10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

Undecumque Clarissimi Viri, DOMINI VALENTINI VOLTZII, IN ACADEMIA Tubingensi quondam Antecessoris eminentissimi, Consilium; feminam semel à feudo per masculi exsistentiam exclusam, non semper ab eo remotam censeri, luculentissimè demonstrans. Quod Anno 1577. pro Lectione Auditoribus suis proposuit, et à Patre meo ULRICO BESOLDO, unâ cum aliis exceptum fuit.

VIsis diligenter accurateque perpensis, ex casu mihi proposito, et literis atque Instrumento investiturae simul transmissis atque exhibitis, sic sentioatque statuo. Torum negotium potissimùm in unâ quidem, sed eiusmodi quaestione, quae apud Dd. et Iuris Interpretes valdè sit dubia atque controversa, consistere.


page 246, image: s252

[Note: 1] Ac proptereà consultum omninò arbitror, ut ob dubium litis eventum, causa haec non ante in iudicium deducatur, quàm omnis via atque ratio transactionis, aequis conditionibus ineunda, diligenter fuerit pervestigata: quae si non successerit, nulloque modo apud Dominum feudi adversarium, obtineri potuerit; tunc causam hanc licet dubiam, multumque controversam, minimè tamen indiscussam relinquendam, sed bona conscientia suscipiendam proque tribunali tractandam peragendamque, eamque bono eventui committendam esse autumo. Video enim atque intelligo, iuris rationes et argumenta firma atque valida nobis minimè defutura esse; quibus sanè quod maximum haberi solet, multorum et magnorum, tam veterum quàm recentium Dd. atque Interpretum auctoritates plurimum suffragantur. Ita ut licet maximè commodum victoriae reportatum non fuerit; eiusmodi tamen causae susceptio atque persecutio, omni temeritate atque culpa vacare videbitur. Et quia saepè numero bona causa, uti aiunt, malèagendo perdi solet: praesentis causae rectè atque ritè instituendae peragendaeque viam demonstrabo, et iuri consentaneam, et causae huic ut opinor accommodatam.

[Note: 2] Principio igitur diligenter dispiciendum, atque pervestigandum arbitror: utrum si Pamphila feudi controversi possessionem nondum sit consecuta, eam alicuius interdicti remedio adipisci, vel si eam nacta sit in ea tueri defendique queat. Nam secundum Iurisconsulti Cai consilium, is qui destinavit rem petere animadvertere debet; an aliquo interdicto possit nancisci possessionem: quia longè commodius est ipsum possidere, et adversarium ad onera petitionis compellere, quam alio possidente petere. l. is qui destinavit. ff. derei vendic. Ac prima quidem facie dicendum videtur: Pamphilae nullum penitus interdictum, vel ad possessionem feudi primùm adipiscendam, vel eam iam nactam tuendam


page 247, image: s253

competere, ut quod ea ceu femina ius nullum in feuda praetendere possit. Constat enim feminas feudi minimè censeri capaces. cap. hoc autem notandum. tit. 1. de iis quifeud. dare possunt. et cap. silia. cum similibus. tit. de success. feudi in usib. feud.

[Note: 3] Ac quamvis feudum hoc de quo agitur masculis et feminis, ut ex in vestiturae literis apparet initio concessum fuerit: tamen cum Pamphila semel per Seium masculum, ab eius successione fuerit exclusa, perpetuo exclusa intelligitur. cap. quin etiam. ubi per cum text. communiter Feudistae id iradunt atque tenent. tit. Episc. vel. Abb. in usib. feud. Sequitur Curtius de feudis. parte 3. quaest. 22. n. 32. cum insinitis similibus suo loco infr. allegandis. Neque enim mors masculi feminae semel à feudo exclusae, patrocinari solet. Alex. consil. 20. num. 7. lib. 1. et consil. 114. num. 4. lib. 4. Dec. cons. 390. num. 4. ubi plures alios citat. Effectus namque masculi nativitateatque vitâ iam consumatus; eius morte restitui non potest, ut in specie tradit Tyraquellus in tractatu cessante causa. num. 98. et in limitatione 12. num. 14.

[Note: 4] Deindè cum haec exceptio iuris sit et in iure consistat, semperà domino statim et incontinenti probari posse censetur; ut quod ius certum sit, et finitum, nullamque probabilem dubitationem admittat, l. 2. ff. de iuris et facti ignorant. Bald. in l. postquam liti. vers. septima exceptio. C. de pactis et in l. ancillae in pr. C. de furtis. Alex. in addit. ad Bald. in l. vir bonus. ff. iudicatum solvi. Felin. in cap. exceptionem. num. 40. extr. de except. Atque ob id, ad ius articulis, quas postitionales vocant compraehensum, non est respondendum: ut quod id probatio censeatur probata, non vero probanda. l. or namentorum cum not. per Bart. ff. de auro et argento legato et Dd. omnes in l. 2. §. quod observari. C. de iureiur. propter calumni. dando.

[Note: 5] Exceptio sane haec iuris, quae dominium utile rei fendalis respicit, à Domino Pamphilae in feudi possessionem se intromittendam esse agenti atque petenti, obiecta; per iudicem omninò admittenda, atque secundum eam sententia


page 248, image: s254

pro Titio feudi domino pronuntianda videtur. In confesso enim est, Exceptiones probatu faciles, altioremque indaginem non requirentes; interdictis ad adipiscendam reialicuius possessionem experiuntibus obici, ipsoque agentes repelli posse; ut qui dolo petere videantur, id quod mox restituturi sunt. Bart. in l. 1. in sin. ff. quorum legat. et in l. sil. quorum bonorum, Dd. omnes in l. 2. C. de edicto D. Adriani toll. Alvarot. et alii Feudistae in cap. inter filiam. tit. si de feudo defuncti contentio sit, in usibus feud. Campegius in cons. 2. num. 9. in feudali. Gozadinus, consil. 60. n. 26. Iac. Philip. Portius consil. 1. num. 65.

[Note: 6] Sed his omnibus non obstantibus arbitror: Pamphilam Sei defuncti sororem, eiusque ab intestato heredem, ante omnia in omnium, nullo habito delectu bonorum, quae is tempore mortis possedit, sicque etiam in controversi huius feudi possessionem admittendam: neque feudi dominum ad eam missionem impediendam audiendum esse; quamvis erroneâ opinione seductus, se exceptionem suam confestim probare posse existimaverit, seseque ad probandam eam promptum paratumque esse obtulerit. Certi enim iuris feudalis est, controversia de feudo inter dominum et vasalli defuncti filiam, vel aliam personam cognatam eius heredem suscltatâ: interim donec de eâ controversiâ, cognoscatur, atque iudicetur, in feudi possessione, secundum interdictum quorum bonorum, vel constitutionem Iustiniani in l. ult. C. de edicto. D. Adr. constituendam atque collocandam feminam esse. per textum expressum iunctis iis quae ibidem notantur per feudistas, in cap. defuncto milite. tit. si de feudo defuncti contentio sit, etc. in usib. feudorum. Ias. et recentiores in d. l. finali C. de Edicto Divi Adrianitoll. Albertus Brunus consil. 1. num. 15. et consil. 83. in princip. in feud. Matth. de Afflictis decisione. Neapolitanâ 119. pulchrè Dec. consil. 424. fere per totum. Curt. Iun. cons. 41. num. 5. Socinus Iun. cons. 75. num. 28. vol. 1. Iacob. Philip. Curt. cons. 1. num. 18.

[Note: 7] Quae tamen missio in possessionem, ita facienda est, ut


page 249, image: s255

proprietatis causa domino feudi maneat illaesa atque integra: sic, ut is deinceps petitorio atque ordinario iudicio experiri, iusque suum quod sibi competere existimat prosequi queat. Nihil etenim iuris ad Pamphilam ob hanc in feudum immissionem, quod ad eius proprietatem attinet redire debet. Proprietas enim cum possessione nihil penitus commune habere intelligitur. l. natur aliter. §. nihil commune et l. permisceri. cum utrobique notatis per omnes Dd. ff. de acquir. possess.

[Note: 9] Quae res omnis clarior fiet, ubi adea quae superius in contrarium sunt adducta, fuerit responsum: sic autem paucis atque brevissime responderi existimo posse. Exceptionem quidem suprà pro domino feudi adductam, iuris esse et in iure, consistere: verum eam apperto manifestoque iure non subnixam; sed contradictionibus atque doctorum altercationibus ita involutam implicitamque esse, ut ea nullo modo certa et perspicua, sed plane dubia et obscura atque ob id prolixiorem altioremque indaginem requirere, et ad iudicium ordinarium atque petitorium reservanda discutiendaque videatur. secundum notat. per Bal. in l. cum personas. C. de reb. credit. ubi tenet: ius tum demum certum et clarum dici, quando probatis resignatisque libris, statim manifestè sese exhibet. Si vero quaestio iuris sit in qua diversae doctorum reperiantur opiniones, tum sane ius minimè certum sed omnino dubium atque obscurum videri, ad eamque dubitationem tollendam. in arbitros compromitti posse. Cui astipulatur Ang. in §. bonefidei. nu. 2. Inst. de act. Cuius verba ceu hunc rei explicandae valde apta et idonea, subücere libet. Sic autem intra cetera ait: Quod exceptio potest dici requirere altiorem indaginem, sive talis in dagatio procedat a facto et a facti probatione, sive à dubietate iuris; quia super illa non est indubitat et certa determinatio iuris: quod est valde notandum et mente tenendum. Quoties ergò exceptio, habet disceptationem vel dubitationem, in iure vel in facto dicitur requirere altiorem


page 250, image: s256

indaginem, et per consequens non potest opponi in causis brevibus summariis et exsecutivis: haec Angelus. Quorum, sententia plurimorum suffragiis colorari potest: è quorum numero sunt Bart. in l. qui Romae. §. duo fratres in sexta oppositione. ff. de V. O. Barthol. Socinus, in Rubrica. ff. de rebus dubiis Anth. Capicius decisione 10. num. 19. et seq. Corn. cons. 71. n. 1. lib. 3. Et pulchrè atque latè in consil. 10. num. 3. lib. 4. Iac. Menochius, de arbitrariis iudicum quaestionibus. quaest. 53. ferè per tot. lib. 1 Franc. Bursatus, cons. 74. num. 22. cum seq. Rolandus à Valle, cons. 22. num. 36. colum. 3. ubi notabiliter ait: quod quaestio iuris dubia aequiparetur dubio facti, quodque in ea altissima requiratur indago; atque ob id missionem in rei petitae possessionem, ob eam indaginem impedire non debere. Cui suffragatur, Cephal. cons. 21. lib. 1. in primâ eius consilii part. ubi in specie quasi hanc rem attingere atque decidere videtur. Idem, Cephal. in cons. 387. num. 11. libr. 3. ubi scribit: sententiam latam exsequi debere, licet dubia efficicatur per consilia et allegationes Doctorum. Ex quibus auctoribus maximum allegationum comulum coacervare atque exstruere qui velit facili operâ poterit.

