10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

Libri II. QUI EST DE IMPERIIS SUFFRAGIO QUAE DEferuntur,

Dissertatio I. DE REGNIS QUAE IN HANC CLASSEM REferenda. Quodque Electio, vel liberi vel restricti sit voti.

[Note: 1] NON semper quae Regna Electiva seu Successoria sint, constat: et de hoc inter Ordines ac Reges, lites nonnunquàm exoriuntur periculosae, Ità cùm Ludovicus Hungariae Rex, in Mogaziano bello miserè periiset; Proceres Iohannem Veidanum elegerunt. Et sanè Hungari contra Ferdinandum Austrium (ex pacto inter maxaemilianum et Ladislaum Hungariae Regem, Anno Christi 1491. inito; tum et hereditario iure, quia Ludo vici ultimi Regis sororem in matrimonio habebat) successionem in Regnum praetendentem; tam obstinatè ius suum, quod frustrà pactionibus ereptum dicebant, urserunt: ut Turcicae perfidiae se committere; quàm Sceptris hereditariis eum potirimaluerint. Ex quo florentissimum illud Regnum, bellis perpetuis turpiter fuit deformatum. vide Mess. Guil. du bellay en l' epitome de l' antiquitè des Gaules, ubi fol. 55. oratione prolixâ, Iohan. Veivodae partes defenduntur. adde Sleidan. lib. 6. com. vid. infr.


page 157, image: s161

num. 17. adde Goldast. 2. d. Maiorat. cap. 23. Et ii adhûc praetenderunt ius Electionis, cùm adversus Imperatorem Rodolphum, seditionem moveret Botskaius. Mercure Franc. sub Anno, 605. fol. mihi. 24.

[Note: 2] Bohemis itidem in casu vacationis, ius eligendi Regi indulge Caroli IV. Aurea Bulla: cap. 6. hocque priviliegium ipsi ab Imp. Pilippo, Anno 1200. in Comitiis Moguntinis, datum esse, refert Drefferus, in Milleanar. 6. part. 2. ubi de Bohem. in et. Duce. vide Goldast. 2. d. Maiorat. cap. 17. num. 23. et adde infranum. 16. Quo tamen nomine Austriae Archiduces, ipsis litem movent. Et circumfertur Baronis cuiusdam Austriaci Consilium sive Bedencken, wegen des Königreichs Beheimb, ob dasselbigerblich oder ein Wahl Königreich seye: ubi operosè auctor ille approbare conatur, Bohemiae successionem Austriacis omninò deberi; liberaeque electioni tùm demùm locum esse, cùmdeficit stirps, cui ius successionis debetur. Cumprimis verò nititur successorio pacto, quod Carolus IV. Imperator, et Familia Austriaca pepigerunt. Inter alia ita scribens: Und hates mit solcher Bündinus diese Beschaffeneit, daß anfangs gedachter keyser Carlder Vierdtel König Wentzl von Beheimbsein Sohn, und Iohann Marggraff von Mährten sein Bruder, ein Gemächtnus, Ordnung und Gab, mit Hertzog Rudolfen, und Albrechten Gebrüdern, Herßogen von Oesterreich, und Frawen Margareth, weylund Marggaräfin zu Brandenburg, Herßogin zu Bayern, und Gräfin zu Tyrol, Ihrer Schwester auffgericht, deß Summarrschen Innhalts. Welcher Theil unter ihnen gar abgieng und verfuhr ohne Ehliche Leibs Erben, Söhn und töchtern, daß derselbe Theil den andern alle seine Lande, Fürsienthunb und Herschafften, die er hindershme ließ, billichen und von Recht günnen, und auff dieselben auch derselben Erben Söhn und Töchter, erben und fallen sollen. Und des mit rechter Wissenheik, Racht, Willen und Gunst, aller shrer Fürsten, Landtherin,


page 158, image: s162

Ritter, Knecht, Burger, Landsessen: zu dem Oesterzeichischen theil aber, ist damahlen auch König Ludwig von Hungern, Könnigin Elisabeth sein Mutter, und Fraw Elisabeth, Herßog Steffans Tochter, bevor genommen worden. Diese Bündtnus ist auffgericht vnd datirt zu Brinn, die S. Scholasticae (ist sonsten der 10. Februarii) Anno 1364. ligt in Originali zu Wien. Auff solches haben auch Reyser Carl, König Wenßl un~ Marggraff Johann, den Landen Oesterreich, Steyr, Kärndten, hinwider ein Revers gefertiget, da die Land an sie Erblich geflelen, daß sie die Stände derselben, sollen und wollen bleiben lassen, völliglich und gänßlich, bey allen ihren Leuten und Gütern, Würden und Ehren, Gwehrn, Freyheriten, Gnaden und guten Gerwohnheiten, die sie von Alter gehabt und hergehr acht haben, und die sie dannzumal an sie bringend. Geben zu Brinn nach Christi Geburt, Anno 1364. den nechsten Montag vor S. Valentins Tag (Valentini fält auffdè 14. Febravarii.) Disen Revers haben die Stände in Desterreich under der Enß, unter ihren Privilegiis in Originali. Dargegen haben sich zu vorgedachter Vermachtnus, die Ständ in Osterreich, Steyr und Kärndten, durch sondere von jedem land darzu verordnete Personen, auch Reversirt und verbunden: deren Datum stehet, Wien, Freytag in der Fasten, vor dem Sontag, da man fingt Oculi, etc. Anno 1364. Dieses Reverß Orginial, hat Ir Keys. Masest. Raht, Wilhelm Seeman, damalen Anwald der Landts Hauptmannschafft ob der Enß, in Originali angehendiget, etc. Hûc quoque Aeneas Sylvius respicere videtur, qui histor. Bohemicae cap. 55. Exstinctâ Carcoli IV. Posteritate, Albetri Austriaci, tùm Romanorum Regis legatos ita loquentes inducit: Inter Bohemiae Reges et Austriae Principes foedus extare, procerum consensu et imperiali auctoritate firmatum, ut deficientibus in alberâ domo masculis herdibus, altera regnum accipiat. Defecisse masculos in Bohemiâ Regiae stirpis, successorem ex Austriâ vocandum, neque alium


page 159, image: s163

idoneum videri quàm Albertum, qui et uxoris, et suo iure, et soceri Iudicio praeferendus sit. Iisdem ferè verbis Bonfinius utitur, lib. 4. decad. 3. fol. 435. et quoque Cuspinianus nus in vitâ Alberii v. Iohannes Cochlaeus in Histor. Hussiticâ, lib. 9. fol. 314. et fol. 318.

[Note: 3] De Monarchiâ Romanâ, num ea hereditaria fuerit vel electiva, nonnihil dicam infrà, lib. 3. dissert. 3. ad fin. At Romano Germanicum inprimis Imperium, Electione liberrimâ defertur: nec unquàm Familiae alicui certae, vinculo non solubili est alligatum, quamdiù fuit apud nostrates. Vide Simon. Schard. tractat. de Elect. cap. 5. Hincque Guntherus. in Ligur. libr. 1. canit.

Regibus est aliis potiundi iure paterno
Certa fides, sceptrumque patris novus accipit heres:
Nos quibus est melior klibertas, iure vetusto,
Orba suo quoties vacat incluta Principe sedes;
Quodlibet arbitrium statuendi Regis habemus.

Sanè Germanis, tenacissimi qui sunt Libertatis, ac inter quos quàm plurimos, genere et virtute nobilissimos potentissimosque Principes, reperirelicet; etiam ipso Innocentio III. P.M. (circa Annum 1200.) teste, Electio accommodatissima censetur. c. vener abilem. 34. ex d. Elect. quod Simon. Schardius, in tract. de Electoribus. fol. 18. integrum edidit: cùm id Petrus Beneventanus, in compilatione Decretalium, ut et alia Iuris Canon. capita pleraque, mutilârit. Idemque liortatur Germanos, ut ius illud Electionis constanter tueantur. dum ait: Insuper si praedictus (Philippus Sueviae) Dux, Imperium obtineret, Libertas Principum in electione periret, et Imperium obtinendi, de cetero ceteris fiducia tolleretur. Nam si, pro ut olim Frater dicti Ducis, Patri eorum, sic Dux ipse fratri suo succederet; videretur Imperium non ex Electione, sed ex succesiione deberi: et in praeiudicium Principum redundaret, si non nisi de domo Ducis praedicti, videretur aliquis ad Imperium assumendus.


page 160, image: s164

[Note: 4] Arnisaeus quidem, relect. Polit. libr. 2. cap. 6. sect. 5. num. 32 etc. fol. 1042. Successores Othonis. I. Imperium iure hereditario habuisse putat; et Henricum III. patri sine controversiâ successisse, ac etiam tum, cùm vix puer esset, Imperatorem dictum fuisse ait. Hunc excepisse Henricum I V. puerum septennem, sub tutelâ matris, et Conradi Suevi constitutum. Quae opinio (cui itidem Goldastus, d. Marior at. 3. cap. 14. num. 14. et Aventinus lib. 5. accedere videntur) à Matthiâ Börtio, tract. de naturâ Iur. Maiestat. cap. 2. thes. 9. refutatur. Et facit hûc, quòd eligendi libertatem, Guntherus ius vetustum vocat. Ac litem dirimit Otto Frisingensis: qui lib. 2. cap. 1. de Friderici 1. electione agens, ità scribit. Id iuris Romani Imperii apex (videlicet non per sanguinis propaginem descendere, sed per Principum electionem Reges Creari) sibi tanquàm ex singulari vendicat praerogativâ. Adde Windeck. comment. d. Electorib. c. 6. §. 3. fol. 19.

