10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

PARS SECUNDA LIBRI II. DE CONSERVATIONE, ET administratione, respectu exterorum.

1. QUemadmodum corpus humanum si quis curare velit, non solum causas, quae ab intra labefactant; sed et pariter eas, quae ab extra oppugnant illud idem, noscere; et quomodo eae declinandae sint, cognoscere debet: ita pariter qui politico corpori praeest, de ciusve conservatione agit; non solum ab interna, sed externa labe, sartam tectamque Rem publicam ut conservet, aut quomodo illud fiat, ut consideret, necesse habet.

2. Hîc autem, cum de Vicinis, tum per quos cum illis agendum sit, dispiciendum videtur.

3. Vicini aut non hostes, aut vero hostes sunt. Non hostes; vel Foederati, vel Neutrales.


page 267, image: s267

CAP. X. DE VICINIS IN GENERE, UT et de praerogativa Sessionis.

1. AT quod attinet Vicinos, Consiliarius, ac Senator, perspectum cognitumque habere debet; quos vicinos, aut socios habeat Res publica, quos Amicos, Stipendiarios: qua quisque sit Lege, conditione, foedere, etc. Cic. 3. de Legib. Et est Magnatibus, prudentia qui praevalent semper in usu, ut vicinorum (hostium praesertim, ac suspectorum) nihil eos latere possit. Quo respectu, Ferdinandus Davalus Piscarius dicere solebat: nullum sumptum magis utiliter impendi, quam qui insumitur in exploratores. Iovius in eius vita.

2. Exinde diiudicari inprimis debet; num e re nostrae Rei publicae sit, curare, ut Pax inter vicinos colatur: an vero bellum inter illos, ut vel gliscat, vel aperte geratur?

3. Estque Politicum axioma, usu gentium plurimarum comprobatum: Haud optandum (imo etiam impediendum) esse, ut vicini nostri, nimis fiant potentes. Fere enim, qui alium opprimere, suoque Imperio subicere potest, id non omittit, vanisque praetextibus, ac impiis ac mercenariis eorum assertoribus, vix caret. Scip. Amivat. 20. discurs. 10. Richter, axiom. histor. 75.


page 268, image: s268

4. Hicnque ut plurimum, tum demum pax inter Vicinos procuratur, si potentia sint aequales: aut bellum in vicinia gestum, incommodum adferat vicinis. Quorum vero potentia aliis minitatur servitutem, iis bellum, hostesque conciliantur, subditi ab rebellionem incitantur, largitionibus eorum Consiliarii corrumpuntur, crescensque magnitudo, quacumque ratione fieri potest, praepeditur. Ac hisce, similibus mediis aliis vanitas humana, sub prudentiae nomine ac larva, satagit illudere Deo; cuius providentia cuncta gubernat. Sicque Lactantius lib. 6. Divinar. Instit. cap. 6. Sublata hominum concordia, virtus nulla est omnino. Quae sunt enim Patriae commoda, nisi alterius civitatis, aut gentis incommoda? id est, fines propugnare, aliis violenter ereptos; augere Imperium, vectigalia facere meliora. Quae omnia, non utique Virtutes, sed Virtutum sunt eversiones. Inprimis enim tollitur humanae societatis coniunctio, tollitur innocentia, tollitur alieni abstinentia, tollitur denique ipsa Iustitia, quae dissidium generis humani ferre non potest: et ubicumque arma fulserint, hinc eam fugari, et exterminari, necesse est.

5. Et ita Catholicus Rex, hostes clancularios multos habet, quos etiam non offendit. Hoc Belgicum Bellum fovit, multoque difficiliorem reddit hactenus, et adhuc dum reddit, Unitarum Belgii provinciarum oppugnationem eidem: fere enim totus Mundus, in Belgio, et per Belgas, oppugnat Hispanum. Et hoc item in


page 269, image: s269

causa est, ut quo ad Religonem concordes, hanc ob eandem Status rationem, iuvent, foveantque dissentientes; quos alias opprimunt, oppressosque optant. Et sic Galli, Turcae auxilium contra Carolum V. Imperatorem implorarunt: ut in historia Turcica retuli, non uno loco. Idemque ex hac, nescio, qua Status ratione, foverunt Suecum; cum incredibili Catholicae Religionis iactura, quam etiam (nisi Deus miraculose impedivisset) eandem in Germania is plane extinxisset.

6. Monent politici et illud: iure non permitti, ut vicinus etiam in suo territorio, muniat aliquem locum; nobis ita vicinum, ut magis nostram offensionem; quam eius territorii, in quo situs est, spectet defensionem. Taleque reputatur a nonnullis, propugnaculum Venetum, Palmae nomine insignitum; imminens Provinciis Celsissimae Austriacae Domus. Et inde plerumque, cautionis maioris ergo, pactis praecaveri solet, ne utrinque in finibus, intra spatium praefinitum, Arces et munitiones excitentur. Hucque pertinent lites, Rei publicae Coloniensis, cum Principibus vicinis, ratione Mulhemensis vici: et Rei publicae Spirensis, cum Episcopo, propter Eidenhemum, munitionibus novis firmatum.

7. Pertinet porro ad considerationem Vicinorum, Rerum publicarum inter ipsas Dignitatis praerogativa, seu praeeminentia Sessionis: quae maioritatem, non superioritatem inducit. t. t.


page 270, image: s270

extr. de maiorit. et oboedient. Ego tract. de Apellat. cap. 4. num. 4. Pariter ut Electorem, alius Princeps, Plebeius Nobilem, absque onere subiectionis veneratur, primasque ei concedit lubens.

8. Ita licet Imperium Romani Imperatoris haud agnoscere velint Reges alii absoluti: eidem tamen praeeminentiam Sessionis, merito, lubentesque concedunt omnes reliqui Orbis Christiani Monarchae. cap. 2. a princ. de re iudic. in 6. Guetta consil. 1. num. 9. etc. Arnisae. 1. de Maiest. cap. 2. num. ult. Sicque Cassiodorus lib. 1. var. epist. 1. Imperium Romanum, Regnorum omnium pulcherrimum vocat decus. Et Alphonsus, Arragoniae et Neapoleos Rex, Fridericum III. Imp. cum aliquando Neapolim venisset, nullo non honoris titulo est prosequutus. Et cum ab Aulicis, eo nomine reprehenderetur, respondit: Vestrum non est de Regibus iudicare; nos Reges omnes, debemus reverentiam Imperatori, tamuam summo Regi; ille est caput et Dux Regum. Parnormit. in apohtheg. Alphons. Quin et in Aula Magni Turcarum Regis, Legati Imperiales, Persicis, aliorumque Saracenorum Ambasciatoribus, praeferuntur. Dn. Lans. in orat. pro German. Falluntque Galli, qui Regem suum, in eadem Aula praerogativam obtinere, assertant. Etenim haut inibi unquam Gallici Legati, praecedentiam contra Imperatoris Romani Legatos affectarunt; sed eiusdem ablegatis, quasi non ut ab Imperatore, sed ab eo, in qualitate Hungariae Regis, missi essent, sessionis controversiam moverunt:


page 271, image: s271

9. Sic et Rex Romanus, vivente Imperatore, obspem successionis proximam, et radicatam; reliquos Reges et Monarchas, hacce dignitatis praerogativa, iure vincere videtur. Guetta consil. 1. Goldast. in Senio lib. 1. cap. 16. num. 8. Et adhuc minus obstat, sessionis ratione, si Imperator nondum a Pontifice Maximo sit confirmatus. Dn. Herwart. pro Ludovico IV. fol. 121. et seqq. multis. Licet Gallus, eo nomine cedere noluerit Imperatori. Guetta, consil. 1. num. 15. etc.