[Note: 9] Hisita quae ad summarium atque possessorium iudicium spectant positis atque confirmatis, refutatisque contrariss, ad ordinarium plenarium atque petitorium iudicium erit progrediendum. In quo de utili ipsius fecudi Dominio, disputatio omnis atque disceptatio futura est: utri scil. ex litigatoribus, Domino titione an Pamphilae id adiudicari addicique oporteat. In cuius sanerei consideratione atque pervestigatione, bona exparte varia argumentorum rationumque momenta, ac rerum contrariarum pari lance exsequatarum aequabile pondus sese exhibet, inque contrarias sententias animum distrahit, affertque in deliberando ancipitem cogitandi curam. Grave. n. satis est et indecens, ut in re dubia certa detur sententia: can. grave. 11. quaest. 3. et in rebus


page 251, image: s257

ambiguis absolutum esse non debet iudicium. Canone habuisse, qui est ultimus. distinct. 33. Et quidem totius huius iudicii fundamentum atque firmamentum in unius illius, sed ut praefatus sum difficilis atque arduae quaestionis explicatione decisioneque consistere intelligitur: An sc. femina semel à successione feudi exclusa ppetuò exclusa manere debeat; sic ut ei, masculo etiam de medio sublato, nullus amplius ad successionem feudi pateat aditus. Ego sane non ante in hac quaestione aliquid respondebo atque definiam, quam omnia et singula quae possunt incidere pro utraque parte argumenta, fuerint adducta atque ordine quodam sibi invicem opposita. Sic ut causa haec in clarissima luce et oculis omnium constituta tenerius perspici, atque cognosci, et certius rectiusque de ea iudicari pronuntiarique queat.

[Note: 10] Ac principio quidem Titii Feudi ipsius domini futurique actoris intentioni suffragari, videtur textus expressus, in cap. quin etiam tit. Episc. vel Abbatem, etc. in usibus feudorum. Qui tex. sic habet: Quin etiam si quis eo tenore feudum acceperit, ut eius descendentes masculi et feminae illud habere possint, relicto masculo ulterius feminae non ad mittuntur. Quo textu cum praesens casus expressè decidi videatur, nullus omninò dubitationi locus censetur relictus. argumento l. ancillae. cum notatis per Bal. C. de furtis. verbum enim ulterius in textu positum, omnem etiam in futurum successionis spem feminis videtur ademisse easque in perpetuum à feudi successione exclusisse.

[Note: 11] Cuius textus decisio rationibus quibusdam confirmari solet, è quarum numero una est: quod ius succesionis semel exstinctum non possit amplius reviviscere. secundum Matth. de Afflictis in d. cap. Tum etiam argumento, l. quires. §. aream ff. de solut. l. si propatre. §. penult. ff. de in rem verso. Et l. qui liberatus. ff. de adoptionib.

[Note: 12] Alia ratio assignatur, quod feminae sub conditione


page 252, image: s258

intelliguntur vocatae, ita scilicet, si ma sculi non exstiterint, quae conditio masculo xtante deficere censetur. Castr. in cons. 191. num. 3. vers. item non obstat quod iste Iacobus. parte 2. Corneus cons. 24. num. 24. et 30. volum. 2. Gozadin. cons. 53. et Cacheranus decisione Pedemontana 23. num. 18. quam rationem Castr. in citato cons. hisce verbis exprimit. In feudi successione, inquiens, etiam si sit receptum pro masculis et feminis, feminae admittuntur sub conditione si masculi non sunt tempore, delatae successionis; aliàs repelluntur ac si pro eis non fuisset receptum: §. quin etiam tit. Episc. vel Abbatem et §. filia. desucsess. feudi in usibus feud. et per consequens, omnis earum proles sicut repelleretur, ac si pro feminâ receptum non fuisset: ut in cap. 1. §. hoc autem notandum de iis qui feudum dare possunt. deficit enim conditio sub qua censetur fuisse facta investitura pro feminis, scil. defectus masculorum. Et ex hoc sufficit ad perpetuam exclusionem feminarum: licet masculi posteà deficiant. Sicut è contrario exsistentia conditionis, sufficit ad perpetuam admissionem, licet postea deficiat. l. si quis heredem. C. de instit. et substit. etc. Haec Castrensis.

[Note: 13] Hanc alia sequitur ratio sive aliud argumentum: quòd ubi feminae exstantibus masculis per statutum à successionibus hereditatis paternae excluduntur; femina semel per masculum exclusa, in perpetuum exclusa manere debeat. Bart. in l. fin. ff. ad SC. Tertullian. Baldus in auth. sed et siquis. et in Lin quibus C. de secundis nuptiis, atque in cap. quin etiam per eum textum. tit. Episcop. vel Abbatem. in suibus feudorum Dec. cons. 87. circaprinicp. Latè albertus Brunus in commentariis suis super statutis excludentibus feminas artic. 10. princip. quaest. 5. num. 65. ubi rationes subicit in haec verba; Quia (inquit) in successione ab intestato ille admittitur qui est proximior tempore, mortis: §. ita demum. Inst. de hered. quae ab intest. deferuntur. l. 2. §. proximum. ff. de suis et legit. l. si eum. cum ibi notatis. ff. de condit. instit. unde cum talis femina tempore mortis defuncti non


page 253, image: s259

sit proximior sed masculus qui ei praefertur: ex formâ statuti merito talis femina non succedit. Ubicumque enim loquimur de praelatione alicuius alteri faciendâ, inspicimus tempus quo successio acquiritur. Adeò quòd ille qui tunc praefertur, efficitur perpetuus haeres, et transmittit et alterum semper excludit. §. proximus Inst. de legit. agn. successionel. fin. ff. desuccessorio editcto. Adidem facit; quia postquam hereditas patris fuit per filium adita, caepit esse hereditas filii, sive alterius adeuntis, l. sed si plures. §. filio. ff. de vulg. et pupill. Et notatur in l. 1. §. veteres. ff. de acquir. possess. Adeo ut postquam filii facti sunt heredes, non sit amplius de patris heredita te tractandum. item semel et simpliciter exclusus, perpetuo censetur exclusus: quia quandoaliquid descendit ab aliquo, ita quod ad alium pervenit, exclusio censetur perpetua. l. in quibus. et quod ibi dixit. Bald. post. gloss. C. de secundis nupt. Haec Albertus Brunus. Cuiomnino consequens esse apparet, idem statui decidique oportere, quando feminae ex pacto, ob masculos à parentum vel tota hereditate vel re aliqua singulari arcentur atque removentur. In confesso namque est, argumentationem à pactis ad statuta, et viceversa in statutis ad pacta in Legibus esse frequentem: l. non impossibile per notataper Bart. et alios. ff. de pactis. Prolix. tradit Nicolaus Everhardi, in Topicis in tot. loco à pacto ad legem et statutum, vel consuetudinem.

[Note: 14] Huc addi potest, quod soemina semel admissa in perpetuum admissa censetur. Ex quo consequi videtur, eam semel exclusam perpetuum exclusam manere debere. Cùm contrariorum eadem sit ratio et disciplina. secundum Curt. in tract. feudali parte 3. quaest. 28. sub finem.

[Note: 15] Qui bus in super accedit crebrior Feudistarum sententia in d. cap. quem etiam, ubi tenent atque concludunt: feminam semel à successione feudi exclusam, eam deinceps ad id amplius non esse admittendam. Denique plaerique ex facto consulti, ita respondisse leguntur. Ancheranus consil. 220. certa


page 254, image: s260

prece. Paul. Cast. cons. 192. num. 3. part. 2. Alex. cons. 29. sub fin. lib. 1. Albertus Brunus cons. 79. num. 7. Dec. consil. 390. num. 4. Parisius consil. 12. num. 7. consil. 22. num. 15. cons. 23. num. 50. et 53. part. 1. Marianus Socin. Iunior. consil. 140. num. 6. parte 2. ubi inquit; Quòd ab ista regulâ et communi opinione non sit aliquo mod recedendum. Latissimè Tyraquell. in repetit. l. si unquam in verb. susceperit liberos. num. 193. cum 2. seqq. C. de revocand. donat. Et in tractatu suo cessante causa num. 98. atque in limitatione ibi 12. num. 14. Alex. consil. 170. pertotum. ubi scribit: hanc opinionem tam esse approbatam et canonisatam per Dd. ut de eâ non sit dubitandum, maximè in iudicio. Marcus Mantua consil. 23. lib. 1. Iac. Heinrichmannus consil. 1. num. 477. tomo. 1. Ioh. Fichardus inter communes opiniones Baptistae à Villalobos in v. filia nu. 20. Franc. Bursatum ceterosque recentiones hac in parte prudens praetereo.

[Note: 16] Adhaecomnia,huic opinoni adhaerendum vidatur non solum tum, cùm feminae simpliciter sine ullâ temporis distinctione fuerint exclusae: verum etiam quando verba in vestiturae aliquem temporis tractum continere videntur. Ut putà cùm eiusmodi verborum tenore: donec, quousque, et quamdiu (atque his consimilia verba) exstiterint masculi. Opinio enim et sententia existimantium feminas per hasce dictiones quasi suspensivas exclusas; posteà masculis decedentibus atque de medio sublatis, ad successionem feudi admittendas esse; à magnis et praeclaris viris repraehensa refutataque esse legitur. Ut refert et tenet Marianus Socinus Iunior, in cons. 114. num. 6. et 7. volum. 2. Contrarium quoque tenuerunt duo celebratissima collegia Italiae, videlicet Senense. et Paduanum. Atque Marianus Socinus in consil. 66. col. ult. plurima adducit urgentia fundamenta, eamque in puncto iuris posse procedere affirmat. In sequentia scribens: licet in statutis et in materia successionis ab intestato, tenendum sit in practica quòd fiat dicta redintegratio. Tamen videtur


page 255, image: s261

posse dici, quod non ita sit dicendum in feudis. Et ratio diversitatis videtur, maxumè esse in promput. Nam in hereditate, id videtur tenendum: quia in ea femina cum masculis de, iure communi concurrit, et sic dicim us esse in materia indifferenti; propter quod statutum contrarium disponens debet in quantum potest strictè interpretari, ut minus laedat ius commune. per iura et doctrinas vulgares. At in feudo contarium est; quia regulariter feminis non competit, et dicrtur de se et de iure communi materia differens, id est, solis masculis competens: cùm Feudorum feminae sintincapaces. Unde si investitura aliquo modo vocet feminas; cùm, id sit contra ius commune, debet strictius interpretari, ut minus ius commune laedatur: Et sic videtur quòd dici possit; quod in feudo procedere possit illa opinio, pro qua praedicta Collegia consulerunt: et sic quod semper femina à feudo et semel exclusa perpetuo dicatur exclusa. Haec Socinus Iunior.

