10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

CHRISTOPHORI BESOLDI, IC. DISSERTATIONUM Nomicopoliticarum Libri III. UBI DE SUCCESSIONE QUAE REGNI FIT IUre, et Electione Regiâ potissimùm disputatur. EDITIO SECUNDA: QUAE PRIORE DUPLO FERE AUCTIOR, ET ITEM SUMMARIIS ac Indice ornatior exsistit.
[Gap desc: illustration]
TUBINGAE, Typis Theodorici Werlini. Impensis Iohannis Berneri, Francof. ANNO CHRISTI M. DC. XVII.


image: s002

Daniiel. 5. vers. 18.

DEus excelsus, Regnum et amplitudinem, gloriamque et decorem dederat Nebucadnetzari: sed cùm elatum esset Cor eius, et Spiritus ipsius obduratus esset ad superbè agendum; depositus est de solio Regni sui, et gloriam amoverunt ab eo. Nam à filiis hominum depulsus, Cor suum ad bestias applicuit, et cum onagris habitationem suam: donec agnovit; Dominari DEV Mexcelsum in Regno hominum, et quem vult constituerein eo.


image: s003

AD LECTOREM MEUM. CUI SALUS.

NON ingenI ullâ ostentatione, nec quòd id maxumè è re prudentiori litterature addictorum esse censeam, in huius argumenti nuncversor tractatione; ab aliis sparsim et iam multoties in Famae Scenam producti. Sed quia de Successione quae Regni fit iure, et Regiâ Electione, qualia [Note: An. 1610. Nundin. vernal.] qualia haec meditamenta, ante triennium et quod excurrit, in publico Francofurtensium Nundinarum Catalogo, nescio quo calore spospondi; promisso ac recepto, nunc veltandem satisfieri conveniebat.

Et insuper Systematis mei Politici (quod in quinque partes tributum, publicé et in privato etiam Collegío, à Nobilibus et perquàm eruditis quibusdam Studiosis ac Candidatis Legum, me Praeside nuper disputatum fuit) novam et uberiorem, nonnullorum invitationibus adductus, cùm per tempora haec adornem Editionem:[Note: *Quae iam sub titulo Collegii Politici, exstat.] particulam hanc Operis totius (et quae materiae


image: s004

quoqúe propter amplitudinem, Systematis angustiâ coërceri renuebat) praemittere; eâque vadum fluctuantium ac turbidorum huius Saeculi Iudiciorum tentare, et Faventiae tuae auram experiri priùs volui, Lector candide. Quae si mihi bonam et certam praesagiet tempestatem; Ego ad conficiendum cursum longiorem, malum erigam, et parabo vela, animo fidenti.

His te verbis allocutus sum, optime Lector, cùm ineunte Anno 1614. prima harum Dissertationum editio lucem publicam adspexit. Sed quia semper licuit (ut est apud Poëtam) malè tornatos incudi reddere versus, atque etiam si res ita ferat, retexere de integro opus; et cum tempore ac studio in melius proficere soleant optimi etiam ac doctissimi quique: quod ait Hispanorum politissimus [Note: De tradend disciplin. lib. 5. ad fin.] Ludov. Vives, non est quod culpes curas hasce secundas. Oscitantem me multi, aliterac velint sentientem alii deprehendent. Illis Ant. Perez: Ay suennos de desvelados, como de dormidos (et vigilantes nempè haut rarenter somniare) His Evenus Parius respondebit:

*soi\me\n tau=ta dokou=nt) e)sti\n, e)moi\ de\ ta/de.

Vale. P. Tubingae, Anno M. DC. XVII.


page 1, image: s005

Disputationum DE SUCCESSIONE ET ELECTIONE REgiâ, Prodromus: QUI CERTAMEN PRAEROGATIVAE, QUOD ELECTIONI cum Successione est, decernit.

[Note: 1] MONARCHICUM QUEMADMOdùm Imperium, in DOMINATUM et PRINCIPATUM, Iuris Imperandi dividitur respectu: Disput. meâ pol 5. thes. 12. et seqq. class. I. ita rursùm, Potestatis adipiscendae ratione, idem Imperium aut SUCCESSORIUM est, aut ELECTIVUM. uterque enim, tam Dominus scilicet quàm Rex; vel Nascitur vel Eligitur. Natura equidem mortalium, avida cùm sit Imperii, et locum Principem affectent plures, nec Boniipsi nec bono fine: sapienter eos reprimit, et velut caput Regiae huius viae, Lex Gentium repagulo duplicimunit; Electionis et Successionis. Iust. Lips. 2. polit. 4.

[Note: 2] ELECTIO dicitur, cùm spreto Natalium iure, vocibus et scitis designatur Princeps. SUCCESSIO adpellatur, cùm Princeps ex Principe nascitur, vel libero morientis substituitur arbitratu.

[Note: 3] Monarchiae constitutionem, Politicialiàs, Ordinariam faciunt, vel Extraordinariam. Barthol. Keckerman. 1. polit. 4.


page 2, image: s006

fol. 110. et 122. Phil. Hoenon. Disp. polit. 9. thes. 24. ORDINARIA illis est, per Electionem quaefit, vel Successionem. EXTRAORDINARIAM vocant: (1) Armis quandò Populus aliquis subigitur; (2) vel cùm iure Dotis, aut ex Pacto et Foederis iure, aut verò Emptione, Donatione, Cessione, Permutatione, etc. Imperium alicui obvenit. At nos Regniacquisitionem violentam, à Rei publicae constitutione separandam esse, docemus alibi: Disput. Polit. 1. thes. 33. ad fin. Class. 1. addatur Arnisae. relect. polit. lib. 2. cap. 2. section. 6. et quae Dotis, vel titulo similialio Imperia comparantur, ad Regna Successoria referri commodissimè possunt.

[Note: 4] Sed adhuc gradus est firmandus, et res cum iis cominùs gerenda, qui putant: Regna ab Electione quae dependent, Optimatum magis quàm Regio statui ut adnumerentur, mereri; Electionemque sui naturâ Aristocraticum, vel Mixtum constituere statum. Id quod cum Scholâ Politicorum communi, et Clariss. Paulo Busio, disput. polit. 16. th. 26. prorsùs nego. Sanè Lex Regia, de quâ in l. 1. ff. de Constitutionib. Princip. de Principatu Electivo est scripta; ut dicam infr. libr. 3. dissert. 3. ad fin. et nihilominus Regnum plenum constituebat. Disput. meâ polit. 5. th. 15. class. 1. Hoc etiam intuitu apud Sozomenum, Histor. Ecclesiast. 6. cap. 6. Valentinianus Imperator dicit: Me ad imperandum deligere, ô Milites, penes Vos erat: sed cùm iam à vobis sim delectus, Vos, qui meo iam Imperio subiecti estis, conquiescere; Me autem, utpote Imperatorem, quid agendum siet considerare decet.

[Note: 5] Adstipulari ergò non possum Eruditissimo Arnisaeo; qui Relect. polit. lib. 2. cap. 2. sect. 4. nis. 28. fol. 127. ad deteriorem partem animum applicante Principe, Electoribus in promptu remedium esse ait (quo Subditis contra Hereditarium Regem uti non liceat) nimirùm, ut quem meritum investierunt, cundem immeritum devestiant. Cùm quippè gubernandiius, statusque forma, non Electio vel Successio, de


page 3, image: s007

removendo Principe quandò agitur, sit indaganda. Necitem adprobare queo, quod ibid. dicit Arnisaeus: num. 40. et 45. In Dominatu necessariò succedi; Regnum autem indifferens esse ad Electionem et Successionem. Dominatum et Tyrannides, nec stare posse nec propagari, nisi in heredes transmittantur: imò corum naturae Electionem repugnare, etc. Et tamen Mameluci, Aegyptum occupantes, dominiceque inibi imperitantes; filios in electione novorum Sultanorum exclusêre sempet. Ac cùm Mahometes Cathbey filius, contra Regni Leges, in vaderet Regnum, tot caedes indè sunt sequutae; ut nisi ad Campsonem Gaurium, prisco instituto Imperium fuisset devolutum, totus ordo Mamelucorum interiturus videbatur. Casp. Peucerus, lib. 5. Chron. in Selym.

