1. SUmma Capitis, et Rei publicae potestatis, utcumque explicata ratione, et natura: iam porro de subiectione, seu reliquo corpore, agendum erit.
2. Subiectio autem tam personas subditas, quam etiam res ipsas, pertingit: quae utpote personis cohaerent, ac sine quibus bene et feliciter vivere non possunt.
3. Haecque omnia, non sigillatim tantum considerari: sed quoque de eorum compositione (quatenus scilicet ex singularibus personis, Familia, Collegia; Universitatis, territoria, etc. fiunt) nonnihil dici oportet.
4. Et subditae quidem personae considerari debent: vel quatenus a natura loci mutantur, vel quatenus mariti, uxores; patres, filii;
domini, servi, cives, incolae; aut hospites sive peregrini in civitate; vel etiam eminentioris, aut inferioris conditionis exsistunt.
1. OMnium primo, qualis natura populus sit, cui imperitatur, ab eo, qui vel Rem publicam administrare, vel de rebus politicis iudicare velit, cognoscendum est. Sicque Cicer. de Orat. teste; duo Rei publicae capita sunt; nosse Rem publicam et civium cognitos habere mores. Ac ad varios gentium mores, et inclinationes, Civitatis cuiusque leges, et formam convenit accommodari. Haecque inprimis varians inclinatio populorum, miram illam varietatem Rei publicae formarum, ipsiusque imperandi rationis, magna ex parte efficere videtur.
2. Ingenium autem, et studia hominum (causas naturales et externas quod attinet) a situ, sedeque Regionis praecipue formantur, ac pro locorum mutantur diversitate, nam et secundum eam aer, caelique et terrae (ac ita etiam alimentorum) qualitates, variantur. Bisciola. lib. 14. c. 22.
3. Sicque frigida qui septentrionis inhabitant loca, illi quidem animosi exsistunt (propter
sanguinis copiam, et corporis robur) intelligentia tamen et arte (quia spiritus habent crassiores) minus sunt sollertes. In iis sane, propter antiperistasin, seu pororum obstructionem, a frigore causatam, calor ita placide fovetur; ut nec humidum radicale consumat: ex quo copia sanguinis abundat, fecundi etiam sunt, staturaque eminentes fiunt, et sic libertatis appetentiores redduntur. Ab eque plaga, magnae saepe expeditiones, in Australes sunt factae: quamvis tales homines, a recta Rei publicae ratione alienos dicat Aristot. 7. polit. 7.
4. At ubi frigus est nimis intensum, et quasi adurens; tunc aliter se res habet: eamque ob causam, in Zona Polari habitantes, minoris staturae conspiciuntur.
5. Septentrionales vero, quia spiritus non habent subtiles, neque Melancholia suppetit: ideo in Mechanicis, magis quam contemplativis scientiis excellunt.
6. Meridionales, ut intelligentes et artificiosi; sic quoque parum animosi videntur: habent enim poros patentiores, ac sanguis, ob circum stantem calorem, quasi sublimatur, eoque minuitur, et multum Melancholiae generatur; quae ad contemplationem apta magis exsistit, et quod ei imprimitur, diutine retinere solet.
7. Medio terrae, salubris est utrinque mistura, ferilis ad omnia tractus, modicus corporum habitus, magna in calore temperies: iisdemque Imperia, quae numquam extimis gentibus
fuerunt. 1. lin. 2. cap. 78. Sicque Graecia et Italia, ac quoque Germania, aliaeque temperatae Provinciae, civiles maxime sunt, et magna imperia, artibus politicis gubernarunt.
8. Monendi hîc sumus, Septentrionem apud priscos Philosophos, et Mysteriorum explanatores, ceteris plagis postponi; ab iisque ibi inferos locari. Bungius de Numeror. Myster. 3. fol. 124. In Septentrione etiam mala constituta, monet non uno loco Hieremias Propheta, dum ait: ab Aquilone omne malum, etc. Sic etiam moderni haeretici, ex ea plaga ortum, et incrementum habent.
9. Hoc quoque addo, totum mundum habitabilem, esse, secus ac antiqui crediderunt: qui Zonas torridas, hominibus privatos reputarunt. Horstius de sanit. tuend. fol. 33. Guyon. des divers. lec. 52. fol. 867. Ego de nat. popul. cap. 8.
10. Est et varietas locorum, secundum longitudinem orbis, scilicet in oriente et occidente. Et sic ad promontorium bonae spei, incolae nigerrimi sunt; et causam huius nigredinis, calorem, propinquitatemque Solis, omnes esse opinantur. At in eadem latitudine, qui habitant circa Magellanicum fretum, candidissimi perhibentur. Brasilienses, sub eadem cum nigerrimis Aethiopibus latitudine, albi sunt. Ego de nat. popul. cap. 5.
11. Est quoque Soli, et inde etiam ingeniorum diversitas non exigua, quam non situs, sed qualitas ipsius terrae, efficere solet. Ego dicto loco cap.
6. Et ita in uno quoque climate, inter montanos, campestres, convalles, maritimos, insulanos, etc. magnam licet morum cernere variationem. Montes etenim, ut et turres sublimiores, semper frigus habent; quamvis vel tempus, vel situs ratione exsuperet calor. Campestria vicissim, etiam in frigidioribus alias locis, temperie gaudent: ibi enim Solis radios non impediunt montes. Sicque Helvetii magis sunt meridionales, quam Angli: et amen hi Meridionalibus, illi Septentrionalibus Populis similiores videntur. Valles item tepidae sunt; et tales in veniuntur, quae optimum vinum ferunt, proximos vero montes; nive perpetua horridos habent. Maritimi demum et Insulani, nequiores reputantur, nescio ob naturalem, anve politicam causam; dum nimirum peregrinis tam mercibus, quam hominibus corrumpuntur.
12. Ac pariter, ut primae et secundae, a Physicis in rebus naturalibus deprehenduntur qualitates; ac his alias superaddunt, specificasque dicunt. Sic et quaedam sunt gentibus proprietates, omnino occultae, quae positus varietati, minime adscribi queunt; sed earum causae, non minus ac occultarum qualitatum, ac virium in rebus naturalibus, in occulto sunt. Ego dicto loco cap. 7.
13. Hominum etiam variae commistiones, ex populorum migrationibus ortae (ut quod Celtae in Liguriam, Longobardi, et Gothi in Italiam, Gothi, Vandali, ac Suevi, in Hispaniam,
Franci et Burgundiones in Galliam, Suevi in Alemanniam, magnis agminibus sunt profecti) mirabiles mutationes productae fuerunt. Eamqueve ob causam Itali, Galli, Hispani, Germani, etc. alii sunt, ac olim fuisse describuntur.
14. Tandem aetas ipsa, saeculorumqueve decursus, secundum illud
Tempora mutantur, et nos mutamur in illis.
animorum inclinationes, omiaqueve universum varie immitavit: et Imperia magna, ipsamque etiam Religionem, alternatim per orbem, quasi circumduxit. Quod singulari, et occulta providentia divina, factum est. Sicqueve non amplius ea fertilitas nunc est in Palaestina, quae Mosis et Iosuae tempore erat. In Chaldaea, ubi imperium nulli simile, ubi hominum incredibilis erat multitudo, nunc tristis est solitudo: et ubi olim Orbis miraculum Babylon fuit, nunc nullum est vestigium humanum.
15. Sic et in aliis adhuc Provinciis, Regnisque plurimis, ingenii cultus barbarei, barbaries eruditioni successit. Ut cum primis in Graecia videre licet; ubi olim Religio, ars militaris, omnesque civiles artes: et inibi tamen, nunc indigenae, animo et corpore, socorditer torpent. Vicissim Germania, quondam Idololatrica, sterilis et barbara, nuper vere nitebat. Sed tamen et ea, orbis quae ocellus depraedicabatur, ad antiquum Chaos pede satisceleri, reditura videtur: nisi hoc quod speramus, eoque nomine Deum, Divosque iugiter venerari debemus)
impediverit summa pietas, felicitasque, optimi potentissimique nostri Imperatoris Ferdinandi III. cui semper salus, et longissima vita.
16. Ipsa pariter Idiomata, temporis lapsu, confunduntur, immutantur, et mortem patiuntur. Sicque Hebraea, seu sancta lingua, produxit Chaldaeam, Syriacam, Punicam, Arabicam; ea fere ratione, qua Latina cum Germanicis dialectis consusa Italicam, Hispanicam, et Gallicam modernas generavit. Ipsa etiam Alemannia, ita ante 600. annos loquebatur; ut nunc facilius quis Suecicam; Danicam, Anglicam, aut aliam adhuc magis peregrinam, quam illam priscam intelligere possit linguam. Ut Odofridi Euangelia, et VVillerami Abbatis paraphrasis Cantici canticorum, attestantur. Celtica pariter, Cantabrica, vetus Hetrusca, Aegyptia, aliaeque multae omnino abolitae sunt, et plane hodie ignorantur.
1. NUnc porro de subditis, quatenus in aliqua domestica societate vivunt, tractandum erit. Harumqueve prima in Coniugio est: idqueve cum principium exsistat, constituendae civitatis, ac perpetuandae, iam ergo, civem 11 Maritum et Uxorem, considerare placet.
2. Ac quidem populis olim quamplurimis, coniugiorum, sobolisqueve magna fuit cura. Sicque apud Iudaeos, haud in pretio steriles, ac etiam caelibes erant: Quamvis et aliqui viri magni, in corum historia numerentur, quos extra matrimonium vixisse constat. Ut et Essaei, ab uxoribus, vinoqueve ac carnibus adstinebant. Hosqueve Biblicis scriptoribus, non recentiores fuisse (ut haeretici volunt) docent Baronius Annal. A. C. 46. et August. Torniell. A. M. 2545. num. 13. Ut et Iosephus antiquit. 18. C. 2. Iudaeos Patriae sapientiae studiosos, iam inde a multis retro saeculis, in sectas certas divisos fuisse dicit.
3. Quod vero attinet Romanos, ii propter utilitatem, ex multitudine populi provenientem, et quia bella assidua, homines quamplurimos indies absumebant; eaqueve fere non nisi per liberos cives exercebantur; caelibes ideo, non solum varie praegravarunt, sed et liberorum copia felices, multis privilegiis donaverunt. Lips. ad Tacit. Annal. 3. in excurs. f. 512. Vetran. Maur. de iure liber. sing.