[Note: 17] His omnibus in mediumallatis pro domino Titio, afferemus iam, et ex opposito collocabimus alia argumenta, qubis Pamphila rea, actionem intentionemque Domini actoris excludere posse videtur. Ac principio pro defensione reae Pamphilae adduci potest textus expressus in cap. filia de feudi success. ubi textus sic habet, Filia vero non succcedit in feduo; nisi investitura fuerit facta in parte, ut FILII et FILIAE succedant in feudo, tunc enim succedit filia, filiis non exstantibus. Vel cinvestitae fuerint de hoc feudo paterno. Verba enim illa in textu posita, tunc enim succedit FILIA FILIIS NON EX TANTIBUS; non ad praesentis tantum sed etiam ad futuri temporis tractum respicere, pluresque casus complecti intelliguntur: sic ut filiae non solum eo casu ad feudi successionem sint admittendae, quo masculus nullus in lucem fuit editus; sed etiam quo natus est masculus; deinceps verò, velante vel postquàm in feudum


page 256, image: s262

successit morte est interceptus. Etenim non extare dicitur et is, qui in rerum natura numquam fuit, et etiam is qui semel exsistens, posteà rebus humanis est exemptus.

[Note: 18] Deinde alius quoque defensioni reae Pamphilae suffragatur textus, qui exstat in cap. si duo fratres, in fine, de feudo Marchiae, Per quem textum, feudum acdeptum eo pacto, ut feminae etiam succedant, comparari videtur feudo novo accepto à duobus fratribus, hoc pacto; ut sibi mutuo succedant. Certum autem est, quòd in dicto textu uterque frater fuit prius in vitâ: et tamen sibi succedunt. Ergò quoque si semel masculus vixit et posteà moritur, femina quae superest; ex dicto pacto ad successionem admittenda videtur: propter comparationem ibi factam. secundum Sonsbeccium loco inferius citando.

[Note: 19] Liquido etiam apparere atque probari posse videtur, ex rextu in cap. unico. de eo qui sibi vel heredibus suis, quòd feminae ob masculos non in perpetuum exclusae, sed ad tempus duntaxat quodammodo suspensae censeantur, secundum, verba textus ibi: non enim patet locus feminae in feudi successione donec masculus superest ex eo qui primò de hoc feudo fuerit in vestitus. Quae ratio cùm sit generalis, licet text. specialiter de certo aliquo, atque limitato quasi investiturae tenore loquatur: minimè tamen ad eum casum restringenda, sed ad alios etiam accommodanda videtur. Quando enim lex est specialis, ratio autem generalis; tunc lexgeneraliter est intelligenda atque interpretanda. l. regula est. §. si quis ius ignorans, et §. fin. ff. de iuris et facti ignorantia. Ex natura enim consuetudinis feudorum fit interpretatio investiturarum: quae quantum cumque capiant masculos et feminas; tamen sunt intelligendae, ut feminae numquam admittantur, donec masculus superest, secundum Alvarottum et omnes Feudistas, in cap. similiter. 1. de capitaneo, qui curiam vendidit.


page 257, image: s263

[Note: 20] Suffragatur his pervulgata illa doctrina: quòd si statutum excludat feminas donec vel quamdiu masculi superstites fuerint; non dicitur femina perpetuò exclusa sed donec duraverint masculi. His autem deficientibus posteà ad successionem admittendae esse dicuntur. Bald. in l. fin. in 1. colum. ff. ad SC. Tertull. Bart. Castrens. Alex. et Corn. in l. 2. C. de. lib. praeteritis. ias. post alios. in l. gallus §. et quid si tantum. ff. de lib. et posthumis. Dec. consil. 87. in fin. Socin. consil. 92. col. pen. lib. 1. Latè Marianus Socinus Iun. consil. 1. circaprinc. volum. 1. pulchrè et eruditè admodum Ancheranus consil. 122. num. 12. ubi sic scribit: Ista verba donec, quamdiu, quoad vel quousque non sunt perpetuò exclusoria filiarum; sed eas certo modo per exsistentiam quarundam personarum, et earum contemplatione et favore ad tempus impediunt. Nam haec verba habent in se conditionem. l. 1. §. fin. et l. ambiguitatem. ff. de usufruct. Temporalitatem autem ad exclusionem perpetuam trahere, non debemus. cap. ex literis de constilut. l. Epistola §. fin. ff. de pactis. Et certè aliud est suspendere, aliud perimere: et haec suspensio et cessatio, in aliis etiam iuris articulis reperitur. ut notatur in l. 2. ff. de verb. oblig. l. qui res. §. aream. ff. de solut. cap. ad haec. de appellat. cap. non est vobis. de sponsalibus. Quae autem tempore suspenduntur, eo finito ad naturam suam redeunt, ut notatur in Clem. 1. de decimus. Et haec suspensio in hereditatibus deferendis, reperitur in materia. L. Corneliae et postliminii. l. illa institutio §. is qui. de hered. instit. ubi omnia iura in persona eius in suspen socontinentur, non opprimuntur. Et paulò pòst dicit: quòd quandoque interdicitur aliciactus successionis, quandoque duntaxat suspenditur. Haec inter se differunt evidenter. Nam quando actus successionis interdicitur, tunc tollitur habilitas succedendi, et in eo non producitur ipso iure: adeò quòd in continenti sequenti facit locum. l. si necesse. §. si deportatus. ff. de bonis libertorum, l. 1. §. filium. ff. de bonorum possess. contratabulas. et quod notatur in l.


page 258, image: s264

intercidit. ff. de condict. et demonstrat. Sed quando suspenditur actus successionis in eventum alicuius conditionis, vel mutationis status personae: tunc ius succedendi quo ad effectum, dicitur in suspenso. Oritur enim; sed non efficaciter. Ex quibus Ancherani verbis, recte ad praesentem casum videtur inferri; quòd feminis non interdicitur actus succedendi, sed suspenditur, in eventum incerti temporis vel conditionis, ut patet ex verbis in d. cap. unico, de eo qui sibi vel heredibus suis, etc. ibi non enim pater locus feminae in feudi successione, donec masculus superest. Sublato ergo masculo; suspensio, ut iterum inquit Ancheranus, impeditiva successionis filiarum videtur submota. Nam suspendendo successionem feminae adincertum tempus; videtur disponere, quod in illud tempus succedat, licet hoc non exprimat. l. si servo legato. §. sitestatur. cum similibus per Ancheranum sura citato consil. nontanter allegatis.

[Note: 21] Accedit et illud etiam: quòd in feudo simpliciter prius à femina acquisito, ex omnium Docotorum sententiâ succedunt filiae deficientib. masculis, licet masculi aliquandiu feudum possederin,t Dd. in c. unico de feudo feminae et in c. unico de susccess. fratrum. et cap. 1. de natura successionis feudi. Cum itaque feudum hoc pacto acceptum, ut feminae etiam succedant, feudo co~ paretur femineo consequens omninò apparet; feminam per masculum semel exclusam, eo deficiente ad feudi successionem admittendam esse. Cuius quoque opinionis confirmandae gratiâ adduci possunt ea quae in specie ut loquimur respondit Marianus Socinus Iunior consil. 104. num. 12. volum. 2. ubi sic scribit: Saepè ciratum §. quin etiam. deberi intelligi feminam ulterius non admitti, sc. donec masculus superest: prout dicitur in cpa. de eo, qui sibi vel hered. suis. Per quem textum videtur sic declarandus textus, in dict. §. quin etiam Ubi etiam subicit, se reperisse, quòd ita signanter hunc textum declarat Fulg. in cons. 2. et consil. 12. colum. 2. vers. Si quis


page 259, image: s265

planè. Deindè etiam dicit; quòd ille §. quin etiam, loquatur respectu successionis faciendae tamquam in feudo paterno. Verum esse enim quòd eo respectu semel exclusa femina, ulterius non adminttatur, etiam quod cesset causa exclusionis per mortem asculi quia femina non redibit ad patris successionem, ut ibi. Ex eo tamen non impeditur venire ad successionem illius masculi, postremo decedentis, iuxta tradita per Dd. in. l. 1. §. veteres. ff. de acquir. possess.

[Note: 22] Idem etiam Marianus Socinus Iunior, hunc §. quinetiam. plenius explicare videtur, in consil. 76. nu. 111. cum 2. seqq. volu. 1. Ubi in sequentia verba scribit: cap. quin etiam, procedit, quand investitura dicit pro descendentibus masculis et feminis. Nam tunc si à successione patris filia per masculum fratrem excluditur, si postea frater moritur, femina soror non vocatur: quia non est vocata nisi ut descendens, et tunc non veniret ut talis sed ut transversalis, quia soror. Et cùm regula sit, feminam in feudis non succedere nisi expressè dictum sit, illa non admittitur, cùm investitura solum de descendente loquatur. Vel secundo respondendo dici potest, quòd dict. §. quin etiam. intelligi debeat, ut ulterius femina non admittatur, scil. donec masculus superest. Ut dicitur in cap. 1. de eo qui sibi vel hered. suis. per quem textum videtur dari ista declaratio ad dict. §. quin etiam. ex vi enim illius dictionis donec, femina non videtur simpliciter exclusa, sed suspensa ad vitammasculorum; prout dicimus in simili, si ex formâ statuti, femina non succedat donec exstiterit masculus, ut declarat Bald. in l. fin. ff. ad Tertullian. cum similibus ibidem allegatis. Vel tertio responderi potest, quòd procedit respectu successionis faciendae, tamquam in feudo paterno. Verum. n. est, quod tunc semel exclusa femina, peretuò dicetur exclusa, etiam, quod postea cesset causa exclusionis, id est, quòd masculus excludens decedat. Non enim femina redit ad patris successionem, ut ibi: sed ex hoc non impeditur venire ad


page 260, image: s266

successionem alterius coniuncti, putà fratris vel patrui. Hactenus Socinus Iunior.

