10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBER PRIMUS POLTIcorum: de Civitatis constitutione tractans.

COnstituitur Civitas, ac Politicum illud corpus, ex partibus principalioribus duabus: Imperantibus scilicet, qui capitis (ubi praecipua, et gubernans animae vis, sedem fixisse reputatur) ac Subiectis; qui reliquorum membrorum obtinent rationem. 7. polit. 14.

61. Doctrina ergo de Civitatis constitutione, circa hoc inprimis est occupata: ut exactecognoscatur, quid iuris habeant tam subditi, quam Imperantes; ac quinam eorum ergase invicem debeat esse respectus, tam suae personae, quam rerum ipsi subservientium ratione?


page 035, image: s035

62. Imperium insuper, non simpliciter tantum et per se; nullo habito respectu, apud quem fiet: Sed et intuitu numeri Imperantium, considerari debet.

LIBRI I. PARTIS PRIORIS, QUAE DE IMPERANTIBUS AGIT. CAP. I. DE MAIESTATE in genere.

IMperium in Res publica summum; vulgo et proprie Maiestas (a matnitudine, aut maior quod sit status, seu amplitudo, et magnificentia) vocatur. Et competit ea solum iis, qui superiorem, nec intra, nec extra Territorium agnoscunt: ceterorum (Vasallorum puta, Gubernatorum, etc) potestas utcumque magna, amplitudinem nominis huius, haud aequare potest. Quod et dicendum videtur, de Regibus Romanorum, vivente Caesare electis: omnibusqueve qui administrationem, haud ius ipsum, aut dignitatem non potestatem habent. Ut quoque sunt Veneti Duces.

2 Quamvis autem Maiectas, varias habeat significationes, ac etiam interdum pro


page 036, image: s036

splendore quodam dignitatis singulari, usurpetur. Arnisaeus de Maiest. 1. cap. 1. Eaque ratione, ka\q) ecoxhn\ Romanus Imperator, Ihr Keyserliche Majest. ceteri vero Reges, a Germaniae Principibus, solummodo, Ewer Königliche Würden/ salutentur: ut et Res publica Veneta, eiusque potestas summa, nonm Maiestas, sed Signoria solum indigitatut. Omnis tamen Res publica etiam exigua (si modo praeter DEUM et gladium; superiorem non agnoscat) ius tale Maiestatis politicum habet: alias minime Rei publicae meretur nomen, sed eius solum pars exsistit: ut quoque in praecognitis dictum fuit.

3. Est ergo vera Maiestas, in Imperio, atque omni dignitate populi superiorem non habentis: Cicero pro Cornel. Balb. Quintil. lib. 7. cap. 3. et in qua totiva civitatis vis consistit; quaque post Deum immortalem, nihil in statu Rei publicae, haberi aut excogitari maius potest.

4. Est vero Maiestas, in genere ita dicta, duplex. Dan. Otto tract. de Maiest. cap. 1. num. 8. Ioh. Camman. disput. de Iuribus Maiest. 1. thes. 70. 75. etc. Realis nempe et personalis. Realis (quae et Imperii Maiestas nominari solet) Rei publicae competit: conveniens etenim est, ipsam Rem publicam et totum politicum corpus, aeque ac persona quae Rem publicam regit, singularia iura habere. De eaque intelligi debet, quod habetur 2. Reg. 3. v. 21. et cap. 5. v. 3. fecisse Reges foedus cum subditis suis, ab initio Regni.

5. Spectat autem Realis Maiestas, ad


page 037, image: s037

Rei publicae constitutionem; quam ideo nec summus Princeps, mutare potest; sed ei potius etiam Imperantis Maiestas, obstricta censetur. Iohan. Marian. de instit. Reg. 1. c. 8. Cunae. de Rep. Iudaeor. 1. cap. 9. ad fin. Cum quippe minime par sit, Personae alicui, talem competere potestatem; statum, formamve Rei publicae evertere queat. Et inde etiam dici solet; Maiestatem realem, Rei publicae esse coaevam, durareque quam diu Res publica vel non vi maiore, vel omnium quorum interest consensu mutatur. Maiestas namque haec, totum corpus Politicum concernit; in eaque ideo singuli etiam, ius quoddam habere, et item illa ad dominium magis; quam ad administrationem, pertinere censetur.

5. Quod tamen ratione Realis Maiestatis, Imperantes ipsi Rei publicae obnoxios esse dixi: id intelligendum est, de obstrictione non subiectiva, sed conservativa: quemadmodum etiam homo, non minus potens aut liber est, quod se ipsum occidere nequit: quodque suorum memborum Dominus haut reputatur. Et inde pariter Rex dicitur homicida suae dignitatis, si quid contra Regni constitutionem agat.

7. Realis autem Maiestas, non comprehendit ius Publicum universum; sed in genere solum consistit in eo, cui principaliter innititur ipse status: ut quod nihil de bonis coronae, seu Domanio; et adhuc minus pars aliqua territorii alienari, sed pitius minus legitime ab antecessoribus alienata, revocari queunt. Sesse decis.


page 038, image: s038

79. Barthol. de las Casas tract. sing. utrum Reges, iure aliquo, subditos a Regia corona alienar. poss. Ouodque non licet inter plures filios dividere regnum, etc.

8. Et habet insuper quaelibet Res publica particualem suam Maiestatem realem; ab aliis Imperiis fere diversam. Sicque in Imperio Romano successio exulat, sed semper eligendus est Imperator, Electoresque potestatem habent prospiciendi, ne quid Res publica capere possit detrimenti: eoque nomine, ipsis, etiam inscio Imperatore, conventus celebrare licet. In Galliis, ad realem pertinet Maiestatem, quod semper primogenitus masculus, proximusve agnatus succedit, et a corona feminae arcentur, etc.

9. Maiestas quoque realis sublata minime fuit in Republica Romana, ex quo illa transiit in Monarchiam. l. 1. §. 1. l. 3. vers. lex autem Iulia. ff. ad leg. Iul. Maiest. Durante vero Democratia, in eo conspiciebatur, quod Plebs non potuit abolere iura Patritiorum, atque Senatus; quodque vicissim Plebis libertas, per Tribunos contra optimates defensa fuit. Quin et Dominica Monarchia non caret reali Maiestate; et inde Anno 1622. Turcarum Imperator Osmanus a suis occisus fuit; ob suspicionem, quasi sedem Imperialem ex Europa in Asiam transferre vellet, ut dixi in hist. Turcic. fol. 1339.

10. Et comprehenditur denique realis plerumque Maiestas, legibus quas vulgo


page 039, image: s039

fundamentales vocant; alibi Majestatsbrieff / Handfestin / Landsfreyheit / etc. Ac talis reputatur Imperio Romano, Aurea Bulla, Capitulatio Caesaris, etc. in Galliis Lex Salica, in Suecia hereditaria Unio, etc.

11. Quemadmodum autem realis Maiestasconstitutionem Rei publicae inprimis concernit: ita vicissim Maiestas personalis (quae nempe in personam confertur) pertinet ad administrationem, et omnes curas gubernationis, pro Rei publicae salute disponendi. Estque ea potestas, quasi Rei publicae caput, soli et uni, vel etiam pluribus competens, penes quos in Republica auctoritas summa, et autocratia residere censetur. Et inde illa Maiestas, etiam in Democratia invenitur: quia Populus simul sumptus, est persona quaedam ficta.

12. Ac licet Leges Fundamentales, quandoque etiam agant de administratione, et Principis vel Regis limitent potestatem: attamen cae tunc ad Rei publicae spectant formationem, et statum efficiunt mixtum; de quo infra suo loco.

13. Definitur vero Maiestas Personalis, summa et perpetua, legibusque soluta potestas: competens in res et perfonas suae ditionis, vel inibi exsistentes. Bodin. 1. de Repub. cap. 8. in princ. Paurmeister. 1. de iurisdict. cap. 3. nu. 1. et 22.

14. Dicitur vero ideo summa, quia non alium, nisi DEUM, et gladium recognoscit, Et ideo etiam, suae orginis quasi exsistit, nec


page 040, image: s040

alterius beneficio obtinet Imperium; sed illud soli DEO immediate (cuius quippe vices, in hisce terris gerit) acceptum ferre tenetur. Inde quamvis olim populus Romanus per Legem Regiam, Augustis tribuerit omnem potestatem; non tamen ea, a populo dependebat, sed potius in ipsum populum competebat: nec Princeps tamquam aliquod feudem, a populo Imperium habebat; ac populus privative transtulit suam potestatem in Imperatorem. Hincque habetur in iure nostro; a Maiestate caelesti, Caesari Imperium traditum, eidemque DEUM, Imperii coronam imposuisle. l. 1. C. de vet. iur. enucl. l. fin. C. de legib. Novell. 82. cap. 4. in fin. Novell. 83. cap. 1. Et sic, licet Imperatoribus nostris, Electores conferant Regnum; hi tamen solum sunt causa instrumentalis: nec ullam potestatem, electo Imperatori dant, sed nominant solum personam, quae debeat illam immediate a DEO provenientem exercere potestatem. Pariter ut de Pontifice Maximo Bellarm. scribit, 2. de Pontis. cap. 17. Electores Cardinales, vere dici Pontificem creare, et esse causa, ut talis sit Pontifex, et ut habeat eam potestatem: non tamen ipsi dare eam potestatem, neque esse causam eius potestatis.

35 Hocque respectu, Imperatoria potestas, Sacrosancto in Iure nostro appellatur; inibique Imperator, Sacratissimus indigitatur, aliaeque Divinae appellationes, non raro Principibus tribuuntur. Rulenger de Imp. Roman. 1. cap. 10. et


page 041, image: s041

seqq. Et nos etiam hodie, Imperium Romanum Sanctum (das Heylige Römisehe Reich) non solum quod inviolabile sit, sed et, ut a DEO ordinatum, et ab eo immediate dependens, vocare solemus. Ac inde itidem ex DEI Gratia, von GOtteg Gnade / se regnare profitentur Principes absoluti; Chassan. ad consuetud. Burgund. in praem. adv. par la Grace d. Dieu Rudolphin de Ducib. Ital. num. 83. etc. Menoch. consil. 2. num. 104. eamqueve inscriptionem, Germaniae Magnates, ex beneficio et permissione Caesaris, non iure proprio usurpant. Et non nulli Galliae Reges, pro crimine Maiestatis agnovere, quod Principes Amorici, hac praescriptione, utebantur. Bodin. 1. cap. ult. Petr. Aerodius rer. iudicatar. 7. tit. 3. cap. 9. fol. 563.

16. Pariter, quia Maiestas summum censetur in Republica Ius: inde illa reliquarum potestatum omnium, omnisque Imperii atque Iurisdictionis in Republica, fons est et scaturigo. Sola ea Imperium merum; Magistratus ab illa constituti, eius tantummodo exercitium habent. Bodin. method. hist. cap. 6. Scipio Gentil. 3. de iurisdict cap. 3. fol. 348. Ex ea, tamquam pelago, seu potius abysso Politicae potestatis (quemadmo dum ex mari fluvi cuncti) per Delegationes, Commissiones, Ordinationes, Investituras, etc. omnis oritur Iurisdictio Magistratuum subalternatorum: ad eandem quoque redeunt (non secus ac omnia flumina in mare) per Avocationes, Appellationes, Supplicationes, Revisiones, etc.


page 042, image: s042

Molina de iustit. et iur. tom. 6. disput. 2. Ego de appellat. cap. 2. fol. 60.

17. Porro eodem hocce Maiestatis essentiali attributo, suffulcitur axioma illud vulgatum: quod utcumque quis in amplissima forma investiatur, vel alicui iurisdictio concedatur; nihilominus tamen adhuc superiorem Iurisdictionem, concedens sibi reservet. Petra de potestate Princip. cap. 9. Ego de appell. cap. 2. §. 16.

18. Huicque eidem fundamento, superstruitur etiam illud: quod Maiestate superveniente, nullus Magistratus iurisdictionem suam retinet non impeditam: sed quemadmodum exoriente Sole, stellae aliae cunctae conticescunt. Bodin. 3. de Requb. cap. 6. num. 313. Ut et in iure Saxonico, Landrecht/ lib. 1. art. 58. §. wann der Graff/ sancitum invenimus, In welches Land der Keyser kompt / daselbst ist ihme das Gericht ledig: Daß er alle Clag richten mag / die vor Ihne kompt / etc. Nisi quoc fallere dicunt eo in casu, ubi per Infeudationem, aliumve Contractum, et irrevocabiliter, alicui a superiore, Imperium est concessum. Bocer. de iurisdict. cap. 8. num. 80.