[Note: 6] Enimverò optandumné magis sit, per Suffragationem ut ascendant ad Imperium Monarcha, an iure Successionis accipere eundem, Subditis ac Rei publ. magis expediat? diù verieque à variis discussa, nondùm decisa est quaestio. Eberartus à Weihe (qui Proteus in nomine, nunc Durus di Pascolo, nunc Waremundus est de Erenberg) scripto peculiari eruditissimo, hâc de controversiâ anquirit operosè; ac eandem disputationibus hûc et illûc trahunt passim alii: Marsil. Patavinus in defens. pacis. 1. c. 9. et 16. Zepperus, 3. de Legib. Mosaic. cap. 7. Bodinus 6. d. Rep. c. 5. et meth. hist. c. 6. Petr. Gregor. Tholos. 7. d. Rep. 4. nu. 10. Lipsius 2. polit. 4. et monit. pol. 2. c. 3. et 4. Lael. Zecchius 1. pol. 3. nu. 1. et 2. Paul. Busius, Disput. Polit. 15. thes. 26. Reinhard. Koenig, Disput. hâc de quaest. sing. quae est in Politicis Goldasti, part. 14. fol. 653. Pietro Andr. Canonhiero, del introduz. alla polit. 8. cap. 1. Iacques Hurault, 1. des offices d' est at. chap. 5. Ioachim. Stephan. 1. d. Iurisdict. 1. nu. 25 etc. Henning. Arnisae. omnium latissimè, lib. 2. Polit. relect. c. 2. fect. 4. Herman. Kirchner. orat. 11. acseq. et Disput. d. Rep. 4. th. 2. lit. a. Ioachimus Cluten, amicus meus. paradox. ult. Barthol. Keckerm. 1. System. polit. 4. fol. 110. etc. Hoenon. d. disput. 9. thes. 25. Georg.


page 4, image: s008

Schönborner. 2. polit. 1. et 9. Ioh. Crugerius, in Colleg. Polit. Disp. 4. th. 46. Henr. Velsten. cent. quaest. polit. dec. 7. th. 9. Clemens Timpler. polit. 2. cap. 2. quaest. 2. Iac. Alemannus, in palaestrâ consultationum, cap. 4.

Nobis ante omnia partis utriusque, argumentorum roboreacies instructissimas, lustrare lubet.

[Note: 7] Qui conditionem illius Regni cui Rex nascitur, meliorem, pacatiorem et digniorem esse volunt, eius cui eligitur; ita ratiocinantur.

I. Annosior quemadmodùm arbos ex radice pullulat, et rancido qui subnascitur trunco surculus, iam vires accipit, effeti et senio confectiante ruinam: Successionis non secus tramite, in perpetuitate Imperium consistit, et discrimen praevortitur Interregni. Quod ipsum Anarchiam habet sine cuiusquàm dominatu; et hebdomadas, menses, annos quandoque manet: ac quae fuerit saepiùs tali in statu tempestas, nemo nisi qui historias, potest nescire. Matth. Wehner. in metamorph. Rerump. cap. 22. Pontifice mortuo carceres effringi, necari custodes, sontes Iudicibus eximi, omnia Divina humana misceri, quóad Collegium Cardinalium suffragiis concordibus Successorem renunciârit; parricidia quandoque in occasum Pontificis Max. solere differri, ac sicariis tunc tutò latrocinari licere, testificatur Bodinus. 6. d. Rep. 5. nu. 718. ad fin. Quàm magnae confusiones, quot insignes mutationes, in Interregni simul inciderint tempus, quod Rudolphi I. Imperium praecessit; et ob funestas dissidiorum furias, nullum penè tunc fuisse angulum uspiám tranquillum, in Chronico suo, libr. 5. exponit Casp. Peucerus, lateque persequitur Christophorus Lehman, in der Speyrischen Chronick. lib. 5. cap. 95. et Carolus Sigonius d. Regno Italiae, ad finem.

Moderatorem si quis Comitiorum, ac Regnihoc interim spatio fieri posse procuratorem supponat;

avius à verâ longè ratione recedit.


page 5, image: s009

Sed enim non minor aliquandò suboritur difficultas, in Regni ordinandâ procuratione, quàm Rege creando ipsomet.

II. Lege si Successionis certus est Rex, turbis praestò est obsta culum quàmplurimis: cùm alioquin novis et magnis conatibus, opportuni sint transitus rerum. Hîc non studia partium, et metus seditionis propter competitores; nec inter illos qui quaerunt Principem, dissidii subest timor; non hîc multi inter se digladiantur Candidati de uno Brabio, et Regni semper periculo peccatur ubicumque. Undè multi Populi, quos anteà Electio turbârat; ad Successionem, tanquàm ad Sacram quod a iunt Anchoram, confugere sunt coacti: hâcque ratione Electiva pleraque Regna, controversis Electionibus tantùm non penitùs eversa, Successoria tandem facta fuerunt: Id quod Successionem in primis commendare videtur.

Regis eligendi libera potestas, quam prioribus Saeculis Sueci habuerunt (et de quâ etiam eorum loquuntur Leges; nuper à Iohan. Messenio denuò editae, lib. 2. cap. 3.) Successioni parùm absimilis erat: cùm ferè non nisi ex Regiâ familiâ Principes sumerentur. Ioh. Magni, lib. 19. cap. 10. Olaus Magni, 8. cap. 1. vide infr. lib. 2. dissert. 1. n. 10. etc. Certè Divinâ providentiâ, magnoque Rei publicae bono crediderimfactum, ut à tempore Sancti Erici Regis, quem Sueones elegerunt, et Caroli; alternis vicibus, ex eorum posteritate Reges, qui Suecico simùl et Gothico Regno praeessent, eligerentur. Quàm gravissima autem bella, tam intostina quàm externa fuerint orta, cùm cùm illam successionem mutare cogerentur; testatur saeculum ab Anno Christi 1400. tempore praesertim Erici Pomerani, Christophori, Caroli-Canuti, et Stenonis senioris: qui Moschum debellavit, Danum prostravit, et intestina bella, ab Archiepiscopo Iacobo mota, sedavit. Iohan. Magn. 22. 23. Ac iam divantè, Christianissimo Rege Stinckel defuncto, duobusque Hericis de Regno certantibus; omnes


page 6, image: s010

Suedorum potentes in bello occubuisse feruntur. Nam et ambo Reges ibi perierunt: ita prorsùs deficiente omni Regali prosapiâ, et status Regni mutatus; et Christianitas ibi turbata est valdè; ut habet M. Adami hist. Ecclesiast. cap. 170. lateque describit Crantz. 5. Sueciae. c. 13. et seqq. Et item tristissim motus, quos post Annum 1400. occasione electionis concitatos fuisse dixi, haud cessaturi videbantur. Ideoque Gustavus Erici, Anno Christi 1527. non in praesentiâ solùm, quieti, honorique patriae consulere; verùm ad omnem posteritatem, saluti et tranquillitati totius Regni, et unâ familiae suae dignitati prospicere cupiens; vagam illam ancipitemque, et turbis ac seditionibus assiduis obnoxiam eligendi rationem adstrinxit, et ad familiam unicam ius Successionis alligavit. Id quod factum est in Comitiis Regni, Arosiae modò dicto Anno 1527. celebratis: ubi simul ordo Successionis certus, constitutione sollemni (quam Unionem hereditariam vocant) statutus sancitusque fuit. Chytraeus, Chron. Sax. libr. 15. fol. mihi 407. et seq.

III. Principis seligendi ratio, planè inexplicabilis est. Non ab universo, maiorevé parte Populi fit rectè: cùm is, ut Libertate prudenteruti nescit; ità nec in Electione se sat circumspectè gerere qucat. Et cui non tutiùs videatur, Naturae benignitati, paucorum quàm Optimatum factioni, rem tanti concredere momenti: cùm praesertim, quâ in Familiâ laus aliqua fortè floruerit, eam ferè qui eius sunt stirpis cupidissimè persequantur.