4. Quamvis autem Virginitas, Matrimonio praestantior omnino sit: errant tamen, qui Matrimonium rem carnalem, aut per se non bonam esse ostendunt: ut olim Tatiani, et Manichaei, pessimi haereticorum, aliique adhuc plures autumarunt. Hicqueve errot, etiam Catholicis, ab haereticis adscribi solet, sed immerito plane. Sixt. Senens. lib. 6. annotat. 4. Baronius A. C. 57. n. 54. S. Thom. 22. quaest. 152. art. 4. cum apud eos
habeatur matrimonium pro Sacramento: et etiam matrimonii dignitatem, egregie defendat Lombardus 4. sentent. distinct. 26. quod nupt. sint bonae.
5. Pariter etiam errant, qui reiterationem nuptiarum, inhonestam esse assertant: ut Montanistae, ac ab his deceptus eruditissimus Tertullianus, ut et Leo Imperator Novell. 9. ac vide quae ego in eius vita, hac de re scripsi. Bigami tamen in primitiva Ecclesia, numquam ordinati fuerunt. Baron. A. C. 58. num. 6. etc.
6. Ordinibus autem sacris, quod Catholici iugitur annectunt caelibatum, contra id acerrime haeretici pugnant. Afferuntque, non hoc in Ecclesia Graeca in usu, nec etiam in primitiva receptum fuisse. Addunt, ipsos etiam Catholicos fateri, hancce sanctionem iuris tantum positivi esse. Et dispensationem contrariam, in Concilio Tridentino, Catholicos nonnullos status, sollicitasse. Sed tamen, Sacerdotum caelibatum, egregie defendit Bellarm. 1. de clericis, cap. 19. Et in primitiva Ecclesia, licet uxores habuerint Apostoli, eas tamen reliquerunt; ac etiam Graeci uxorati Sacerdotes, uxores licet retineant, at semel tantum nubunt. Et in veteri Testamento, Levitae uxoribus abstinebant, quando eos ordo sacrificandi tangebat.
7. Ac item sobolis procreationi, et per eam multitudini civium, non ita esse favendum; ut quis (quod apud Cretenses, Strabo, lib. 10. aliosque nonnullos populos usitatum fuit) invitus, si
caste vivat, ad nuptias adigi queat. Ebion quoque haereticus, omnes uxores ducere coegit. Baron. A. C. 74. num. 5. Haud item ad replendam civibus civitatem, Polygamia est adprobanda: quod tamen olim Socrati et Euripidi, ac etiam Caesari, teste Sueton. cap. 52. placuit.
8. Forsan autem non absone dici potest; multitudinem uxorum; etiam apud Iudaeos, non omni ex parte licitam: sed tantum propter duritiam cordis, et quasi ex dispensatione eis fuisse concessam. Est enim ea contra primaevam institutionem: ad quam nos revocat ipse Salvator noster. vide Levit. 18. vers. 18. ut et Malachiae cap. 2. vers. 11. etc. Martin. Becan. Manual. 4. cap. 6. Pierre. Charron. 1. de la Sagess. cap. 48. num. 10. etc.
9. Atheismum vero sapere videtur, quod Bodinus 5. de Republ. cap. 1. et cap. 5. meth. histor. ait; ab Orientalibus merito Polygamiam frequentari, quia ibi plures foemellae, quam masculi generantur: quodque Lutherus Principi cuidam libidinis inexhaustae, duas uxores concessit, Thuan. lib. 39.
10. Politici porro, etiam hoc suggerunt, et in eo cum Theologis, ac Physicis conveniunt; quod quoque in matrimonio quaedam castitas sit servanda, et ita liberis opera danda, ut saniores, etiam ratione conceptionis generentur. Sicque Venere rarius utendum, quod monet Muretus; 3.var. 14. nec eiam corpore, autanimo; crapula, aliisque vitiosis affectibus praegravato:
Campanell. in Philosoph. moral. fol. 292. abortus etiam, ne causetur. Qua de re, pie Ocellus Lucanus, antiquissimus Pythagoricae Philosophiae sectator: Opus est, inquit, ut qui liberorum procreationi operam dant, futurae sobolis multo ante curam suscipiant. Et porro prima ac potissima adhibebitur animadversio, si temperato, et salubri utantur cibo, non ebrietate capiantur: nec quidpiam sumant, quod perturbationem afferat; ex quibus quidem rebus, habitus corporis deteriores evadant. Illud vero omnium maxime curandum est, ut non nisi pacata, et tranquilla mente concumbant: nam cum pravi ac perturbati sunt corporis habitus, ex illis vitiosa semina solent prodire. add. Baron. A. C. 57. n. 14. Ac cum tanta etiam honestas, in ipso licito matrimonio exigatur: apparet quanta foeditas sit libidinum vagarum, etc.
11. Et porro matrimonium, non solum inter duos tantum, verum et societas illa tam sancta, perpetua esse debet. Unde divortia haud libera esse possunt, secundum Euangelicam legem: cum matrimonium, Ecclesiae cum Christo coniunctionem indissolubilem, repraesentet. Quamvis divortia aeque apud Romanos, ac Iudaeos fuerint usitatissima. Arnisae. de connub. cap. 6. sect. 2. Rittershusius ad Novell. part. 4. cap. 7. et 8. Sed Catholici, nec ob adulterium, totalem separationem admittunt. Et ideo prophana sunt Consistoria Protestantium; quae non solum ob adulterium, sed et propter alias causas, totales,
ac quo ad vinculum dissolutionem permittunt. Imo etiam adulterae, vel adultero, nubere concedunt.
12. Insuper matrimonii auctoritas requirit, ut illud non nisi benedictione publica, vel alias sollemni interveniente, perficiatur, Baron. A. C. 57. num. 16. Sicque Concilium Tridentinum, pie admodum sancivit; ut matrimonia Clandestina, hoc est, sine presbytero, et duobus simul testibus celebrata, pro nullis habeantur. Inde qui post sponsalia de praesenti concumbit, et ante nuptias mortem obit, non legitimum filium relinquit. Ego consil. 147. part. 5. et consil. 197. part. 6.
13. Circa Sponsalia, in Synodo Tridentina, nil videtur in Canonico iure mutatum: et ideo post Sponsalia, non licet alterutri parti paenitere, nisi ob causas graves. Ego part. 2. consil. 80. et part. 5. consil. 237. Sed tenetur sponsus cum sponsa, si hoc illa urgeat, nuptias celebrare, et ad id, Ecclesiasticis censuris, adigi solet.
14. Tandem vi maritalis potestatis, concedenda est viris facultas, vel invitas in ordinem redigendi uxores: alias enim nulla in matrimonio quies esset, si imperio matrimoniali, omnis coercitio adimeretur. Nam et hac constante, verum est, quod canit quidam Poeta Britannus,
Coniugis ingentes animos linguamque domare,
Herculis est decimus tertius ille labor.
Haecqueve potestas apud plerasque gentes, ad ius vitae necisqueve porrigebatur. Sed tamen rectius
faciunt, qui ius illud, humanitate, non atrocitate circumscribunt. Arnisae. de connub. cap. 7. sect. 3. et seq. Et errat ideo Bodin. qui autumat, ius vitae et necis, marito quondam competens in uxores, esse reducendum: cum propter malitiam hominum, sine dubio quamplurimi, ea facultate abuterentur.
15. Aequalitas autem in matrimonio ut sit, tam Religionis, quam status, seu conditionis; tum et aetatis ratione; opera danda est inprimis; sed haec cuncta tamen, si non omnino concordent, matrimonium haud solvunt. Richter. axiomat. oeconom. 61. Arnisae. de connub. cap. 3. sect. 6.
IN matrimonio qui degunt, liberos ut procreent, unice optare; nec sine summo piaculo, abortum procurare, conceptionemve impedire: et liberorum per expositionem, civium multitudinem minuere debent. Quod nec Arist. 7. polit. 16. adprobat: sed tantum aliorum opinionem recenset.
2. Sicque ii, qui respectu societatis matrimonialis, coniuges dicuntur, propagationis
intuitu, parentes adpellitantur. Et ita secunda societas ea habetur, quae est inter Liberos et Parentes.
3. Parentum autem officium, vel praecipue in eo consistit, ut liberi alantur, nutriantur, educentur, ac bene instituantur. Itaque mater, ut propriis uberibus lactet liberos suos, iure naturae obstricta videtur. Unumquodque enim alitur ex eo, ex quo est generatum. 1. polit. ult. Spigelius, alias adhuc rationes adfert, tract. de format. fetus, fol. 27. et seq.
4. Et sic detestandae omnino sunt matres, quae fetum occidunt. Et hinc in Gallis, lege est receptum, ut feminae, ex fornicatione quae conceperunt, ob solum partum, et sepulturam clandestinam (etsi non constet, infantem adhuc vivum, hanc in lucem editum fuisse) extremo supplicio adficiuntur. Papon. lib. 22. t. 4. artic. 2. Tanti merito aestimant, negligere storgh\n maternam.
5. Debent et defensionem liberis suis parentes; sicque ii, suorum a periculo eximendorum causa, et e contra, in iustum aggressorem, licite non offendunt solum, sed et occidunt. Ut ego contra Obrechtum, et Vaudum defendo. ad l. 3. de iustit. et iur. quaest. 15.
6. Vicissim liberi, maximam parentibus reverentiam, oboedientiamque praestare tenentur: idque in praemium generationis. Et vero pars cultus paterni est, ut liberi nutriant parentes, paupertate pressos, seniove confectos. Unde Aristophanes, In Avibus:
Sic est nobis avibus antiqua lex,
Descripta in legum tabulis, quas Ciconiae habent;
Parvas cum pater, Ciconias nutrivit, et iam facta sunt volatiles,
Oportet natos hanc referre gratiam, ut vicissim nutriant senes.
Notandum autem est, quod Vitruvius mox in princ. lib. 6. scribit: Alexis ait, Athenienses ideo oportere laudari, quod omnium Graecorum loges, cogunt parentes ali a liberis: Atheniensium vero non omnes, nisi eos, qui liberos artibus erudiissent.
7. Eademqueve reverentia exigit, ut liberi non invitis parentibus ineant matrimonium: unde valent Constitutiones, quae invitis parentibus nuptias contrahentibus, poenas infligunt. Didacus de Medrano. in tract. de consens. nuptial. cap. 11. Attamen secundum Concilium Tridentinum, licet aequum et honestum esse non negetur, ut liberi nupturientes consensum habeant Paternum: sed tamen si matrimonium sollenniter celebratum, aut saltem in praesentia Parochi et testium promissum sit; maius inde vinculum nasci merito reputatur, quam ut id, per patriam potestatem irritari queat. Quod tamen non approbant Galli: apud quos, ex Regiis Decretis, matrimonia invitis parentibus, etiam publice inita, annullantur: ut apud Ludovicum Servinum, es Plaidoyes, tom. 1. fol. 323. ac tom. 3. Plaid. 6. et Papon. lib. 22. tom. 6. de crim. raptus. praeiudicia exstant.
