10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

SECTIO SECUNDA DE ECCLESIASTICO MAIESTATIS IURE:

CAP. I. Vitia primae Tabulae, etiam diiudicari, et puniri ab Imperio Politico.

SI ullâ in parte Politicae tractationis; certe vel maxume in. hâc praefari lubet illud B. Augustini, lib. 1. de Trinitat. c. 11. Non pigebit me, sicubi haesito, quaerere; non pudebit, sicubi erro, discere. Hancque praesctiptionem praepono animo simplici et sincero. Fateor enim, me aliorum narrarescita, et ad confessionem Ecclesiae, in quâ nunc vivo, accommodata. Quae si cuilibuerit suggillare, sciatme invidas calumnias non curate: censuram vero ut maxime ex petere bonorum. Sed iam exordiri lubet.

II.

Summa et perpetua, legibusque soluta potesta, maiestatem quam dicunt, propria quaedam connexa habet. Summum et absolutum Imperium illud, vim suam in Republicâ exserit distinctim. Certae sunt caffectiones, quae e)pome/nw superioritatem concomitantur: sine quibus neque regnum salvum et incolume consistere, neque Regia vis et dignitas elucescere potest. Ea in Monarchicis Imperiis, Regalia, Regia ac Basilica, Regiae item potestatis iura, a Regis vocabulo indigitantur: Keyserliche Dochheitten und Reservaten/etc. vide Iohann. Cammann. disput. de turib. Maiestat. 1. thes. 86. et seqq. Paurmeister. 1. de iurudict. c. et. per tot. rectius voce generaliore, summi Imperii seu Maiesatis vocantur iura. Non enim solum Imperatores ac Reges; sed et populi liberi, aliisque in Rerum publicarum formis, ii, apud quos summa est potestas, eiusmodi eminentias habent. argum. trad. a Deciano, resp. 18. nu. 315. volum. 1. quas ideo gentium magis, quam civill iuri adscribo. Contra Dn. Bocerum, tract. de Monet icap. 1. num. 24. Ceterum Im perium,


page 96, image: s096

hocce summum, quamvis tam late pateat, quam late eiusdem cura, officiumque clumque sese extendit, eius tamen vis omnis, duo summa genera habet: quorum unum Politicas, alterum res Ecclesiasticas concernit, Matth. Bortius, apud Arumae. discurs. 30. cap. 3. thes. 2. fol. 861.

III.

Iusrerum sacrarum; quod ius sacratum Vergilius vocat, (quodque conciliat ingentum re verentiam, atque maiestatem) ad summum quoque Imperium, Arnoldus Clapmar. refert, i. de arcan. Rerum publ. cap. 15. Et certe ita proprium esse Principis, curare et rueri sacta, veteres statuerunt; ut plerique habuerint sacerdotii et regni munera coniunctim. Petr. Gregor. Tholosap. 8. de republ. 2. num. 6. etc. Henning. Arnisaeus. tract. de exemption, Clericor. cap. 1. num. 4. hinc et Vergilius, 3. Aeneid. canit:

Rex Anius, Rex idem hominum, Phoebique sacerdos

Quin et coniuncta olim fuit scientia iuris divini atque humani; vid. Marcil. in epistol dedic. comment. ad instit. late Cluverius, de Germaniâ fol. 204. et seq. hocque intuitu, rerum etiam divinarum notitia, iurisprudentiae adscribitur. l. 10. 3 ult. ubi Gothoft. ff. de iustit. et iur. et in utroque simul iure, renuntiantur adhuc hodie Doctores. David. Pareus tractat. de potestat. Regum. contra Papam, fol. 74. vocat potestatem Regiam circa Ecclesiastica; item potestatem Ecclesiasticam externam. Hocque ius adeo ad maiestatem spectare dicunt nonnulli ex iis, qui a Pontisice Romano discesserunt, ut eos, qui in re divina, et in causâ religionis constivenda, superiorem sibi Romanum Pontificemptenent, supremos Principes vocandos esse negent. Alberic Gentil. desput. reg. 1. fol. 8. Waremund ab Ehrenberg, cap. 1 verosimil. num 5. 11. 21. etc. et cap. 2. num. 1. et seqq. et proesertim num. 16. et 27. vide Fridericum Balduin. disputat. de Hoeretic. cap. 2. th. 51. Hocque respectu non absolute verum esset, quod Sixtin, 1. dereg alih. cap. 4. num. 1. dicit: Regalium matenam, mere saecularem esse. Sed tamen videri posset, Ecclesiasticum ius, reverâ separatum quid esse a Maiestate; eo quod Turca id non habeat in Christianos in suo territorio habitantes.

IV.

Hâc vero de re, cum verie variis disseratur; mihi nunc ex multis pauca, ullo sine cuius vis sectae praeiudicio, delibare lubet, lubens tamen me subiciens meliore suppe ditanti Et primum qui dem, certum expeditumque esse videtur; Magistratum Civilem, custodem esse Decalogi Tabulae utriusque. Vitia nempê morum, etiam contra primam tabulam commissa; Blasphe miam puta, Magiam, Atheis num, Epicureismum, per iurium, etc. quia prohibet punit que. Et hûo pertinent ea, quae mixti fori esse dic untur; de quibus Dn. Rutger Ruland. de process. exsecutiv. cap. 9. Blasphemiae, cuiuscumque eae generis sint, ad feculare


page 97, image: s097

forum, sub quo acciderunt, cognoscendae, puniendaeque pertinent. Ieh. Papon. de arrest. lib. 22. tit. 3. per. tot. Theodor. Petreius, in thesaur. conclus. criminal. thes. 57. Cardinal. Tuschus lit. B. conclus. 96. de earumque poenâ vide Eber. Speckhan, centur. 1. quoest. 94. Zepper. de legib. Mosaicis 4. cap. 8. berlich. tom. 4. conclus. 2. Quin et tale crimen, qui non manifestat, punitur, can. si quis per capillum. 2. quoest, 1. Const. August. Elector. part. 4. artic. 1. Const. Principis Anhaltini, artic. 4. Idemque iam olim sancivit, Ludovicus Pius Imperator, in comit, Aquugran. artic. 52. et Richard. Anglus, Rom. Imp. apud Goldastum tom. 3. fol. 229. et 404. Aliud vero est tentatio Blasphemiae, quali etiam B. Iobus tentatus fuit, eum malediceret horae suaenativitatis, Albertus Magnus, tract. de adhoerendo Deo cap. 11. a princ. Perkinsus, in tractat. de casibus Conscient. lib. 1. cap. 10.

V.

Sic et hocintuitu Magiae crimen, ad Laicos iudices spectat, Papon. arrest. lib. 22. tit. 3. Binsfeld, in praelud. 14. fo. m. 119. Magos autem (qui vulgo Malefici, ob facinorum magitudinem num cupantur) etiam gentes, tametsi verzm relgionem ignorarent, ac in idololatriâ prorsus essent demersi; attamenlumine quodam naturali, damnan dos esse intelligebant, l. coeter oe. § 1. ff. fam. ercicund. et 12. Tabul. Lex fuit adversus eos, qui fruges excantâssent. vide Theod. Marcil. in interpr. 12. tah. §. 79. Hincque B. Augustinus, in libris de civitat. Dei. veteres laudat Romanos, quod licet multa impia sacra fuerint amplexi: semper tamen eiecerint Magiam, omnes que praestigias Chalaeorum. Si quis per monumentum transisse vespere argueretur, ut Veneficus, sepulcrorumque horrores, et errantium ibidem animarum ludibria colligens, reus capitis interibat; ait Ammian. Marcellin. lib. 19. Magiam hîc voco pactionem cum Diabolo, quâ homo se totum tradit in Diaboli potestatem; eumque sibi vicissim ad obseq vium beneficium et maleficium devincit. Ierem. Nicolai Theol. 3. cap. 16. Quod varris modis fieri solet. vide Zepperum, 4. de legib. mosaic. 4. et seq. Alberic. Gentilem, ad tit. C de malsefic. et lect. Vergil. cap. 16. Georg. Pictorium. Villingan. tractat. de sublunar. demonum ortu, unâ cum epitone Magioe ceremontalis. Nec vero eiusmodi artibus daemonibus necessitatem imponi, (quod quide Theodoretus etiam sermon. ro. Graetav. affact. curat. fol. m. 139. fateri videtur) nlius credere debet: quamvis interdum vigore pacti initi cum superiore, spiritus inferiores vere cogantur, hocque est per Beelzebub Daemonia eicere. Tales omnes, legum Caesarearum praescripto, flam mis exuruntur, l. 3. et ult. C de malef. Serenissimus Magnae Britanniae Rex Iacobus, in Daemenologiâ. Petreius in conclus. orimin thes. 64. Interdum vero et ii convertuntur, quise, suamque salutem hosti generis humani,


page 98, image: s098

sollemnietiam scripto devoverunt. Exemplum egregium est, in vitis Patrum lib. 1. in vit â Basili fol. 120. edit. Dn. Rosvveidi. Aliud et recentissimum habet Magnif. Dn. Martin. Magerus, in tractat. de Clientelâ armatâ. Et summa porro est impietas eorum Magnatum, qui Magos eius modi nefandos in delitiis habent. Qualis fuit nostrâ patrumque nostrorum memoriâ quidam Placentinus, nomine Scotus, ac etiam hoc vitio laboravit Wilhelmus Hollandus Rom. Imperator, si vera sunt quae de eo ac Albert. Magno scribit Iohann. de Beka, in Chronic. Ultraiect. fol. m. 69. (et consentit Lehman, qui ex Trithemio, aliisque hanc eandem historiam refert. lib. 5. der Soveyrischen Chronick cap. 90. Sed certe Magiam dete status est, Alb. Magnus, vir vere pius, et ad miraculum doctus, vide eius vit am, eiusd. libello de adbareendo Deo subiunctam, et nuper Antuerpioe impressam. cap. 9. et seqq. aliaeque fabulaemultae, de eo referuntur quas Auctor eius vitae cap. 50. et seqq. refuntat, et falsitatis convincit.) Sed dictus Iohann. de Beka, ita ait: Appropinquante Theophaniâ Domini, Rex migravit ad Coloniam, ut ibidem in honore trium Magorum sollem nem immolaret hostiam. Fuit enim illis diebus regens et legens apud Coloniam Dominus Adelbertus Ratisponensis Episcopus, de ordine Praedicatotum, magnus in Nigromantiâ, maior in Philosophiâ, sed maximus in Theologiâ; quo Regem humillime precabatur, ut in die sollemni secum discumbere dignaretur. Rex autem sperans aliquod prodigiale signum videre, noluit eidem reverendo Patri preces supplices denegare. Celebratis igitur Epiphaniae sollemniis, idem Episcopus a studorio suo progrediens. Regem cum suâ familiâ gratiose suscepit. Quem extra caenaculum in quodam vircidario secum adduxit, ubi ministeriales mirae pulchritudinis fuerunt; qui ad convivalem laetitiam quaevis necessaria praeparaverunt. Fuit utique diebus illis hiems asperrima, totaque superficies terrae cooperta nive maximâ; quapropter universa multitudo procerum murmurare coepit adversus Episcopum. quod in tam horrido frigore convivas suas absque foco prandere iussit intra pomatium. Sed postquam Dominus Episcopus futurorum omniu conscius, unâ cum Rege resideret admensam, et omnis conviva secundum statum dignitatis suae locuts, exspectaret escam: ecce glaciei et nivisimmensa moles in momento disparuit, ac aestivus calor, emicantibus Solis radiis ferventer invaluit, terra gramineum germen edidit; ut vernantes folores in mirâ venustate floruerunt, una quaevis arbor frondibus extemplo viruit, et maturos fructus ad vescendum cunctis exhibuit; vinea florens odorem suavitatis reddidit, et recentes uvas in ube rtate magnâ cito praebuit, garritus volatilium applaudentibus alis illîc introivit; quarum grata modulatio cunctis accumbentibus magnam


page 99, image: s099

exsultationem intulit. Quare in longius algor hyenialis frigiditatis prorsus evanuit, et fervor aestivalis caliditatis in tantum everbuit, ut quidam discubentium propter aeris intemperiem, exutis duplicibus indumentis semin udos sefacerent, et plurimi sub frondosis arborum frondibus hinc inde refrigerium appeterent: ministeriales vero detulerunt ubique copiosam epularum plenitudinem; ita ut abunde satiarent populosam convivarum multitudinem: et laetatus est Rex cum similiter discumbentibus, in eadem Curiâ tot et tanta cernens inaudita mirabilia. Expleto demum convivio, turba ministerialium quasi fantasma disparuit; garritus avium omnino siluit, germen arboreum confestimevanuit, florida tellus marcescens extuit, copia nivis iteratorepentinum rediit, et gelu truculenter in horruit; ut omnes, qui pridemexutis vestibus desudaverunt intra convivium, nunc trepidantes accelerarent ad ignem infra caenaculum.

VI.

Daemones negare; est negare animorum immortalitatem. Cardan derer. variet at. lib. 16. cap. 93. Carrerius tractat. de sponsal. et nuptiis lib. 5. cap. 17. ubi Aristotelem et Pomponatium refutat. Sed plures abhuc sunt, qui de laniis, quae dicuntur, figmenta esse putant, inprimis Wierus et Cardanus, lib. 15. de parietat, rer. cap. 80. Ast hoc experientia refutat luculenter. An autem a capitalis poenaeacerbitate, lamiae sint eximendae; praesertim si adhuc nbemini damnum aliquod intuler unt; an vero ob solam abnegationem, mortis reae censendae? vide Wierum, Bodinum. Binsfeld. Martin. Del-Rio. lib. 5. in append. fol. m. 292. etc. Godelmann. Danaeum, remigium, adamonolatr. lib. ult. cap. ult. et nuperum Antonii Praetorii tractat. von Zauberry und Zanberern/ grundsichen Bericht. Adde August. Lercheimers Bedencken von Zauberer item Epistolam Brentii, quoe habetur adfin. dec ad. 7. Consilior. cheologicor. Dn. Felicis Bidembachii. Dn. D. Theodot. Thumm. disp. singular. Iohan. Forster. disput. ad Deceal. dec ad. 7. problem. 5. Frideric. Martin, dissert. singularem iunctam eiusd. tractattui de annuis redditibus. Georg. Pictor. in resolut. buius quoest. sermonibus convivioelibus suffiix â. Consulantur item de hoc delicto auctores Mallie maleficarum, flagellum Haecreticorum, Facinarionrum Nicolai Iaquerii, Paracellsus, multis in locis. Schvvenckfeld. epi stolar. contra Catholic. epistol. 51. Georg. Everhard. consil. 1. zom. 1. et consil. 1. tom.2 Belichius, tom. 4. conclus. 3. et seqq. Metzger. consil. 1. et 7. (ubidelaniâ minorenni) Wittumb. consil 1. De Idololatiiâ etiam, et sacrificiis laniatum, tractatum habet singularem doctiffimus Filesacus. Aliqua etiam exempla memoriâ diguissima refert Rosset. in suis bistor. Tragicis Gallicu, num. 3. 10. et 20. ac de earum Magiâ, multa habet Tritherrius, quoest. 5. et 6. Hil. nu. 46. et 87.


page 100, image: s100

Estquelaniarum Magia prae aliis foeda, et in eorum magorum numerum referenda, quas Lacktantius lib. 2. cap. 15. ait. a daemonibus terrestribus auxilium petere, et ita morbos inferre. addatur etiam Psellus. de demonib. Sed quoque acriter contendi solet, an corporaliter, ad alia losa transportentur? Campanella. tract at. de sen su fol-333. Disputatur item de illo, anne Sortilegi, incubos et succubos habeant; aut quomodo Daemones coire possint. vide Perer. in Genes. lib. 8. fol. 269. Delrio, in maior. comment. ad Senecoe Tragoed. fol. m. 259. et Gualtper, in coiiat. version. Genes. cap. 6. ver s. 2.

VII.

Damnandae itidem suntaliae impiae, vetitaeque artes, quibus implicito pacto (simulacris, characteribus verbisve, Hill. in Philosoph. Epicurea, num-440.) cum hoste generis humanisese nonnulli (imprudentes frequen tius) devincire solent. Coniuratores nempe, quos Germani Gegensprecher nominant, vide Bkidembach. in Consil. Theolog. dec. 2. consil. 1. Warsager et similes eius farinae. Dediviationum, magicarumque artium generibus, commentarium singularemedidit Peucerus, et etiam Camerar. adde Benedict. Perer. tractat. de Magia lib. 1. Goclenium in Synarthrosi fol. 55. etc. et Iacobum heilprunner. In opusculo erudito quidem (sed in quo odio religionis in contrarium nimis late videtur recessisse) quod inscribitur Doemonomanca Pistorianoe. De Magicis operationibus contra Bodinum drsputat Biermannus, apud Iac. Martini, disp. Miscel. fel. 664. etc. sed frigidesatis, ut quidem ego puto. Diabolus Chrisli in plurimis simia, certis item verbis et ceremoniis, ceusacramentis efficax est. (vide tractat. egregium Doemonis Mimica inscriptum, auctore Heinrico a Monteacuto: ut et librum Gallicum, cui titulus, la philosophioe des esprits:ut et Iosephia a Costa, histor-India occidentalis lib. ult. eoque periculo itretiuntur multi, sub specie artium abstrusarum. R. item. P. Martin. Becanus, in analog. fol. 211. de implicitâ invocatione, Diabolique quasi sacramentis; tacitoque ac expresso pacto, multa habet: ut et Trithem. quoest. 3. ac Binsfeld; de confess. malefic. proe lud 6. et 9. ubi docet, quod etiam Naturalia usurpent Magi; sed iis accedat verbum vel simile quid; cui se in star cuiusdam sacramenti adstrinxerit hostis generis humani. De Fascino, vide Alberic. Gentil. ad Eclog. cap. 18. Aliud est vera et laudabilis Magia: ex harmonia mundi pro cedens, et mira efficiens, de quâ Campanella, lib. 4. de sensurer. per discurs. Bulenger, ad arnobium, et in tom. 1. systematis. Et talis fuit Bilea, Regina Sabae, Magique Christum natum statim colentes, Baronius ad A. C. 1. Venerunt autem ii ab Oriente hoc est, ex Perside. Persarum enim sapientes, Magi vocabantunnec nisi ex corum numero, eorumque disciplinis imbutus, Rex creabatur. Strabo. Hinc 1. Reg. 5. Praesapientia omnium


page 101, image: s101

filiorum Orientis: sed multa impia commixta eorum disciplinis erant. Fuerunt enim Astronomi, et callidi in linguâ avium. Esaioe 19. vers. 10. Respicit ad veram magiam Eccardus apud Taulerum dom. 16. post Trinitat. sol. m. 271. cum ait: Es ist ein frag ondern Meistern/welches besser sey onder der Krasst der Kräuter/der Woren und der Stetnen? deß soll man sich berathen oder versehen/alle Wort hand Kraffe von dem erssen Wort. Wiewol der Unnus ihrer Manigfaltigkeit (den onbesindten Menschen nit ansehent) entedele die Wort/daßist/das sie verachter werden unnd keinen Nutzen bringen. Darumb solt mann gar fleißig wahrnem men/was mann tedt/unnd wie die Wort gethen weren/wann nit ohn grosse orsach das ewig Wort deß himelischen Vatters Christus sprach/ von einem Ieglichen Unnutzen Wort/das die Menschen geredt hand/werden sie Rechnung darvon gehen am Tag deß Uriheils/Aber de sicht man (leyder) wenig an/darumb entspringer so grosses Ubel und Iammer darauß/daß es zuerbarmen tst. Kraut hat auch grosse Krafft/Ich vernam daß ein Schlang und ein Wisele mit ein ander strltten/dalter dit Wiesel hinweg und holet ein. Krautlin/und bewandt das mit cin em andern Kraut/und warff das Kraut auff die Schlang/darzerbrach die Schlang von ein ander und war Todt. Was gab der Wiseln daß sit die Krafft in dem Kraut wußt? daran ligt auch Weißheit. Wort hand auch großt Krafft/man mocht Wunder thun (als auch dick beschehen ist und beschicht) mit Worten. Sttin hand auch grosse Krafft von der gleichbeit/ daß die Sternen von deß Dimmels Krasse darinnen wurcken. Wanngleich in gleichem viel wurckit. Addam et mirabile exemplum, ex bistoriâ tripartita, lib. 5. cap. 45. quomodo Nisibiam, contra Saporem Persarum Regem defenderit, Iacobus Episcopus illius loci, quod tamen miraculosum, non Magicam fuit. Tuncigitur Ephrem Vir mirabilis, et scriptor egreigus apud Syros, sacratissimo Iacobo supplicabat, ut veniret ad murum, et videns Barbaros, maledictionis iaculacontra eos emitteret. Flexus ergo venerabilis homo, ascendit in quandam turrim: et cum milia millium videret exercitus, aliam maledictionem eis non imprecatus est, nisi Cyniphes et Culices, ut per parva animalia supernam virtutem potuisser agnoscere. Orationem vero squuta nebula Cyniphum et Culicum, et Elephantorum quidem proboscidas, cum fint concavae, equorum vero aliorumque iumentorum aures simul et nares impleverunt. At illi ferre vim parvorum animalium non valentes, sessores suos ductoresque excussos dorsis proiecerunt, et diruptas acies confuderunt: exercitumque relinquentes summo impetu fugiebant. Hoc modo miserrimus Imperator parvam clementemque cotreptionem in se agnoscens factam a Deo. habente pr videntiam


page 102, image: s102

animarum ipsum pie colentium, su um indereduxit exercitum, confusionem non victoriam ex illâ obsidione percipiens.