[Note: 5] Ex eodemque fundamento, cùm Carolus V. Ann 31. Ferdinandum fratrem, Regem renunciâsset romanorum, creationem hanc esse vitiosam disertè protestabantur quàm multi. Sleidan. lib. 7. ad find. Et lib. 8. fol. mihi. 223. Nec ullis artibus, is idem effeicere potuit Carolus V. ut filium in Imperio haberet Successorem: quod Thuan, et Sleidanus memorant non uno loco, et fatetur Windeck, de Elector. cap. 19. adfin. V. Discurs. meum de Iuris d. quaest. 9. et infrà, lib. 3. diß. 3. n. 16.

[Note: 6] Electiva seu Optiva Regna, duplicia esse Politici dicunt; voti seu suffragii, cùm liberi, tum ex parte restricti. Petr. Gregor. 7. d. R. cap. 15. Cabot. 1. cap. 8. Loel. Zecchius, 1. Polit. 3. num. 1. Kirchn. 4. de Rep. thes. 3. In illo ex omnibus deligitur Princeps. Et haec Electio de quâcumque domo, non cives modò, sed et peregrinos assumit; nec solùm ex Principum ordine aut Optimatum, sed et è Plebe. Matth. Börtius. d. naturâ Iur. Maiest. cap. 2. thes. 8. Quemadmodùm olim Poloni suum Piastum, Agriculturae et mellificii studiosum, voto liberrimo


page 161, image: s165

elegerunt. A stivâ et vomere in Regni solium deduxere Primislaum Bohemi, Bambam Hispani. alia exempla habet Eberhard. à Weihe, dissert. d. Success praeraeg. D. 2. etc. Et milites Riomani, modò civem, modò peregrinum, ullo sine generis intuitu sumebant. Quin et Augustus ille, cuius nomen tam celebre habetur; Argentarium habuit avum, patrem asti pulatorem. Cic. epist. ult ad Quint. Frat.

[Note: 7] Electio voti restricti, veladcertam conditionem, velad certam familiam est alligata. Sic ex certo hominum specie alicubi Rex est sumendus: quemadmodùm nostrâ aetate, omnibus in Poloniâ incolis, viam ad Regnum praeclusam esse dicunt Bodin. 6. d. R. 5. et Eberh. à Weihe, dissert. de Success. Proerogatiuâ. F. 2. (quod tamen mihi fide dignum vix videri potest) Et ita inibi ex Lithuaniâ evocati sunt Iagellones, ex Galliâ Henricus, ex Transylvaniâ Stephanus, ex Sueciâ Sigismundus.

[Note: 8] E contrà verò in Israelitico Regno, alienigenam eligi vel peregrin um, ab ipso Deo prohibitum fuit. Deutr. 17. vers. 15. Id quod et Politici cosultiùs esse censent. Reinhard. König. Disputat. de Election. et Success. quoest. 2. quae habetur in Politicis Goldasti. fol. 654. Sicque cùm Alphonsus Castus, Hispaniarum Rex, liberos non habens, Regnum suum donaret Carolo Magno, eâ Lege, ut ex Hispaniâ pelleret Mauros, donationem illam irritam fecerunt Hispani : dicentes se malle liberos mori, quàm in Fracorum degere servitute, aut per eos incolumes esse. quodex Rod. Toleta. et Marin. Sicul. repetit Cabot. 1. cap. 10. fol. 58. Saepè legitimi heredes, propter mores saltem peregrinos deiecti: sunt: vide suprà in Prodr in 7. ratione pro Success. quod factum fuit in Franciâ, ultimo ex stirpe Carolinâ. Girard. tomo. 1. libr. 6. in vitâ Ludov. 5. adde Iohan. Bapt. Lencciumobservat. Polit. 173.

[Note: 9] Sicut et ad fastigium Ro mano Germanici Regni, ob Legem Imperii, ab Othone III. (ut quidam putant)


page 162, image: s166

sancitam, non nisi Germanus evehi potest. Petr. de Andlo. 2. de Imper. Roman. cap. 3. Lancellot. Conrad. Templ. omn. Iudic. 1. cpa. 1. §. 2. fol. mihi 59. et 67. Althusius. Polit. cap. 19. num. 76. Arumaeus, discurs. d. Iure publ. 6. heigius tom. 1. quaest. 5. Kirchner. disputat. d. Rep. 4. thes. 3. Dn. Collega Harpprecht. ad pröem. Instit. num. 10. etc. Buxtorff. thes. 31. liter. E. etc. usque ad fin theseos. anton. Coler. disp. de Iure Imperii German. lib. 2. thes. 35. Windeck. in comment. de Electorib. Imperii. cap. 19. fol. 53. Namque alias hoc decus ad exteras nationes transferri, et libertas Germaniae in servitutem redegi posset. Sanè si rem accuratiùs pensitemus, iam ante Otheonem III. Imperium penes Germanos erat, ad Germanosque pertinebat. Etenim ex cap. venerabilem. 34. ext. de Electione. c. ad Apostolicae. 2. d. sent. et re Iud. in 6. Clem. 1. de Iureiur. apertè probatur; Imperium Romanum, à Graecis translatum fuisse in personam invictissimi Caroli Magni. Hîc verò minimè audiendus est Bodinus, Germanici nominnis hostis; qui Carolum natione Gallum, in Galli1â natum, linguâ quoque, moribus et institutis, unâ cum maioribus suis educatum scribit; in Meth. histor. 7. et. 1. d. Rep. 9. Francos etenim, antiquissimum Germaniae Populum fuisse, constat; Ludolph. de Babenberg. lib. d. Iur. Regni. cap. 3. Wimpheling. rerum German. cap. 22. qui tandem in eâ Galliae parte consedit, quae ad hoc usque tempus Francis nominatur. Procop. 3. d. Bell. Goth. Sigon. 13. d. Imperio Occident. Ita ut Germani Gallis, et non Galli Germanis caeperint dominari. Vide Hieron. Gebvvilerium, in Polit. Goldasti fol. 839. Quin et Carolum M. Caroloburgi in Bavariâ, natum: et Ingelheymiae circa Wormatiam educatum fuisse, historiarum monumenta veriora testantur. Vide Arumoe. d. Iure publ. disc. 3. ad fin. et Iac. Wimpheling. tract. singulari, cui titulus Carolus Magnus Germanus.

[Note: 10] Ad gentiles verò hîc remittendus est Tholosanus, qui 7. de Rep. cap. 15. Gallorum Principes aeque eligibiles (ut verbo eius utar) ad Imperium esse adfirmat. Sed et Fulvius


page 163, image: s167

Pacianus 2. deprobat. cap. 35. num. 50. opinatur; ob memoriam. pristinae possessionis, Gallum cum Germano in Electionis calculo concurrere posse. Verùm huic quaestioni, iam dudum praeclusae sunt fauces, in ambitu Francisci I. Galliae Regis, Trevirensi Electore quamplurimùm in Francicâ caussâ, ast nequicquàm laborante. Sleidan. libr. 1. Erroritidem alter crassissimus est Tholosani, quòd existimat; ius Electionis, etiamnùm Gallis in Electore Trevirensi residuum esse, quùm ipse sit Cancellarius per Galliam magnus, etc. Naique Archicancellariatusille in Trevirensi Electore, nihil iuris adudrsus Imperium Franciae Regi, à quoillud offcium non dependet, parere potest; sed Imperio potius et Imperatori, antiquam in Galliae maxumâ parte (Regno nempè Arelatensi) iurisdictionem, Imperatoris nomine administratam, olim fuisse ostendit.

[Note: 11] Hûc quoque pertinet gravissima illa Imperii Electorum, super Carolo V. eligendo, disceptatio apud Sleidanum libr. 1. Quo tempore non infimi nominis I Ctus Henning. Goeden, à Georgio Spalatino consultus, quid de Carolo illo Hispaniae Rege, et Ferdinando Burgundiae Duce, fratribus (Maxaemiliani ex Philippo nepotib.) sibi videretur: an essent Teutonici sive Germanihabendi, et sic capaces Imperii Romani? Respondit, quòd sic. vide eius. cons. 1. Cùm praemortuo patre eorum Philippo ante avum; fuerint in potestate avi paterni, atquè ità sortiantur originem avi sui paterni, et habeantur Germani; Archiducesque Austriae (licet extra Germaniam) nati: non Hispani, propter matrem vel avum maternum. Maxumè cum dignitates et terrae, primaevae origini adiectae (ut est successio Regni Hispaniae, aliorumque) non, mutent originem primam, nec minuant aut aufferant honorem. Quod et servatum sit in Friderico II. Imper. quiin, Siciliâ natus, ex patre tamen Germano, et nihilominùs electus fuit in Imperatorem, tanquàm origine Germanus.


page 164, image: s168

[Note: 12] Quamvis autem in omni ferè Regno Electivo, proximorum semper Agnatorum defuncti, ratio habeatur (Idque iure meritò fiat, per rationes ab Arnisaeo, Relect. Polit. 2. cap. 2. sect. 5. num. 6. et seqq. et Paulo Windeck. com. d. Elect. cap. 9. adductas. Attamen ex eo, quòd arbitrium suum ad Regiam stirpem spontè plerumque limitant Electores, Rcgnum non esse Electivum, haut ritè concludi putatur. Sicque Dani, nullâ licetvi, Regum Electionem sibi eripi passuri videantur: Regum tamen Filios vel Agnatos, aliis anteferre solent. ex quo enim Anno 1448. Comitem Christianum ab Altenburg, et Delmenhorst, Principem sumpserunt, eius posteri Imperium non exiguâ cum laude, hactenùs obtinuerunt.