8. Quaeritur etiam, an parentibus nolentibus, Monasterium ingrediantur liberi recte? Et quamvis Petr. Aerodius Quaesitor Andegavensis libell. sing. cum filio tamquam fugitivo agat, eo quod ipso nolente, degeret apud Patres Societatis. Ac addit. Servin. tom. 1. plaid. 2. fol. 131. etc. At tamen non videtur potestas Patria eo usque extendenda, ut etiam in rebus conscientiarum attingentibus, aliquid impedire vel efficere possit. l. 56. §. 1. C. de Episc. et Cler.
9. Oboedientia vero parentibus debita, Imperio quodam asseritur; quod Patriam potestatem indigitamus: quae more olim Romano, ius vitae, necisque habebat. Rod. Forner. rer. quotid. 1. cap. 2. Aerod. fol. 486. etc. ac lib. 6. tom. 7. fol. 502. Sed nunc haud sine magna ratione, pedetentim varie id successivum fuit. Ideo scilicet, ne corrupto hoc saeculo Patres iure tali abutantur. Baro Enenkel. de privil. parent. 1. cap. 1. num. 5. Forner. d. lib. 1. cap. 3.
10. Et nec hodie severitas ea, quam Mosaica lex in illos, qui parentibus male dixerunt, exercuit; adhuc usurpatur: sed tales extraordinaria poena afficiuntur; ut aliquando post longam disceptationem obtinui.
11. Vetus etiam parentum ius fuit, abdicatio filiorum immorigerorum: Forster. de iurisdict. fol. 205. etc. Servin. tom. 2. Plai. 9. fol. 421. etc. in cuius locum ex heredatio concessit, quam quoque Iustinianus iure novissimo, ad certas causas adstrinxit.
12. Et porro, secundum consuetudinem totius fere Orbis Christiani; Liberi emancipati, Patriique iuris nexu liberati censentur, quando parentes ipsis permittunt propriam familiam habere. Berlich. part. 2. conclus. 11. Zasi. in l. utrum turpem. 106. de V. O. Sicque per Nuptias solvitur Patria potestas; ac mulier in potestatem Mariti venit, egrediturque sui patris potestatem. Id quod meliori ratione, quam iuris Romani sanctio contraria, niti videtur. Est enim Maritus uxoris caput, et is relinquere patrem ac matrem, et ipsi adhaerere debet, ex primaeva institutione: in eamque etiam potestatem habet.
1. SUccedit nunc Dominica Societas, quae est inter Dominum et Servum: ac quidam natura Servum vocant eum: qui eatenus tantum rationis particeps est, eam ut sentiat solum, vix etiam habere comperiatur. Quo intuitu Aristot. in polit. non uno loco ait: Barbaros natura servos esse, et ideo libenter ferre dominatum, eo quod sciant obedire, sed non imperare.
2. Ac sane quomodo Cicero in Paradox. ex Stoicorum sententia concludit; Omnes
sapientes esse liberos: eadem ratione Aristot. disputat; omnes insipientes esse servos: hoc est, ad servitutem a natura destinatos. Aristotelis autem et Philosophorum sententia, de natura servis loquens, accipienda est in eum sensum, quo Plutarch. in Pelop. ait. Pelopidam natura Imperatorem fuisse, non quidem quod talis natus fuerit; sed quod prudentiam Regiam natura haberet.
3. Lege (hoc est, Gentium iure secundario, aut etiam civili) servi sunt, qui bello capti, vel ex ancillis prognati, vel aliter in servitutem redacti fuerunt: puta propter delictum, aut si quis ad pretium participandum, sese venire sit passus. l. 4. de iust. et iur. Pignorius tract. de servis, fol. 7. et seq.
4. Quemadmodum autem Nobilitas, a Patre ad Filium sese extendit, non vero a Matre: ita vicissim Servitus, non olim transibat, nec adhuc hodie servilis conditio transit, nisi a Matre in liberos. Ideo servi non habent gentem, seu familiam aut nomen (unde et Hispanis nobilis dicitur Hidalgo, id est, filius alicuius) propterea, quia servi non habebant patrem legitimum, ac ideo quoque, Filii Terrae dicuntur.
5. Sane iure gentium, Dominis in servos vitae et necis potestas, conceditur: l. 1. ff. de his, qui sunt sui vel alieni iur. §. 1. Instit. eod. Iique olim levissima de causa, potuerunt occidi. Seneca 3. de Ira. 3. cap. 40. Tacit. lib. 14. Sed tamen crudelitas illa, in bene constitutis Rebus publicis fere
semper coercita fuit. Inprimisqueve Romanis placuit, ne cui servum suum occidere liceret, sine causa Legibus cognita: et qui occiderit, ne minus puniatur, quam si servum alienum occidisset. Guil. Forner. 1. select. cap. 27.
6. Leges porro statuunt; quod servi sibi nihil acquirant, sed quicquid acquirunt, totum Domino cedat; suum nihil habere possint. l. 1. de bis, qui sunt si vel alieni iur. §. item vobis. per quas personas, etc. Deinde in muniis et actionibus Civilibus, ex Regula iuris, servi pro nullis habentur. l. quod attinet ff. de regul. iur. atque propterea muneribus publicis non funguntur. l. 3. C. de tabulariis, lib. 10. Ad sollemnia adhiberi non possunt, ut sint e numero testium. l. qui testamento, §. mulier, ff. qui testam. facere poss. Et in iudicio nullo modo stare queunt. l. Servus, C. de iudiciis.
7. At iura veteris servitutis, inter Christianos, paulo ante Bartholi aetatem, subito et plane evanuerunt: ut Bodinus observavit lib. 1. cap. 5. Thom. Smith. 3. de Rep. Anglor. cap. 10. Lyclam. 4. membran. eclog. 11. Laur. Pign. de servis fol. 195. Ut et Christianorum bella, nulla nunc servitus subsequi solet. At quia eos, quos Infideles capiunt, in servitutem condemnat; ideo etiam Christiani, aequali severitate, crudelitatem talem retaliare videntur. Attamen indignum pietate Christiana esset, si Christiani se invicem in servitute detinerent. Cum praesertim Graecorum, quamvis Ethnicorum humanitas, referente Aristot.
lib. 5. Ethic. eo processerit, ut captus, ex Victoris etiam inviti manibus liberare se potuerit, libra auri: et Atheniensium Legibus, teste Xenophon. de dictis et fact. Soerat. morti ad iudicatus fuerit, qui hominem in servitutem redegisset Ioachim. Stephan. 2. de iurisdict. cap. 6. num. 2.
8. Sane Christianae Religioni, servos habere contrarium non est; modo clementer tractentur. Quin et sunt qui optant, vetus ius servitutis ex parte reduci; eosqueve, qui mortem ob delictum, quod ius Divinum non morte punit, promeriti sunt, in servitutem perpetuam rapi, ut et validos mendicantes, Orphanos, expositos item infantes, ac similis farinae homines, qui Rei publicae graves sunt, nec sibimet ipsis consulere queunt. Kirchner. orat. 3. et 4. Sic et apud Arrianum, 3. cap. ult. Epictetus ait: libertos adpetere pristinam servitutem. Alius mihi vestem praebebat, alius calceos, alius me alebat, alius in morbo curabat: paucis in rebus illi serviebam.
9. Ac quia servitute vix carere quimus; ideo nec ca sublata omnino est: sed in Rusticis quibusdam fere haeret, quos vulgo homines proprios, Leibeygne Leuth/oder zu alltäglichen Diensten gesessene Vnterthanen (Galli de main morte. Connan. com. cap. 10. num. 3.) appellant; quique pro regionum variantur more, ac in multiplici differentia sunt, et quorum onera, vel ex consuetudine definiuntur, vel si nimia evadant, pii Iudicis officio sublevantur. vide Stam. de servitut. personal. per discurs. Wehnar. verb. Leibeygenschafft.
10. Vere autem servi videntur, qui glebae ita sunt adstricti, ut invitis Dominis nec secedere, neque etiam bona immobilia, iure mancipi possidere queant: vocanturque eorum bona in Suevia, vulgo Schupfflehen oder Fallgüter/ quia non perveniunt ad heredes, sed mortuis possessoribus, Domino cedunt, a quo ea bona, ex heredibus unus, certo interveniente pretio, iterum conducere cogitur. Non multum etiam a Servili conditione distant, qui Dominis quottidianas operas praestare solent: aut quibus non permittitur in aliquo loco habitare, nisi ex libertate se in servitutem tradant? quos vulgo Wildfang vocant. Illi vero qui annuatim Ein Leibbennen/ aut post mortem den Hauptfall solvunt, nec alio onere, Domino suo (ihrem Leib:vnd Hals=herz) sunt adstricti; Libertinae potius conditionis debent reputari.
11. Servitutis eiusmodi originem, nonnulli ex Taciti, de moribus Germanorum libello, repetunt. Sed magis verisimile mihi videtur, illam ex victoriis Francorum contra Alemannos, descendere; qui ex dedititiis servos fecerunt: Cassiodor. 2. var. 41. eosque militibus suis (quos in Castris et Turribus posuerunt: nunc den Adel oder Ritterschafft vocitamus) Monasteriis item, assignarunt; et tum fere Fiscalini dicebantur. Guillim. hist. Helvet. 2. cap. 10 et 11. Lehman in der Speyrischen Chronick. 2. c. 19. et 20. ac lib. 4. cap. 22. Hincque factum, ut Comites et Nobiles vetustiores omnes, in
Suevia et reliqua Allemannia, originem suam repetant ex Francis; qui olim non solum Galliam subegerunt, sed etiam Germaniae partem maiorem. Allemanni vero Nobiles, vel occisi, vel prope servi facti fuerunt.
12. Quem morem etiam Germani erga devictos Vandalos, Slavosque repetierunt. Cumque hi ultimi fuerint, contra quos talis severitas est usurpata, inde certatim Germani, Hispani, Itali, Galli, et Angli, Sclav. pro Servo usurpant; cum alias proprie Nobilem notet. Goldast. de Bobemia. 2. cap. 1. Ac eo etiam intuitu, Saxones servum vulgo Lassen vocant, quasi in provincia relictum. Husanus tract. de hominib. propr. cap. 2. num. 28. Sachsen Spiegel lib. 3. artic. 44. in fin. ubi Glossa German. Gryphiander de VVeichbild. cap. 25.
1. COnstituta hactenus est Domus, nunc Domestici in Civitatem sunt introducendi. Et porro igitur considerandus est subditus, ut Civis. Civem vero definio, summa
alterius potestate obligatum, participem communionis Civilium rerum.