10. Ac sunt porro obviae passim, de Sessionedisceptationes: ac celebris inprimis est Galli et Angli, cum Hispano. Illi autem, inciviliter aliquantum, Hispaniae universae, aliarumque potentissimarum Provinciarum, in utroque Orbe Monarcham, eo iure censent, ut tum fuit, cum Castiliae angustiis includeretur. vide Iacob. Valdes. tract. hac de quaest. singul. Ferdin. Vasqui. in praefat. illustr. quaest. Et plane absurdum videtur, quod Anglus, qui Gallo cedit; Hispano sessionis litem movet. Perr. Matthieu hist. de Fr. lib. 7. narrat. 1. §. 12. Goldast. in Senior. lib. 1. cap. 30. n. 8.

11. Nota etiam est hac de re, quae fuit olim Florentino lis cum Ferrariae Duce. Dec. consil. 19. vol. 3. Cavalcan. decis. 20. num. 26. Genuensium atque Venetorum: Pedro Mexia. lib. 2. cap. 22. ad fin. Fuldensis Abbatis, et Archiepiscopi Moguntini, atque Coloniensis. Cranz. Saxon. lib. 6. cap. 46. Crus. par. 2. Annal. lib. 11. cap. 14. Et viguit, vigetque adhuc controversia Sessionis, haud solum inter Principes et Res publicas extra


page 272, image: s272

Imperium Romanum, sed et inter ipsos Imperii status: eiusque decisio, ad solum Imeratorem spectat. Sic et Electoribus, aliisque Principibus Germanis, Burgundiae quondam Dux, ratione potentiae: Lehman. lib. ult. c. 5 12. fol. 973. et nunc Belgici status, ob omnimodam quam usurpant libertatem, satagunt praeferri. Quodque Nobiles praeferendi sint Imperialibus civitatibus evincere conatur Nolden. tract. de Nobil. statu. Ac sane, Romano-Germanici Imperii membra, adeo sibi invicem de sessione litem movere; ut singulis fere Comitiis, novarum disputationum, et litum clamoribus, atria ac subsellia personent, idque non immerito, aliarum gentium reprehensionem mereri, Bernhar. Zieritz notat, de Principum praerogativa, qui nunc est in tom. 3. Arumaei: et addatur Bertram. disput. de Comitiis, thes. 6. et seq. apud eund. Arumae. vol. 1. iur. publ.

12. Ordo autem Regum, Principumque Christianorum (si nos non fallit Mercurius Gallicus tom. 10. fol. 334.) Anno Domini 504. sub Pontifice Iulio II. talis erat: Imperator Caesar, Rex Romanorum, Franciae, Hispaniae, Aragoniae, Portugalliae, Angliae, (discors cum tribus praedictis) Siciliae (discors cum Rege Portugalliae) Scotiae, Ungariae, Navarrae (qui tres inter se sunt discordes) Cypri, Bohemiae, Poloniae, Daniae: Dux Britanniae, Burgundiae; Bavariae Comes Palatinus, Saxoniae, Marchio Brandeburgensis, Dux Austriae, Sabaudiae, Mediolani, Venetiarum, Bavariae, Lotharingiae, Bertoniae, Aurelianensis, Ianuae, Ferrariae.


page 273, image: s273

13. Ius autem praecedentiae, vel ex usu atque consuetudine; et pariter ex potentia, dignitate, aliisque consimilibus circumstantiis, aestimari solet. Removetur vero hîc patientia familiaris. Remediique provisionalis loco, alternatio (die Abwechslung) adhibetur: et qui possessionem iuris huius tueri nequit, vel in abstemiorum castra secedit, vel saltem protestatione munit ius suum. Ego d. praeced. et sessionis praerogativ. cap. 3.

CAP XI. DE FOEDERIBUS, ET Neutralitate.

GEneratim huc usque, de vicinis actum fuit, nunc eos ut Foederatos considerare lubet. Cum enim quaelibet Res publica, vel aemulos habeat, vel inimicos; ac utcumque potens sit, omnibus hisce simul, temporeque omni, resistere non queat: Foederatis ideoque carere, vix ullum Imperium potest; pariter ut iniucunda est vita privata, amicorum subsidio destituta. Gaspar. Facius Polit. Livian. part. 1. artic. 23. Feschius dissert. d. Foeder. thes. 1. lit. h. tom. 5. disp. Basileens. Pippre cap. 182. Bodin. 6. de Repub. cap. 4. ad fin.


page 274, image: s274

2. Est autem Foedus, pactio publica et sollemnis, duarum vel plurium Rerum publicarum, de re quapiam sibi mutuo praestanda; ad quam scilicet alias iure gentium non tenebantur. Waremund. tract. de Foeder. 2. cap. 1. num. 14. et seqq. Non ergo Foedus, in simplicibus iuris gentium subsistit; ut alter, alterum non offendat, sed amici exsistant, etc. verum aliquid amplius habet. Quamvis interdum, in latiori scilicet significatu, etiam sumatur pro induciis, vel pace. l. 5. §. in pace, l. 7. §. 1. l. 12. in princ. ff. de captiv. Ac pariter, aliud foedus, aliud deditio est: cum illud haud adimat libertatem, et iura Maiestatis utrinque maneant salva.

3. Foedus ergo soli contrahunt rite, qui Maiestate pollent. l. 2. §. 23. de O. I. Waremund. h. c. 2. num. 32. Subditi itaque vel inter se, vel cum aliis, foedera ferire nequeunt: nisi in casu eo singulari, quo se iustissimis ex causis, contra Principem defendere possunt; pari etenim passu, ius foederum atque Belli, procedit. Gail. 1. de pace pub. cap. 4. per discurs. Mynsing. 6. observ. 2. num. 2. Sique status Rei publicae sit mixtus, tunc Ordinum, vel Ephororum consensus necessarius est. Ego de Foeder. iur. cap. 3. num. 3. Eaque ratione, superioribus annis, Foedera Hungarorum, Bohemorum, Austriacorumque, merito fuêre cassata.

4. Sic et subditis, regulariter denegatum est, alterius Principis vel Rei publicae se committere protectioni: cum nempe subditos suos tueri,


page 275, image: s275

immediate ad Principem spectet, et vix absque iniuria eiusdem, ut id fiat ab alio, expeti queat. Gail. 2. observat. 54. num. 4. Ziegler. in addit. ad Calvol. prax. §. Landsassii, num. 85. Ego de Appell. cap. 4. num. 5.