VIII

Porro etiam homini Christiano, maleficorum. sive sottiariorum opertâ, in morbo aliisve casibus, salvâ animi pietate, et constientiâ haudquaquam licitum est, uti. Del-Rio. lib. 6. cap. 2. sect. 1. quoesl. z. fol. m. 409. Lex quippe DEI condemnat Aricolos, Magos, et huiusmodi incantatores ac impostores; nec ullo modoillorum auxilio utentium distinguit fines; sed artes illas exsecratur absolute: imo in iure Romano, eriam consulentes capite plectuntur, arg. l. 3. etc 5. C. de Malephe. Stephan. Forcatul. Necyom. iur. Dialogo 58. Pareus, exercitat. theolog. lib. 1. cap. 11. Hicque notanda sunt S. Cypriani verba: inttactat. de Idolor vanitat. Menbradistroquent, valet udinem frangunt, morbos lacessunt; ut ad cultum suit cogant, ut nidorea altatium, et rogis pecorum saginati, remissis quae constrinxerant, curâsse videantur. Haec est de illis medela, cum illorum cessat iniuria: necalin dillis studium est, quam a Deo homines avocare, et ad superstitionem sui, ab intellectu verae religionis avertere etc. adde Lactantium, 2. cap. 15. vide tamen Paracelsum, lib. 5. de erig ine morbor. invisibilium fol. m. 111. Habuer unt etiam Ethnici sacrificia, ac remedia certa, quibusse phantasinata et magicas artes avertere posse putabant, Natalis Comes, Mytholog. lib. 3. cap. 15. Hucque pertinent, quos Hispani Saludadores vocant, de quibus Anton. Torrecemada, giorn. 3. ad fin. et qui in Insula Cypro, dividunt cultro ventos Steph de Lusignan. in descripition. Cypri cap. 27. qui licet in crucis formam feriant aerem, et bona pronuntiant verba: hoc tamen ibi superstitionis est, ut oporteat cultrum illum nigrum habere capulum. Quid vero, anne salvâ conscientiâ (quod vulgo sit) cogi potest saga ut morbum quem intulit, tollac vide Remigium, lib 3. cap. 3. Praetorium, tractat. von Zauberey fol. 106. ce meumtract. de vit. et mort. consider ation.

IX.

Atheistae, hocestomnium religionum contemptores, directe vindictae Magistratus committi debent. Aerodius, rer. iudicat. lib. 1. tit. 6. capit. 1 etc. Quemadmodum enim ex omni genere Rei publicae morborum, deterius nullum est Anarchiâ; ubi nemo imperat, nemo paret: sic etiam nulla pestis Ecclesiae (et Rei publicaepariter) gravior accidere potest, Numinis carentiâ; quam Graeci Atheismum vocant, Bodinus 4. de Republ. num. 485. Campanell. in politic. cap. 8. §. 14. ego lib. 2. polit. cap. 1. ipsis Ethnicis etiam quae fuit exosa. unde Protagorae Abderitae libri, in foro olim fuerunt exusti: quod docebant de Diis certo nihil sciri, an sint vel non sint. Lactant. de ir â Dei cap. 9. Quare, ut Atheos caecos esse ostenderent Aegyptii, oculum sub calceo posuerunt, ut ait Orus its Hierogl. Etenim quod Deus sit, ac princeps quaedam eausa, quae res


page 103, image: s103

emnes creârit, atque conservet, tum oculi ipsi, tum lex naturalis docet, Bulenger in eclog. ad Arnoh. cap. 2. Pessime ergo sit, quod alicubi strenni viri putantur, alacres et obsequentes; qui excussâ omni pietate, nullâ religione impediuntur, quo minus quidivis audeant, Antimachivaell. lib. 2. theorem. 1. a princip. Summ um hostis humanigeneris arcanum est, latenter et per auctores, qui vel ob ingenii subtilitatem, vel aliter commendantur, propagare Atheismum. Atheista autem maximus fuit Lucianus, qui sequitur Epicuraeos et Providentiam ridet: ac Stoicos ita convincit. Si omnia fiunt fato: ergo, nihil Religio iuvat, vid. Lucian. in Iove confutato. m. tom. 4. fol. 250. etc. Atheistae etiam fuerunt Cynici et Epicuraei, Lactantius, lib. 2. cap. 1. Quos refutat idem, deira Dei cap. 2. et cap. 10. pro providentia propugnat inter Latinos, Lucretius Poeta:Epicuri enim sunt omnia, quae ille delirat. Lactant. de opi fic. Dci cap. 6. Impurior adhuc fuit (namque gradus suos illa secta habet) Martialis, vid. lib. 4. epigrammat. num. 21. Inter recentiores, Pomponatius, Ponponius Laetus, et Calderinus Atheistae seu Epicuraei fuerunt. Bucholtzer, in Chronolog. fol. m. 434. Superioribus annis, hanc impietatem fovit Iulius Caesar Vanninus, qui de admirandis naturae arcanis, scripsit librum satis cruditum, ac a Theologis Parisiensibus approbatum. Qui tamen statim mihi suspectus fuit, cum omnia tribuat naturae, eamque etiam Deam magnam vocat, ac frigide satis Epicuraeos refutet. Ac is idemantea conscripserat tractatum, titulo specioso ornatum: eum enim indigitavit Amphit heartrum Providentiae oetrenoe: in quo ex professo Epicuraeos oppugnat. Sed tamen postea Atheismi, eiusque propugnationis callidae atque occultae convictus, supplicio crudli in Galliâ effectus fuit, Rosset, histoir. trag iques num. 5. Eo etiam nomine vitanda sunt plurima dogmata Hieron. Cardani, et quoque Philosophiae Epicuraeae Democritianae, Nicolai Hill. Angli. Atheismo item illi subtiliori addictus olim fuit Franciscus Iunius, theologus inter Protestantes praeclarus, postea isto errore feliciter liberatus, vid. vit as Theolog. Melch. Adami, fol. 195. Epicureismus autem in eo cumprinmis laborat, ut omnis religio contemnatur, metuque divino omni animus liberetur. Lucretius lib. 1. Ac sola Natura pro Deo habeatur, Lactantius lib. 3. cap. 28. quod et fatetur Lucianus, in alex andro Pseudomanter tom. 1. fol. m. 570. ubi passim Christianos et Epicuraeos committit. Hodie his om nino sunt aggregandt, qui Religionem usurpant piostatus ratione. Boccalini, 2. dt. Parnoeso, ragguagl. 13. Qui sciunt errores religionum, et ideo nullam colunt, Lactantius 2. cap. 3. Verissimumque Atheismiprincipium est, negare omnia, quae non videntur: Deum, Angelos, animan, Daemones, conscientianmque ipsam, vide Lactant. lib. ult. cap. 9. et 13. ad fin. Stcque Lucretius, lib. 3. sata git


page 104, image: s104

probar, inferosnon esse metuendos. Ac pro atheismi probatione habetur, spiritus negare, Iacob. magnae Britan niae Rex in operib. fol. 87. Daemones non credere, sagas, et quae de sagis feruntur, imaginatia esse docere. Binsseld. de confess. maleficer. fol. 3. etc. animas vel omnes, vel saltem impiorum, mortales reputate, Cardinal. Bellarminus, lib. 4. de christe cap. 7. Pii magis firmiter credunt et suspiciunt, quae non vident: indequefides et spes praecipuae sunt virtutes Christianorum, quas Eipicuraei ignorant: et om nia quae sides suggerit, superstitiosa esse putatn. Hisque similes videntur, qui miracula omnia tollunt; et ad unco naso suspendunt, ac dum superstitionem fugiunt, contratium vitium incurrunt. Athei etdum omnia, sensuali ratione, probare, nullam credere rationem rectam, conscientiae impressam, In omibus sequi brutalem naturam, eique frena laxare, nec (quod urget religio Christiana) studere mortificationi. Nil turpe existimare, quod bestialis non improbat natura: ut solent Apostatae Mahumetani, Budo Wez. in cizculo, fol. 176. etc. Atheorum etiam proprium est, statuere omnia esse incerta: ut Pyrrhonicifaciunt; cuncta defendere, omnia evertere, ut nescio quis, qui se sub nomme N. C. Cosmopolitani occultavit, et libellum, cui titulus, liberoe Philosophia, conscripsit. Tales etiam sunt auctores, qui quaeque certissima convellere, et in dubium vocarenituntur, quemadmodum Sanchez. intr. Quod nil scitur. Certe quo invitus dico, multa habet ad Atheismum declinantia Michael Montanus, in libro des essais. Gallorum Socrates, et quem summis laudibus evehit Lipsius, in Episol. ad cum scriptis. Hic certê perpetuo dubitat, ius naturae rationale negat, gentes solo naturae duct viventes. quales fuêre olim Amiricani, aliis praefert: sensibus certitudinem adimit; brutis rationem Adscribit; sed tandem tentatio Atheismi est felicitas impiorum, Psalm. 73. vers. 10. etc. quam facile vincet, qui credit post hauc vitam aliam esse; in quâ praemiorum, poenarumque iustissima distributio erit.

CAP. II. DE Potestate saeculari, in Personas, ac Bona Ecclesiastica.

POrro etiam potestas saecularis, seu Laica, ut nunc appellant, indirecte attingit RESSACRAS; non quidem ut sacrae sunt, sed quatenûs naturâ sunt constitutae et ad naturae ordinantur finem. Cuiu smodi praecipue duo censentur: BONA nimitum ECCLESIASTICA


page 105, image: s105

et PERSON AE. Ea quippe cum per religionis consortium non egrediantur mundum; sub saeculari proinde Imperio manere censent, etiam Catholici nonnulli, Nicolaus Crassus, in Anti parenesi ad Baronium, pro Republicâ Venetâ fol. 15. Aerodius. 1. tit. 4. cap. 2. et seq. et tit. 5. per discurs. videatur Gerhardi loco de Magistr tur nu. 440. Barthol. Musculus, de suc cessiene cenventionali, membr. 2. fol. 90. etc. Henric. Eckard. tract. de magistrat. fol. 252. David Pareus, de iure Principum contra Papam, quaest. 2. Reinkingk, lib.; 3. class. 1. cap. 8. num. 7. etc. Et proinde exemptiones, immunitatesque Clertcorum, ad Ecclesiasque spectantium bonorum, iure positivo introductae censentur: et in potestate esse eius, cut Imperium est summum. arg um. noutll. 83. auth. statuimus, C. de Episcop. et Clericis. Caephallus, quoest. commun. contr. comm. 550. Ventura Vincet. cons. de controvers. Venet. cap. 8. per tot. Thomas Michael de Iurisdict. thes. 10. Huc spectat quod dicitur vulgo, Ecclesiam esse in Republicâ, non Rem publicam in Ecclesia. Optat. Milevitan. lib. 3. Et a)pede/utws2 mnino Catholici nonnulli argumeutari putantur: Ecclesiastici sunt exempti ab officiis civilibus, propter privilegium. Legibus proinde civilibus amplius non sunt subiecti, et totaliter exempti. Diss. Carnin. in turri Babel. part. 3. cap. 2. fol. 562. et consule omnino Bellarmin. 1. de Clericis. cap. 28. etc. Ac quoque ex sententiâ communiori, Ecclesia eiusque per sonae, in; non vero de territorio sunt. Cardinal. Tuschus, lit. E conclus. 15. Sed vero Anticatholicis, doctrina reputatur Antichristiana, quae subtrahit Principibus tot, quot Clerici fiunt, Nullo cum statu (aiunt) axiomal hoc stare posse, quin eum sub iugum Romani Pontificis mittat. Non tutum putant, si Clerici patriam peculiarem, Rem publica constituant peculiarem. Hacque plenatiâ exemptione, nihil posse cogitari Rei publicae magis perniciorum. Nihil iniquius exsistere, quam si dicatur, Clericos subditosnon esse: cogi pro Papâ contra Rem publicam pugnare, etc. Et haec eadem doctrina, immediate Regum parricidia parere, autumat Leidhresser. 1. cap. 4. Exemptio Clericorum replet Rem publicam hominibus peregrinis; qui rei publicae quidem non prosunt, sed tamencivibus praetipiunt fructus. exemptio haec eripti Eccletis ius eligendi pastores: trahit homines et pecuniam Romam, ut putat Arnisae. tractat. de subiect. et exemptione Clericor. cap. 2. Qui idem cap. 3. docere satagit: Clericos quo ad Personas, non esse exemptos a Iurisdictione saeculari, ex iure divino, vel praxi Ecclesiae primitivae; sed secundum quid, ex privilegio Principum, late Petrus Molinaeus, tractat. de Monarch. cap. 15. 18. et seqq. Etitem cap. 4. evincere conatur Arnisaeus, adstipulaturque Caevallos, quoest. 899. Bona Ecclesiarum et Cleri, non transire extra Rei publicae iurisdictionem. Iuvat audire, quâ


page 106, image: s106

ratione Anno 1606. Parmensis Princeps, Clericos suae ditionis adegerit ad contributionem, apud Mercurium Gallicum, tom. 1. fol. 101. b. Prohibuit enim, ne decimas ipsis Laici solvant. Sed tamen etiam apud aegyptios olim Sacerdotum bona immunia erant, Pererius, in genes. tom 4. fol. 956. Acitem apud Ethnicos quondam, Iuliano Imperatore teste; Praeses qui templum ingrediebatur, privatus: Sac erdotes intus iudices erant. histor. Tripartit. lib. 6. cap. 29. Ac apud Christianos, in Conciliis antiquis, Episcopi ab Episcopis iudicati fuerunt, Tripartita. lib. 5. cap. 34. An Pontifex sub Imperatore, et ab eo puniri queat? disputat Cardinial. Bellarminus, 2. de Pontificib. cap. 26. ac seqq. maxume cap. 29. Acitem tempore Heinrici VI. Imperat. ad eum Episcopi scribunt: Vobis quem Deus Principem, et Imperatorem romani orbis exaltavit, cui hominum secimus, a quo et temporalia possidemus, ad assequen das omnes iustitias vestras tenemur assistere. lehman. lib. 5. cap. 67. fol. 547. sed id fit intuitu temporalium bonorum, Lehman. dict. cap. fol. 540. et seq. ubi Hadrianus IV. P. M. per legatos coram Friderico Imperatore, proponi fecit, Episcopos Italiae solum sacramentum fidelitatis sine hominio facere debere Imperatori. Ac idem Imp apud Radevicum, lib. 2. cap. 30. Episcoporum Italiae ego quidem non affecto hominium, si tamen et eos de nostris Regalibus nihil delectat habere. Qui si gratanter audierint a Romano Praesule: Quid tibi et Regi? Consequenter quoque ab Imperatore eos audire non pigeat: Quid tibi et possessioni? Anno Christi 1430. Clerici Spirenses, ius civitatis impetrârunt, Senatusque iurisdictioni in temporalibus sese submiserunt, vide Lehman. lib. 7. cap. 89. ad fin. Absurdum pariter iudicant Protestantes capitulum 10. extr. de constitut. ubi dicitur; quod Laicis super Ecclesiis et personis Ecclesiasticis, nulla sit attributa facultas; quos obsequen di maneat necesitas, non auctoritas im perandi. A quibus si quid motu proprio fuerit statutum, quod Ecclesiarum respiciat commodum atque favorem, nullius exsistere firmitatis et c. consentit distinct. 96. et seq. Sed vicissim Catholici urgent, semel ita constitutum, ac totius fere orbis consensu receptum fuisse. Quâ de re dispiciat, qui in antiquitatibus, tam politicis, quam Ecclesiasticis sunt versati. Certe Alemannus, in notis ad Procop. histor. secreta m. fol. 110 putat, magis peccâsse Iustinianum, quod de rebus Canonicis tulerit leges, ac si eas evertisset.

II.