IV. Rara est Electio, quae sine privato cuiusque affectu aut respectu fiat: res saepiusculè geritur promissis donisque, vel illicitis certatur artibus aliis. De eo substituendo Imperatore, qui optimè et ex usu publico regnet, nulli ferè cogitatio est vel cura. Quam in rem testimonio nobis esse possunt Conclavia Romana; factionibus, rixis, ambitiosis studiis, prensationibus, subdolisque machinationibus mirabiliter


page 7, image: s011

referta. vide Thesauri Polit. part. 1. Relat. di Roma, fol. mihi 46. et multis seqq.

V. Nullam quoque certitudinem Electio, vel exindè potest habere; in publicis quia muneribus, alii meliùs, alii deteriùs sese plerunquevegerunt; quàm de iis opinio erat. Vid. Scipion. Amirat. dissertat. Politic. ad Tacit. lib. 3. discurs. 11. Richter. axiomat. histor. 176. 249. et 255. Electioni etiam non improvidae, nec nisi ad salutem publicam respectum habenti, exfacili obicitur error: frequentiùs quia falsa est de regnaturo opinio. Et demùm

a)rxh\ to\n a)n/dra dei/knus1in,
Imperia demonstrant Virum;

sed et corrumpunt. Quod de filio suo Terentianus memorat Senex: Andr. A. 1. Sc. 1.

Quî scire posses, aut ingenium noscere,
Dum aetas, metus, magister prohibebant?

tàm pariter ego dixerim de eo, qui Legibus solvitur omnibus, quibus anteà tenebatur singulis; qui liberè nunc imporat, antè cùm in vitus obedire cogebatur.

Multi per ambitionem se probos simulant, terramque demisso vultu ad spiciunt humiles, et pro dominatione consequendâ, omnia serviliter agunt; qui Clave, quam priùs quaesiverant repertâ, altiùs paullò cornua sunt sublaturi: ex Erasm. Ebnero, Melander lib. 1. Iocoser. nu. 254. et personam capient Agamemnonis; cui apud Euripidem, in Iphigen. obicit frater,

Scis quandò cupiebas praefici Graecis ad Ilium,
Specie quidem non volens; voluntate verò cupiens:
Quàm er as humilis, omnem dextram prehensans,
Et habens fores patentes cuilibet popularium,
Et dans alloquium ordine omnibus, etiamsi quis non volebat;
Moribus quaerens Imperium à vulgo redimere.
Deindè postquàm potitus es Imperio, mutans mores,


page 8, image: s012

Amicis non amplius fuisti sicut antè amicus;
Difficilis aditu, et rarus intra claustra.

Nemo arte eâdem Imperium quâ petit, gerit. Sallust. Iugurth. cap. 85. Et vera est apud Tacitum, lib. 15. Annal. Thraseae quaerela: Initia Magistratuum nostrorum, meliora fermè; et finis inclinat. Senè si veteris historiae scrinia excutiamus, vix unus altervè exibit, cui non conveniat convitium Deianirae: Cepisti meliùs quàm desinis, ultima primis cedunt. Tam potestatis magnitudo, nudare solet semper animorum vitia interna. Ex maxumè raro hominum genere iudicare debemus Vespasianum; in quo, asseverante Plinio, Praefat. Nat. hist. nil quicquàm mutavit fortunae amplitudo, nisi ut prodesse tantundem posset, et ellet. Paucissimi Antigonum imitantur: qui mirantibus omnibus, quòd cùm iam senectutem attigisset, benignè humaneque imperaret; olim se potentiam quaesivisse, nunc gloriam et benevolentiam captare, respondit. Plutarch. Apophth. Los officios suelen gastar las personas, adobar pocas: plures officia perdunt quàm edolant. Ant. Perez Aphorism. fol. 256. n. 134. Omnes ferè in peius ruunt Principes, et Imperium quaerunt primùm gloriosè, pòse cum iacturâ famae exsequuntur et im potenter. Regguagl. di Parnaso. 1. c. 29. ad fin. status obliviscuntut in quo acceperunt Regnum; imò certè propter quem, et per quem. Adeò numquàm non Honores mutant mores; et (ut rectè vulgò adiectum) rarò in meliores.

Sunt etiam qui ab omnibus Principatui pares iudicati; cùm ad res gerendas tanquàm ad ignem ventum est, instar adulterini numismatis, exspectationi hominum de se non respondent. Nimirùm ut inter vacua vasa non facilè discernas, quod eorum sit integrum, quod vitiosum; ubi verò aliquid infuderis, statim apparet, quod rimosum sit et perfluat: ità animae hominum, stultitiae rimis fathiscentes, infusam potentiam non continent, sed foràs diffluunt ineptiis et ceterâ vitiorum conflage. Quod Galbae olim evenit, qui omnium


page 9, image: s013

consensu ccapax Imperii nisi imperâsset, et maior privato visus dum privatus fuit; Tacit. 1. histor. id multis accidit aliis, qui in bonâ spe, adepti deniquè Imperium, eo se ostendunt minores. De Isacio, Nicetas Choniates: Ipse verò Imperator, cùm optimè gubernationis cursum instituisset, instarignavicursoris, non proculab ipsis carceribus destitit. Nequè enim multos virtutis absol vit circulos, sed veluti fatigatus et enervatus, à contentione honesti instituti remisit plurimùm.

VI. Civem aliumve optare alium non Principem, res est praetereà in videntiae plena, et à ratione prudentiâ que vacua. Saepè optimus servus, dominus fit pessimus. Eorum quò magis despicatui est Imperium, eò plus nimio ii se efferunt plerunquè, et regnant crudeliùs, Regali quàm sanguine prognati; ociusque vi convelluntur inassuetae dominationis. v. Phil. Camerar. medit. hist. cent. 2. cap. 52.

Asperius nihil est humili, cùm surgit in altum:
Cuncta ferit, dum cuncta timet; desaevit in omnes,
Ut se posse putet.

Noay mas sobervio animal, que hombre baxo muy subido. Seb. Fernandez de Eyçaguirre, en la Ioya. n. 144. Et sapienter eundemin sensum, Theganus Chorepiscopus Trevirensis (editus cum Scriptoribus Francicis coaetaneis XII. à Pithaeo) de Ludov. Pii vitâ, cap. 20. Postquàm tales culmen accipiunt, numquàm sunt, sicut anteà tam mansueti, et sic domestici, ut non statim incipiant esse iracundi, rixosi, maliloqui, obstinati, iniuriosi, et minas omnibus subioctis promittentes: et per huiusmodi negotia cupiunt ab hominibus timeri et laudari. Turpissimam cognationem corum, à iugo debitae servitutis nituntur eripere, et libertatem imponere. Tunc aliquos eorum liberalibus Studiis instruunt, alios Nobilibus feminis coniungunt, et propinquas eorum, filios Nobilium cogunt accipere. Nullus cum eis aequanimiter vivere potest, etc.

Natus qui est Princeps, haut opus habet adscititiâ


page 10, image: s014

reputatione, Barbaricoque fastu, quibus se efferat inter suos. Sicque Galliae Reges supra modum familiares, non necesse habent metuere contemptionem; quam ut potè prohibet genus atque Natura. Vide auctorem Politici Thesauri, part. 1. relat. di Franciâ, fol. mihi 182. §. Tutti questirispetti.

VII. Extrariorum potiùs quàm civium, quàm aequalium expetere Imperium, cum contumeliâ iunctum est incolatum, et publicae libertatis periculitatione. infr. lib. 2. diss. 1. nu. 5. etc. Indigenis Principibus, nationes procliviùs et tutiùs sùbici solent. Ioan. à Chokier. in Thesaur. Polit. aphorism. lib. 1. c. 2. fol. 9. Extero quidem Principi obedire, dedecus esse haut videtur; si sanguinis iure (id quod rariùs fit) is capiat Regnum, Conestagius, de Portugal. cum Castell. Regno coniunct. lib. 4. fol. mibi 176. Et tamen Carolus Lotharingius, ultimus ex Carolinâ prosapiâ heres, odio peregrinitatis reiectus, et Hugo Capetus Rex electus fuit. Bernh. Girard. histor. de France. libr. 6. fol. 523. Quam ferè eandem propter rationem, Vononem, obsidem Augusto datum à Phrahate, petitum Româ, cum laetitiâque ab initio acceptum Regem; quamvis gentis Arsacidarum, ut externum aspernabantur olim Parthi. Mox subit pudor (ait Tacitus, 2. annal. à princ.) degenera visse Parthos; petitum alio ex orbe Regem, hostium artibus infectum.