[Note: 23] Denique et multorum aliorum praeclarissimorum Iureconsultorum auctoritate, haec sententia defendi posse videtur; ut colligitur ex iis quae annotavit Iohan. Fichardus, inter communes opiniones Baptistae à Villalobos, in verb. filia nu. 60. ubi sic scribit: Contrariam tamen sententiam tenuerunt multi clarissimi Iureconsulti, tam veteres quàm recentiores; nempè verò Iac. de Belviso, cuius excellens est inter Feudistas auctoritas, adeò ut vulgo dicatur eum omnium optimè textus feudales, ut quos septies publicè praelegerit intellexisse. Item Iacobus de Ardiyone. (Cuius imiliter auctoritas in, materia fuedorum maxima est; ut de eo scribit Tyraquellus, in l. si unquam. in verb. donat. largitus num. 15. C. de revocand. donat.) in sua summa feudorum, in tertia parte sub tit. de feud. successione vers. unde videtur. Martinus Laudensis in d. §. quin etiam. Petrus de Monte forti, quem refert Matthaeus de Afflictis in d. §. quin etiam. qui tenuit omninò sororem succedere fratri in dicto casu. Quia licet (inquit) soror non sit de descendentibus fratris, de cuius successione agitur, tamen est de descendentibus eius cui successio facta est modo praedicto, videlicet ut eius descendentes masculi et feminae feudum habere possint. Item quia non est exclusa ex formâ concessionis feudi sed admissa potiùs, conditionaliter tamen, et sicetiam, interim stat in suspenso. Et istam eius sententiam non video ibidem à Mattheo de Afflict. repraehendi: sed eandem potius sequitur, in casu scil. expressi pact. maximè nu. 10. et seq. Exrecentioribus autem contra praedictam communem, in favorem filiarum consuluerunt, Carolus Ruinus consil. 9. vol. 1. Parisius consil. 22. 23. parte 1. Ieronimus Gratus. consil. 9. vol. 1. Marianus Socinus Nepos sive Iun. consil. 76. num. 112. vol. 1. Iohan. Baptista Ferretta consil. 106. in princip. Cephalus Ferrariensis, consil. 30. num. 34. cum. seq. et plenius 96, et seq. libr. 1.


page 261, image: s267

Denique omnium diligentissime et elegantissime hanc posteriorem sententiam, contra praedictam communem opinionem propugnat Francisc. Sonsbeccius in 9. parte suorum comment. feudalium. n. 113. quem puto cuivis veritatis amatori satisfacturum. Quam opinionem et ego tamquam veriorem et aequiorem aliquoties consulendo sum secutus, non attenta communi opinione; quae utcumque magnae sit existimationis, tamen et falli potest et falsissima saepè numero (quod demonstratione non indiget, cum sit manifestissimum) inventa est. Nuperrimè cum editi essent in lucem doctissimi et diligentissimi Iurisconsulti, Iulii Clari Alexandri aliquot in iure civili tractatus, reperi illum quoque libro 4. in §. feudum quaest. 8. vers. sed quid è converso, etc. hanc nostram contrariam opinionemesserere. Etsi enim ibidem ipse quoque fat eatur superiorem esse communem: tamen mox subiungit haec verba, quae tamen semper visa fuit dura, saltem quando agitur inter feminam ipsam quae sola superest ex progenie primi investiti, et dominum. Benè posset procedere textus in d. §. quin etiam. et communis opinio, quando ageretur inter feminam et alium agnatum, in casu in quo masculi et feminae essent vocati in investitura secundum gradus proximitatem; ut proximis annis contingit disputari in quodam feudo in, partibus Pedomontium. Sed què ad ipsum dominum, crederem absolutè quòd existente feminâ, licet per masculum exclusa semel, quae esset ex vocatis in investiturâ, feudum. non apperiretur domino. Et sanèe ego quoque eam verissimam puto. Hactenus Iohan. Fichardus.

Rationes decidendi.

[Note: 24] His ita positis sibique invicem oppositis argumentis, atque rationibus, Ddque auctoritate, facilè intelligimus decisionem propositae quaestionis valdè difficilem. Ac forsitan existimabit quispiam, in hac difficultate nihil videri consultius,


page 262, image: s268

quàm ut maioris turmae atque turbae viam ingrediamur, camque quocumque ierint sine cunctatione fuerimus insecuti; sicque secundum crebriorem Doctorum sententiam, in quaestione hac pernuntiaverimus: videlicet feminamsemel per masculum à feudi successione exclusam, perpetuo exclusam videri; acconsequenter, hoc in casu Pamphilam, sororem; semel per fratrem Seium à paterni Semproniani seudi successione depulsam, eo deinceps etiam mortuo ad cius successionem non amplius admitti, sed id feudum ad Dominum reverti debere. id quod ego etiam sine ulla haesitatione faciendum putarem, nisi metus esset ne comprobatione huius sententiae, alias in communes sententias graviter committere, ea rumque auctoritatemattenuare, vel saltemattentam voluisse videar. Est enim regula, et una quasi maxima omnium fere Feudistarum, aliorumque Doctorum voce atque fama passim celebrata, quae exstat in cap. unic. de co qui sibi heredibusve suis masculis, etc. hisce verbis sue significationibus concepta et expraessa: Non enim patet locus feminae in feudi successione donec masculus superest, ex eo qui primode hoc feudo fuerit inverstitus. Iuxta quam regulam, multa placita Feudalia generaliter loquentia, distingui et quasi limitarisolent. Quamvis igitur in cap. quin etiam. tit. Episcopum vel Abbatem, etc. investiturae formula, masculos et feminas coniunctim, et per copulam (et) comprae hensos, atque ad feudi successionem vocatos fuisse videamus; tamen, ea investiturae formula, contra vim et naturam verborum, secundum commemoratam proximè regulam sic interpraetatur, distinguitur atque limitatur: ut videlicet femina licet pariter cum masculo ad successionem feudi fuerit vocata, cum eo tamen non succedat; neque ad feudum admittatur, Donec scil. masculus superest. Quemadmodum etiam gloss. et Dd. in d. cap. quin etiam. regulam illam è citato cap. un. allegant, atque comprobant.


page 263, image: s269

[Note: 25]Ex hac quoque regula explicari distinguique solet textus, in cap. unic. de feudo feminae: ubi refutatur opinio existimantium, feminas in feudo femineo et materno, sine speciali pactonon posse succedere. Qui enim sic argumentantur: Si feudum ideo quodest femineum, transit in feminas, eadem ratione quia est femineum transit in eas masculis exstantibus; eorum sane argumentatio, sive minus idonea vel etiam inepta refelli explodique poterit: propterea quod regula exstat notissima, Feminas donec masculi supersunt in feudo non succedere. Quemadmodum Alvarott. in d. cap. unic. id tradit. Hinc est quòd idem Alvarott. scribit, in cap. si mulier. infr. de capitaneo qui curiam vend. ex natura, inquiens, fit interpraetatio investiturarum, quae quantumcumque capiant masculos, et feminas; tamen est intelligendum, ut feminae numquam admittantur; donec masculus superest. Quo in loco citat regulam in d. cap. v. de eo qui sibi, etc. compraehensam. Cui omninò adstipulatur, quòd ob eandem regulam significantius, atque Iucidius tradit Gozadinus consil. 9. num. 59. ubi inquit, quando feminae, vel ex pacto, vel ex natura feudi sunt admissae, semper exstantibus masculis exclusae dicuntur; non, perpetuo aut simpliciter, sed temporaliter. Ex quâ sanè regula sic communi, imo unanimi Doctorum animad versione notata, eorumque sententia insuper probatâ atque receptiâ, infallibili consequentia sequi videtur, feminas numquàm per masculos à feudi successione in perpetuum exclusas; sed tantummodo ius successionis ipsorum in suspenso contentum videri. Ut videlicet exstan tibus masculis, eae cum iis non admittantur: iis verò quocumque tandem tempore deficientibus atque morte interceptis in feudo succedant, quando videlicet cum masculis ad eius successionem sunt vocatae, vel quando feudum est femineum aut maternum.

[Note: 26] Est enim non modo communis, sed planè concors atque unanimis sententia, feminas à feudi successione non


page 264, image: s270

absolutè et simpliciter, sed per suspensivas, uti vocant, dictiones, veluti, donec, quamdiu masculi supersunt exclusas; minime eo casus exclusas, sed potius ad feudi successionem vocatas videri: etiam quo casu masculi iam in feudum successerint, deinceps verò vitam cum morte commutaverint. ut constat ex Bald. Alvarot. Praeposito. Afflict. in citato saepius §. quin etiam, et ex Curt. in tract. de feud. parte 3. §. 1. num. 32. vers. secundo limitatur. Cuius verba ceu speciali nota digna subicienda sunt, quae sic sonant: Secundo limitate regulam praedictam, et communem conclusionem (scil. feminam semel exclusam perpetuo exclusam esse) non procedere quando pactum adiectum invesiturae diceret; quòd femina non succederet, donec masculus superesset: quia nunc licet femina esset per masculum exclusa, deficiente masculo admitteretur postea femina. Bonus est textus cum ibi notatis in cap. n. de eo qui sibi vel hered. masculis, etc. Haec Curtius. Sed obiecerit quispiam ex hisce Curtii verbis, sententia haec à te proposita potius refellitur quam astruitur. Curtius enim, dices, expresè loquitur de casu, quo formula investiturae hisce verbis est concepta. Constat autem longe aliam atque dissimilem esse investiturae formulam in §. quin etiam compraehensam. Ibi enim neque dictio haec DONEC, neque ulla alia consimilis posita reperitur. Breviter ex praedictis respondeo: secundum communissimam, receptissimamque sententiam atque regulam, investiturae formulam, quâ masculi et feminae coniunctim ad feudi successionem vocantur, semper ita interpreatari solere atque debere, ut femina non admittatur donec masculus superest. per text. expressim d. cap. de eo qui sibi vel. etc. quae consuetudinis interpretatio omnibus investituris masculos et feminas coniunctim compraehenden tibus, tacitè semper inesse intelligitur. Unde eius omissio, vel expraessio, conditionem aut constitutionem iuris, vel consuetudinis observationem non mutat. argumento l. non recte. C. de


page 265, image: s271

fideiuss. Hinc Socinus Iun. in consil. 76. num. 112. et seq. vol. 1. et consil. 104. num. 12. volum. 2. (quae consilia superius quoque à nobis citata sunt) in haec verba notabiliter scribit, videlicet; quod d. §. quin etiam. intelligi debet, ut ulterius femina non admittatur. scil. DONEC MASCULUS SUPEREST. ut dicitur in cap. v. de eo qui sibi, etc. per quem textum videtur clara ista declaratio ad §. quin etiam. Ex vi enim illius dictionis DONEC: femina non videtur simpliciter exclusa, sed suspensa ad vitam masculorum, etc. Hactenus Socinus.