19. Et porro etiam Maiestas, ab aliorum Magistratuum auctoritate et potestate longe est diversa, totoque genere differt. Lta ut Princeps Summus, haut recte nominetur Magistratus: pariter, ut unitas numerus non est; et mare perperam fluvius, ac Populus liberae Rei publicae, improprie admodum Magistratus


page 043, image: s043

vocaretur. Clapmar. de arcan. 2. cap. 4. Vincent Chabotius 1. disput. iuris publ. et privat. cap. 7.

20. Quod autem Maiestas, in suo territorio potestas quaedam exsistit summa; exinde etiam Catholici plerique concludunt; nec quoque Pontificem Maximum talem habere temporalem potestatem, a qua dependeat imperium omnium Rerum publicarum in orbe Christiano. videatur Bellarm. lib. 5. de Pontific. per discurs. praesertim cap. 2. et seqq. Et idcirco eundem, Iurisdictionem Caesari, Regive alicui tribuend aut adimendi, vel Ius aliquod superioritatis in illos exercendi, regulariter haud directe habere potestatem, subsumunt.

21. Verum id recte limitat Bellarm. d. lib. 5. cap. 6. et seqq. in Principibus Christianis, Pontificem Romanum pro Ecclesiae Capite qui agnoscunt; si id necessarium sit ad animarum salutem. Tuncqueve ei, tamquam communi Pastori, directivam competere, ait, potestatem: et ita absolvere a iuramento subditos posse, si Rex quidam Catholicus, fiat Ethnicus, seu infidelis, atheus, etc. vide Franc. Bozz tract. de temporal. Eccles. Monarchia.

22. De his autem, similibusque controversiis (quod iuris nempe habeat Pontifex in Imperatores, et vicissim Imperatores in Ecclesiam, Ecclesiasticasque personas) iam olim inter Pontifices Romanos, et Germanicos Imperatores; Heinricum IV. et V. Fridericum I. ac II. Ludovicum IV. etc. Bella fuerunt admodum


page 044, image: s044

cruenta: eaque occasionem dedisse videntur incrementis Saracenorum. Litesqueve illas, magna ex parte ante aliquot annos reassumpsit Res publica Veneta, et fere omnes, etiam fovet Ecclesia Gallicana.

23. Ac licet pariter, prope communiter dicatur; Imperatores modernos, quartae et ultimae, a Propheta Daniele cap. 7. praedictae Monarchiae, exsistere capita; et Imperii Romani iura, apud eosdem residere. undecumque Clariss. d. Ferd. Waizenegg. p.m. dissert. de iur. pub. 2. cap. 1. Quam etiam nonnulli defendant, Imperatorem Mundi Dominum, eiqueve saltem de iure, omnia Imperia subdita esse debere. Marta tract. de iurisdict. part. 1. cap. 27. Matth. Stephan. tract. de iurisdict. part. 1. cap. 1. num. 48. etc. Hocque negantes a Bartolo, in l. hostes, de captiv. et poslliminio reversis, haeretici habeantur: nihilominus tamen alii nunc in Mundo Reges, atque Res publicae, quae se liberas esse iactant, nil iuris in territoriis suis, Imperatori concedunt: etiam si ca Romanis quondam fuerint subiecta. Vasquius illust controvers. cap. 20. et seq. Ego de appell. cap. 2. sect. 6. et seqq.

24. Absurdumque est dicere cum Domino Harpprechto, ad tit. de publ. iudic. S. 3. nu. 19. etc. contra solum Imperatorem Romanum, committi Maiestatis Crimen. Bocer. de Regalib. cap. 3. num. 307. et tract de Maiest. cap. 1. Nam sane contra Rem publicam quamcumque, superiorem non recognoscentem, si quis aliquid


page 045, image: s045

moliatur; is ut criminis Maiestatis reus, punitur. Non quidem ex Iulia Lege, sed iure gentibus communi, quod cuiuslibet Imperantis tuetur Maiestatem.

25. Additur porro in definitione Maiestatis, quod sit perpetua potestas: revera enim non potest esse summa potestas, quin etiam perpetua exsistat, Bornitius de Maiest. cap. 8. in princ. et cap. 11. Et ideo cui committitur ad tempus, vel ad certas res gerendas, sublimis potestas; is minime Rex, sed summus solum dicendus est Magistratus: Bodin. 1. de Repub 8 a princ. qualis proprie vocatur, cui a superiore concessum Imperium est. Ac potest itaque aliquis summum habere ius, qui tamen careat Maiestate, l. 2. §. 6. de orig. iur Bornit. de Maiest. cap. 2. fol. 7. Quia ad certum tempus data Maiestas, ex causa potest revocari: estque aliud potestas concessa, aliud translata.

26. Et sic dictator in Republica Romana non Rex erat, licet ei ad tempus, summa potestas concederetur argumen. l. 1. de offic. Praetorie praefect. Sicut et consulibus Romanis ante L. Valeriam, nil quicquam de Regia potestate ademptum fuit, praeterquam, quod annuum eorum Imperium erat. §. 16. de orig. iur. Et quamvis postea, ut ab eis provocatio esset, fuerit effectum; attamen interdum illis a Senatu negotium dabatur, viderent, ne quid Res publica caperet detrimenti, ac tunc magna pollebant domi, forisque potestate, Coras. ad rubric. de offic.


page 046, image: s046

consul. num. 4. Ego de appellationibus cap. 2. nu. 5. a princ. non vero ea Maiestatica fuit.

27. Sic itidem maiestate praediti haud sunt, vacante qui Imperio, per mortem Imperatoris, administrationem habent eiusdem, etc. (vulgo Vicarii dicuntur, quales in Romano Imperio sunt, Sereniss. Bavariae Elector (in tractu Rheni, da man sich daß Fränck: vnd Schwäbischen Rechtens gebranchet) et Saxoniae Dux, in terris viventibus Saxonico iure. Caroli IV. aurea Bulla, tit. 3. ut quoque haud Maiestatica iis competit potestas, qui vel absente Principe, aut Minorenni, mentisque haud compote exsistente, Rem publicam administrant; et Proreges, vel Proprincipes, Regentesque appellitantur Regni.

28. Itidem hodie Dux Genuensis, et liberis in Rebus publicis praecipui officiales; aut inibi, vel etiam in Monarchiis Belli Duces (quales olim fuerunt Iudices in populo Israelitico; ut et Principes Auriaci in Belgio, et U Valstenius in Romano Imperio, vera Maiestate carent.

29. Itaque cum salis mica intelligendum est, quod Aristot. lib. 3. polit. cap. 10. et 11. Aesymnetas Graecorum (qui nempe suffragio, ad aliquid negotium aut bellum conficiendum, deligebantur, et quasi Rectores, seu Iussores dicti fuerunt) Regibus accenset.

30. Summum tandem Imperium, etiam legibus solutum esse, necesse est. l. Princeps ff. de legib. Summus quippe non est, qui supra se, vel hominem, vel Legem habet.


page 047, image: s047

31. Quodmodo autem enuntiatum hocce sit intelligendum, inter auctores plane non constat; et inprimis meri Legulei, plerumque hac in parte turpissime errant. Theologi autem Morales et Practici Iureconsulti; Reverend. nempe P. Becanus in Theologia Scholast. de legib. cap. 6. quaest. 2. Petra. de potestate Princip. cap. 2. Morla in Emporio iuris, part. 1. quaest. 1. etc. optime ex hac difficultate se expedire videntur: dum nempe dicunt, iis penes quos est Maiestas, duplicem tribuendum esse potestatem; ordinariam scilicet Legibusque conformem (seu simpliciter civilem) et extraordinariam, seu Architectonicam, civilemque Nomotheticam et legibus liberatam.

32. Ac quidem Ordinariam si Maiestatis potestatem inspiciamus; ea legibus submissa esse censetur, regulariter omnibus: cum nempe secundum leges vivere, et iudicare debeat Princeps, isque etiam legibus suis, et a semet latis obstringatur. l. 3. C. de testamentis, l. 23. de legat. 3. l. 4. C. ad leg. Falcid. l. 4. C. de legib. § fin. Inst. quib. mod. testam. in firment.

33. Quamvis autem regulariter, multisque casibus fiat, ut Princeps eodem iure cum ceteris utatur, l. 31. qui testam facere poss. l. penult. de legat. red. instit. l. 15. de conditionibus instit. l. 23. de legat. 3. l. 2. et 3 C. ne fiscus vel Res publica, cum similib. Qua tamen in omni bene constituta Republica status eminentiores, singularia et perpetua quaedam privilegia habent; Ecclesiastici puta,


page 048, image: s048

Nobiles, Doctores (imo etiam mulieres, minores, etc.) ita pariter ii, qui Maiestate praediti sunt (et quidem vel ex usu, vel proprio eorum attributo) etiam ordinario iure, prae aliis, quibusdam privilegiis, atque praeeminentiis gaudent: eaqueve semper usurpare possunt.

34. Ac certe sollemnia iuris, Maiestatem inprimis non obstringunt. Quodmodo enim non tantae detraheret auctoritati, Principis si testamentum, propter defectum sollemnitatis alicuius, a iure Civili recceptae, invalidum diceretur. Ego de success. et elect. lib. 1. dissert. 2. Sic et Principis praesentia, sollemnitatem defectus in Testamentis privatorum, resarcit. Barry de success. lib. 1. tit. 2. Sic Principis Donatio, propter non factam insinuationem, haud nulla reputatur. l. 34. vers. exceptis. et Authen subseq. C. de donationibus. Hucqueve pertinent privilegia fisci, et domus Augustae, ac si quae aliae consimiles praerogativae, Principibus adscribuntur.

35. Illa autem privilegia, multis modis differunt, a potestate absoluta. Augusta namque, et liberi Imperatorum, ea privilegia; sed minime Maiestatem, legibusqueve liberatam potestatem habent. l. 31. §. 1. ff. de legib.

36. Sed cum quandoque tales incidant casus, ubi Maiestate qui praediti sunt, Leges si observarent, perperam Rem publicam administrarent: pariter ut Nauta, fluctibus sese cogitur accommodare, iisqueve coactus, non secundum regulam certam, remos, velaqueve dirigere,


page 049, image: s049

interdum necesse habet. Ac quemadmodum Paterfamilias, Pastor, Pugil. etc. non secundum regulas, sed prout subitanea accidentia ferunt, officia exercent sua. Ita sane opus quoque est, ut alicubi in Republica, non tantum forte aliquod Imperium sit, verum etiam liberum; quod Rem publicam in quavis parte temperet, ordinetve: et quod illam ad nutum fortunae, et tempestatum, motusque mutationem, gubernare et aptare queat. Hocqueve respectu, secundum extraordinariam potestatem, Leges negligere Civiles omnes, contra eas dispensare, et quoque Ius Naturale seu Gentium, pro arbitrio prudenti, limitare, determinare, et secundum aequitatem, rectamqueve rationem, Maiestas applicare potest. 3. polit. 7. Bodi. 1. cap. 10. Clapmar. 1. cap. 1. et 12. Etmerito proinde, sublimiori illa potestatis plenitudine, eatenus instruitur Imperium summum; ut quoties salus publica, utilitas necessitas, Iustitiae ratio, aut similis id postulat causa, cunctis, tamquam Rei publicae perpetuus Consul; Novell. 105. cap. 2. consulere, et in commune, pro arbitrio iubere debeat, ac possit.

37. Cum autem summa illa potestas, ad Rei publicae salutem, faciliori opera procurandam, inventa, et concessa sit. Ergo ad iniuriosa, et iniqua, minime est extendenda; nec libera haecce potestas, pro licentia quidvis impune faciendi, sed tantummodo pro reditu ad terminosmeri Naturalis, Gentiumqueve iuris et liberae rationis, iure positivo neglecto haberi debet.


page 050, image: s050

38. Huius ideoque iuris extraordinarii forma est; statuere bono publico, contra ius commune, ac etiam contra privatorum utilitatem, ut totum conservetur: unde et speciem quandoque iniquitatis prae se ferre videtur, quae rependitur tamen publica auctoritate. Bornit. de Maiest. cap. 29. Interim tamen, nil contra conscientiam, ex Iubitu licentioso, huius potestatis praetextu faciendum: sed intra limites pietatis, honestatis, et fidei datae manendum; nec aliquid contra conscientiam, vel honestatem est faciendum. Proindeque extraordinaria haecce potestas, aliter non est usurpanda; nisi necessitas, aut publica salus id velit; aut Maiestatis, vel Clementiae (sine alicuius praeiudicio) ostentandae ergo: nec ius est Maiestati, hunc extra casum, plenitudine potestatis uti. Summa namque impotentia est, peccare, vel peccare posse. Ac liceris, qui Maiestate praepollet, si delinquat, haut puniatur; sed tamen non iure delinquit. De facto etiam licenter vivere, et imperare Maiestas potest; verum et subditus, si vitam propriam contemnat, nec peccare vereatur, Magistratus suae vitae Dominus exsistit.

