10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBRI III. POLITIC. DE INCREMENTIS IMperiorum. CAPUT UNICUM.

1. NUnc de Augmento Rei publicae pro instituti ratione, paucis agam: cuius sane rei studium, numquam est intermittendum; eiusque etiam


page 301, image: s301

Caesares nostri, gloriosissimo titulo suo admonentur, cum Augusti, et propagatores Imperii (Allezeit Mehrer des Reichs) indigitantur. Et hoc vel est internum, vel externum: et Internum quidem, vel est naturale, vel industriale.

2. Ampflificatio Rei publicae naturalis: fit, vel per populi multiplicationem; vel per Territorii culturam. Populus multiplicatur, Venerem vagam coercendo, caelibatum (si non sit castus) prohibendo, polutekni/an remunerando. Sicque Aegyptus olim, numero hominum, omnes fere gentes superavit: Causam autem frequentiae huius, Diodor. Siculus lib. 1. cap. 3. et 6. hanc adfert; quod filiorum educatio, minime illis constet; propter victus et amictus frugalitatem. Hûc et Principum liberalitas accedit; quae multum ad propagationem prodesse solet. Ideo Cocceius Nerva, puellas, puerosque, natos parentibus, egestosis, sumptu publico ali iussit. Et Adrianus, pueris et puellis, quibus etiam Traianus detulerat alimenta, incrementum liberalitatis adiecit Spartian. in Adrian. Populus pariter multiplicatur, cum alienae Rei publicae homines, sese nobis ut aggregent, illiciis variis invitantur. Idque sit; si alii vident, in nostra Republica, summa cura, communem foveri liberalitatem, publicamque salutem. Cultius autem territoriorum fieri solet: si silvae non negligantur; si ne minima eius pars, inutilis remanere permittatur. Quidque cultura diligens efficere possit, Germania nostra probat; quae olim vitibus


page 302, image: s302

plane carebat, quibus nunc magna pars, alitur. Christ. Lehman. 1. cap. 24.

3. Industriale Rei publicae augmentum: tum in eiusdem altitudine, ac dignitate; tum in facultatum ac opum, tam publicarum quam privatarum copia, consistit. Quo et pertinet admiranda substructionum: quae non debent esse vana, sed commoda, et aliquam habentia continuam utilitatem. Et ita Augustus, moribundus gloriabatur, se e lateritia, marmoream fecisse urbem: Eiusque rei, veteres Germani, negligentiores cum essent; Tacit. de morib. German. Carolus Magnus, Henricus Auceps, Ottones, et alii, eo incubuerunt, ut Germaniam e cespitibus vetustis, erigerent in splendorem Imperio dignum. Sicque Israelitici Imperii magnitudo, ex eo colligi potest; quod Salomoni fuerunt septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte: absque praepositis, qui praecerant singulis operibus; numero trium millium, et trecentorum. 3. Reg. cap. 3. Sic et Pyramidum miracula, magnitudinem adhuc monstrant Imperii quod olim Aegyptii habuerunt. Et nec magnitudinem solum, sed et ingenium populi illius testantur. Scriptum enim de iis invenimus, nullas eas iacere umbras: Unde Ausonius in Mosella:

Cui quadato ad fastigia cono
Surgit et ipsa suas consumit Pyramis umbras.

Fastigio nempe, spatium basis exaequant; adeo ut umbra haereat intus, quando maxime Sol


page 303, image: s303

radios suos sublimis demittit. Pariter Romanorum tanta opera fuerunt; ut nescias, num Ingeniorum, an corporum plus quam humanas illas vires debeas mirari? Crederes Palladem, Gigantibus Architectonicam monstrasse. vide Lips. lib 3. admir and. per tot. Describitque Pausanias, Graeciae magnitudinem, qualis adhuc sub Nerone fuit. At de interno hocce incremento, non est, quod pluribus agatur; cum si Res publica rite conservetur, et administretur, eo ipso melius reddatur.

