10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBRI QUARTI ET ULTIMI. DE MORBIS RERUM PUBLIcarum, earumque causis, praesagiis, curatione, etc. CAPUT UNICUM.

1. ORdinis tandem ratio postulare videtur, ut ad Curam Rerum publicarum, Medicinamque Politicam, accedamus: ubi primum causae morborum, quibus scilicet Imperia mutantur, vel evertuntur, erunt indagandae. Frustra enim et non nisi emperice, remedia tentat, qui causarum est ignarus.

2. Harum una, generalissima exsistit; quod nil genitum, soleat esse aeternum. Hincque nullum Imperium, utcumque magnum, potuit durare. Sic ipsum Regnum Israeliticum est excisum; nulla fere vestigia apparent, trium priorum Monarchiarum: earumque eversionis causas congessit Iohannes Loccenius in dissertat. de Period. Imper. Ac Imperium Romanum (quod aeternum credebatur) ita est immutatum, ut plane aliud videatur, ac vetus olim fuit. Sane ut corporis, sic et Rei publicae auxesis quaedam est, secundum naturam: deinde vigor, postea rursus


page 309, image: s309

diminutio. Polyb. lib. 6. Ac ea una labes, Civitatibus opulentis est reperta, ut magna Imperia mortalia essent. Liv. lib. 2. Res publica, etiam quae optime constituta, fatali huic rerum vicissitudini obnoxia est; ut Plato in libris de Repub. Sicque Iuvencus in prolog. Histor. Euangel.

Immortale nihil mundi compage tenetur,
Non orbis, non regna hominum, non Aurea Roma,
Non mare, non tellus, non ignea sidera caeli.
Nam statuit genitor rerum irrevocabile tempus,
Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.

3. Sed cum Mundus casus haut gubernetur; Dei sane Providentia, ut ubique, ita et hoc quoque in negotio, primas sibi merito vendicat partes. Exod. 17. vers. penult. et ult. Daniel. 4. Sirac. 10. Actor. 17. vers. 26. Eaque non sapientissime solum, sed et omnino iuste, cuncta agit; ac etiam ita procedit, ut Piis et devotis, nulla ruina Mundana obsit.

4. Stellarum vero positus, Astra nova, Cometae, aliaque caeli et terrae signa; non causa, sed quandoque denuntiationes sunt mutationem. Errareque eos, qui contrarium assertant, docet Petrus Gregorius 21. cap. 9. num. 19. ut et Bodin. 4. c. 2. ac Picus Mirand. tract. sing. contra Astrolog.

5. Illi autem, qui Astrorum cursum, et hîc, ac in cunctis negotiis humanis effectum aliquem habere, aiunt: eorum tamen plerique, eum non tangere illos dicunt, qui Caelum Astrale suspiriis, votisque transcenderunt. Quod et


page 310, image: s310

innuit Abenezra, cum alicubi dicit: Filii Israelis non transeunt sub Rota. Et Lactantius 11. Instit. cap. 16. Pium virum, non malus genius, non Fatum ipsum devincit: Deus enim eum liberat, eripitque ab omni malo.

Si sanctis animis, amor
Veri Numinis imperet,
Non illos crucians timor
Astrorum, dubios trahet.
Astrorum Domino pius
Nam qui servit habet nihil
Quod formidet; et aurea
Libertate fruens pede
Conculcat valido minas
Martis, Mercurii, Iovis, etc.

At rectius alii dicunt, Astra nihil posse in voluntatem etiam impiorum; nisi admodum indirecte: agendo nempe primum in corpus, et tum animum etiam afficiendo, minimeque cogendo. R. P. Alexand. de Angelis in tract. contra Astrolog. Benedict. Perer. tract. singul. Ant. Possevin. in Bibliothec. M. A. Delrio in disquis. mag.

6. Numeros etiam Fatales, Platonisque periodos Rerum publicarum (quae utpote propter obscuritatem, in proverbium abierunt) tutius negliguntur, quam extricantur. Ut et quod Peucerus de Divinat. gener. fol. m. 30. etc. Gregor. Richter. axiom. polit. 1. et axiom. Oeconom. 5. et seqq. aliique statuunt, nullum Imperium, ultra 500. aut 700. annos durare.

7. Impii, et plane Ethnici vero sunt, qui


page 311, image: s311

Deum ipsum, vel Fato, vel Naturae alligant: quorum illud Stoici faciunt, hoc Subtiles Athei, atque Epicuraei, et his non absimilis Machiavellus. R. P. Dn. Wangneregg. in vindiciis polit. 3. cap. 3.