[Note: 13] Sic et Sueciolim Regem electuri, Senatores ac Proceres, nuntiosque omnium provinciarum, communitatumque convocabant. Tum ex Senatu praecipuus, oratione circumspectâ proponebat, quàm necessarium sit pro Regni, omniumque incolarum libertate, in unum Regcm ac Principem consentire: omnes exhortans, ut libero quem velint voto, quantocyùs ex nomine prosequantur. Nec moraprolixa interveniebat. Qui bonum publicum, Regniquevegloriam, pacem et concordiam semper tueri visus erat, qui privato regimine laeserat nullum, qui victor frequentior in bellis, qui totius populi, iustè vivendo favorem fuerat sortitus; is omnium unanimi consensu Rex appellabatur. Eo tamen respectu, ut si Filius, frater aut consanguineus Regis, praedictas virtutes habuisset; non hercditatis sed Electionis iure, ceteris omnibus anteferebatur. Olaus Magn. histor. Sept. lib. 8. c. 1. Quod et olim tempore Taciti, Germania observabat. Claude Fauchet. tract. d. origin. des dignitez. cap. 1. In signis namque nebilitas, aut magna Patrum merita, Principis dignationem, etiam adulescentulis assignabant. Quemadmodùm itidem, ex Saxoniae, Franconiae et Sueviae Principibus, multi successivè ad Imperium Romano-Germanicum pervenerunt. Ut


page 165, image: s169

et hactenus in Austriacorum Archiducum familiâ, id feliciter, nullo facto intervallo, ultra Annos 160. fuit conservatum. Semperque, tam in Romanoquàm Constantinopolitano et Germanico Imperio, gentilium habitam fuisse rationem; latê probat Windeckus, d. cap. 9. in tertio puncto.

[Note: 14] Et quòd superiores Poloniae Reges, continuato ferè temporum contextu, aler alterum exceperit ex genere eodem; hocrectè virtutibus, et innatis nobilitati Polonicae studiis erga Regiam prolem, adscribit Thuanus. lib. 56. fol. 1115. vide Brevem descript. statuun Regni Polon. Stanislai Krzist anovvic. ad fin. Undè Laur. Grimalius in praefat. tractat d. opt. Senat. ad Sigismundum Augustum ita scribit: Ipse Principatum istum, non ut pleriquè, aut hereditate, aut sanguine, aut occupatione; sed unâ quae in te, et maioribus tuis perpetuò floruit, constanti excellentis virtutis, ac sapientiae opinione, summâ Polonorum omnium consensione es adeptus. Non negligunt et filias, ex filiabusque natos Poloni: quâ de caussâ Wenceslaus Bohemus, accitus Poloniae Rex, Filiam Primislai, ut gratior esset, sibi sumpsit uxorem. Cromer. libr. 11. histor. Polon. Et inter conditiones, sub quibus Stephanus Battoreus Pooniae Rexfuit renuntiatus, et haec apparebat; ut antecessoris sibi desponsaret sororem. Profuit et Sigismundo Sueco, ex Iagelloniâ provenisse matre. Sic et Darius quondam, principio Regni Cyri Regis filiam in matrimonium recepit; regalibusque uptiis Imperium firmavit. Iustin. 1. ad fin.

[Note: 15] At si arbitrium Electorum, in ius verterenitantur heredes, maturè obviam esteundum. Indè Poloni, Casimiro I. mortuo, cùm filium impuberem reliquisset; rati tempus esse, ut à Successione Principis depellerentur, Regiamque auctoritatem, deducerent ad libera vota Palatinorum: diù cunctati sunt, Principatum Paternum filio confirmare; ne perderent ius eligendi. Cromer. lib. 7. à princ. Interdum namque Ordinibus consultum esse videtur, ut hunc negligant


page 166, image: s170

ordinem. Ità Sueci, quos semper ferè familiam Regiam respexisse, diximus: num. 13. et tamen Anno 1249. Erico fatis absumpto, eum erexerunt ad Regnum, qui minimo ad id iure, minimâ que spe potiundi teneretur. Krantz. 5. Sueciae. cap. 23. adde supr. h. diß. n. 3. Tam rigidè item Electionem custodiebant populi in Insulâ Taprobanâ; ut senem proptereà eligerent liberos non habentem: aut si pòst contigisset, ut liberos susciperet, abdicarent; ne quo casu hereditarium fieret Regnum. Plinius, 6. cap. 22.

[Note: 16] Aliud est, si ex Regiâ domo, necessariò debet sumi Princeps (quam suprà num. 7. alteram speciem restrictioris fecimus Electionis) Quemadmodùm apud Abyssinos usu venire dicunt: mortuo enim Rege, non proximum agnatum; scd qui magis idoneus Cptimatibus et custodibus videtur, nominari Regem, ex Alvaresio recenset Bodin. meth. hist. cap. 6. fol. 293. Et item in Bohemiâ olim, observatum fuisse, Aeneas Sylvius. tr. d. Bohem. refert. Ut et Regnum Persarum, ad extremum, non tam Lege quàm Procerum suffragiis fuisse delatum, haut uno loco Procopius ostendit: ita tamen, ut non, alii quàm qui stirpis Regiae essent, ad Regni culmen eucherentur. Videatur Henning. Arnisae. d. cap. 2. sect. 5. à princip.

[Note: 17] Ità et Hungariae Regnum, hoc singulare memoratur habere; ut Filiis Regum exsistentibus, illi patrem defunctum sequebantur, iure quodam Successionis: sin verò non hi supersint, liberam habeant ordines Electionem. Betsius. d. pact. famil. cap. 7. fol. 227. In Holsatiâ etiam, Ordinibus ius esse videtur, cooptandi ex liberis defuncti Ducis quem velint. In quodam enim privilegio antiquo, sequentia verba habentur: Nicht zuerben diese Land, einigen von unsern Kindern oder Freunden; sondern nach unserm Leben, als wir nun gefohren, zu diesen Landen von den Einwohuern ehegenandt, so mögen fie und ihre Nachkommen, so offt diese Lande loß werden, behalten ihre Chur zu kiesen zu einem Herzen, ein von unsern


page 167, image: s171

Kindern: ob deren keine wehren, zu kiesen einen von vnsern rechten Erben. Der dann gekohren würdt, als vorgeschrieben stehet, der sol sein Lehen suchen von seinem Lehen Herzen, etc Vultei, incons. Marpurg. tom. 3. com. 35. sub num. 63. qui tamen in rat. decid. hanc clausulam aliter interpretatur. Sed adi Cothman. consil. 3. à princ. vol. 4.

[Note: 18] Verùm ut prioribus modis, ubinempè ex omnibus, vel etiam certâ hominum ex specie seligitur Princeps; Regnum constituitur merè Electivum, nihilque participans de Successione. Ità posterior modus, ad certam domum, suffragia alligans; Successionis quid cum Electione commixtum habere videtur: Electione tamen aliquid praevalente. Cabotius. 1. disput. cap. 8. et. 9. Quippénam haut censetur de iure tolli libertas elegendi, licet electio restringatur ad certum hominum genus. Moditius, in §. lex. dubit. 69. num. 5.

Dissertatio II. DE MODO, LEGIBUS CAUTIONIBUSQUE Electionis.

[Note: 1] L Egitima Electio reputatur, secundum Leges et instituta, moresque quae peragitur Regni; et ab iis, qui Electionis iura habent. Quâ ratione, iterùm varia discrepantia suboritur in Regno Electivo.

[Note: 2] Nihil autem pernitiosius in Republicâ habetur, quàm Electio si non sit suis limitibus, certisque personis ac Legibus finita et circumscripta. Adde Arnisaeum, d. cap. 2. sect. 4. n. 30. et seqq. Quod et sciunt Barbari Mexicani, quos Electores


page 168, image: s172

certos et quidem quatuor habere, narrat Ios. Acosta. hist. Ind. lib. 6. cap.24. Indeque inclutos Regni Poloniae ordines, prudenter monuisse Stanislaus Sarvicius videtur; cùm in praefatione super Historiam Polonicam (referente Keckerm. disp. pract. 29. probl. 14. fol. 359. et seq.) ita scribit. Nec definitionem cligendi Regis, cuiâs et qualis esse debeat, nec modum prae scriptum, nec formam electionis celebrandae, haec Res publ. habet, per tot centenarios ex quo stetit: sine quibus necessitas ipsa, etiam bonos viros, interdùm cogit ad varias. artes, et compendia confugere. Alioquin enim in infinitum tempus, electionis nullo effectu; cum gravi autem periculo extraheretur: et tot voluntates hominum, ferè semper inter se variantes, ad unum scopum impossibile est sine arte reducere, etc. Sanciatis igitur aliquam amplissimam Legem; quam sive Capturum, more patrio perpetuum, vel Auream Bullam vocare licebit: Germanos in hoc imitati, qui huiusmodi voce, talis sanctionis laudes am plificare volentes, nomen eiab auro imposuerunt. Prudenter, inquam, Sarvicium ominatum esse puto. Quid enim hîc (sunt verba Eberh. à Weihe d. success. D. 4. b.) capita ducentorum millium voluntariorum nobilium non moverent. Quippè totibi esse Nobiles, Historici asserunt Poloni; et testatur Iohan. Choisnyn, au disc. de l' Election du Roy de Polog fol. 117. plus esse in Poloniâ nobiles, quàm in Galliâ, Angliâ et Hispaniâ numerari queant. Hinc saepiùs dissensiones pestilentes in valuerunt; ex quibus innumera mala, et iustitiae et iuris dicundi impedimenta, scelerumque impunitas orta. Olim quidem inibi ius creandi Reges penes Senatum erat. Pòst etiam Equester ordo, id sibi vendicare coepit: ita ut tum demum in eo ratum sit iudicium Senatus, si cetera Nobilitas assentiatur. Martin. Cromer. 2. à princ. Sanè ubi Electio Legibus caret, locum habet, quod olim Maximo et Balbino Impp. post necem Maximini, Senatus Populusque Romanus publicè accalmavit: Sapienter electi


page 169, image: s173

Principes, sic agunt; per imperitos electi, sic perire solent. Capitol. in vitâ Max. et Balb.