5. Sed tamen Foederum hocce Ius, ex antiquissimo privilegio libertatis, etiam sibi arrogant Imperii Romani Status: modo Imperator, Imperiumque semper excipiatur; et caute cum exteris (sua plerumque magis commoda, quam aliorum libertatem expetentibus) ineatur. Et spectat etiam cognitio ad Imperat. foedus eiusmodi, num sit suspectum: Carolus IV. A. B. t. 15. Frideric. III. in Reformat. de Anno 144 1. artic. 12. Reichs Abschied zu Wormbs/ de Anno 1495. tit. Von Handlung des Friedens/Cunrad. Brunus 3. de Legat. cap. 10. inf. Arumae: ad A. B. discurs. 6. thes. 4. Killing. de Ganerbinat. discurs. 15.

6. Hanseaticum vero, et Vandalicum Foedus, licet inibis magna ex parte, Civitates Provinciales, aut mixti quem vocant status, comprehendantur: temporis tamen diuturnitate immemoriali, aliisque rationibus, facile defendi potest. Nolden. de statu Nobil. cap. 9. num. 390. Servin. tom. 2. des plaidoyes. cap. 11. fol. m. 267. Thesoro politic. tom. 3. ad fin. Betsius de pactis famil. fol. 53.

7. Sic etiam cum infidelibus, vel haereticis, foedus inire; etsi perse illicitum haud sit: ut exemplo Abrahami, fideliumque aliorum


page 276, image: s276

approbari potest. Id tamen omnino periculosum esse videtur: maxime si ad offensionem aliorum Christianorum, talia foedera tendant: Arumae. ad A. B. discurs. 6. thes. Octav. Cacharan. disp. sing. quae iuncta est eiusdem Decisionib. Pedemont. Alber. Gentil. 3. de Bell. cap. 19. La Nove discurs. 21. Mercure Fr. tom. 10. fol. 9. A. C. 1623. Paruta 2. discurs. 3. fol. m. 334. qualis fuit Liga illa infausta, contra Carolum V. Imperatorem, inter Franciscum I. Galliae Regem, et Turcarum Imperatorem pacta; quae milia aliquot Christianorum, Turcicae servituti mancipavit, nec tamen rebus Gallicanis profuit multum. Dn. Lans. orat. contra Gall. Hondius in descript. Ital. fol. 169. ubi de Faundis Campaniae civit.

8. Et porro Foedera cum infidelibus contracta, si non Religionis immutationem; attamen atheismum: quae vero cum haereticis ineuntur, contagio latent, Religioni veriori, plerumque sunt pernitiosa. Chokier. in Thesaur. polit. lib. 2. cap. 9. Molan. tract. de fid. haer. serv. 1. c. 20. et seqq.

9. Regulariter item improbanda videntur foedera, cum nimis remotis: Waremund. lib. 1. cap. 2. num. 127. de foeder. fol. 217. etc. Apollinar. Chalderin. discurs. 6. quae utpote plus habent vanae pompae, quam utilitatis; ac Germanis inprimis Magnatibus, sunt fugienda. Quibus etiam accensemus, quae ineuntur cum Domo, vel Familia offensa: quia fere, etiam post pacem utcumque sollemnem, rancor aliquis perdurat, et cicatrix eiusmodi, raro caret subpuratione.


page 277, image: s277

10. Caute etiam contrahenda sunt Foedera, cum potentiori; quia frequentius degenerant in subiectionem: Feschius disput. de Foederib. thes. 12. sub. lit. A. Idque olim Apologo Equi, qui contra cervum, pascua sibi corrumpentem, hominis auxilium imploravit, docuit Stesichorus Poeta. Ut et cum iss, qui in diversa Politiae forma vivunt; cum diversa etiam animi sensa habere videantur. Et tales sunt, Principum cum liberis Civitatibus colligationes. lehman. lib. ult. cap. 65. et fol. 637. col. 1. Parthen. Litigios. 1. cap. 6. num. 34. Suntque pariter foedera periculosa, cum nimis miseris, et afflictis. Quia nempe, ut cum Lucano lib. 8. loquar;

Quaerunt
Cum qua gente cadant.

Lips. polit. 4. cap. 9. num. 47. etc. Tum demum autem, afflictos deserere non debemus; cum periculum eorum, aut nunc, aut aliquando, etiam nos contingere potest. Tuncque iis, aut nos iungere, aut occulte iuvare eos debere, monet Waremund. 2. num. 132. fol 222. lib. 1.

11. Ratione conditionum, sub quibus Foedera contrahuntur; primo ea ita dividuntur: ut quaedam vel commercii sint, vel defensionis, vel etiam utriusque. At omnium arctissima societas ea censetur, cum hostes eosdem, et eosdem cum sociis, socios habemus. Ayala 1. de iur. bell. cap. 7. fol. 135. Bodin. 5. de Repub. cap. 6. a princ.

12. Et item secundo, ratione pactorum, et determinationis earum rerum, in quibus foedus servari oportet; illud vel aequale, vel inaequale


page 278, image: s278

seu impar habetur. Pet. Faber. 1. semestr. cap. 7.

13. Aequale, contrahitur ferme inter aeque potentes, conditionibusque aequis; ut scilicet unus non in plus, quam alter, sit obligatus, praestetque. Keckerman. 1. polit. cap. 24. fol. 390. In Foedere inaequali, alter alterius Maiestatem comiter observare promittit, vel aliud simile quid, quod speciem aliquam habeat submissionis. Quales socios Romani olim; nunc Turca, aliique potentes habere optant.

14. Huic ideo inaequali foederi annumeratur, quod est inter Patronos seu Defensores, aut protectores, eorumque Clientes (Schutz / vnd Schirms Gerechtigkeit/ vulgo dici solet) Fereque Civitates Imperiales, non ita potentes, tali Patrocinio, Principum vicinorum se subdunt. Arnisae. de iur. Maiest. 1. cap. 6. ad fin. Inprimis etiam Monasteria, vide Documenta rediviva, Monast. Wirtemb. Lehman. 2. cap. 36. fol. 358. et fol. 540. ac 542. lib. 5. cap. 108. fol. 630. Wehner. verb. Vogtey.

15. Et hinc Clientes, utcumque habeant Dominos superiores, nihilo~minus liberi remanent; ac ut foederati, non ut subditi sunt censendi: Ziegler. §. Landsassii, conclus. 1. num. 82. Gail. 2. observat. 54. num. 2. Wehner. v: Schirms Verwandten. Tuschus lit. C. conclus. 628. num. 18. etc. ac conclus. 629. ut et lit. R. conclus. 56. Ego de Appellat. cap. 4. §. 5. Neque etiam per protectionem, aut ius Advocatiae (durch die Kasten-Vogtey) territorii iurisdictio regulariter


page 279, image: s279

probatur.vide Magerum; ac Chockier. tract. de Advocatia specialib. Thom. Michael. de iurisd. thes. 55. Vietor. disput. de exempt. conclus. 20.