39. Potestas autem haec, Ius dominationis. Ius Regni, sed di/kaion politiko\n ab Aristotele; Clapmar. 4. cap. 2. Italis dicitur Ragion di Stato, quasi dicas Ius publici boni. Status namque, est con, venientia propria cuius libet rei; et rationes status, media sunt, quae hancce convenientiam, sartam tectamque servant. De eaque tandem


page 51, image: s051

potestate capio, Legis Regiae verba, Vespasiano scriptae: Ut quaecumque ex usu Rei publicae Maiestateque divinarum, humanarum, publicarum, privatarumqueve rerum esse censebit; ei agere, facere, ius, potestasqueve siet. ex Ant.. Augustino, Albericus Gentil. disput. Regia. 1. fol. 32.

40. Ex quo consequitur, Ius Regium Samuelis, (quod proponitur 1. Reg. cap. 8.) vel in extrema demum necessitate usurpandum: vel potius ad mores et consuetudines pravas, Regum vicinorum referendum esse. Quarum scilicet relatione, Populus fuerit ehortatus, ne pergeret urgere Regis electionem. Reverend. Pat. Martin. Becanus in analog. cap. 16. quaest. 9. Ego tract. de Maiest. in genere, cap. 8. Sed interim absone de Machiavelli Principe, Alberic. Gentilis in suo Legato coniectat, parimodo, eum in detestationem Principatus fuisse scriptum: cum scilicet ipse contextus ubique prodat, illum agere ibi praeceptorem, non dehortatorem.

41. Sicque maiestas sine causa, hoc est, publico commoido non suadente; Civibus res suas, earumque dominium, aut etiam commodum ex Iure Civili descendens, auferre, vel subditorum bona usurpare nequit. Id quod historia de vinea Nabothi, 3. Reg. cap. 21. edocet praeclare. Quin et communiter Iuris Interpretes tradunt: Principem, vel alium praeditum Maiestate, subditos re vel Dominio, aut alio iure suo, privare non posse, sine recompensa, saltem ex collatione concivium colligenda: nisi aliud quid Pacis


page 52, image: s052

gratia fiat, quando cum hoste tractatur, belli finiendi causa. l. 13. ff. com. praedior. Petr. Anton. de Petra in trct. de iure quaesit. Per Princ. non tollend. passim. Del. castillo, quot id contro versia cap. 28.

42. Ac item Princeps, Contractibus, ut alius quivis privatus, obligatur: cum pacta et conventiones servare, Iuris sit naturalis. Caevall. opinion. com. contra com. quaest. 852. Vinc. Cabotius 2. disput. variar. cap. 10. Sed tamen ille, si laesus vel deceptus sit, tali vinculo per dispensationem liberare se potest (cum gaudere videatur ex parte iuribus Minorum) quod aliquot ante annos fecit Philippus II. Hispaniae Rex, Genuensium nonnullorum usuris, cum se praegravatum censeret. Rudolp. Boter. histor. lib. 3. fol. 302. Meteran. bistor. Belg. fol. 284.

43. Nec tandem solius Principis testimonium, omni exceptione maius est; nisi ratione officii aliquid attestetur (ubi etiam inferiorum Magistratuum subscriptiones et sigilla, plenam merentur fidem. Farinac. de oppos. contr. pers. test. quaest. 63. cap. 3.) Non si ut privatus deponat: quam ob causam Parlamentum olim Parisiense, noluit aliquem condemnare: unius Regis testimonio convictum. Bodin. de Repub. 1. cap. 10. et lib. 6. ad fin.


page 53, image: s053

CAP. II. De IURIBUS MAIESTAtis: seu particularibus eiusdem functionibus, circa diversa obiecta.

1. MAIESTATIS potestas, etsi pateat tam late, quam late summi Imperii cura et officium sese extendit: cum nempe in eo potissimum consistat, ut Imperio universali Rem publicam quasi animet, et administret universam; in harmoniamqueve et concordiam reducat numerum subditorum, utcumque magnum.

2. Eam tamen suam potestatem, cum pro diversitate obiecti, exserat quoque non uno modo (pariter ut in corpore humano, anima rationalis, prodiversitate membrorum, varias exhibet operationes) inde certa quaedam Iura, Porestati summae attribuuntur; quae ipsam immediate concomitantur: et ideo nihil aliud sunt, quam exercitia absolutae et summae potestatis, respectu rerum diversarum, quae in Rei publicae administratione occurrunt.

3. Illa autem vulgo Regalia ac Regia, Basilica item iura, a Regis vocabulo indigitantur: rectissime Maiestatis, aut Maiestatica iura vocantur. Camman. de Maiest. disput. 1. thes. 86. etc. Paurmeister 1. de Iurisdict. Arnisaeus de iure


page 54, image: s054

Maiestat. 2. cap. 1. nu. 2. Haud soli quippe competunt Regi; sed et Senatui ac populo, iisque cunctis, penes quos Imperium est summum. In Imperio romano, Käyserliche Hochheit / vnd Reservaten appellant. Regalia autem, de quibus singularis est titulus in libris Feudorum certa, et specialia quaedam iura, atque commoditates erant, quae Imperatorio Fisco, in Italiae civitatibus competebant: ut videre est apud Guntherum Ligurinum. lib. 1. vers. 563. etc. Radevic. 3. cap. 41. et 4. cap. 5. Sigon histor. Ital. lib. 10.

4. Porro autem, a Catholica Religione alieni qui sunt Iureconsulti, ac quoque ex Catholicis nonnulli, Iura Maiestatis in duas classes segregare solent, et quaedam politica, quaedam etiam Ecclesiastica vocant. Clapmar. 1. de arcan. Rerum pub. cap. 5. Arnisaeus de iure Maiestat. 2. cap. 6. Einsidel. in tract. de Regalib. cap. 1. num. 48. et Camman. disput. 3. de Maiest. Adeo ut multi putent, eos qui etiam in re Divina, et in causa Religionis constituenda, Pontificem Romanum pro superiori agnoscunt, supremos Principes vocandos non esse. Alberic. Gentil. disput. Regia, 1. fol. 8. VVaremund. ab Ehrenberg. cap. 1. verosimilium num. 5. 11. 21. etc. cap. 2. nu. 11. et seqq. Hocqueve inprimis eo introductum est fine; ut Imperantes Divinarum simul atque humanarum rerum, ac animarum aeque ac corporum exsistere domini possint.

5. Verum quatenus Ecclesiasticae res, pertineant ad Politicam Maiestatem, anceps ac


page 55, image: s055

etiam periculosa quaestio est: cum ea de re non solum Catholici, a Protestantibus dissentiant inprimis; sed nec ipsi Catholici, interse conveniant plane: aliudque Sorbonici et Veneti Theologi, aliud alii hac de re tradant. Partier, ut quoque ii, qui a Romana Ecclesia secessionem fecerunt, sibi invicem hac in parte varie contradicunt (ut maxime edocent Puritanorum, et Anglicanae Ecclesiae lites) multisque in locis, aliud in scriptis traditur, aliud in usu habetur.

6. Hoc quidem non videtur esse negandum; quod Magistratus Civilis, Custos sit Decalogi Tabulae utriusque; vitia nempe morum, etiam contra primam tabulam commissa: blasphemiam puta, magiam, sortilegia, Maleficia, atheismum, et similia crimina, prohibere, punireque debet; quae ideo mixti Fori indigitantur. Papon. de arrest. lib. 22. t. 3. Rutg. Ruland. de process. exsecutiv. cap. 9. excellentiss. Dn. Ferd. VVeitzenegg. p. m. dissert. de Malefic. cap. 2.

7. Porro quoque potestatem saecularem, Personas et Bona Ecclesiastica, aliquo modo sub Imperio suo habere; non quatenus sacra, et ita nullius sunt, sed quatenus adhuc in Republica exsistunt, et ad Politicum ordinantur finem, ac etiam defensionem, et alia commoda percipiunt exinde. Sicque exemptiones, immunitatesque Clericorum, et ad Ecclesiam spectantium Bonorum; iure positivo introductas, ac ex Privilegio, non mero Divino iure competere:


page 56, image: s056

ideoque in eius esse potestate, cui Imperium est summum, censent nonnulli. Et inde clericos, ac eorum bona, quibusdam in casibus, tributis et collectis onerari solent. Aerodius 1. rer iudic. tit. 4. cap. 2. et seq. et tit. 5. per discurs. Caevall. quaest. com contra com. quaest. 550.

8. Hucqueve pertinent illae quaestiones: An Politicus Magistratus, punire possit Clericos et Religiosos, graviorum praesertim criminum reos? An requiratur eiusdem Magistratus consensus, si Ecclesiae novae sint aedificandae: noviqueve Ordines introducendi? An idem prohibere possit, ne ad Ecclesias perveniant immobilia bona, etc? Quarum omnium affirmativam Veneti; et quoque praetensae libertatis Ecclesiae Gallicanae defensores; ex parte tuentur.

9. Sed magis est, ut dicamus; exemptiones Clericorum, Ecclesiasticorumqueve bonorum, iuris esse Divini. Carnin. in Turri Babel part. 3. cap. 2. fol. 562. Bellarm. 1. de Cler. cap. 21. etc. Molina tract. 2. disput. 31. Unde et Eclesiam eiusque personas in: non vero de territorio esse: Cardin. Tuschus lit. E. conclus. 15. facit huc cap. 10. de constit. et distinct. 96. ac seq. per tot. Nec ideo, a Magistratu civili punire Cleriocos posse (nisi degradatos, eiqueve a Clericis traditos) dicunt Tuschus lit. c. conclus 385. etc.

10. Verum tamen bonorum saecularium ratione, et quae non libera ad Ecclesiam pervenerunt, salva manet Iurisdictio Magistratus saecularis: sicque capio, quod scribit Card. Bellarm.


page 57, image: s057

2. de Pontific cap. 7. fol. m. 200. Episcopos, Regi subiectos esse debere, in iis, quae spectant ad politicum statum. Invito etiam Magistratu politico, bona, quae saecularia semper fuerunt, libere ad Ecclesiam transire non possunt. vide Petr. Peck. tract. de amortisat. bonor. per tot. Idqueve multi Principes, et Res publicae singularibus statutis inhibuerunt. Ad Ecclesiamque de novo aedificandam, et ad Monasteria nova in fundo saeculari exstruenda, ex eadem ratione, necessarius est consensus Magistratus.

11. Omnem insuper Religionis et Ecclesiasticae potestatis abusum, in praeiudicium legitime constitutae Rei publicae tendentem; Imperium Politicum alicubi tollit. Hucque pertinent in Galliis les appellationes comme d'abus, vocitatae. Papon. lib. 9. tit. 2. Pasquier des recherch. cap. 27. et seq. Francisc. Salgado tract. de Regia potest. Et quod in Hispaniis non admittuntur Pontificii Legati, nisi prius examinentur, quibus uti velint dispensationibus, commissionibusque: et ne illae in dispendium Rei publicaetendant? Covarruv. pr. quaest. cap. 35. Morla. in Emporio. tit. 2. quaest. 14. Caevall. tom. 4. opin. com. quaest. 897. Ubi tamen maxime est cavendum, ne, dum sartam tectam Rem publicam cupimus servare, Ecclesia offendatur, et in servitutem redignatur.

12. Porro autem, quod ipsa Religio, cultusque religiosus, minime sit in Maiestate praediti amdinistratione; cum peculiaris sit Ecclesiasticus ordo, a Politico et Oeconomico


page 58, image: s058

distinctus: neque propriatim Imperii vi, ordinanatio, seu Regimen Ecclesiae, Ecclesiasticique Ministerii, illi competere videatur; Catholici, ac quoque ex haereticis non pauci assertant. Quodque in Codice et Novellis, multae sunt legislationes, directe Religionem concernentes (puta de summa Trinitate, de Haereticis et Manichaeis, etc.) eae prius in Conciliis deliberatae, et postea ab Imperatoribus, tamquam exsecutoribus, promulgatae fuerunt. Non enim Magistratus saecularis, omnem curam Religionis abicere debet; ut olim voluerunt Donatistae: S. Augustin. contra Petilian. cap. 92. sed potius debet illam defendere, non tamen, ut Dominus, sed ut Minister, non ut Iudex, sed ut exsecutor, de illoque dogmate, pluribus agit Martin. Becan. in Manual. 3. cap. 19. quaest. 8.

