum decem Canonicatuum et praebendarum fructus, redditus et proventus, ac emolumenta quaecumque, quae si interessent divinis in eâdem Ecclesiâ perciperent, integre ministrari debere, or dinaria et cuiusvis alterius molestatione in hiis et causa ea cessante et semota. Et nihilominus si ad effectum praemissorum resignationes parrochialium Ecclesiarum praedictarum in favorem unionis, annexionis et incorporationis, de quibus in Apostolicis literis mentionatur, iuxta et secundum earundem vim, formam, et tenorem factae fuerint, ac per nos acceptae et admissae, unionem, annexionem et incorporationem huiusmodi effectum sortitas esse, in robore debito exsistere scilicet auctoritate Apostolica nobis commissa ex nunc pro ut ex tunc declaramus. Atque cuilibet resignantium earundem pensionem annuam, de qua concordatum fuerit super fructibus, redditibus et proventibus parrochialium Ecclesiarum resignatarum huiusmodi quoad vixerit, vel illius legitimo procuratori sub poenis et censuris Ecclesiasticis, ac in terminis et locis statuendis integre persolvendum pari auctoritate reservamus, constituimus, et assignamus. Volentes pensionem, et pensiones huiusmodi iuxta reservationis et assignationis earundem si eas fieri contigerit, tenorem efficaciter persolvi. Reservatis desuper mandatis et processibus in contradictores dicta auctoritate Apostolica fulminandis super quibus disponendi, ordinandi, faciendi et exsequendi, si et pro ut temporis tractu videbitur oportunum, et expedire nobis potestatem omnimodam, plenamque facultatem ex nunc salvamus et retinemus. Reservantes etiam nobis et reservata esse volentes omnia et singula alias in praeinsertis literis Apostolicis nobis quomodolibet concessa, Et praesertim facultatem nobis statuendi et statuta faciendi datam et concessam, de quibus cum et ubi oportunum visum fuerit, praestante Domino saepe dicta auctoritate exeecutionem debitam faciemus. Non obstante in praemissis omnibus et singulis, quae supra dictus Dominus noster Papa hac in parte suis literis voluit non obstare. Adhibitis et servatis in hiis et circa ea sollennitatibus et cautelis de iure in talibus observari consuetis et adhibendis. Decernentes, prout dictus Dominus noster Papa decrevit, irritum et inane, si secus super hiis a quoque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. IN QUORUM omnium et singulorum fidem et testimonium praemissorum praesentes literas, sive praesens publicum Instrumentum huiusmodi nostram sententiam et decretum, aliaque praemissa in se continens exinde fieri ut per Notarios publicos, scribasque nostros infra notatos, subscribi et publicari; ac sigilli nostri Abbatialis iussimus et fecimus appensione communiri. Lecta, lata et in scriptis promulgata fuit haec nostra sententia, sive nostrum decretum, in


page 197, image: s197

Oppido Urach, Anno Domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo. Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri, Domini Sixti, divina providentia Papae quarti, praedicti, Indictione decima, die vero Martis Mensis Martii, undecima hora fere meridiei. Praesentibus tunc ibidem Venerabilibus et Religiosis, honorabilibusque Viris, ac Patribus, Domino Bernhardo Abbate in Bebenhausen, Cisterstien. Domino Alberchto, Priore Domus Bonilapidis Cartusien. ordinum. Nec non Dominis Iohanne Degen, Praeposito, M. Conrado Menckler de Monchingen, Sacrae Theologiae, M. Iohanne heckbach. in Sindelfingen Canonicis. Iohanne et Ludovico Vergenhanss fratribus, Ecclesiarum parrochialium in Brackenheim et Kircheim Tegk. Wormaciens et Constan. diocesis. Rectoribus, Luca Spetzhard, Artium et Medicinae, ac super Illustris Principis, et Dominae, Dominae Mechtildis, Archiducissae Austriae etc. Physico, Doctoribus, M. Iohanne Tefener professo Monasterii nostri Blaburren, Sacrae Theologiae Baccalario formato, M. Georgio Schriber Rectore Ecclesiae in Asch, Iodoco Meder, de Wyla Civitate Imperiali, et Conrado Woldan, de Teffingen. Capellanis in Sindelfingen, nec non strenuo et valido Domino, Iohanne Spath, de Estetten Milite. Laico. Constantiens. dioces praedictae, testibus ad praemissa vocatis, rogatis, et debita precum instantia requisitis.

Et Ego Mathias Horn de Eltingen Clericus Spirens dioces. sacra Imperiali auctoritate Notarius publicus, Protonotarius Oppidi Urach, ac Commissarius Curiae Constantiens. causarum matrimonialium in et circa oppidum praefatum generalis, iuratus. Quia dictarum literarum Apostolicarum praesentationi, acceptioni, citationis emittendae, decreto, et reproductioni eiusdem, contumaciae absentium accufationi, conclusioni, pronuntiationi, omnibusque aliis et singulis, dum sicuti praemittitur, fierent et agerentur una cum Domino Notario et Testibus sub et praescriptis praesens fui, illa sic fieri videndo et audiendo. Idcirco hoc praesens publicum decreti Instrumentum, ad ipsius exsecutoris, et Domini Commissarii praescripti madatum adiutorio Domini, Gregorii Maii, Notarii subscripti, de praemissis contextum, et in hanc publicam formam redactum, manu mea propria exaravi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi, et roboravi, in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum, ad hoc vocatus, rogatus pariter et requisitus.