[Note: 27] Deinde animum meum de hac communi opinione, quod scil. femina semel exclusa perpetuo exclusa manere, debeat, suspensum detinet, rationum argumentorumque, quibus ea suffulta est, quasi fragilitas, atque imbecillitas, contrariaque opinionis firmitas atque robur. Ubi enim animadversum fuerit contrariam opinionem, non quidem communem; melioribus tamen rationibus atque argumentis subnixam esse, non poterit fieri, quin repraehensionem incurrat: quevod dum communem opinionem sequi volo, in communem opinionem graviter committere, eiusque auctoritatem, ceu religionem violare videar. Est enim communissima, ut sic dicam, opinio; à communibus opinionibus recedendum esse, quando contrariae opiniones firmioribus atque validioribus rationibus et argumentis sunt nixae et fultae: ut de hac communi opinione locupletissimus est testis Baptista à Villalobus. in communibus suis opinionibus. in v. communis opinio. in p. Inter alios citat Curtium Iunior. consil. 63. num. 3. Cuius curtii verba cum huic rei plurimùm servire videantur, breviter dictare libet. Sic autem scribit: Puto necessario indagandum, pro qua opinione sunt fundamenta magis solida et urgentia. Sienim probavero communem opinionem posse convinci veris et solidis fundamentis; succedet alia vera et communius conclusio, quod licet à communi opinione non sit discedendum: hoc limitatur, nisi opinio pauciorum Doctorum,


page 266, image: s272

vel unius fundaretur meliori et subtiliori ratione. Et deinceps, multis et variis allegationibus adid probandum interpositis, in haecverba concludit: Si igitur probavero, quòd communis opinio supra primo loco relata, convincatur veris et solidis fundamentis, habebo communem opinionem prome, imo opinionem omnium, quod potero abista communi opinione recedere. Hactenus Curtius Iunior. Quam rem pluribus confirmat Curtius Sen. in cons. 56. num. 4. cum aliquot sequentibus.

[Note: 28] Quodigitur ad eas rationes attinet, quibus communior opinio in hac à nobis proposita quaestione niti solet, duae sane priores superius recitatae, quaeque sociae ac ognatae sunt, nihil ad rem pertinere videntur. Verum quidem est, quòd ius semel exstinctum, non amplius reviviscere; quodque persona ad successionem alicuius rei sub aliqua conditione vocata, deficiente conditione, ab eâ successio remotavel potius numquam vocata fuisse intelligitur, per iura superius citata. Sed quòd iuxta propositam in cap. quin etiam. speciem, femina sub conditione eâ, si masculi non exstiterint ad feudi successionem sint vocatae, id quidem à supra scriptis Dd. dicitur allegaturque; sed ab iis nullo textu, nulla consuetudinis auctoritate, nullaque iuris ratione hactenus est probatum atque demonstratum. Neque enim textus cap. quin etiam huic rei probandae adhiberi potest. Cum enim is textus magnae huius litis atque controversiae sit materia, nequaquam poterit eius esse censura; neque etiam commemorata conditio, velex verbis, vel ex mente et sentcntia eius textus pervestigari, eruique poterit. Quin imòcontrarium eoex textu luculenter admodum apparer, quòd videlicet feminae non sub conditione illa: Si masculi non exstiterint, sed per copulam et coniunctionem E T, cum masculis ad feudi successionem sint vocatae. Quemadmodum ctiam Bald. Alvarott. et Praepositus in eo ipso cap. quin etiam. disertè et expressè dicunt, quod


page 267, image: s273

scil. femina non in cnditione, sed in copula sit posita. Quòd si quispiam huic rationi, feminas nempè sub dictâ conditione vocatas esse, ob id mordicus inhaerere voluerit, quod ea ratio â plerisque sit adducta, atque recepta, vel potius de mente om nium esse videatur, ut testatur Ruinus: in consil. 9. num. 7. vol. 1. is apud animum suum diligenter considerare debet, quomodo gloss. et crebriorilla Feudistarum opinio, in cap. quin etiam. tueri defendique possit, existimantium; feminam à feudi successione non repelli, si natus masculus illicò post nativitatem ex hâc vitâ decesserit. Si enim feminae sub conditionead feudi successionem intelliguntur vocatae, si scil. masculi non exstiterint, masculo sanè in lucem edito statim conditio adimpleta censetur, licet is confestim inter ipsas obstetricis manus obierit. Satis enim esse putatur, conditiones momento adimpleri: l. exfacto. §. fin. ff. ad SC. Trebell. cum similibus hoc loco per Bal. et alios citatis. quas leges communiter sibiipsis opponunt, earumque legum sententiam ceu claram manifestam atque veram non negant, sed tantum negant assumptum; quod videlicet feminae sub conditione ad feudi successionem intelligantur vocatae. Quamvis igitur utraque res, crebriore doctorum calculo videatur probata atque recepta; tamen alterutram sententiam falsam esse, alterique cedere necesse est. Si enim feminae sub eâ conditione, si scil. masculi non exstiterint, ad feudi successionem intelliguntur vocatae; consequitur eam conditionem nativitate masculi statim fuisse adimpletam, licet is ilico decesserit. Ac proptereà crebriorem illam falsam esse sententiam, putantium feminam à feudi successione non excludi si natus masculus ilico mortuus fuerit. Quod si quis vero hanc sententiam communem veram esse contenderit, quod nativitas masculi ilico decedentis feminam à successione non removeat; eum fateri necesse est, alteram illam falsam esse, quòd feminae sub conditione commemorata, censeantur vocatae.


page 268, image: s274

[Note: 29] Nihil etiam momenti habet tertia illa ratio, ex statutis quae masculis exstantibus feminas excludere solent collecta. Nam longè alia et dissimilis statutorum illorum, quam pactorum, de quibus in praesentia tractamus est ratio. Cùm primùm enim secundum illa statuta filius masculus solus, exclusâ filiâ feminâ sorore sua, paternae hereditati sese immiscuit, patrique haeres exstitit, statim de sinit esse hereditas patris et incipit esse patrimonium filii. Sic, ut filio è vitâ deinceps excedente, non amplius de paterna, sed ipsius filii hereditate agendum tractandumque, eaque hereditas vel ad proximos ab intestato, vel in testamento scriptos heredes transmittatur. Infeudorum verò successionibus res ita comparata est, quòd filio patri, qui feudum acquisivit succedente, si ipse deinceps filium quoque reliquerit, quod hic filius atque nepos non patri sed avo suo, qui primò feudum nactus est, succedit. Atque sic deinceps de pronepotibus abnepotibus omnibusque in infinitum descendentibus iudicandum est. Certi enim indubitatique iuris feudalis est, feudorum beneficia non ut allodia iure hereditario, sed ex gratuita dominorum eacon cedentium benevolentiâ vasallorumque primum ea acquirentium provisione, pacto vel stipulatione in successores deferri solere. Alvarottus et alii Feudistae. in cap. unico. An agnatus vel defuncti filius, etc. Bart. in l. ut iur isiur andi. §. si liberi. ff. de operis libertorum. Late Albertus Brunus. consil. 18. num. 14. et seq. in feudali. Paris. consil. 23. num. 135. parte 1. Quare etiam receptum est, ut cùm feu dum ab alia hereditate defun cti censeatur disiunctum, quòd agnatus ea repudiata, feudum solum acceptare possit. d. cap. unic. cum not. per Feudistas.

[Note: 30] Exeâdem ratione et illud descendit; generalem renuntiationem super hereditate aliqua interpositam, quòd scil. quis eam petere nolit, non impedire quem, quo minus feudum petere ac consequi possit: cum id ab hereditate omninò censeatur separatum. Bart. post Cyn. in l. item videndum. §. fin.


page 269, image: s275

ff. de petit. hered. Dec. consil. 395. nu. 10. Atque his quae superius commemorata sunt, planè astipulantur, quae Iulius Clarus Alexandrinus, lib. 4. receptarum sententiarum tradit. in §. feudum. quaest. 9. num. 5. sub sinem. ubi sic scribit. Cùm enim descendentes illius primi acquirentis succedant in ipso feudo, virtute primae investiturae, in quafuerunt vocatiipse et ipsius filii et heredes: non est consideranda successio illius, apud quem feudum ultimo loco repertum est; sed tantummodò illius, cuius beneficio descendentes ipsi ad feudum admittuntur. Et ita secundum hanc opinionem, in facti contingentiâ iudicavit Senatus. Quibus addenda quae idem not. in quaest. 80. num. 2. ubi in haec verba scribit: Nec facit argumentum, quòd ita etiam statutum sit in successione bonorum allodialium; quia longa est ratio differentiae. Nam illa portio à quâ femina excluditur stante statuto, efficitur patrimonium masculi excludentis, et incorporatur eius bonis: ita quòd non dicitur amplius agi de hereditate illius ascendentis, sed successoris. In feudis autem secus est: nam ubitractaturde docatis in investiturâ; semper dicimus agi de successione primi investiti. Hactenus Clarus.