[Note: 3] Qui omnibus imperat, ab omnibus. quidem ( vel maiore parte) eligi debet: arg. cap. 29. de reg. iuris in 6. Spectat namque Electio ad consociationem universalem. Althus. Polit. cap. 19. num. 25. et seqq. Nihil tamen salubriùs, ad bella civilia declinanda excogitari posse Politici volunt; quàm sim multitudini non tam Populi, verùm et Optimatum pluralitati, Principis creandi eripiatur potestas. Quibus ergò eligendi arbitrrum est datum, ii populum ipsum, et communitatem quae ab Electo estgubernanda, omninò repraesentant; eiusque quò ad illam Electionem, vicariâ utuntur potestate.

[Note: 4] Plerumque verò ubi legitima electio usurpatur, iureiurando adigi solent Electores, ut promittant; se tantùm electuros esse cum, quem omnium dignissimum esse putent. Sicque iurant Electores Imperii Romani, ex constitutione, Aureae Bullae, Caroli IV. Sic et Cardinales in Electione Pontificis Romani, vigore Bullae Iulii 2. Sleidan. lib. 21. commentar. Sic quoque Nobiles Dani, Poloniaeque Palatini, priusquàm ad electionem novi Principis admittantur: Quod etiam iuramentum, sibi invicem Electores remittere non queunt: cùm nempè publicum contineat favorem, cui privato renuntiare non licet. Buxtorff. thes. 28. liter. A.

[Note: 5] Porrò cùm in iis quae ad plures, ut Collegium, spectant, maioris partis sufficiat consensus, neque una omnium sententia requiratur; ideò is, à maiore qui parte ius eligendi habentium nominatur, pro Regerecognosci debet. Ita ut sola maioritas numeri, non etiam quod votum magis sanum sit, inspiciatur. Quippè cùm pro parte maiore praesumatur, nec ratio rerum humanarum aliter constet. Modò tamen Electio secundum pluralitatem votorum suscopta, non antiquam contra consuetudinem impingat; autin maximum Imperii vergat detrimentum. Buxtorff. thes. 34.


page 170, image: s174

[Note: 6] Proindè ius illud eligendi, non ad singulos eligentes; sed ut ad Collegium et universos spectare censetur. Lupold de Bebenpurg. d. iur. Regn. cap. 6. Petr. de Andlo. 2. d. Imp. Rom. cap. 3. ad fin. Goeden. cons. 1. Buxtorff. thes. 35. à princ. Aliàs etenim maioris partis consensus, non sufficiens esset: quùm in causis, quae ad plures uti singulos spectant; omnium necessarius sit assensus: Surd. cons. 65. num. 17. et quod omnes tangit, debeat ab omnibus approbari. At cùm Eligentes in locum populi succedant, qui non ut singuli, sed ut universitas sibi Principem optat; debent isti eodem censeri iure: ex naturâ surrogatorum.

[Note: 7] Utrùm veròic, quod de maiore hîc dicimus parte, intelligendum sit de parte maiore, concurrentium seu candidatorum habito respectu; an verò ipsius Collegii Electoralis? necessariae explicationis videtur. In Germanico quidem Imperio, respectum ad Collegium ipsum, et numerum eligentium habendum esse, Buxtorffius putat. thes. 35. lit. D. et E. In Pontificiâ Electione, ex Alex. 3. constitutione, pro Pontifice haberi non potest, nisi quis duarum ex Cardinalibus partium, suffragia integra ferat. Panvin. in addit ad Platin. in vitâ Clem. 5. Sed quid si à septenario numero Imperatoris Creatorum, tres eligantur, nec quatuor concordes esse quirent in uno, quod facilè fieri potest: anne tum clusoria electio, Electorumque constitutio erit? Quod vix est, ut credere queam.

[Note: 8] An quis ex Electoribus se ipsum eligere possit? dubitationem haut exiguam habere videtur. Certè Ioannes XXII. (aliis est 23. vel 24.) P. M. post mortem antecessoris, sibi ex compromisso, arbitrio iureque Pontificis eligendi permisso, se ipsum nominavit. Quod referens Iohan. Nauclerus, volum. 2. generat. 44. Quamvis, inquit, in aliis Electionibus, quis se ipsum eligere non possit: tamen in Electione Papae non id prohibetur, cùm sibi Electio est commissa. (Verùm is à Concilio Basileensi, posteà de sede deturbatus fuit. vide Nicol. de


page 171, image: s175

Morbais, en la supplicat, sur les causes d' assembler un Concile. fol mihi 182. et seqq.) Et sunt qui Electorem, suffragio suo se nominare posse, dicant. Id quod in Electione Ruperti Palatini contigisse, ait Freher. in not. ad P. de Andlo fol. 8. lib. 2. cap. 2. Ita de Sigismundo Imp. Dubravius scribit: lib. 22. hist. Bohem. Moguntino comitia Electoribus indicente; ad quae cùm Sigismundus Rex Ungariae, tanquàm Marchio Brandenburgensis venisset, dignitatisque Regiae gratiâ, promus sententiam, esset rogatus, se ipsum nominavit. Me, inquiens, ego novi, alios non itidem, an aequè mecum Imperio Orbis sint digni, praesertim in tanto rerum motu. Miratos hanc tam liberam et apertam Sigismundi vocem ceteros Electores, communique assensu comprobantes, ipsum Caesarem consalutâsse: simileque exemplum, de Magistro quodam Ordinis Teutonici, ab Aen. Sylvio refertur. in Europâ. c. 29. adde Buxtorff. th. 39.

[Note: 9] Rationes etiam optionis accelerandae, in concordiamque redigendi Electores, variaeà variis variis populis usurpantur. Cardinales in conclavis augustiam adducti, fame coguntur, stato tempore Pontificem renuntiare. Severiùs etiam sacrae militiae Equites quatuor et viginti, tam diu carceribus sine potuac cibo continentur, quòad ordinis Magistrum, qui non ex eo sit numero, concodibus animis renuntiârint. Bodin. de Republ. 6. cap. 5. Aurea item Caroli I V. statuit Bulla; quòd si infra 30. dies à praestito iuramento, distulerint Electionem, non nisi panem et aquam manducent. capitulo 2. §. praestito.

[Note: 10] Vulgò ad Electionem etiam referunt Sortem. Petr. Gre. gor. 7. d. R. cap. 14. Kirchner. disput. 4. thes. 3. lit. C. Eberh. à Weihe. d. Success. praerog. G. 4. etc. Iac. Simanca. 3. d. Rep. c. 5. Schônborner. 2. pol. cap. 2. Alemannus, in Palestr. Consult. consultat. 4. fol. 155. Sed illa neque suffragii, atque adeò ne Elcctionis quidem nomine, quae certum consilium et rationem sequitur, continetur: atquè ideò non nisi in rebus dubiis, et à gubernatione


page 172, image: s176

consilii, rationeque desertis, et negotiis extremâ necessitate implicatis, locum invenit. In Magistratibus quidem eligendis, eandem Fortunae filiam Athenienses adhibuerunt. Plutarch. Pericle. Illud verò in statu tantùm populari, ubi ratio ae qualitatis, electionis et consilii certi excludit rationem, admittendum esse Philosophus monet. 6. polit. 2. Quam eandem ob causam, etiam à Venetis casum sortis, ad constitutionem. Magistratuum adhibitum fuisse, testatur Contarenus: 1. de, Rep. Venetâ. quòd nempè non tam electio, quàm sortirio ex paribus esset instituenda. Idem intuitus aequalitatis, in septem Principibus Persarum, sortis imposuit necessitatem, dirimendae electionis contentioni. Herodot. lib. 3. Iustinus, lib.1. ad fin. Etitaque, quemadmodùm divisio hereditatis, sortitione ordinata, ob immodicam rescindi potest portionum in aequalitatem: Pruckman. cons.29. part. 1. ita et hoc nostro in casu, tum demum sortem duci posse putarem, si eorum ex quibus unus est eligendus, parilis omninò paritas inveniatur. Keckerman. 1. polit. 4. fol. 119. et disput. practic. 29. probl. 15. Frider. Tileman. disput. ff. tomo 1. disput. 2. thes. 15.

[Note: 11] Nulla censetur Electio, redempta quae est donis muneribusque: quae masculè sprevit Fridericus Saxoniae Elector, cùm Maxaemiliano I. successor quaereretur. ex Erasmo, Sim. Guolart. 3. des histor admirabl. fol. mihi 203. Et libera suffragia, hanc regulam liberè et seriò sequantur, quam Imp. Alexander, in creationibus Magistratuum observandam praescripsit: L. un. C. si propter inimic. creat. ut nimirùm ex commodo Reip. et verâ aestimatione creandorum fiant. Dignitasautem Reip. et utilitas metienda, non tam externis, quàminternis Principis bonis: neque respectus maior habendus ad divitias, ad potentiam, generisque antiquitatem, quàm ad eas animi facultates, ingeniique vires, quae primariò ad gubernationis felicitatem requiruntur. Petr. Gregor. 7. cap. 13. 16. et 17. Kirchner. disp. 4. thes. 3. b. Ità Archiepiscopus quidam


page 173, image: s177

Moguntinus, in Electione Rodolphi I. sapientiam et strenuitatem, divitiis et potentiae praeferendam esse, opportunè olim monebat. Albert. Argent. in Chron. fol. 100. Adde Raudensem, decis. Pisan. 34. et seqq. ubi multis docet, qui prae aliis sint eligendi. Electio etiam fieri debet sollicitâ curâ, et ad gustum quamplurimorum; licet paucis ea concredita foret. Hûcque pertinet, quod in Marco Aurelio cap. 13. gravissimè Guevara dcribit: Razon es, que nos dexeys muy bien mirar este ropa, pues tantas personas se han de vestir con ella. La vestidura, que à muchos ha de cubrir, àcontentamiento de todos se ha de cortar. Et paulò post: No todos los que nos agracen en la poaça, nos agradaran si los metemos en casa.