16. Attamen Clientela, saepe degenerat in superioritatem: bodin. 5. de Repub. cap. 6. VVaremund. lib. 1. cap. ult. num. 13. idque multi Principes non solum, sed et liberae olim Imperii Civitates, nunc Principibus subiectae, sunt expertae. Ac saepius, primus post protectionem gradus, subiectionis atque Imperii initium exsistit. VVehner. in Metamorphos. Rerum pub. cap. 8. Et quidem, hoc maxime tum fieri assolet; si Patroni Arces vel Oppida Clientum, praesidio teneant militari: aut protectio haecce perpetua sit (quam Erbschutz nominant) vel etiam in literis Clientelaribus talia pacta contineantur, quae iurisdictionem aliquam important: ut sunt Advocatiae Monasteriorum nonnullorum; si secum trahant potestatem rationes inspiciendi, et exercitium aliquod iurisdictionale. Rosenthal. cap. 4. conclus. 14. num. 4. lit. d. Camman. disput. de maiest. iurib. 5. thes. 104. Knichen. de territ. superi. cap. 4. num. 329. Hortleder. vol. lib. 5. cap. 12. Sed tamen Monasteria, ex parte subdita, ex parte libera esse possunt. Document. rediviv. Wirtemb. Monast. in praefat. ad fin.

17. Foedera ut sanctiora sint atque firma magis, saepe in Senatu vel Curia maiore, aut etiam in Optimatum, Populive Comitiis promulgantur; non certe solum, ut in multorum notitiam, hac ratione incurrant, sed et quia multum


page 280, image: s280

referre videtur, num cum Rege, an quoque cum Regno, Foedus fuerit pactum. Bodin. 5. de Repub. cap. 6. Cabotius 2. disput. iur. pub. et privat. cap. 13. et seq. Quandoque etiam affinitate, et propinquitate contracta, Foedera roborantur: Betsius de pactis famil. cap. 6. fol. 166. etc. Dn. Contzen. 8. polit. cap. ult. num. 6. acparticipant Matrimonia Magnatum fere semper de ratione status: quod nostra memoria, tractationes matrimoniales inter orbis Christiani Reges Magnos, demonstrarunt sufficienter.

19. Solent et variis caeremoniis, foedera sanciri, atque roborari; cum primis iuris iurandi accedente Religione: Scip. Gentil. in Orig. verb. urbs. Camer. cent. 2. cap. 78. Cunrad. Brun. de Legat. 3. cap. 13. Pashal. de Legat. cap. 64. Alexan. Sardus de morib. Gent. 3. cap. 14. quamvis etiam fidei datio simplex (utpote maxime in bonae fidei, et iurisgentium contractu) sufficiens merito reputetur. Quo intuitu Hispani dicunt: Palabra de Rey; per un gran Sagramento.

10. Foedera fere temporaria esse solent; ut scilicet vel ad certum determinatumque tempus durent, vel tamdiu habeant vim, quamdiu socii Principes vitali aura fruuntur. Cabotius 2. disput. cap. 13. Hocque in casu, Pactis adiungere, consultum inprimis reputatur, ut aliquod annos post mortem alterutrius Principis, vigorem obtineant confoederationes: ne scilicet ex abrupto, et praeter opinionem evanescant. Bodin. 5. de Repub. cap. 6. Camman. disput. 5. thes. 93. Aerod. rer. iudic. 3. t. 5. cap. 3.


page 281, image: s281

20. Nec tamen Foedera perpetua, si saepius renoventur, improbantur: secus ac censuit Bodinus d. cap. 6. num. 962. Idque Helveticarum, Henseaticarumque Civitatum, edocent consociationes. Ac quoque locus est perpetuo foederi, inter Monarchas: teneturque successor, pactis conventis stare; cum quippe Regio, Regnique nomine, et in eius praesumptam utilitatem; fuerint celebrata. Ayala de iur. bell. 1. cap. 7. fol. 147. Gentil. 3. de iur. bell. c. 22. Decian. respons. 22. lib. 1.

21. Porro autem, cum vicinis non foederatis, vel pacem aut Inducias habemus; vel etiam vicini, ut Neutrales considerantur.

22. Et quamvis Neutralitas, a multis improbetur, vix tamen in totum reici potest: quod Politici prudentes, eveniente casu, ex rerum circumstantiis diiudicabunt: praesertim apud Christianos, ubi se bellis alienis immiscere, impium videtur. Newmayer tract. von der Neutralitet. Ego de iur. Foeder. ad fin.

23. Neutrales etiam, ni pro hostibus haberi velint, neutri ex belligerantibus plus favoris, subsidiique adhibere debent. Ac aliter, qui faciunti exitium sibi saepissime procurant. Richter. axiomat. polit. 246.

24. In Bello Civili, si vontra rebelles (vel etiam vicinos) Principi bellum sit, non licet subditis vel Vasallis, particularis necessitatis praetextu, obtendere Neutralitatem: cum ad defensionem sint obstricti, et ad servitia militaria cogi queant. Grotius de iur. bell. 2. cap. 26.


page 282, image: s282

CAP. XII. DE BELLO.

1. NUnc de vicinis, ut Hostibus agam: ubi primo sciendum est, armorum tractationem, etiam tempore pacis, omnino necessariam esse; Dn. Contzen. 10. polit. cap. 14. per tot. ut nempe ad occasiones, et cunctas necessitates bellicas, Exercitum, id est, vere exercitatos, habere possimus. Facile namque, ut Plato alicubi scribit, eae civitates ab exteris vincuntur, quae prorsus arma deseruerunt, seque totas otio (pacis certitudine freti) manciparunt. vid. Hippol. a Collib. in Principe, c. 11. Christoph. Forstn. hypomnes. polit. 1. Nihilque rerum mortalium, tam instabile ac fluxum est, quam fama potentiae, non sua vi nixae. vide Veget. 1. c. 1. et 28. Porro autem, exercitus, ipso nomine, exercitatos requirit. Amirat. 20. disc. 2. Res publica idcirco quaelibet, tempore pacis, subditos in toto Regno, aptos et idoneos ad Bellum seligat, exerceat: quo, incidente necessitate, manu expediti, prompti, et semper parati sint, ad vim quamvis, illatam, armis propulsandam. Lips. 5. polic. 9. Facius axiom. Bellic. 31. 58. 90. quod iam olim Veneta Res publica fecit. Bembus hist. Venet. lib. 7. Sicque Nobiles olim, talium militum, semper paratorum. loco erant: quibus ideo Feuda dabantur. Hac


page 283, image: s283

que ratione, Principum quondam potentia, in multitudine Vasallorum consistebat: et Principes etiam non divites, magna olim bella gerebant. In Civitatibus quoque, optimi milites inveniebantur. Camerar. in narrat. turcic. fol. 33, addit, Lehman. 2. cap. 24.

2. Exercitium autem hoc, primo Corpus eiusque robur et dexteritatem conernit. Etenim ut nemo negare potest, ad Duellum, promptiorem, confidentioremque esse eum, qui arte gladiatoria, vel Equestri praepollet: ita etiam ad Militiam Exercitatio conveniens, quemlibet magis aptum reddit; hocque intuitu romani, seduli militaris Disciplinae Magistri, Tyrones ad palum certare procurabant.