13. Corruit ergo dogma Anglicanum; quod Regem, et quemlibet Magistratum superiorem, caput Ecclesiae suae esse urget. Ricard. Harris in concord. Anglic. Huius autem, antea inauditi dogmatis auctor fuit, Henricus VIII. Angliae Rex: qui, cum divortium a Pontifice Max. impetrare non posset, ab eodem secessionem fecit: Sander. de schismate Anglic. quod etiam improbavit ipse Calvin. Thuan. lib. c.

14. Praeterea multi ex praetensis reformatis, concedere nolunt, Ecclesiam constare ex Clericis solis, nec eam habere monarchicum caput; scilicet Pontificem Romanum. Autumant pariter, consistere non posse Anabaptistarum, et


page 59, image: s059

Puritanis attributum dogma; (quod vult Ecclesiam Democratica ratione) sed potius Aristocratice gubernandam esse. Ac ita illos, qui Maiestate pollent, eius membra praecipua censent. Et cum omnia ordinate in Ecclesia fieri deceat: Magistratum ideo Civilem, et praesertim summum, nutritium, defensorem ac protectorem Ecclesiae, Ecclesiasticaequeve disciplinae; ac quoque id quod una cum Ecclesia sancit, exsequi debere tradunt. Meisnerus dissert. de regim. Ecclesiast. late Parkerus tract. de polit. Ecclesiast. 3. cap. 13. et multis seqq. Exinde quoque ius vocandi Ministros, haut Magistratui soli, neque etiam populo soli, et neque Episcopis solis, sed Ecclesiae toti competere aiunt. Quamvis autem interdum, hac in parte aliquantum emineat Maiestatis potestas: eam tamen ipsi ex pacto vel si alia modo concessam dicunt. Sicqueve, licet Principes Augustanae Confessionis, habeant ius vocandi Pastores, id fieri, quia id ipsis Ecclesia sui territorii concessit, ne hoc, ab illkorum dependere nutu, sed per Consistoria, rite constituta, expediri debere. vide Chemnit. lo. de eccles. cap. 4. fol. 324. Henric. Eckhard. de ordin. Ecclesi. fol. 9. Gerbard. de minist. Eccles. num. 86. etc.

15. Sic pariliter illi tradunt ad Principis, aliorumque Magistratuum saecularium curam quidem spectare, Iudicia constituere Ecclesiastica ordinaria, quae Ecclesiasticam, seu Episcopalem exerceant Iurisdictionem: et nimirum de Matrimonialibus, aliisqueve Ecclesiasticis causis, Ius


page 60, image: s060

dicant. Haec tamen, Principem non absolute, sed potius Ecclesiam, seu presbyterium referre. Quodque lites Matrimoniales et similes, aliam rationem habeant, quam mere Civiles, apparere tradunt vel ex eo, quia Salvator noster ad mortem condemnare noluit adulteram, Iohan. 8. vers. 3. etc. renuit etiam Divisor esse hereditatis; Luc. 12, vers. 14. et tamen de matrimonialibus causis, interrogatus respondit, legesque sancivit. Matth. 9.

16. Sed nunc omnibus fere in locis, ubi Catholica exulat Religio, iure Principis, et in Aulis, tractantur negotia Religionis ipsoque facto, Princeps, ac qui supremum Imperium habent, pro capite se Ecclesiae gerunt. Episcopalem item iurisdictionem, per Consistoria ita exercent, ut ea, ab illis habeant delegatam (non ordinariam, in ipsos etiam Principes se extendentem) Iurisdictionem. Quod plane incidit cum dogmate Anglicano; cuius supra mentio est facta. Ac certe notoriae huius opinationis absurditas, ab surditatis simul convincit universam illorum hominum confessionem: non enim ex novo Testamento, ullum verbum producere possunt, quo haec roborentur, sicque destituuntur sacris literis, in articulo hocce fundamentali, qui tamen sacram Scripturam semper in ore habent.

17. Sane in Saxonia Sereniss. Elector controversiam Menzerianam decidit: et is Metropolitanus Saxonicae Ecclesiae diserte vocatur,


page 61, image: s061

eiusque nomine Praedicantes ordinantur: ut alibi Deo dante ostendam. In Marchionatu quoque Badeno-Durlacensi, Isaacus Fecklerus functione sua privatus fuit, quod Consistoriis Ecclesiasticis ordinariam tribuerit iurisdictionem, ut ex scriptis ab eo editis apparet.

18. Ex hocque fundamento, Practici Germanici fori pro Maxima habent; Religionis immutationem, sequelam esse territorialis Iurisdictionis. Certe id pacis tantum gratia toleratur; non quod hoc ipso iure fieri debuisset: alias namque Pax religiosa non ad duas tantum confessiones restricta fuisset; sed status, ac Domini territoriorum, quamcumque libet,fovere possent Religionem, At nunc Autonomiam, quae est aperta via ad Atheismum, urgent, libereque Calvinismum, et nescio quas alias phanaticas sectas, introducunt vel fovent. Ita ut recte scribat Dn. Contzen 3. polit, cap. 16. §. 4. Quia in Germania Principes lege quadam Religionem suo arbitrio moderantur, hinc ibi tantam esse Religionum varietatem, ac ignorantiam, ut pene nulla Religio supersit.

19. Plane haec contradicunt Ecclesiae unitati, quam etiam Symbolum Nicaenum agnoscit. Nec est enim Ecclesia Catholica, ita pro diversitate provinciarum separata, ut sunt Imperia atque Regna; quae inter se invicem nihil commune habent. Sed sub uno capite unita Bellarmin. 1. de Pontif. 6. et lib. 2. cap. 18. fol. 256. Nec de dogmatibus iudicare, Ecclesiasticamque


page 62, image: s062

Iurisdictionem exercere, ad Laicos spectat Bellarmin. de verbo DEI. cap. 7. et 8. ac idem tract. de Laicis, cap. 17. et seq. Sicqueve Constantinus Magnus Imp. de Episcopis noluit iudicare. histor. Tripart. 2. cap. 2. Nec item Valentianus Imp. de dogmatibus sibi voluit iudicium sumere: Mihi, inquiens, cum unus de populo sim, fas non est talia perscrutari. hist. Tripart. 7. cap. 12.

20. Et omnino absurdum est, quod Aulicopolitici sectarii praetendunt; competere Principibus, aliisque Imperii statibus, in territoriis Augustanae Confessionis exercitium Iurium Ecclesiasticorum (et quidam tam respectu eorum, quae sunt ordinis, quam quae sunt Iurisdictionis, et Legis Diocoesanae. Matth. Stephan. de iurisd. Ecclesiast. part. 1. cap. 15. a princ. ut et Ioachim. Steph. in Instit. iuris canon. 1. cap. 7. num. 48. etc.) vigore suspensionis potestatis CAtholico - Episcopalis, in Pace Religiosa factae. Id enim inevitabili necessitate inductum fuit: et intelligendum solum est privative, nec ius aliquod adversariis concedit positivum. Ac ita illa iura, nec ut depositum habent; quemadmodum nonnulli, hocce attentatum colorare nituntur.

21. Quod autem sectarii scribunt, in Concilio nationali, seu Synodo provinciali, aliisqueve similibus extraordinariis conventibus Ecclesiasticis, praesidere eum, qui eo loco imperat cum Maiestate: Conciliorumque generalium Praesidem esse debere Imperatorem; hoc satis refutat Bellarm. 1. de Concil. c. 19. et cap. seq. et 1.


page 63, image: s063

de Eccles. cap. 12. ac. 14. adde Cardin. Cusam. 3. de concord. Cathol. cap. 8. et seqq. ut et cap. 13. ac seq. Firmaque est conclusio vere Catholicorum, Imperatorem solum, ratione externae directionis, et exsecutionis, Conciliis interesse: Valdens. de praerogativ. Hisp. cap. 1. Pontificem vere Romanum: non Praesidem solum (et quidem cum absoluta potestate) Conciliorum; sed et iisdem superiorem esse. Quamvis nonnulli, contrarium assertent, et se auctoritate Concilii Constantinensis. atque Basileensis tueantur. vide Dn. Herwart. pro Ludov. 4. contra Bzov, fol. 24. et seqq.

22. Itidem Magistratus Christianus summus, ex Ecclesiae iudicio, tueri veritatem, haeresesqueve et dissensionis praecavere, atque tollere potest. Inprimis autem ea media hîc sunt adhibenda, quae suis Apostolis praemonstravit Salvator noster; aut primitiva Ecclesia usurpavit. Indequeve, tam în reformanda, quam conservanda religione, violentiam et Imperium in conscientias detestantur; tam haeretici, quam etiam ex Catholicis nonnulli. Et idcirco, nisi simul Politici sint turbatores; vix morte vel alia corporali poena (sed exilio solum) eos affici debere putant. cum ignorantes peccent, seque DEO officium perquam gratum praestare autument, ac ita dolo malo carere videantur, quod de aliis civilia crimina perpetrantibus, dici nequit. Sed etiam Calvinistae, qui olim nil nisilibertatem conscientiarum expetebant; ubi tamen iam firmaverunt


page 64, image: s064

dogmata sua, etiam gladio contradicentes oppugnant. Zepper. de legib. Mosaic. lib. 3. c. 3. Quod et placet Pfeilio, Iure consulto Lutherano consil. 144. in casu, ubi Catholicus subditus se opponit Lutheranae reformationi. Et quoque Catholicorum pars maior, haereticos supplicio extremo affici posse censet. Bellarm. de Laicis cap. 21. etc. Carnin. in Turr. Babylon fol. 695. etc. Decia. tract. crim. 5. cap. 40. et 42. Quod et firmant S. Augustini auctoritate ICC. Dilingani, in compositione Pacis. cap. 4. quaest. 19. Non tamen reicienda est distinctio Becani, qui in princip. Manualis controvers. aliter cum pertinacibus dolosis, aliter cum Zelosis, aliter cum dubitantibus Haereticis agendum esse putat: et levia interdum remedia usurpari posse autumat. Dn. Contzen. 2. polit. cap. 17. Verum ab initio severitate omnino opus est, ne, dum malum crescit, non amplius queat extirpari.

23. Et inde, dum haereseos malum, iis, quae Christus praemonstravit, aliisque convenientibus remediis mutari nequit; tolerari potest Religionum varietas, diversusque DEI cultus. Sicque in Germania nostra, firmum robur habet. Pax Religiosa. Compositio Pacis, ICC. Dilingan. cap. 5. quaest. 26. Martin. Becan. manual. 5. cap. 15. num. 1. Sed tamen, quod in modo dicta Pace, ius emigrandi, minime ad necessitatem restringatur (ut multi ex sectariis putant) hoc fere praxi omnium locorum repugnat: et contrarium, nec Politicis, neque Iuridicis defendi


page 65, image: s065

potest argumentis. Aliterqueve, ut alibi, ita etiam hic docent Confessionistae, aliud in praxi habent.

24. Maxime autem est detestandum, quod haeretici Ecclesiastica, et Monasteriorum bona (etiam quae ipsis non omnimode subiecta sunt) sibi arrogare, et quasi ea ad superstitiosum cultum sint destinata, aliis magis piis usibus (ut prae se ferunt) attribuere velint. Sunt enim eae res, DEO semel datae, et ita alienae: nec ideo cum Cameralibus reditibus (quod tamen plerumque fit) commiscendae: atque aliter qui faciunt, magnam semper fundo suo attrahunt calamitatem. vide Documenta rediviva Monast. VVirtemb. passim. Nec item hoc unquam Pax Religiosa, post Passavicam transactionem admisit.

25. Qui autem libertatem conscientiarum prohibent: concedunt tamen, si quis vicinus, intuitu Religionis, Imperio vicino moveret bellum; eo quoque in casu armis defendere licere Religionem. Magistratus namque Christianus gladium gerit eo fine, ut suos contra vim omnem defendat. Alber. Gentil. 1. de iure Bell. c. 9.

26. Ac sunt porro Iura quaedam, quae etiam Catholici Reges, et Res pub. circa Ecclesiastica exercere solent. Inprimis autem in Imperio Romano Caesarea Maiestas, pro generali Ecclesiae Romanae Advocato habetur, Cockier. de Advocat. seud. cap. 9. etiam ad populos, temporaliter sibi non subiectos. Uuniversalis item illa Advocativa bonorum Ecclesiasticorum, competit etiam aliis Principibus et Dominis absolutis, in


page 66, image: s066

illorum terris. Nam et Leo Pontifex in can. res autem; 23. quaest. 5. Res, inquit, humanae, non aliter tutae esse possunt, nisi quae ad Divinam confessionem spectant, et Regia et Sacerdotalis defendat auctoritas. Pet. Gregor. de Republ. lib. 13. cap. 1. num. 27. Ac quoque suprema haec advocatia plerumque Electoribus, Ducibus, ac similibus, feudi iure conceditur: tuncque iure proprio competere, et consequens esse videtur Territorialis superioritatis. Knichen de iure Territ. cap. 4. num. 506. Differtque haec Advocatia generalis, ab illa speciali; quae ad requisitionem alicuius, aut ex mandato, ac commissione Imperatoris, aut ex conventione datur. Zasconsil. 7. num. 6. part. 2.