[Note: 12] Cùm etiam mortales, variis donis distinxerit Deus, multumque referat, hominis scire nationem: curae pretium ideò est, ex eâ gente et familiâ sumere Reges, quae virtute, aliis antecellit. Existimat enim IC. Ulpianus, in L. 31. §. 21. d. Aedil. Edict. quasdam nationes sceleribus infamatas, quasdam virtutibus conspicuas esse. quam sententiam etiam Salvianum Massiliensem approbare, constat: is quippè Gothos perfidos sed pudicos, Alemannos impudicos sed minùs perfidos, Francos mendaces sed hospitales, Saxones efferos crudelitate, sed castitate mirandos, Afros omnibus vitiis nobilitatos, et Albanos asserit esse rapaces. d. guber. Dei lib. 7. fol. 239. ubi Rittershus. in not. (Sed non semper hoc procedere, vulgaribusque eiuscemodis dicteriis, fidem non esse habendam, eò quod plura conficta sint contra nationes; vel peculiari odio scribentium, vel temeritate iudicii, recte monet Ioachim. Bumannus. apud. Arumae. discurs. 15. thes. 66.) Et similiterfieri quandoque videmus, ut maximae Principum familiae aliorumque, peculiaribus virtutibus vel vitiis sint insignitae: et eandem naturam continuatâ serie servent. Machiavell. 3. discurs. cap. 46. Bumannus, dicto loc. thes. 67.

[Note: 13] Quamvisin iure nostro, ad Remp. administrandam,


page 174, image: s178

minores 25. annis, admiti non oportere dicatur: l. ad Rem publicam. 8. ff. d. muner. l. 6. et l. 11. ff. de Decur. et tamen varia in contrarium exempla suppeditant omnium gentium saeculorumque documenta. Ipsa Germania nostra, Ottonem III. admodùm puerum, Henricum III. duodecimo anno, Henricum IV. octavo; vigesimo Fridericum et Wilhelmum, Wenceslaum decimo quinto, Carolum V. decimo nono, sumpsit Imperatorem.

[Note: 14] In primis autem non atheus, omnisque Religionis contemptor, sed verâ praeditus pietate (quam non ex simulato zelo promovendae tutandaeque Religionis, sed ex operibus verè Christianis, et à Pharisaicâ Iustitiâ quae toto genere distant, aestimare debemus) non Paganus, vel Haereticus in solium est collocandus. In Germaniâ forsan dubitari posset, an etiam Protestantium Religioni addictus, in Imperatorem, eligi queat? Id quod confidenter affirmat Buxtorff. thesi 30. liter. D. Romani è contrà Pontisices hoc negant, et Imperium Romanum, sedis Apostolicae Feudum esse, Caesaresque Pontifici homagio obligatos exsistere contendunt. Vide Lancell. Conrad. Templo omn. Iudic. 1. cap. 1. §. 2. fol. mihi 86. 88. 92. item §. 3. fol. 101. et multis seqq. Quod et vulgati illi arguunt versus:

Rex venit ante fores, iur ans priùs urbis honores;
Pòst homo fit Papae, sumit quo dante coronam.

Hadrianas Papa, in celebri Principum Imperii conventu, tempore Frider. I. Barbarossae, per Legatos referri iussit: Romanum Imperium à Graecis translatum esse ad Alemannos, ut Rex Teutonicorum, non antè quàm ab apostolico coronaretur, pro Imperatore haberetur. Undè igitur (ita concludunt Legati) Imperium habet nisi à nobis? Sicut Zacharias transtulit Imperium à Graecis ad Teutonicos; itaab Alemannis ad Graecos transferre potest Papa: in cuius potestate est, dare illud cui vult. Proptereà à Deo constitutus super gentes et Regna, ut destruat et evellat, aedificet et plantet. Si itaque


page 175, image: s179

quod Pontifices volunt, Imperium Romanum Papalis sedis Feudum exsistit; sanè eius capax esse non videtur, qui sedem, illam Regnum Antichristi, et Diaboli mancipium esse contendit: id quod faciunt Lutherani. cùm quippè iure Feudali, qui graves, vel inhonestas iniurias, intulerit Domino Vasallus; ben eficium amittat co ipso. lib. 2. Feud. tit. 24.

[Note: 15] Sed quemadmodùm, cùm Adriani Pontificis Legatus, talia in Principum Germanorum conventu impudentissimè effundere auderet; tum Otto de Wittelspach stricto ense, quem ante Imperatorem progerebat, Legatum zelo verè Germanico refutare conabatur: eumque dubio procul, si non intercessisset Imperator, confodisset; teste Gunthero, Ott. Frisingens. et Radevico. Ita iam dudum solidisimis approbatum estargumentis, Imperialem dignitatem potestatemque, non aliumdè ab antiquo, quàm immediatè à Dei Filio processisse. l. 1. C. de vet. iur enucl. Novell. 28. cap. 4. in fin. Sique Imperium à solo Deo, conspirante Electorum venit consensu. nullum certè beneficium adest, intuitu cuius Fidelitas iuretur. Regique indè Romanorum, non quòad quascumque Imperii eminentias consequendas, Papae vel etiam Ecclesiae Romanae nominatio, vel Personae approbatio necessaria erit. Hocque praeter auctores quos in tract. de Appell. cap. 2. f. 36. et alibi etiam adduxi, fir miter inprimis, nomine Ferdin. Imperatoris adstruxit D. Sigmund. Seld. Vicecancell. Imp. In einem Rahtschlag, von der Keyser vnd Päpst Gewalt, etc

[Note: 16] Cùm itaquè maiori Electorum placuerit parti, ex Protestantium ordine sumcre Imperatorem, Legitimus et summus is erit Magistratus: aut si Imperatori veram nostram amplecti libuerit Religionem, non eo minùs Imperiale fastigium retinebit. Quippè si Principes Electores, per quos coepit, et in quibus consistit Imperialis gloriae celsitudo, qui et in sollicit udinis partem cum Caesare sunt vocati: ut loquitur Sigismund. Imperat. in Bullâ, d. Iur. et Success. Elect. Palatin. Si,


page 176, image: s180

inquam, Electores, et Principes alii, Pacis Religiosae beneficio fruuntur:quid, quaeso, absurdius fieri existimarique potest, quàm Imperatorem deterioris hâc in parte facere conditionis; et ius quod membra habent, capiti denegare?

[Note: 17] Leges etiam Electo, antè, velin ipsâ Electione sunt praefcribendae; non quippè hoc post Electionem fieri potest: scitum etenim est, illam donationem semel consumatam ac perfectam, non capere conditionem. arg. l. post perfectam. C. de donat. quae sub mido. Et aliàs, simpliciter qui est electus, pari iure cum eo qui Imperium ex Successione habet, fruisci putatur. ut dixi Comment. ad aliquos tit. lib. 1. ff. in Coroll. num. 12. et suprà lib. 1. diss. 1. nu. 4. et seq. Ita Peregrino est interdicendum, ne per Legatos Regnum administret: quod Polonos imprudenter neglexisse, notat Bodinus. 6. d. R. 5. num. 721. In quas verò Leges Romani Impp. iurare cogantur, videre licet auß der Verschreibung Köntg Carle des Fünfften, gegen des heiligen Röm. Reichs Chur Fürsten. Cuius meminit Sleidanus, lib. 1. et quae integra ponitur apud Goldastum. tomo 1. Constit. adde cund. in Politicis Imperialib.

[Note: 18] Maxuma requiritur prudentiâ in Legato, qui Principi suo Regnum peregrinum ambit: eiusque splendidum prebere potest exemplum Iohan. Monlucius, Episcopus Valentinus; cuius ductu, Poloniae Coronam acquisivit, Caroli 9. Galliarum Regis frater Henricus. Vide omninò le discours de tout ce qui s' est paßè pour l' entiere negotiation de l' Election du Roy de Pologne; fait par Iehan Choisnin.

[Note: 19] Summa tandem prudentia est in Principe nuper electo; benevolum si etiam illis sese praestet, suam qui promotionem impediverunt: quod non neglexit Leo XI. P. M. erga Cardinalem Avilam, Hispaniae protectorem. Mercure, Francois, fol. 3. b.

[Note: 20] Specialia nunc aliquot exempla, et formulas Electionum subiungam. In Romuleio Regno, Electio iussu Populi


page 177, image: s181

fiebat, auctore Senatu; per Interreges. Livius lib. 1. Dionys. Halicarnass. lib. 4. Et memorabilis est cùm primis electio Numae: ubi duae Electorum factiones, ita convenerunt; ut una ex numero alterius, optaret omnibus Regem. Plutarch. Numâ.

[Note: 21] Imperatorum Romanorum electionem, Militares copiae arripuerunt; divulgato magno Rei pub. malo, post obitum Neronis, Imperii Arcano, posse Principem alibi fieri quàm Romae. Tacit. 1. hist. Licet Militibus contradixerit semper, et non rarò ius hoc sibi vendicaverit Senatus: Vide Iul. Caesar. Bulenger. d. Imperatore Rom. libr. 2. cap. 1. et 2. et quidem non praeter rationem. Arnisae. saepè d. cap. 2. sect. 4. num. 51. Milites nonnunquàm ad defensionem afferebant, seid idcircò fecisse, quòd nescîscent Senatum Principem appellâsse. Nam et Pescennium Nigrum, et Clodium Albinum, et Avidium, Cassium, et anteà Lucium Vindicem, et L. Antonium, et ipsum Severum, quùm Senatus iam Iulianum dixisset Principem, fecerant Imperatores. atque ista res severat civilia bella: quibus necesse fuit militem contra hostem paratum, par ricidialiter perire. Lamprid. in Alexand. Severo. à pri. Hadrianus cùm scriberet ad Senatum, veniam petiit, quòd de Imperio suo iudicium Senatui non dedisset: salutatus sc. praeproperè à militibus Imperator, quòd esse Resp. sine Imperio non posset. Spartian. Hocque ius post tot electiones militares, tandem ad se rediisse (cùm nempè mortuo Aureliano, exercitus ad Senatum scripsisset, ut dignum mitteret suo iudicio Principem: Vopisc. Aurel. et ex SC. Tacito Imperatore facto) quantùm Senatus gloriatus fuerit, refert Vopiscus in Floriano. Et quidem gloriarimeritò potuisset Senatus, si ius idretinuisset. Tumultuariae quippè et inordinatae Militares electiones, Imperium illud cùmprimis everterunt. adde Onuphr. Panvin. d. Comitiis. cap. 1.