3. Sunt et animi intuitu, Milites futuri, ad fortitudinem, patientiam, Patriae amorem, ac oboedientiam inprimis instituendi, exercitandique. Ut nempe cum Aristotele 2. polit. 7. dicere possimus: Vitam militarem, multas virtutis partes habere.

4. Regulariter insuper Domesticus miles, externo et mercenario praeferri debet. Dn. Contzen. 10. polit. cap. 20. et 28. Renat. de Lusing. de increm. Imper. cap. 6. Quique suis non fidunt subiectis, et ideo expetunt externos, hi stabile firmumque Imperium sibi polliceri non possunt: quod Res publica Carthaginensium, et Imperium etiam Graecorum Imperatorum, docere possunt.

5. Sane omnes, qui magnum Imperium


page 284, image: s284

aliquod, vel acquisiverunt, vel tutati sunt; proprio, seu domestico Milite, id perfecerunt: ac parce etiam sociis, Auxiliaribusque usi sunt, nec ex hisce, primarium Exercitus fobur constare voluerunt.

6. Magis etiam praestare videtur, subditos omnes, corumve partem maiorem, ad Bellum expeditos esse: Pacis ver tempore agriculturam, et consueta munera alia, obire. Nocuitque Imperio Romano inprimis, quod ibi Milites singularem constituerunt statum: quodque optimi quique, sub Imperatoribus (secus ac illa Republica, libera adhuc exsistente, usitatum erat) haut militabant. Cum tamen admodum Politicum sit praeceptum, 7. polit. 9. iisdem quibus Res publica committitur, arma etiam esse concedenda. Et ita Romae ante tempora Martii, pauperes et servi, haud militabant. Plutarch. in Mario.

7. Minus adhuc prodesse constat, si ex vitiosa populi faece, ad tympani sonitum Milites colliguntur; id quod ante Maximilianum I. Imperatorem, in Germania in usu minime fuit; Pontus Heuter. histor. lib. 7. fol. 341. Sebastian. Franck/in der Päpft: vnd Käyserlichen Cronick sub Maximiliano I. fol. m. 217. Sed omnes liberi, ingenuique, ac praesertim Vasalli, pro Patria militare cogebantur.

8. Quod vero nonnulli praetendunt, Militem collectitium, temerarium magis esse; et ideo ad proelia, aliasque bellicas expeditiones,


page 285, image: s285

domestico praestantikorem: qui utpote uxorem, liberosque cogiter semper, et vel eorum ob causam, vitam amittere vereatur. Iis regerere licet exempla Turcarum (qui extero milite numquam utuntur. Bellon. 3. observoc. 18.) vetustiorum Helvetiorum, aliarumque nationum: quodque hodie idem apud nos fieri non videmus, in causa est educationis, informationis, Exercitiique defectus, Sed de his omnibus latissime ego in dissert. de arte iureque belli, c. 2.

9. Insuper item quaeri solet, Pedites vel Equites, num praestent? Superiori certe saeculo, Germani Equitatu tantummodo usi sunt: cum inibi Nobiles solum militarent, unde adhuc hodie Nobilium ordinem, die Ritterschafft indigitamus. Vicissim israelitae omnes pedites erant: Regique Israelis, interdicta fuit accumulatio equorum; ne inde superbiat scilicet, fratresque oprimat suos. Sed vero in bello gerendo, tam Equitatus, quam Peditatus, necessarius est; nisi Regionis natura, aliud velit. Itaque in certamine de praerogativa peditum et equitum, nil in thesi definiri potest vide Veget. cap. 11. Lips. 5. polit. c. 7. Amirat. disc. 19. cap. 2.

10. Non autem Milites tantum, sed etiam Duces in promptu habere, Res publica debet: Regemorter serm. pol. fol. 256. Et exstat apud Plutarch. Chabriae apothegma: Formidabiliorem esse exercitum cervorum, Duce Leone; quam Leonum, Duce cervo. Ac demonstravit Coriolanus, cum exulatum in Volscos abiisset,


page 286, image: s286

Ducibus validiorem, quam exercitu, rem Romanam esse. Liv. Lib. 2. Piccart. decis. 17. observ. c. 9. Hi autem inprimis necesse est, ut sint non modo Milites boni, sed et boni viri. Namque aliter cum fit, si quis benedictionem Divinam co impediri negat, negat principia Christianae Religionis. Lips. 5. polit. 15. Optimumque medium victoriae est, ambulare in viis Domini. Psal. 18. v. 13.

11. Ad belli quoque inopinatos casus, copia annonae, pecuniae, etc. Veget. 3. v. 3. Petr. Gregor. 11. cap. 3. de Repub. etc. ac item necessaria sunt arma, omnisque generis militaria instrumenta, Bombardae, etc. Quarum inventio; antiquior esse videtur, quam ut Berchtoldo Nigro, Anno Christi 1400. vel circiter, adscribi queat. Ego dissert, de iure, arteque bell. c. 3.

12. Sed quod Clypei, et arma singulis; hoc praestant propugnacula universis. Paruta 2. discurs. 8. Piccart. decis. 13. cap. 3. Sicque primariae aliquot urbes, moenibus, ac vallis, sunt cingendae, fossisque (ut ibi subditi complures habeant receptum.) Et quidem muniendae sunt, ad modernam fortificandi rationem, ubi nempe unum punctum, longam lineam defendit, unumque punctum oppugnatum, non unicum, sed plura puncta tuentur. Eiusque artis cognitio, necessaria est Principi viro, aut Politices studioso. Unde Camillus Ursinus dicere solebat: Che i Prencipi, che non s'intendono bene delle fortificatione, parte importantissima della militia, non mai potranno


page 287, image: s287

reger. bene gli stati loro. Botero, d. detti. fol. 40. b. Non autem approbandae sunt Citadellae, sive etiam parvae Arces, Montibus impositae. 7. polit. cap. 11. Amirato 19. cap. 4. Illae enim libertati insidiantur, et tantum si metus sit seditionis, exstrui debent, hinc vicinum territorium non defendunt, sed ut plurimum latronum receptacula fiunt; si praesertim non a Territorii summo Principe, sed ab aliis Optimatibus, sive Nobilibus, possideantur.

13. Iam de Belli Iure, aliquid est addendum: ac quidem Belli origo, a iure gentium est. §. ius gentium, Instit. de iur. nat. l. in hoc iur. l. manumissione, de iustit. et iur. Et inde homini Christiano bellum gerere licere, certum est; si modo sit iustum. Magistratus namque haud frustra gerit gladium: sique suos punire potest, defendere etiam eosdem illi licet, contra alios cunctos. Ac quoque si bellum gerere, per se, et semper malum esset: non hoc absque peccato fecissent Israelitae; ac etiam Iohannes Baptista sustulisset, non reformasset ordinem Militarem. Becan. de Analog. c. 17. quaest. 1. et in Manual. l. 4. c. 4. Contzen. lib. 10. pol. c. 3. covar. c. peccatum. §. 10. in fin. Bellarm. de Laic. c. 14.