27. Habet quoque Imperator Romanus; Primarias quas vocant praeces: Die erste Bitt / postquam electus fuit. Vigore quarum in quolibet Monasterio, et Ecclesia Collegiata, petere potest, ut unus, quem ipse nominat, recipiatur. Paurmeister 1. de iurisdict. c. 4. Gail. 2. observ. 155. num. 7. Et competit ius hocce, non ex iure Patronatus, sed ex mero Summi Pontificis indultu, ut Azorius tradit. part. 2. lib. 10. cap. 7. quaest. 5. Ego in thes. pract. verb. primariae praeces. Ac repraesentant VVolffg. Sigism. a Vorburg. in rudiment. iur. Can. fol. 697. Privilegium illud, quod Paulus V. eo nomine concessit Imperatori Ferdiando II.

28. Sed et alii Reges, adhuc maiora sibi Iura in rebus Ecclesiasticis usurpant. Et ita Reges


page 67, image: s067

Fracniae, le droict des Regales vocatum; sibi adscribunt: vigore cuius, humanis erepto Antistite, Regium munus esse aiunt, res Episcoporum tractare, et dispensare, ceterisque eiusmodi Praesulatus muneribus perfungi; de qua re latius agit Renat. Choppin. de polit. Eccles. lib. tit. 7. fol. 128.

29. Sed nunc mere Politica Maiestatis iura, Paucis quoque enarrabo. Quae varie distinguuntur, et assignantur. Camman. de Maiest. disput. 2. thes. 48. usque ad fin. Clapmar. 1. de arcan. 11. Einsidel de Regalib. cap. 1. num. 27. et fol. 46. Quidam enim illa fluere dicunt, ex tribus officiis Maiestatis; ordinando, iudicando, et vindicando. Paurmeister lib. 1. cap. 3. Alii quaedam in signum supremae potestatis, quadam tantum ratione dignitatis praeservatae, competere aiunt: Fachinae. lib. 3. c. 81. communiter in maiora ad minora, separari solent. Peregrin. de iure fisci, t. 1. num. 1. Rosenthal. c. 5. concl. 2. n. 1. Sixt. de regal. 1. c. 2. n. 1. Atnos absque sollicita divisione, ea nude enumerabimus.

30. Maiestas ergo, ut legum vinculo est liberata, ita subditos omnes, sanctionum nexu obstringit, et ad metam Civilis societatis, vel ducit, vel trahit. can. quae contra mores, distinct. 8. Summa namque potestas, infimam, et universalem requirit oboedientiam, seu subiectionem.

31. Manu proinde Regia (ut olim factum, Iustin. lib. 1.) Rem publicam gubernare, vel sancire Leges, quibus subditi universi ac singuli


page 68, image: s068

obstringantur: Bornit. de Maiest. cap. 16. Camman. disput. 4. thes. 1. et 15. D. Marta 1. de iurisdict. cap. 37. Leges item mutare veteres (tam suas quam Antecessoris: cuius utpote Imperium, cum morte exspiravit) et condere novas; l. 1. l. penult. l. ult. C. de leg. Donell. 1. com. 12. ubi Hilliger primum ac praecipuum Maiestatis Civilis habetur attributum. Sane Ius constitutum dicere, decernere redderequeve, aut etiam facto applicare, et exsequi, Magistratuum et Iudicum est; in praesenti vero Leges condere, solo dignum Imperio exsistit. l. fin. §. 1. C. de legib. Hocqueve intuitu Imperatori, ipsas Leges subiecisse DEUM; legemqueve animatam ipsum hominibus misisse dicitur, in Novell. 15. cap. 2. ad fin.

32. Si item Lex obscura indigeat interpretatione, quae excedat officium interpretis, vel iudicantis; ex auctoritate illius ea fieri debet, qui Leges ferre potest. l. fid. §. 1. C. de legib. l. Neratius, 19. de reg. iur. Novell. 143. in princ. Novell. 161. in princ. Camam. 4. thes. 105. Donell. 1. com. 13. Ac alia est Iustitia Principis; alia Iuristarum. Boccalin. 2. ragg. 95. fol. m. 417.

33. Quod vero tradunt Interpretes nostri, non posse subditis sine consilio sapientis legem dari: Morla in Empor. iur. thes. 1. quaest. 3. id non diminuit Maiestatem, sed magis ad eius gloriam redundat. argum. l. 8. C. de legib. Sicqueve in Francia et Germania, semper in Comitiis optimatum, leges adprobatae fuerunt. Lehman. in der Speyerischen chronick. 2. cap. 39. fol. 148. et lib. 5. cap. 60.


page 69, image: s069

34. Et habent quoque statutorum legumqueve localium condendorum potestatem, quibus Iurisdictio competit territorio radicata: Bocer. de Regalib. cap. 2. num. 62. etc. Camman. disput. 4. thes. 8. sed pro modo suae Iurisdictionis, et ne quid contra leges generales, statumqueve fiat. Sic et statuta facere Collegia queunt, aliaequeve Universitates; sed non de aliis rebus, quam quarum libera administratio ipsis est concessa: ut, dante DEO, infra dicam.

35. Et ut Leges generales fert Maiestas; sic eius itidem est, ius singulare, vel Privilegia dare. l. 16. ff. de legib. Camman. disputat. 4. thes. 17. Hocqueve respectu in Lege XII. Tabularum dicitur: privilegia, nisi centuriatis Comitiis, ne irroganto. Et inde illa pariter ut publicae leges, in IMperantis sunt potestate, eaque (ratione praesertim illarum cessante) mutare vel adimere potest: cum precario tantum concessa videantur. Et aliud ergo est, si transierint in vim contractus (aut donationis, argum. c. decet. 16. de reg. iur. in 6. vel Iuramento fuerint confirmata. Ego indelibat ex lib. 1. quaest. 13. Qualia ab Israelitis impetraverunt Gibeonitae: Ios. 9. ac quae ideo non impune violavit Saul, etiam sub praetextu spcioso, 2. Reg, 21.

36. Pertinet quoque ad Imperium summum, Homagio obstringere cunctos, ad observantiam Legum, et fidelitatem, nullo excepto praestandam: Huldigung / vnnd Landspflicht erfordern. Bornit. de Maiest. cap. 17. eoque intuitu, Homo


page 70, image: s070

interdum pro subdito usurpatur. Ac si cui Principi inferiori, tale Iuramentum praestatur; semper exceptus est omnium superioris respectus. Nec ideo Status Imperii, Vasallos suos cogere possunt, ut Milient contra Imperatorem: qua de re duo contraria Iuris responsa exstant, in publicis acits, a Londorpio compilatis.

37. Legum custodiae, earumque exsecutionis faciendae gratia, constituitur Magistratus; ut sit ille Lex vivens, ae loquens, Minister et Custos Legis mutae. Quantum enim est ius in Civitate ese, Iusque et Legem, a Maiestate condi; nisi sint, qui illud exsequantur, dicant et decernant l. 2. §. 13. de orig. iur. Novell. 161. in princ. Cum vero imperans, cuncta providere non facile possit, plures esse Magistratus oportebit, ab ipso constitutos. Eorumque ita constitutio (Maiorum praesertim: qui Maiestatici corporis, sunt quasi membra atque manus) haud secus atque ipsarum Legum, ad summum Imperium dicitur spectare. Bornitius cap. 21. Camman. 6. thes. 57. Marta. 1. cap. 42. Qui etenim Leges fert, easdem quoque per se, vel per alium exsequi potest.

38. Hisque a Maiestate constitutis Magistratibus (Ducibus scilicet, Comitibus, etc. qui nempe in locum Praesidum, Proconsulum, etc. maiori tamen potestate, successerunt) alios inferiores ordinare licet: pro modo Imperii sibi competentis, Hilliger. ad Donell. 17. cap. 7. fol. 48. etc. et mediante summae Maiestatis


page 71, image: s071

auctoritate: a qua utpote omnem scaturire Iurisdictionem, iam supra dixi.

39. Legem ferendarum, et mutandarum absolutam potestatem; noxae eximendi, criminisque admissi gratiam faciendi, immediate subsequitur facultas: solamque decet summam potestatem, acrimoniam inflectere severi iuris, argum. l. relegati, in fin. de poen. Bodin. 1. de Republ. cap. 10. num. 164. Marta 1. cap. 44. Camman. 4. thes. 68. nihilquemagis Principem decet, quam benevolentiam multorum, clementia, poenarumque remissione sibi conciliare; rigorem per officiales exercere, Boccal. 1. ragg. 61. in fin. Et alia est Magistratuum conditio, qui utpote semel iudicata, minime mutare queunt, l. 14. l. 33. l. 55. ff. dare iudic. nec etiam ex causa: velut ratione innocentiae, postea repertae, Cod. Fabrian. lib. 9. tit. 24. definit. 8. Et vero Maiestas, paenam remittere solum posse videtur; in casibus, ubi iure Divino constituta poena non violatur: vel quae alia urgens causa adest publica puta laetitia, commodumve: ut infra suo loco dicam.

40. Princeps item solus aperit Asyla, Rittersbus. iun. tract. de Asylis sing. Quibus simile olim erat, quod ad statuas Principum confugientes, ibi securitatem habebant. Coras. miscellan. ult. cap. 26.

41. Hucque spectat, quod fas est soli Maiestati (aut cui ea speciatim concessit) notas maculosas vitiosae abstergere opinioni, seu


page 72, image: s072

restituere famae. Camman. 4 thes. 84. Moditius §. lex. dubitat. 36. tam naturales item, quam Spurios per rescriptum legitimare: Camman. 4. thes. 43. et seqq. Veniam etiam concedere aetatis. Hillig. ad Donell. lib. 21. cap. 12. lit. Z. Camman. 4. thes. 92. Minores habilitare ad contrahendum. Betzius de pactis Famil. fol. 273. Privilegiumqueve largiri, ut quis absque sollennitate testari: Dd. in l. si quando, C. de inoffic. testam. velut mutus aut surdus, testamentum condere possit. l. 6. l. 7. ff. qui testament. facere poss. l. 10. C. eod. Quo etiam restitutio singularis, quam Princeps sibi vendicat, est referenda: Bodin. lib. 1. cap. 10. Cravet. consil. 166. contra Rem Iudicatam scilicet, contra appellationem desertam, etc. Ac spectant huc itidem litterae Quinquennales; de quibus Wilhelm. Anton. tract. singul. Ac generaliter, sola contra leges dispenfat Maiestas, hoc est, a vi legum atque Iudiciorum liberat, Iusqueve, necessitate pensitata, probe relaxat. Vasq. illustrium, cap. 25. Augustin. Morla in Emporio iuris, tit. 1. quaest. 2. Petra cap. 25. Est namque Dispensatio, quasi particularis mutatio, seu neglectio Legum; et in certo solum casu facta. Becan. Theolog. Scholast. de legib. cap. 6. quaest. 13. Tuschus lit. D. verb. Dispensatio, et verb. Derogatio. Ac vocatur in l. 1. ff. de confit. Princ. sine exemplo subvenire.

42. Et inde alii Magistratus, iudicare coguntur secundum leges scriptas, vel consuetudinem loci, et in casibus, ubi dispensandi ratio, vel aequitas adest, referunt hoc ad Maiestatem: cum


page 73, image: s073

quidem arbitrariam, sed legibus conformem, non gratiosam habeat potestatem.

43. Simili ratione, qua leges fert Maiestas, ea quoque iudicat omnes; tam in civilibus, quam criminalibus causis. Sicqueve in Lege XII. Tabularum habetur: de capite civis, nisi per maximum comitiatum ne ferunto. Et inde omnimoda Iurisdictio, eiusve concessio, est quoque ius Maiestatis. Bodin. 1. de Repub. ult. num. 173. Ac Imperium merum, non nisi lege speciali dare dicitur: et hodie quoque Statibus Imperii etiam dignioribus, der Blutban non nisi sub gravissimi iuramenti conditione, concedi solet: cuius formula subiuncta est consil. meo 141. Unde etiam ius poenae statuendae, ac severius, in aliquos ob exemplum vindicandi; seu ius, ut vocant vitae, necisqueve, ad Maiestatem spectat. l. 29. C. de nupt. l. 20. C. de poen. l. 13. C. Theod. eod.