4. Externe vero, dicimus Rem publ, augeri; cum territorio aliud terrae spatium accedit. Ubi inprimis est notandum, ut meliores reddantur, non ut amplificentur ditiones, accurandum esse magis. Bellarm. de arte bene mo. 2. cap. 3. fol. 235. Boccal. 1. ragg. 47. Camerar. cent. 2. cap. 50.

5. Etenim ut corpus humanum, si nimis sit magnum, vel inflatum; multos humores vitiosos parit: ita pariter Imperium, sua magnitudine laborat haut raro; externumque hocce incrementum, utilitas interdum dissuadet, et tuta est potentia, quae viribus modum imponit: Iul. Bellus in Hermet. polit. fol. 201. nocuitque Romanis, nimia magnitudo. Florus 3. cap. 12. Lucan. lib. 1. a princip. Non raro etiam interest subditorum, Principem haut potententem nimis esse, neque late imperitare. Sicque potentiam suorum Dominorum, semper impediverunt Flandri. Cominae. 6. cap. 9. fol. 553. Sueci etiam olim noluerunt Regem suum habere plura regna. O laus Magnus


page 304, image: s304

lib. 8. c. 38. Iidemque experientur aliquando, bella Germanica, non pro utilitate illius Rei publicae fuisse. Concludo haec omnia, optimo Consilio Thomae Mori; qui lib. 1. Utopiae. fol. 36. etc. ita scribit: Populi Achoriorum, Utopiensium Insulae, bellum olim gesserunt, ut Regi suo aliud obtinerent Regnum; quod affinitatis antiquae causa, sibi contendebat hereditate deberi: consecuti vero tandem id, viderunt, nihilo sibi minus molestiae esse in retinendo, quam in acquirendo pertulerunt; verum assidua pullulare semina, vel internae rebellionis, vel externae in deditos incursione; ita numquam dari facultatem exercitus dimittendi. Compilari interim se, efferri foras pecuniam: alienae gloriosae, suum sanguinem impendi: pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam libidinem latrocinandi, confirmatam caedibus audaciam, leges contemptui esse; quodque Rex in duorum Regnorum curam distractus, minus in utrumvis animum intendere posset, etc.

6. Verum amplificatio, ab externo quae fit; vel voluntaria est, vel violenta. Ad illam refero; emptiones (quas impie reprobat Machiavellus 2. discurs. 4.) spontaneam exterorum oblationem: quando nempe defensionis gratia, Civitas, vel alius infirmior status, potentiori se dedit: qua ratione Res publica Romana crevit, et quoque Imperium Cyri, Xenophon. 1. paed. Hucque pertinet, wann einer sein Eygenthumb zu Lehen aufftraget.


page 305, image: s305

7. Ad hanc eandem speciem Incrementi spectat, cum plures Res publicae coadunantur: quod Principi commodiorem reddit administrationem; sed quandoque Privilegia Provinciarum confundit, et obfuscat. Bodin. 4. de Repub. cap. 1. Ersam. a Chokier. de iurisdict. exemptos, part. 3. quaest. 22. Sicque Lithuania cum Polonia, A. C. 1386. per matrimonium coniuncta. Sicque Norwegia cum Dania, unita fuit. vide me de Increment. Imper. cap. 5. num. 3. etc.

8. Amplificatio territorii coacta, fit iure belli; deditione nempe, vi procurata, vel expugnatione. Et hîc absolutum, liberumque est Ius Victoris: nisi pacta intercedant; quae utrinque sunt servanda, licet violenter, metuque extorta; modo Bellum fuerit iustum. Ac sane cum dedititiis, mitius plerumque agi solet, quam cum bello captis. Piccart. decad. 10. cap. 9. Res vero et homines expugnati, Martis iuri absolute cedunt: indeque iustissimae fiunt, rerum bello iusto adquisitarum possessiones: quae nec repeti unquam, ex ea possunt. Dionys. Halicarnass. lib. 3. antiquit. Romanarum.