2. Aristotelis autem definitio Civis, quae aliquoties repetitur in lib. 3. polit. non videtur approbanda: qui ait, Civem esse participem Imperii, et Iudicii. Illam enim ipse Aristoteles, non omnes Cives comprehendere fatetur; et inprimis solum competit Statui Democratico, nec etiam omni, sed tantum liberiori.
3. Et nunc ubiqueve locorum, pro subditis sive Civibus habentur; qui Homagium, seu iuramentum subiectionis praestiterunt; hocqueve nec Nobiles, Barones aut Comites (Landtsassii) detrectare possunt. Est enim iuramentum illud, vera nota subiectionis, exindequeve illa statim probata censetur. Maul. de homag. cap. 1. exstantque hac etiam de re tract. sing. Brunningi (inter disp. Basileens.) et Ritteri.
4. Homagium tantum Paterfamilias, non Uxor praestat; is enim est Caput Familiae: nec etiam ancillae. Brunning. thes. 327. Famuli tamen, etiamsi non sint Cives, Iuramentum tamen assecurationis praestare solent; quod nihil velint moliri contra statum, quamdiu in illo loco versantur. Filiifamilias etiam, tum demum iuramento tali onerantur, quando singularem familiam alunt: Wann sie sich verheurahten/oder sonsten zu Hauß begeben.
5. Dicitur Homagium, sive hominium, ab homine: quae vox pro subdito quoque, aut servo usurpatur; quemadmodum etiam Mann/
pro vasallo, Leuth pro servis, Germani olim dixerunt. Sicque homagium qui praestat, hominem aut subditum alterius agit, seque subiectum eius fatetur. Nos vulgo Huldigung vocitamus: hoc est, pactum fidelitatis, Ein Geding/trew vnd hold/auch gehorsamb/vnd gewärtig zu seyn.
6. Homagium autem, ut subditi detrectare non possunt; Schrader. consil. 17. ac si id fiat, Cameralibus Mandatis eo adiguntur: ita etiam mutari, vel clausulis durioribus onerari nequit. Iacob. de S. Georgio de homag. vers. unum notatis. Maul. cap. 1. num. 18. Rutg. Ruland. decis. iur. controvers. quaest. 21. Ex eius enim conceptione, qualitatem subiectionis diiudicamus: ac ita apud alios, aliud etiam est, et diversi tenoris. Vulgaris formula talis habetur: Daß er wolle vnterthänig/gehorsamb/thold/trew vnd gewärtig seyn/seines Herrn Frommen fördern/vnd Schaden wenden/ auch in allen Sachen/ was ein getrewer Landsäß/ vnd Vnderthan/seinem rechten Erbherzn vnnd Lands Fürsten zuthun schuldig ist/ getrewlich thun soll vnd wolle: Alle arge list/ vnd Gefährde außgeschlossen. VVehner. verb. Erbhuldigung.
7. Reputatur vero ius Civitatis, duplex esse: Universale, respectu Imperii totius, particulare, respectu Provinciae, vel Praefecturae; et etiam certae Urbis, aut Pagi. Sicque Civis Ingolstadiensis, respectu universalis Civitatis, est Civis Romanus, respectu territorii in quo habitat, est Civis Bavaritus, et respectu Loci specialis, est
Civis Ingolstadiensis. Quamvis autem Cives, suo Principi praestent iuramentum: semper tamen auctoritas Imperatoris, et Imperia reservata putatur. Reichs Abschied de Anno 1555. So sollen die senige/cap. venientes et ibi Gloss. de iureiur. Farinac. quaest. 17. num. 16. Modestin. Pisto. vol. 1. consil. 24. num. 24. Et criminis itaque Maiestatis reisant, qui rebellem vocant, si quis imperatori, contra Principem suum assistit.
8. Illud item, et alia ratione geminum exsistit; eoque intuitu, Civis alius est plenus; alius non plenus; quod, ex lege vel usu cuiusque civitatis, determinatur. Sicque in civitatibus Imperialibus, soli Patricii olim vere Cives erant: dictique vulgo fuere Burg; quia in Turrib. seu Burgis, hoc est, fortioribus aedificiis (quorum adhuc alicubi vestigia reliqua sunt) habitabant; quo adversus plebem, vel etiam tempore Civilium factionum, tutiores essent. Reliqui Einwohner/Beysässen aut etiam Pfalburger vocanbantur. Lebman. 4. cap. 14. Kylling. de Ganerbinat. disc. 3. num. 105.
9. Sicque Patricii Genuenses, et Veneti, pleniores Cives sunt, quam alii, ibi habitantes; et Civitatis tum iure fruentes. Sic nostra memoria Francofurti, inter Patricios et Cives lis fuit; an Privilegia Civitati concessa, pertineant ad familias solum antiquiores, tamquam vere Cives: num vero ad plebem quoque?
10. Et adhuc etiam, in Polyarchico statu, alia divisio subditorum fieri debet: qua alii sunt
Cives imperantes, qui in Republica dominante, ius Civitatis habent; alii cives subditi, qui sunt in Provincia vel Municipio, dominanti Rei publicae, iure Monarchico subiecto. Ita Romae olim, alii fuerunt iure optimo maximo Cives; alii municipes, alii Italici iuris, alii Coloni, alii Provinciales Zach. Friedenreich in polit. cap. 29. fol. 196. Busius disput. polit. 2. thes. 6. et seqq. ac lib. 1. de Repub. cap. 7. Alberic. Gentil. ad l. 228. de V. S. Sic et hodie Poloni Turci, etc. imperitant: Livoni, Graeci, etc. subiectionem patiuntur.
11. Sunt praeterea Cives, vel naturales, quos origo facit; vel adlecti, qui aliunde ad Civitatem accesserunt: eosque lubentur, maxime recipiunt ii, qui Imperii amplificationi magis, quam tranquillitati student. Sicque Romulus Regni sui amplificationem affectans, omnibus confugis, asylum aperuit; Scip. Amirato 11. discurs. 6. Et eo etiam intuitu Aula Turcica, Portae titulo tumet: quasi sit aditus omnium in iuste oppressorum. Vicissim in Imperialibus Civitatibus sedatiorem statum amantibus, vix advenae admitti solent. Sicque Francofurtensibus, Coloniensibus, Civitatibusque aliis, non exiguas peperit turbas, quod nimis faciles fuerunt in recipiendis exulibus Belgis, eisque iura civitatis communicando.
12. Spuriis ac Nothis, competere videtur ius Civitatis, quod habet Mater; eosque cum Lege Mosaica, adeo non excludimus a sacro et civili
coetu; Molin. de iust. et iur. disp. 200. num. 22. Heig. quaest. 21. part. 1. Ut nec infamia aliqu laborare eos reputemus, quod in Delibatis, ad tit. de his qui notant. infam. deduxi.
10. Honorarius Civis est, cui honoris gratia tribuitur ius civitatis: et ita singularis dignitas est, ius civitatis Romanae, quod non solum Senatus ibidem, sed et Imperator Romanus tribuere solet: apparetque ex Historia Veneta Petri Bembi, Venetos Hispaniae Regibus, ius suae civitatis communicasse. Helvetii etiam, idem ius tribuerunt Gallo, VVirtembergiae Ducibus, aliisque.
11. Commorationis ius, aut Domicilii, aut Hospitii est; illud incolas hoc peregrinos facit: quorum utrique, ad certa quaedam Rei publicae onera, obligantur.
12. Incolam appellamus; qui Domicilium absque Civitatis iure, alicubi habet: quorum numerum in Civitate minus frequentem esse, praestat; et inprimis extraneorum Collegia, non facile sunt admittenda. Sicque Hanseaticae Civitates, in Norwegia, Anglia, et alibi; Veneti et Galli, variis in locis sub Turcico dominatu, Collegia habent: Antverpiae vero, hoc idem Turcis denegatum fuit.
13. Anne autem in Rebus publicis Christianis, ferendae sint Iudaeorum Synagogae? Hoc certo modo, communiter affirmatur. vide Epist. S. Bernbardi pro Iudaeis. ad Spirenses. Marquard. de Susannis tract. singul. de Iudaeis. Hispania
quidem, et aliae Provinciae, Iudaeos non patiuntur; sed tamen ipsa Roma, atque Vienna, eos admittunt. Quod et S. Pauli traditioni. Rom. cap. 11. vers. 30. consonum esse videtur, inprimis propter spem conversionis, ipsis singulariter promissam, qua de re ego, in discurs. singul. egi. Et quia specula sunt irae Dei, ac luculentum argumentum, Divinitatis nostri Salvatoris praebent: non enim ulla gens taliter benedicta, nec etiam ita punita fuit. Sicque exinde constat, illos non nudum hominem, sed immediate Deum offendisse.
14. Advenam indigitant cum, qui transeundi solum, et hospitandi commoditatem quaerit; quorum oppressioni, in sacris Literis certe praenuntiantur poenae: Licet Chinenses et Moscovitae, ex politica quadam ratione (ne scilicet Regni arcana explorent) eos soleant arcere. Sicqueve etiam Mendicos vagos et extorres, non plane excludendos censerem; vel in vita Ulmensis cuiusdam Praedicantis, in einer Predigt vom Gassen Bettel/contradictione. Matth. 26. vers. 11. Sed publica ipsis providentia est prospiciendum. Ludov. Vives, tract. de subvent. pauper. seu de human. necessit.
15. Porro autem peregrini, statutis et legibus civitatis, quatenus eos concernunt parere, et secundum illas vivere tenentur. Maiestas enim in omnia, quae in suo territorio, et quamdiu ibi sunt, Imperium exercet. Adeo ut in Galliis, ex iure quod iure Albinagii vocant, Fisco
Regio cedant, etiam mobilia bona Defunctorum peregrinorum: eaque ratione, Peregrinus in territorio, ubi versatur, etiamsi aliter non sit subiectus, Maiestatis tamen crimen committere potest.
16. Peregrini pariter in loco contractus (si ibi inveniantur) inprimis autem in loco delicti perpetrati, fortiuntur forum: ad eumque olim ex necessitate; nunc fere Vicinitatis tantum iure (auff einen Reverß) illuc remittuntur. Gail. 1. de pace publ. cap. 16. num. 30. Matth. Stephan. 1. de iurisdict. cap. 30. num. 13. et seqq. Kopen. decis. 43.
17. Et consequitur iudex loci, ius puniendi delinquentem; etiamsi is ipso dignitate par, vel maior exsistat. Ita olim Conradinus Sueviae Dux, Neapoli; et Maria Scotiae Regina, in Anglia, hoc praetextu capite plexa fuit. Nec etiam Status contra Statum, in ipsius territorio delinquens gaudet iure Austregarum. vide tamen Arumae ad Aur. bull. discurs. 5. thes. 12.