44. Sic eadem ab aliis Iudicibus avocat causas: vulteius ad l. 1. C. de iurisd. nu. 169. etc. Domin. Arumae. ad A. B. disc. 5. num. 11. Syndicatus iudicium instituit; aliorumqueve omnium Iudicia examinat: et ad illum, tamquam ad Legem vivam, ab omnibus provocatur: Ego de appellat. cap. 2. num. 15. Cuncti namque alii Magistratus, nomine et ex concessioneMaiestatis, potestate sua funguntur. Ea ergo inquirere potest, num satis fecerint officio suo. Hocqueve pertinet ius Relationis ad superiorem: de quo Symmachus passim in epistolis suis. quodqueve nonnullis in locis, sententiae ab inferioribus Iudicibus


page 74, image: s074

conceptae (crimina praesertim graviora concernentes) ante publicationem ad Principem mitti solent. l. 1. §. ff. a quibus appell. non lic. Appellatio quidem ex privilegio remitti, aut Iudex adpellatione remota dari solet: Sed tamen ex causa iam modo dicta, nihilominus superest remedium Revisionis, aut supplicationis.

45. itidem Maiestas, causas, ubi alias sollenniter procedi deberet, summariter examinare; imo ex quorundam sententia, ab exsecutione quandoque incipere potest, Galli mort d' estat vocant: ac ita olim Guysii duo, et paucos ante annos Ancherius, occisi fuerunt. Idque fit iure defensionis, dolo bono, tamquam contra publicum hostem: et ubi ordinarius processus observari non potest. Morla. tit. 2. quaest. 2. Boccalin. 2. ragg. 44.

40. Diiudicatio similiter magni momenti controversiarum, soli competit Maiestati: et ita nonnulli, cognitionem de Crimine Maiestatis, regalibus maximis adscribunt. Gias de crimine Maiest. tit. quis de crim. Maiestat. cognoscere possit. Sic et, si in Imperatorem maledictum ingeratur, ipse consuli deb. l. 1. si quis Imp. maledix. Sicque et hodie hostem publicum declarare, in die Achterklären; Gail. 1. de pace publ. cap. 6. et 12. et 2. observ. 130. num. 13. decidere item, controversias Ducatuum, Comitatuum, etc. Cammergerichts Ordnung. part. 2. tit. 7. solus potest Imperator. Ego in tract.de Iurisd. Imper. Rom. quaest. 13.


page 75, image: s075

47. Vicissim, ut nemo ei, pees quem est Maiestas, praescribit Leges, ita de sententia eiusdem, haut alius iudicare potest: namque alias non esset summus. l. 1. §. 1. ff. a quibus appell. non lic. Bodin. 1. cap. 10. num. 160. Clapmar. 1. cap. 19. Et ut ab eo non provocatur, ita solus is Iudicem a quo non adpelletur dare (aut summam appellabilem definire potest.) Symphorem. tom. ult. in praefat. quod innui modo supra num. 1.

48. Itidem in propria Iudicare potest causa: l. 3. de his quae in testam. delent. l. 41. de hered. instit. §. fin. in fin. Institut. de vulgar. substit. Trentacinquius lib. 2. tit. de iudic. resolut. 5. a princ. Graevae. lib. 1. conclus. 21. de alio enim iudicare, actus est Iurisdictionalis; quem nemo in potestate summa praepollentem exercere potest. Sed tamen cum ius hoc nimis odiosum exsistat; ideo plerumque aequi imperantes, quasi per modum arbitramenti, aliis, et plerumque summis Curiis, sese submittunt. Bellarm. 2. de Concil. cap. 18. Ego de appellat. cap. 2. num. 9. Et sic etiam dapiendum est id, quod in Aurca bulla habetur; Quod Imperator super causis, pro quibus fuerit impetitus, coram Palatino Electore habeat respondere. Arumaeus ad auream bullam, discurs. 3. num. 45.

49. Maiestatis porro nunus est, subditos defendere contra vim omnem: hucque Belli inferendi, et propulsandi pertinet potestas; soli competens superiori: cuius est publicam suscipere defensionem, ne si hoc privata fiat


page 76, image: s076

auctoritate, turbae oriantur. Et ita subditis, usus armorum est interdictus, nec propria auctoritate, semet defendere contra hostes possunt: nisi ubi periculum est in mora. Indeque iniustum bellum reputatur, si non eius, penes quem est Maiestas, auctoritate moveatur. Can. quid culpatur, 23. quaest. 1. Gentil. 1. de iure belli, cap. 3. Hincque Diffidationes privatorum, Selbgericht / oder Beschdungen / capitales reputantur. Arumaeus ad auream bull. discurs. 6. thes. 16. Gail. de pace publ. cap. 4.

50 Porro etiam Maiestas, ad hanc defensionem, sibi subiectos, suosque Vasalos, iure cogit (praesertim si territorium periclitetur) Zu einer Landrettung/ et ad bellica officia adigit eosdem: Raiß/ Volg/ Auffwahl/ vnd Musterung/ vulgo vocant. Knichen de iure territ. 3. num. 352. Camman. 5. thes. 48. etc. Manlius de Homagio. cap. 5. Huc etiam referri debet Ius muniendi, murosque Civitatum et oppidorum fortificandi, arces et Fortalitia exstruendi l. 9. de rerum divis. Camman. 5. thes. 67. Tuschus lit. F. conclus. 462. Quodque inferiorum arces, et munitiones cunctae, Maiestati patere debent; quod Ius Germani die Oeffnung vocant. Modit. §. plebiscitum, dubit. 33.

51. Repressalias quoque, seu Pignorationes, quas nonnulli Clarigationes quoque (sed non adeo recte) vocant: quae inter Concives prohibitae, contra exteros (nisi studiorum causa peregrinentur) solum concedit Maiestas.


page 77, image: s077

Camman. tbes. 68. Heigius 2. quaest. 12. Eadem enim qua Bellum, aequitate nitutur: ubi Pariter innocentes subditi offenduntur, ut eorum Dominus, ad Iuris et aequitatis administrationem adigatur.

52. Verum quia Bellum fuscipit, id est, inimicos pronuntiat Maiestas. ergo etiam amicos eadem sola facit. Mart. 1. de iurisdict. cap. 39. ad fin. et cap. 40. ac seq. Eoque intuitu, bellum pace finit, damna et iniurias subditis illatas remittit; securitatem, seu alium conductum concedit. Camman. 5. thes. 21. 26. etc. Arumae. vol. 2. disco. 5. fol. 52. Foedera item sancit; VVaremund. 1 de foeder. c. 2. n. 28. etc. f. 135. Camman. thes. 69. et ad exteros mittit Legatos. Rebellionis enim suspicionem parit, si is, qui superiorem habet, cum extero aliquo Principe, de publicis causis agat, aut conventionem ineat. Et Principes Imperii; tum demum rite Legatos mittunt, si id nmon in praeiudicium legitimi Imperatoris tendat. Kirchner. 1. de legat. 3. num. 10.

53. Pecunia, cum rerum agendarum nervus sit, in omni inde Republica certa bona Maiestati reservata sunt, ex quorum proventibus, nervos illos necessarios procuret; vulgo Domanium, seu Patrimonium regni, apud nos Cammergut vocatur. Hucque etiam pertinent ordinaria tributa, Stewr vnd Schoß; in recognitionem 'superioritatis, et dominii universalis quae dantur: et quae sunt onera fructuum, proportionabiliter collata, ex possessionibus


page 78, image: s078

privati soli. Novell. 161. Heigius 1. quaest. 17. num. 3. etc.

54. Vectigalia item huc refero; quae vel ex mercium traiectu, vel iis rebus praestantur, quae invehuntur, aut evehuntur. l. 21. de donat. inter virum et uxor. ac in libris Feudor. Ripatica vocantur. Rosenthal. de feudor. cap. 5. concl. 134. Competit tamen vectigalium concessio, in Romano Germanico Imperio, non soli Imperatori, sed una Electoribus: adeo, ut quamvis Imperii status, subditos suos collectis praegravare possint; non tamen vectigalia nova instituere queant: cum haec exteros et peregrinantes etiam, concernant.

55. Et illud, quod dixi Patrimonium, ut conservetur; quamplurima ei commoda, ex usu communi omnium fere gentium addicta fuerunt (Regalia vulgo, quasi soli Regi competentia, vel a Rege provenientia; aut etiam Iura Fisci dicta) Et in de Fiscum iure proprio habere, ius esse Maiestatis dicunt. Tuschus lit. F. concl. 381.

56. Et ea ratione, huc spectant compendia Poenarum atque mulctarum; Camman. 9. thes. 27. (Quod regale olim apud Francos, Bannus Regius seu Dominicus appellatus fuit. Lehm. 2. cap. 4. fol. 188. ac lib. 4. cap. 22. fol. 363. ut et confiscationes; Bocer. de iurisdict. 8. num. 26. et seq. Moditius §. plebiscitum, dubit. 46. et 143. Tuschus lit. C. conclus. 712. aliique Iurisdictionis sublimis fructus. Puta bona, quae ut indignis auferuntur. Bornit. de aerar. 3. c. 5.


page 79, image: s079

Camman. disputat. 9. thes. 10. Bona vacantia; corum scilicet, qui sine herede decedunt. l. ult. C. de bonor. vacant. Camman. 8. thes. 4. Molina. tract. 2. disput. 53. etc. Praedia item inculta, atque deserta. tot. tit. C. omn. agro desert. Mascardus conclus. 1189. num. 14. Unde et novales Decimae, die newe Brüch Zehenden/ hoc prae textu sibi adscribunt magnates saeculares. Rutger. Ruland. decis. iur. controvers. quaest. 19. Thom. Michael de iurisdict. thes. 49. Sed id absurdum omnino est: cap. 32. extr. de decim. cum Decimae ipso iure, et ex consuetudine Ecclesiae primitivae, ad Ecclesiasticos spectent, Baron. A. C. 57. num. 23. Et ab initio, in Germaniae plerisque locis, omnes agri novales erant, et ad culturam, sub Francicis et Teutonicis Imperatoribus demum fuerint redacti. Pertinent quoque huc, res habitae pro derelicto: animalia scilicet errantia, et bona, quorum dominus nescitur. Camill. Borell. de Magistrat. 4. cap. 12. Ac etiam thesauri dimidia pars, inventi in loco Sacro, religioso, publico, aut fiscali. Arumae. decis. 1. Camman. 8. thes. 22. Heigi. part. 1. quaest. 13. ad fin. Freher. 1. parerg. cap. 4. Hucque pariter referri potest naufragii ius. Camman. 8. thes. 22. Kirchn. disp. de Rep. 16. corol. ult.

57. Proferuntur quoque in cap. unic. quae sint Regal. in usib. feudor. inter Regalia (hoc est, inter ca iura, quae olim Imperatoribus in civitatibus Italiae competebant; et cum oblita quasi essent, a Friderico I. iterum resuscitata, fiscoque


page 80, image: s080

Imperiali vindicata fuerunt: (ut iam supra dixi) reditus Piscationum, fluminumque: Noe Meurer. im Jagrecht/ part. 4. et 5. ac 7. Rauchb. quaestione 22. Metalli item sodinarum, Heigius 1. quaest. 3. Salinarum, Picariarum, etc. Dassel. consil. 2. Bulenger. de vectigal. cap. 16.

58. Variant autem ea iura, pro ratione saeculi, et loci. Et sic in Anglia, ususfructus pupillarium bonorum, pertinet ad Regem: La noble garde vocant. Multis itidem in locis, pro iure Regali habetur Ius venandi: Die Fürstliche Obrigkeit/vnd Wildban/ Pruckman. §. venatio, cap. 1. Heigius part. 1. quaest. 15. Meichsner. tom. 2. lib. 2. decis. 2. ut et Iurisdictio fluviatica atque marina; de qua Deo dante, infra dicam, cum de Iure rerum agam. Politici tamen monent, non facile REgalia esse introducenda: Thesoro politico part. 1. fol. m. 26. Nec dicatur de Principe bono, quod Satyra 4. Iuvenalis:

Quicquid conspicuum, pulchrumque ex aequore toto est,
Res fisci est, ubicumque natat.

Quamvis potestas, nova regalia introducendi, summum Ius Maiestatis exsistat, cum ea ex deopoti/a aut universalium rerum dominio procedat. Ioach. Stephan. 3. de iurisdict. c. 8. num. 28.

59. At quia Reditus ordinarii, sive Camerales, atque Fiscales, publicis sumptibus plerumque vix sufficiunt, inde nova vectigalia instituere, aut vetera augere, extraordinarias item indicere collationes, sive collectas, vel etiam tributa


page 81, image: s081

exasperare (si nempe ea, quae ad salutem publicam necessaria, aliter procurari haud possint) de summo Imperio esse, et ad Regalia Maiestatis referri debere dicunt. Sixtin. de Regalib. 2. cap. 6. et 14.