Peregrinus, linguam, mores, statuta, vires, limites nescit: ex contrario populum sub Imperium subditum, peregrino more modoque vivere, alienam sectarier Religionem, officiales observare foraneos, aut assuefaciet, aut certè coget. Ita patrii mores, ad arbitrium Principis externi accommodandi, et libertas turpi servitio mutanda erit. Caroli V. optimi Principis Imperium, Hispanici, Burgundicique Ministriexosum in Germaniâ reddiderunt. Lazar. Schwendi, im Bedencken von Regierung des Röm. Reichs. nu. 15. et seqq. Et ille idem, quon dam Hispaniâ excedere potiùs, quàm Germanos satellites et alios, ex Aulâ dimittere volebat:


page 11, image: s015

referente Chytraeo, in orat. funebr. quae exstat Chron. Sax. lib. 19. fol. mihi. 509. et seq.

Peregrinus quoque, Regnum si habet peculiare; vel ex duobus efficiet unum: vel illud curâ complectetur unicè, novum et alienum mandabit Legatis aut si neutrum liceat, auffugiendi capiet consilium; quod ut credamus, Henrici Valesii Polonorum Regis adducimur exemplo.

VIII. Suffragio sumptus Princeps, Regnum (quod ipsi est, sic tanquàm res aliena) frequenter negligit commissum: Naturae quia ita communissimo ferente vitio, homines non aequè ac domum suam privatam, rem adamant publicam.

Hic alienus oves custos bis mulget in horâ;
Et sucus pecori, et lac subducitur agnis.

At filius ab ipsis incunabulis destinatus Regno, eius simul combibit amorem dum tener est: Regnum ei domus, Dii penates, arae, focique; Regni proceres et subditos, sibimet domesticos ac sanguine reputabit agnatos. Pater verò, qui Imperium ad allenos numquàm possessores deventurum certus est; vel succedentium filiorum caussâ, tum praesentia status naufragia, tum et futura incendia magis avertet sollicitè.

Omnis in Ascanio cari stat cura parentis;

Verg. 1. Aeneid. Quis namque mortalium, ignoto et saepiùs ingrato successori, tam amicè quàm suis in possessione provideret Regiâ?

Undè Auctor Thesauri politici, libr. 1. relat. di Roma, fol. mihi 40. De Patrimonio D. Petri sic notanter scribit: Che tocca il temporale del Pontefice, dico; che se un secolare fusse padrone dello Stato Ecclesiastico, et che come cosa propria locurasse, et governasse; haveria causa di cedere à poci Prencipi. Ma i Pontefici, che di tempo in tempo sono stati, poco hanno, pensato, non dirò al miglioramento delle conditioni sue, nè anco si può dire, alla conservatione: onde non è da maravigliarsi, se in tutta la Christianità, non si trova, forsi


page 12, image: s016

altro Stato manco armato, provisto, et diffeso di questo: esposto, posso dire, alla preda et al acquisto di che si risolvesse assalirlo da dovero.

IX. Omnia cùm parentes liberis ex voto parent; quod Tryphoninus respondet IC. l. nihilinterest. 50. §. 2. de bon. libert. Electione proindè vocatus Rex, animo et consilio si valet, uni sibi concreditum Regnum relinquet posteris, in Successiv umque ut commutetur curabit. Accommodè Peripateticorum Princeps: 3. polit. 11. Pater cùm habeat omnia in suâ potestate, Regnum filiis non tradet? At cùm hoc difficile sit, et maioris quàm quae cadat in Naturam humanam virtutis, probabile non est. Et sanè constat, Carolum V. Principem aliàs optimum, Germanico bello feliciter confecto; iam non ampliùs de Caesareâ dignitate fratri secundum Imperii Leges relinquendâ, sed filio iure hereditario attribuendâ, cogitare cepisse. Thuanus. 5. fol. 101. Lazarus Schwendi, Von Regierung des Röm. Reichs. num. 22.

X. De successione qui suis stabiliendà desperant, suffragiorum coëmptione in stirpem propagare; nec rarenter parte aliquâ ipsius Regni insigniori, posteris comparare nituatur Imperium. Ita Carolus IV. Wenceslaum, ex filiis suis natu maiorem, sibi in Imperio successorem, vitâ adhuc manente, ordinare satagens; cùm Prineipes Electores haud facilè ad eam rem trahere posset, quod virture obtinere nequivit, pretio paravit: promissis cuique Electori centum aureorum milibus. Fidem verò aliter praestare cùm nequiret; publica illis Romanae Reip. vectigalia obligavit: perpetuo Imperii malo. Hinc etenim Romanam potentiam ad nihilum redactam, nec posthâc attollere caput Imperium potuisse; testimonio est Aeneas Sylvius, hist. Bohem. cap. 33. et in Fasciculo temporum sub A. 1354. Wernerus Rolevvinck.

XI. Sin nec vota sunt venalia, liberis (privatâ iam utpotè conditione, Patris propter dignitatem superioribus)


page 13, image: s017

vel agnatis item cognatisque, non sine incommodatione publicâ, Princeps electus prospiciet aliter: ita ut Regnum Electione quod defertur, Regiae quibuscumque illuxit unquàm dignitatis splendor, locupletare fortunis necesse habeat familias. Ipsum Sacrosanctum Divi Petri (quod vocant) patrimonium, haec mala est cùm sentit, in Pontificibus Romanis: quibus sollemne est, omnes qui eorum agnatione tenentur et gente, divitiis opibusque angendo, Aerarium evacuare Ecclesiae. Non enim in alio quoquàm magis laborâsse Pontifices, quàm ut Cognatos suos Principes post se relinquerent, refert in Historiâ Florent. lib. 1. Nic. Machiavellus. Pauci sunt qui in usu habent apophthegma Clementis IV. quod narrat Boterus lib. 2. de' detti. tit. beneficii Ecclesiastici, m. fol. 170. Non è ragionevole, cheio habbia più rispetto alla carne, et al sangue, cheà Dio, et alla Chiesa sua. Et testatum hoc facere potest, vel unicus Paulus III. qui moriens, subindè illud ex Psalmoingeminavit: Simei non fuissent dominati, nunc immaculatus essem, et emundarer à delicto maximo. Thuan. lib. 6. fol. 119. Ferunt eundem, cùm à Cardinalibus, quòd Parmam et Placentiam in fraudem Ecclesiae, Agnatis donâsset, reprehenderetur; Divi Paulli verbis respondisse: Vellem à Christo separari propter fratres, qui mihi iuncti sunt secundum carnem. Henr. Estien. en l' Apolog. pour. Herodot. cap. 25. fol. mihi 557. ad fin. Quibus rationibus nepotem suum Borghesium subgrandem locupletemque reddat, qui nunc rerum potitur, Paulus V. mira refert Nicol. de Morbais, en la Supplicat. fur les causes d' assembler un Concile. fol. mihi 266. etc. Et idem fol. 274. scribit: Que toutes et quantes fois, qu il crée des Cardinaulx, ne se propose autre fin, ne viseà aucum autre but; qu' à la chair, à l'avancement de son badaut de Neveu, à l'or et argent, etc.

Usu idem cognoscunt in Germaniâ crebrò Episcopatus: finitimis qui aliorum Magnatum provinciiis, haud


page 14, image: s018

magis florentes, divitiores, et laudandâ gubernatione sunt beatiores; Electione quam vis trauseant in Successores, multiplici Legum vinculo adstrictâ. Hûcque pertinet Cardinalis Petri Gonçales de Mendozâ, dictum: Que ellinage, donde non avia corona, que nunca medrava. Daß kein Geschlecht, darinn kein Pfaffenblatt auffkommen könne. Floresta Espagnola, part. 1. cap. 2. num. 11.