14. Quin et potest nonnumquam Princeps Christianus, conscribere Milites ex populo infideli. Si namque defensio non attendit armorum discrimen, undecumque ea sumatur; quid ni idem de armatis dicere liceret? Herward. in defens. Ludovici IV. tom. 1. fol. 126. et seq. Bocer. de


page 288, image: s288

bello, 1. cap. 8. nu. 16. etc. Sed hac in re, caute omnino est procedendum: sicque Fridericus II. omnibus exosus fuit, quod Saracenis militibus fuerit usus. lehman. 5. cap. 82.

15. Pariter Christiano non prohibitum aiunt, Principi infideli, quandoque auxilium ferre, aut in eius militia stipendia merere; cum ea, quae gentium iuris sunt, nobis cum infidelibus communia videantur. Quod tamen ita intelligi velim, si Bellum sit iustum, nec contra verae fidei consortem susceptum. Lancellot. Conrad. in Templo iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 381. ac vide Paralip. 2. cap. 18. et seqq. a princ.

16. Sunt autem tam belli, quam pacis iura, ex iure gentium definienda: eaque scire, proproprie ad Politicam spectat. Facius axiom bellic. 1. et seqq. At ridiculi sunt, qui ex iure civili, hac de re garriunt multa. Ac certe singulares de bello leges dedit Moyses R. P. Becan. de analog. cap. 17. quaest. 2. Theologice etiam ac Politice, de eo iure agit Contzen. 10. politic. cap. 1. etc. molina tract. 2. disput. 98. etc. vide quoque Alber. Gentil. Balthas. Ayalam, Hugon. Grot. in tract. hac de re singul. Ad bellum vero legitimum requiruntur tria, coniunctim: (1.) Principis auctoritas, (2.) diffidatio. (3.) sufficiens causa. Auctoritas tamen principalis (quo intuitu, belli movendi ius ad Maiestatem spectare censetur. Contzen. cap. 4. Sixtin. 2. de Regal. cap. 1. num. 15.) non adeo necessaria est, si aggressio sit inopinata tunc enim ut unus, sic et plures sese defendere impune


page 289, image: s289

possunt. Bellarm. de Laic. cap. 15. Hincque aiunt, si in mora periculum sit, tacitum consensum superioris adesse praesumi. Cardin. Tuscbus lit. B. conclus. 33. Denuntiatione quoque (quam hîc adeo requirunt; iudic. cap. 11. vers. 16. ut si absque ea bellum geratur, in captivos tamquam latrones animadverti possit Facius axiom. 35.) haud opus est, in Bello defensivo: cum is, qui offendit, etiam non monitus debeat scire, aggressum pro virili se defensurum. Quod idem de Regellibus et qui nostro suberant Imperio, dici potest. Ego de arte, iureque belli cap. 5. §. 4. Denuntiationem autem solam sufficere, minime est dicendum: quamvis in Lombardia; Tuschus lit. B. conclus. 39. num. 11. ac etiam in Germania olim, talis fuerit consuetudo, da das Faustrecht noch galte. Lehman. 5. cap. 112.

17. Iustum autem Bellum, ratione causae existimatur, quod suscipitur, ut in Pace sine iniuria vivamus: hocque intuitu, aut est defensionis, aut recuperationis, aut etiam iustae offensionis. S. Augustin. quaest. 10. in Iosuam. Contzen. 10. polit. cap. 6. Tuschus lit. B. conclus. 24. et seqq. Petr. Gregor. 11. de Repub. cap. 1. Marta 1. de iurisdict. cap. 4. num. 31. Sed tamen prius pacifice ab hoste petenda est satisfactio. Ego d. cap. num. 5. Potest item ratione intentionis, etiam ex utraque parte bellum esse iustum. Bisciola 5. cap. 7.

18. Bello ob defensionem suscepto, nos nostraque (aut etiam socios, et Clientes nostros) ne iniuria ipsis inferatur, vindicamus. Bello vero


page 290, image: s290

recuperativo; repetimus res, vel nostras, vel Sociorum, illegitime ablatas.

19. Iuste offendi censent nonnulli, eos, qui nobis, nostrisque, iniuriam intulerunt graviorem: puta si Legatos nostros offenderunt, etc. Aut etiam, si denegent id, quod iure Gentium nobis, nostrisque debetur: transitum nempe innoxium, ex usu debitam Sessionis praerogativam, etc. Ego eap. 5. §. 6.

20. Hincque si nobis, nostrisque Subditis, iustitia denegetur ab eo, cum quo iure experiri nequimus, Repressaliae (quae speciem quandam Belli habent, et ex eadem cum illo iuris ratione procedunt) licite usurpantur.

21. Non autem satis sufficiens offensionis causa reputatur, si quis vicinos ob infidelitatem, aut Barbaricos mores oppugnare velit. Licet et hîc Iudicia ductusque, ac instinctus Dei, varii sint: ut testantur Bella Israelitarum, contra Chananaeos; Hispanorum contra Americanos, etc. ubi Ius Belli in providentia Divina positum videtur, Iudic. 11. c. v. 23. etc.

22. Sunt et Bella saepe iusta, respectu Dei, peccata nostra punientis; non vero respectu eius, quo Deus utitur loco virgae. Qualia sunt Turcica Bella, et olim Assyriorum contra israelitas. Ubi nihilominus aggressis sese defendere licet: namque alias eandem obrationem, haut liceret mederi morbis. Veruntamen Deditiones, et pacta, etiam tali hosti sunt servanda. Ierem. capite ult.


page 291, image: s291

23. In Bello iusto, stratagematibus, seu belli furtis, uti licet: Lips. 5. polit. 18. Contzen. 10. polit. cap. 38. Unde Sil. italic. lib. 5. Bellandum est astu, levior laus in Duce dextrae. add. Veget. 3. et 9. et Polyaenum, a princ. Modo tamen stratagemata illa, careant perfidiae nota, nec egrediantur terminos boni doli. Hincque veneno, vel aliter insidias struere, vitae hostium Ducis, minus honestum habetur: ut et si incendiarii, seu Mordbrenner/ emittantur; victualia, ac pascua, toxico conspergantur. Ego de arte blli, cap. 5. num. 11.

24. Exploratoribus etiam, quin et Proditoribus uti, nil impedit. R. P. Dn. Contzen. lib. 10. cap. 51. et seq. Camerar. centur. 1. c. 7. et centur. 2. c. 60. ac seq. Quamvis Proditoribus non sit fidendum: potest n. aliquis simulare, se talem esse. Suadetque Montluc. lib. 1. des commentarir. militarir. fol. 14. ut exulibus, ac Bannitis, fides non habeatur, nec oppida, vel arces ipsis concedantur. Non tamen Patria, etiam iusto bello petita, salva con scientia, prodi potest; cum ei ad fidelitatem adstricti simus; et quae in contrarium ex Sacris Historiis afferuntur documenta, minime regulam constituere videntur. Danae. 7. polit. cap. 6. fol. 526. Sed tamen hoc est intelligendum de tali bello, quod absolutus contra absolutum gerit: non si superior, inferiorem oppugnat. Tunc enim maior est obligatio erga superiorem; et amittit inferior ius omne in suos, si Dominum oppugnet.


page 292, image: s292

25. Ipsum bellum cum est gerendum, primo omnium dispiciendum erit: num praestet hostem domi exspectare, an vero expediat magis, extra fines Imperii gerere bellum? Quod ex natura regionis, aliisque circumstantiis diiudicatur. Nempe si qui aggressus est, domi satis sit fortis, et subditi bello assueti; hostibus obviam prodire vix debet: et talis, etiam minori cum damno, patitur cladem in Territorio suo; ubi receptum habet, et latibula novit. Ex hostibus vicissim paucissimi evadunt, si in nostro territorio, praelio superentur. Bodin. 5. cap. Amirat. 18. discurs. 2. Paruta 1. discurs. cap. 4. et seqq. Montaign. 1. des essais cap. 47. fol. m. 261. etc.