Ego quoque Gregorius Maii de Tuvvingen Clericus Constanciens. dioces. sacrâ Imperiali auctoritate Notarius publicus, et Curiae Constantiens. causarum matrimonialium Commissarius generalis. Quia supra insertarum literarum Apostolicarum, porrectioni, acceptioni,


page 198, image: s198

citationis emittendae, decreto, ac reproductioni eiusdem, contumaciae absentium accusationi, conclusioni, pronuntiationi, aliisque omnibus et singulis, dum sicut praescriptum est fierent, una cum praedictis testibus, et Notario ad haec correquisito praesens fui, ea sic sieri videndo et audiendo. Quamobrem hoc praesens publicum decreti Instrumentum, post ipsius Domini Commissarii mandatum conadiuvante Domino Mathia Horn, Notario memorato, manu eiusdem scriptum exinde confeci, et in hancformam publicam redegi. Signoque et nomine meis solitis signavi et communivi in robur et fidem omnium et singulorum praemissorum rogatus et debite requisitus.

FACULTAS IMPERIALIS DE legendis et audiendis legibus. 1484.

FRIDERICUS divinâ favente clementiâ, romanor. Imperator semper Augustus, Hungariae, Dalmatiae, etc. Rex, ac Austriae, Stiriae, Karnthiae et Carniolae Dux, Dominus Marchiae, Sclavoniae ac portus naonis, Comes in habspurg, Tyrolis, Pherretis et in Kyburg. Marchio Burgoviae et Landgravius Alsatiae ad perpetuam rei memoriam. Notum facimus, tenore praesentium universis, et si inter varias Reip. curas, quibus pro debito Imperialis culminis, ad quod divinâ clementia evecti sumus, diurnâ sollicitudine, saluti et quieti subditorum invigilemus, minus quoque distrahamut negotiis, quo eorum, qui Remp. nostram crebris bellorum impulsibus fatigare non quiescunt, contundamus audaciam, ad ea tamen praecipue mentis nostrae apicem dirigimus, et sedulum destinamus affectum, qualiter praecessorum nostrorum divae memoriae Romanorum Imperatorum leges et constitutiones sacrae, multis vigiliis et lucubrationibus editae, subditorum nostrorum auribus magis ac magis inbibantur, qui solo earum usu remp. nostram, nedum conservari, sed et plurimum augeri videmus. hiis enim imperialis Celsitudo fulcita effrenes subditorum suorum animos cohaercens, solium Imperiale firmare ac sistere potest, quo utrumque tempus et pacis et belli suis finibus subnixum apte gubernet. Hinc est, cum Nobilis ac Generosus Noster ac sacri Imperii fidelis, dilectus Eberhardus senior, Comes de Wurtemberg et Monte Beliardo, affinis noster, nuper in oppido suo Tubing nobis ac dicto Imperio sub iecto pro laude Dei omnipotentis, ac suorum subditorum incremento scolas generales, in quibus, artium Medicinae, Iuris Pontificii ac sacrarum literarum publice traderentur documenta, et quibusvis in


page 199, image: s199

ea palaestra certantibus Sanctissimo Domino nostro, Domino Sixto Papa IV. auctorante digna laborum suorum praemia tribuerentur, erexisset, Nos itaque Praesati Comitis institutionem ne dum suis, sed et omnibus Imperii sacri fidelibus utilem ac fructuosam, considerantes quoque praefatas scolas diversis literarum documentis illustrare cupientes, quo scolarium multitudo se idem confluens habundius se locupletatam iocundetur: de liberalitatis nostrae munificentia ac Imperialis auctoritatis et potestatis plenitudine ex certa scietia, sano Principum, Baronum, Procerum, Nobilium et fidelium nostrorum accedente consilio, dicto Comiti et suis heredibus et successoribus praesentium tenore gratiosus de novo concedimus, ut ex nunc et inantea perpetuis futuris temporibus omnes et singulas Imperiales leges, constitutiones, et quaecumque alia iura, ubicumque et a quibuscumque edicta aut promulgata, quibus sacrae memoriae praecessores nostri Romani Imperatores ius auctoritatemque dederunt, in praefatis eorum Scolis per idoneas personas publice legi ac exerceri et, ipsarum auditores drgnis honoribus et gradibus in eisdem sublimari faciant. Decernentes et hoc imperiali volentes edicto ut quicumque cuiuscumque status gradus praeeminentiae nationis aut linguae fuerint, dummodo .......... obstiterit, ad locum praefatum confluxerint, dictas Imperiales leges docere, audire, in eisdem ad gradus solitos et consuaetos promoveri ac sublimari, nec non omnibus et singulis titulis, dignitatibus, praeeminentiis, honoribus, praerogativis, ac aliis Iuribus et immunitatibus quibuscumque uti, frui et gaudere valeant, quemadmodum reliqui legum Imperialium doctores et scolares per alias scolas ubivis in sacro Romano Imperio consistentes de iure vel consuetudine utuntur, et gaudent in contrarium facientes non obstantibus quibuscu~que, quibus per praefentes expresse volumus esse derogatum. Nulli ergo omnino homini liceat hanc nostrae concessionis decreti voluntatis et derogationis paginam infringere, aut ei ausu temerarioquoquo modo contraire Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem nostram gravissimam et poenam centum librarum auri puri, quarum unam fisco nostro Imperiali, reliquam vero medietatem iniuriam passorum usibus applicari volumus, se noverit irremissibiliter incursurum .... sub nostri Imperialis Maiestatis Sigilli appensioni testimonio Literarum. Datum in oppido nostro Gretz, 20. die Mensis Febr. Anno 484. Regnorum nostrorum Romani quadragesimo quarto, Imperii tricesimo secundo, Hungariae vicesimo quinto.

IV.