8. Certe Providentia etiam Divina non es absoluto decreto, Regna evertit; sed ob in iustitiam, aliaque peccata Magnatum, vel Subditorum: unde Solon. in Eleg. citata a Demosthene. ita canit;

Non urbem Superi cupiunt evertere nostram,
Et nobis nisi sint Numina laesa, favent.
Ipsi sed patriam, sceleratis mentibus ultro.
Conantur cives dilacerare suam. etc.

Divinae tamen Providentiae processus, admodum est obscurus: quia nempe is est de Reservatis Divinae Maiestatis; ac etiam recessus animorum humanorum, quos Deus inspicit, prorsus latent; nosque etiam ex fallacibus coniecturis, ab externis, quae desumuntur, cogimur iudicare.

9. Suntque Morbi Rerum publicarum in differentia duplici: interdum enim interit, vel evertitur Res publica, interdum convertitur tantum in suis formis; quandoque etiam pervertitur, cum scilicet Status in contrarium vitium transit. Hosque morbos, fqo/ras2, seu corruptiones, Aristoteles adpellat. 5. polit. 1.

10. Interitus Rerum publicarum plerumque vel ab hostibus, vel aliunde, vi maiore obtingunt: cum scilicet terraemotibus, diluviis, peste


page 312, image: s312

variisque peccatorum poenis, vel pereunt, vel affliguntur Civitates, atque Imperia. Ac sane, aliquando bestiae everterunt Regna. Camerar. 2. cap. 12. et seq.

11. In conversione vero, aut perversione, itidem ut in Medica arte, differentia est constituenda, inter causas et symptomata Morborum: suntque illae curae palliativae, si quis accidentia et sequelas tantum, non ipsam scaturiginem causarum, removere velit.

12. Hisque aegritudinibus, ni cito et dextre medela adhibeatur, in Anarchiam et Tyrannidem, aliosque morbos transeunt mortales. Et certe parva hîc non sunt negligenda; id enim si fit, sensim nos perimus; et vitium vix adparet ante ruinam.

13. Sed magis ad speciem perveniendum, et de causis, quae particulatim, singulis Rerum publicarum formis sunt pernitiosae, est agendum.

14. Monarchas perdit licentia nimia, privati affectus, neglectio publici boni: deinde rerum copia (unde luxuria progeneratur) Amici item improbi (Mignons Galli, Privados Hispani vocant) etc.

15. Legitimum Regnum (vel etiam Status mixtus) convertitur in Tyrannidem, aut Dominatum, cum Aulico-Politicis (qui plerumque odio prosequuntur libertatem) facile aurem praebet Princeps: et secus ac olim Spartanorum Rex Theopompus, sibi persuasum habet, tutius esse regni firmare potentiam; quam id


page 313, image: s313

moderatius relinquendo, ad posteros stabilius transmittere. 5. polit. 11. Plato epist. ad Dionis famil. Vel cum Regni Ordines, communisque libertatis custodes, timidi sunt ac imperiti; quod fit, si sumantur ex infima plebe, aut dependeant a superiori. Mutatur etiam Regnum mixtum, cum Status libertate abutuntur, et Principis Iura legitima, satagunt violare.

16. Principes quidem boni, amant congruam suorum subditorum, inprimis magnarum Urbium libertatem: sed plerique tamen volunt, ut cuncta ab ipsis recognoscantur; nec ita feratur equis Auriga, ut non audiat currus habenas. Quod, cum in Imperio Romano fuerit neglectum, exinde illud miris modis debilitatum fuit.

17. Et sane Ordinum licentia nimis magna, quae haut raro tegitur larva libertatis: fere tenuioribus est perniciosa. Unde vulgo dici solet: Maximam esse libertatem, vivere sub Principe magno. Et ita etiam qui optant, nimis deprimi potentiam Imperatorum, qui petant, nescire videntur.

18. Aristocratiae Morbus, est Oligarchia: cum nempe pauci quidam, ceteris imperant ut servis, cum eos non putant suos esse convives. Et ideo populus, vel ipse ad se Imperium rapit (ut factum fuit in Helvetiis, et etiam liberis quibusdam Civitatibus Imperii nostri; Da die Ritter Räht abgeschafft worden. vide Lehman. lib. 6. per tot. praesertim cap. 4. ut et 9. ac. 10.) vel unius potestatem, quam factionem


page 314, image: s314

Magnatum, potiorum habet, unumque Principem, multis Tyrannis opponit.