1. ALia nunc subditorum divisio, subsequitur: qua alii eminentioris conditionis, alii inferioris exsistunt.
2. Et quidem eminentioris conditionis sunt, vel sunt officii ratione in aliqua dignitate constituti; vel alias sui natura, ceteris praeferii debent.
3. Officii respectu excellunt; Ecclesiastici, Consiliarii: vel qui alia quadam ratione Rei publicae negotia insignia procurant; vel in Aula locum obtinent praeclarum. Sane magnorum olim Principum Officales, etiam perpetuam Nobilitatem acquirebant. Indeque Schenck/Trucksäß/Marschalck/Keller/etc. nobilia, et hereditaria nomina facta fuere.
4. Qui sui natura eminentiores censentur; perpetuam, seu ad heredes transitoriam; vel temporariam, seu cum vita desinentem, obtinent Nobilitatem.
5. Perpetuam habent Nobilitatem, quibus cam tribuit genus: quam in bene constituta Republica, tamquam seminarium, cum officiorum, munerumque togatorum, tum maxime Militiae ergo habere, Feudaque Nobilibus concedi iuvat. Hacque ratione, Franci olim, et Teutonici Imperatores, perpetuum semper militem habuerunt, nec mercenariis uti cogebantur.
6. Sane omnes fere gentes, Nobilitatem ex nativitate metiebantur. Reiner. Reineciius, Bon des Adels herkommen. Et tales olim apud
Romanos Patricii (qui nempe Patres ciere quibant) ut et Nobiles erant (quorum nempe maiores, Curulem gesserunt Magistratum. Sigon. 1. emend. cap. 48. Iacob. Curtius coniect. tom. 1. lib. 2. cap. 29. Nec ergo curandum esse videtur, quod Philosophi, Poetae, Declamatores, etc. contra gentilitiam Nobilitatem inducunt. Cornel. Agrip. de vanit. scient cap. 80. Erasm. in Colloq. u(ppeu\s2, a)/nnippos, et ga/mos a)/gamos. Nicod. Frischlinus in orat. de vita rustic. Ens in Morosophia 2. cap. 16. Ac certe Turcae, qui Nobilitatem ex cuiusque merito aestimare dicuntur; nullo modo hoc faciunt virtutis amore: ut censet Busbequi. epist. 1. Legat. Turcicae. Sed plane politicum subest stratagema; ut nempe eo magis omnia dependeant a Principis iudicio, atque nutu; et ne sint, qui propriis viribus atque auctoritate nisi, Principi resistere queant.
7. Nomen autem Nobilitatis, quamvis in latiori significatione, etiam Reges et Principes magnos, comprehendat; unde Gallicani Reges, illam quoque consuetam iurandi formulam usurpant, par la foy de gentilhomme; et Pontifex Maximus, Electores quoque, Viros Nobiles, in literis vocat. Attamen nos hîc, de Nobilibus Subditis tractamus: quorum alibi (ut in Dania) nulli; alibi certi sunt gradus. Et nempe quidam Barones, quidam Nobiles, aut Stätt=Junckern: de quibus singul. tractat. conscripsit Iohan-Iacob. Draco.) appellitantur: quae omnia consuetudo docet. Non ideo Nobilitatis definitio omnibus
populis conveniens, adferri potest. Heigius 1. quaest. 2. num. 63. Matth. Stephan. tract. de Nobilit. cap. 1.
8. Filii ante acceptam a Patre Nobilitatem nati, privilegiis Nobilitatis sruuntur: argum. l. 5. ff. de Senat. Absurdumque esset, filium ignobilem, patrem nobilem esse: ac privilegia Principum, benigne sic extenduntur. Non tamen nobilis fit Rusticus, feudum nobile emens. Tusch. lit. F. conclus. 142. Hinc et nonnulli possident. Baronatus: nec ideo Barones, sed Inhaber der Herzschafft R. indigitantur. Matth. Stephan. de Nobilit. 6. num. 32.
9. Cumque Nobilitas, non iuris aut potestatis sit privatae; haut ideo plebeius a Nobili adoptatus, Nobilis redditur, aut e contra Nobilis, si a Plebeio adoptetur, nobilitatem amittit. Sigonius de Banonia fol. 540. Camman. disput. de Maiest. 4. thes. 34. Bocer. de Regal. 2. num. 44. Uxor autem ignobilis, nobili viro nubens, nobilitatem adipisci censetur; et talis etiam, quamdiu Vidua manet, reputatur. E contra autem, si Nobilis femina ignobili nubat, dignitatem amittit: quia in Familiam Mariti transit. Matth. Stephan. b. cap. 4. num. 31. Camman. 4. thes. 31. etc. Sicque contraria est Nobilitas servituti; nec ut haec, ventrem sequi putatur, sed tantum per agnationem propagatur.
10. Quamvis merito nobilior reputetur ille, qui utrumque Parentem Nobilem habet: omne enim compositum, participat de materia
et forma. Tiraquell. de nobilit. cap. 18. num. 26. etc. Indeque ad Canonicatus, et Ordines, ac quoque Ludos Equestres, auff die Turnier/ plerumque haut admittitur is, qui continuum, et certum numerum Aviarum probare nequit: der seine acht oder sechszehen Ahnen nicht beweisen tan. Stephan. hoc cap. 4. num. 44. Schepliz. ad consuetud. Brandenburg. fol. 6.
11. Litteratura et Doctoreus gradus, numquam: ut et exercitium mercaturae, non semper Nobilitatis officit splendori: ut Venetiis, Genuae, Florentiae, Augustae Vindelicorum, etc. fieri assolet. Qua de re vide Iosi. Nolden. de statu Nobil. cap. 23. qui quoque multas alias, hanc materiam concernentes quaestiones attingit.
12. Nobilium Ordo, cum ut alia omnia; mortalitatis casibus obnoxius exsistat; exinde opus est, ut indies resarciatur: non proinde deterioris conditionis iudicandi sunt ii, qui non divitiis, aliisque inhonestis artibus; sed propter egregias virtutes, Nobiles facti fuerunt. Certe tales homines novos, si antiquiores vituperant, fontem et originem proprii sui generis dehonestant. Arnisae. 5. polit. 12. fol. 301. Bocer. de Regal. 2. num. 46. Hancque in rem egregie apud Sallustium Marius: Comparate, inquit, me hominem novum, cum illorum superbia, quae illi audire, legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi. Nunc videte, quam iniqui sint? quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt, etc.
13. Nobilitas temporaria, seu ad heredes non transitoria, ea vocatur; quam habent Equites Aurati (Quae sane dignitas, tam honesta olim reputata fuit, ut nec Reges eam assumere dedignarentur. 4. Pasquier. 2. des recherch. 13. fol. 213. Claude Fauchet. tract. des Chevaliers. Sicque Franciscus I. Galliarum Rex, manu Nobilis cuiusdam, Sed viri fortissimi, hanc dignitatem accepit. vide vitam Petri Bayardi, cap. 6. ibique addit. fol. 450.) et Comites Palatini. Qui spurios legitimant, famae restituunt, insignia conferunt, Notarios creant, etc. vide discurs. singul. Sagittarii in iure publi. Arumaei. eaque potestas ex singulari quandoque gratia, ad heredes transit; aut etiam Academicis Collegiis confertur: quod privilegium Facultatis Iuris, in Incluta Academia Ingolstadiensi, contulit Ferdinandus II. Imperator.
14. Ad hanc speciem Nobilitatis, referri potest, quod Doctores Legum, et maxime Iuris Professores emeriti, nobilitatem acquirere censentur. Nolden. cap. 5. In eoque Doctorum iuris, meliorem con ditionem, quam Medicorum esse, notat Anton. Faber. in C. 9. tract. 28. def. 9. et seq. Dn. Lans. tract. de Acad. fol. 79.
15. Milites itidem, propter summam armorum necessitatem, eminentioris quodammodo conditionis censentur; ac in Iure veteri, quamplurima ipsis data fuerunt Privilegia: eaqueve adhuc durare, autumo omnino. Baro Enenckel. tract. de privileg. Milit. Ac etiam qui officia
Capitanei, vel sublimiora gesserunt, Nobiles dici queunt. Tiraq. b. c. 8.
16. Cum autem Res publica, ex solis Nobilibus constare nequeat; necesse est, ut inibi quoque plebei sint, vel subditi infereioris gradus, puta Mercatores, Artifices, Agricolae, Pastrores, etc. Quorum dignitas seu praerogativa, non semper ex necessitate, sed magis ex artis ingenio et subtilitate, aestimari debet.
1. DE Subiectione Personarum, hucusque disputatum fuit; nunc Rerum (quatenus a Politico considerantur) aggrediar inspectionem: quatenus aliae sacrae sunt, aliae saeculares.
2. Iure autem Romano, non solum res Sacrae (Diis scilicet superis) ac quoque Religiosae Diis scilicet inferis consecatae) sed et Sanctae (hoc est, legali sanctione ceteris praelatae) cultum quendam habent; et in nullius bonis esse censentur. §. 6. et seq. Instit. de rer. divis. l. sacra, ff. de tit. Iure autem vetrei Romano, (adhuc prophanitatem Ethnicae Rei publicae sapiente) res sacrae, publicis partim, partim Universitatis; Religiosae vero privatis rebus accensentur. Cum
illas sub Imperio civili manere, in his vero, privatos quoddam sibi ius retinere fuerit visum. Sed contra haec iam supra, c. 2. a pr. disputavi.
3. Evanuisse etiam videtur differentia rerum Sacrarum, et Religiosarum. Nam hodie non amplius utimur privatis, sed publicis sepulchris, quae Dormitoria sive Coemiteria vocitantur: eaque non Reilgiosa, sed sacra potius (apud Catholicos, Da man sie weyhet) dici queunt. arg. cap. ad haec. extr. de Religios. domib.