Regalibus item maiestatis associatur, potestas faciendi Tabelliones. Dn. D. Bocer. 2. de Regal. num. 161. Quam facultatem ex


page 200, image: s200

speciali Privilegio Imperatoris, Comites quoque sacri Palatii nunc habent. Vide Paurmeister. 2. de Iuris dict. cap. penult. num. 19. (et Ottho IV. dedit Episcopo Spirensi. Lehman. lib. 5. cap. 78.) Unde patescit, ipsam etiam creationem Comitum Palatinorum, ad iura maiestatis pertinere. Lancellot. templ. Iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 364 de quibus Reinkingk. 1. class. 4. cap. 13. Arumaeus, vol. 3. discurs. 3. Principes, aliique Imperii status, etiam iure Notarios creandi gaudere videntur. Quemadmodum in Ducatu Wurtembergensi, die Stattschreiber / ex constitutione Ducali, Notariis sunt aequiparati. Inter hos tamen et illos haecce differentia exsistit, quod hi suo officio ubique; illi tantum in territorio constituentis uti queunt. Gail. 2. observat 71. num. 13. Matth. Stephani. 2. de Iuris dict. part. 2. cap. 5. num. 7. etc. Sed tamen eorum Instrumenta, quae in suo territorio confecerunt, etiam alibi valent. Reiger. in Thesaur. iur. verb. Notarius. Officium autem Tabellionum quod fuerit olim, directe explicat Imperator, in Novell. 44. Erant certe instar publicorum servorum: et inde pro quolibet stipulabantur. Actandem, quomodo Notarius differat a Tabellione, notat Pasquier. 4. des recherch. cap. 12. Episcopos autem Notarios creare posse monet Tuschus lit. 3. conclus. 290.

V.

Cumque maxume necessarius sit Monetae (de cuius definitione vid. Freher. 1. parerg. cap. 14.) seu Numi usus nec sine eo facile subsistere Res publica possit. Aristot. 1. polit. 6. Merito itaque inter maiora Regalia ponitur ius Monetae: Marcellus Donatus, in dilucidat. fol. mihi 1042. etc. Bulenger. in Princip. Roman. 2. cap. 16. Bornitius, tractat. de Numis, passim. Hoennon disputat. Politic. 5. thes. 78. et seqq. Arumaeus, ad Aur. Bull. 5. thes. 9. vide omnino Louys Servin. tom. 3. des plaidoy. fol. 307. Camman. 6. thes. 12. Lehman. lib. 2. cap 39. fol. 158. ea sive cudenda sit, sive mutanda, sive omnino reprobanda; aut ei aestimatio, valorque certus constituendus l 1. in princ. de contrab. empt. Sixtin 2. de Regalib. 7. Marquard. Freher. de re Monetar. 1. cap. 2. Covarruv. in collat. veter. numismat. cap. 7. Dn. Collega Bocerus, de iure Monetar. cap. 3. Busius, disputat. de Republic. 11. thes. 1. Carpzovius, ad capitulat. cap. 8. num. 13. Unde vetustissima fuit sanctio Legis XII. Tabul. Triumviri Monetales, aurum, argentum, aes, publice signanto. Freher. dict. loc. cap. 3. num. 1. Et Franci olim, cum primum Gallias occupârunt, signum Maiestatis supremae arripuerunt, numos cudere Regum suorum imagine impressa. Isac. Pontan. 6. Orig Francic. cap. 17. ad fin. quod et fecerunt Macedonici Reges, unde eorum numi, ab impressa imagine Philippici fuêre denominati. Robbigius. lib. 10 cap. 6. Monetam dicitur primum cudisse Numam: Plinius lib. 33. cap. 3. Canterus, variar. lect. 2. cap. 23. Sed iam ante in usu fuit apud Hebraeos. vide Tract. Schickhardi mei, de Numis Hebraeor.


page 201, image: s201

Romani certe diligentissime curarunt Monetam. Adolph. Occo. in praefat. numism. Romanor. Tantamque eius curam habuerunt Romani, ut ex iis vetus historia restitui queat. vide Melch. Adami. in Vit. Hubert. Golzii.

VI.

Quin et qualitatem Monetae dare, id est constituere, quantum auri, argenti ferri, vel alterius metalli, debeat admisceri, solus potest Imperator. (Hincque argentum ad hunc modum dilutum, Regium appellant. Fr. Baldum. in Constantino lib. 2. fol. 123. etc.) similiter ac de proportione Auri atque Argenti Leges dare, l. un. C. de argent. pretio. Balduin. dict. lo c. fol. 117. adde Aleman. Palaestr. consult. consult. 8. fol 492. Ex eo, quod ius Monetae spectat ad Maiestatem, haud inepte notationem monetae deducit Dn. D. Bocerus, de Regalib. 2. num. 224. quod Principis effigies seu vultus, monetae impressus, moneat Subditos, ei se Principi subiectos esse, cuius imaginem habeat Moneat. arg. Mattb. cap. 22. ubi de Tributario Numo. Numismata summi obsequii sunt signa: statuarum sunt compendium; imo potius statuae sunt euntes. Pitsillius, in Imag. Princip. color 6. fol. 82. etc. Cuius ideo est leges iubere, eiusdem est Numorumpretium, pondus et figuram praescribere. Nam Graecorum vox no/most, Numo videtur originem dedisse.

VII.

Iudicant sic prudentissimi quique; magnarum mutationum in Republica praesagium esse, insolitam in hodierno saeculo Monetae mutationem et depravationem: praesertim cum Numus mensura esse debeat, ad quam omnia commensurantur. Et vere, nescio quis Imperii status, numum cum inscriptione: Moneta pro tempore nuper cudi fecit. Notans saeculum nostrum ita pravum esse, ut numus ille omni caruit materiâ probâ

.