26. Actiones bellicae sunt; disciplina Militaris, et calamitates hosti illatae, vel declinatae. Partes vero militaris disciplinae, duae sunt; Exercitium et coercitio. Est enim disciplina militaris, severa confirmatio Militis, ad robur et virtutem, a Duce belli instituta. l. 12. ff. de ve milit. Haecque est praecipuum decus, et stabilim entum Imperii, vinculumque tenacissimum: ex cuius sinu, atque tutela, serenus, tranquillusque beatae pacis status acquiescit. Quae ideo Romanis olim, antiquior fuit liberorum charitate. l. 19. §. filius, de captiv. et postlim. Leo Imperator de bellico apparat. in praefat. Dn. Contzen. 10. cap. 24. Regemorter. serm. polit. fol. 127. Camerar. centur. 3. cap. 10. Haec item, tantam magnitudinem peperit Hispanis. La Nove discurs. 16.

27 Exercitium militare est, quo adhuc


page 293, image: s293

magis, quam in Pace, Milites assidue ad usum armorum, atque opera militaria instituuntur. Nulla enim re, Militem damno maiori affici constat, quam otio et luxu. Sic una hiberna, Annibalem solverunt, et indomitum illum nivibus, atque Alpibus enervarunt Campaniae fomente.

28. Coercitio, Milites in officio tenet; quae in militia eo diligentius observari debet, quanto insolentiores prae aliis milites esse solent. Contzen. 10. cap. 58. Amirato 13. cap. 3. Hîcque manu Regia, absque litis sufflamine procedi: et poenae etiam contra Sacramentum militare, eiusque articulos (wider den Articulus Brieff) commissorum delictorum, ut plurimum solent esse capitales.

29. Ad calamitatem bellicam pertinent; Praedatio, Vastatio, Captivitas, Obsidio, Proelium, etc. quae cuncta tamen moderanda sunt, ne, non adversus hostes tantum, sed cum ipsa rerum natura, bellum nos gerere videamur. vide me dissert. de arte iureque bell. cap. 8. per discurs.

30. Hincque ad terrorem, ad nostrorum militum sustentationem, eorumque fortitudinem excitandam, depraedationes et expilationes, concessae omnino sunt. Ut et quo hosti internecino, eo magis noceatur, isque terreatur, ac puniatur, neque se facile iterum recolligere possit; vastatio, ac exustio (ab initio praesertim) aliaque media crudelia, adhiberi solent: maxime si de fide devictorum desperetur. Quamobrem etiam olim transmigrationes, sive


page 294, image: s294

transportationes frequentabantur. Ac quoque Provinciae interdum vastantur, quae teneri non possunt: et per devastationem, haut minus, quam praelio, hostes vincuntur. Facius, polit. Livian. fol. 241.

31. Attamen Sacra, cultuique Divino aut etiam humanitatis destinata studiis, numquam sunt violanda: innocentum quoque, infantum, consimiliumque ratio habenda; nec item stupra, adulteria, raptus, etc. ulla ratione excusari queunt.

32. Captivi, iure gentium occidi possunt; sed humanitatis causa, iam olim servabantur: manebant tamen in dominio victorum, indque Servi dicebantur. l. 5. de statu homin. Petr. Fab. 2. semestr. cap. 3. et 4. At in bellis Christianorum, certo praestito Lytro, dimittuntur: Guido Papae decis. 113. ut et apud Graecos olim, eorum bella Civilia, nulla servitus subsequebatur. Fere autem praesidiarii occidi solent, qui in non fortificato loco resistunt: idque in bello Lusitanico fecit Albanus; ne alii eorum exemplo morentur exercitum totum. Conestag. lib. 6. et etiam Montaigne plura exempla habet. Putatque Morla tit. ult. quaest. 5. subditos rebelles, adhuc hodie in servitutem rapi.

33. At quod Milites capiunt ex hostibus in pugnae ardore, redditur singulorum; quod vero capitur hostibus deditis, aut devictis, omne id, in ius et potestatem Principis venit. Exceptis rebus immobilibus, et servis recuperatis, quae iure postliminii gaudent. Mobiles enim ad pristinos possessores non pervenire, veritati Iuris propius


page 295, image: s295

videtur. vide Bocer. 1. de bello. cap. 17. num. 3. Tuschus lit. B. Conclus. 39. et seq. Morla in Empor. t. ult. quaest. 6. Pet. Gilken. de acquirend. rer. domin. fol. 284. etc. Ego de iur. bell. c. 8. n. 3. et 5.

34. Obsidiones, temere suscipiendae non sunt. Magnorum enim Exercituum coemiteria, militari proverbio indigitantur: Marnix. 8. resolut. 6. et 21. et hoste praelio victo, saepius ultro se dedunt urbes, alias satis munitae. Nupera tamen Belgica et Gallicana belli gerendi ratio, magis studet munitionum occupationi, quam ut proelii aleam tentet.

34. Hinc modernum Belli axioma est proelium antequam ineatur, hostis vires velitationibus esse tentandas. Amirato 1. discurs. 19. contra Machiavell. 3. com. cap. 37. Et in genere, pugnae certamen (ni certissima victoriae adsit spes) quacumque ratione fieri potest, evitari debet; cum nempe profligatus, famam simul amittat, nec sacile iterum redintegret vires.

36. Verrum proximis, ac nec dum omni ex parte sopitis Germanicis bellis, a regula hac aliquantum recessum fuit: prudentissimique Belli Ducis iudicio perpendendum est, commodum ne magis sit, obsidionibus implicari, an vero confligendi captare occasiones.

