ANni iam multi sunt, cum in Academia Tubingensi, publicae Disputationis loco proposui Synopsin quandam Politicae Doctrinae; ex variis, latioribusque meis commentariis Iuridico Politicis, depromptam: eandemque postea, praeLo Argentoratensi, semel atque iterum (et semper quidem cum aliqua accessione) repetitam; in usu habui, ad erudiendum tam publicis, quam domesticis institutionibus, omnium ordinum Iuvenes, atque Adolescentes: quorum tum satis numerosa copia ibi versabatur. Cumque post nuperum, ad hancce Academiam Catholicam secessum, Viri-Iuvenes pariter nonnulli (Generis splendore,
ingeniique indole praestantes) sibi persuaderent, se quoque mea opera qualicumque, augeri posse, scientia civili; placuit et hîc persequi vestigia illa, quibus non sine multorum fructu, institi Tubingae. At vero exemplaribus priorum editionum deficientibus plane, et quia itidem multiplici correctione ea indigebant; dictandi autem, excipiendique molestia, moram non exiguam progressui optato inferebat: visum est subsdidio Typorum, studium hocce meum, maturare non solum; sed et cum pluribus adhuc, communicare. Idque ut facerem sub praescriptione Illustrissimi Nominis Tui, causae me permoverunt complures. Sane cum inclita Res publica Genevensis, Patria illa Tua, inter paucas Orbis Civitates, etiam nunc absoluta fruatur Libertate; ac nempe suo Iure, suisque Civibus Nobilioribus ad Rei publicae gubernacula sedentibus, satis feliciter hactenus fuerit administrata; et pariter in Familiis, tantae dignitatis capaces, quae sunt, et Tua inprimis nominetur. Vix conveniebat, pagellas hasce (imaginem Civilis eruditionis, primis saltem lineis adumbratam referentes.) Alteri, quam qui tali Instructione, prae ceteris maxime opus haberet, proprias dicare. Memorat equidem alicubi (Hist. lib. 10.) F. Guicciardinus; Liberas Civitates, DEO summopere placere; eo quod in iis, magis quam in alio genere Rerum publicarum, commune bonum conservetur, Ius suum cuique aequaliter distribuatur, Civium animi
vehementius ad virtutem, et laudem accendantur RELIGIO colatur, Sacra peragantur. Sed tamen haud aliter, ac inter Musica Instrumenta, iucunditate ac dulciculo sono, cuncta fere reliqua, superat canora Chelys: at non illa addiscitur sine labore, nec comprehenditur sine difficultate; ac si vel unus ex fidibus dissonet nervus, gratia mox omnis abest. Eodem plane modo, praestans illa atque suavissima Politica Libertas, caro saepe sanguine parta, non nisi Rei publicae gerendae dexteritate singulari, sarta tecta conservatur; facile quoque ab ambitiosis, atque temerariis turbatur; et turbata, in licentiam vel tyrannidem, Omnia involventem transit: nec nisi ab Optimatibus; Civili prudentia praeclaris, et Virgula Divina (quod aiunt) deductis, Bonique Publici perquam Studiosis, erigi potest. Et ut tales se praestiterunt, difficillimis quandoque temporibus, vel Maiores Tui, vel Agnati: ita Talem (sic voveo, et ominor) Te aliquando futurum spero, et quoque iam confido. Ob Pietatem scilicet, quam sine hypocrisi colis, ob amorem Patriae, (quam Tibi vita cariorem scio) ob Humanitatem etiam, quam salva generis eminentia, tribuis cunctis: tum quoque, ob iam in Iuvenili aetate (raro Exemplo) perceptam Politices cognitionem: cui non solum Mathematicam Praccicam (Politices, artisque Militaris egregium adiumentum) nuper ad iunxisti: sed et omnibus hisce, Philosophica studia (qui bus Facultates superiores, tamquam
fundamento stabili innituntur) praemisisti. Volui porro, illa Illustrissimi Tui Nominis mentione, publicum hîc ponere debitae Gratitudinis documentum; ob singularem, quo me persequeris affectum: quemqueve non nisi litterario munere, reponere queo. Volui denique scopum Politices a me praepositae, denuo Tibi in memoriam redigere, et iugiter, cum vel absens ero, cohortari; ut Primo, serium Catholicae Religionis cultum, negligas numquam (eo enim si non omnia Politica tendunt, ut illa vel promoveatur, vel non impediatur, Atheismo prona sternitur via; quae ad interitum, si non temporalem, at certe aeternum ducit) Alterum, et proximum ab hoc esse videtur, ut commodum, vel affectus privatos, numquam postponas Publicae Saluti. Haec namque Monita bina, quod non neglexerunt Optimi quique; in causa id fuisse videtur, ut adhuc, Genua inter alias eniteat Italiae Civitates. Eaqueve ut sic vigeat, atque florescat semper, et in ea (una Tecum) Illustrissima Familia Tua, cupit, atque optat.
Illustriss. Dominationis Tuae,
Obsequentissimus
CHRISTOPHORUS BESOLDUS, I. C. S. Caesar. Maiest. ut et Sereniss. Bavariae Electoris Consiliarius, in Acad, Ingolstadiensi Cod. et Iuris Publ. Professor.