Et quoniam malae sunt saecla, moneta mala est:
Tempora si mala sunt, malam et esse necesse monetam est.

Vetustissimumque Germanicum Proverbium est: Wie das Gelt / also ist auch die Welt. Optime Luc. Lossius, in Luaburgâ fol. 36.

Quottidie in peius Mundi peccata ruentis,
Cernens, hoc inter plurima dicta tulit.
Bey der Müntz soll man lehren/
Wie sich die Welt thuet verkehren.
Discitur ex nummis, quam se male tempora mutent:
Omnia quam in peius deteriora ruant.
Aurei erant quondam nummi, fuit aurea et aetas,
Nummi nunc fiunt, cuprea massa, mali.
Cuprea nunc aetas hominum est, nunc cuprea proles,
Inque dies fiet post scelerata magis.


page 202, image: s202

Rettulit ut naso, veraci carmine, doctus,
De ferro est aetas ultima facta truci.
Protinus irrupit, venae peioris, in aevum
Omne nephas, fugêre pudor, verumque fidesque,
In quorum subiêre locum, fraudesque, dolique,
Insidiaeque et vis, et amor sceleratus habendi.

Usitatum iam olim fuit, pretium monetae augendo, Rei publicae commodum procurare; quod et Solon fecit, Plutarch. in Vit. Sic et Philippus Valesius, monetae ponderi aliquid detraxit. Girard. lib. 2. m. fol. 185. et 201. Ac etiam Turcae hâc cautione interdum utuntur. Soranz. mihi fol. 68. Sed tamen, non nisi in summâ necessitate, hoc remedio st utendum, ut dixi in tractat. de Aerar. vide Conestagium fol. 44. ac de auro puro, numve unum alio praestantius sit, disputat Bellonus, lib. 1. observat. cap. 50. et seqq. Sique mutentur monetae, infinitae lites exoriuntur, de quibus Ego aliquot Consilia, Augustae Vindel. et Tubingae apud Eberbardum Wildium impressa, confeci. Quas quondam etiam veriti sunt Galli, et propterea pacto singulari eam praecaverunt. Et si dedans le temps du rechapt, d' icelle engageure, la monnoye estoit deteriorce au poix. ??? en atoy, nous rendrons piur chasque trente sols, an marcq d'argent. Paradin. 2. cap. 39. histor. Lugd.

VIII.

Ex hactenus vero deductis apparet; illi, qui ius non habentes, vel absque ulla Principis auctoritate vel permissu Monetam cudunt, maiestatis reos censeri. l. 2. C. de fals. monet. Dn. D. Bocer. de crimin. maiestat. 2. num. 62. etc. ea etiamsi iusta sit, et ponderis ac pretii aequi. Menoch. arbitr. casu 316. num. 15. Obrecht. disput at. de regal. thes. 245. etc. Camman. 6. thes. 42. At licet res publicae inferiores, hocce gaudere regali queant. Tileman. Friese im Müntzspiegel. 1. cap. 4. et lib. 4. cap. 36. Sixtin. 2. de regal. cap. 7. num. 91. etc. Also ist die Müntz bey den Geschlechtern vor zeiten in den Stätten gewest. Lehman. 4. cap. 14. Ita iam sub Dagoberto, Spira et Monasterium Weissenburg / ius monetandi habuerunt. lehman. 3. cap. 12. Unde rectissime Dn. D. Bocerus dicit, cap. 2. de iur. monet. num: 5. non cuden di solum ius ad Imperatorem pertinere; sed et ius concedendi facultatem monetae cudendae. vid. Busium, disputat. polit. 11. th. 2. usque 11. debent tamen eorum numi, vel maxume reputari pro monetâ ipsius maiestatis; ita ut eos adulterans, in crimen diminutae pariter incidat maiestatis. Petr. Wesembec. consil. 45. Id quod praesertim obtinet in Germaniâ nostrâ: Caesaris ubi plerumque in orbe circumscriptum nomen, aquilamque bicipitem, inserto eius pectori Imperii globo, exlege referunt numismata. Reichsabscheid. Anno 59. §. 10. Sed et in Germaniâ Imperii status, monetam ipsius quoque


page 203, image: s203

Imperatoris taxare iam olim praesumpserunt. lehman. lib. 4. cap. 22. fol. 367. Romani cauti magis hâc in parte fuerunt: qui ius illud privatis concedi noluerunt. l. ult. C. de fals. monet. Decian. prax. criminal. lib. 7. cap. 24. num. 3 Gigas, tract. de crimin. maiest. rubr. qualiter et a quibus quaest. 62. iique etiam gentibus exteris monetas cudere non permiserunt. Chiflet. in Vesont. fol. 206. etc. Ac item nonnullis monetis, impressum manus stigma, notat potestatem. Rittershusius, de Asylis, fol. 49. Maiestas tamen, quae a cudendis numis haud minimum sibi conciliat splendorem; diminui videtur, si percussura proprii numismatis, passim concedatur. Iohann. Selden. lib. 2. Iani Anglor. num. 41. fol. 88. De monetis, vide tractatus singulares Budaei Chokier, Tilemanni Friesen Marquardi Freheri. Iohann. Bodini, Reineri Budelii. Item dispu. hâc de re Hanfmanni, Aur, Basileae; et Meureri, Ienae habitas. et eâ de re tractat etiam Camerar. tract. de re equestr. ad fin. Aerodius, rer. iudicatar. fol. 602. Statuta Polon. §. Moneta. Balduinus, in Constantin. Magno. fol. 117. etc. Et sic etiam einen Wechsel anstellen/ pertinet ad ius maiestatis. Papon. lib. 5. tit. 1. arrest. 8.

IX.