Sed pergunt argumentari Protestantes. Quamvis administratio illa quae animum regit, dignior sit alterâ quae corpus; sed tamen eam dignitatem non metiendam esse ex usu saeculi; sed caeli. Ritter shus. ad Novell. part. 1. cap. 7. num. 109. et c. Hâc itaque ratione, et intuitu dignitatis spiritualis; non habere putantur Clerici praerogativam in his,


page 107, image: s107

quae concernunt dignitatem temporalem. vide Aerod. lib. 1. tit. 4. cap. 1. Cunaeum, de Republ. ludaeorum fol. 131. Ac quemadmodum regnum spirituale, toto genere differt a mundano; ita et dignitas utriusque. Licet Ecclesia sticae dignitates, quamvis inferiores gradu, non perper am quibusdam saecularibus praeferantur. vide Conrad. Lancelsot. templ. omn. Iudic. 2. cap. 1 § 1. fol. m. 533. Venit Christus e caelis, eam ut Politiae partem, quae animi bonum spectat, procuraret: et quosdam instituit quasi magistratus, hos tamen ministros maluit appellari, Iohann. 13. vers. 16. 2. Corinth. 3. vers. 8. et cap. 4. vers. 5. 1. Corinth. 4. vers. 1. et cap. 3. vers. 5. Coloss. 1. vers. 25. Daviel Chamier, de Oecumen. Pontif. 1. cap. 1. fol. 96. Sicque nullam potestatem habere putant Divini verbi ministros, ne in conscientias quidem. Marth. 20. v. 25. ubi Beza, in adnot. Ac de Eccesiasticâ potestate Pontificiâ, ac illa quam veram et concessam putat, pluribus agit Gerhardi, loco de Ministerio. num. 191. ac multis seqq. Atque, num liceat Ecclesiae ministro, magistratum publice peccantem arguere, docet Gerhardi, dict. loc. num. 287. Licet item huic ministerio, hoc est, discipliplinae atque doctrinae, iuxta verbum Dei subesse et obtemperare, per conscientiam etiam teneantur ii, qui maiestatem habent: Oves enim debent audire suos pastores. Attamen hoc eatenus tantum verum autumant, quatenus pastoris peragunt munus. Zepper. 2. delegib. Mosaicis. cap. 5. fol. 161. Pareus, de iure Princip. fol. 86. Christ. Matthias Dithmars. colleg. politic. 2. disput. ult. thes. 21. Pari ratione, quâ ipsi Catholici dicunt; Papam Sacerdoti, cui tenetur confiteri, in illo actu subiectum esse: Sacerdotem posse illum ligare, absolvere, Panormitan. exser. de paenitent. et remiss. Bellarminus, 2. de Ponti fic. cap. 29. ad fin. Sicque Theodosius Imperator paenitentiam publicam egit, Ruffin. histor lib. 10. c. 18. et vide omnin. histor. Tripartit. lib. 9. cap. 30. Ita et Valentinianus Imperator, fatetur, Episcopum supra se esse: eiusque monita patienter tulit. Tripartit. histor. lib. 7. cap. 8. Acitem honoris ergo Episcopi Caesari praelati fuerunt, Bellarmin. 1. de Pontific. cap. 7. fol. m. 199. col. 2. qui tamen fol. seq. concedit: Etiam Episcopos Regi subiectos esse debere, in iis, quae pertinent ad politicum statum. Et hinc apparere aiunt: primatum in temporalibus et spiritualibus, quem sibi arrogat Pontifex. caep. unam sanctam. in extravag. de maiorit. veram et genuinam esse notam Antichristi: omni ex parte Salvatori nostro, eiusque Apostolorum functioni cum sit contrarius. Quin nec etiam ministerium verbi, Hierarchia ipsis est; ut vult Concilium Tridentinum, sess. 23. can. 6. vide Henric. Eckhard. de ordin. ecclisi ast. part. 1. sect. 2. quaest. 1. et David Pareum, tract. de potestat. Principum contra Papain quaest. 3. (vide tamen Dionys. Areopagit. de eccles. bierarch. cap. 2.) Et neque Pontificem Romanum,


page 108, image: s108

etiam optime se habentem, pro capite Ecclesiae, seu universali Episcopo, ne humano quidem seu positivo iure agnoscendum; eamque agnitionem, non tam unitati in Ecclesia conser vandae, et licentiae diversum de religionis articulis sentiendi, loquendi, docendi, impediendae; quam libertati necessariae, et verbo Dei consentaneae auferendae, et tyrannidi introducendae servisse hacten us, et maturâ suâ servire. Veruntamen alii minus rixosi, religiosae semper sapientiae esse asseruerunt, Curiam Romanam ab Ecclesiâ, in quâ Pontifex sedet, interstinguere, Iacob Arminius, in coroll. disput. Theolog. publ. 21. fol. 203. Et Philippus Melanchthon, in locis ipsi Forenulae Concordiae insertis, reputavit, Pontificem et Episcopos suo modo a Protestantibus tolerari posse. Vicissim etiam Catholici multi, subiciunt Pontisicem Maximum Concilio universali; ad idque a Pontifice adpellari posse concedunt. Hervvart. contra Bzovium, pro Ludovico IV. fol. 243. et seqq. ubi etiam de causis, ob quas talis suscipi appellatio queat.

III.

Hac itaque ratione, quâ Clericis totalem denegant exemptionem; quoties cumque aliquid contra honestatem, statuinve politicum ii attentant; ullo sine fori privilegio, a magistratu coerceri queunt Civili. Roman. cap. 13. et ibi Divus Chrysost. 1. Petr. cap. 2. vers. 43. can. magnum. 28. causs. 12. quaest. 1. Caevallos, tract. opin. commun. contra comm. quaest.. 901. Diss. Cardinal. Tuschus. lit. c. conclus. 385. et c. Haâ eâdem ratione, statutum Principis saecularis, etiam bona Ecclesiastica regulariter ligat. Morla, in empor iur. tit. 1. quaest. 6. Sic olim Vestales, qui pudicitiam prostituerunt, a Praetoribus Urbanis, non a Pontificibus coercitas fuisse, historiae attestantur. In Ecclesiâ primitivâ, ne minimam quidem iurisdictionem, Pontifices in sacerdotes sibi arrogabant, teste ipso Iustiniano, Novell. 123. l. repetita. C. de Episcop. Ex hoc deducunt, Laesae Maiestatis Crimen, Clericos aeque ac Laicos committere posse. Dn. D. Bocer. 3. de regal. num. 102. Alberic. Gentil. de Crimin. Maiest. d. sput. 5. fol. 113. Iohann. Camman. disput. de iur. maiest. 10. th. 34. Quin et ipsum Papam, si adversus Imperatorem insurgat, crimine maiestatis se polluere, censent Dn. D. Bocer. de crimin. maiest. cap. 1. num. 16. et c. et dixi supra discurs. 1. de maiestate in genere, ubi de Pontifice egi, addaturque lib 12. Feud. tit. 100. Hacque de causâ Salomon, summum Pontificem Abiatharem exauctoravit. 1 Reg. 2. idemque in galliis accidit Episcopis nonnullis; sed adhibito consilio aliorum Episcoporum, Iehann. Papon. lib. 22. tit. 1. arrest. 2. Ac de Caroli Magni in Episcopos potestate, consule Lehmann. lib. 2. cap. 41. Sed vero semper ille extollit Statuum potestatem, quam habuerunt in Francicos Reges: eosdem tamen absolutos facit, cum de auctoritate Regis in Ecclesiasticos agit, v. dict. cap. ad fin.


page 109, image: s109

IV.

Et hoc itidem innituntur fundamento, Serenissimae Rei publicae venetae Statuta: de Bonis Emphyteutiois Ecclesiasticis; et de non aedificandis novis Ecclesiis in consulto Senatu; Laicorum item immobilia, in Ecclesiamne alienentur prohibentia, quibus Poritifex Maximus, eiusque asseclae, ante aliquot annos eo nomine litem moverunt. Barthol. Musculus, de suc cess. con ver. tion. memo. 2. fol. 60. Brunning. disp. de iure Univer sitar. th. 55. Et videndi pro Venetis qui scripsêre, Giovan. Marsilio, Paolo da Venetia, dell' ord. de servi. Fulgentio Bresciano, Ventura Vincentius, Nicolaus Crassus, item Mercure Franaeois, tom. 1. sub Anno 1606. et seq. et Tractatus cui titulus, pieces du memorable preces, esmeu entre le Pape, Paul. V. et le Seigneurs de Venise. ac item Goldast. tom. 3. de Monarchiâ. Cui praecipua Venetorum scripta in serta sunt. vide etiam Arumaeum, discur s. 2. vol. 2. iuris public. ac me lib. 2. polit. cap. ult. fol. 828. et seq. Sic Valentinianus, Valens et Gordianus vetuerunt, Ecclesiasticos aliquid per se, vel interpositos adipisci, ex bonis viduarum et pupillorum, nisi iure propinqui: aliter id Fiscus usurpabat, l. 20. C. Theod. de Episcop. et Cleric. Simili exemplo alibi prohibitum fuit, Ecclesiae et Clericis testamento aut fideicommisso aiquid relinqui, a Diaconissis et viduis, quibus supererant affines et proles, l. 27. C. Theod. dict. tit. scilic er ne opibus in solescentes et corrupti, minus pii essent, minus integri. Exemplo Aesopicae Gallinae; quae strigosa et male habita, singulis diebus singula ponebat ova, saginata post, parere desiit. Etiam ne praetextu religionis, legitimi et consanguinei spoliar entur heredes: ac ut simplicium et credulorum animis, non amplius heredipetae, et sordidi testamentorum illudere queant captatores. Quas ideo Constitutiones laudavit D. Hieronymus, libr. de vitâ Cleric. et illas arte tacitâ dolet eludi. Non de lege, ait, conqueror, sed doleo quod meruimus hanc legem. Provida severaque legis sanctio; et tamen ne sic quidem refrenatur avaritia: per fideicommissa legibus illudimus etc. vide Guil. Forner. select. 1. cap. 28. verum paulo post lex ea fuit abrogata, l. 48. C. Theod. d. tit. At denuo Carolus Magnus veteri renovato iure, vetuit bona tradi Ecclesiis in fraudem heredum, ut est in capitularibus 1. cap. 89. adde Servin. tom. 1. plaidoye 2. et rom. 3. plaidoye 4. Sed sane et olim in Angliâ, nequaquam fas fuisse videtur, heredia niss Regis gratiâ impetratâ, Coenobiis addicere. Iohann. Selden. in Ian. Angl. lib. 2. fol. 91. Nec hoc ius in Germaniâ omni tempore infrequens fuit. Ita Carolus IV. Imperator Privilegio singulari Rei publicae Francofurtensi cavit, Daß die Geistlichen was ihnen von Weltlichen verschafft worden / in Jahrsfrist an einen Burger zuverkauffen schuldig sein sollen. Hoc idem volunt Civitatis Coloniensis Statuta, seu concordata, artic. 7. Wie man Erbe / so


page 110, image: s110

kein Schreingur ist (das man in ein Kisten einschliessen kan) verbriessen soll/an weltlichen vnd geistlichen Personen / et artic. 64. Erv vnd Guter so geißlichen ceuten gefeßk / binnen Jahr vnd Tag zuverkauffen. Et in iisdem Statutis, fol. 64. vide aliquot articulos sub rubr. Das seind die alten Gesetze vuserer Vorfahren/zuverhuten/daß die weltliche Erbe/in die geistliche Hand nicht kommen/noch verbleiben soll / Anno 1385. auffgericht. Ac exstat apud me Ferdinandi Austriaci, Romani Regis, et tum temporis Wurtenibergici Ducatus possessoris, pragmatica sanctio, de Anno 1524. 14. Octobr. propriâ illius manu subsignata, ad omnes Wurtembergiae Cives, daß den Geistlichen sorther kein Grund / Gult oder Zeiß/dann auff ewige Widerlosung verkauffe werde. adde tractat. Petr. Peck. de amortisat. bonorum. Rutger Ruland. de process. exsecutiv. fol. 60. et c. Du Bocer. de collectis, cap. 11. num. 22. et c. Klockh, de contribut. th. 33. in disput. Basileens.

V.

Fuerunt etiam ante Carolum Magnum, divitiae Ecclesiarum, Principibus Francis odiosae. Unde apud Gregorium Turonens. lib. 6. histor. Francor. cap. ult. Hilpericus Rex; Ecce pauper remansit fiscus noster: ecce div vitiae nostrae ad Ecclesias sunt translatae. Nulli penitus nisi soli Episcopi regnant: periit honor noster, et translatus est ad Episcopos Civitatum. Quod et refert Lehman. lib. 2. cap. 35. fol. 136. ubi scribit, in Germaniâ pauperes tum Ecclesias fuisse, eamque ob causam, quod olim alia ibi, quam in Gallia religio esset. Sed probabiliter magis causa huius rei assignatur eo, quod minus culta, magisque tum barbara esset Germania nostra, et post Gallias demum ad fidem conversa. De divitiis Ecclesiarum, vide etiam Cusam, 3. de concord. Catholic. cap. 27. et Reinkingk. lib. 3. class. 1. cap. 8. num. 26. et c. Ac ratio, cur olim Ecclesiae divitiis cumulatae fuerunt, haecaffertur, in d. tract. Pieces du proces. entre le Pape et le venit. fol. 118. et seq. Anciennement que l' Ecclesiaslic. estois gouverne en la maniere institue par les saincts Apostres, et observee par les Saincts Peres; il estoit utile qu'il possedast de graends biens: est ant au corps de la republique comme un estomach, qui reaeevoit bien toute la viande, mais en retenoit fort peu pour soy, a fin d'en beaucoup distrubuer aux autres. C'est pour quoy aussi il y avoit presse a qui donneroit aux gens d' Eglise; parce que tant plus ils avoient de biens, d'aut ant plus grande estoit l' utilite publique: en faveur de laquelle, ils se faisoyent tuteurs et curaeteurs des pavures, de facon, qu'il n'y avoit aucune monstruosite en la Republique: attendu, que les biens Ec clesiastiques estoient communs, et donnoient avec proportion aliment a tout le corps, et non pas a une partie seulement. Mais depuis que ceste lcuable coustume est cessee, les richesses ecclesiaestiques sont tellement accreûes, que le corps de la republique, en est tout


page 111, image: s111

disproportionee. Et alibi, En ce domaine l' estat des Ec clesia stics est un membre, qui peut faire le centies me partie du nombre univer sel des personnes; et cependant il a non seulem ent une portion des biens a l'equite, mais en a tire sur le Padou~an plus d' un tiers; et sur le Bergamas que plus de la moitie: et n'y alieu, ou il en possede pour le moins un quart des biens. Que s'il estoit permis d'en acquerir encore; il n'y a point de doute, qu'il se rendroit en peu de temps maistre, Seigneur, et proprietaire de toutes les terres, et heritages du Pais. Et haec sunt quae pro causae suae defensione Veneti Patrom praetendebant. Ac in Galliis 2/5 omnium Proventuum, Ecclesiasticis cedere, adnotat Auctor Thesauri Politici, edit. Ital. part. 1. fol. m. 180. Quando vero ibidem divites redditi fuerint Ecclesiastici, vid. Dn. D. Lansium, in Consultat. Orat. pro Gall. sol. 170. Habent vero plerumque Principes ac Reges iurisdictionem in ecclesiastica bona, iure reser vationis; quia ab eis provenerunt. Sicque in Silesiâ Abbatiae et Monasteria pleraque in Patrimonio Principis sunt. Henel. in Silesiograph. cap. 6. fol. 66. ut et in Bohemia idem receptum aiunt: ac id nuperis motibus ansam dedit, quod hoc Ecclesiastici fateri noluerunt, et in maiestatis literis subditos ecclesiasticorum comprehendi negârunt. Pertinet hûc ius Advocatiae, seu Clientelae aut Patronatus, quod ubi asserunt Principes in Monasteria, ac Ecclesias suarum ditionum, vid. Dn. Magerum, de Clientelâ armatâ. De Constantini donatione fictâ, alicubi iam supra dixi: et in eam salse in vehitur Ariorsto in Orlando, cant. 34. Stanza 80.

VI.

Omnem insuper reiigionis abusum, in praeiudicium legitime constitutae Rei publicae tendentem, Imperium politicum recte tollit. Et sic Reges Francorum, ad coercendum et refrenandum abusus et supergressiones Ecclesiasticorum, et ipsorum etiam Pontificum Romanorum; iam supra annos plusquam mille, multas leges sancivêre, et Edicta, Molinaeus, de Monarchiâ Franc. num. 99. et num 139. et c. De libertate Ecclesiae Gallicanae, scripsit du Tillet, ubi multa pro potestate Regis, contra Ecclesias, Ecclesiasticasque personas. Ita etiam Romae, nocturna sacra numquam tolerata suerunt: ne velamenta essent caetibus illicitis, Livius lib 39 ubi de sacrilegis Bacchi sacris. Et illicitis collegiis mantellum fere sunt ceremoniae atque sacra. l. 1. §. 1. de colleg. Idem statuunt multi de Ordinibus et Monasteriis novis. Par le moien d'un Monastere nouvellement erige beaucoup d'estrangers de diverses nations, mesme quelquefois de volonte contraire a ceux du pais, peuvent facillement s'assembler soubs un chrf: corrompre la sidelite de sabiects; par le facilite qu'il sont de conserer ensemble, soubs pretexte des confessions; et autres


page 112, image: s112

conversations et exercices spirituels. Pieces du proces entre le Pape et les venit. fol. 106. Et hoc idem graviter illustrat Ludovic. Servin. tom. 1. plaidoye 3. contre la congregation des penitens bleus. fol. 217. carolus M. etiam prohibuit; nec liber subterfugiendo militiae onera, Monachus reddatur: quod et Imperator Mauritius fecit; eoque nomine a B. Gregorio M. reprehensus fuit, Pasquier, 4. des recherch. cap. 6. Porro autem in Republicâ Castellanâ, qui a iudicibus ecclesiasticis, vi vel censuris opprimuntur, ad Regios Auditores et Consiliarios, in supremis Praetoriis Iura reddentes, provocare queunt. Itidem in universum apud Hispanos, potestas Legacorum seu Nuntiorum Apostolicae sedis examinatur; ut mature admoneri possint a summo Regis praetorio, quibus uti conveniat dispen sationibus et commissionibus ne in rei publicae dispendium quid fiat. Covarruv. practic. quaest. cap. 35. Morla, in empor. tit. 2. quaest. 14. Caevallos, tom. 4. opin. commun. quaest. 897. Quod et utrumque in Galliis fieri solet. Ac inibi vocant Appellations comme l'abus. Gilles de Maistre. aux decis. Iehan Papon. aux arrests. lib. 9. tit. 2. Coras. in centur. S. c. c. Curiae Tholosan. cap. 81. Estienne Pasquier. 3. de recherches. cap. 27. et seq. Petrus Costalius, in adversar. ff ad fin. tit. de legib. ego, in tractat. de appellatorio iuvamine, cap. 4. num. 11. fol. 141. vide Thuanum, lib. 16. fol. 735. De potestate Nuntiorum Apostolicorum, in Galliae regnum missorum, vid Servin. tom. 4. cap. 3. et 4. Quâ vero ratione in Italiâ, et aliis itidem in locis, ecclesiasticis sub religionis praetextu erempublicam turbantibus praestruatur, docet Nicolaus de Morbais, en la supplicat. a l'em pereur et c. sur les causes d' assembler un concile, fol. m. 240. et c. Quomodo inhibitiones vel citationes, in causis civilibus a consistoriis ecclesiasticis impetratae debeant impediri, late sanciunt Colnische Statuta, art. 60. et seqq. item artic. 94. Pariter etiam, ultima cognitio de excommunicationibus, ideo ad ius maiestatis referri debet, ne ecclesiastici eâ abutantur, neve poenam ultra ecclesiasticam disciplinam extendant. Bôrtius apud Arumaeum tom. 1. discurs. 30. cap. 3. th. 38. fol. 888. Hancque maiori excommunicatione innodandi potestatem, non ab Apostolis; sed ex Druidarum disciplinâ sumpsisse sibi Pontifices, aliosque ecclesiasticos, probabile putat Ioann. Selden, lib. 1. Iani Angl. fol. 17. adde Iohann. Zanger, tract. hac de quaest. singular.


page 113, image: s113

CAP. III. An et quatenus ipsa Religio, cultusque Religiosus, in Principis, eorumque, qui Maiestatem habent, sit administratione.