[Note: 31] Cùm itaque ius successionis, quòd ad bona feudalia attinet, totum ex formulâ investiturae pendere in telligatur; ad eam semper recurrendum, ex eaque id ius successionis metiendum erit. Quia verò in cap. quin etiam. formula hisce verbis concepta est, ut vasallus eiusque descendentes masculi et feminae feudum habere possint, videbantur prima facie ex vi et potestate verborum feminae simul cum masculis ad eius successionem admittendae: sed quoniam consuetudine et moribus receptum est, ut masculis exstantibus feminae in feud um non succedant, per iura vulgata; ei sane consuetudini, iisque moribus dominus concedens vasallusque feudum reci piens sese accommodare, hocque voluisse censentur, ut masculi quidem feminas excludant, sed non ita, ut eae semel


page 270, image: s276

per eos exclusae, deinceps ipsis masculis e vita excedentibus, non amplius ad feudi successionem admittantur. Est enim unanimis Dd. sententia, ut si quis pro se et descendentibus suis masculis et feminis, emphyteusin vel feudum receperit, inque loco domicilii statuto cautum, vel consuetudine receptum sit, ne masculis exstantibus feminae succedant; quod eo casu feminae non coniunctim cum masculis, sed iuxta successionis ordinem iure municipali vel consuetudinario, congruentem ad successionem vocatae intelligantur: ita videlicet, ut cum masculis quidem numquam, sed post ipsos demum succedant, hoc est, quando ipsi masculi, qui soli succedendo ipsas feminas semel excluserunt, dein ceps vita functi fuerint. Bart. in l. ut iurisiur andi. §. si liberi. n. 5. ff. de oper. libert. ubi cum respondisset, masculos et feminas coniunctim ad rei emphyteuticariae successionem vocatas simul ad mittendas esse, limitationem subicit in haec verba: Item inquiens, praedicta vera sunt nisi esset statutum in Civitate, quod femina non succedat exstantibus masculis. Tunc enim praedicta verba licet copulativè prolata, deb erent intelligi ordine successivo, ut feminae deficientibus masculis admittantur. Haec Bart. quem Bart. citat atque probat Ripa. in l. cum haeres meus num. 76. ff. ad SC. Trebellian. ubi id multis allegationibus et excmplis confirmat atque declarat. His astipulatur Alex. in specie defeudo loquens. in consil. 9. in princ. libr. 5. Quibus addendum est, quòd tradit Carolus Ruinus in confil. 120. num. 9. lib. 1. ubi in suo casu notabiliter in haec verba scribit: Et dato quod exstantibus masculis per lineam masculinam, non intelligeretur vocatus nepos ex filiâ, illis tamen deficientibus et non exstantibus, venit et admiti debet. Nam descendentes sunt vocati ordine successivo propter naturam nominis collectivi, sicut est verbum DESCENDENTES: et per consequens, unus vocatur post mortem alterius. Haec Ruinus. Quib. co~iungenda sunt ea quae idem tradit, in cons. 162.


page 271, image: s277

n. 3. et 14. eodem libr. 1. ubi in specie de emphyteusi loquitur. Accedit his,q vod luculenter admodum respondet Iacobus Philip. Portius consil. 91. n. 16. Cuius verba sic habent: Similiter videmus, quod investitura feudi quam quis recepit pro se et familiâ sua, seu pro se et descendentibus suis, in qua omnes simul et collectivè vocantur ad ipsum feudum, et omnibus simul et collective conceditur: et tamen actum censetur, quod gradatim et ordine successivo adfeudum admittantur. Haec Portius.

[Note: 32] Denique nihil luculentius atque dilucidius esse videtur, quàm quod hac de re tradit Francisc. Bursatus consil 80. num. 11. Cuius verba omnino dictanda esse puto, quae sic sonat. Secundo dico, quòd habet locum in Satatuto simpliciter, non autem in contractu seu dispositione vocante promiscuè feminas et masculos: quia licet secundum statutum feminas post masculos vocet; non tamen eas totaliter prout Statutum excludit. Cùm non seomni ex parte cum statuto conformet dispositio hominis seu concessio et contractus, vel recipiens simpliciter em phyteusin pro se et heredib. suis masculis et feminis, nisi ut suprà; videlicet unus post alium, id est, femina post masculum, ne aliter vocaret et excluderet simul. Haec Bursatus. Quo in loco citata superius Caroli Ruini consilia adducit. Cum igitur unanimis haec sit Doctorum opinio, hâc proposita et consimilibus facti speciebus, feminas cum masculis ordine successivo ad rei emphyteuticariae vel feudalis successionem vocatas censeri: non video ego, quomodò altera illa quae dicitur communissima Doctorum sententia sub sistere possit: Existimantium feminam semel à successione, hoc et consimilibus casibus exclusam, non amplius admitten dam esse. Hoc enim beneficium est ordinis successorii, vel successivi, ut Doctores loquuntur: ut si mortuus sit prior qui successit vel repudiavit, statim consequens admittatur. Siergò femina cum masculo ordine


page 272, image: s278

successorioad feudum vocata intelligitur, ut scil. masculo qui prior successit mortuo, ad id admittatur: quomodo quaeso femina per masculum ab initio quidem, quando is solus successit exclusa, in perpetuum exclusa videri poterit, ita ut etiam postmortem masculi non sit admittenda, cùm tamen post mortem ipsius masculi, iuxta conditionem atque naturam ordinis successorii, nequaquam exclusa, sed omninò vocata, sicque inclusa potius fuisse censeatur: id quod nemo sine manifestae contradictionis depraehensione infitias ire poterit. Si enim femina post mortem masculi qui successit, ad feudi successionem est vocata, non est in perpetuum exclusa. Siin perpetuum per masculum feudi successorem est exclusa, non est post mortem masculi ad feudi successionem vocata. Alterutram igitur sententiam falsam esse, alterique cedere necesse est.

[Note: 33] Mirum igitur est in Carolo Ruino, qui in citatis suprà consiliis asseruit et respondit, iuxta confimilem commemoratae saepius iam investiturae reique concessae formulam, feminas ordine successivo cum masculis vocatas censeri; et consequenter, eas scil. per masculos exclusas, non perpetuùm excludendas, sed post obitum masculorum admittendas esse: quodidem alio loco scil. in consil. 9. num. 7. vol. 1. contrarium dixit, subiectisque rationibus confirmare conatus est: videl. feminam semel exclusam per masculum perpetuo exclusam esse. Quas rationes Ruinus, non ad hocipsum probandum et demonstrandum, sed quasi iam antea excap. quin etiam. hoc probatum demonstratumque esset, confirmandum atque corroborandum afferre adhibereque solet. Quod sane perversum atque prae posterum esse intelligitur. Cùm enim id in quaestione, atque disceptatione versetur; An femina semel exclusa, perpetuo excludenda sit, hoc ante omnia, vel textu expresso, minimeque dubio atque controverso, velargumentis atque rationibus ex iure non scripto,


page 273, image: s279

vel scripto depromptis definiri oportet. Quod cum factum fuerit, hoc est, quod ita sit, si fue rit ostensum, tum demum rationes pervestigare, et quare ita constitutum sit, pereas declarare demonstrareque conveniens esse iudicabitur. Constat enim ex philosophiae praeceptis, duo demonstrationum esse genera: unum est, quod simpliciter rem esse ostendit; eaque demonstratio tou= o(ti dicitur; quod ostendit, quod ipsa res sit, causam vero rei non ostendit directam. Alterum genus est tou= dio/ti appellatum, quod demonstrat causam rei et quamobrem res sit, indicat. Frustra igitur et fupervacuè Carolus Ruinus, atque ceteri in colligendis rationibus iis occupantur, ex quibus perspici cogniscique queat; quâre femina semel à feudi successione per masculum exclusa, in perpetuum exclusa manerc debeat, cum nondum probaverint atque ostenderint, quod maximè controversum est, quòd scil. femina semel exclusa perpetuo exclusa sit. Nisi igitur hocab iis fuerit demonstratum, nulla sanè ratio rationum ab iis prolatarum, quare scil. ea perpetuò exclusa sit, haberi poterit: cum non entis et apparentis, nullae censeantur omnino qualitates. per vulgaria.

[Note: 34] Denique sententia haec, quòd femina semel à successione feudi exclusa perpetuo exclusa censeatur, minimè ea ratione quae quarto suprà loco adducta est, constabiliri posse videtur; quòd scil. femina semel ad feudi successionem admissa in perpetuum admissa censeatur: cùm contrariorum tio eadem sit disciplina, ut in specie Socinus Iunior, consil. 110. n. 10. vol. 2. et Curtius citato superius loco tradunt. Hoc. n. à contrariis argumentum, minimè locum obtinet, quando in utroque non par eademque reperitur ratio, ut ipse Curtius testatur atque declarat, in tractatu suo de feudis parte 1. vers. 8. principaliter quaero. num. 10. Quandò igitur femina, nullis exsistentibus masculis in feudum semel successit, eiusque successionis adminiculo ipsius feudi domina utilis effecta est,


page 274, image: s280

eam sane masculi deinceps oborta nativitas, nequaquam ab cofeudo arcere removerequeveu debet. Cùm id quod nostrum est, sine facto et voluntate nostra ad alium transferri non debeat. l. id quod nostrum. ff. de R. Iur. Quam rationem aliasque consimiles ei astipulantes, plerique Feudistarum assignant, in cap. unico tit. de eoqui sibi vel heredibus suis, etc. Longè aliud atque diversum est, quando femina cum masculo ad feudi successionem vocata est: quamvis enim ea unà cum masculo non admittatur, sed peripsum excludatur; non tamen sic exclusa censetur, ut post mortem ipsius masculi non videatur admittenda cum ordine successivo: sicque mortuo masculo, ad feudum vocata videtur, secundum ea quae copiosè supra sunt exposita.

[Note: 35] Rationibus igitur hisce, quibus Doctores nituntur sic labefactatis ac quodam modo enervatis, eorum sane sententia, nequaquam consistere posse intelligitur; quod videlicet femina semel per masculum à feudi successione exclusa in perpetuum excludi debeat. Nam ut pulchrè Curtius Senior scribit atque probat: in consil. 56. num. 6. et seq. tres sunt ut ipse loquitur solidissimae conclusiones, I. Quod à multitudine Doctorum, et à communi opinione possumus recedere, quotiescumque convincuntur legibus vel rationibus, etiam sequendo sententiam paucorum. Secunda conclusio, quod in tantùm stamus opinionibus glossarum et doctorum, quatenus probantur lege seu ratione et non ultra; etiamsi esset opinio non solum Bart. et Bald. sed etiam si esset Papae magistralis. Tertia conclusio, quòd destructo fundamento Doctoris, corruit eius opinio, sicut deficiente fundamento. Haecille.

[Note: 36] Iam breviter eas quoque rationes atque argumenta, quibus adversaria pars niti solet percurrenda esse censeo. Ac primum quidem è textu qui priore loco adductus est, quique exstat in cap. filia de succss. feud. benè probari videtur,


page 275, image: s281

feminam semel per masculum exclusam, non perpetuò excludendam; sed post masculum, hoc est, mortuo masculo, qui iam successerat, ad feudi successionem admittendam esse: eo quoà nobis superius est modo expositum. Ac sanè fivola videtur ad eum textum responsio, quod Praepositus in cap. quin etiam, et post eum Curtius in tractat. feud. parte 3. quaest. 21. num. 32. aiunt: quòd textus in cap. filia, non dicit quod si filia semel fucrit exclusa, quod amplius admittatur. Verum quidem est, quod textus ille hâc verborum formulâ non utitur; quod scil. femina semel exclusa in perpetuum censcatur exclusa, vel non censeatur exclusa: sed nihil ad rem pertinet, eâdem enim ratione, similique modo dici obicique potest, quod nec textus in cap. quin etiam. talem complectatur verborum formulam orationisque figuram, ut cuivis ex ipso textu, eum saltem obiter et quasi per transennam inspicienti apparet.