Monetali iuri geminum est mensurae, ponderum et ulnarumius. Quod itidem inter regalia censet, et publicum esse asserit Knichen, 4. de territor. iur. num. 232. etc. per l. 9. C. de suscep. lib. 10. Borell. de magistrat. lib. 3. cap. 15. Schepliz. ad const. Brandenburg. part. 4. tit. 6. Buchananus, hist. fol. 338. Hinc Hebraei Mensuram, mesura vocant, a redice sur principatum tenuit: quia mensura rerum domina est, et dividendorum Princeps. Dicitur item Schaar, mensura, quia portae affigebatur. Avenat. Lexic. verb. Schaar. Sic quidam in Angliâ Rex, mercatorum falsam ulnam castigavit; brachii sui mensurâ adhibitâ, omnibusque per Angliam propositâ. Selden. 2. lani Anglor. fol. 8. num. 33. Sene absolute subditi, formam et pondus, ex Archetypo superioris desumere obstringuntur. Knichen. dict. cap. 4. num. 237. Belgae vero, liberiores aliis multis, Carolo V. omnia commercia rerum venalium, per omnes inferioris Germaniae Provincias, unius ponderis et mensurae constituere satagenti, restiterunt, quod alicubi memorat Meteran. Sic Christophorus Wurtembergiae Dux, magnâ prudentiâ usus est, daß er das Meß und Gewicht in seinem gentzen Land gleich gemacht: Sed vicinae civitates Imperiales, in eam ordinationem con sentire noluerunt; non solum, ut ne subditi videantur, sed et ut eorum fora victualibus eo magis abundent.

X.

Hoc itidem intuitu, ius commercia constituendimaiestatis est. Hinc Nundinae sollemnes ac maiores, panhgu/reist, celebriores unius Provinciae, vel totius Imperii mercatus; (quales in republicâ Romanâ fuerunt feriae latinae, vide Hospinianum cract de festis, cap. 5. fol. 45.


page 204, image: s204

hodie apud nos sunt Nundinae Francofurtenses etc. ab Heinric. Stephano, singulari libro celebratae) a solo impetrantur Imperatore. l. un. C. de Nund. l. 1. ff. eod. Camman. 6. th. 4. Bôrtius, apud Arumaeum, disour s. 30. cap. 3. th. 26. fol. 881. Et semel concessae, Principis sine consensu, alio transferri non possunt. Cravetta, consil. 640. Dissentit tamen Natta, consil. 511. et 512. cui adstipulatur Timannus a Kuyk. in annotat. ad Cravitta responsa. Pertinet hûc, quae habet Amplissimus et Praeclarissimus Dn. Philipp. Reinhardus, in dem gegenbericht der Graffschafft Wertheimb/ cap. 13. in fin. ibi: In gleichem gehört unter die Regalia, vnnd wem es von dem Römischen Keyser / ex speciali privilegio vergünnet wird/ Jahrmärckt anzurichten. Allermassen dann/ Weyland Keyser Maxemiltan der Ander/ dem Wolgebornen Heren/Graffen Ludwigen von Stollberg und Königstein/auch einen Rachkommen Grassen zu Wertheimb in Anno 1566. allergnädigst vergün~et/daß sie in der Statt Frewdenberg ährlichen drey Märckte halten/oben unnd gebrauchen mögen. Numquam tamen Caesar consuevit, alicui dare Nundinarum privilegium, nisi prius adiacentibus et vicinis civitatibus, quarum interesse possit, auditis. Gail. 2. observat. 69. num. 24. et 25. Georg. Schônborner. 5. polit. cap. 12. Ius Nundinarum Imperatorem quoque auferre posse, cum causa liquet. Sic Carolus IV. Francofurtensibus illud abstulit, et Moguntiam transtulit: quod tamen mortuo Gunthero, intercessione rudolphi Palatini, et Marchioni Brandenburgensis, iis restituit. Peucer. lib. 5. Chronicor. pag. mihi. 805. Arnisaeus. lib. 2. de iur. maiestat. cap. 3. nu. 18. Hûc et stapulae, sive emporii ius, pertinere arbitror. Mynsing. consil. 19. Sixtin. 2. de regalib. cap. 3. num. 39. etc. Klockh. de vectigalib. th. 56. Lehman. lib. 4. cap. 22. fol. 363. et fol. 366. Et certae Nundinae luculentum hoc privilegium habent, ut nemo ibi possit arrestari. Berlich. tom. 1. conclus. 53. Ac cur eae dicantur Messen/ disquirit Dn. Gryphianter. disputat. de Democratia. th. 76. etc. De Nundinis annuis, earumque privilegiis, vide etiam Marchantium, in Flandriâ. lib. 1. fol. 32. etc. De Nundinis Lugduni institutis, vide Paradin. histoir. Lug d. lib. 1. cap. 9. et seq. de iis ad S. Dionys. vide Girard. tom. 1. fol. 450. Hûc spectat indictio Feriarum. l. 26. §. 7 ff. ex quibus caus. maior. Wesembec. in paratitl. ff. de feriis, n. 4. Ummius, disput. ad process. 7. num. 36.

XI.