4. Potius ergo illa divisio est notanda: quod Rerum Sacrarum; aliae directo et principaliter ad cultum Divinum spectent: ut Ecclesiae, Monasteria, item Vasa et Vestimenta sacra, etc. aliae vero per consequentiam; sive minus principaliter eo referuntur; ut praedia, verbi gratia, agri, prata, pascua, vineae; piscinae, et similia, etc. Item Coloni et servi rustici, per quos illa praedia exercentur, atque coluntur. Et hae non sacreae, sed Res Ecclesiasticae indigitantur, quasque etiam Vulteius (in iurisprudentia Rom.) rebus quasi divinis accenset: quod et facit Forsterus, tract. de dominio, cap. 7. n. 5. cum ad usum Deo servientium sint deputatae. Sed cum illae sint in Ecclesiae dominio vere; l. 14. C. de sacrosanct. Eccles. et cum earum certa aestimatio sit; ac usucapi queant, Divinae appellari vix possunt. Huc referunt Patrimonialia Ecclesiae bona, pro dote (unde et Widumbs Güter vocitantur) ad alendos Ministros, et adfabricam, quae sunt assignata; aut denique ad piam causam relicti
reditus, et oblationes. Authen. omnes, C. communia de success. cap. relatum, et cap. cum. esses. extr. de testam. Hae autem alienari non queunt, nisi certa cum sollemnitate, magnamque seu necessariam ob causam. Molina tom. 2. disput. 465. etc. Tuschus lit. A. conclus. 271. etc. Gilken. in com. ad §. sacrae. Instit. de rer. divis. et acquir. ear. domin. et ad. Authen. hoc ius porrectum, C. de sacrosanct. Eccles.
5. Sanctae autem Res habentur; quibus utitur Civitas, ad sui tuitionem, et propugnationem. Et ita sancta loca sunt; quae sacrata Legibus, Plebiscitisve sancita, poenis adiectis, inviolata manent. Siquidem sanctiones, aut obtestatione, aut consecratione, vel poenis consecrantur. Itaque Muri, et Moenia Civitatum, quod illa transgredi non liceat, Sancta censentur. §. Sanctae, Instit. de R. D. Haeque publicis, vel universitatis rebus, recte accensentur. Itemque loca illa sancta dici possunt, da man einen Bürgfrieden anschläget: ac ubi, si quis delinquat, gravius, quam si hoc idem alibi fecisset, punitur. At tunc non omnis ibi delinquens, hoc est, aliquem vulnerans ibidem; vel morte, vel manus mutilatione, puniri potest, nisi id factum fuerit dolo: quae etiam olim fuit Lipsiensium sententia, apud Georg. Beatum, in centur. var. cas. sentent. Saxon. 50. fol. 89.
6. Res autem saeculares, aliae Publicae sunt, aliae privatae. l. 1. ff. de rer. divis. Et quidem Publicae iterum subdividuntur; quaedam enim
sommunes sunt hominibus cunctis: quo ad usum et proprietatem. Licet ad eas Imperium Populi, in cuius, territorio sunt, aliquo etiam modo (maxime ad illum usum conservandum, et moderandum) sese extendat. l. 3. in princ. et §. 1. ff. ne quid in loc. publ. Forster. de Iurisd. Rom. part. 2. fol. 495. etc. Peregrin. de iure Fisci. lib. 8. per discurs.
7. Eaque ratione Publica sunt; Aer, Mare, littora maris. Sicque aere nemo prohiberi potest: et inde usque ad caelum aedificare licet. Sic inventa in littore, inventoris dominio cedunt: ut et Insulae, vel de novo natae, vel cum ante incognitae erant, nuper inventae. Veneti tamen dominium Adraitici maris, iure praescriptionis sese obtinere iactant. vide Pacium tract. singul. de domin. Maris Venet. Et mare per centum milliaria, ad proximum territorium pertinere, probat Alber. Gentil. Advocat. Hispan. 1. cap. 8.
8. Quaedam porro res, respectus solum aliquorum, publicae dicuntur: puta, vel totius alicuius populi et gentis; vel etiam unius Urbis. Sicqueve publica, et quasi populica (proprietatis, ac etiam Iurisdictionis ratione) censentur; Flumina, Portus, Viae, Heer oder Landstrassen/etc. earum nihilominus usu, omnibus hominibus exsistente communi. §. flumina. ubi Theophil. et Cuiac. Instit. de R. D. VVesemb. in parat. ff. eod.
9. Publicae, unius Urbis respectu, res Universitatis vulgo dicuntur: ut sunt Theatra, Plateae, aedificia, ac spatia publica, pascua.
Almanden/etc. Earumque proprietas ad universos, usus vero ad singulos cives spectat, §. 6. Instit. de rer. divis. Bodin. I. de Repub. cap. 6. et quas ideo Principes, Camerae suae vindicare, nec debent, nec possunt; eadem plane ex ratione, qua nec privatis res suas adimere licet. Thom. Michael. de iurisdict. cap. 61.
10. Res privatae; quaedam in patrimonio sunt Rei publicae, vel Principatus, aut etiam Collegiorm, etc. gemeiner Landschafft oder Statt / etc. Wie auch des Fürsten Kammergüter (quarum hae postremae, Domanium, dos aut bona Coronae dicuntur) Quaedam sunt singulorum, mereque privatae: vel Principis (non ut talis, sed ut Theodosii, Iustiniani, ac hodie Austriae Archiducis, etc.) aut sibi subditorum. Hottoman. quaest. illust. I. et in Francogall. cap. 9. a pr. Betsius de pact. famil. illustr. cap. ult. fol. 724. et seqq. Dicuntur autem hae res, iure privatorum possideri, respectu rerum Universitatis, quarum usus ad singulos spectat. Losaeus 2. de iure universitatis, part. 3. cap. I.
11. Quodqueve differentiam facio, inter res Universitatis (de quibus supra num. 9.) et Rei publicae, sive Urbis patrimoniales; hoc et iuris nostri Interpretes agnoscunt, cum dicunt: de his Civem, non vero de illis, testimonium perhibere posse. Covarruv. pract. quaest. 18. Mascar. de probat. conclus. 1422. Farinac. de testib. quaest. 60. numur. 495. Errant autem omnino illi, qui cum Novatoribus quibusdam, rerum omnium
commuionem, et frequentius seditiose, introducere volunt: cum ut illa statui primaevo adaequata, ita eam natura nostra perversa, vix pati posse videtur. 2. polit. 2. Conradus Summerbart, eximius quondam Theolog. Professor Tubingae, de contract. quaest. 8.
13. Verum, licet dominium rerum privatarum, non sit in Maiestatis potestate: ea temen pro Imperio cavere potis est, quomodo, ac ne quis re sua male utatur. Quo intuitu dici solet, omnia quo ad Imperium ac Iurisdictionem, Principis esse: tenditque ea potestas, ad tuitionem, rerum etiam privatarum, earumque ordinationem, ne noceat Rei publicae, et communi conversationi. Sicqueve nonnullis in locis salubnriter cautum est, ne subditi sine Magistratus consensu fide iubeant. Rutig. Ruland. decis. iur. controv. quaest. 65. ne censum super bonis suis constituant. Würtembergische Lands Ordnung / fol. 20.
1. DE Personis et rebus singulatim perpensis, pro instituti ratione satis: nunc de earum compositione agetur.
2. Simplices societates (coniugalis nempe, Patria et Dominica) si adunentur; Societates inde exsurgunt ortae. Haeque vel particulares, et paucorum coetus; vel Universitas exsistunt. Societas particularis, Familiam et Collegium complecti sencetur.
3. Familia, est unius patris familias, herili imperio subiectorum, earumque rerum, quae ipsis proprie sunt, gubernatio recta. Bodin. I. cap. 2. Derivaturque ab Osco verbo Famul, quod servum notat. l. 195. §. familiae, ubi Alber. Gentil. de V. S. Bisciola. 10. cap. 5.
4. Familiam autem, non faciunt duo, sed ad minimum tres requiruntur. Uxor, Maritus, Servus. l. 40. §. de V. S. ubi Centil.
5. De Familia autem esse dicuntur solum ii, qui habitant in domo: Tuschus lit. F. conclus. 11. etc. Gratian. discept. 132. Chokier. de iurisdict. in exempt. Idque notandum, in casu privilegii famuliae concessi.
6. Unam item domum, sive Familiam unam, numquam constituere Rem publicam, reputatur. Bodin. d. loc. Sicque Abraham ille credentium pater, familiam licet aleret ita copiosam, ut etiam cum Regibus pugnare fuerit ausus: non tamen in ea Rex erat. Toto enim genere, Imperium Regium, familiari differt. Muret. 7. variar. cap. 4. licet inter se habeant similitudinem quandam. Unde et Aristot. I. aeconom. cap. I. et 2. domum parvam quandam Rem publicam vocat.
7. Familia iinterdum quoque sumitur pro Stemmate, et Gente, seu serie agnatorum: Bisciola 9. cap. 17. Wehner. v. Stam. quod et faciunt nostri Germani, qui in eodem significatu usurpant vocem, Hauß oder Geschlecht. Quae porro in lineas dividuntur: verbi gratia, Das Hauß Sachsen / so in die Churfürstliche Coburgisch: Aldenburgisch: vnnd Weymarische Lini abgescheiden. Sicque Iulius, gentis; Caesar familiae est nomen. Dn. Bernegg. ad Sueton. Caesarem, cap. 1. Hocque in significatu, familiam a Fama (cum sit nomen generis, diuturna forma in stirpes late pervulgati. Braechae. ad d. l. 195. §. familiae, de V. S.) a femore derivat Isidor. lib 9. quasi ex uno femore descendentes.
9. Nomine autem Familiae, Cippi, sive agnationis, etc. feminae quoque comprehenduntur. Castillo. quotid. cap. 2. (maxime innuptae) nisi ex praesumpta loquentium mente, adpareat diversum. Numquam vero ex feminis prognati. argum. l. 195. in f. de V. S. Gail. 2. observat. 2. num. 16.
9. Familias autem (nobiles et patritias inprimis) conservari, Rei publicae interest maxime, eiusque conservationis gratia, introductae sunt Feminarum renuntiationes, Primogeniturae, Maioratus, Fidei commissa familiae (Erbstammgüter / Stammeygenthumb) pacta seu statuta Familiae, Feuda, restrictiones nimiae dotis, exclusiones matrum a filii hereditate, prohitiones alienationis, et hypothecationis,
retractus, etc. vide Tuschum lit. A. conclus. 224. etc.
10. Cives in Collegia certa disctribuuntur, secundum similitudinem studirum, et officiorum: argum. l. ult. ff. de exculs. tutor. Tuschus lit. C. conslus. 452. iisqueve sine colligiis, constare licet Res publica possit; talia tamen ut sint, usus publicus urgere videtur. Bodin. 3.cap. 7. a princip. Non solum enim hac ratione in Democratico statu, commode magis cum Civibus agi potest: sed et multifarie utile est, cuilibet artificio committi cognitionem, ad id pertinentium rerum Matth. Stephan. de iurisdict. 2. part. 2. cap. 6. num. 62. Ac talia instituit Numa, atque Solon. Plutarch. in eorum vita. vulgo. Zunfften (quasi Zusammentunfften) Innungen (quasi Einunden) Gulden/etc. vocant. Wehner. v. Gulgenmeister. Corpus vero est coniunctio plurium Collegiorum. Matth. Stephan. d. loc. n. 8.