[Note: 37] Sed inquiet quispiam verba illa, in dict. cap. filia posita (tunc succedit filia filiis non exstantibus) eo sensu accipienda atque interpraetanda sunt, si tempore quo in seudum succedi debet, filii non exstiterint: sic ut qualitas adiecta verbo, secundum tempus verbi intelligatur, ut Ruinus citato suprà loco scribit. Respondeo, neminem esse qui hoc unquam negavit. In confesso enim apud omnes est, etsi vasallus decesserit relictis filio et filiâ, et agatur de successione feudi; quòd filia in id non succedat, cùm tunc exstet masculus. Sed nemo rectè hinc colligere poterit, quod masculo, qui solus successit sine liberis, mortuo, soror superstes in feudum paternum succedere nequeat: quin imo, contrarium rectius et verius dici affirmarique poterit. Cùm enim, ut suprà à nobis expositum demonstratumque est, in feudis non postremo loco defunctae, sed ei personae quae feudum primum adepta est succedi soleat; consequens erit dicere, ut si pater, putà Titius qui feudum pro se et suis descendentibus masculis et


page 276, image: s282

feminis recepit, ex hâc vitâ decesserit, superstite filio et filiâ, quod ei filia non succedit. Cùm verum sit, tunc, hoc est tempore successionis extare filium, et si filius hic qui solus in feudum successit, deinde diem suum obierit nullis quidem liberis, sed sola sorore, quam à successione feudi exclusit superstite; quòd iterum de feudi successione quaerendum tractandumque sit; An scil. soror superstes et per fratrem iam defunctum, cùm adhucin vivis esset à feudi successione exclusa, nunc fratre mortuo, Titio patri de cuius successione iterum agitur, succedere queat; quodque hoc casu filia Titio patri in feudum succedere possit. Cùm ipse Titius feudum hoc non folum prose, et masculis, sed etiam pro feminis suis receperit; namque mortuo ipsius Titii filio, verùm sit dicere, non extare filium, et consequenter locum esse dispositioni textus in d. cap. filia. ubi textus sic habet: tuncenim succedit filia, filiis non exstantibus.

[Note: 38] His praeter ea quae superius adducta sunt, astipulatur, quod Bald. scribit in consil. 200. num. 2. parte 5. ubi agit, quod in feudis masculi exstinguant feminas saltem interim, citans textum in cap. quin etiam tit. Episcop. vel Abbatem, etc. Et quod idem Bald. tradit in consil. 202. num. 2. eadem parte. ubi notabiliter in haec verba scribit; Multum refert inter exclusionem et cessationem: mulier enim vivente masculo potius videtur cessare quam exstingui in spe suâ. Aliàs sequeretur, quòd ordo datus ut primùm masculus deindè femina succedat, esset impossibilis, quia statim masculus excluderet feminam, in perpetuum: quod est falsum. Item tam diu durat exclusio, quamdiu durat exclusionis favor et causa finalis: sc. masculus. Nam remoto obice, removetur obstaculum. Item iste est Cursus et confluxus conventualis, non per viam hereditatis. Haec Baldus. Quae omnia mihi in huius nostrae quaestionis decisione, diligenter videntur esse ponderanda atque notanda.


page 279, image: s283

[Note: 39] Alius textus in cap. fin. in fin. de feudo Marchiae, quem Sonsbeccius in commentariis suis ad usus feudorum parte 9. num. 137. huic sententiae confirmandae adhibere solet, nihil quantum ago quidem intelligo, ad rem facere videtur. Comparatio enim peromem textum facta, eatenùs procedit, quatenus feudum abinitio duabus sororibus est concessum; eo pacto adiecto, ut altera alterae quae prior è vita excesserit succedat: quod cum nostra quaestione nihil commune habet, ut quivis facilè intelligere potest.

[Note: 40] Quod praeterea idem Sonsbeccius eodem loco num. 133. se mirari dicit, cum omnes Doctores in cap. quin etiam. et in cap. unico. de feudo feminae teneant; in feudo femineo feminam semel per masculum exclusum non in perpetuum excludendam, sed post obitum masculi qui feud um possedit, ad eius successionem admittendam: esse quod aliud sentiant atque pronuntientin hoc feudo. Cum tamen haec ubique quasi aequiparentur. Id in nullâ prorsus haberi potest consideratione. Siautem quispiam in citatis locis, omnium doctorium Commentarios diligenter perlustraverit, ne un um quidem reperiet qui hoc affirmet. Omnes enim hanc rem silentio praeterierunt, exceptis Alvarotto et Praeposito; qui contrarium asserunt, videlicet in feudis etiam femineis, feminam semel exclusam in perpetuum exclusam esse. Reliqua argumenta ad rem pertinentia cum superius copiose sint exposita, in praesentiâ praetereunda arbitror.

[Note: 41] Superest argumentum, quod postremo loco ab auctoritate multorum Doctorum est sumptum atque deductum. In quâ re diligenter consideran dum est, non omnes eos qui à Iohanne Fichardo, allegato superius loco citati sunt, huic posteriori, sed priori contrariae astipulari sententiae. E quorum numero sunt Carolus Ruinus, Parisius, etc. Hieronymus Gratus et Cephalus: qui quidem ex facto consulti responderunt, feminam semel exclusam non in perpetuum à


page 280, image: s284

feudi successione excludendam esse. Verum ea responsa, partim ob tenorem in vestiturae expressum, partim ob improprii naturam feudi, partim verò ob aliam peculiarem iuris ex facto orientis rationem, per eos consulentibus sunt data. Sed in aliorum Doctorum hanc posteriorem sententiam tenentium album, comprimis etiam inscribendus videtur Raph. Fulg. isetenim in consil. 8. colu. 3. luculenter admodum hac de re scribit. Neque, inquit, huic sententiae refragatur, quod Bald procedendo in casus positione, in cap. quin etiam dicit; feudum non ad filiam, sed ad dominum converti: quod tamen neque litera dicit, neque gloss. supplevit, neque ipse Bald. studiosè, vel accuratè decidit. Et sicubi casus occurrerit, vel emerserit, qui non sit feudi consuetudine compraesensus, absque calumniâ uti poterit lege scripta: ut in tit. de feudi cognit. cap. 1. in fin. Cum itaque casus hic an soror ad feudum patris, quod à patre descendit, ad successionem vocetur, cum et nominatim cautum est in feudi concessione, ut feudum pertincat ad heredes masculos et feminas (quoe casu in perpetuum ad eius heredes pertinet ut in tit. quib. modis feudum amitt. in fin.) et non reperiatur nominatim compraehensus in consuetudine feudi; rectissimè quisque strenuus Iurisperitus utetur lege scripta, quae sororem vocat ad fratris successionem, etiamsi lex municipalis eam ad patris successionem propter fratrem superstitem amovisset. ut notat Bald in praealleg. §. quin etiam. Et profecto haec pars tam scripto iuri et aequitati potius, quam diversa pars consentanea est. Haec Raph. Fulg. in citato proximè consilio. Qui deinceps in consil. 12. colum. 2. de eadem re loquens, haec verba subicit. Qui intellectus est humanior, et tam iuri scripto quam naturali iustitiae convenientior: cuique nullatenus refragatur litera in cap. quin etiam. imò fortiter adiuvatur, per cap. unicum in fine in verbo illis inperpetum et per cap. 1. §. hoc quoque de successione feudi cap. 1. de succe ssione fratrum, et gradib. succedentium in


page 281, image: s285

feudis. cap. 1. de natura success. feudi. In quibus dicitur, transversales in antiquo feudo invicem ad successionem admitti, usque ad gradum de quoibi continetur. Hactenus Raph. Fulg.

[Note: 42] Ac quamvis tandem aegre et difficulter admodùm, ob temeritatis et confidentiae repraehensionem, eò me adduci adigique patior, ut quae mea sit hac in quaestione sententia exponam: tamen ex facto consultus, cum pro muneris atque professionis meae ratione mihi necessario respondendum sit; Ego sanè omnibus et singulis, quae hactenus in utramque partem adducta sunt, suo momento ponderatis atque perpensis fic respondeo. Me propensiorem proclivioremque esse ad eam probandam tuendamque sententiam, quae habet: Feminam semel à feudo per masculum exclusam, non in perpetuum excludendam; sed post masculum sine liberis e vitâ excedentem, ad eius successionem admittendam esse. salvo tamen semper cuiusque rectius atque melius sentientis iudicio.

SEQUENTIA HVIUS CONsilii Auctor, pro Lectione adiecit.

[Note: 43] Iam ut materiae hactenus à nobis copio sius atque prolixius pertractatae, magis conspiciatur utilitas verusque usus demonstretur, rem omnem contrahere atque in angustum quodammodo deducere, aliaque insuper paucis adicere libert, quae cum instituto nostro videbuntur congruere. Est et dicit ur communis Doctorum atque Canonisata, ut loquuntur, opinio: feminam scil. semel à feudi successione permasculum exclusam, numquam amplius masculo etiam de medio sublato, ad eius successionem admittendam, sed in perpetuum excludendam esse. Est dein de communis Doctorum opinio, verba illa in textu cap. unic. de eo qui sibi velhered. suis, etc. posita (non enim patet locus feminae in feudi successione, donec masculus superest ex eo qui primo de hoc


page 282, image: s286

feudo fuit investitus) pro regula accipienda, atque secundum eam omnes investiturae formulas masculos et feminas complectentes, omnino interpraetandas esse. Est praeterea communis Dd. opinio, in rebus emphyteuticariis et feudalibus quae masculis et feminis fuerint concessae, eo in loco ubi statutum vel consuetudo, feminas exstantibus masculis ad eas res non admittit, ipsas quidem feminas cum masculis numquam, sed post eas, hoc est, cum ipfi è vita excesserint succedere solere atque debere: ut quòd feminae ordine successorio ad carum rerum successionem intelligantur vocatae. Quae quidem communes opiniones ita inter se dissident atque pugnant, ut veritas earum nullo modo simul constare queat. Etenim si prior illa vera est, posteriores duas falsas esse necesse est: et è con verso, si duae posteriores verae censebuntur, priorem falsam esse oportebit, quemadmodum est expositum atque demonstratum.