XII. Porrò Fundamentum quia Rei pub. nullum firmius est, obsequio subditorum erga Principem; Optivoproindè vel hoc nomine multò praestabilius videtur Successorium Regnum: illo quòd adstrictioris Imperii, et reverentiae aut oboedientiae promptioris exsistit. Et ideò perfectae ac absolutae magis quadrare iudicatur Monarchiae: utpotè cuius proprium maxumè est, perpetuum ut unius quasi Principis sit regimen; ad rationem universitendens, ubi semper unus permanet intransmutabiliter. Ad quam perennitatem, Successionis ordo quàm proxumè accedit: et eo Imperii transitus in aliam personam, qui semper in Republicâ metuendus (cùm omnis mutatio occasio sit promptissima turbarum, Iehan. de Marnix, des resolut. politiq. sect. 4. resolut. 6.) tolera bilior efficiatur: dum Imperium unius familiae continuatâ heredum nectitur serie; ut altero propediem priori succedente, vix unquàm obitus sentiatur Principis. Sicque verâ cum gloriâ, de Successione praedicari potestid, quod Anglis olim post mortem Henrici II. referente Matth. Paride, in hist. maiore, pag. 147. solatium dedit:

Mira canam; Sol occubuit, Nox nulla sequuta est!

Etiam nescio quo latentiductu, faciliùs obtemperat populus ex consuetâ familiâ nato Domino: animoque aequiore ferunt homines, quem Princeps parum feliciter genuit; quàm quem malè elegit populus. Quapropter itidem, minùs difficulter subditorum mores corrigit hereditarius Princeps, quàm electus. Traian. Boccalini, cent. 1. Ragguagl. 80. di Parnaso.


page 15, image: s019

XIII. Nec in hereditariis solùm Imperiis, et alicui quae familiae parére didicerunt, Principi plus iuris et obtemperationis; sed ewt in imperandi ideò ratione, minùs multò erit difficultatis: is maiorum suorum si saltem insistat vestigiis. Testem produco sat locupletem Nic. Machiavellum. Qui Principalis Institutionis c. 2. et lib. 3. Disput. d. Rep. 5. Imperia hereditariò obvenientia, non tammultùm habere laboris ac asperitatis, ait, quàm ea quae recenter acquisita sunt. Sufficere enim inibi, si Princeps maiorum suorum non transgrediatur instituta; deindè tempori ad rerum novos casus inserviat. Ut sic Princeps huiusmodi, communi tantummodò et vulgari praeditus in agendo industriâ, semper in Principatu se conservare queat. Etenim qui Naturâ est Princeps, minus causae acnecessitatis habere, ut laedat; quo fieri, ut etiam plus ametur. Ac nisi extraordinariis et praevalidis vitiis in odium offensionemque incurrat: meritò naturali quodam iure à suis diligi; et in ipsâ vetustate cohaerentis et continuati dominatus, obrutam iacere omnium mutationum memoriam, conversionumque multifarias causas.

XIV. Hinc pariter per Successionis viam, securior est ipsa Principis vita; et peream Regnum. Quippè patrem quis occideret, cuius filius regnaturus est? Et indè Vespasianus, assiduas in se sprevit coniurationes, quia de filiorum certus fuit Imperio. Sueton. in vitâ, cap. ultim. Econtrà etiam vivente Principe, qui Electione in Regnum accessit, de eius consultatur Successore; struúntur insidiae, ut occupandi detur locus, factiones, coniurationes oriuntur, texuntur calumniae; aliaeque conquiruntur caufaedestitutionis in eo, iniuriae qui suae ultorem non relinquit potentem. Ipsimet Sacrorum Pontifices, quos malum hoc omnium minimè pertingere deberet, non eâ vacant incommodatione. Hi, quamvis ferè iam aetate confecti, super pinnas statuantur


page 16, image: s020

Templi Catholico Romani; non tamen toleranter Cardinalium ambitio, eorundem praestolatur decessum: sed veneficiis identidem illos loco moveri, contritum est. Indeque suffragio ad Imperium evecti, aemulos ut destruant; non rarò cogunturincitare animos populi ad seditionem, largitione caecare mentes imperitorum, fortes et praeclaros viros acbenè de Rep. meritos in malevolentiam vocare, vel carceri per Ostracismum mancipare, aliisque mediis sese tueri subdolis.

XV. Itidem per Successionem securus est magis ipse Status, mageque perennis ImperI Maiestas: absolutum nullibi perdiutinè Imperium durat, Electio ubi sollemnis est et trita. Inibi ferè solent Politicam quandam adhibere fallaciam subditi, ad Imperium ut non admittant, certis nisi legibus constrictum; quas non facilè aspernaturus est is, praeter Electionem regnandi qui nullum ius habet. Sicque sensim particula Maiestatis una post aliam, quâlibet propè in Electione decerpitur; tota tandem donec praecidatur, et vel Mixtum, aut Aristocraticum evadat et confletur Imperium: prout id in Lacedaemoniorum, Germanorum, Polonorum, Danorumque cernere licet Rebus publicis; et ampliùs illuftrat eruditissimus Arnisaeus. 2. polit. 3. fol. 456. et seq.

XVI. Consuetudine gentium receptior est Successio; et pro uno Electionis exemplo, centena sunt Successionis. A stirpeolim quaesiverunt Regem Assyrii, Medi, Persae, Macedones, Aegyptii, Parthi, Armenii: et etiam nunc regnandi spes in subsecuturâ dominorum sobole relicta est Turcis, Moscovitis, Aethiopibus, Afris, Hispanis, Francis, Anglis, Scotis: ac communi fermè omnium Populorum iure, non solùm Nobilitas ac Feuda, sed et dignitas successoria est omnis; Ducatus, Marchionatus, Comitatusque ad heredes perveniunt.

XVII. Lege tandem Divinâ approbatut in Regnis


page 17, image: s021

Successio; piisque Regibus, continuatum in filiis fore Imperium, supremus pollicetur Dominus. Deuter. 17. v. penult. Ac excitari, gubernari, protegi divinitus Imperiosas familias, quaeque in Imperiis rerum potiuntur, inficiari nisi extreme impius ausit nemo: et exsequitur Rein. Reineccius historiae Iuliae tom. 1. in prolegomen. cap. 3.

[Note: 8] At vero pro Electione gnaviterpugnant.

I. Veneranda vetustatis laudatissima consuetudo et exemplum: quòdque Electio Successione priorfuit; et Heroicis illis temporibus vix aliter factum: quamvis id neget Arnisaeus. relect. polit. libr. 2. c. 2. sect 6. nu. 7. et seqq. Nam cùm primi illi Heroes, populum magnis beneficiis et meritis affecissent, aut inventione artium, aut bellicâ virtute, aut conciliatâ hominum inter se communione et societate, aut augendis et amplificandis finibus; hi Reges luben ti et gratâ civium sententiâ creabantur: ac tandem velut hereditario et patrio iure, Imperia continuabantur. 3. *polit. 10. et 5. cap. 10.

II. Principatus in Populo non sanguini debetur, sed vitae: can. Moyses caus. 8. quaest. 1. ca inutiliter regnat, Rex qui nascitur et non meretur. Potestas ideoque, optimo ac dignissimo cuiquee tribui debet: qualem Electio, cooptandique invenit iudicium integrum;

—— —— quem mutua virtus
Legit, —— ——
Iudicio pulchram seriem non sanguine ducens.

Nasci et generari a Principibus fortuitum; nec ultra aestimatur: flagitiosos et hebetes, ac qualescumque nati sint, gubernacula Reip. tractare; id vero absonum omnino est et absurdum. Ab omni prorsus ratione alienum esse videtur, uni alicui dare omnem absolutamque potestatem; idque ex nascendi sorte. Licentiam etenim habere omnia ex animi sui sententiâ agendi loquendique; id quidem si in homine sapiente spectaveris, esse causam publicae Felicitatis invenies:


page 18, image: s022

sin vero in stulto, communis perniciei. Ideoque qui eam potestatem homini indigno aut incapaci concedit, infanti scilicet ille aut in sano gladium porrigit: qui autem prudenti eam tribuit, hocefficit, ut is omnibus, ipsisque adeò fatuis, nec volentibus adferat salutem. quae verba sunt Dionis, hist. Rom. lib. 52. fol. mihi 472. Si navigiolo suo gubernatorem praeficere volens, minimè eum sibi conducendum iudicaverit; qui licet se nautae alicuius celebris filium aut cognatum iactet; nondùm tamen ventos didiverit, nondùm syrtes ac fretorum explorârit scopulos, nondùm ad sideritem clavum convertere edoctus fuerit: summae an tu potestatis heredem, tantùm in unâ domo quaeras, non per totam civitatem circumferas oculos; acsi qua fortè praeclara exstiterit et probata familia, an tu ex eâ potius aetate superiorem, quam virtute insigniorem, quàm optimum, et Deo quem simillimum inveneris, et cuius naturam, in Regnum antequàm introducatur, optimè perspectam cognitamque habes, elegeris? celuy à qui on donne, ne choisit pas. Hincque Antigonus secundus, adolescenti qui non admodùm bonus videbatur miles, natus tamen erat patre viro forti, stipendium paternum postulanti; Ego, inquit, mi adulescens, mercedem et munera dare propriae, non paternae virtutis causâ dignis soleo. Plutarch. in apophtegmatib.