60. Ac etiam Angariae, et Parangariae, huc referri debent (Daß man mit Bägen / Pferdt/ Schiffen/vnd dergleichen/frohnen muß) et propter belli necessitatem, seu aliud repentinum negotium, indicuntur. 3. Reg. 5. vers. 13. etc. Sixtin. 2. de Regalib. cap. 13. Tusc. lit. a. conclus. 330. Adeo ut tempore belli, etiam navibus exterorum Principes utantur. Qui mos, et olim in Germania usitatus fuit. Lehm. l. 4. c. 22. fol. 366. Hucque pariter infero, Die Einquartirun: quod Ius in Iure nostro, Metata appellatur. Bornit. de aerario, 6. cap. 3. Molina de iust. et iur. disp. 665.

61. Verum operae quottidianae, Vngemessene/ alltägliche Frohn/ haud competunt vi iurisdictionis, sed ex deditio pacto: vel reservatae fuerunt ab iis, qui olim subditos suos, servilis conditionis exsistentes manumiserunt; aut tale Ius, praescriptione acquisiverunt, et instar cuiusdam Regalis usurpant.

62. Itidem, ut Collectas, aliasque exigere praestationes, Iuris est Maiestatis: ita quoque ad illud pertinet, concedere immunitatem atque vacationem. tot. tit. de his qui a Principe vacat. acceper. l. 10. C. novell. 128. cap. 1. Camman. 4. thes. 96. Quae tamen ita est moderanda, ne exinde aliorum onera augeantur.


page 82, image: s082

63. Sunt denique et in Republica adhuc multa, quae propter necessitatem summam, maximamque dignitatem, soli Maiestati reservata censentur. Et nempe, quemadmodum Maiestas poenas imponit: ita quoque distribuere praemia et honores, ad eandem spectat. Hucque pertinet Ius, Nobilitatem, Insignia et Dignitates conferendi; Bornit. de Maiest. cap. 20. et idem tract. de praemiis, cap. 3. Camman. disput. 5. thes. 7. Iusque equestrem nobilium ordinem dandi, Zu Ritterschlagen/ Papon. 5. de arrestis, tit. 4. arresto. 1. et 2. Doctores ac Licentiatos (quos Bullatos vocant) Laureatos Poetas, Tabelliones seu Notarios, etc. creandi: vel etiam Academias erigendi, ac Comites Palatinos designandi. Bacchov. ad Treutl. disp. 1. fol. 28. Vulteius defeudis, 1. cap. 5. num. 7. Bocer. 2. de Regalib. num. 161. Paurmeister. 2. de iurisdict. cap. penullt. Arumae. vol. 3. discus. 3. Est namque Maiestas non solum Iurisdictionis; sed et omnis quoque dignitatis, in sua Republica scaturigo.

64. Sicque Domini Territoriales, licet suis Scribis, Den Stattschreibern/ tale Privilegium concedere possint, ut eorum Instrumenta valeant, aeque ac si a Notario fuerint confecta (quemadmodum instatuto locali VVirtembergico, constitutum invenitur) hoc tamen solum tum locum habet, si in territorio eiusmodi Legem sancientis, Instrumentum esset factum. Gail. 2. observat. 71. num. 13. Matth. Stephan. 2. de iurisdict. part. 2. c. 5. n. 7. Reiger in thesaur. iur.


page 83, image: s083

verb. Notarius. Sic quoque in Academia, ab Imperatore vel Pontifice tamquam univerfali Catholicorum Episcopo) approbata, Doctoreum qui assumunt gradum; ubique locorum pro Doctoribus agnoscuntur. Eamque ob causam Lugduno Batavis, status controversia movetur nonnullis in locis.

65. Hoc item respectu, Ius cudendae sive mutandae, aut etiam reprobandae monetae, eiusque valoris determinandi potestas (ita tamen ut a iure gentium nimium ne recedatur) competit Maiestati. Hinque nmumus, et numisina, a no/mos descendunt: quod in potestate sint Legis, et qui legibus dominatur. Unde et hodie Lega, vel Liga indigitatur gradus, et bonitas metallorum, in numis cudendis usurpata: quasi proportio lege constituta. l. 1. in princ. de contrabend. empt. Covarruvias in Collat. veter. numinismat. cap. 7. Et inde crimen habetur Maiestatis, sine authotarite publica condere monetam. l. 2. C. de falsa moneta. Etiamsi ea sit Iusta, et ponderis aequi. Camman. 6. thes. 45.

66. Monetali Iuri, geminum est mensurae, ponderum et ulnarum Ius. l. 9. C. de susceptorib. lib. 10. Borell. de Magistrat. lib. 3. cap. 15. Hinc et nudinae sollennes, ac celebrinores unius Provinciae, vel totius Imperii, a sola impetrantur Maiestate. l. unic. C. de nundin. l. 1. ff. eod. Sic et Stapulae, seu Emporii Ius huc pertinet inprimis. Mynsing. consil. 19. Sixtin. 2. de Regalib. cap. 3. num. 39. Daß man bey einem Ort mit den Waaren


page 84, image: s084

anfahren / vnnd selbige außladen muß. Ut et Ius generales postas comprobandi. Reichs Abschied zu Speyer/ de Anno 42. §. Vnd damit man auch jederzeit. Clapmar. de arcan. 2. cap. 21. circa fin.

67. At vero summa Imperii Iura, ita Maiestatis propria esse reputantur; ut individua sint, et communicari sine status mutatione, aut absque Rei publicae formarum mixtura, cum nemine unquam possint. Ego de appellat. cap. 2. n. 16.

68. Nihil tamen impedit, quin concessione superioris, ab aliis ea exerceri, vel etiam in Feudum recipi queant, Maiestatis sine diminuitione: Bornit de Maiest. cap. 14. tunc enim non Iure proprio, sed alterius beneficio quasi possidentur. Nec vere Maiestatis sunt Iura. Et ita Iurisdictio territorialis, quam habent Imperii Principes et alii Status, quaedam Regalia in se comprehendit.

69. Est et Regalium acquirendi modus praefcriptio: haec enim pro tacita concessione habetur. Bocer. de Regalib. cap. 4. n. 48. et seqq. ut et cap. 5. num. 7. Einsidel. cap. ult. num. 65. et seqq. Verum nec tum aliud praescriptio Ius tribuit, quam Regalium concessio expressa: nihilominus enim utrobique, superius id et Maiestati, cum Imperium ea largitione numquam cmprehensum: sed potius illa cumulative, et non privative (aut solum ordinaria, non simul absoluta potestas) translata; aut vero maius Imperium retentum putatur, quam quod


page 85, image: s085

concessum fuit; vel saltem recognitio reservata censetur. quod et monui alicubi supra. Et ita Bohemia, Burgundicae et Austriacae Provinciae, Sabaudia, Lotharingia, Italici Ducatus et Civitates, etc. adhuc Romano Germanici Imperii Maiestatem agnoscere tenentur. Nisi plenarai abdicatio, et immemorialis omnimodae libertatis usus probari queat: quem Veneti, aliique praetendere solent. Ac inclutae pariter Rei publicae Genuensi tribuunt, etiam Iureconsulti nonnulli Germani. Knichen in velitatione Apologetica. num. 40. et seqq.

CAP. III. DE IMPERIO, QUATENUS respectu numeri imperantium consideratur, generatim tractans.

1. DE Maiestate seu Imperio summo, non respectu eius, penes quem sit, sive de iuribus omni Imperio quae competunt, hactenus actum fuit. Nunc illud idem Imperium intuitu numeri Imperantium considerari, quasque diversitates varians Imperantium numerus pariat, disquiri convenit.

2. Residet enim personalis Maiestas, vel pens unum, vel penes multos; eoque


page 86, image: s086

nomine vel Monarchicus, aut vero Polyarchicus est status.

3. Quando vero dubitatur, ad quem, vel quosnam pertineat summa potestas, cumprimis ius imperandi, a ratione administrandi separari debet: quod et Aristoteles advertit. 4. polit. cap. 5. in fin. Nam et in domo, Personam Regis sustinet Familiae Pater: et nihilominus haut raro filii, imo etiam servi, in consilium adhibentur. Et sic, de imperandi capio ratione, quod Imperatores Theodosius et Valentinianus, humanum esse probant, si quid emiserit necessarium, quod formam generalem, et antiquis Legibus non insertam exposcat; id ab omnibus tum Proceribus Palatii, quam glorioso Patrum conscriptorum coetu, eantea tractari, et demum universorum consensum, Imperatoriae Serenitatis auctoritate firmari l. 8. C. de legib. Vicissim de Iure imperandi intelligendum est id, quod legis vigorem habent, si quae Principi placuerunt: quodque Romani Imperatores Lege REgia Imperium omne, omnemque potestatem obtinuerunt. l. 1. ff. de Constit. Princip. Sic et adhuc hodie Galliae. Angliaeque Reges, Parlamenta, Statusque suos convocant, ab iisque circa leges ferendas, et alia maioris, si quae usunt momenti, consilium petunt; cum tamen illud, eorumque maiora vota, haud sequi teneantur. Id enim eorum nihil decerpit Maiestati. E contra vero, ex sententia nonnullorum, Imperium Germanico Romanum, mixturam admittit:


page 87, image: s087

cum nempe inibi Comitiorum Recessus, ex conventione Imperatoris et statuum, habere videantur vigorem, eaque clausula, ab Imperatoribus iisdem soleat subiungi; Vnd haben Wir Vus mit vnsern gehorsamen Ständen/vnd Sie hingegen widerumb mit Vns/sich verglichen/etc. qua de re pluribus infra ubi de statu mixto, agam.

4. Seponenda sunt item in hac indagatione, Imperiorum Simulacra, vanusque libertatis splendor, qui interdum devictis, vel Rei publicae mutata forma relinqui solet, licet vera summaque potestas iis adimatur. Ratio autem gubernandi, nonnumquam in hisce simulacris; at vero Rei publicae forma, non nisi in ipsa vi Imperii consistit. Clapmar. 6. arcanis, cap. 5. Sicque primi Romanorum Imperatores, pristinos reliquerunt Magistratus, et schema veteris Rei publicae, non in totum immutarunt. Vim tamen Imperii, avidi sunt amplexi: ut suo loco dicam. Alibi simulacra Regia sunt, et non nemo Rex reputatur; qui est tantum Aristocratici Imperii, mixtive status Princeps: quemadmodum erant Reges Spartanorum, et etiam hodie quam multi.

5. Aeque etiam seponi debet, Titulorum splendor. Multi enim Principes et REges; Regnorum ac Ditionum, quas minime possident, retinent inscriptiones: eo tantum fine, ne ius, quod inibi habent, praescriptione aliqua amittant, earumque possessiones, animo saltem se retinere demonstrent.


page 88, image: s088

6. Imo sunt etiam Reges nomine, non re, qui puta, alium superiorem recognoscunt. Qualem esse aiunt Regem Bohemorum; qui Imperatoriam Maiestatem observat, et saltem quoad Electoratum, Imperii membrum exsistit. Sic et sunt Reges alii, quorum potestas est mixta, vel ab alio dependens; ut infra alicubi dicam; et faciunt notata Baldi, consil. 328. incip. quaeritur si REx Romanus, col. 2. vol. 1. Ubi inquit, utrum aliquis vocetur Rex vel Dux, nihil ad rhombum. Vicissim Reges unt re, quibus titulus Regius tribui haud solet. Et inde ubi aliquis invenitur, qui in Ducatu suo, tam magnam habet potestatem, quam in Regno Rex habere comperitur (ut est Magnus Moscoviae Dux) de uno ad alterum arguitur recte. Rudolph. de Ducib. Ital. num. 250. Ego de appellat. cap. 2. n. 3. Et huc pertinet apothegma Cosmi Florentini Ducis: a un Principe non conviene ambir l'eccellenza de titoli, sopra di altri; ma che deve contentarsi della possanza, in vece di titolo.