11. Hincque Legislatoribus placuit, ut opifices, aliiqueve sodales, in suis Collegiis habeant aliquam formam Iurisdictionis: ac quoque condendorum statutorum, ac Orinationum facultatem, iisdem concedunt: dum ne aliquid ex publica lege corrumpant, vel sibi commissae administrationis limites egrediantur, nec ea monopolium aliamve sapiant iniquitatem. l. f. C. de iurisdict. l. ilt. C. de Colleg. Gail. lib. 2. observat. 20. num. 29. VVehner. v. Zünsften. Sed Statuta eiusmodi Collegialia, plerumque a superiori confirmantur Gail. 1. de pace publ. cap. 6. num. 10. Schneidw. in §. 3 instit. de iur. natur. gent. etc.
num. 14. Pro Monopolio autem habetur, si conveniant Collegae, Daß keiner sein Waar näher verkauffen soll / dann der ander. Tholosan. de Republ. cap. I. num. 4. Legibus quoque Imperialibus abrogatur illa consuetudo, vigore cuius der Bader/Barbierer/Müller/ Leinenweber/ Hirten/ Zollner / Spiellent/ Trompeter/etc. Kinder / kein geschenckt Handwerck lernen können. Policey Ordnung. Caroli V. artic. 31. Dan. Moller. 2. semestr. cap. 115.
12. Unus quidem Collegiii ius tueri potest: sed ad Collegii societatem constituendam, ut minimum tres requiruntur. l. 7. §. 2. ff. quod cuiusque universit. fac. c. 3. de Elect. in extravag. commun. (ubi unus qui remanet de Capitulo, Praelatum eligere potest.) Moditius §. plebiscitum. dubitat. 90. Quod secus est in iis, qui ratione officii, puta tutelae, Magistratus; etc. sunt Collegae. l. 173. de V. S. I. de Magist. conven. l. 14. de administr. tuor. ubi duo suffciunt.
13. Forma Collegii, ipsa inter se unio Collegarum, et ad mutua, ac debita offic ia (secundum pacta conventa) obligatio, statui solet. l. ult. ff. de Colleg. Plerumque etiam, ibi est arca communis: l. 1. § 1. ff. quod cuod cuiusque universit. cuius reditus, Collegio (praeter delictum) dissoluto, Collegis cedere videntur. Bodin. dicto cap. 7. num. 537.
14. Inprimis autem Collegia (maxume in Aristocratia, et Monarchia) minime pro cuiusque lubitu, nec nisi et legibus publicis habere
licet: ac non nisi magna circumspectione concedi debent. l. 1. quod cuiusque universit. Occasione namque Tribuum, ac Collegiorum, facile seditiones exoriri, et multa contra Statum tractari possunt. Idque ne fieret, post Smalcaldicum bellum, Carolus V. Imperator multis liberis civitatibus, Tribunitiam potestatem abrogavit. Sed differunt omino Artificum Collegia, a Tribubus, quae ipsam Rei publicae administrationem, concernunt. Ego dissertat. de iure Colleg. cap. 1. num. 3.
15. Inter Collegia licita, atque necessaria, vel maixime litteratorum consociationes (quas fere Academias; aut etiam Universitates; propter studia omnium disciplinarum, quae ibi vigent, vocamus) referendae videntur: quibus numquam fere carere potuit terrarum orbis. Lipsius de Lovanio. 3. cap. 6. et seq. Harumque cura, imperanti minime est negligenda. Nam certe, quales exhibet Schola, tales habitura est Ecclesia atque Res publica moderatores, ac cives. vide Eunapii Panegir. de restaurand. Scholis. Camman. disput. de iure Maiest. 3. thest. 36. et seq. addit. Limae. de iure publ. 8. cap. 1. Nomenque Academiae de sumptum est ex loco, ubi olim Athenis docebat Plato: qui olim, ut hodie Aristoteles, summae sapientiae habebatur l. 2. ff. de Nundin. Steuchus de perenni philosophia, 2. cap. 3. In Italia etiam Academiae vocantur, privati Litteratorum conventus: ubi de variis rebus instituunt dissertationes., Grasser. in Itinear. fol. 162. 203. et 322. etc.
16. At constant Academiae, rebus et Personis. Ad illas refero aedes, reditus, et si quae alia inibi necessaria sunt. Sicque omnino ad perpetuitatem et bene esse, talium Scholarum, conducere aiunt; ut reditus sint in manu ab illis constitutorum administratorum, nec aliunde solvantur. Bornitius de Aerar. cap. 3. Ex iisque, Professoribus talia sunt slaria constituenda, quae non tantum sufficere profitentibus; sed et ad honorem eorum pertinere videantur. arg. l. 14. ubi pupill. educ. l. 12. §. 3. de administr. et peric. tutor. utque cum senuerint, vigorque fuerit absumptus, victum nihilominus habere possint. Dn. Lansius discurs. de Academ. lit. 1. fol. 42. Limnae. 8. cap. 3.
17. Inter presonas, primus occurrit Rector, qui est exsecutor Decretorum Senatus: quique in Germania fere a Professoribus (non ut in Italia a Studiosis) eligi solet, et ex numero Professorum, vel etiam Generosorum et illustrium Studiosorum. Eiusque officium, raro perpetuum est; non ideo, quia magna potestas debet esse temporalis; sed ne unius lectiones semper impediantur. Middendorp. tract. de Academ. 3. cap. 13. vide tamen Dn. Lkimnae. 8. cap. 5. qui me copiose refutat. Cui hoc unum regero, arcana politica, ad Rem publicam Scholasticam non pertinere.
18. Hunc Cancellarius fequi solet: qui vel Pontificis Maximi (cuius olim auctoritate Academiae omnes confirmabantur) vel Episcopi,
R. P. Iacob. Gretserus lib. 1. observat. ad bistor. Episcop. Eystett. cap. 21. fol. 25. Limnae d. lib. 8. cap. 2. (nunc vero apud Protestantes, Principum, qui iura Episcopalia invaserunt) Vicarius est; ad eumque ideo appellationes, a Rectore devolvuntur.
19. Et porro, quaturo plerumque Facultates, Academiae complectuntur; quarum singulae sibi eligunt Directorem, seu Decanum. Sane olim (ad exemplum militarium Scholarum) fere quaelibet Facultas, decem Professores habebat, qui totam diem legendo absumebant: ac etiam una hora, de eadem materia, alicubi duo profitebantur (aemulationis excitandae ergo qui Concurrentes dicebantur, quod maxime in Italia fieri solebat. Limnae. cap. 4. ad fin.
20. Inter illas Facultates, Theologica merito primum obtinet locum; post eam Iureconsulti, tum Medici, et denique Artium Professores subsequuntur. Licet Parisiis, Philosophi primarium obtineant locum. Antiquitez de Paris, fol. 226.
21. Hi omnes ab Academico Senatu eligi, a fundatore vero confirmari fere solent. Cum enim competat ipsi Collegii ius, penes deundem electio esse debet: ut etiam in Ecclesiis Collegiatis, Patronus haut nominandi facultatem habet. Sed quandoque Fundatores sibi cooptandi potestatem reservant: quod etiam magnam habet rationem.
22. Ad potestatem Academiis concessam,
pertinet praecipue facultas dignitatum scholasticarum conferendarum: ita ut Bullati Doctores, ex sententia quorundam, non iis per omnia privilegiis, quibus Academici gaudere reputentur. Middendorp. 1. cap. 13. fol. 128. etc. Speckhan. 1. quaest. 22. Limnae cap. 8. num. 13.
23. Infimus autem honorum Scholoasticorum gradus est, Baccalaureorum (ut alii volunt, Battalariorum) post hunc Philosophiae Magistrorum: et tandem in tribus superioribus Facultatibus, Doctorum. Alicubi autem, etiam Doctores Theologiae, Magistri indigitantur: ac item in illis quoque tribus Facultatibus, Baccalaurei creantur. vide meam dissertat. de Studios. Magistris, etc. cap. 5. et seqq.
24. Gradus hosce, circa tempus, quo Petrus Lombardus, illud Sentenitiarum famosum opus conscripsit, Iusque Caesareum ab Irnerio reductum fuit, initium sumpsisse probabile est. Eosque, secus ac Carolstadius, similesque Fanatici volunt (quibus et merito accensetur Lutherus. R. P. Dn. Laurent. Forer. 1. de character fol. 162. et 164.) licite recipi, ac conferri posse, vix probabilem dubitationem admittit: quamvis ex humilitate, Viri magni, illos repudiarint. vide Laurent. Surium in praefat. oper. Henrici Susonis. et Thom. Kempis, in vita M. Cerhardi magnis, fol. 917. et seq. Contemptum autem eiusmodi ritulorum parit, quod nonm raro indigni promoventur. Caspar. Ens Morosophiae, 2. cap. 19. unde quidam apud Tibullum 1. Ecloga 4.
Parce puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,
Cum mea videbunt vana Magisteria.
Honoresque vilescere, Dn. Lansius scribit de Academ. fol. 85. lit. N. ubi dignus et indignus, simpliciter Ablativos asciscunt. vide Cothman. respon. Academ. 14. num. 75. et Limnae. cap. 8. num. 5. etc.
25. Verum, cum eos, qui docendo, eiusmodi inserviunt Scholis, cum et ipsos Studiosos, omnesque qui membra eiusmodi Scholarum dici merentur; honoribus variis praemiisque, ac inprimis immunitatibus, et privilegiis certis, optime quaeque insitutae Res publicae sunt complexae. Non skolum, ut in maiore tranquillitate, studiis suis inservire queant, aliique ad literarum cultum, ea ratione invitentur: sed et quiia ii, qui studiis in totum sunt addicti, fere negligunt rem familiarem. Limnae. cap. 8. num. 99. et cap. seq. Ego de dissertat. de Studios.
26. Insultant Privilegiis hisce, Aulici, Milites, aliique: quin et litterati, cum fere nec probimagis, nec aliis sunt prudentiores, interim vero tumeant scholastico fastu, smet et studia, odiosa reddunt; Privilegiorumque diminutioni ansam praebent.
27. Insuper et iurisdictio quaedam, eiusmodi scholis est annexa, quam fere Rector exercet; eamque etaim ad criminales extendunt causas, exnotissimae. Authent. habita. sobrio intellectu. Ea autem, non territorii iure, sed in certas tantummodo competit personas. Unde si quis non
Studiosus, in aedibus etiam Academicis publicis, delinquat, haut animadversio ad Rectorem pertinebit. Dn. Lansius hîc lit. V. Cothman. respons-Academ. 1. et 31. Scip. Centil. 3. de iurisd. cap. 17. et seq.