37. In obsidionibus autem, tam in iis, qui obsidentibus, quam qui obsessis praesunt; insigni prudentia, industria, dexteritate, et vigilantia opus est. Imperimis qui obsident, ita munire castra sua necesse habent; ut obsessi sic sint


page 296, image: s296

vallati, ne per excursiones obsidentibus nocere, nec ad obsessos succursus pervenire, obsidionemque disturbare queat: quod tam Graeci, quam Romani fecerunt, ut Iustus Lips. in poliorcet. tradit. Obsessi vicissim operam dare debent, ut semper uno propugnaculo, bombardarum fulmine petito, aliud retro statim aedificetur; et ita hostis non una vice, sed par partes, urbem capere cogatur. Stratagemata autem tam obsidentium, quam obsessorum, congessit Dn. Contzen. 10. polit. cap. 46. et seq. ut et ego de arte belli. cap. 8. num. 8. De obsidionibusque agunt rei militaris, architectonicaeque bellicae Scriptores; in multifariis Linguis ubivis obvii. Eaque de re dispicere, pertinet ad artem singularem, strathgikhn\, seu Polemicam dictam. Forma etiam aciei (quae haut exigua artis Imperatoriae pars est) pro ratione circumstantiarum, loci, et hostis, varia est ac generatim, ita comparata esse debet, ut non tam ad resistendum, quam ad reintegrandam, aliqua ex parte ruptam aciem, accommoda sit. Et ideo, Romanorum aciei dispositio, ceteris praestantior videtur. Contzen. 10. cap. 30. 37. 40. 42. 43. Lipsius 16. cap. 5. Proelium vero navale, toto genere differt a terrestri; aliterque equi, aliter naves gubernantur. Contzen. 10. cap. 10.

38. Principem ipsum, bellicis expeditionibus, ac inprimis proeliis interesse, non decet; vide Mich. de Montagne 2. cap. 21. Lips. 5. polit. 14. Contzen. 10. cap. 23. Alium atque constituat belli Ducem: cui tamen libera potestas, non facile


page 297, image: s297

soli danda erit. Paraesertim si ipse habeat occasionem, Militum animos sibi conciliandi, et ea ratione primcipatum, vel loca occupata sibi vindicandi. Id quod adhuc magis in libera Republica observandum videtur: hocque neglectum, Rem publicam tandem Romanam in Monarchiam commutavit.

39. Bellum subsequitur victoria (quo recte uti, summa prudentia, ac etiam felicitas est) aut Pax; quae tamen numquam pernitiosior esse bello: eaque firmior ac diuturna magis ut sit, sub Clypeo, quod aiunt, fieri debet. Lips. 5. polit. cap. 19. Hocque unicum est tempus de pace agendi, dum uterque sibi confidit. Boccal. 2. rag. 5. Namque non Pax, sed deditio plerumque est, si victus cum victore paciscatur: aut ubi de Pace non audiuntur tractaturi, nisi inermes. Aerod. 3. rer. iudicat. tom. 5. cap. 15. Et nec tamen recusanda victori pax est, si non certus is sit, de totali internecione, ac subactione sui inimici.

40. Estque Pax saepius simulata: ut nempe debilior recuperet vires, et alacrioris hostis primus impetus retundatur: adeo ut si quis has artes non attendat, maius saepe periculum incurrat Pace, quam pateretur ipse per bellum. Paxque non perpetua, Induciae vocantur; quae a Pace plurimum distant. l. 19. §. postlimineum, de captiv. Manticd de tacit. et ambig. covent. lib. 27. tom. 2. Barbari Treugam vocant: a Germanico Trew. Addi autem potest dissertatio mea, de Pace pacisque iure.


page 298, image: s298

CAP. XIII. et ult. DE LEGATIS.

1. CUm exteris agitur per Legatos (quos nunc Ambasciatores vocitamus, Germanica vetusta voce. Lindenbrog. in Gloss. verb. Ambasciator. Freher. ad Petr. de Andlow. lib. 1. cap. 13.) Et specialiter qui ad hostes mittuntur, Feciales, aut Caduceatores, nominantur; Alber. Gentil. de Legat. 1. cap. 12. quorum vice nunc fere Tubicines usurpantur. Neque etiam Heraldi nostrates (dicti ab Heer/id est, commune, et Ald/quod est servus) vere sunt Feciales.

2. Cum autem congressus, et collocutiones principum, qui seria tractant, periculosi reputentur (ut Comminae. lib. 3. et Paulus Aemilius, ubi de congressu Richardi Angli, et Philippi Aug. Galli, agit, exemplis illustrant) ac etiam secreta literis committere, minime tutum reputetur. Conrad. Brun. de Legat. lib. 1. cap. 2. Legationum inde usus, necessarius videtur. Hocque intuitu Legatus a Poeta indigitatur:

Vox Regum, lingua salutis,
Foederis Orator. Pacis via, terminus irae.
Semen amicitiae, belli fuga, litibus hostis.

3. Proprie autem Legati habentur, quos mittunt ii, qui potestate summa, seu Maiestate praediti sunt. Ac proinde, nemini subditorum, vel mittere vel recipere Legatos, est concessum:


page 299, image: s299

ut iam dixi, cum de iuribus Maiestatis agerem, et latius ea de re tractavi dissert. de Legatis, cap. 3. Ideoque Legati Provinciales (de quibus sub Tit. ff. et C. de Legatis, agitur) quos vulgo Deputatos vocant, et qui ad Principem a subditis mittuntur: ut et Commissarii, quos Princeps ad subditos mittit, haut recte Legati indigitantur. Et ita hodie etiam in Imperialibus Conventibus, Ambasciatores, Bottschafft/oder Gesandte/ appellitanturii, qui ab aliquo absoluto Principe ablegantur: Abgesandte/ quos Status ad Caesarem mittunt. Kirchner. h. lib. 1. cap. 1. num. 20.

4. Ex eadem ratione apparet; rebelles haut habere ius mittendi Legatos, ut et Latrones, aliosque, quibus non est potestas belli movendi. Alber. Gentil. h. lib. 2. cap. 7. et seqq. Sicque Rex olim Hispaniarum, Montignium, Belgarum ablegatum, supplicio affecit. vide Dikeson. in specul. Tragic. fol. 104. et apud Angliae Reginam conquestus est, quod eorundem Agentem, ut Legatum tractaret. Ne tamen rebellibus, et seditiosis, omnis reconciliationis, aut etiam excusationis media adimantur; eorum Agentes, vel deputati, securitatem habere debent. Hottoman. in tract. Gall. de Legat. 4. num. 22. Paschal. de Legat. cap. 12.

5. Vicissim si ab extraneo aliquo, ad alterius Principis subditum, mittitur Legatus; is vel non recipi, vel eius petita, superiori statim manifestari debent. Germaniae tamen Principes, iure, et privilegio liberi Imperii, de negotiis sui


page 300, image: s300

Principatus (vel etiam libertatem communem) concernentibus, ius Legatorum exterorum recipiendi, et ad eos mittendi, habere dicuntur. vide Paschal de Legat. cap. 11. et 13. Quod tamen Kirchner. de Legat. cap. 3. num. 19. cum mica salis intelligendum ait. Hocque idem, ad Civitates Imperiales extendunt. Arumae. ad A. b. discurs. 1. thes. 8.

6. Suntque Legati, vel ad certum aliquod negotium expediendum; vel ut perpetuo resideant, in alterius Principis aulam, missi: quorum officium est, Principis sui negotia, quaecumque occurrunt expedire, ac etiam sagaci prudentia explorare, ne quid in praeiudicium sui Domini, inibi tractetur. Hisque in loco manentibus; interdum extraordinarii Ambasciatores mittuntur. Agentes vero vulgo vocitant, qui Domini sui negotia agunt, sine titulo Legati.