Ius etiam dandae linguae, maiestatis est, et pars esse videtur legislatoriae potestatis. Brunning. disput. de Universitat. th. 7. Sicque Latini in provinciis quoque, non nisi latine sententias protulerunt: postea etiam Graece, Imperio illûc translato. Sic Latina lingua, quâ passim in Cancellariis utebantur, abrogata fuit a Rudolpho I. Imperatore Tschudi de Rhaetia, cap. 36. Lehman, in der Speyrischen Chronick. 5. cap. 107.


page 205, image: s205

Ita Bohemi pro Imperio, adhûc tuentur suam linguam. vide Böhemisch Rech??? B. 4. b. adde Dn. Forstner. hypomm. num. 82. et me, de increment. Imper. §. 12. Ius civitatis condendae, hûc referendum. Brunning. disput. de iur. Universitat. th. 13. Knichen, in encyclopaed. 1. num. 200. etc. Ohm. disput. de iur. Episcop. th. 13. Vico enim alicui spiritum et vitam dare, Stattrecht geben: ut loquuntur ICti. Arnold. Clapmar. de arcan. rerum publicar. lib. 1. cap. 21. in fin. solius Imperatoris est, sicuti Comites Wertheimenses tertiâ vice huiusmodi privilegia sunt consecuti. Auctor deß Wertheimischen Gegenberichts. cap. 13. circa fin. ibi: Solcher gestalt nun haben auch die graffen zu Wertheimb von Keyser Ludwigen/im Jahr 1333. vnd widerumb Anno 1376. von Keyser Carln dem Vierdten, ober Frew denberg von Wenceslao An. 1379. ober Schwamberg vnd Lautenbach/Stattrecht erlangt/auch bey Frewdenberg solcher Keyserlicher Concessionen sich gebraucht/etc. Hinc cum Albertus Comes Mansfeldensis, sine concessione Imperatoriâ, vico cuidam prope Islebiam spiritum et vitam, ut vocant, concedere vellet. Imperator Maxaemilianus, Anno 1514. Mandato inhibitorio id fieri noluit: cui Mandato haec in specie fuêre verba inserta: Wann nun dir/ noch jemand anders nicht geziemet/Stattrecht oder anders/das der hohen Obrigkeit anhangt/ohne sondere erlaubnuß auffzurichten/so empfelen etc. Thomas Michael, de iuris dict. conclus. 12. lit. c.

Lubet hîc addere formulam privilegii Imperialis, quo civitatis condende ius datur: Wir Friederich von Gottes Gnaden/Römischer Keyser/zu allen zeiten Mehrer daß Reichs/ zu Hungern/ Dalmatien/ Croatien/Costnitz/Hertzog zu Oesteruich/zu Steyr/Kärndten unnd Kranich/auff der Windischen Marck unnd Portugall/Graff zu Habspurg/zu Tyrol/zu Piret/ond Keberg/Marggraff zu Brandenburg/und Landgraff zu Elsaß. Bekennen und thun kund aller männtglichen mit diesem Brieff/ daß wir angesehen unnd betrachtet haben die getrewen Dienst/so uns/dem Heil. Reich/unser und deß Reichs lieber getrewer Reuß von Thüngen/zum Reussenberg/offe und dick gethan hat/unnd hinfurt in künfftig zeit wol thun soll und mag/ unnd haben darumb mit wolbedachtem muth/rath unser/und deß Reichs Fürsten/Graffen/Edlen und Getrewen/unnd recht erwiesen/dem benannten Reusen die besondere Gnad gerhan/ unnd ihme umb seiner fleissigen Bitt willen/vergönt und erlaubet/daß er und andere deß Stammens unnd Geschlechts von Thüngen/so an dem Schloß und Marck Thüngen/eine Statt machen/ bawen/und die mit Mauren/Thürnen/Thoren/Brucken/Gräben/und andern nothdürfftigen Wehreu/zu recht bewahren/befesten und darzu in derselben Statt einen Rath/auß den Burgern daselbsten


page 206, image: s206

erwehlen/vnd Amptlent setzen/vnd besetzen/ als offt sich das gebürt/vnnd dieselben Statt mir Rechten/Amptleuten vnd Burgern mit guter ordnung Handwerckszünfsten/vnd allen andern offnen Aemptern/so nach Gerechtigk it herkommen anderer Stätt daselbst vmbgelegen/versehen/ auffrichten/vnd bestellen mögen/nach nothdursst/vnnd ihrem gefallen/ ohne geferd.

Daß sie durch fürbasser in gemelter ihrer Statt Thüngen/ alle Iahr/ iährlichen auff den Tag ihrer Kirchweyhung daselbst zu Thüngen ein Iahrmarckt/und alle Wochen auff den Sambstag einen Wochenmarck daselbsten haben und halten/ auch sollen und mögen/auff dieselben Iahr und Wochenmärck auch alle und iede kauffleut/und andere Leut/darzu und davon ziehen/und die besuchen/alle die Gnad/Fried/Freyheit/Geleit/ Schirm/redliche/Gewohnheit/Ordnung und Herkommen haben/ und der gebrauchen geniessen sollen und mögen / die andere iahr vund Wochenmärck/ in den nächsten unsern unnd daß Reichs/oder an den Stätten/umb die Ehrgenannte Statt Thüngen gelegen/und die Leut/ so darzu und davon ziehen/und derselben gentessen und gebrauchen/auch von Recht und Gewenheit/von allermänniglichen unverhindert/doch andern Stätten/Dörffern und Märckten/beyzweyen Meilen umb die ietziberührte Statt gelegen/ an ihren iahr märckten/ Wochen unnd Marckrechten/Freyheiten Recht/und Gerechtigkeiten/thun und geben den vorgenannten von Thüngen/ unnd ihren Erben solche vorgemelte Gnad und Freyheit/in der gemelten ihrer Statt von Röm. Keys. Macht und Vollkommenheit/in Kraffe diß Brieffs/ und gebieten darunter allen und ieglichen unsern und deß Reichs Vuterthanen/und Getrewen/ von ietzt gemelter Röm. Keys. Macht/ernstlich und festiglich mit diesem Brieff/ daß sie die vorgnante von Thüngen/vnd ihre Erben/an diesen ehe geschriebnen vnsern Gnaden vnd Freyheiten/ an der offegemelten ihrer Statt nicht hindern/noch irren in kein weiß/sondern sich der gebürlichen gebrauchen vnnd niessen lassen/als lieb ihnen sey/vnser vnnd deß Reichs schwere Vngnad.