19. In Monarchiam vel Tyrannidem, Democratia mutatur; cum plebs adulationem admittit, nec se decipi sentit: vel unus aliquis, nimiam popularitatis famam affectando, Optimatum deprimit auctoritatem. Quae artes olim Pisistrati Athenis, et Romae Iulii Caesaris fuerunt. Eoque intuitu Dionys. Halicarnass. fol. m. 577. scribit, ex plebis adulatione, omnem fieri Tyrannum.

20. Demacratiae itidem morbus, est Ocholacratia: impotentia scilicet turbulentae Plebis, quae pernitiosissimus interdum fit Tyrannus, et optimos inprimis odit; tandemque in Anarchiam, aut unius Dominatum abit. Eaque etiam saepius oritur, post Tyrannidem alicuius depulsam. Quam in rem prudenter, ut omnia, Guicciardinus lib. 2. histor. Si qui e Tyrannide sunt elapsi, sese nisi retineantur, in effrenatam licentiam praecipitant; quae quidem et ipsa, Iure Tyrannis potest appellari. Nam et populus, cum indignis dat quod adimit dignis, Tyrannus est: et quidem eo pernitiosior, quo periculosior est ignorantia, quae nec pondus, nec mensuram, nec legem habet; quam malitia, quae tamen ipsa aliqua regula, aliquo freno, aliquo termino gubernatur.

21. Suntque Praesagia ruinarum, ac conversionum, haut solum in Natura (Cometae puta, Prodigia, ostenta, etc.) 4. Esdr. 9. Alexand. ab


page 315, image: s315

Alexand. 2. cap. 31. et lib. 3. cap. 15. Camerar. 3. c. 14. 15. 20. Sed et quaedam prudentia politica deprehendit: quando nimirum res privatae magis; quam publicatae amantur; si reputatio fastu definitur, et interna negligitur magnitudo; quando pauperum oppressio, rerum pretia, et prodiga luxuria, ad summum pervenere: deficiunt duo vincula civilis conversationis, Iustitia et charitas nimirum, etc. Camerar. 1. cap. 56. Ego dissert. de Repub. caranda, cap. 15. late. Horum vero politicorum praesagiorum, sane vel praecipuum esse reputatur, si quando tanta securitas hominum mentes obsedit, et occaecavit, ut signa atque omnia appropinquantis cladis, in caelo, terrave, ac in communi quoque vita, Rei publicaeque statu, obvia quae sunt tristia, ambigua, manifesta, nemo curat, vel advertit; sed secure spernit pars maior: aut cum publicae calamitates non sentiuntur amplius vel metuuntur. Hincque Tacitus lib. 1. histor. ait: quae fato manent, quamvis significata non vitantur. Et Ammianus Marcellinus lib. 14. Manum iniectantibus Fatis, hebetantur sensus hominis, et obtunduntur.

Nemo sed id reputat, nemo etiam resipit:
Sic ante ire solent tristes praesagia casus,
Frustra, dum tantae nemo rei satagit.

22. Rem publicam emendare, difficillimum idque non consistit in potestate humana; ergo ante omnia Deus est placandus supplicationibus puta, Ieiuniis, seriaque vitae emendatione.


page 316, image: s316

Esa. 1. vers. 10. 16. 19. Malach. 3. vers. 10. Zachar. 7. vers. 6. 9. et cap. 8. vers. 16. c. 10. a princ. Haggae. 2. vers. 18. etc. Quod et olim Romani, omnesque alii fere populi agnoverunt, licet Deum verum ignorarint.

23. Circa Tyrannidis Medicinam, varie disputatur. Sed hoc carere videtur dubitatione; quod ubi Princeps mediatus, subditos premit, ii confugere queant ad superiorem. ita Caesar vel Camera adiri solet, si aliquis Status Imperii, subditos suos nimium gravet. Petr. Frider. 1. de process. cap. 13. sect. 4. et 11. Moditius §. Magistratus, quaest. 5. Paurmeister. 1. de iurisdict. cap. ult. num. 13. Nec Principem ipsum, subditos rebelles declarare posse videtur. l. 10. de iurisdict. et 1. t. C. ne quis in sua causa, Coler. consil. 1. Menoch. consil. 403. a princ. Illustr. Acad. Ingolstad. in tom. 1. Consil. var. consil. 1. num. 46. etc. Sed superior est adeundus. Nec fere alia ratione, Imperator favorem, auctoritatemque suam, melius, rectius conservare potest; quam si subditos mediatos, a suis Dominis, praeter ius, fasque, haut gravari sinat.