1. SEd nunc de Universitate, ita in specie ac proprie dicta, dicendum erit; quae etiam communitas, sive Gemeind indigitatur. Tuschus lit. C. conclus. ult. Estqueve omnium Familiarum, Collegiorum; corporumque eiusdem loci, iuris communione, Civiliumque commodorum sociata multitudo. Est autem universitas nomen iuris, et persona quaedam ficta; ex pluribus et singularibus personis constans. 3. polit. 7. Moditius. §. plebiscitum, dubit. 148. Zas. adl. sed si hac. §. qui manumittitur, ff. de in ius voc.
2. Talem Universitatem triplicem faciunt nonnulli: unam largam, qualis est Provincia; alteram minus largam, ut est Oppidum vel Urbs; tertiam minimam, ut est Castrum et Villa, seu pagus. Bart. consil. 89. num. 1. etc. lib. 1. vide me, dissert. de iure universit, cap. 1.
3. Oppidum vocamus, quod est Urbe minus. Isidor. 15. orig. cap. 2. tit. de pace tenend. lib. 2. Feud. Et multis in locis (in Italia praesertim) ac in Germania etiam olim, Urbis seu Civitatis nomen, non mereri putabatur ille locus, qui Episcopo carbat. Lebman. 2. cap. 18. fol. 88.
4. Urbs porro, alia Metropolis est (cuius Episcopi dicebantur Metropolitani) quae vulgo Hauptstan/ vocitatur: alia a Metropoli pendens. Mtropolis appellatur, quasi Mater, et caput reliquarum talesque in sacris litteris. Filiae vocantur. vide Robbig. Critic. lib. 8. cap. 15. Eiusque consuetudinem, et etiam Imperium quandoque, Urbes aliae minores sequuntur. Ego adt. 3. et 4. lib. 1. ff. quaest. ad fin.
5. Eiusmodi autem Universitates, non solum bona, res privilegia et alis iura; sed et Officiales habent, qui ea regant atque administrent. Et in iure nostro, Romae qui erant Senatores, in Muncipiis Decuriones; l. 32. C. de decur. lib. 10. l. 293. §. decuriones, ubi Alber. Gentil. de V. S. nunc fere Consiliarii (Rahtsmänner) indigitantur. Quibus ut olim Consules, Duumviri: ita hodie Civium Magistri (Burgermeister( praesunt, ex quibus unus alternatim Civitatem administrat. Lehman 4. cap. 13. fol. 313. Thom. Michael. de iurisdict. thes. 136. Ac Consilium hocce Civitatis, vel cuiuslibet alterius universitatis, totum populum repraesentat: et eius actiones, omnes de populo obstringunt. Losae, de iure universit. part. 1. cap. 3. num, 46. etc.
6. Ab hisque Administratoribus,m Syndicidifferunt, ad causas agendas constituti: Illi enim universum populum repraesentant: hi vero, illorum sunt ministri, sive Procuratores, aut Actores univesitatis. l. 1. §. quibus. et §. ult. l. item eorum. §. actor, ff. quod. cuiusque universit. Rauchbar. 2. q. 1. a pr.
7. De bonis autem suis Universitas, Principi rationem reddere non tenetur; nisi suspicio sit magni abusus: aut cives ipsi, conquerantur de mala administratione Decurionum. Maulius de homug. cap. 13. Matth. Stephan. 2. de iurisdict. part. 2. cap. 2. num. 172. etc. Conss. varia, a Laurent. Kirchovio collecta, tom. 5. consil. 24. num. 200.
8. Universitas si contrahat ipsa, vel Concilium eam repraesentans, tunc illam efficaciter obligari, dubio caret. Coler. de process. exsecutiv. part. 2. cap. 3. num. 337. et seq. Kopen. decis. 50. Etiamsi in universitatis commodum, pecunia non fuerit conversa: sed Principi mutuo data. Brunning. de universit. thes. 76. vide tamen VVesemb. consil. 111. quaest. 1. Non vero exinde particulares, eorumve bona, innodantur. Gail. de arrest. cap. 9. Berlich. tom. I. conclus. 52. Trentacinq. ,lib. 1. tit. quod cuiusque universit resolut. 2. Ex Syndici vero contractu, nec ipsa Universitas obstricta censetur: nisi causa obligationis, in rem Universitatis fuerit versa, idque Creditor probet. l. 27. ff. de rebus credit. Hart. Pistor. 1. quaest. 37. Heigius part. 1. quaest. 24.
9. Delinquitur item contra Universitatem,
non vero ea pro Cive agere potest: nisi causa, simul universitatis ius concernat. arg. l. sed etsi. . praetor. ff. de iniur. Ipsa quoque Universitas delinquere putatur; si hoc fiat ab omnibus, vel a parte maiore, habita prius communi deliberatione. Papon. lib. 24. tit. 12. arrest. 1. Mager. de Advocat. armat. c. 7. num.753. etc. Schrader. part. 2. part. princ. 9. sect. 9. quaest. 35. 36. 38. Gigas de crimine Maiest. tit. de rebell. quaest. 12. m. fol. 433. Ubi tamen poena ita est moderanda, ut ad innocentes (infantes inprimis, ac sequioris sexus) directe nullum incommodum pertingat: sed vel capita auctoresque criminis, vel ipsa Universitas, in qualitate Universitatis; hoc est, ademptione Privilegiorum, moeniorum destructione, etc. puniatur.
10. Eiusmodi item in Universitates, Principi vel Rei publicae principali, Iurisdictio est Territorialis; eaeque regulariter, Imperio mero atque mixto, destituuntur. arg. l. 28. l. 30. ad Municipal. 1. 54. C. de Episcop. et Cler. l. 3. C. de natural. liber. Bocer. de iurisd. cap. 8. num. 86. et seq. Scip. Gentil. 2. de iurisdict. cap. 7. nec id, nisi ex Privilegio singulari, vel concessione habent. Suntque in Germania Civitates Municipales (seu provinciales) quae vulgo mixti Status vocari solent quae sua nempe iura, partim ab Imperatore, partim a Domino Territoriali (von ihrem Lands Fürsten) acceperunt. Ritter. de homag. cap. 4. num. 8. Matth. Stephan. 2. de iurisdict. part. 2. cap. I. num, 18. Sixtin. de Regalib. 1. cap. 4. num. 84. etc.
sed vide Gryphian. l. de VVeichbuild. c. 23. 34. et seq.
11. Quamvis autem Universitates (iura Rei publicae non habentes) careant Iurisdictione: possunt nihilominus eae condere statuta de his, quae Universitatis, vel eorum Deputatorum administrationi sunt commissa. Moditius §. plebiscitum. quaest. 4. et seq. Nam semper potestas faciendi leges, regulariter ex vi iurisdictionis, et administrationis modo, quem habet is, qui leges facere cupit. Brun. in l. omnes populi, num. 5. ff. de iustit. et iur.
12. Nil etiam impedit, quo minus Universtitates suo iure, ad onera Universitatis sustinenda, Collectas et gabellas colligere, ac indicere queunt. Idque non fit vi Iurisdictionis, sed ex pacto et conventione eorum, qui in communem habitationem convenerunt: ac etiam iure ipsis concessae administrationis, cuius particularbus necessitatibus, hac ratione subveniri solet. Maul., de homag. cap. 9. num. 4. etc.
13. Rerum universitatem, Territorium appellant: quod hîc sumitur pro certo districtu Iurisdictionis: unde id nonnulli, a terrendo deducunt. l. 239. §. territorium, de V. S. ubi Dd. Bisciola tom. 2. lib. 8. cap. 2.
14. Idque non est semper continuum, seu conclusum; sed quandoque aliarum rerum publicarum Provinciis, locisque exemptis, interruptum (quod tamen multas difficultates parit) et inde aliud habetur in, aliud de Territorio esse.
15. Territoria varios terminos habent:
(eosque Saxones Weichbild vocant. Gryphiand. de Weichbild/c. 51. 71. etc. 77.) montes scilicet stipites, fessas, vias regales, mare, fluminum ripas, etc. vide Hieron. de Monte tract. de fin. regund. Valasc. de emphyteut. quaest. 9. num. 26. etc. Hocque posteriori in casu; in Flumine ipso, usque ad medium, iurisdictio competit utrique. Caepoll. de servit. rusti. cap. 13. num. 14.
16. Hicque quamplurimae intricatar quaestiones, occurrunt: an nempe die Durchführung der Malesicanten / auch die Nacheyl zugestatten? Quis item habeat cognitionem, si in finibus quis sit occisus, ut corpore utrumque territorium tangat: aut si quis in aliquo territorio exsistens, quempiam in altero stantem, bombardae pila petat, etc. De quibus omnibus Bocer. de Regal. 2. num. 153. etc. Ego in dissert. de iure Territor. cap. 3.
17. Ex hisce societatibus, et rebus. Civitas proprie ita dicta, seu Res publica constituitur: quae et interdum Populi nomine denotatur.
18. Civitas, si ratione magnitudinis consideretur: simplex alia, alia composita vocari potest.
19. At quemadmodum Res publica, in uno Oppido, vel Pago interdum exsistit (ut est Ragusa in Epiro, et in Helvetiis Vri/ Schweitz/ Vnderwalden/ Glaruß/etc. atque aliae parvae Civitates) nec minus tamen Rei publicae nomen meretur: pariter ut musca, aeque animal est, ac Elephas vel Equus. Quemadmodum etiam pari ex ratione, Civitatis vel Rei publicae nomen, haut
Imperium illud amittit, quod Urbes ac Provincias quamplurimas comprehendit. Quale est Turcarum, Hispanorum, et olim, ac etiamnum Romanum, etc. Ut iam in praecognitis monitum suit.
20. Ratione insuper quantitatis, alia Res publica potentior et sublimior aliis exsistit: quo intuitu Theologi atque Histrorici, quaturo numerant (ac etiam ex Propheta Daniele erunt) Monarchias: seu quatuor potentissima Regna, quae successive monarxei=n, seu solum prae ceteris quasi imperare visa fuere; puta Assyrium, Persicum, Graetum, Romanum.
21. Quorum postremum, Romae fundatum, post in Graeciam translatum fuit; eiusque iura, porro ad Francos, tandem ad Germanos pervenerunt, qui a)ci/wma obtinent ultimae Monarchiae, ut iam dixi supra, cap. 1. Idque nunc Hispanos affectare, dicunt eorum calumniatores.