Haec omnia vero hactenus dicta, ut non admodum impedita esse videntur: ita nunc propius ad rem accedendo; ipsa Religio et cultus religiosus, num in Principis sit administratione? (salvo tamen semper rectius sentientium iudicio) dispicere lubet. Peculiaris est Ecclesinsticus ordo, a Politico et oeconomico distinctus, Henric. Eckhard. de ord. Ecclesiast. part. 1. sect. 1. Huicque ordini competens interna potestas, a solis Ecclesiasticis exercetur rite: solvendo ligando, sacramenta administrando. Excommunicatio quoque minor, seu retentio peccatorum (aut etiam exclusio a SS. Caenae communione, Du. Felix Bidembach. Dec. 10. cons. ult.) pertinet ad Iurisdictionem hanc interiorem. Inde etiam Ecclesiae Minister, non est sub Magistratu saeculari, ratione perceptae confessionis: unde eam revelare nullitenetur. vid. R. P. Mart. Del-Rio, 6. cap. 1. sect. 2. tractat. de magis. Sic et Saul perdidit Regnum, quod ipse sacrificâsset; remque ad sacerdotem propriatim spectantem, attentâsset. 1. Samuel. 13. vers. 1 et c. quod tamen aliter interpretatur, Drusius, in notis ibid. Ergo in hocsolo, omnis controversiae cardo versatur: An vigore architectonicae potestatis, Princeps quo ad externum cultum leges ferre et quatenus item Fidei negotium promovere queat? Quae quaestio a Pareo, tractar. de iure Princip. contr. Fapamfol. 72. magni momenti dicitur: et explicatu tam difficilis, quam maxume digna. Verum enim vero, Religio et Pietas etiam ex mente Protestantium saniorum directo non curae sunt politicae administrationi. Ea enim externam tantum incolumem servat honestatem; ac ita circa alias res, quam circa quas Evangelium versatur, Wigel. inir. orth der Weit cap. 24. ad fin. Indeque non propriatim Imperii vi, Regibus aliisque Imperantibus, ordinatio seu Regimen Ecclesiae, et Minister ii Ecclesiastici competere videtur, arg. Ioh. 7. vers. 48. et c. et cap. 18. vers. 56. 1. Corinih. 1. vers. 26. Timpler. 4. Politic. cap. 2. quaest. 1. ad fin. martinus Luther, im Buchlein von der Weltlichen Obrigkeit. Ut quae ad bene beateque corporalem hanc vitam degendam necessaria sunt, habeamus: res publicae sunt institutae; quae etiam extra Ecclesiam, Deus et vigere voluit, et conservat quandiu videtur. Ipse


page 114, image: s114

quippe Christus inquit: Date Caesari quae sunt Caesaris. matth. 22. vers. 21. ac ut deprecationes et preces fiant pro Regibus, et quibus vis in eminentiâ constitutis, adhortatur B. Paulus. 1. Timoth. 2. vers. 1. et item Daniel Propheta, cap. 6. vers. 22. Qui tamen eo tempore hostes Ecclesiae fuerunt. Christus vero e caelis venit, assumptâ servi formâ, ut Ecclesiam constitueret, id est, eam philosophiam et Politiae partem, quae animae atque spiritus procurat bonum: instituitque quosdam magistratus, quos tamen (ut iam inodo dixi) ministros maluit appellari. Cuius ministeriiiuri, nihil est commune cum alterâ politiae parte, quae temporalia concernit: et e contra. Confess. August. in artic. ubi recensentur abusus, tit. de potest. eccles. Henric. Scotanus, in parat. lib. 1. C. tit. 13. fol. 91.

II.

Nihilominus, quia (1) Ecclesia aristocratice, (haud democratice, Bellarmin. 1. de Pontif. cap. 6. nec etiam monarchice) gubernari debet, late Parckerus, tract. de Politia. ec cles. lib. 3. cap. 13. et multis seqq. Beza, ad cap. Matth. 18. vers. 17. Balthasar Meisnerus de regimin eccles. ego in tractat. de appellat. cap. 4. section. 10. (operose tamen contrarium probat Bellarminus, ac pro Monarchiâ propugnat, quem vide 1. de Pontific. cap. 5. et 9. ac seqq ut et lib. 2. per discurs.) Et ii, (2) qui maiestate pollent, eius praecipua membra censentur: omnes enim corpus unum in Christo sumus, singuli autem Christi, atque alii aliorum membra. Gregor. Nazianzen. orat. 26 de moder at. in disput. servaendâ. ac omnia (3) quia ordinate, maxume in ecclesiâ fieri debent. Magistratus ideo civilis, et praesertim summus (tamquam defensor et portector ecclesiae, ecclesiasticaeque disciplinae) id quod una cum ecclesia constituit, exsequi, errores tollere, praque in ecclesiâ, secundum scripturam, ut vigeat religio, curare, et ordinem debitum instituere debet. Georgius Cassander, consultat. de artic. inter Catholic. et Protestant. controvers. artic. 16. Cusa, 3 de concord. catholic. cap. 7. et 11. item 26. Et quidem solum ob faciliorem exsequutionem, non proprio iure. Nec ut Principi (namque aliâs hoc competeret etiam infideli) sed ut Principi Christiano, hocce attribuunt ius. Huc pertinet consilium Philippi Melanchthonis, quod scripsit Anno 15; 7. et quod ante aliquot annos Heidelbergae, ac etiam Ambergae, recusum fuit. Ubi probat, curam constituendi ecclesias, non ad solos Episcopos pertinere; nec etiam auctortati superioris Domini obtemperandum esse; sed magistratus quoque inferiores hîc sese intromittere posse. Et ita ordinem, non Imperium requirit Melanchthon. Illustrisim tamen Bellarminus, 1. de Pont ific. cap. 6. evincere conatur, non penes Presbyterium (seu feniores) regimen ecclesiae esse, quod voluit Iohann. Huss, et plausibilem rationem habet, prae sertim intuitu ecclesiarum singularum: Sed cardo negotii in eo consistere videtur, quis


page 115, image: s115

totam ecclesiam catholicam et universalem regat? Quaeritur ergo, an una ecclesia sit in toto mundo constituta e Deo Opt. max. an vero ecclesiae singularum nationum a ceteris sint seiunctae, quemadmodum Imperia sunt diversa, quae nihil invicem commune habent. Pontificis ineoque Romani asseclae praetendunt, ecclesiam catholicam seu universalem esse, cuius etiam Apostolicum symbolum mentionem facit. Sicque porro Bellarminus, lib. 2. de Pontific. cap. 18. fol. 256. dicit: Ut in ecclesia civitatis magnae Episcopus est, in Provincia Archiepiscopus, in regno Metropolitanus; post Patriarcha: ita Pontificem esse super omnes.

III.

Praetendunt Reformati, servitutem exitialem esse; ad nutum si Episcopi vel Pontificis (omni de religione Laicis adempto iudicio) Imperantes credere, subditos ad credendum cogere, et in cunctantes gladium stringere teneantur, quod tamen defendit, D. Marta. tract. de iuris diction. part. 1. cap. 51. vid. can. oves. 2. quaest. 7. c. ubi nam. distinct. 96. Ex hâc eniam Iesuitis imputatâ traditione, Princeps et magistratus saeculares, non nisi Pontificum carnifices feruntur spirituales: qui utpote in eos, quos sy nedrium Inquisitionis reos iudicat, anim advertere; rerumque a Clericis iudicatarum vigorem, in spiritualibus ac ecclesiasticis negotiis, caecâ oboedientiâ ad effectum deducere cogerentur; non secus ac olim a Pilato, Scribae atque Sacerdotes petierunt. Iohan. 18. v. 30. et seq. vide Barthol Keckerman disputat. practicar. 35. problem. 14. Id tamen fere placet Reformatis quibusdam; qui omne iudicium de religione Politicis adimunt, sibique solis transcribere nituntur. Contra quos disputar Hugo Grotius, in pietat. Ordinum Holand. Quae contraria esse alii dicunt, Dei Opt. Max. mandato, quod Regi electo, Deuteronomii librum tradit; quem legat omnibus diebus vitae suae: ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba ac ceremonias eius, Deuteronom. 17. vers. 18. etc. Iosuae. 1. vers. 8. Et porro non solis ecclesiae ministris competere aiunt, ecclesiae nomen. Parkerus de polit. ecclesiast. 3. cap. 15. Albicius in exercit. Theolog. 4. de ecclesiâ, quaest. 1. fol. 52. Nec ideo quae ecclesiae conveniunt, ab iis solis sunt expedienda. Quamvis Constantinus M. Imperator de Theologis noluerit iudicare. histor. Tripartit. 2. cap. 2. ut et Iustiniano vitio vertitur, quod curiosus fuerit in decidendis theologicis controversiis, Aleman. in notis ad histor. Procop. secret am. fol. 71. et c. ac 86. Sicque Imp. valentinianus, de dogmatibus noluit iudicare: Mihi quidem, inquit, cum unus de populo sim, fas non est talia perscrutari. Tripart. histor lib. 7. cap. 12. ut et Bellarminus. 4. de verb. Deicaep 7. ex usu ecclesiae, Laicis nil de religione decrevisse, ait, Sed Clericos et Papam. etiam cap. 8. et lib. de Laicis. idem cap. 17. nil


page 116, image: s116

pertinere ad magistratum iudicium de religione. cap. 18. dicit, magistratum debere defendere religionem, et errare eos, qui aiunt, omnem religionem esse permittendam.

IV.

Vicissim vero, ut Imperantibus ius sacrum, catholici adimere conantur: ita e contra, e via regia (imo fere magis) excedere puto eos; qui potestari architectonicae, seu nomotheticae, spiritnalium rerum carum proprie attribuunt: et Principem, Imperio ac iure regio, cultum Divinum reformare posse, subditosque reformationi locum dare debere, censent. quod pluribus probare connititur David Pareus, in praefat. dedic at. Commentarior. Oseae. ad Mauritium Hassiae Landtgravium, et tractat. de iure regum contra Fap. quaestio. ult. Zepper. 2. de legib. Mosaic. cap. 2. cui fere consentit Henric. Eckard. tractat. de magistrat. fol. 204. et c. Christian. Matthias Dithmars. colleg. polit. 2. disput at. 6. thes. 4. et c. et disput at. de normâ ac iudice controver sitheolog. thes 61. Iacob Arminius in articulis, iunctis Epistolae ad Hippolit de Collibus, tit. de magistrat. Parker, de polit. ec clesiast. 1. cap. 34. Ordinum Hollandiae Decretum, pro pace ecclesiarum, de Anno 1614. in comment. statim a principio. Quae opinio ut mitigetur, legendum est Consilium Brentii, Ob die Widertaußer zurodien. quod exstat in decad. 4. consiliar. Theologic. Felicis Bidembachr et est in ordinei. Minutius Celsus Senensis (quo se nomine occultare voluit Sebastian. Castellio, teste Simlero, in epit. Biblioth. Geonerianae) tractat de haeret. non occidendis. Varii auctores, an haeretici sint persequendi, a Ioachimo Cluten recensiti. (Sed a Sebast. castell. compilati, ac sub nomine Martini Belli vulgati, vide Budovvez. fol. 238 in circul horolog.) Lustranda itidem suntea, quae contra Iustum Lipsium, plurbus disputat Theodor. Coornhert. Harmoni etlicher Puncren vnd Artickel Christlicher sehr/zit. von der Kirchen / per tot fol. 82. et c. fol. 150. et c. fol. 221. et c. Anonymi auctoris (quem puto esse Theophilum Agricolam, symistam Caspari Schvvenckfeldii) in dem Bedencken von dem geschrey/so man jetzt außgibt / daß man niemands soll leiden/ der nicht ohn alle Widerred Bapstisch oder cutherisch seye. de Anno 1558. adde Puritanismum Anglicanum, Francof. editum. cap. 6. per tot. fol. 40. Ac satis sufficienter Bellarminus contra Angliae regem Henric. VIII. probat: ecclesiasticum regimen penes Principes non esse. Egre gie pro sententiâ hâc, Martin. Chemnitius, in locis Theologic. tit. de ecclesiâ cap. 4. fol. m. 324. sicut Pontifex Romanus, cum suis committit sacrilegium in eo, quod electionem et vocationem ministrorum eripuit ecclesiae, et ad se solum suosque transtulit: ita eiusdem criminis reus est etiam magistratus; quando exclusis ministerio et reliquâ ecclesiâ, sibi soli potestatem ecclesiam constituendi vendicat, Pius enim


page 117, image: s117

magistratus non est tota ecclesia, sed tantum membrum eius. Nec est Dominus ecclesiae; sed nutritius: imo tantum minister etc. Iacob. Heerbrand. disputat. de Adiaphoris et Calend. Gregor. th. 86. et muliis seqq. Quia magistratus non solus est ecclesia, sed si sit pius, membrum eius est: ideo non solus de ceremoniis et aliis rebus ecclesiasticis; sed cum aliis membris, quorum praecipua sunt ecclesiae ministri, de his decernat. atque ita ecclesia, quae mater est familiâs, et claves gerit, de istis causis statuendi potestatem habet, etc. Polycarp Leyser. Iun. disputat. ad Formul. Concordiae dec. 9. quaest. 6. Errant itaque, qui magistratui politico, potestatem liberam, ceremonias suo arbitratu obtrudendi aut abrogandi concedunt. Non enim ecclesia, ex solo magistratu constat; sed etiam ex pastoribus et auditoribus et c. Vix est, ait Zachar. Fridenreich. polit. cap. 12. ut in politiâ ecclesiasticâ, vel constituendâ, vel gubernandâ, ullam supremam et absolutam magistratus potestatem et iudicium cognoscamus; sed cum ecclesiasticis et ecclesiâ coniungamus: exemplo Davidis, 2. Samuel. 7. v. 2. et Hiskiae, 2. Chronic. 30. v. 22. omnes autem verbo Dei fubiciamus. Esaiae, 8. v. 20. Excepto, quod religionis rectae constitutae patrocinium; ut nempe ministros ecclesiae alat et defendat, plane proprium et peculiare magistratus officium videatur et c. Unde eos Esaias ecclesiae nutritios vocat. Ita etiam Nicol. Vigelium capio, a Ioh. Camman. disputat. de iur. maiestat. 3. th. 4. perperam (ut puto) intellectum. Si enim Princeps haberet liberam in ecclesiasticis potestatem, maior esset quam Papa: qui ab optimis quibusque Concilio subicitur. Et hoc esset politicum facere Antichristum, de quo, quid senserit Martin. Luther. vid. apud Wolff. 2. memorabil. fol. 987. et me in templo iustitiae. num. 64. quem nunc regnare dicit Paracelsus, in comment. id Daniel. Sobrie ergo intelligendum est, quod contra Fachinaeum Rittershtisius disputat, ad Novell. part. 1. cap. 3. suo iure, de rebus ecclesiasticis leges ferre posse Imperator es; cum Rex magis sie exsecutor; qui ab ecclesia sancitas leges promulgat exsequitur; tuetur. Et adhuc magis, sanâ in diget interpretatione, quod in Concordiâ Anglicanâ scribit Ricardus Harris: Regem supremum esse gubernatorem regni, tam in spiritualibus sive ecclesiasticis rebus, aut causis, quam temporalibus. Ab eoque primatu, regem vocat primatem, et supremum ecclesiae caput. Et ex ipsâ coronâ regni sui hunc habere primatum contendit. Nec absurdum esse ait: Regem quoque ethnicum, ecclesiae esse primatem etc. (forsan quia etiam Romani, post Pompei victoriam, de Iudaeorum sacerdotibus disponebant. Euseb. 1. histor. cap. 12.) ut et Galfridus Bourdon, in visione scipionis Christiani, in epistol. ad Casaubon. fol. 64. potestatem regis spiritualem esse assertat. Sobriâ haec (inquam) interpretatione indigere mihi


page 118, image: s118

videntur: nî pro Papâ Rege, Regem Papam agnoscere velimus. vide Thuan. 1. hisior. fol. 14. col. 2. Sibrand Lubert. in respons. ad pietatem H. Grotii fol. 197. et c. Ac porro si omnes, qui habent superioritatem, caput ecclesiae nominaremus; quid dicendum esset, Democratia ubi viget, aut ubi in uno regno multi Principes, Comites, Barones vel etiam Nobiles sunt, summo fereque regali iure gaudentes? Sicque Catholicis ridiculum est, feminam (Elisabetham Reginam) caput ecclesiae fuisse. Bellarmin. 4. de eccles. cap. 9. fol. 76. col. 2. Ac refert alicubi Pierre Matthieu, praedictam Reginam, in gratiam Legati cuiusdam Galliae Regis, saltâsse: eumque interrogatum, quid de hac saltandi ratione sentiret, aliter nihil respondisse, quam: En verite le chef de l'Englise Angloise danse bien. Ac quod Henricus VIII. Angliae Rex voluerit caput ecclesiae suae nominari: eo nomine tam a Catholicis, quam Protestantibus erroris ac temeritatis accusatus fuit. Nescio etiam an locum tueri possit, quod Iacobus magnae Britanniae Rex scribit: ad fin. monitoriae praefat. Christiano regi concessum esse, externam in rebus ecclesiasticis regiminis formam suis praescribere; quae ad civilis administrationis quam proxime accedat: dummodo a fidei, veraeque religionis fundamentis, nec tantillum abscedat. vide Parckerum, de polit. ecclefiast. lib. 1. cap. 26. fol. 66. Omnibus aetatibus in ecclesiae gubernatione homines politici, ignari doctrinae Evangelii, sinxerunt sibi ecclesiam quâdam imaginatione politiarum, et magnierrores hoc modo stabiliuntur, ex Melanchth. Richterus, axiomat. ec clesiast. 21. Multo minus ipsa religio, statûs rationi est accommodanda: quod primus Ieroboam fecit, et apud Christianos Theodoricus Rex Gothorum. Boccalini. 2. di Parnas. ragguagl. 13.