Quam etiam propter rationem, in feudis dignitatum, successionem contra rationabilem esse usum; iuris nostri feudalis fatentur auctores. Libr. 1. Feud. titul. 13. de alienat. F. ad fin. Et palmam accipit ab Aristotele Electio. lib. 2. *polit. cap. 9. et lib. 3. cap. 11.

III. Campum eadem aperit, in quo excurrere cognoscique possit virtus. Ad quam multi adspirarent, Principatus si spes, tanquàm opimius praemium, communis foret omnibus virtute praeditis: si quod Lysander apud Plutarchum urget, non ab Hercule genus ducentes, sed virtutem Herculis


page 19, image: s023

(quâ is Divinos honores in venit) imitantes, Regiae dignitatis afficerentur honore.

IV. Mediante Electione ad Regnum perveniendi viam, ipse nobis praescribit ac munit Naturae cursus: in Heroicis familiis, ad Imperii tuendam dignitatem quae requiruntur insignia dona non continuans, et ex macellario, ut est in Proverbio, Herculem non numquàm progignens; eoque nos in primis edocens, natalium ne incerto eventu, quemcumque et cuiuscumque conditionis nasci contigerit, ad Regnum adscendere sinamus.

—— —— Virtus
haut sata stirpe venit. ——
AEquat rara patrem soboles, sed plurimi ab illis
degenerant; pauci superant probitate parentem.

Adulatores sunt, qui multa garriunt de congenitâ magnatibus virtute, et subindè habent in ore, angeborne Fürstliche Milte, etc. Quin et quasi Fato quodam, neminem propè Magnorum virorum, optimum et utilem filium reliquisse, reputat Spartianus, in Severo.

)*andrw=n h(ro/wn te/kna ph/mata.
Heroum Filii noxae.

Eiusque rei causas prudenter indagant; post Davidem Chytrae. Dignissimus nostrae Academiae Cancellarius, Dn. D. Andreas Osiander, in not. adc. 9. Iudic. et vid. eund. disput. ad Form. Concord. 13. th. 18. Greg. Richterus axiom. oeconom. 15. et seq. et idem axiom. histor. 112. Estienne Pasquier. 2. epist. pag. 64. Christoph. Sturzius, libr. de Imperio Germanor. cap. 17. num. 3. et multis seqq. Christian. Matthias Dithmarsus, amicus meus honorandus, Colleg. Ethic. 3. disput. 5. disquisit. 2. Quin et a curiosis observatum invenimus, Familiarum et Liberorum felicem statum, rarissimè ultra trinepotes durare. Peucerus de divinat. gener. fol. 35. Richter. axiomat. Oeconom. 21. Quò diuturnior familia, eò peior est: et quoque propter Parentum magnorum,


page 20, image: s024

scelera ferè magna; poenae publicae in totas ferè familias grassantur. Richter. axiomat. Oeconomic. 23. Quod et innuit poëta gravissimus Nathan Chytraeus, ubi canit:

—— —— si gens est ampla vetusqúe,
Multa etiam scelera et clades sectantur eandem.
—— —— Regnant caedes, occulta venena,
Insidiae, ac stupra. —— ——

Sed eorum quae dubia, rationes sunt afferendae; horum quae constant, exempla ponemus. Primus ex feminâ natus homo, degeneravit à patre. Cham patrifuit dissimillimus: Isaaco primogenitus Esau. Filii Iacob fuerunt mali, et aliqui ex ipsorum numero pessimi. Magna fuit filiorum Eli impietas. Samuelis liberi non insistebant patris vestigiis. Tales erant et Davidis filii; Ammon, Absolon, Adonias. Roboam patris sapientissimi stultissimus fuit filius. Usu compertum est, romano Imperio non feliciter evenire successionem filiorum, ut scribit Crantzius 2. Sueciae, 32. Unus Vespasianus Titum filium, virtutis suae imitatorem habuit: mox Domitianus deflexit. Marcus Antoninus nullum unquàm Reip. tulit incommodum, nisi quòd Commodum filium reliquit. Severus Caracallam fratricidam, post sein Imperio habuit: quem tamen omnibus rebus ad animi corporisque virtutem pertinentibus, excoluti studiosissimè; ut memoriae prodidit Suidas. Inter duos fortes Reges, in Angliâ semper unum minùs sufficientem interponi, adnotat Iohan. Froissart, histor. suae 1. cap. 2. quae forsan felicitas, non omnibus contingit Successoriis Regnis.

V. Sicque praetereà Electivi Regni Princeps, nun quàm puer est. Electio Iuvenes arcet; quos successio saepiùs obtrudit: cùm tamen aliâs ferè nihil aequè Reip. in metu ponendum sit, aetas ac Regis infirma.

—— —— Tenero tractaripectore nescit,
Publica Maiestas. ————


page 21, image: s025

Quod et monet fabula Phaetontis, apud Ovid. 2. metam. fab. 2.

—— —— Similis est currus inani:
Quod simul ac sensêre, ruunt, tritumque relinquunt
Quadriiugi spatium, nec quo priùs ordine currunt.
Ipse pavet, nec quà commissas flectat habenas;
Nec scit, quà sit iter: nec si sciat imperet illis, etc.

Sapienter Senator quidam apud Vopiscum in Tacito. Dii avertant Principes pueros, et Patres Patriae dici impuberes: et quibus ad subscriben dum magistri literarii manus teneant. Quae, malùm, ratio est habere Imperatorem, qui famam curare non noverit; qui quid sit Resp. nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, manuum Magiftra lium ictibus terrorique subiaceat: faciat eos Consules, Duces, Iudices, quorùm vitas, merita, aetates, familias, gesta non nôrit? Tyrannidem exercere, tam consentaneum est iuventuti; quàm amare et ebrietati indulgere: ut apud Philostratum Apollonius ait. lib. 5. Nihil magis Rei publicae metuendum esse, quàm Regis minoren nitatem, Stepha. Pasquierius probat. 5. des Recherch. capit. 5. Noes este iuyzio para moços; que no se saben a razon someter, ny se saben administrar. Miserable cosa es, pensar ser maestro, el que nunca fue discipulo. Tragicomed. de Celestina. act. 1. fol. mihi 30. Idque cùmprimis historiae Gallicanae probare videntur. Et est cas merveilleux (ut notanter ait Bernard. de Girard. tract. de l' Estat de France. lib. 2. fol. 166. et vid. eund. ibid. lib. 1. fol. 53. 54. 57. 91. et libr. 2. fol. 140. ac quoque hist. de France, lib. 2. fol. mihi 113.) qu' oncq'n'y eut Roy ieune, mesmes en France, qui aupres de luy n' ait eu des personnes, qui par leurs divisions et passions ont brovillè l' Estat de leurs Maistres; et qui pour se venger de leurs competiteurs, ont fait des cruelles recherches, et grandement preiudiciables au public.

V. Qui benè imperat, paruerit aliquandò necesse est. El que nunca fue mandado, mandando no sabra acertar. Et


page 22, image: s026

utilissimus acbrevissimus idem bonarum malarumque rerum est delectus; cogitare quid aut nolueris sub alio Principe, aut volueris. Plinius ad Traianum in Panegyr. Quàm utile estad usum secundorum; peradversa venisse: vixisti nobiscum, periclitatus es, timuisti: scis et expertus es quantoperè detestentur malos Principes, etiam quimalos faciunt; meministi quem optare nobiscum, quae sis queri solitus. Senatus Romanus ad Tacitum Augustum, apud Vopiscum. Diù privatus fuisti: scis quemadmodum debeas imperare, qui alios Principes pertulisti: scis quemadmodùm debeas imperare, qui de aliis Principibus iudicâsti. Et magnoapplausu Adrianus; talem se praestiturum recepit Imperatorem, qualem sibi optâsset privatus.