[Note: 11] Electio Pontificis Romani, quàm solinunc sibi adscribunt Cardinales, ad Imperatores pertinuit olim, et adhûc


page 178, image: s182

pertinere debebat. Vasqui. illustr. 22. num. 7. usquè 11. Matth. Stephani, 3. de Iurisd. 1. cap. 2. num. 13. etc. Simon Schard. in a)namnhs1. Iuris, quod in aporob. Pontif. Impp. habuerunt: quae iuncta est tractatui eiusd. d. Elector. Iohan. Wolfius in Lect. memor ab. multis locis: quae notat Index, in verbo Papa. M. 4. fac. 2. col. 2. adde Thesaurum Politicum Italicè edit part. 1. fol. mihi. 43. etc. Cùm enim Carolus ille Magnus, à Romanis in auxilium ascitus, Regem Longobardorum Desideium vicisset, eamque ob causam Adrianus Pontifex Romanus, Concilium 153. Episcoporum convocâsset; perpetuum, ut inquit Aventinus, libr. 4. annal. factum est Patrum consultum, et in verba Caroli iuratum; Nullum post hâc nequè Romanum, neque aliorum Templorum Antistitem fore, nisi quem Carolus eiusque Successores sciverint, iusserintque: refragantes huiusmodi Decreto, devoti sunt diris, et nisi rcsipuerint proscriptioadiecta. Adde Rein. Reinecci, in not. ad Annal. de gest. Carol M. Anonymi Auct. fol. 47. b. et multis seqq. Petr. Gregor. Tholos. Syntagm. Iur. lib. 15. cap.12. Undè optat Ferrariensis IC. in form. Libell. quo agitur ex Substit. in verb. ex suo corpore. num. 3. Surgat Imperator, et dicant omnes: Fiat Pax in virtute tuâ, et abundantia in turribus tuis, et repetat utrumque gladium, Temporalem et Spiritualem, quem Imperium aliquando habuit. Adeò ut Impp. conferent omnia Beneficia per universum Orbem; et ampliùs eligerent Papam, etc.

[Note: 23] Sed nec statim postquàm Cardinales soli, de Electione, Pontificum suffragia ferre solebant, Conclavis in ventus fuit usus. Quippè Anno 1268. Clemens IV. Papa, cùm Viterbii obiisset; Cardinales qui tunc in Curiâ Romanâ praesentes erant, numero 17. in creationefuturi Pontificis dissentire, coeperunt, electionisque ratio, adeò discordiis fuit agitata, ut propèin triennium protraheretur. Saepiùs siquidem congregati, negotium conficere nullâ ratione valuêre, dum unusquisque ad Pontificatum adspirans, nemini cedere


page 179, image: s183

vellet. Eoautem tempore nequaquàm, ut nunc fert consuetudo, Cardinales in conclavi recludebantur; sed summo manè singulis diebus unâ convenicbant, de Rom. Pontificis electione tractantes. Quo interim tempore, ad Curiam Romanam Viterbium venerunt Philippus Francorum, et Carolus Siciliae Reges, Collegiumque pro celeri et maturâ Pontificis electione reogantes, parum profecerunt; sed rebus infectis sunt reversi. Tandem post longissimum duorum annorum, mensiumque novem interregnum, quod maximo Reip. malo et in commodofuit: à Viterbien sibus propemodùm coacit, cùm discordantibus animis, ut unum ex se eligerent fieri non posset; per viam compromissi in sex Cardinales facti, Pontificem Max. renuntiarunt Thealdum Vicecomitem, Placentinum, Archidiaconum Leodiensem, extra Collegium et absentem. Undè Cardinalis Portuensis, sequentes de illâ Electione versus edidisse, commemoratur:

Papatus munus tulit Archidiaconus unus,
Quem Patrem Patrum, fecit discordia Fratrum.

Is posteà Pontifex, et Gregorius X. dictus, altero post consecrationem Anno, Christi vero 1274. maximo Christianorum Concilio, Lugduni in Galiis congregato, multas super Ecclesiae Romano-Catholicae conservatione edidit Leges; inter quas quoque nonnullas, de futurâ Rom. Pontificis tulit Electione, quibus Conclavis introduxit usum: Girard. tom. 1. lib. 12. fol. 1024. Ieh. de Serrestom. 1. fol. 566. quae ad Comitia Pontificis pertinentia decreta, processu temooris paululùm variata, in eam redacta sunt formam; ut apud Onuphr. Panvinium, in addit. ad Platinam, in vitâ Gregor. 10. fol. m. 234. videre licet. adde Pedro Mexia, 1. de la Silv a de varia Lecion. c. 21.

[Note: 24] Nunc ergò Patres Cinclave ingressi, diem integrum sequentem, formandis legibus impendunt, ad sanam Pontificis Romani administrationem quae maxumè necessariae videntur, His actis, stato quodam die Comitia indicuntur:


page 180, image: s184

tum absolutis Spiritus San cti sacris, suo se loco per subsellia disponunt. Quisque autem quos eligere decrevit, in codicillo antè describit, eumque suo annulo obsignat. Calix in quo illo die sacra sunt facta, ad medium constituitur Altaris; post hae singuli Patres ante Altare in genua procidentes, codicillum sigillatim in calicem dimittunt: numerantur mox codicilli, quorum utconvenisse numerus invenitur, singulià Decano aperiuntur, ac Diacono proximo pronuntiandi traduntur. Debitus autem numerus, si ex Codicillis adimpletur, tum Pontifex est creatus: sin minus, liberum est cuiquè quem voluerit Patrum, non electumà se seripto, eligere voce; quae electionis ratio, Accessus appellatur. Alius est quoque mos Pontificis creandi, qui dicitur per Adorationem: cum nempè duae Cardinalium partes, non exspectato, ut vocant, Scrutinio, sed vocetenùs omnium consensu, quempiam ex Cardinalibus venerantur. Quâ ratione Iul. III. Marcell. II. et Paulus etiam IV. ac nuper Leo XI. renuntiati fuerunt. vide Panvin. in addit. ad Platin. in vitâ Clement. V. Sleidan. hist. lib. 21. fol. 669. etc. Mercure François, enla suite de l' hist. de lapaix. à princ. Addatur etiam Supplicatio ad Imperat. Reges, etc. super causis generalis Concilii convocandicontra Paulum quintum. De electione item Pontificis, multa habet Lancellott. Conrad. in Templ. omn. Iudicum, fol. mihi 558. usque 589. Pietr. Andr. Canonhiero, introduz. alla polit. fol. 122. etc. De Cardinalibus verò, vide eund Lancellott. fol. 682. etc. et Petr. Molinaeum, tract. de Monarchiâ Temporali Pontif. Rom. cap. 3.

[Note: 25] An absens, seu non in Conclavi exsistens, Pontifex creari possit? disquisitionis esse videtur noninelegantis. Certè Iovius, in vitâ Hadriani; Creato, inquit, Pontifice Hadriano, et in Hispaniâ versante, cùm opifices puerique, minacibus oculis, voceque et manibus obstreperent Cardinalibus, nec à seditiosissimis probris abstinerent; Sigismundus Gonzaga Cardinalis, renidenti vultu his egit gratias: quòd adversus


page 181, image: s185

extrema supplicia meritos, contumeliis essent contenti, nec capitibus publicam iniuriam vindicarent. Ita et arcanum, fuit in Republicâ Romanâ, magno eius damno vulgatum; extra Romam creari potuisse Imperatorem. ut iam dixi suprà hâc dißert. num. 21.

[Note: 26] Venetiis scribit Caepolla, morum optimorum, consuetudinumque sanctissimarum domicilium esse. tract. de Imperat. milit. deleg. in 35. privileg. antiquit. Et pariterii, tam in Duce, quàm aliis Magistratibus eligendis, prudenti superstitione, ambitus praecavere solent: utadnotat Auctor Von der Venediger Herzligkeit, ex Ital. versus, passim.

[Note: 27] Episcopi et reliqui Praelati, à Collegiis hodiè cooptantur; per electionem vel postulationem. Electio ex gremio Collegiifit, Postulatio cùm sumitur aliundè. Paurmeist. de Iurisdict. 1. cap. 26. num. 17.

Dissertatio III. DE ELECTORIBUS IN IMPERIO GERMAnico-Romano.

[Note: 1] IN Imperio Germanico-Romano, Electioni Imperatoris, certas Leges Caroli IV. praescribit Aurea Bulla: quas Imperator ille, ad unitatem inter Electores servandam, electionemque concordem introducendam, et divisionivariisque ex eâ periculis subsequentibus aditum praecludendum, Anno 431. in Comit. Norimbergae (vide Goldast. in Rational. tom. 1. Const. fol. 101.) industriâ curâ sancivit, et eruditissimo nuper Commentario, Gerlacus Buxtorffius illustravit. Bulla


page 182, image: s186

autem hîc, non Latina sed Graecanica vox est. Litteras enim Imper. Graeci posteriores boula/s2 vocarunt, quòd in iis consuleretur aut decernereturaliquid ab Imperatore:cuiinterdùm aurum adiectum, quod quasi pro sigillo erat. Christ. Colerus parerg. cap. 4.