V.

Nunc rationes nonnullas, firmandae sententiae praesuppositae, subiungere lubet. (1) Ab Imperii, iurisve regii, si penderet iudicio vel potestate, externum ordinarie divini numinis culturm; Deus ac divina ab homine dependerent; quo nomine Romanos, post Tertullianum, Eu sebius ridet, lib. 2. histor. cap. 2. ad fin. subditi tenerentur obedire reformationi, ut alii alicui politicae sanctioni: semperque mutabilis religio esset. Aeque enim Architectonicâ potestate Rex Ethnicus et haereticus gauderet; eâque potestate uti vellet, quia nemo se hâc in parte errare credit. Velreligio aliis conatibus praetexeretur. Nam varietas religionum, ait Eberhard. a Weihe. de praerog. succes. E. 5. b. citra controversiam, in de nata est; quod somuia, traditiones, ac scabiem hominum, gubernatores politici voluerunt Christi doctrinae conferre, tantum salvam ut haberent rem publicam. (2) Dissentire de vera religione, non haeresis amplius aut schisma; crimen sed foret laesae Maiestatis. Ac iam olim in ecclesiâ primitivâ reprobatum fuit, dicere: sequor religionem


page 119, image: s119

Imperatoris. histor. Tripartit. lib. 7. cap. 9. in rescript. Valentin Valentis et Gratiani. (3) Ipse Dominus noster Iesus Christus, haut mundani Imperii subsidio, regnum suum spirituale instituere, firmareque voluit. Num quis ex primoribus credidit in eum, aut ex Pharisaeis: sed turba quae non novit legem. 10 an. 7. v. 48. et c. Cernitis, inquit, D. Paulus 1. Corinth. 1. v. 26. vocationem vestram fratres: vos non esse multos sapientes secundum carnem, non multos potentes, non multos nobiles. vide omnino Hilarium advers. Auxent. Neque ex necessitate Christus et Apostoli, sine magistratus praesidio suam propagaverunt, et tutati sunt doctrinam: quod nempe nullus aderat magistratus Christianus, religio cui cordi esset. Fuit namque omnipotens Salvator noster, et aliter, si e re ecclesiae fuisset, sane hoc efficere potuisset; neque pro bonitate suâ optimâ omisisset Christus; sed quia regnum illud, quod introducebat, mundanum haudfuit. 10 han. 18. v. 36. Quâ occasione Brentius, ibidem scribit. Non est quod huius mundi Principes glorientur, se esse ecclesiae Christianae defensores. Ecclesia namque armis defendi nequit, propterea quod regnum Christi non sit de hoc mundo. Quod si quis voluerit Protector esse ecclesiae, Petri, Pauli ac aliorum Apostolorum, et Martyrum gladium accipiat; non Augusti ac Neronis. Nam Imperatores defendunt externo suo gladio oppida ac vicos: Apostoli autem defendunt ecclesiam gladio spirituali; hoc est verbo Evangelii, et passione suâ. In eundem prope sensum, ad illum locum, notat Melanchthon. Haec est natura impiorum doctorum, ut cum ab Evangelio iudicantur, tueri se vi humanâ contendant; quia Deo non fidunt: hoc est, quod Iudas cohortes accersit. (4) Vim legis ecclesiasticae, habuerunt decreta prima Concilii, Actor. 15. absque afflatu Aulae Caesareae. At ais, vim non habuisse corporalibus censuris coactivam, ut replicat Concordia Anglicana, sol. 49. Respondetur: non eam requiri, alias enim primitiva ipsias Dei nostri Salvatoris ecclesia eâ carens, haud perfecta (vel rebellis) fuisset. (5) In Deuteronomio commendatur Regi lectio L. Divinae, sed dicitur, quod accipere debeat hunc librum a Levitis. Deuteronom. 17. vers. 8. Hucque pertinet quod Graeci Latinis, post Balduini Flandri expeditionem, Pontificiam iurisdictionem introducere volentibus, responderunt apud Logothetam, in Chron. Constantinopol. fol. m. 18. et c. Sed an magistratus politicus ecclesiae ministris iniungere queat, ne libros edant in negotiis religionis, disputatur in Consiliis Theolog. a Dn. Felice Bidembach. collectis, dec. 8. consil. 7. et tribus seqq. Ac Iohan. Gerhar di. loc. de ministerio num. 269. disquirit: An iisdem praecipere possit, ne haereticos reprehendant.


page 120, image: s120

CAP. IV. An et quatenus vocatio ministrorum, spectet ad magistratum saecularem.

EX hactenus deductis, iustâ consequentiâ concludere se putant assecla Augustanae confessionis: Ius vocan di ministros, non soli conapetere magistratui, ut politici hodie contendunt. (Et iam olim hoc voluit Haeresis Henriciana, ex Baronio Lehman, 3. cap. 24. fol. 240. col. 2.) neque populo soli, ut Anabaptistae docere dicuntur: neque Episcopis solis, ut Catholici praetendunt; sed ecclesiae toti. (Ita ut ius apud ecclesiam sit; sed exercitium apud eos, qui eam repraesentant) Martin. Chemnitius loc. de eccles. cap. 4. fol. 324. Henric. Eckhard. d. ordine ecclesiastico fol. 90. Iohann. Forsterus, disputat. ad decalog. decad. 1. problem. 10. Gerhardi, loco de minist. ec clesiast. num. 86. et c. Christ. Matthias, Colleg. polit. 2. disput at. 6. thes. 40. et 42. Cothmann. consil. Academ. 2. a princ. Ant. Albizius, exerc. theolog. tit. de minister. Evangel. quaest. 13. fol. 217. Reinkingk. 3. class. 1. cap. 6. vide Hugonem Grotium, in tract. Pietas ordinum, insignito. fol. m. 56. usque ad fin. Et Hadrian. Saraviam, tractat. de gradibus ministror. cap. 23. num 27. fol. 363. Sed iunge Bellarmin. lib. 1. de Clericis cap. 2. et seqq. Sane in electione Sacerdotum, et Pontificis etiam Summi, non tantum cleri, sed et populi partes olim fuisse, Vincent. Cabotius fatetur. 1. disputat. 4. adde Isaac. Pontan. 6. orig. Francicor. cap. 5. fol. 437 Sed hoc ius, populum ex consuetudine magis, quam ex lege, habuisse, ait. Ex lege; ut expeteret sibi aliquem in Episcopum: ex consuetudine, ut ius suffragii haberet, vid. Ioach. Stephani, 4. de iuris dict. cap. 11. Duaten. de benefic. ecclesiast. lib. 1. cap. 6. lib. 3. cap. 2. et lib. 5. cap. 1. Quod et convenit capitulis Caroli M Lehman. 2. cap. 33. fol. 125. iunge Bellarmin. 2. de cleric. cap. 7. idemque, 1. de Pontif. cap. 6. conatur edocere: in tota sacra scriptura, ne vestigium quidem inveniri; quod plebi competierit ius ministros vocandi; sed Apostolis solis. Cumque ministri, ius clavium habeant, hoc ipsis nec plebem, nec Principem dare posse, Catholici contendunt.

II.

Certe de iure Collationis seu Investiturae, inter Pontifices et Imperatores Romano-Germanicos, acerrima contentio fuit Gerhardi, loc. de minister. num. 131. vide Filesacum, tract. de auctor. Episcop. 177. et c. Nervus negotii in eo consistere videtur: an praedia omnia sacerdotalia, sint sub Pontificis patrocinio atque tutela; ita ut Episcopi vel


page 121, image: s121

Sacerdotes, haecce ab eorecognoscant, vide Ioach. Stephani, ult. de iurisdict cap. 12. num. 22. etc. Quâ de quaestione Heinricus IV. Heinricus V. Fridericus I. et Fridericus II. aliique Imperatores, vario Marte cum Pontificibus decertârunt. Vincent. Cabot. i. disputat 5. Arnold Engelbrecht, disquisit. de iuris dict. thes. 67. Lehman. 5. cap. 67. donec Fridericus III. certa cum Nicolao P. M. pacta faceret, quae vulgo Concordata Germaniae vocant, (quaeque collectaneis illustravit Georgius Branden.) ne Archiepiscopis Regalia ab Imperatore aliter concedi possent, quam confirmatis a Papa. Unde fieri hodie dicunt, ut immutatae Religionis Atchiepiscopi, ac Episcopi, eaab Imperatore habere, aut ad Sessiones aut vota in Comitiis admitti nequeant. Contra quae disputat, dicto loco. Engelbrechtus. Quin et ius deponendi Episcopos, spectat ad Imperatorem. Bortius apud Arumaeum disours. 30. cap. 3. th. 39. fol. 889. Schepliz. ad consuetud. Brandenburg. fol. 9. etc. De remotioneautem ministrorum, vide Gerhardi, loco de ministerio. num. 174. (et vide etiam, quae hâc de re supra alicubi dixi.) Ac item de vocandis et removendis Sacerdotibus, consule Aerod. lib. 1. m. fol. 42. 52. 53. 60. Sed Bellarminus, ut electionem, ita et depositionem Episcoporum, Pontifici Romano transscribit. 2. de Pontif. cap. 18.

III.

Hûc referri possunt, primariae, quas vocant in Germaniâ, preces: vigore quarum Imperator Coronatus, ex anti quâ consuetudine, in omnibus cathedralibus ecclesiis. atque etiam monasteriis per Germaniae regnum, suffragium habet et facultatem, unius Canonici pro arbitrio nominandi. Freher. ad Petr. de Andlo, fol. 179. etc. Cluten. in Syllogeth. 19. Syringus, disput at. de pace relig. th. 31. Arumaeus ad Auream Bullam, discur s. 3. th. 34. et seq. Cranius, de pace relig. part. 1. problem. 4. Wehner. verb. Panißbrieff. Quod ius, an et post pacem Relig ionis, in Reformatis adhuc Episcopatibus locum tueri queat, vid. apud Matth. Stephani. tract at. de ecclesiast. iur is dict. cap. 4. num. 18. etc. Sed sunt et in Galliâ Primariae preces. Papon 5. des arrests, tit. 1. arrest. 2. etc. Hucque pertinet, daß man wolv: rdiente Soldaten oder Hatschter in den Klöstern/ ex ordinatione Caesareâ, erhalten muß. Also werden die Stulbrü der von Kays. Mayestät in die Canonicaten gesetzt. Lehman. ult. cap. 109. ubi de litibiis inde ortis etc.

IV.

In Galliâ. le droit de Regale, ut vocant, super Episcopatus quamplurimos competit Regi: quo statim post mortem Episcopi, Rex est administrator et dispensator bonorum ad eum gradum pertinentium, beneficiorumque collator. Comme grand Evesque en ce Royaume. Guidon. de Finances part. 1. fol. 77. Louys Servin, tom. 3. playd. 1. et seq. Pasquier. 3. derecberch. cap. 29. et seqq. Sic exuvias Episcoporum, sibi


page 122, image: s122

adscripserunt olim Imperatores Germano. Romani. Lehman. 5. cap. 67. fol. 542. etc. Sic item in Anglia, ius Patronatus Rex habet, et Patronus heredit arius exsistit ricard. Harris, in Concordiâ Anglioanâ. Ac inibi ab antiquo, penes Clericos ac Monachos electio erat, sed electum a Rege postulabant. Nulla electio Praelatorum mera, libera et canonica eratsed omnes dignitates, tam Episcoporum, quam Abbatum, per annulum et baculum Regis Curia, pro suâ complacentiâ conferebat Selden. in Iani Anglor. lib. 1. num. 39. fol. 55. Ita etiam in Polonia, aliquam potestatem habet Rex, in Abbatibus constituendis. Statuta Polon. §. Abbares. Sic et Patronatus ius tale, in Sicilia sibi asserunt Reges, et cum id Baronius, in annalib. lib. 11. in Vita Urbani 2 pernegaret; non solum impeditus fuit a ministris Hispanis, quo minus Anno 1605 ad Pontificalem perveniret dignitatem: Mercure Francois, part. 1. fol. 3. Sed etiam singulariedicto Philippus III Rex Hispaniarum coercuit eos, qui sibi hoc ius denegabant. Premiere Continuation, de Mercure Francôis fol. m. 11. etc. Quibus in locis vero beneficiorum Ecclesiasticorum collatio ad Pontificem spectet, recensetur in Thesauro politic. part. 1. relation. d. Roma. fol mihi 42. et seq. De iure autem patronatus, vide Gerhardi, loco de ministerio, num. 113. et seq. item num. 117. itemque Reinkingk. lib. 3. class. 1. cap. 9. num. 25. et 53.

V.

Tandem moneo omnes, ad ecclesiasticas qui aspirant dignitates; ut Francisci Lamberti (Theologi et Monachi Galli, qui ad Protestantes tempore Lutheri accessit) monitum ne spernant, qui, tract at. de fidt lium vocatione in Regnum Christi cap. 8. et 9. ita scribit: Externa ad ecclesiae ministeria vocatio, opus habet internâ. Dum quis externe ad verbi sancti ministerium vocatus est, et sentit ac experitur, quod prius interne vocatus ac missus a Domino sit, ipsam externam vocationem a Deo esse, est certissimum. Quod si interna minime praecessit, aut saltem non mox sequitur, indubitata res est, quod ipsa externa vocatio est Dei expavescendum iudicium: quo punit ingratam plebem, satians eos Prophetis, non nisi a Sathanae spiritu missis. Vitet ergo fidelium quisque omnem externam vocationem, ne scilicer eandem suscipiat, nisi prius ad eam Sancto Spiritu moveatur. Cognoscet autem per id se moveri a Domino, si ad externam vocationem admittendam, non aliter adficiatur, quam conveniat, impollutis eloquiis Domini: quae suae voluntatis, suique spiritus certissima testimonia sunt. Igitur quisquis ad sacra Regni Christi ministeria, maxume ad summum illund, quod est ministrare verbum Dei, externe vocatur: antequam suscipiat vocationem, expendat an spirit um ad id acceperit, quod est interne mitti seu vocari: quem si non accepit, postulet a Deo qui dat omnibus adfluenter dona


page 123, image: s123

sua; sicut, et quantum opus est, qui et dabit postulanti, si ipsa externa vocatio ab eo est profecta. Quod lsi ipsam vocationem, internâ minime confirmârit, nullatenus est admittenda: ne si alioqui fecerimus, falsi Apostoli, ac Pseudoprophetae simus. Eiusmodi sunt omnes regni Antichristi vocationes, hoc est, sine internâ. Imo vix etiam ab hominibus externe vocantur, et eliguntur: quin potius per adulationem, Simoniam, Tyrannidem, et alia id genus exsecrabilia media, in Episcopatus et Sacerdotia se intrudunt. Sic autem volunt esse Episcopi, ut numquam sint aliquid minus quam Episcopi. Nam summum Episcopi ministerium, quod est praedicare verbum Dei, calcant et abominantur; sua autem mendacia et traditiones numquam non inculcant. Hoc autem erit cuique signum certissimum, quod a Deo sit ipsa vocatio, si adest qui interno mittit: quod tum est, dum cupit non lacivire, videri inter alios doctior. Sed opus et laborem vere bonum (nempe ut sit Episcopus. hoc est, super Domini populum advigilare et superintendere) magnâ sollicitudine et charitate, operari nitatur: ita ut velit potius mori, et quidvis perferre, quam aliud docere populum, quam ignita et purissima eloquia Dei. Isest fidelis, in dubitatusque Pauli sermo 1. Timoth. 3. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Hactenus Lambertus. Qui, quae vitia in catholicis improbavit, iam etiam inalias sectas inundârunt. De Episcopis item veteribus, vide Henricum Susonem, cap. 7. sol. operum. 369. quae adscribere placet: Adspicias velim Episcopos, uti nunc vivant. Quos quidem oportebat noctes atque dies in eam curam incumbere, ut subditis suis consilio et sanctis institutionibus auxilio forent, quo in fide catholicâ constantes ac firmiredderentur: atque ubi minus id ipsipraestare possent, Doctores quosdam vitae inculpatae acintegrae precibus sibi in adiutorium adsciscerent, eisque suam impertirent auctoritatem sive potestatem: adhaec vitam castam et pudicam ducorent, ut quotquot id de eis resciscerent, ad meliora provocarentur: Dei honorem et Deum ipsum ante omnia semper amore ac intentione prosequerentur, se ipsos minime. Sed res plane in diversum abiit. Siquidem nunc divitias, honorem, cognatos, potentiam saecularem vel dominia impensius spectant et amant, quâm curent animas ipsorum fidei commissas, pro quibus tamen ego (inquit Christus) ipse sanguinem fudi. Ubi aliqua sedes Pontificia vacat, quam inique et praeter fas ac ordinem pro eâ obtinendâ laboretur, abvunde perspectum est Deo. Unde cum ad eam iam resredacta sit consuetudinem, idcirco Deo permittente, tam prospere scilicet hodie cum hominibus agitur. Priscis temporibas, qui in Episcopos fuissent humano iudicio electi, divinitus ad id muneris


page 124, image: s124

suscipiendum compelli oportebat. Atque eâ ex causâ, familiari utebantur amicitiâ Dei, et in excellentis meriti ac sanctitatis viros evadebant.

CAP. V. De Consiliis, et Synodis ecclesiasticis.