9. Sed vero nec Religionis propagandae ergo; vel ut barbari populi, cultiores, politioresque reddantur, Bella sunt suscipienda. S. Thom. 2. quaest. 10. artic. 8. et 11. Molina tom. 2. disputat. 114. et seq. Covarruv. in. c. pecatum. §. 10. Marq. de Susanis tract. de usur. part. 1. cap. 14.

10. Porro autem, Regnum nuper partum tueri, quam acquirere, difficilius habetur.


page 306, image: s306

Richter. axiom. hist. 216. Etenim exiguae saepe vires, ubi hostes incautos et imprudentes nactae sunt, etiam praevalida Imperia circumvenire possunt. Sicque Alexandri Magni Principatus, pene defluxit prius, quam ab eo fuerit partus. Indeque apud Traianum Boccalini centur. 1. ragg. 35. non ad Parnassi felicitatem, admissus fuit Tamerlanes: eo quod nova fuerit molitus, nondum prioribus firmatis; quodque longis itineribus percurrerit, quae nequibat retinere. Suntque etiam Singularia novi Regni arcana. Christoph. Forstner. Hypomn. 55.

11. Ac nempe ea felicissime Coloniis retineri, censent nonnulli. Huncque morem Romani usurparunt. Ac scribit item de Coloniis Graecorum, in Panathenaic. Isocrates: exinde Graecos ditiores, et copiosiores fuisse factos, magisque consensisse, tali et tanta hominum multitudine liberatos Barbaros extorres, et profligatos, submissioribus animis; duploque maiorem fuisse Graeciam, quam initio fuerat, factam, etc. Pertinet hûc, quod habetur Exod. cap. 23. vers. 29. Non eiciam eos anno uno, a facie tua, ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae: paulatim expellam eos, donec augearis. Addatur Iudic. cap. 1. vers. 28. Hacque ratione Hispani, Indiam Occidentalem observant: herer. in histor. Indic. et eorum ibi potentia, indies crescit. Cui similis est transpositio populorum: Assyriis et aliis Monarchis, quae in usu fuit. Ioseph. 10. antiquit. cap. 11. Cunae. 1. de


page 307, image: s307

Repub. Hebrae. cap. 15. et lib. 2. cap. 23. Prodest etiam Ius, et Linguam Victoris, cunctis Provinciis subiectis communicare: Civitatem item largiri, coniugia miscere, etc. de quibus Campanell. tract. de Monarch. Hispan. videri potest. Ego de increm. Imper. cap. ult. num. 10. etc.

12. Populi Septentrionales, per Feuda Militibus suis primariis concessa,t erras devictas, in oboedientia sat commode conservarunt. Quibus non absimiles sunt Turcarum Timariae: qui iis mediantibus, semper Militem in parato habent. Traduccius in Turca vincibili, fol. 207. et 232.

13. Praesidia perpetua, et Fortalitia, fere minus probantur: Licet etiam Romani habuerint Legiones in limitibus, et quoque ubique Turres ac Claustra posuerint, in terris occupatis. l. 2. §. 4. C. de Offic. Praef. Praet. Afric. Buleng. de Imper. Roman. 3. cap. 16. et seq. Lebman. 1. cap. 10. Sic quoque hodie Hispani, per Citadellas (quas id eo vocant Castiga vellacos) sibi subditas ditiones conservant.

14. Ac sunt tamen, qui hosce modos posteriores, mitiores esse putant; quam Colonias, transpositionem populorum, Feudorumque instituta: cum indigenae iis prorsus exstinguantur.

15. Sunt, qui per vastitatem, desolationemque, retinent Provincias devictas: eo quod hac ratione minus nocere possunt. Camerar. cent. 2. cap. 25. Et iam supra idem dixi.


page 308, image: s308