24. At ubi Princeps extra Rem publicam, superiore quidem caret; in ipsa tamen Republica, vel Ephoros, vel leges Fundamentales habet; in Ordinum potestate situm est providere, ne Res publica, licentia Principis capiat detrimentum. Mariana 1. instit. Princip. 8. Reinking. class. 1. lib. 1. cap. 3. num. 40. Alias enim frustra, vel Leges vel Ephori constituerentur; si eo destituerentur


page 317, image: s317

effectu. Ac ita in Imperio Germanico-Romano, olim Henricus IV. Lehman. 5. cap. 27. 32. 33. 39. Nassovius Adolphus. Lehman. d. lib. 5. cap. 119. ac quoquc Wenceslaus. Lehman. ult. cap. 59. ac 72. depositi fuerunt.

25. In plenario vero Regno, numquam resistitur Regi, vi Iurisdictionis: licet defensionem (sed multis modis moderatam) plerique concedant; quae omnino differt a deturbatione. Vernuleius 1. pol. ult. quaest. 3. et seqq. Romani tamen ulterius sunt progressi. Sicque Nero Claudius Caesar, hostis a Senatu iudicatus, et ut more maiorum puniretur, quaesitus fuit. Sueton. cap. 40. Sic Commodo pugionem Senatus misit, et de eo acclamationes Senatus fuerunt: hosti Patriae honores detrahantur, parricida trahatur. Lamprid. de Maximinis: Hostis publici caput in profluentem abiciatur, corpus eius nemo sepeliat. Qui Senatui mortem, et vincula minatus est, ut debebat, interemptus, etc. Capitolin. Et de iisdem in Gordian. Seniore. fol. m. 236. scribit idem Capitolin. Usus est Senatus ea potestate, qua debuit. De Heliogabalo Lamprid. Statuarum eius titulos, luto tegerunt, ut fieri solet Tyrannis. Quod an fuerit iuste factum? despiciant prudentiores.

26. In successorio Regno, etiam Agnatis et primogenito, Ius aliquod Regis corrigendi tribuunt nonnulli. Iohan. de terra Rubea fol. m. 102. usque 126. Aliquando primogenitus summam rerum habet: sed ex Patris voluntate, consiliorum


page 318, image: s318

participes, ex Lege debent esse fratres: qui mos inter Austriae Principes, folemnis olim erat. Gerard. de Roo fol. 112. Quidam itidem dicunt, vicino incumbere, subditos Tyrannide oppressos, liberare. 5. polit. 9. Ac saltem per interpositionem vicini, Pax commodissime inter Principes et subditos conciliatur. Quodque Princeps, inter Regem vicinum, eiusque subditos, magis pacem quaerere, quam ex illa rebellione commodum debeat captare, docet exemplum Emanuelis, Lusitaniae Regis, tempore motuum Hispanicorum contra Carolum V. concitatorum: apud Hieronymum Osorium in histor. vide Forster. in bypomnes. num. 76. et me de Appellat. cap. 2. §. 14.

27. At in motibus contra Regem, etiam ex causa per se iusta, concitandis, caute omnino est procedendum. Hîcque saepe periculosa magis est talisf medicina, quam morbus ipse: Posteriores con usiones, prioribus oppressionibus sunt peiores. Lehman. 5. cap. 6. fol. 519. Nec raro, qui libertatem praetexunt, Imperium sibi quaerunt, ut iam monui supra.

28. Rex a Magnatibus sui Status non opprimetur; si quae sui contemptum pariunt, vitaverit; effeceritque, ne Vasallorum et officialium potentia nimis crescat: vel si talis sit, ut ea commodis rationibus diminuatur. Quod maxime tum fiet; si vasallorum subditis consulatur; et superiori Domino magis quam immediato ut adhaereant, si procuretur. Fuly. Paciani. tract. del


page 319, image: s319

arte di governare, fol. 197. Froissart. 2. cap. 89.

29. At optima turbarum, quae a populo concitantur, prophylactica videtur Medicina; clementer et iuste imperare, ac tenere i popoli bassi (ut supra retuli ex Boccalino) et removere, ac vitare motuum causas; oppressiones puta, ac non necessarias exactiones, etc.