[Note: 44] Ad haec, diligenter animadvertendum notandumque erit; quòd Doctores communiter tradunt, feminam scil. iuxta speciem facti supra propositam, à successione feudi paterni propter fratrem masculum exclusam, in perpetuum exclusam manere: sed eam minimè à successione feudi fraterni, quod scil. frater solus per successioncm obtinuit, si ipse frater deinceps sine liberis moriatur, arcendam; sed omninò admittendam esse. Bald. in hoc nostro cap. quin etiam. Socinus Iun. consil. 76. n. 113. volu. 1. et consil. 104. num. 12. volum. 2. Cacheranus decis. Pedemont. 23. num. 5. Francisc. Bursatus consil. 80. num. 10. quibus in locis alios plures citare solent. Quae opinio, si ideò quod communis est sequenda videtur, dicendum sane erit, omneid quod à doctoribus, in asserenda tuendaque illa priori opinione tam operosè fuit disceptum atque tractatum, inan è prorsus atque supervacaneum esse. Si enim soror per fratrem exclusa, post mortem fratris, feudum consequitur: quid quaeso opus est tam pugnaciter pugnare, an ea semel exclusa in


page 283, image: s287

perpetuum sit exclusa. Ut maximè enim secundum ipsos Doctores, ea quae successione patris obfratrem in perpetuum censeatur exclusa, tamen cum deinceps fratri suo sine liberis defunctoipsorum opinione succedere queat, prior illa exclusio sine exitu atque effectu esse intelligitur.

[Note: 45] At quamvis Parisius in consil. 22. num. 18. et consil. 23. n. 53. parte prima. ab hac communi opinione recedat, tamen ob id nihil communi opinioni detractum videbitur: cùm ea semper opinioni singulari dicatur antepoenda esse. Recte quidem Parisius censet, aliam et dissimilem in successione bonorum feudalium quam allodialium esse rationem: ut quòd feudum cum hereditate nihil commune habeat, quodque in feudis ultimus per longissimam etiam successionem, semper ei qui primo feudum acquisivit succedat. Sed exeâ ratione non rectè colligit atque infert, feminam semel exclusam, in perpetuum exclusam esse: cùm contrarium rectius atque verius inde consequatur. ut ex suprà dict. satis ut opinor perspicuè apparet. Quemadmodum criam Iulius Clarus Alexandrinus citato suprà loco quaest. scil. 80. ex hâc ipsâ ratione, quâ Parisius nititur concludit; feminam semel exclusam non in perpetuum excludendam esse.

[Note: 46] Praeterea Dd. qui hanc ipsam ex hoc cap. quin etiam, tum hic, quam aliâs passim colligunt traduntque regulam atque conclusionem, feminam sc. semel à successione feudi per masculum exclusam, in perpetuum exclusam esse: eam sicinterpraetantur atque limitant, ut ea ante oculos nostros ad nihilum recidere ac quodammodò evanescere videatur. Primum enim in vestiturae formulam diligenter intuendam singulaque eius verba ponderanda esse tradunt. Sic ut nisi in vesitura iisdem verbis per omnia fuerit concepta, praedictae regulae nullus concedatur locus. Hinc est quod à plerisquve traditur: regulam textus huius minimè locum obtinere in feudo hereditario; quod scil. non vasallo et eius


page 284, image: s288

descendentibus, sed vasallo et eius heredibus masculis et feminis concessum est. Andr. de Isernia et Mattheus de Afflictis, Francis. Bursatus consil. 8. num. 14. ubi alios complures citat. Ac quoniam Doctores ipsi animad vertunt atque intelligunt, textum huius cap. iuxta ipsorum interpretationem, neque cum investiturae verbis, neque contrahentium voluntate, neque cum iuris regulis atque rationibus congruere, eum terminis suis circumscribunt, ac defeudis simplicibus et rectis interpretantur: neceum textum ullo modo ad feuda impropria atque conditionata, uti vocant, referri posse existimant. tantum igitur abest, ut femina semel à feudi improprii atque conditionati successione per masculum exclusa in perpetuum manere dcbeat, ut ea etiam ab initio statim una cum masculo, tamquam cum ipso vocata, ad eiusmodi feudi successionem admittenda videatur. Baldus, Alvarottus, Praepositus et alii hic. Parisus et Gratus citatis suprà consiliis.

[Note: 47] Ac notatu sanè dignum est, quod praeter alios Alvarottus, hoc loco scribit. Restringi, inquiens, debet iste §. in casu suo solum ad feuda recta et simplicia, non autem ad conditionata: propter appertam naturam verborum et mentem contrahentium. Quibus verbis Alvarottus et alii hoc exprimere mihi voluisse videntur, quòd femina semel exclusa, secundum huncrextum in perpetuum exclusa dicitur, id et verbis investiturae et contrahentium refragatur voluntati. Quia tamen consuetudo sic interpretatur, ei interpretationi acquiescendum est, quamvis dura sit. Verùm cùm hic textus valdè durus absonus et absurdius sit, strictè et praecisè admodum interpretandus, nec ullo modo extendendus erit. Quae enim à iure communi exorbitant, nequaquàm ad consequentiam sunttrahenda. cap. quae à iure. de Reg. Iur. lib. 6.

[Note: 48] Huc pertinet quod Matthaeus de Afflictis infr. de natura success. feudi num. 113. scribit: Ius hoc feudale, quod haber, feminam semel exclusam in perpetuum exclusam, per


page 285, image: s289

constitutiones Regni Siciliae antiquatum esse, iusque feudi feminis competens per masculos non exstingui, sed in suspenso contineri, donec scil. masculidiem suum obierint. Franciscus quidem Bursatus in citato consil. 20. num. 21. testatur, Mantuae observatum iudicatumque esse, quòd femina semel exclusa in perpetuum exclusa manere debeat. Verum ut ex ipsius verbis atque mente colligitur, id iuri communi feudali non videtur consentaneum. Mantuae sane aliisque in locis ubi haec forsitan invaluerit opinio, ea omnino observanda; neque ab ea quamvis durâ atque aspera visa fuerit, recedendum erit. Neque enim usu et moribus receptae probataeque leges, etiamsi quid insulsi tatis incommodique habere videantur, facilè sunt mutandae atque obliterandae. In rebus novis constituendis inquit Ulpian. evidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo iure quod diu aequum visum est. l. in rebus. ff. de constit. Principum.

[Note: 49] Sed inquiet quispiam, opinio sane haec quae mantuae reeepta est, ubique locorum observanda erit, quasi usus moresque eam approbasse censeantur; quòd plurimorum Doctorum consilia atque responsa ei suffragentur. Sed profecto si quis omnia haec ipsorum consilia atque responsa superius prolata, aliaque infuper compluria oculis animoque diligenter perlustraverit; ex infinitis vix unum atque alterum reperiet, in quod decisio causae ex huius placiti feudalis regulâ pendeat: Feminam scil. semel exclusam in perpetuum exclusum esse. Ut plurimum enim Dd. regulam hanclocoration um dubitandiadducere atque ponere, deindè verò ex facti specie pro feminis decidere respondereque solent: vel ob tenorem in vestiturae expressum; ut queuòd feminae etiam post mortem masculorum sunt vocatae, vel ob verba non perpetuam, sed temporariam exclusionem continentia; ut sunt donec, quousque, quamdiu, et id genus alia. vel ob feudi improprii atque conditionati, vel etiam feudi


page 286, image: s290

hereditarii naturam atque qualitatem. Quorum sane responsa in hisce omnibus aliisque similibus casibus vero consentanea sunt: licet regula iam saepius commemorata, quae loco rationis dubitandi posita est, falsa sit. Ac sanè ex his ipsis didicimus: non magnoperè curandas esse eas Dd. opiniones, quas ipsi non de industriâ deditâque operâ, sed leviter atque perfunctoriè tantùm, vel legendo vel consulendo attigerint atque tractaverint. Qua de re multa diximus dum de iure et aequitate disputaremus.

[Note: 50] Huius igitur arduae, hactenus pertractatae à nobis quaestionis usus atque utilitas, non in praeteritorum qui pauciaut potius nulli sunt decisione; sed in futurorum casuum provisione cautioneque quadam, consistere videbitur. Ut scil. ii, qui in magnâ sunt apud Principes atque Magnates gratiâ, quique animos atque oculos ad feuda aliqua adicere spemque consequendi ea concipere solent, si non masculis tantum sed etiam feminis perspectum consultumque velint, ac ita se apud dominos obtinere posse confidant, diligenter eâ in parte elaborent, ut investiturae formula verbis ad eam rem explicandis aptis atque idoneis concipiatur; utque hoc clarè perspicueatque disertè exprimatur: ut si etiam feminae vel ab initio statim, vel quocumque deinceps tempore ob masculos à feudi successione fuerint exclusae, quod tamen ob id non in perpetuum removendae: sed post mortem masculorum ad feudum admittendae sint. Huic rei autem explicandae valde accommodatae putantur voculae illae; donec, quousque, quamdiu et consimiles, quae non perpetuam, sed temporariam exclusionem denotare solent, ut suprà à nobis est expositum.

[Note: 51] Hinc prudens illud atque fidele con silium feminis nobili genere natis impartitum est, quae plerumque tempore sponsaliorum competenti sibi dote consignata ob fratrcsmasculos per quos familiarum ordo atque dignitas


page 287, image: s291

conservatur paternae maternae fraternaeque hereditati renuntiare solent, ut scil. eae hac renuntiationis utantur formula: Namlich daß sie sich verzeihen Vätterlichs, Mütterlichs, Brüderlichs vnd alles Erbs biß auff ein ledigen Anfall. Hoc est donec, quousque vel quam diu masculi superstites fuerint. Renuntiatione etenim hisce verbis interposita, non impediuntur feminae, quò minus deinceps masculis quocumque tempore de medio sublatis, ad paternam maternamque hereditatem aspirare, suamque portionem debitam consequi possint. secundum notata per Bart. in l. fin. §. fin ff. ad SC. Tertullianum Alex. et alios in l. 2. C. de lib. praeteritis. Late Marianus Socinus Iun. consil. 1. in princ. vol. 1. Zasius consil. 1. num. 31. lib. 2. Gravetta consil. 127. num. 12. Claudius Cantiuncula consil. 19. num. 9. cum aliquot seqq. ubi in specie de renuntiatione pactis dotalibus inserta loquitur at que respondet, exclusionem temporalem non esse trahendam ad perpetuam.


[Gap desc: toc]


page 311, image: s315

THALASSIUS.

Bona est veritas, quàm docet Deus veritatis: hortatur enim pluribus piam animam, ut hinc abeat.


image: s316