[Note: 2] Plenarium nunc ius Electionis, apud septem Electores residere videtur: forsan ad imitationem Persarum, ubi septem Consiliarii erant; qui etiam Darium Hystaspis filium, postmortem Cambysis suffragiis communibus Regem elegerunt. Ioseph. 11. antiq. cap. 3. in fin. et cap. 5. à princ. At verò de origine et antiquitate Electorum Germanicorum, varii varia tradiderunt: ut mirum non immeritò videatur, rei tam magnae, ita incertam et exiguam notitiam exiguam notitiam exhistoricorum monumentis hauriri posse. udr, Franc. Irenic. 3. cap. 27. et cap. 31. Dubrav. in hist. Bohem. lib. 6. fol. 43. H. Mutius, hist. Germ. lib. 14. Peucer. in Chron. in vitâ Otth. 3. Simon. Schardius tract. de Princip. Elector. lib. sing. Nicol. Cisnerus Orat. d. Otthone 3. Mich. Beuther. animadv. Hist cap. 13. Martin. Crusius, Annal. part. 2. fol. 161. et 166. Heigius part. 1. quaest. 3. et 4. Knichen. de Saxon. non provoc. iure. ad v. Electorum. c. 1. Thuan. lib. 2. fol. 25. et seq. Paurmeister 2. d. Iurisdict. cap. 8. Goldast. inreplic. advers. Iacob. Gretser. cap. 38. ad fin. Matth. Stephani. 2. de Iurisd. cap. 5. num. 3. 7. 8. Freherus ad Petr. de Andlo. 2. cap. 1. Betsius d pact. famil. cap. 7. fol. 247. Kirchner. disput. d. Rep. 4. coroll. 2. et 3. Arnisae. doctr. pol. cap. 8. fol. 180. Buxtorff. thes. 13. et seq. Schönborner. polit. 5. c. 32. Christ. Matthias Dithmars. Colleg. Polit. 2. disput. 2. quaest. 12. Adde Dissertat. Politicam, Anonymicuiusdam Germaniae ICti, d. translat. Imperii Romani cap. 7. Et consule item de Electoribus, Electioneque Imperatorum Romanorum; Lancellott. in Templ. Iudicum, 1. cap. 1. §. 2. fol. 76. etc. Lehman, in der Speyrischen Chromc. libr. 5. cap. 17. Arnisaeum relect. polit. 2. cap. 6. sect. 5. num. 10. folio 1033. etc. Onuphr. Panvin. de Comitiis Imperator. cap. 6. et 9. Ioachim. Cluten in Syllog. rerum quotid. thes. 24. Michaël. Schiffereri, disput. de Orig. et potest.


page 183, image: s187

Electorum, per tot. Frider. Tileman. Disput. pandect. 2. thes. 50. vol. 1. Henr. Brunningi, Disput. de Universit. thes. 9. Anton. Coler. Disput. d. Iure Imperii German. section. 1. thes. 45. et multis seqq. Matth. Bortium, apud Arumae. in discurs. d. Iure publ. fol. 1017. et seqq. Reinh. Koenig. Disput. d. Statu Imper. Romani, et orig. Elector. quae exstat in Polit. Goldasti, f. 651. Christoph Gevvoldum et Ioan. Paul. Windeck. tr. hâc de re sing.

[Note: 3] Primò periculosissimam corum puto opinionem, qui Electores Imperii à Pontifice Romano constitutos fuisse, tradunt: sicque Electores, sedis Apostolicae mandatarios esse censent, necceteros Imperii ordines repraesentare quae sententia est Gevvoldi et Windecki. vide Paurmeister d. Iurisd. 2. cap. 3. num 29. Hoc sanè dogmate (iam ante Lutheri nomen auditum, à cordatioribus reprobato) nihil scio, quod periculosummagis concordiae et saluti in Republicam nostram induci possit: quod cuiquam sineaffectu censenti, non potest non esse perspectum.

[Note: 4] Porrò historicam quod attinet veritatem: Multi sanè non praeter rationem, Electorum institutionem, minimè Othoni III. sed ei demum saeculo, quod Impp. ex Sueviae Ducibus creatos, fuit subsequutum, attribuere volunt. Auctoritate freti eorum, qui cùm Imperatorum Electiones accurate describant; nec tamen reliquos Principes iure suffragii ferendi, excludunt. Etenim neque Witichindus, neque Luitprandus, neque Lambertus, neque Rhegino, neque Marianus, neque Ottho Frisingensis, neque Abbas Urspergensis, neque Sigebertus, aliique veteres Germaniae scriptores; ullum verbum hâc de retradiderunt. Ac si nobis oboculos ponamus, omnes Imperatores, ab Otthone III. usque ad obitum Friderici secundi, deprchendemus; hosce omnes, tùm ab universis, totius Romani Imperii Principibus, Ecclesiasticis et Laicis, tùm etiam à quibusdam Populis, electos fuisse. videatur Otth. Frising. lib. 6. cap. 27. et seq. ac libr. 7. cap. 22.


page 184, image: s188

Urspergens. sub Anno 1035. et 1106. Sigebert. sub Anno 1126. aliique complures. Wippoin vitâ Conradi Salici, c. d. Elect. Regis, folio. 424. Inter Moguntiae, inquit, confinia et Wormatiae, locus est, amplitudine plantiei caussâ, multitudinis maxumae receptibilis. ibi dum convenissent cuncti Optimates, et ut ita dicam, vires et viscera Regni, cis et circa Rhenum castra locabant. Quaeritur de re summâ, dubitatur de Electione incertâ: inter spep et metum suspensi, alterna desideia cùm invicem cognati, tum inter sefamiliares diutissimè explorabant. Cum diù certaretur, quis regnare deberet, inter multos electi pauci, et de paucisadmodùm, duo sunt sequestrati; in quibus examen extremum summorum virorum, summâ diligentiâ diu deliberatum, in unitatis puncto tandem quievit. Erant duo Chunones, etc. In maiore Chunone et Iuniore, diu reliqua nobilitas pendebat, ad extremum verò Divinâ providentiâ contingit, ut ipsi inter se convenirent; ut si quemillorum maiorpars Populi laudaret, alter eidem cederet sine morâ, etc. Et paulò pòst, Maiorem Chunonem, Patruelem suum, ita adloquentem ficit historicus idem. Hoc modo animi mei vigorem, magnis gaudiis augeri sentio; quòdex tantâ Contione, consensus parilis omnium, nos duos solummodò praevidebat. In omni Electione nemini licet de se ipso iudicare. Quod si alicuide se licerer, quot Regulos, ne Reges dicam videremus? Non erat nostrae potestatis, hanc dignitatem ex multis inter binos coarctare. Vota, studia, consensus Francorum, Lotharingorum, Saxonum, Noricorum, Alemannorum, qui optimam voluntatem habebant, ad nos conferebant, etc. Tandem Wippo pergens: Principes, ait, consedêre, populus frcquentissimus abstabat;

Tunc quod quisque diù velatum corde tegebat,
Ferre palàm licitum gaudebat iempus adesse.

Archiepiscopus Moguntinus, cuius sententia ante alios accipienda fuit, rogatus à Populo quid sibi viderctur; laudavit


page 185, image: s189

et elegit maioris aetatis Chunonem. Hanc sententiam ceteri Archiepiscopi, et reliqui sacrorum ordinum viri, indubitanter sequebantur. Iunior Chuno, paululum cum Lotharingis placitans, statim reversus, maxumo favore, illum ad Dominum et Regem elegit, etc.

[Note: 5] Ad eundem fermè modum, et Guntherus in Ligurino, lib. 1. Electionem Imperatoriam versibus repraesentat.

Conveniunt Proceres, totius viscera Regni,
Sede satis notâ, rapido quae proxima Mago, etc.
Hûc sacri, celebresque viri, quos laude serenâ,
Infula, vel gladius Mundo facit esse verendos.
Ex omni regione fluunt, ad publica Regni
Commoda: de summis agere ac disponere rebus
Exactâ ratione parant. —— —— ——
Sic postquàm sedere Duces, dubioque volutant
Pectore, cui tanti Regni tribunantur honores.
Saxones et quorum Ripuaria nomine tellus,
Westvaliaeque urbes, et Norica rura regentes,
Allobrogumque Duces coëunt, Cymbrique feroces.
Vindelici, Rhaetique ruunt, quos Suevia nutrit, etc.
Quaeque suos Urbes hûc direxere potentes, etc.
Paulò pòst.
Sic ubi mellifluâ, quisquis fuit ille, disertus
Voce peroravit; concordi protinus omnes,
Assensêre sono, etc. —— —— ——

[Note: 6] Et insuper, olim Septemviros Imperii, ius eligendique potestatem ita habuisse, ut tamen cogerentur eum eligere, quem Principes communibus suffragiis praetaxâssent, id est, praenominâssent; ex Alberto Stadensi colligere quimus. sub Anno Domini 1240. fol. 215. Nec abnuit Historia Archiepiscoporum Bremensium, quae exstat inter scriptores rerum Germanicarum Septentrional. editos ab Erpoldo Lindebrog. fol. 111. Quod idemnos docet auctor Speculi Saxonici, Ecco de Repkavv.


page 186, image: s190

lib. 3. tit. 57. qui ita scribit: An des Keysers Wahl, sol der Erste sein, der Bischoff von Mentz, der Ander, der Bischoff von Tryer, vnd der Dritte, der Bischoff von Cöln. Vnder den Leyen Fürsten, ist der Erste an der Wahl, der Pfaltzgraffe beym Rhein, des Reichs Trucksäß, der Ander, der Hertzog von Sachsen, des Reichs Marschalck, der Dritte, der Marggraffe von Brandenburg, des Reichs Cämmerer, der Vierdte, der Schenck des Reichs, das ist der König von Behem. Vnd also kiesen in des Reichs Fürsten, beede Pfaffen vnd Leyen. Die aber zu dem ersten in der Wahl benandt seind, die sollen nicht wöhlen nach ihrem Mutwillen, wene sie wollen: sondern welchen die Fürsten alle zu einem Könige erwöhlen, den sollen sie auffs aller erst bey Namen nennen vnd kiesen. In eandem sententiam, et in Landt: vnd Lehenrecht, sive Speculo Suevorum lib. 1. cap. 29. §. 4. Legimus ordinatum: Sie sollen dar zibietten (Moguntinus scilicet et Palatinus) zu dem Gespräche ihren Gesellen (id est, Coëlectoribus) die mit ihnen da wöhlen sollend. Darnach den andern Fürsten, als viel sie ihr gehaben mögen. Quod et firmat Weichbild, sivè ius Municipale. art. 13. et 14. ut et Ius Saxonum Feudale. cap. 4.