30. Seditio vero, vel rebellio iam concitata, in herba statim est opprimenda: ac quidem rigidiori severitate, si nulla causa probabilis subsit; mitius vero tunc erit agendum, si adsint praetextus non plane nulli.

31. Popularis Status contra unum conservatur; si nulli nimia, aut longior potestas in Magistratu detur. Non tamen semel, qui dati honores sunt, simul omnes postea auferre oportet; sed paulatim. Quod monitum negligens praestantissimus Cato, Caesaris potentiam frangere non potuit. Graecanicae etiam Rei publicae, adversus novitatis studium, Ostracismo sunt usae; isque non omni prorsus caret ratione: si nempe haut virtutem puniat veram; sed vitiosam ambitionem, sub virtutis schemate latentem. Aemilius Probus in fine Miltiad. Aerod. 6. rerum iudic. thm. 8. cap. 21. Piccart. decis. 3. cap. 9. Paruta 2. discurs. ult.

32. Itidem in libera Republica, qui Imperium invadit, est a quocumque occidi posse aiunt. Petr. Gregor. 26. de Republ. cap. 7. Bodin. 1. cap. 5. Arnisae, de iure Principis semper in violabili, cap. 14. num. 14. etc. Cum nulla hîc legitima


page 320, image: s320

potestas, nulla dominatio iusta esse videatur: sicque faciunt differentiam inter Tyrannum iuris, et eum, qui talis est solum administratione. Et ideo Iulius Caesar, et sententia quamplurimorum, iuste interemptus fuit. At hîc etiam, res non caret difficultate: ac Caesaris parricidae, infelicem omnes exitum habuerunt. Et res ideo talis, difficillimam, supraque meum captum, habet decisionem.

33. Ex Optimatibus si aliqui contra Rem publicam conspirent, tum reliqui Optimates resistere possunt: qui si non sufficiant, vel omnes simul degenerarint; populus contra illos, peragere potest ea, quae in Monarchia contra Tyrannum. Pet. Gregor. 4. de Repub. cap. 5.

HIs autem, similibusque meditationibus non est, quod contenti simus; sed necesse omnino videtur ut [1.] experientia quoque adsit. Aliam namque faciem Res publica habet, cum propius ad hanc, vel illam accedimus, quam quae in libris apparet: et ad discursum solum, historiarumque politicum intellectum, eiusmodi praecepta conducunt. Ac quantum a terra caelum, tantum a practica politiea, theorica (praeceptis ac regulis contenta) distat. Boccalin. 1. ragg. 29. Sic que requiritur etiam [2.] cognitio particul aris Rei publicae illius, in qua nobis est vivendum, vel tractandum: pariter ut Medico, non sufficit de febribus multa legisse, multorumque febricitantium bistorias perlustrasse; sed necesse insuper est, ut in


page 321, image: s321

individuo, hunc vel illum aegrum curare sciat: ad quod sane opus est penitiori disquisitione omniumque circumstantiarum consideratione accurata. Cumprimis autem [3.] Pietas necessaria erit, et quae hanc sequitur, virgula, seu Manuductio Divina. Unde etiam olim Socrates, apud Xenophont. sine Divinatione, nullam Rem publicam consistere posse, putavit. Sicque Ethnici, Oracula; Hebraei ac etiam prisci Christiani. varias Divinas revelationes habuerunt. Et Aristot. lib. de Mundo, scribit: Veterem sermonem esse, a maioribusque proditum inter omnes homines universa tam ex Deo, tum per Deum constituta fuisse, atque coagmentata, nullamque naturam, satis instructam ad salutem esse posse, quae citra Dei praesidium suae ipsa demum tutelae permissa sit.

2. Et sic brevissimis hisce propositionibus, adumbravi speciem, ac formam aliquam Politicae Doctrinae. Idque feci sine omni studio partium, aut factionum: et quidem in gratiam Iuniorum. Qui vicissim tenuibus bisce principiis, haut debent esse contenti, sed solidum, integrumque amplissimae huius artis absolvere Corpus, cuius quasi primae lineae solum, hîc ductae conspiciuntur. Cuncta vero, Ecclesiae Catholicae iudicio. censuraeque lubentissime committo; cui etiam, ut et bonis moribus ac Rei publicae tranquillitati si quid contrarium, vel hîc, vel alibi a me scriptum, vulgatumque antea fuit, illud non dictum, et nunc revocatum volo.

A. T. S. T. C. T. C.

FINIS.