EX hoc itidem maiestati competente sacrorum iure; et quia magistratus summi, potestate gaudent supremâ, et ecclesiae simul praecipua membra sunt: Ecclesiasticorum ideo conventuum, ecclesiae iudiciorum extraordinariorum, Consessus Seniorum, id est, Collegii totius Presbyterii convocandi pote statem, residere penes Imperantes, reputatur. Sicque in Nationali seu Provinciali Consilio, praesidet qui eo loci imperat cum maiestate. Conciliorum vero generalium, non Papam, sed Imperatorem praesidem esse debere. contr. distinct. 17. evincere conatur Flaccius, in Catalog. testium veritatis lib. 4. fol. m. 264. etc. Andr. Osiander. in tr act. Papa non Papa, indig itato, loco 12. fol. k94. Daniel Chamier, de Oe cum enico Pontificelib. 5. fol. 602. et mult. seqq. Iach. Stephani, in tract. de conciliis, singulari, Institutionibus Iuris Canonici eiusd. Auct. adnexo. Concio habita coram sereniss. Angliae etc. Rege, de iure ac potesiat. convocand. caetuum. Anno 1606. David Paraeus, in tract. de iure Princ. contra Papam fol 108. etc. Iohann. Camman. disputat. de iure maiest. 3. thes. 31. Hugo Grotius, in pietat. ordinum Holland. a princ. Petr. Molinae tr act. de Monarch.Pontif. cap. 16. et 17. adde Lancellot. Conrad. templ. omn. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 384. Aerodium. 1. tit. 6. cap. 12. Arumae. tom. 5. discurs. 3. Cardin. Tuschum, lit. C. conclus. 549 Reinkingk. lib. 3. class. 1. cap. 4. Lehman. 5. cap. 67. praesertim. fol. 538. vide item iudicium Iovii, de concili is lib. 2. hisior. fol. 40. De conciliis pulcherrime Cusa, 2. de concord. carhoic. per disiurs. et quatenus iis Laici debeant interesse, vid. Cusam, 3. de concord cap. 8. et seqq. item cap. 13. et seq. Quod vero Papa praesideat in conciliis, deducit Bellarmin. 1. de concil. cap. 19. late et cap seq Quod Papa convocetconcilia, tradit idem Bellarminus, 1. de ec cles. cap. 12. ubi cap. 14. quando possit convocari concilium absque Papa, quod vocat quasi concilium seu imperfectum. Constantinum Magnum, in Nicaeno concilio, choragum egisse, probate satagit Balduinus, lib. 1. de legib. Const ant. Magn. fol m. 61. etc. Eusebius, 1. de vita Constantin. cap. 37. Cum quidam, ait, Episcopi, inter se diversis locis dissentirent, tamquam communis Episcopus a Deo constitutus, ministrorum Dei coegit concilium; et in mediâ istorum frequentiâ, ac congressu adesse, et una considere non est dedignatus, etc. (sed constat ex Historia


page 125, image: s125

Tripartita, lib. 2. cap. 5. quam timide et considerate egerit idem.) Hocque itidem inductione octo conciliorum oecumenicorum probat Christian. Matthias Dithmars. Colleg. polit. 2. drsputat. 6. th. 12 etc. Non tamen alii Principes, in conciliis universalibus ab Iinperatore convocatis, ut subditi comparent. Petr. Costalius, in advers. ff. ad l. 1. d. constitut. princ. Quin etiam Anno 1589. Philippus II. Hispaniae Rex, oratorem extraordinarium, Romam misit, ad intimandum Sixto P. M generale concilium super declaratione Simoniacae electionis, et ad requirendum Dominos Cardinales, aliosque ecclesiasticos ad comparendum in concilio Hispalensi. Ac ferunt, intimatione factâ, Sixtum prae desperatione mortuum esse. Novus Homo, in supplic. super causis generalis concilii convocandi, a princ. Morbvais, en la supplic. a Pempereur, etc. fol. 10. 12. et fol. item 280. etc. At tradit Bellarminus: Episcopos a Papa, et Papam non ab ullo saeculari iudicari, eumque (quod satis durum est) nec ab ecclesiâ, vel concilio corrigi posse. 2. de Pontific. cap. 26. et seq.

II.

Eiusmodi autem ecclesiae iudicia, merito componi debere volunt nostrates, non ex Clericis solis; sed simul ex gravibus et honestis viris Laicis: qui nempe aeque sunt pars ecclesiastici caetus. vide omnino Christ. Matth. Dithmarsum. Colleg. pelit. 2. disput at. 6. th. 32. etc. ubi inter alia ita scribit: Tamquam unus eorum una iudicet, (Princeps) iudiciun: promulget, promulgatum legibus ac poenis sanciat, etc. (Etqui ad concilia sint vocandi, tradit Bellarmin. 1. de eccles. cap. 15. et seq.) Sic et toti ecclesiae competit ius ferendi ecclesiasticas leges. Meisner, tract. de legib. lib. 4. se ct. 2. artic. 1. assert. 1. et 2. fol. 435. De synodis vero et conciliis, an et quando ea congregariconveniat, vide Paraeum, in Irenico et quiid scriptum oppugnant, Sigvvartum ac Hutterum.

III.

Ad Principis etiam, aliorumque magistratuum saecularium curam spectat, ex analogiâ et institutione ecclesiasticae disciplinae nostratis, Iudicia eccle siastica ordinaria constituere, de quibus exstat oratio Chytraei, tom. orat. fol. 289. et per ea de Episcopis et pastoribus vocandis, examinandis, in officio dirigendis, iudicandis, disponen dis, leges dare. Wertheimische Acta, fol. 4 8. Ea autem iudicia, itidem Presbyterium ecclesiaerepraesentant, nec absolute ad Principes spectant, ut Curiae mere saeculares. quod tamen Thomas Smithus, ult cap. ult. de republ. c. Anglor. fol. 160. sentire videtur. Ut et leges olim Imperatorum circa ecclesiasticas cansas, non sunt leges, aut eccle siasticae sanctiones, aliquid definientes seu or dinantes; sed sunt merae exsecutiones, Canonum prius ab ecclesiâ sancitorum. Ad quem vero pertineat corrigere Missale; ad Papam ne, Episcopum vel Regem, disputat Servin. tom. 1. plaidoy. 1.


page 126, image: s126

Letmatius, lib. 7. per tot. Ac an Ius Canonicum, apud nos sit in usu, tradit Schepliz. part. tit. 1. §. 22.

IV.

Et hinc quoque in Germania, apud Principes Augustanae Confessionis, directio est iurisdictionis ecclesiasticae, iuriumque Episcopalia quae vocant. Matth. Stephan. tract at. de iuris dict. eccles. cap. 1. vum. penult. et ult. Ioach. Stephani, in pr aefat. Institut. Iur. Canon. et ibidem 1. cap. 7. vide omnino Gerhardi, loco de ministerio ecclefiast. num. 112. Indeudem praesident matrimonialium causarum cognitioni, Knichen. cap. 3. de territor. iure num. 134. Dn. D. Bocer. de iuris dict. cap. 3. num. 44. 51. 80. etc. Zanger, tr act at. de excommunicat. maior. ego, tr act. de Nuptiis cap. 5. vide Consultationes et Responsa. Marsilii de Paduâ. et Guilhelmi Occami, super diverio Iohannis Filii Regis Bobemiae, et Margarethae, Ducissae Carinthiae. et Ludovici Marchionis Brandenburg. ac eius dem Margarethae. Quâ de re vide omnino Hervvart. in Ludevico IV. Imp. fol. 278. etc. item fol. 844. et 859. etc. Item Iacob. Gretser, disputat. matrimoniali altera, quae est de iudice in matrimonial. caus. Ludovic. Servin. 5. tom. 3. plaid. 5. fol. 51. etc. et in gradibus dispensant iure positivo prohibitis, l. 31. deritu nupt. l. 38. de adopt. l. 5. de condict. sine causa. l. 37. C. de nupt. Pruckmann. de regalib. fol. 331. Beza, de divertiis, fol. 75. Ioach. Stephani, Institut. iur Cavon. lib. 2. cap. 1. num. 31. etc. Valent Arithmae. in peric. secund. disput at de adfinit. ad fin. fol. 58. b. Attamen si ipsi Principes reformati, vel alii Regalia habentes, nuptias in gradibus iure postitivo prohibitis, contrabere velint; hoc facere eos posse absque dispenstione, scribit Arithmaeus, d. dssputat. graduum prohibit. fol. 35. Omnia haec maxumam partem per consistoria ecclesiastica, (de quibus Reinkingk. 3. class. 1. cap. 10) ex theologis et politicis consiliariis composita. peraguntur. In Angliu, Curia Christianitatis vocatur, ecclesiasticas quae causas tractar. Thom. Smith. dict. cap. ult. de visitatione, vide Reinkingk. 3. class. 1. cap. 7.

V.

Hîc et illud subiungo, Augustum Saxon. electorem suasisse, ut Principes saeculares Imperii, mandatum Pontificium, de suscipiendâ Calendarii Romani emendatione, in quo erat verbum; Praecipimus, Mandamus, Volumus, etc. recipere in Augustanis Comitiis recusarent. Syringus, disput at. de pace relig. ta. 32. Herman. Kirchner. coroll. 1. disputat. de republ. 2. vide Thuanum, hister. lib. 76. Acquis possit de Calendariis ac Festis statuere, tradit Reinkingk. lib. 3. class. 1. cap. 2. adde Cranium, de pace relig. part. 1. preblem. 6. Sed de Feriis et Calendario quae sunt lites, non debent ansam schismati dare: ita censet Socrates, de Pascha, quae controversia magnas olim in ecclesiâ peperit lites. histor. Tripartit. 9. cap. 88. A iuramento etiam saecularis iudex absolvit. Dn. Rutger.


page 127, image: s127

Ruland. decis iur. contrevers. quaest. 20. vide item Iacobum Martini, disput. ei bic. 6. th. 1. quaest. 14. Gilken. adl. si quis maior. num. 33. C. de tr an sact. Hilliger 21. cap. 13. lit. Y. Massa Gales. ad formul. Cameral. mihi fol. 224. etc. Cranium. d. part. 1. problem. 7. De iurisdictione seu foro Episcopi Constantiensis sunt, vigore synodalium proclamationum, et constitutionum Anno 67. renovatarum, ubi part. 2. tit. 18. cap. 8. ita habetur: Ceterum ut tam Clerici, quam laici scite possint, quae causae de iure, et aliquot saeculis praescriptâ consuetudine, ad sorum nostr um ecclesiasticum pertineant, eas plerasque hîc inserendas duximus. Nempe omnes causae matrimoniales, ear umque impedimenta, et quae ex eis dependet et emergunt, ut sunt, divortii, adulterii, saevitiae, de florationis, taxae dotis, asscriptionis prolis etc. Praeterea, causae beneficiales, iuris patronatus, fundationis et privationis beneficiorum, decimarum, maiorum et minorum iurium Episcopalium. add. Clem. dispendiosam de iudic. Sed decimae in possessoria, vigore ordinationis Cameralis, pertinent ad Cameram inter status si lis sit. Verum nec obstante lite in Camerâ super possessorio pendente, petitorium coram ordingrio iudice ventilari potest; ut factum scio in causâ der Herrn Trucksessen von Waldpurg/ contra Salmanßweiler. Ac moneo tandem peccare eos, qui quod magis sibi iuris dicendi creditos, fasces, quam sacerdotium regligiosis officiis ministrandum, aestimârunt, vide Russin. histor. 10. cap. 23.

CAP. VI. An et quatenus saecularis potestas haereses prohibeat, exstirpetque.

POrro cuilibet Christiano, potissimum vero magistratui summo, una cum ecclesia, omnes dissensiones religionis, sedulo sunt praecavendae, atque averruncandae, summisque eo adnitendum viribus, ut una, eaque vera religio, ubique locorum et eivitatum vigeat. Camman. disp. 3. th. 24. Sed tamen ad hunc finem, non per alia contendere debemus media, quam quae suis Apostolis praemonstravit Christus, primiti vaque ecclesia usurpavit: quo enim longius a Christi, apostolorumque recesseris institutis, eo erraveris citius. Reinkingk. 3. class. 1. cap. 5. Christus sapientissimus fuit, ideo si praestantior fuisset modus, scivisset; optimus fuit: ergo in dicavisset; Omnipotens fuit: et ergo eum adhibere potuisset. Vel unico miraculo Tiberium convertisset, et Christianum fecisset, quales hodie infiniti magnates. Quam moderationem adhibuit Theodosius Imperator, qui haereticos non est persecutus; sed tantummodo


page 128, image: s128

catholicis ecclesias restitui curavit. Ruffinus, histor. 10. cap. 19. Hâc in parte inter maiestatem, seu Imperii ius, quod Christiano, et illud quod Principi competit infideli, interest plurimum. Hoc homines regit, ut sunt homines: illud vero, etiam ut sunt Christiani: quos charitatis Christianae ratione, ad veram veri Dei agnitionem per ducere satagit.

II.

Exsecrandi sunt Donatiani, qui ecclesiam Christi, Principum operâ, subsidioque uti non debere, et his cum illa nihil rei esse, neque illi cum his, nihil quicquam csse debere, contenderunt. B. Augustin. 3. contra Crescon. et epistol. 48. ac 50. Gerhard. loco de mag istr at num. 165. Atheis quam proximi esse videntur, qui cum Mahometo in Alcorano, Az oara. 2. omnem Deum adorantem, bonique gestorem, indubitanter divinum amorem assequi contendunt Bodinus, 4. de republic. cap. 7. num 484 vide tamen Boccalini, 1. de Parnass, cap. 64. fol. 281. Qui cum Frid. Puccio, tractat. de Christi Servat. efficacit ate in omnibus hominibus, quâ bomines sunt; (a quo non multum dissentit Wigelius passim, et praesertim vom Wege alles zuerlehrnen. cap. 4. ad fin.) omnium religionum confusionem, in ecclesiam invehere conantur: cui opinioni et alii suerunt adstipulati, a Iohann. Gerhard. in Coronide cent quaest. polit. th. 44. et seq. ac eriam Isasc. Casaubono, in exerc. advers Baronium. 1. a princ. recensiti. vide me, lib. 2. polit. cap. 1 num. 36. et adde Vindicias Casauboni. 2. cap. 3. ac 4. et lib. 4 cap. 1. Qui cum Thcma Moro, lib. 2. Utopiae fol. m. 265. incertum habent, an variam et multiplicem expetens cultum Deus, aliud alii inspiret. Aut qui cum tartarorum Rege, apud Lipsium, monit fol. m 116. et Leunclav. pandect. Turc. cap. 100. fol. 97. dicunt: Tuus Pontifex, Meus Pontifex; Tuus Lutherus, meus Lutherus esto. Hûc pertinet illud Symma???hi, qui in relat. ad Valent. Theod. Arcad. AAA. ita inquit: Omues gentes adspirant ad arcana divini numinis, sed non iisdem modis, cum non omnes sint eiusdem ingenii, sed variis viis ad eundem Deum tendant. Sic et Themistius, Oration. 3. fol. 57. ait: Deus omnium hominum pectoribus sui venerationem insevit, communemque fecit: modum autem se colendi, cuiusque proprio arbitrio reliquit. Is autem, qui coactione hîc utendum putat, a Deo ipso concessam eripit mortalibus libertatem.

III.

Attamen semper est mente tenendum: Christum humilitate in carnationis, ignominiâ passionis, et praedicatione vilium ac rudium piscatorum, regnum suum in mundum introduxisse, non id aliis mediis primitivam ecclesiam propagâsse. Vide omuin. Ludovic. Granatens. in meditat. vitae Christ. cap. 30. fol. 360. et seqq. (Sicque veteris Testamenti auctoritates, ubi Regale sacerdotium erat, et ecclesia Regia forsan non opportune urgentur.) Ergo et sinilia ut adhibeantur arma,


page 129, image: s129

quae Christus et primi Christiani, curare debet magistratus: nempe ut sciat, ministerium non Imperium constitutum esse ad introducendam, conser vandamque religionem; ministerium vero sui naturâ respuerecoactionem. Et magistratum Christianum hâc in parte ministrum quasi agere; non Principem. Nimirum itaque modestê haeretici redarguantur, Satanae tradantur, serio reprehendantur, ab iis discedatur, caveantur, nullum cum iis commercium habeatur: devitentur, pro ethnicis et publicanis habeantur, observentur. Ut scilicet se omnes ad paenitentiam convertant, seque ab hominum mandatis avertant; ut pudefiant, ut discant non blasphemate, per instructionemque sanae doctrinae, sani essiciantur in fide. ut spiritus servetur. Theodor. Coornhert. in epit. process. de occidend. haeret. contra Lips. cap. 17. vide Timpler. dissentientem 4. polit. cap. 2. quaest. 3. Haec media ut observentur, nec negligantur, magistratus suâ auctoritate curare debet: non alia, cuiuscumque auctoritatis praetextu, adhibere. Et egregium hanc in rem est apophthegma Emanuelis Philiberti, Sabaudiae Ducis, qui dicere solebat. Che la fede Christiana non fu mai piant at a con la forza de gli esserciti, ne con la violenz a dess arme, maben co'lverbo di Dio, et con l'essempio: e con le medesime arti si ha daripiantare ne paesi, onde e stata suelta. Plausibilia verba sunt Clarissimi Dn. D. Lansii, in consultat. de Principatu provinc. Europae. Melior est religionum multitudo, quam carnificina conscientiarum: illa habet superstitiosos, haec atheos. Addo et Ximenii Hispani Theologi censuram, centur. 1. Epistol. Belgic. 33. de turbis Gallicanis ita scribentis ad Cassandrum: Luimus, ut mihi videtur hâc in parte poenas stultitiae nostrae, quod ita simus animati, ut dissidentes a nobis in religione non ferre possimus, nisi simul eos exstinctos velimus, atque exstinguere etiam studeamus. Addimus deinde incendio oleum, ex causis quae non minus virium habent ad alendas has contentiones, quamvis religionis causâ tegantur. Orandus ergo summis precibus Deus, ut arma, quae ipse certe non excitavit, eripere aliquâ ratione dignetur manibus imprudentium, ne dicam furentium etc. Consentit Acontius, de stratagemat. Satanae. fol. m. 134. etc. Aclubet hîc addere iudicium C. S. in dem grossen Epistolar wider die Papisten/ fol. 464. ut appareat, etiam eos, qui alias omnia externa media reprobare dicuntur, non denegare Reincipibus hâc in parte ius quoddam. Verba eius ita sonant: Es sollen sich alle Christen pmb dab Reich Christi und sein Gerechtigkeit annemmen/ deßhalb niemand mit warheit sagen kan/daß die Obrigkeit/so fers fie anderst Christen gengunt und sein will / sich deß Christlichen thuns nicht solle unterfahen / oder die wahre Gottseligkeit nach dem Geist Christi äusserlich mög. fürdern und handhaben. Doch soll kein Oberer


page 130, image: s130

seine Unterthanen weder zu seinem Gottesdieust / noch Christlichen Glauben mit gewalt zwingen / oder mit dem Schwerdt rund Blutvergiessen denselben fürdern/auch die/ so nicht seins Glaubens / weder vertreiben noch tödten / wie im Papsthumb beschicht: dann solches dem sanfftmühtigen vnnd freywilligen Geist Christi entgegen vnd zuwider ist. So will auch Gott sein Reich in den Gewissen mit keim zwanggenöhtigt haben/es mag mit stattlicher handlung vnd freundlicher Bitteviel nutz geschasst werden. Es wird aber darauß nicht folgen / daß ein Christ/so in der Obrigkeit ist/nach der erkandten Warheit den falschen Abgöttischen Gottesdienst niche solt auss cöchst begehren vnnd helssen abstellen: dann wie er die ärgernuß deß Lebens / also auch der Lehre vnd Abgötterey abzustellen schuldig ist. Wie abervund in was gestalt die Obrigkeit Gottes Wort fördern/vnnd alles/ was derheilsamen Lehre zuwider/ abschaffen solle/wird sie die Salbung vnnd der Geist Christi wol lehren: wann sie anderst Christen / vnnd sich von gantzem Hertzen mit Fasten vnd Allmusen in einem ernstlichen Gebett zu Gott kehren. Hit will hoch von nöthen sein / daß man geistliche Augen hab / vnd alle ding nach dem rechten verstandt deß Worts Gottes / deßgleichten auch nach dem Geist vnd Erkändtnuß Christi richte vnd fürnemme/ daß man fich nicht mit einem fleischlichen Eyfer versundige. Dann wer andere Leue ehe denn sich selbst reformir en will/zu dem möcht gesagt werden: Artzet hilss dir selbs / darumb auch Christus lehret: Wirss zum ersten den Balcken auß deinem Auge / etc. Es gesällt Gott nicht / wenn wir ander Leut begehren fromb zumachen/ohne alle besserung unnd enderung unsers Lebens. Wiewol/ob schon solche abschassung der Laster/weder bey ihnen/ noch in der Gemeind möchte erlangt werden/so seind doch die Obrigkeit außbefelch ihres Awpts verallen dingen schuldig / dit äusserliche Abgötterey und offentliche verführung der Lehre abzustellen: dann ieder falscher Gottesdienst ein Brunn und Wurtzel aller Laster und Ungerechtigkeit allweg gewesen/und noch ist/wie solches alle Schrisst zeuget. Es soll aber solches auß Glauben beschehen / und hierinn anss keinen Menschen / sondern allein auss Gott unnd sein Ehr gesehcn werden / dann so man auß Glauben handlet / wird man vergwisset/daß der Handel Gottes ist/der jhn wol wird hinaußsühren/ob sich schon die gantze Welt darwider legt. Mann ist ja schuldig Gott mehr zugehrosamen/ dann den Menschen zugefallen: Als dann kan man in der Anfechtung vnterm Creutz best ändig bleiben/ so man im Hertzen versichert / daß man nicht engen wolfahrt oder genteß vnterm schein Gottes Worts sucht/sondern allein die Ghre seines Göttlichen Namens / welcher niemand / der auss ihn hosset vnd vertrawet/läst zuschanden werden.


page 131, image: s131

IV.