Sed verò qui in purpurâ natus, in delitiis educatus aetatem fuit, et tam rerum afflictarum, quàm politicae aequalitatis ac libertatis inexpertus est; undè sciat quomodò erga Principes affecti sint subditi, quidvè sibi ab iis fieri velint? Seape in proprio Regno, captivis assimiles sunt eiusmodi Principes: domi clausi sunt, vera non noscunt, coguntur hoc tantùm scire quod alii loquuntur, nemo illis, in ipsâmet illorum patriâ magis peregrinus est. Demùm mancipii instar, bonus, cautus, optimus venditur Imperator. Vopiscus in Aurelian. Hincque memoriâ dignum est apophthegma Casparis Slikii, qui trium Imperatorum Romanorum, Sigismundi, Alberti, et Friderici III. Cancellarius fuit (qui idem Eurialus est Aeneae Sylvio) Optasse hunc ferunt; Omnes Reges aliquandò privatos, pauperesque fuisse; ut quales se erga privatos et miseros subditos exhibere oporteat, considerare faciliùs possent. Chrytrae. orat. d. Ferd. Imp. quae exstat lib. 21. Chron. folio 550. Quam propter rationem, ex Successoriis Principibusii optimi ferè prudentissimique exstiterunt, qui in iuventute educati ut privati; ac Iuvenes cùm erant, miseri, afflicti, aerumnosi, calamitosique fuerunt. Testis esse potest


page 23, image: s027

huius enuntiati, Henricus Magnus Galliae Rex, Christophorus Würtembergiae Dux, etc. Ac de Ludovico XI. Ita scribit Cominaeus; lib. 1. cap. 10. Le travail qu' il eut en sa ieunesse, quand il fut fugitif de son pere, lui valut beaucoup: car il fut contraint de complaire à ceux, dont il avoit besoing; et ce bien (qui n' est pas petit) lui apprit adversitè. Etenim ut Hispani dicunt: Noay cosa que el iuyzio afine, como experientiay trabaxos. Eyçaguirre, en la Ioya n. 154.

VII. Indè etiam Regnum ita moderatius videtur: cùm nec innutriti sint potentiae, et ex eâ superbiae, assumpti Principes; Reges quemadmodùm qui nascuntur, et à Regibus. Quorum frequentiùs ingenia, insitam propter insolentiam, institutionem non admittunt: suâque origine indignum quidpiam se pati existimant, vilioris quòd hominis subiciuntur disciplinae. Stupris et adulteriis filios Principis agunt; nomen sedemque regis, nondùm ad curas intenti accipiunt. Tacit. 4. histor.

VIII. Quoque coronam qui se quaesivisse novit, Regno cui fuit adoptatus, magis se obligatum agnoscet: è contrà, successionis qui beneficio Imperium sunt consecuti, nihil ferè Deo, nihil fortunae, nihil voluntati et subditorum voto, nihil aliorum hominum tribuunt suffragiis; sed quicquid est, illud omne in se, et suis viribus positum esse arbitrantur. Cùmque à sui generis fastigio, omnem Maiestatis splendorem procedere sibi persuasum habeant; eò facilè solent devenire insolentiae, ut quicquid infra suam fortunam est, vilissimam quasi rem mancipi tractent.

IX. Sordidum ac servile prorsùs est, unius familiae si Populus quasi hereditas sit: et sic Remp. Senatum, Populumque, ut villulam suam, ut colonos suos, ut servos suos à Principe relinqui. Loco libertatis esse quòd eligi coeperint Imperatores, ritè concludit Sergius Galba. Tacit. libr. 1. histor. Electioque liberioribus semper populis retenta fuit, et


page 24, image: s028

copia virorum quibus suppetebat, Imperiali oneri ferendo non imparium.

X. In Regno Electivo, morte consumpto Imperatore, Reip. omni ex parte subveniendi, novum Regem quibus expedit pactis constringendi: ac tunc de Principe defuncto absque metu loquendi reviviscit, libertas; nec indè historiae veracioris luce defraudatur posteritas. Delecti successoris prima ferè cura est, antecessoris perperàm acta rescindendo; charitatem sibi conciliare subditorum. Vix quod faciet filius, patris qui iniuriam suam reputat.

Veraces punire historiarum scriptores, impudentia est, imò etiam scelus. Amirato. lib. 4. discurs. 8. et attigi in Templo Iustitiae, num. 53. Amorte Regum producuntur crimina. Reges enim dum vivunt, passim audiunt benè, nequeu est qui vitia eorum veris nominibus perscribat: quicquid faciunt, si non laudatur, at non vituperatur. Ceterùm non semper malè audire Principes à morte; sed tum demùm, cùm non relinquunt filios successores, ratio ipsa dictat. vid. Ian. Gruter. in not. adtom. 2. Florileg. Ethicopol. fol. mihi 229. et seq. Amirato. libr. 17. discors. 7. De eoque filium etiam monuit, Regum qui nunc vivunt sapientissimus: Ne patiaris, inquiens, Principibus Parentibus tuis aliquam labeculam adspergi. Ingenuè hoc fatendum est, omnes nos nostris vitiis laborare: quae tamen tecum et cum DEO privatim meditando, tibi ipsi usui et exemplo ad vitae emendationem potiùs esse debent, quàm aliorumut sermonibus materiam praebeant, de quâ fabulenter. Iac. magnae Britan. Monarcha, Inst. Regiae. 2. fol. 33. etc. Bui idem lib. 2. fol. 98. Buchanani ac Knoxii Chronica, parilem propter rationem, libellis potiùs famosis, quàm historiis aggregat authenticis. Quamvis aliter censeat Gallorum Socrates Michel Montanus, et quem rectè inter septem illos Graeciae sapientes Iustus Lipsius refert, cent. 2. Epist. 41. aut si quid sapientius illis septem. Ille ergo 1. des Essais. chap. 3. Ita


page 25, image: s029

scribit. Entre les loix qui regardent les trepassez, celle-cy me semble autant solide, qui oblige les actions de Princes a estre examinéez apres leur mort. Ils sont compagnons, si non maistres dex loix: ceque la Iustite n' a peu sur leurs testes,c' est raison qu' elle l'ait sur leur reputation, et biens de leurs successeurs; chose que souvent nous praeferons à la vic. C'est une usance, qui apporte des commoditez singulieres aux nations ou elle est observée, et desiderable à tous bons Princes; qui ont à se plaindre de ce, qu' on traicte la memoire des meschans, commela leur, etc.

XI. Nec parum est, quòd nunc praecipuum Orbis Christiani caput, Imperator nempè Romano-Germanicus, eâdem hâc ratione constituitur in Imperio. Ducatus, aliique Principatus, superioribus qui parent; non ita necesse est examussim ab optimis ut gubernentur, et perfectissimis: at maximè id Natura videtur exigere, in co ut Imperio, quod virtutis et multiplicis praestantiae nomine, Princeps et aliorum summum est; optimorum optimus, non solùm propter nobilitatem generis, sed et insimul virtutis causâ Regno potiatur. vid. plutarch. in compar. Lysandr. et Syllae. Et similiter Hungariae, Bohemiae, Daniae, Sueciae (non ita pridem) Poloniaeque Imperia, approbant suffragationem. Ac etiam in Germaniâ, tam Reformati, quàm adhuc Catholici Episcopatus.