Mit urkund diß Brieffs versiglet mit unserer Keys. May. anhangenden Insigel. Geben in der Newstatt am Freytag vor unser lieben Frawen Liechtmeß/nach Christi Geburt/vierzehenhundert/ unnd im fünff und sechtzigsten/ unsers deß Röm. in 25. deß Keyserthumbs im 13. und deß Hungarischen im sechsten jahre. Sunt et iura maiestatis alia adhûc plura; de quibus nunc pertractare, ratio instituti haud permittit. Erant et insignia Principis; purpuram ferre, coronam, sceptrum. Rudolph. Fornerius. 5. rer. quottidian. cap. 30. Summatim, omnis Imperii administratio, penes Maiestatem, eiusque iuris est: nisi quatenus aliquid


page 207, image: s207

vel expressâ vel praesumptâ voluntate alicui largitur. Quâ vero ratione Imperii meri, vel mixti proprietas, a potestate legibus absolutâ discernatur, consule Ioach. Stephan. 1. de iuris dict. cap. 4. num. 32. Ac tandem observa lector, iurium Imperii explicationem, hîc a me eo saltem modo susceptam; quatenus competunt Imperantis maiestati, et ita ad constitutionem rei publicae capitis requiruntur: eorum iurium, qui in converfatione, aliisque rei publicae muniis usus sit; alia, hucque non pertinens tractatio est. vide Busium, 3. de republic. cap. 2. a princip. quamvis interdum etiam hoc loci, ea fuerint a me admixta, quae sapiant rei publicae magis conservationem, quam constitutionem.

CAP. IX. De iurium maiestatis concessione, et translatione.

POrro summa tam ecclesiastica, quam politica imperii iura, ita maiestatis reputantur esse propria; ut individua sint, et communicari sine status mutatione, cum nemine unquam possint. Regner. Sixtinus, de regalib. 1. cap. 5. a princip. ego in tractat. de appellat. cap. 2. nu. 16. Si aliquis subditorum, ea iura sibi arrogare velit, crimen maiestatis incurrit: eo quod publicum violet statum. l. 3. ff. ad l. Iul. maiest. l. Iacri afsatus. C. de divers. rescript. nec item praescriptionem, stante republica admittunt, vide late Gilken. ad aut bent. quas actiones. C. de 55. eccles. cap. 9. Non enim mortales adversus Deum, nec privati adversus rem publicam praescribunt. Petr Heig. part. 2. quaest. 40. num. 79. Thom. Michael. de iuris d. th. 24. ad fin. vide me, de appellat. cap. 2. num. 8. fol. 42. Nihil tamen impedit, quin permissione et consensu superioris, in parte gubernationis concessae, ab aliis exerceri, vel etiam in Feudum recipi queant; maiestatis sine deminutione. Dn. D. Bocerus, tractat. de investit. cap. 3. n. 97. etc. Bornitius de maiestate cap. 14. Quo respectu regalia, vel proprio, vel alieno iure competere videntur. Proprio iure regalia habet tantum Imperator, et aliae res publicae perfectae. Hoenning. Arnisaeus, politic. cap. 11. fol. 253. Alieno iure illa habere censentur; qui ea alterius beneficio, vel feudi, vel iure privilegii, aut alio titulo usurpant: aut se immemoriali temporis praescriptione tuentur. Cravetta, consil. 338. Potest etiam aliquis habere commoditatem regalis, sine omni dignitate. Sic olim in Imper io Romano, Publicani, et hodie in Poloniâ Iudaei, vectigalia emunt. Quemadmodum rei meae, non solum procuratorem facere licet; sed et in eâdem, alteri ius emphyteuticum constituere possum; salvâ


page 208, image: s208

interim mihi manente proprietate, licet ius illud revocare non queam. Ita et regalia omnia, tam maiora scilicet, quam minora; concedi posse putarem. vide supra, sect. 3. Contra ac Clapmar. 1. de arcan. cap. 21. et Iehan. Papon. arrest. lib. 5. tit. 1. nu. 1. fol. 238. putant: cum Thomâ Michael, disp. de iuris dict. th 24. et Camman, disput. 1. th. 93. Unde vulgatum est apud interpretes iuris: Duceshabentes regalia, habere plenitudinem potestatis; etsi superiorem agnoscant. Ludovic. Rodolphin. de plenitud. potest. cap. 2. Et quidem regalia aliis concessa, nihilominus regalia nominari merentur, quatenus scilicet a solo rege proveniunt; non tamen iura maiestatis dici possunt, nisi cum alicui proprio competuntiure Quidam etiam maiestatis iura concedi vix possunt. Papon. lib. 5. tit. 5. arre fl. 1. Si iure societatis regalia communicantur, tunc mutatur rei publicae forma, et status sit mixtus. Aliud est abdicatio maiestatis; ubi in certo territorio, vel eius parte, amittit omnem potestatem Princeps. Hocque etiam notatu dignum est: quod Germaniae Princeps praescribens regalia, non habet ea, ut maiestatem, sed ut privilegia per petua. Ergo haud differt ab investitura, nisi ut non possit ad Imperatorem redire morte Sic civitates habent praescripta regalia, sed specie vel substantia non alia sunt ab iis, quae per investituram tantum ratione modi perveniendi et finiendi differunt: Sicque regalia in Imperio Romano praescribentes, non ideo liberi sunt; sed exercitum tantum regalium iurium, praescriptione adquirunt: ipsisque praescriptio est loco concessionis, et summa superioritas nihilominus rei publicae salva manet. Ergo habere maiestatem per gratiam (puta privilegium, investituram, praescriptionem) non est habere illam ipsam maiestatem; sed quandam eius participationem, ut in aliis tamen terminis loquitur Bellarmin. lib. 3. de Christo. cap. 15. Nec ipsa praescriptio hoc facit, quia non praescribitur maiestas absolute a statibus; sed exercitium et tale ius, quod alii habent per privilegium vel investituram.