Sed tamen rebelles, et tur batores coerceri possunt. Suntque haeretici fere semper seditiosi ac crudeles: ac de crudelitate arianorum, vide not Barthii. ad Phoebad. fol. 60. Ac fere haeretici semetipsos separant, non separantur. Hincque Germanis dicuntur Kätzer (Gazari) a Hebr. Kozar, separavit. Sicque in Angliâ minime ob Catholicam Religionem, sed manifestae perduellionis poenas iustissime luisse, tor Angliae Pseudomartyres: quorum historiam Patres Soc. Iesu, magno volumine prodiderunt. Pareus, de Iur. Princip. contra Papam fol. 128. evincere conatur, vide tractat. Anonymi, cuius Titulus, Iustitia Britannica. Sed hoc idem in nostros regerunt Catholici; eosque dicunt seditiosos, et turbatores, eversores Monasteriorum, etc.

V.

Non praeter rationem ergo, tam in reformandâ, quam ab haeresibus sartâ tectaque conservandâ religione, Bellum exsecramur, et illud Lipsii: Ure, Seca. 4. politic. cap. 3. (quod eum Belgio akire coegit. de quâ re conqueritur Dousa, lib. 1. eleg. iuncta echo. fol. 79. etc.) ac si quae alia, zelus qui non est secundum scientiam, vel intempestivus suggerit Iacob. Arminius, in Oration. de Concordia. Ioachim. Cluten. in Synatag. aliquot. auct. qui de haer etic is persequend. scripserunt. Keckerman. in praecogn. polit. fol. 23. Heinric. Eckard. tractat. de ord. ecclesiast. et polit. fol. 223. Iohann. Forsterus, disput. ad Decalog. decad. 2. th. 6. Timpler. 4. polit. cap. 2. quaest. 5. et 6. Cothman. ad tit. C. de haeret. in princ. usque ad num. 102. Adeo ut ne victis religionem adimendam censeat Alb. Gentil. 3. de bello. cap. 11.

VI.

Sane Deus, cui soli competit ius reformationis, ad divinum hoc opus excitat, viros, partim propheticâ auctoritate, partim regiâ dignitate potentes, partim viles homines coram mundo: non uniformiter etiam procedit. Ideoque vocatio ordinaria, non hîc ita stricte urgenda. vid. Christ. matth. Dithmars. Colleg. polit. 2. disputat. 6. thes. 16. Nam et quandoque unus, aut pauci privati, doctrinam renovârunt. Richter. axiom. ecclesiastic. 29. Interdum Deus mala media in bonum vertit, interdum ministerium pravas introducit opiniones, quandoque Princeps: interdum utrique. Ergo omnes timide et caute agete debent, nec alia nisi lenia media (ut iam monui supra) et quae primitiva Ecclesia usurpavit, adhibere.

VII.

In Sueciae Regno qui adhibitus fuit modus, a Rege Gustavo, non absonus est: etenim regni ordinum consendu, et publicâ prius de praecipuis fidei Christianae articulis institutâ disputatione, cui ipse praesedit, Religionis reformatio instituta fuit. quâ de re late Chytraeus, in Chron. Saxon. fol. 292. etc. Hancque rationem in Angliâ quoque observavit Elisabetha. Rod. Botereius, histor. lib. 10. fol. 119. Meteranus,


page 132, image: s132

In der Niderländischen Hisior. lib. 1. et hic modus omnium optimus videtur, si modo careat affectibus privatis.

VIII.

Alia est quaestio, sed hîc non aliena, et maximi omnino momenti: An Christiani Principes debeant resistere assertae tyrannidi Pontificiae, et vi eam impedire atque frangere? Quod affirmat Pareus, de Iure Regum fol. 69. vide articulos Smalcald. fol m. 351. tit de primatu Papae. Verum hac de re statuat certum aliquid providentia divina, quae tempora et occasiones sola novit, non ego! Sane de fensio fieri debet moderate, et sine turbis. Ergo, multo magis offensio aliorum numquam suscipienda.

IX.

Recte tria sibi reservâsse Deum, dicere solebat Poloniae Rex Stephanus: Ex nihilo aliquid facere, scire futura, et conscientiis dominari. Apprenez de moy, que la piete est un devoir de l' homme, envers Dieu: sur lequel le br as de la chair, n' a point de puissance. Cycnea est Cantio Heinrici III. Galliarum Regis. Pierre Mathieu, eu l' histoire de derniers troubles, lib. 5. Daß Religtons Sachen/nit mit dem Schwerd qöllen gericht vnd gehandlet werden/ auch kem Erbarer / Gottssörchtiger/ vnd Friedliebender/ anders sagen werde. etc. fcribit ad Lazarum Schvvendium, laudatissimae memoriae Maxaemilianus II Imperator. in episiola, quae habetur tom. 1. constitut. Goldast. ad fin. ut et in or ation. quadem contra lesuit. Ac cum aliquando, ad Imperatorem Maxaemilianum diceret Augustus, Saxoniae Elector, se ministros suos velle idem sentire, et credere in Religione, quod ipse teneat, et inter se omnes esse concordes animis ac fide. ld vero (respondit Imperator, pie, sapienter et graviter) ego mihi non sumo Nec experiri illud volo aut debeo, qui Imperium in conscientias non habeo, nec mihi vendico: et quae sit carnifincia conscientiarum, ficogantur, non ignoro. Historia Carcerum Casp. Peuceri, fol. 287. Quod idem repetitur, fol. 361. et 478. Iuris naturalis est, conscientiam liberam habere, et credere quicquid velis. Ergo, adimere hocius Princeps nequit, aut neque sub pona exilii prohibere. An autem liceat exigere iuramentum religionis. Ioh. Gerhardi loc. de magistrat. num. 210.

X.

Magis Deo, quam liominibus est oboediendum. Et qui haeteticus est, vel pro tali habetur, se Deo placere, semper sibi persuasum habet. Ergo iuste magistratus iussionem se spernere putat: sicque apparet, haeresin non civile, sed spirituale peccatum esse. Quod et Socrati (in causâ longe inferiori) visum fuit aequum. Vide Zachariam Friedenreich polit. cap. 26. fol. 141. Dissentit Iohan. Mercerius, 2. opin. cap. 26. Qui, ut et Romano-Catholici fere omnes, Principem ad religionem subditos cogere posse, putat. Cui consentit, l. 8. §. 5. C. de haer et. et


page 133, image: s133

Fridericus II. Imperator, in authent. Ganzaros eod. tit. quae constitutio etiam exstat apud Petrum de Vineis, lib. 1. epistolar. 25. etc. Acfacit, quod B. Paulus Apostolus, inter opera Cahnis, haereses recenset.

XI.

Talis omnino circa Religionem Imperantibus adseribenda est potestas, ut etim sub infideli Principe, tuto hospitio frui queat religio vera. Nam semper ea, communiter etiam ab iis, qui coram mundo iosti, pro haeresi habetur. Unde Lutherus, in suâ postillâ Dom. 14. Die seind nicht Gottes Volck / welche den Namen / Schein vnnd Ehr davon haben Die seind Gottes Volck/die den Namen vnd Schein haben/ daß sie Kätzer/abtrunnige/vnnd deß Teussels eygen seyen/etc. Darumb last vns hüten vor allem deme / das da scheint/es treugt gewißlich, Hi qui studia doctrinae caelestis praecipuo quodam amore colunt; non solum rei familiari male prospiciunt, sed etiam superbe ab impiis deridentur, conculcantur: omnibus tyrannorum et haereticorum telis propositi sunt. Res ostendit, ecclesiam in hâc vitâ cruci subiectam esse, et conculcari ab imper iis mundi, contra vero impios dominari. Ecclesia, aut nullam, aut exiguam habet desensionem in mundo: et plerumque vera ecclesia humanis praesidiis est destituta. Vera Christi ecclesia semper exulat in hoc mundo. Plerumque Imperia inimica sunt ecclesiae Dei. Semper ecclesia vagatur in mundo inter Diabolos, et inter impia Imperia, sicut exiguus grex ovium, inter multa luporum agmina. Richterus, axiom. ecclesiast. 1. 3. 4. 5. et 7.

XII.

An vero cogere liceat subditos, ut externe audiant contiones, quas adprobat Princeps? Id sane in Angliâ fieri, Mercurius Gallicus nuntiat, tom. 1. fol. 20 b. et placet etiam Timplero, 4. politic. cap. 2. quaest. 3. ut et Zepperus, de legib. Mosaic. 4. cap. 3. fol. 260. censet, haereticos non ad fidem; sed ad sidei media cogi posse. Sed tamen et hoc durum nonnullis videtur, ut dixi lib. 2. politic. cap. 1. ubi de religione pluribus cgi.

XIII.

Quâ rationemoti, non eam duritiem Religio sae Paecificationi in Romano-Germanico Imperio affingere nolunt multi: ut subditos pacifice viventes, ad hanc vel illam regligionem amplectendam, vel emigrandum, vigore illius cogi posse, dicere audeant. Ut contra Franciscum Burckard. quem Antonius Possevinus, Andr. Ernstenberger nommat, von der Freystellung. lib. 1. cap. 7. asseruit Friderus Mindanus, lib. 1. cap. 30. ut et Thomas Michael. disput. de iuris dict. thes. 49. Herman. Esai Rosakorb. praxis forensis cap. 31. Iust Springer. de pace regligios â. cap. 7. et qui nunc ex Springero, Syringus factus, disput. de eâd. mater. th. 36. Iohann. Forsterus, disput. ad Oration, Dominic. decad. 1. probiem. 7. Iohann. Camman. disputat. de iure maiest. 3. th. 28. Petrus


page 134, image: s134

Leopold. apud Arumae. dicurs. 24. thes. 2. et Bernhard. Bertram. apud eund. discurs. 25. thes. 19. etc. Michael Wendlandus, dissertat. Catholic. fol. 304. etc. adde Athalar. Egenolph, apud Goldast. in politic. Imperial. fol. 912. Sed tamen quod nos improbamus in Catholicis, probant ex nostratibus quidam, cum quaestio est de expellendis a nostrâ confessione alienis. Vid Polycarpum Leyser. in dem Regenspiegel / in der dritten Predigt7vber den 107. Psalmen. fol. 107. Et succurrit hic historia Athavasii, quam videre licet apud Ruffinum, histor. ecclesiast. lib. 10. cap. 19. de iure vero emigrandi, disputo ego lib. 2. polit. cap. ult. num. 59. et Cranius, part. 2. problem. 1. ubi problem. 2. disquirit, an liceat Collegia, seu Conventicaula privata habere? ubi etiam censet; Landsassios in suis arcibus ministrum habere posse. et problem. 3. An aliis in locis liceat loca sacra adire?

XIV.

Quin et cautioribus placuit Politicis, interea dum haereseos malum, iis quae Christus praescripsit remediis, mutari nequit: tolerandam esse regligionum varietatem, non approbandam? Ita ut a corporis et bonorum offensione liberi sint sectatores, et cultus sui peragendi facultatem habeant: modo id sine tumultu fiat, et publicae tranquillitatis inquietudine. Bodinus lib. 4. derepublic. cap. 7. num. 486. Iustus Springer, de Pacereligios. cap. 15. et seq. D. Polycarpus Leyser, in duelle Cleseliano. Gerhard. loco de magistrat. num. 199. etc. Francisc. Balduin, IC. in consil. pacificat. Belgis dato, quod ext at in bistoria Belg ica, de Iean Francois le petit. lib. 1. fol. 79. etc. Iohann. Molanus, lib. 3. de fide baeret. servandâ, cap. 17. etc. et lib. 4. cap. 11. Clem. timpler. 4. Politic. cap. 26 quaest. 2. Hoc sensu Anno 62. in conventu ad sanctum Germanum, egregie Cancellarius Hospitalius: Non hîc, inquiebat, de religione constituendâ; sed de republicâ ordinandâ agitur; et multi cives esse possunt, qui minime sunt Christiani, et qui ab ecclesiae gremio remotus est, non desinit esse civis; ac pacate vivere possumus cum iis, qui nobiscum eadem sacra haud colunt. Thuanus, lib. 28. vide Montaign. 2. des essais, cap. 19. Sicque iuramenta praestita pro Ecclesiâ Romanâ defendendâ, non adigere ad haeresium extirpationem, traditur in Mercurio Gallico. tom. 4. fol. 31. et seq. et sub Anno Christi 1616. fol. 100. Et sic etiam Iovinianus: scivit, ut omnes credant, quae velint; sed tamen orthodoxos honoravit. Tripartit. 7. cap. 4. Recueil des publiques actions, multa similia exempla habet, tom. 1. fol. 365. etc. Ac qui Lutherum oppugnant, praetendunt: iniquum esse, soli Luthero licuisse taxare Papam, in eiusque inquirere doctrinam: aliis non patile ius esse in Lutherum. Durum videri posset, ullo tempore haereticis concedere cultus sui peragendi fagultatem: sed id ni fiat, Epicuraei et Libertini, qui ante haeretici, fiunt.


page 135, image: s135

Multis sane rerum publicarum exemplis tueri quimus hoc enuntiatum: taceo Moscovitas, qui omnes tolerant exceptis Catholicis. Mercure Franc. tom. 1. fol. 31. Hocque in Belgio, Galliis, etc. neglectum fuit: nec ibi quievêre motus, usque haec adhibita fuit turbis medela. sed vide Procopii historiam secretam, fol. 51. etc. ubi consule nota, ut et fol. 60. etc. ac quoque praefation. fol. 1. ubi Politici pessimi dicuntur, hoc qui probant.

XV.

Licet quoque de tolerando pactum inire. Ac pro pace religiosâ in Germania, propugnat Gerhardi, loco de magistratu. num. 201. quam tamen oppugnat Burck arkdus in Antonomiâ, In der Freystellung. Nec placet fundamentalis Monarchiae Hispanicae lex, nullum tolerans haereticum: Defensio Belgarum, 3. fol. 60. etc. a quibusdam in Germaniam, infausto omine (ut nonnulli putant) introducta: Qui iidem dicunt; Valeant importunae illae Hispanorum iactationes, quod numquam paci cum haereticis subscripserint. Vide Thuan. in epistol. dedicator. Quin ipsi etiam Hispani propositum mutavêre, Mercure Francois, tom. 1. fol. 6. Unde et illud Catholicorum nonnullorum emblema, haereticis fidem pacificationum, vel salvi conductus, etiam iuratam, haud esse servandam; pessimi iudicii a plerisque incusatur. Hotoman. illustr. quaest. 11. Fachinae. 9. controvers. 58. P. Gregor. 11. de republic. cap. 10. num. 9. et seq. bodin. 5. de republie. cap. 6. num. 596. et num. 607. Waremund. ab Erenberg. de foeder. 2. cap. 2. num. 40. Hoennon. disput. politic. 2. th. 13. b. Gerhardi, loc. de magistrat. num. 209. etc.

CAP. VII. De usu bonorum Ecclesiasticorum transformando.