XII. Incommodis circa Electionem quae occurrunt praecipuè; Interregno scilicet, et de controversâ Electione digladiationibus, comparia ferè sunt, successionem quae inconvenientia subsequuntur. Cùm nempè Princeps annis minor, Successione ad Imperium vocatur; tunc aequè aceo tempore quo Regnum vacat, Rex novus dum creatur, scelestum quemque, quasi patefactâ ad concussiones, vexationes ac seditiones viâ, nihil non audere: cunctos verò dignitate aut publico munere sibi commisso, tanquàm re suâ ac


page 26, image: s030

patrimonio ad publicam iniuriam abuti; graviter Hospitalius conqueritur apud Thuanum lib. 37. fol. 781. Quanto pariter incommodo, Successoria adficiat Regna pluralitas heredum, ac quae eam comitantur fraternae aemulationes, divisionisque et distractionis periculum; quas fecerint turbas Feminarum controversiae cum Agnatis, et quae de Successorio iure, orbus si moriatur Rex, non rarò suboriuntur lites cruentae aliae, nulla ullius saeculi ignorat Historia. Vide Matth. Wehner. in Metamorph. Rerum pub. cap. 9.

XIII. Sanè imperfectionibus Electionis, sapiens legislatio, Electorumque prudens constitutio medicinam adferre possunt. Doctâ quidem et hîc interdùm plus valet arte malum: sed et saepiùs non obstante successoriâ, nil movente Naturae lege, patrios inquirunt in annos filii. Adolphus Geldriae Dux, iniustissimus patrii Imperii usurpator; genitori suo, etiam Ducis nomen et titulum invidebat, Ducisque Burgundiae Legatis, qui patrem aequissimis conditionibus filio reconciliare connitebantur respondit: Qu' il aimeroit mieux avoir iette son pere, la teste devant, en un puits, et de s' estre iettè apres, que d' avoir faict cest appointement: et qu'ily avoit quarante et quatre ans que son pere estoit Duc, et qu'il estoit bien temps qu' il le fust. Cominae. libr. 4. cap. 1. adde omninò eund. lib. 8. cap. 13. ubi docet, quo in metu sint ipsos propter suos filios parentes. Quoties violat aut polluit Successionis iura ambitio, et vim miscet ac fraudem? Quàm saepè sceptra sic delata non ad longin quos tantùm, sed et indignos? Nullum si Regnum sine domesticâ caede aut parricidio esse solet (quod identidem repetitur ab historicis, et exempla evincunt, quae congcssit Lips. 2. monit. 5. et Camerar. 1. meditat. 88. ac memoriae mandavit Philippus Cominaeus, suo tempore ad octoginta ex familiâ Regiâ, ob ambitiosa studia morte in Angliâ absumptos fuisse. lib. 1. c. 7. et lib. 3. c. 4.) minimè mirum alicui videri debet, legum si fractis repagulis


page 27, image: s031

nonnunquàm Electio turbetur. Et propter eam seditionumin Germanorum Imperio, causae aliae fuerunt accidentariae: easque Tyrannis Pontificum (quorum proprium est Caesares metuere et indè odisse) non rarò conflavit callidè.

XIV. Omnia denique commoda Successionis, etiam Electio habere videtur. Namque si in stirpe occurrat quidam dignus, is sumi potest, et sumitur plerumque; ac eo simul redditur ratio benemerito patri.

XV. Rursùs verò id emolumenti singulariè suffragia habent, vitia ut Successoris emendare, et improbus si speretur ex stirpe Rex, eum praevertere possint. Debetur etenim virtutibus; ut non praesentes solùm, sed etiam ablatas è conspectu, colamus: Senec. 4. d. benef. 30. et honos liberorum, gloria est parenti. Sed haut consultum esse videtur, ut (quemadmodùm fit in Successoriis Regnis) pessimi patris filium subditi sumere cogantur. Quod ipsum instigat parentes, administratione ut Regni laudabiliori, institutioneque filii diligentiori et sobolem quoque commendent, de eâque benè sperare faciant: ipsi etiam filii operam sicmagis dare solent, ut Regno non propter patres, sed et propter se potiantur. Laude et relatu digna est, Regios Liberos instituendi via, quâ ad spem Regni, suos educari fecit Theodosius Imperator. Is cùm filios Arcadium et Honorium, Arsenio praeceptori, in timore, virtute et honestis disciplinis instituendos committeret; ità dixisse fertur: Mei filii, delegi vobis praeceptorem eum, qui optimus et sapientissimus nostrorum hominum censetur, cui ego, vobis audientibus, iniunxi; ne vos Imperatores, sed liberorum atque discipulorum loco habeat, et ea vos priùs doceat, quae Principi fingendo, et omnibus virtutis officiis instruendo, necessaria sunt: quò demùm, si in posterum iis imbutos praeceptis, virtuti convenienter vitam agere videam, meorum bonorum et Imperii heredes relinquere iure possim. Nicephor 2. cap. 23. Cùmque idem vidisset


page 28, image: s032

aliquandò, suos quidem filios sedentes, qui Diadema gestarent, Arsenium verò stantem, eosque docentem; excandescens ait: Egóne sic tibi mandavi? Num tu eos Imperatores facis? Eius rei pot estas in solius Dei manu posita est. Simul abiectis diadematis; Praestat, inquit, piè mori, quàm impiè regnare. Mich. Glycas. annal. 3.

Sanè bonus Princeps, nisi bonis filiis Regnum relinquere non debet: id autem in Electivo tantùm Imperio facere potest. Undè Apollonius, lib. 5. apud Philostrat. ad Vespasianum. Filii duo tibi sunt ô Rex, et hi quidem (ut fertur) generosi; ipsis igitur fortissimè impera. Nam si illi aliquid fortè deliquerint, tibi profectò calumniam afferent. Minitare quoque, te illis Regnum non traditurum, nisi boni honestique esse persevera verint: ne tanquàm hereditatem aliquam Imperium existiment, sed quasi verae virtutis, honestatisque mercedem.

[Note: 9] Sed nos hîc tandem in hypothesi, nihil planè definimus, nec enim privatis de constitutâ deliberare Rep. concessum. Diuturnus quod firmavit usus, id observandum omninò: quippè in suo quae statu eademque manent, plus Reip. utilia sunt iis, quae vel meliora per innovationem inducuntur. Itidem ad bonum civem pertinere videtur; boni consulere Praesentem Rei publicae statum, et quantùm fieri potest in melius interpretari. Gruterus discurs. ad Tacit. 3. Quo itidem consilio, apud Anglos olim, ex Druidum instituto; de Republicâ nisi per concilium loqui non concedebatur. Ioh. Selden, lib. 1. Iani Anglorum. f. 25. Indeque iure merito, eos notat Bodinus, 6. de Rep. 5. à pr. antiquitate qui vetustissima Regna, quae à stirpe ducuntur, ad suffragia populi, libris pervulgatis, aut contionibus ac disputationibus traducere moliti sunt persuasibilibus. Et non iniuriâ malè Lysander audit, apud Plutarch. in vit. Lacedaemoniorum qui Regum constitutionem immutare, et duabus familiis, ad successionem quae


page 29, image: s033

solae admittebantur, adimere, omnibusque Spartanis communem efficere aggressus est: quòd utique, eâ si lege Reges designarentur, nullum sibi Spartanorum praelatum iri fidebat.

[Note: 10] At porrò, si maxumè de Rep. aliquâ constituendâ ageretur, variae coincidentes circumstantiae, populi inclinatio, et Status quas vocant rationes, magis quâm generales, et declamatoriae rationes perpendendae forent. Quò respicit Ich. de Serres, en l' Invent. de l' hist. de France, tom. 1. fol. 358. cùm de Reip. conversione, quae exstinctâ Carolinâ familiâ, in Galliis et Germaniâ est facta, in sequentia scribit: Les Francois n' estoient pas en moindre pouvoir que les Alemans, pour faire une Republique elective: mais leur humeur les reporta à ceste Royautè hereditaire, sans laquelle ils ne pourroyent subsister.

[Note: 11] In thesi verò, suique naturâ, praestantior electio videtur: confusio modò, vitiaque et abusus alii, bonis dexterè avertantur legibus. In turbatâ Rep. et leges ubi haut suffecerint, aut ubi non idonei sunt Optimates, idoneum ut eligant Regem; firmior et tutior est Successio.

Solus autem Deus, felicis largitor Successionis, et Electionis moderator prudentis, utramlibet potis est vere facere optimam: utramque propter peccata populi interdum reddit deterrimam; Regem in furore suo dat, et auffert in indignatione suâ. Tandem ut cognoscant viventes, dominari Excelsum in Regno hominum. Dan. 4. v. 17.