II.

Hîc notanda est communis illa theorica doctorum: quocumque modo regalium concessio fiat, quod nihilominus superius illud et maiestaticum Imperium, eâlargitione numquam censeatur comprehensum; sed potius maior semper, quam est concessa, reservata et retenta putentur potestas. c. du dum. §. hoc igitur de praebend. in 6. l. in qui sit io. et ibi Dd. C. de solut. Peregrinus, de iure fisci. lib. 1. tit. ult. num. 33. Knichen. de iure territorii. cap. 1. num. 315. etc. ego, tractat. de appellat. c. 2. num. 16. fol. 59. Imperator statibus privative regalia concedit, et per contractum; eoque promittit, se ea ipsis non adempturum: sed cumulative ipsis ea largitur, ratione proprietatis et inspectionis. Variae hîc moveri possunt, magni momenti quaestiones, quarum inspectio necessaria est et fructuosa.


page 209, image: s209

(1) An territorio concesso, regalia concessa intelligantur? Wesembec. consil. 109. Num item pergeneralem regalium concessionem, etiam veniant maiora? Quod ex personarum, quibus illa conceduntur differentiâ, definit Borcholten. ad c. un. quae sint regalia. num. 7. vide Rosenthal. de feud. cap. 5. conclus. 9. Zas. epitom. feud. part. 5. num. 13. Reinkingh. lib. 1. class. 4. cap. 16. num. 31. etc. (2) Porro si aliquis de Ducatu aut Comitatu, cum generaliomnium regalium concessione investiatur; consequitur is etiam maiora. Arumae. disput. feud. 4. th. 22. (3) Id vero non simpliciter asserendum censeo: quod regalibus quibusdam in specie concessis, etiam veniant similia expressis. Peregrin. de iure fisct. 1. c. de iis qui fur fisc. bab. num. 100. Rosenthal. d. cap. 5. conclus. 13. Nisi generalis clausula subiciatur. Zasius, d. part. 5. num. 11. Borcholt. ad d. c. nu. num. 11. etc. An autem Dux creatus, eo ipso regalia nanciscatur, tractat Valascus, de emphyteut. quaest. 8. num. 32. etc.

III.

Et sic Duces, Civitates, aliique status in Imperio Romano-Germanico, et iam in aliis, quam ad Iurisdictionem feudalem pertinentibus, Imperatori Imperioque subditi sunt. Neque solum Feudi, sed et Personae nomine obligati: Rosenthal. de feud. cap. 5. conclus. 13. Musculus, de suc cess. membr. 1. fol. 14. ego, tractat. de appellation. cap. 2. n. 20. imo Imperii Vasalli ligii censentur. Knichen. de territor. Iur. cap. ultim. a princip. Amplissimis licet clausulis sint investiti, eorumque aliâs potestas maxuma deprehendatur: Lands Obrigkeit vulgo quae indigitatur: cuius explicatio ad status subalterni pertinet tractationem, de quo iam egi, in singular. dissertat. Quamvis Germaniae Principes, Maiestatem habere dicat Bernhard. Zeritz. tractat. de Princip. praerogat. H. etc. usu tamen potius et effectu Maiestatis gaudere videntur, et cum mica salis, quod aiunt, intelligendum est axioma illud: Duces, Principes etc. tantum in suo territorio posse, quantum Imperator in Imperio universo: idque nec Imperii, nec subditorum respectu, in totum affirmari potest. Iacob. Bornitius de Maiestat. cap. 14. fol. 126. Tobias Paurmeister. 2. de Iurisdict. cap. 4. num. 70. Rutger Ruland. tract. de Commiss. 5. ca. 4. Arumaeus, disputat. feud. 3. thes. 14. in not. Barthol. Musculus, disputat. de confraternitat. th. 23. etc. in disputat. Basiliensib. tom. 1. Pruckman. in §. soluta potestas. cap. 4. membr. 3. effect. 10. num. 22. keckerman. 1. polit. cap. 32. in fin. videatur etiam Caspar Klocke, disputat. de contribut. thes. 8. lit. a. Waremund. de Erenberg. de subsid. Regnor. cap. 15. num. 15. Gothofred. Anton. disput at. feud. 2. thes. 4. lit. c. Rittershusius lib. 1. partit. Feud. 5. quaest. 15. adde quae dixi in discurs. de Iuris dict. Imper. Roman. quast 16. et 18. De differentiâ item Principis absoluti et mediati: ac de statibus Imperii Romano-Germanici, an possint, quod Princeps?


page 210, image: s210

consulatur Nicol. Betsius, tractat. de pact. famil. illustr. cap. 8. fol. 425. etc. Quae omnia, usu magis et legibussingularum Provinciarum, Imperiorumque; quam ex Iure communi, et generalibus Politicis rationibus diiudicari debent. Interim tamen attestatur Ioh. Papon. lib. 22. tit. 1. arrest. 1. laesae Maiestatis reum puniri, qui insidias struit, Duci, Comiti, Marchioni, etc. Dn. Mayer. in Colleg. Argent. disput. de Maiest. th. 6. Non quod propriam habeant Maiestatem: sed quod Maiestas Imperii, (cuius illi membra et Consiliarii sunt) hâc ratione per consequens laedatur.