[Note: 7] Ius ergò efficaciter eligendi, seu approbandi, ad omnes antiquitûs pertinebat: licet ius praetaxandi, Ministeralium, seu Officialium Imperii (et quidem haut parilis numeri semper) erat. Quod itidem firmat Amandus, Friderici I. Imperatoris Secretarius (laudatus à Paulo Windeck, in Commentar. d. Elector. cap. 5.) Qui mihi probat (1) Non solùm, ut hodiè fit, Electores, sed multos alios, etiam extra Germaniam convenisse; cùm princeps summus esset eligendus (2) Numerum Officialium qui in Regnum sublimant Imperatorem, incertum exstitisse (3) Omnes qui praesentes erant nominationem habuisse (4) Eam demùm electionem tutam ac firmam constitisse, quae omnium praesidiis fuerat munita. Hincque factum, ut cùm electo non omnes adhaeserunt, factiones


page 187, image: s191

suborirentur: quod certè fieri non potuisset, si ut nunc fit, Ministeriales plenariam potestatem habuissent eligendi. Nec aliud astruit locus Wilberti, Conradi II. Imper. Capellani, ab eodem Windecko, d. cap. 6. adductus. Ex illo etenim evinco (1) Simplicem nominationem omnes habuisse Status (2) Examinationem nominati, votivamque electionem, seu suffragium reale, paucis spiritualibus, et temporalibus competiisse (3) Nec verò absque discordiâ Regnum fuisse, si per paucos electus, haut omnibus placuerit. Quandò verò, quâvè occasione haec praetaxandifa cultas ad paucos pervenerit, et cur Ministerialibus, non aliis Principibus fuerit data; de hoc, ut de re usu tacito paulatim introductâ, aequè cùm ignorantissimis sum ignorans.

[Note: 8] Quin et praedicti, non semper primi in Electione fuerunt: alios enim nominat Matth. Paris, in hist. Anglicanâ, sub Henr. 3. fol. 655. Austriae nempè, Bavariae, Saxonum ac Brabantiae (qui et Lovaniae) Duces. Et Praelatos principales, Archiepiscopum Coloniensem, Moguntinum, Salburgensem. Vide tamen Windeck. com. de Elector. cap. 8. Ita ut probabile mihi videatur, Carolum IV. primitùs hanc potestatem Electoribus (qui secundum antiquam consuetudinem, iam antè electionis directionem habebant) absolutè dedisse. Eundem ius Primogeniturae, in Electorales familias induxisse (cùm plures olim ex eâdem familià adfuisse, in vetustis Chronicis legatur) ordinem item Collegii, modumque suffragiorum ferendorum, longè alium quàm fuerat consuetudinis antiquae, instituisse.

[Note: 9] Mich. quoque Beutherus, animad. hist. cap. 13. numerum etiam ab eodem auctum, et Regem Bohemiae additum, asseverat. Quamvis aliud ex ipsâ Aureâ Bullâ, Gerlacus Buxtorff. thes. 18. lit. D. et thes. 49. adstruere conetur. Beutheroque refragri dicit Kirchner, dict. coroll. 2. ad fin. historias Electionum, quae Bohemi faciunt mentionem. Sed tamen Albertus


page 188, image: s192

Abbas Stadensis, sub Anno 1240. scribit: Bohemiae Regem, Pincernae quidem munere fungi; verùm non eligere, quia Teutonicus non habeatur. et Speculator Saxonici Iuris: 3. art. 57. Bohemiae, inquit, Rex, Pincerna est, qui non eligit; quia nostrae non est nationis. vide Freher. ad P. de Andlo. 2. cap. 2. Schönborner. 5. Polit. cap. 33. Undè ille in multis quoque Electionibus praeteritus fuit: vide Windeck. in Comment. de Electorib. cap. 1. et cap. 15. Gevvold. d. Elector. c. 9. Bertram. apud Arumae. discurs. de Iure publ. fol. 123. At nunc Caroli IV. sanctione, nullo modo is excluditur ab electione: sed tertium votum illi attribuitur purè; ita ut impunè praeteriri non queat, ob poenam ibi expressam. Et indè cùm in Electione Maxaem. I. Regis (credo quòd non satis conveniebat inter Frider. Imp. et Regem Ladislaum) exclusus fuisset; adeò non dissimulanter id tulit; ut poenam Aureae Bullae acerrimè postulare non cessaret, et arma minitaretur. Hartman. Maurus, in Coron. Carol. V. Imper.

[Note: 10] Moguntinus (qui iam in Electione Conradi Salici, primum suffragium habuit. supr. num. 3. Goldast. 1. d. Maiorat. cap. 20. num. 14. et seq.) omnium suorum Coëlectorum vota singulariter inquire debet. Aur. Bull. cap. 4. §. ceterum. Buxtorff. thes. 42. et 45. Qui vicissim à Saxone interrogatur. Petr. Albinus in der Meißnischen Land Chronick. fol. 217. et 219. Idem etiam Moguntinus (tanquàm Collegii electoralis Decanus) Electionem ceteris intimare debet: licet eandem olim potestatem, vel alternativè, vel unâ cum Moguntino, etiam Electori Palatino competiisse, historiarum suadeant monumenta. Buxtorff. thes. 15. 16. 17. adde Windeck. d. Elector. cap. 22. fol. 57. Paurmeister 2. cap. 2. nu. 109.

[Note: 11] Saeculares Electores, iure gaudent electionis, etiamsi Caesaream nondumacceperint investituram. Quod textus evincit Aureae Bullae in cap. 20. ubi dicitur: Eum qui est in possessione Principatus, debere quoque ad ius, vocem et


page 189, image: s193

potestatem eligendi, absque contradictioneadmitti. Ut et aliàs omnes Feudi fructus, ad Vasallum ante petitam Investituram intra annum; et pòst etiam, si investituram peterenon possit, spectare dicuntur. Ipsi quoque Principatus, quibus ius suffragandi, et alia Regalia adhaerent, statim heredibus cedunt, post apprehensam possessionem; iam enim per primam investituram, pro se suisque heredibus, ius id perpetuò, irrevocabilique acquisiverunt nexu. Buxtorff. thes. 85. ad fin. et thes. 29. lit. c. Item, thes. 18. b. et thes. 48. De Archiepiscopis dubitatio maior moveri posset: qui demùm postquàm Feudum ab Imperio susceperunt, non etiam antè, iura Feudi exercere posse dicuntur. Sed nec hoc impediet forsan: et fieri aliàs posset, ut multis vigiliis excogitatus, electionis ordo ritusque, à fine aberraret praefixo. Non puto ex formulâ iuramenti, quae habetur cap. 2. §. 1. Aureae Bullae (ibi. per fidem quâ Deo et S. R. I. sum adstrictus) concludi aliud posse. Non etenim Fidem (auff die Truwe) pro fidelitate seu iureiurando quod vasallus Domino praestat, necessariò accipiendam esse censerem. Adhûc minùs negotii facit; si Ecclesiasticos Electores, nondùm `Pontifice confirmatos vel infulatos, ut loquuntur, esse contingat: proptereà quòd ius eligendi, ad hos Archiepiscopos, non tanquàm ad Ecclesiasticos, sed tanquàm ad Principes Imperii spectet. Molinae. in Consuetud. Paris. in praefat. num. 71. Matth. Stephan. de Iurisd. 2. part. 1. cap. 5. num. 58. Licet munia in Coronatione Imperatoris ipsis destinata (cùm ea ordinis Episcopalis esse censeantur) non nisi post consecrationem obire queant.

[Note: 12] Conventus Electorum, Regis ordinandi caussâ, vulgò eis Wahl Tag appellitatur. Onuphrius Panvinius, Comitia Impeatoria vocat. Paurmeister. 2. d. Iurisd. c. 2. num. 8. et 100. Quibus Comitiis certus quoquè Lege definitus est locus, Francofurtum ad Moenum: Heinznerus in Itinerar. fol. 177. Bôrtius, apud Arumae. discurs. de Iure publ. 33. fol. 1025. quod etiam


page 190, image: s194

ante Caroli IV. legem, legitimi continuit suffragii finem: ut ex Gunther. supr. num. 4. laudatis versibus apparet. Undè disputatum de quorundam Electionibus olim, quae alibi peractae. Kirchner. disput. 4. thes. 2. a. ad fin. Buxtorff. thes. 21. Et refert etiam Munsterus 3. Cosmogr. cap. 19. sub. Imperator. 39. introitu Francofurtenses prohibere eum, qui discordi electione ad Imperium pervenit; si non aliquot priùs menses adversarium ante Moenia exspectârit, venientemque depulerit victor. Wilhelm Dillich, in der Hessischen Chronick. part. 1. fol. 51. Ast hoc ad ea tempora pertinere videtur, quibus Electores nondùm plenarium ius eligendi habuerunt.