PRaeterea ex hactenus indagato fonte promanat, quod res, praediaque ecclesiastica, si usus ad quem destinata sunt, impius vel superstitiosus deprehendatur, ad alium conferre possunt Imperantes. Franciscus balduin. lib. 1. de legib, Consiantin. Magni, fol. 28. etc. facit l. 16. de usu et usufruct. l. 5. de administr. rer. ad civit. pertinent. l. 13. de pollicit at. l. 8. G. Ibeodos. tit. de iure fisci l. 5. C. Theod. de loc. fund. in emphyteut. Aerod. lib. 1. tit. 8. cap. 5. Et ita olim agros et opes, Vestalibus de publico statutas, et a privatis pietatis ergo legatas, Fiscus eripuit, sub Valente et Theodosio Principibus: in vidiosâ sane et disertâ Symmachi querelâ (cui singulari libello, S. Ambrosius respondet) quam etiam Eunapius repetit, in


page 136, image: s136

vitâ Aedesiiadfin. Fueruntque passim non Deorum solum gentilium delubra vastata, Ruffin. histor. lib. 10. cap. 28. sed et eorum simulacra conflata, fiscoque addicta, Histor. Tripartit. lib. 2. cap. 20. Sic collegia canonicorum et coenobia, optimâ quondam intentione maiorum, ad educandos nempe viros doctos, et castas modestasque feminas fundata fuisse nostrates dicunt; et ut emeriti, defatigatione ingravescente, quasi receptui canendo, ad quietem et solitudinem pervenire possint. vide Ioach. Vadianum, tract. singular. inter Alemannicos scriptores, a Goldasto editos, relatus, et vide de Monasterio Frideslariensi, historiae ecclesiast. Osiandri, centur. 8. sub Anno 717. Sicque etiam canonicos olim fuisse Professores, tradit Lehman, lib. 2. cap. 33. fol. 124. col. 2. Hae cum fundationes in abusus (ita dicunt Lutherani) converterentur, piaeque fidelium eleemosynae profunderentur, et hypocriticis superstitionibus mundus impleretur; reformationem ideo necessario fuisse susceptam. Tempora enim mutantmores, mores ius. Barth. Musculus, de succes. Convent. class. 1. membr. 2. num. 183. Et proinde in Germaniâ, non fundatorum heredibus bona illa reddit, vid. Breining. disputat. de Universitat. thes. ult. sed superstitione (si quae est) resectâ, in parilem rursus usum, ut a Principibus convertantur, exigit sanctio Pacis Religiosae, Religionsfried/ de Anno 1555. §. 21. Als auch dann/ etc. Wilhelm. Zepper. de positiâ ecclesi ast. lib. 2. cap. 26. et de legibus Mosaicis, lib. 4. cap 10. Christoph. Binder, disputat, de bonis ecclesiast per Discurs. Iohann Camman. 8. thes. 11. et seq. Scheppliz ad constitut. Brandenburg. fol. 9. etc. item 17. latiss. Hortleder tom. 1. lib. 5. et 7. per tot. Et potest Episcopus convertere bona in alium usum, sed non in alienum. Tuschus, lit. E. conclus. 273. Certe in Monachos, contra regulas institutorum depravate viventes, satis acerbe loquuntur etiam qui Catholici sunt, vide Ariosto, cant. 18. Stanz a. 26. etc. Melch. Adami in vitâtom. 1. in vitâ Crantzii fol. 34. Et certe a Turcis, alius que propter malos mores, iusto Dei iudicio monasteriorum destructio fuit subsequuta. Sed tamen monasticum institutum antiquissimum fuit, et iam cognitum S. Dionysio Areopagitae, lib. de ecclesiast. Hierarch. cap. 6. ubi eos locat in numero Laicorum: Sed qui tamen quasi meqo/rioi quidam existimari possunt, sic ut neque in populi humilitate iacebant, neque rursus ad Hierarcharum ordinem attollebantur, itaque ad adyti ianuam consistebant, reliqua omni multitudine superiores, inferiores Liturgis. Eorum proprium fuit, maiorem quandam vitae sanctimoniam profiteri, piis precationibus dare operam paulo studiosius, abinanium rerum tumultu recedere, in medio caetu Christianorum ita vivere, ut longe quam vulgo religiosius consecravisse Deo vitam constaret. Nec Monachi ideo nuncupabantur, quod lucem fugitantes


page 137, image: s137

hominumque societatem, in spelaea sese abderent, umbrosasque silvas, sed quod mentem atque voluntatem, quantum freri posset, ab omni caducarum rerum cupiditate distraherent, colligerent animi vires omnes atque potentias, seque vere e(nia/oust in unius Numinis providentiam collocarent. Vide disputationem Apologeticam pro Dionys. Petri Lansselii, e Societ. Iesu, etc. prope fin. Pulchra etiam ex Philone de primis Monachis habet Eusebius, lib. 2. bistoriar. cap. 7. ubi inter alia scribit: Est, inquit, in singulis locis consecrata orationi domus, quae appellatur *semnei=on, vel monasth/rion. *semnei=on autem in nostra lingua singnisicare potest honestorum conventiculum, in quo secedentes honestae et castae vitae mysteria celebrant, nihil illuc prorsus, quod ad cibum potumque pertinet, inferentes, vel ad reliqua humani corporis ministeria; sed legis tantum libros, et volumina Prophetarum, hymnos quoque in Deum, ceteraque his similia, in quorum disciplinis atque exercitiis instituti, ad perfectam beatamque vitam studiis iugibus coale scunt. Ait porro: Continentia vero velut fundamentum quoddam, primo in animo collocabant, et ita demum reliquas super hanc pergebant aedificare virtures. Cum viris erant et feminae; In quibus plures iam grandevae fuêre virgines, integritatem casti corporis, non necessitate aliquâ, sed devotione servantes: dum sapientiae studiis semet gestiunt, non solum animo sed et corpore consecrare: indignum ducentes, libidini mancipare vas ad capiendam sapientiam praeparatum, et aedere partum eas, a quibus divini verbi concubitus sacrosanctus et immortalis expetitur. Vinum nemo omnino, ne gustu quidem contingebat; sed nec quamlibet carnem: tantum autem aqua fuit eis poculum, et panis cum sale, vel hyssopo, cibus. Meminit etiam Ruffinus, histor. lib. 10. cap 8. Antonii Eremitae: ac etiam virginum Deo sacratarum. vide obiter de Monachorum et Eremitarum Philosophiâ, Histor. Tripartit. lib. 1. cap. 11. Inde in dubium Catholici vocant, quod nostrates dicunt; Monasteria olim fuissescholas. R. P. Graetzerus, tractat. de Eystadiensibus diis tutelar. lib. 1. obserpat. cap. 8. Ac de antiquis monachis acmonasteriis, consule etiam R. P. Heribert Rosvveid. in not. ad vitas patr. in vitâ Anton. num. 26. et 13. ac etiam in Indice verb. Monachus. Bellarmin. de monach. cap. 5. ad fin. et cap. 6. Benedictini tamen scholas habuerunt, prout nunc Iesuitae. Miraeus, deorig. monaster. 2. cap. 1.

II.

At quaestionis est in Romano-Germanico Imperio cumprimiscontroversae: An quod in constitutione Pacis Religiosae, iam modo laudato loco est dictum, ad ea tantummodo restringi possit ecclesiasticabona, quae aute Passaviensem transactionem Clericis Pontificiis adempta fuerunt? Hocque negant Aulico-politici nostrates, et adhuc


page 138, image: s138

hodie, Principem vel Comitem, etc. ad nostras partes sese recipientem, de territorio suo, quae sunt bona ecclesiastica, aliis magis piis usibus app;icare posse, censent. Sed in contrarium sunt censurae et sententiae Camerales; a quibus tamen revisio postulata fuit: eâque occasione omnes revisiones adhuc dum iustitiam patiuntur. vide tractat cui titulus, Turbatus Imptrii Status. Hâc autem de re varie disputant, Auctor Consilii, quod suis decisionibus inter seruit. Ch. Schvvanmann. fol 99. §. dagegen hindert nichts etc. Herman. Esaias Rosakorb. practic. forens. cap. 29. fol. 48. et cap. 30. fol. 55. et seq. Symphorema supplicat, tom. 1. tit. 3. fol. 219. Syring. disputat. de pace relig ies. thes. 40. Cranius de pace relig. part. 1. problem. 4. in connex. Treutler. part. 2. disput. 13. thes. 2. lit. D.

III.

Hîcvero non possum non monere, putionrem religionem qui se profiteri praetendunt Magnates, ne dicata cultui ab ipsis superstitio sus qui reputatur, applicent commoditatibus profanis: eoque apud adversarios pietatem religionemque suam, quaestus alicuius cupiditatis su spectam reddant. Art. Smalkald. 3. Schurff. centur. 1. consil. 48. Danaeus, 3. politic. cap. 2. Henricus Scotanus, in parat. C. libr. 1. tit. 2. fol. 26. Cranius, tractat. de pace relig. part. 1. problem. 5. Latherus, de censu lib. 3. c. 18. Potius senio, valetudineque im peditis, ministerio quod non cedit ecclesiastico devoveant. argum. Novell. 3. §. quemadmodum. Cuius rei neglectionem plurimorum in multis locis malorum causam esse, nonnulli haud im merito arbitrantur Paracels. ad cap. 5. Danielis. Quâ de re graviter disserit Henic. Petreius, in eo qui onmium Principum protestantium lectionem meretur, tractat. de monaster iis, fol. 55. b. et seqq. multis. Eberhard. a Weihe, tractat. de praerog success. lit. H. 7. de ecclesiasticis officiis agens: Magna, inquit, alioquin prudentique consilio, et dexteritate singulari ordinata. Quae, ut et monasteria, tempore repurgatae religionis, potuissent conservari integra, abusu correcto et remoto. Quod enim Imperatores rescripserunt: Bona quae error veterum deputavit sacris, nostrae rei iubemus sociari, nimis large in hoc casu acceptum opinamur etc. Acerbe nostros eo nomine suggillat Barclaius, in Paraenes. li. 1. cap. 4. fol. m. 36. et seq. Si Monachi vestro iudicio in moribus aut fide errabant, cur non iis eiectis mortales alios substituistis, qui his sanctis officiis, purioribus moribus, et restitutâ fide; sed eâdem etiam pietatis sedulitate incumberent? Cur non saltem erogata haec in pauperes bona, pauperibus olim data, et divino cultui a vestris moribus mancipata? Accidere here ditatem Deo placuit, spoliare Hierusalem, corruptisque testamentis, legatis, beneficiis antiquorum, qui haec Deo sacraverant, diri sacrilegii vestras Provincias, vestras domos astringere etc. Quod de Principibus bonis Ecclesiae abutentibus, dicit B. Bernhardus; hoc sib i


page 139, image: s139

aeque dictum arbitrentur Principes, terum ecclesiasticarum qui habent administrationem. Clamat penuria pauperum, clamant nudi, clamant famelici, conqueruntur et dicunt: Nostrumest, quod effunditis, nobis crudeliter subtrahitur, quod inaniter expenditis, nostris necessitatibus detrahitur, quicquid accedit vanitatibus vestris etc. In Epistol. ad Henr. Senon. Episcopum. Tauler in vitâ fol. m. 28. etc. in edit. Coloniens Apud Ethnicos infame semper vitium fuit, quo cumque praetextu Ecclesiae bona delapidare. Amirato discurs. 15. cap. 5. Et mordacissimo sale aspergit eos, si qui sunt contrarium hodie facientes, Boccalini, tom. 1. Parnass. 91. ut et Menippus redivivus. Diaelog. 75. Turpissimum est de Christiavis dici, quod de suis Catholicis le Seigneur des accords, fol. 18. b. des touches.

Jadis on fit un hospital
Pour des pauures parroisiens;
Mais ores comme tout va mal,
On n'y loge plus que des chiens.
Or le Roy veut par touts moyens
Qu' on suyte les fondations:
Ie pense que nous le ferions,
Si nous estions Tures ou Paeyens.

Sane etiam apud eos, qui serio Catholici sunt, inhiant multi ecclesiasticis bonis: Sicque acerbe contra ipsum Hispaniae Regem Philipp. III. invehitur Scioppius in Consilio Regie, fel. m. 25. quod Carthusiae illi famosae, in Ducatu Mediolanensi sitae, voluit adimere nonnulla. Sic olim Abbatiae, sub Imperio Francorum, militibus datae: Pasquier, des recherch. 3. cap. 34. Hotoman. Lex Feud. verb. Abbas, Filesacus, tract. singul. sub tit. Querela Eccles. Gallicanae. Lehman. 5. cap. 67. fol. 540. et Decimae iisdem infeudatae fuerunt, Pasquier dict. lib. cap. 35. Voluit etiam Henriricus IV. Imperator, adimere ecclesiasticis sua bona. Lehman. lib. 4. cap. 3. fol. 278. Quod et Iulianus Apostata fecit, Histor. Tripartit. lib. 6. cap. 7. et 10. ac 32. Certe etiam impiae religioni dicata bona, honore religionis, non sunt profananda. Aiain Chartier apud Pasquier, des recherch. lib. 5. cap. 15. fol. m. 746. Et male audit Iustinianus, quod Haereticorum Fana expilavit, Procop. histor. Secret. fol. 51. ubi notae. eoque nomine carpit Volsaeum Cardinalem, Abrah. Scultetus, ad fin. decad. 1. De abusu item bonorum ecclesiasticorum tale exstat Carmen, in Polonico Dialogo de corruptis moribus, fol. 52.

Gratum murmur apes, his quodam vivere cellis
Novimus, unde piis copia mellis erat.


page 140, image: s140

Ignavum pecus hinc aliena ad pabula fuci,
Venerunt monachi, bestia, pigra, vorax.
Denique crabrones his successêre maligni,
Qui fucorum et apum dissolvere domos.

Ac Itali inter maledicta, et imprecationes infaustas numerant Pietrat santa caschi nella tua casa. Silva Curiosa de Medrano fol. 24. etc. vide tractat. de praeteritis annis in Saxon. inferiori editum: Dass die Ertz/hohe und andere Stiffe/ etc. in ihrem esse und Wesen zuerhalten. Magna autem sapientia requiritur ad dispensandum ecclesiasticos reditus, si nolumus peccare. Origen. ad Matthae. Ergo laudabile est apophthegma Christophori, Wurtembergiae Ducis, qui Oetingensi Comiti Ludovico, Iacobum Andreanum, cuius operâ in extirpandis ritibus Ecclesiae Catholico-Romanae uterretur, petenti, misit quidem; sed huic suo Theologo sigillatim in mandatis dedit: ut si Comes cum religionis mutatione ecclesiastica bona profanare, intervertere, sibique vendicare conaretur, ipse nulli interesset deliberationi, sed statim domum se reciperet. Oratio Funebris, Iac. Andreae, et repetiit Dn. D. Lansius, in Orat. Funebr. Frider. Wûrtemb. Ducis, fol. 45. Alii colorem huic rei ob ducunt, et aiunt: Non male insumitur, quod necessitates regni absumunt. Ac etiam distinguunt; inter res Ecclesiae directe dicatas, et inter iurisdictionalia, aliaque, quibus Clerici superbiunt, et dominantur: ut nempe haec Fisco applicari, illa nullo modo profanari queant. Acan Princeps possit Decimis uti, vide Oecolampad. lib. 1. Epistolar. Epistol. ad Ducem Wurtemberg. fol. 11.

IV.

An melius sit, ut ministri reditus proprios habeant, an vero a magistratu aut privatis personis? disputari hîc potest, vide Albicum. exerc. Theologic. tit. de minister. quaest. 15. fol. 227. etiam Iohann. Giffordium, de ratione alendi ministros.

CAP. VIII. De subditorum officio, si Princeps, aliam, quam ipsi probant, foveat Religionem.

NUnc et de subditorum hâc in re officio, pauca dicam. Ii adversus Principem, in Religione dissentientem, exiliis licet ac suppliciis et persequutionibus saeviat, minime exsurgere, oboedientiamque aliis in causis ipsi denegare debent, Id quod Ecclesiae primitivae, quam


page 141, image: s141

plurimorum Christi Martyrum exemplo laudatissimo comprebatur, ac superioris etiam saeculi Protestantes illud se im itari prae se ferebant. Matth. 26. vers. 52. et seq. Iohann. 18. vers. 36. Albericus Gentilis, lib. 1. de iure bellt, cap. 10. Springer, de pac. relig. cap. ult. Iunius Brutus, in vindiciis contra Tyrannos, quaest. 3. Waremund. 1. de foederib. cap. 2. fol. 287. Ioann. Gerhardi, in cent. quaest. polit. decad. 10. thes. 7. Georg. Hakevvil, in Souto Regio, lib. 2. et 3. Iohann. forsterus, disputat. ad Decalog deoad. 2. problem. 3. Bidembach. consil. Theolog. decad. 2. confil. 5. adde tractatum Berlini, nuper editum, Wie sich Vnterthanengegen ihre Obrigkeit/ welche verenderter Religion beschuldigt/verhalten sollen/etc. vide item Epistol. Belgicas, centur. 2. epistol. 21. Bodinus vero, 4. cap. 7. num 485. Libertinorum castra nimis prope accedere videtur. Hucque pertinet, quod alibi dixi: Privatum, carnificem repellere non posse; etiamsi iniuste supplicio adficiatur. Privato Priucipi resislere non licere, si ut Princeps, et sub praetextu iustitiae eum offendat. Sicque Melito, ad Antonium Verum, apud Eusebium, histor. 4. cap. 26. libenter ferimus mortem, quam a te cognoscrmus irrogari. Ac Armenii primi fuerunt, qui propter perse quutionem religionis, contra Maximinum rebellârunt. Eusebius, lib. 9. histor. cap. 8. Decet etiam Episcopos a Principibus pulsos, cedere: non ad rebellionem subditos concitare: exemplo Eusebii Episcopi Samosateni, Histor. Tripartit. lib. 7. cap. 16. Aliud licet respondendum videatur nonullis; ubi Princeps totas urbes exscindere, integras Provincias evacuare nititur: nec iam amplius persecutor religionis; sed insanus potius tyrannus habetur. Keckermann. in politic. lib. 1. cap. ult. fol. 527. Robertus Abbatus Oxoniensis, in demonstrat. Antichrist. cap. 7. sect. 6. vel non absolutam omnino potestatem habeat. Zachar. Fridenrich. politic. cap. 26. fol. 144. (aut etiam si pacto fuerit exercitium religionis concessum.) Eoque praetextu Smalcaldicum bellum, olim in Germaniâ, Osiander. histor. ecclesi ast. centur. 16. part. 1. fol. 199. eruditissimus Hortleder, disput. hâc de re singulari, quae habetur in Politicis Goldasti part. ult. ac idem Hortleder, Vom Teutschen Krieg/tom. 2. lib. 1. et 2. et pro religione, quae Gailiae et Belgii ordines gesserunt bella, etiam a Theologis approbata fuerunt. Thuan. 17. fol. 821.

II.

Armis denique religionem ad versus externam vim defendere licet: si nempe vicinus Princeps, religionis in tuitu, vicino Principi Bellum moveret. Iun Brutus, de iure magistrat. cap. 16. Ferret. de iust. et in iust. Belli, num. 68. Albericus Gentilis, 1. de Bello cap. 9 Kirchner. disp. 6 thes. 2. lit. E Bodinus, 4. de Republica. 7. et lib. 5. cap. 1. Frider. Tileman. disputat. ff. 1. thes. 16. Diss. Wigelius, de vitâ Christi, cap. 24. Et posito, religionem armis principaliter defendinon posle; sed tamen eam tueri


page 142, image: s142

licet, ut offensio declinetur, intuitu religionis, quae nobis illata fuit. videme lib. 2. polit. cap. ultim num. 57. Hocque fecit Iudas Macchabaeus aliique, etc.

III.

Bonus et Christianus Lector perpendat; num quae hucusque a me ex mente Protestantium disputata fuerunt, sequentibus propositionibus includi queant, (1) Princeps debet omnino constituere, promovere et reformare divinum cultum. (2) Sed hoc non facit iure Imperii; verum ut praecipuum Ecclesiae membrum, ac Ecclesiae consensu. (3) Princeps et Ecclesia, ea hîc debent adhibere media, quae Christus et Apostoli praescripserunt. (4) Interdum pacis gratiâ multa Principibus, ex pacto conceduntur, quae ipso iure non habuerunt. Sic in Germania, superioritati, non Ecclesiae iudicio annexa est reformatio Ecclesiae. Vel etiam dici forsan potest: Pacem religiosam concedere hanc potestatem Statibus territorii, qui iura habent, respectu tantum Imperatoris, et statuum aliorum, non autem excludere Ecclesiam suae ditionis, vide Reinking lib. 3. class. 1. cap. 6. num. 6. etc. (5) Pariter, iam constitutâ religione, et Ecclesiâ, interdum administratio rerum quarundam ad Ecclesiam spectantium, Imperantibus (nomen populi complectente magistratu) sapienti consilio, ac ut turbae evitentur, committi potest. Sicque in Germania, directionem habent Status nostrae confessionis, Ecclesiasticourm Consistoriorum: Ministros vocant, de causis matrimonialibus iudicant etc. Sed tamen iura Episcopalia, ut depositu, non iure Dominii habent. Ioach. Stephani in institut. Iur. Canon. et lib. 3. de Iuris dict.