7. Quae autem forma Rei publicae, Civitati cuipiam optanda siet? discutiendum hîc esse videtur. Ac quidem aliqui, unius Imperatorium (propter imperandi facilitatem, frequentiam, et similitudinem Regiminis Divini) ceteris omnibus praeferre solent. Robert. Bellarm. lib. 1. de Christo, cap. 3. ad fin. et idem lib. 1. de Pontifice, cap. 2. et 4. Bodin. lib. 5. de Repub. cap. 4. et in Method. histor. cap. 6. Lipsius lib. 2. monit. polit. cap. 1. Arnisaeus doctr. polit. lib. 1. cap. 10. Alii


page 89, image: s089

multitudinis Imperium (cum naturale sit, ut quod omnes tangit, ab omnibus adprobetur) magis laudant: pro eaque sententia passim multa adducit Machiavellus, in suis discursibus. Et inde etiam statum popularem, proprie Rem publicam dici aiunt. Quin et ipsos maxumos Reges, eis, qui in liberis Rebus publicis excelluerunt, postposuit Cato Maior; Rex est, inquit, natura carnivorum animal. Neque eorum quemquam Regum, quorum fortunae praedicarentur, dignum esse, dicebat, qui Epaminondae, Pericili, Themistocli, Marco Curio, Amilcari, Barcae, etc. conferretur. Plutarchus in Catone. Cum vero Imperium populare, fere semper sit turbulentum: proinde regimen paucorum, seu Optimatum (cum aequissimum videatur, ut Optimi qui sunt, imperitent) arrisit. Schonborner polit. lib. 5. cap. 2. Samuelem etiam pro Imperio Optimatum propugnavisse, notat Iosephus antiquit. lib. 6. cap. 4. et vide eundem lib. 4. cap. 8. In thesi tamen mixtae Rei publicae formam, seu Monarchia et Aristocratia, ac Politia temperatam, prae reliquis excellere, non improbabiliter autumat R. P. Adam Conzen. 1. polit. cap. 21. nec ab hac sententia alienus est Robertus Bellarm. lib. 1. de Pontifice Rom. cap. 3. Sane in ca Imperii forma, integritati Legum, Iustitiaeque plenius cautum esse videtur: ubi nempe unus est Regens, et Director; sed alii adhuc, qui eum, ne peccet, prohibent, eiusque laudabiles conatus iuvent: et ita praeter Principem,


page 90, image: s090

Optimatum et Senatus valeat auctoritas; Civitatum tamen, atque aliorum ordinum nonnulla sit potestas.

8. Si vero non simpliciter, sed in hypothesi; hanc rem diiudicemus: nullam tunc Rei publicae speciem, alteri absolute praeferendam; sed ut Populorum diversi sunt mores, habitus atque ingenia; alii ita genti, vel uni genti diverso tempore, aliam congruere puto Rei publicae formationem. Late et optime R. P. Adam. Contzen. lib. 1. de Repub. cap. 14. num. 5. etc. Piccolom. de morib. rad. 14. cap. 8. assert. 4. Hancque prudentia Politica eidem adposite, et conformiter adplicat; omnibus simul circumstantiis consideratis. Et ita boni Politici munus est, non tantum praestantissimam, et omnium votis optandam Rei publicae formam contemplari; sed etiam eam, quam tempora, quam res et opportunitates, itemque mores Civium, perfici ac consistere patiuntur. Aristot. lib. 4. polit. cap. 1. Sicque Franci libertatem, Helvetii servitutem, non admittunt. Florentinorum licentia liberior, recte transmutata fuit in severiorem administrationem. Quidam nec libertatem, neque servitutem, plenam ferunt. Alii libertatem ignorant, et servi sunt natura.

9. Ac ita Res publica est, cum bene ac iuste, id est. ad publicam commoditatem; sive ab uno, vel pluribus ea geritur: ac cum ii, qui praesunt, quisque ad suum collimat emolumentum, et Imperio ad propriam abutitur utilitatem; iam


page 91, image: s091

vitiosa, aberransve, imo cadaver est Rei publicae, non corpus. Sed tamen Aristot. nimis evagari videtur, qui exinde Tyranni exstruxit definitionem; quod nempe omnis co nomine debeat insigniri, qui non communem fovet et spectat utilitatem: proindeque in Boccalini Parnasso centur. 1. ragg. 79. fere capitis discrimen incurrit. Quam vis enim coram Deo, hoc qui facit, Tyrannus exsistat: attamen si statim populus talem reicere vellet, pauca Imperia turbis carerent.

CAP. IV. DE MONARCHIA.

1. IMperium Monarchicum, primo explicare placet, eo quod omnium primum, in humanum genus introductum fuit: idque ea occasione, quia Paterfamilias, in domo sua quasi Rex exsistit, ad eiusque gubernationis formulam, Imperia in mundo primo instituta fuisse videntur.

2. Imperium autem Monarchicum, tum vigere putatur, cum unus imperat, ceteri parent: cumque Leges Fundamentales, eius administrandi potestatem, non specialiter restringunt; licet vel iuramento, vel alia ratione, ad bene iusteque imperandum, Imperans adstringatur.


page 92, image: s092

Nam et omnis, qui Rem publicam regit ipso naturae iure, vique taciti pacti, illud facere tenetur. Arnisaeus de Maiest. lib. 1. cap. 6.

3. Quia vero ad essentiam Monarchiae spectare reputatur, ut unus rerum potiatur: quandoquidem REgnum non capit duos, et socium ferre, nec Regnum, nec taedae sciunt. Exinde subsequitur; Dyarchiam, seu Duum viratum, Triumviratum, etc. non Monarchias esse; sed exsistere potius species quasdam Aristocratiae. Quando nimirum Augustus, Antonius, et Lepidus, Rei publicae Romanae ius arripuerunt; aut in Imperio Romano vetustiori, plures Augusti, parilique iure imperitarunt; ut saepius factum esse, non inscriptiones solum Codicis nostri legum demonstrant: sed et cum Ludovicus IV. Bavariae Dux, et Fridericus Austriae Archidux, Imperium Romano Germanicum, ex pacto indivisim administrarunt; si fides est habenda Cuspiniano. in histor. Caesarum. Sane neuter inibi alterius Imperatorio tenetur, neuterque sine alterius consensione imperare potest; sed utriusque summa potestas, et ita neuter est Monarcha Bodin. 2. cap. 2. a princ. Itaque Imperii istius forma, nihil instabilius cogitari potest.

4. Non item Monarchica Rei publicae forma, tunc est; ubi duo, pluresve in una ditione commune Imperium habent: quod Gesampte Herrschafften/ vulgo vocamus. Gail. de pignorat. observ. 20. Hucque etiam pertinent die Ganerbschaften/ ubi unius Castri aut Oppidi,


page 93, image: s093

plures sunt Domini, vel heredes: quos quidam heredes Accelerantes vocant. Indeque Germanica haecce vox, vom gehen/ aut gahnen/ seu appetere, originationem habere putatur: licet alii illam a gemein (Propter communionem quae inter tales est) derivent, et dicant Ganbach alibi communem rivum appellari. vide Killingerum, tract. singulari de Ganerbinatu.

5. In casu autem condominorum, neutri in alterum Iurisdictio competit, licet impares respectu tituli exsistant. Et porro in eiusmodi ditione communi inter plures, haud maiora praevalent vota; sed contra regularem Aristocratiae rationem, potior est conditio prohibentis: et tamquam in re, quae plures, ut singulos concernit, omnium consensus necessarius reputatur. Surd. consil. 47. Betsius de pact. fam. Killing. discurs. 8. Schrader. part. 10. sect. 10. num. 8. etc. Ac insuper censent nonnulli, tali in communione, ad divisionem Iurisdictionis, Pagi vel Castri (tamquam rei indivisibilis) invitos cogi non posse; ac pariter subditos, ius contradicendi aliquatenus habere Tuschus lit. f. conclus. 151. Ego consil. 25. part. 2.

6. At si apud populos eos, qui femineum Imperium ferre didicerunt, quis Feminam, Regni alicuius heredem, uxorem ducat, individuam propter consuetudinem vitae; potestatem quoque perpetua unitas constituta, et ita Monarchia manere censetur. Hocque in casu interdum Femina ipsa regnat, et ex pacto admitur


page 94, image: s094

Marito imperandi potestas; ut factum olim in Anglia fuit, cum Philipp0us II. Rex Hispaniarum duceret Mariam; Angliae Regiam. Tubanus lib. 13. Quo casu eiusmodi Reginae, Reges etiam nominari possunt. Arumaeus vol. 4. iuris publ. fol. 236. b. Maritus autem est loco Augustae. AT vero si Rex et Regina, iunctim Imperium administrent; ut olim Ferdinandus Arragonius, cum Elisabetha Castiliana, et nuper Albertus Austriae Archidux, cum Isabella-Clara-Eugenia, Hispania, aut etiam, si Maritus imperitet solus: eo tamen in casu, Maritus maiestatem habere, minime putatur; cum eius potestas perpetua non sit; sed quasi Curatorio tantum nomine, Regnum administret: illudqueve mortua Uxore, Agnatis vel liberis, cedere cogatur. Quemadmodum olim Filiae Iohannae, Caroli V. Imperatoris Matri (Philippi Austri Uxori) Ferdinandus, post mortem praedictae Elisabethae, Castilianum Regnum consignavit.

7. Unius porro Imperium, duas formas habet; Regalem scilicet et Dominicam Monarchiam.

8. Regem vocant, qui plenum quidem Regnum habet (pambas1ilei/an vulgo dictam) sed tamen salva libertate subditorum, corumque bonorum proprietate. Et est hoc Imperium liberale, administratio9nisque domesticae regimen aemulatur. lib. 3. polit. cap. 11. et seq. Bodin. 2. de Repub. cap. 2. et cap. 3. a princ.

9. Et sic postquam populus Romanus, quasi


page 95, image: s095

ad Senium vergens, seu ut loquitur Lactantius lib. ult. cap. 15. ad alteram infantiam, revolutus, Caesaribus patrimonium suum regendum permisit; Am. Marcell. lib. 14. l. 2. §. 11. d. O. I. ac ideo L. Regia, omnem quam pridem habuit populus potestatem, transtulit in Augustum: tunc inibi Imperatores, summam potestatem obtinuerunt, Regnumque plenum effectuum fuit. Sicque errare videntur qui Romanum Principatum, non verum REgnum esse censent: nam sane ea Imperii forma, etiamsi ex Augusti, aliorumque bonorum Principum aestimetur institutis: haud tamen diverus a Regno fuit. Barcla. Contra Monarchomachos, 2. fol. 294. Ego de appellat. Cap. 8. sect. 3. Nam semper Kalend. Ian. ac qui post eum fuerunt alicuius pretii Impp. acta, et quae acturi essent ii, qui tum in vivis erant, omnia iuramento populi fuerunt adprobata. Lipsius ad Tacit. 16. annal. num. 39. in excurs. fol. 540. et qui dissentiunt, umbram sive simulacra, ex vetusta libertate reliqua, inaniter pro re, sive corpore amplectuntur.

10. Tale etiam hodie Imperium est Gallicanum: postquam nempe vetustiorum Ducum, Comitumque, Nortmaniae scilicet, Britanniae, Aquitaniae, Burgundiae, etc. ditiones, ac Imperium, in unius Regis potestatem coaluere. Barclai. in Icone animor. cap. 5. fol. 144. Et ita Ludovicus XI. iactitare solebat, sua potissimum opera effectum fuisse, ut Regnum Gallicanum quasi ex tutela, ad plenam Pubertatem fuerit


page 96, image: s096

redactum. Nam antea Regnum illud, haud parum Aristocratici Imperii admixtum habebat, Lehman. 2. cap. 4. Sed tandem Senatus ille, qui Regibus prius adesse consueverat (Parlamentum scilicet Parisiense, sive Curia colloquii et collationis, a Gallico parler dicta) in Iudicum curiam transmutatus; eiqueve omnis Regni procuratio adempta; et ad Rem publicam pertinentia negotia, consilio privato, seu d' estat, a solo Rege dependente, translata: et ita Imperium illud, Regnum plenum effectum fuit. Ego de appellat. 2. sect. 16. Proindequeve illius Parlamenti auctoritas, non minuit Regis potestatem: cum et invito illo, multa a Regibus gerantur, eique tantum competat votum consultivum. Hucque allusit Elector Moguntinus, apud Sleidan. 1. cum ait: Multi fuerunt olim in Gallia Principes, nunc autem in angustum eorum numerus est redactus. Nam Rexprope solus, omnia tenet. Animi fortitudinem Francisco tribuunt, sed ad Monarchiam ille spectat, etc.

11. Et etiam Castellanum, ac aliâ pleraque, imo omnia Hispaniae Regna, huius primae speciei exsistunt. Covar. pr. quaest. 1. Quamvis enim Arragoniae et Navarrae Regna maxime olim libera essent: honc tamen tamquam bello partum, absolute Regi Hispaniarum subest: et teste Petro Matthaeo, inter gloriosissima a se facta recensuit Philippus II. quod Arragonios in ordinem redegit; et iis, eminentia, quae antea habebant privilegia ademit, Magistratumque


page 97, image: s097

(qui Iustitia Arragoniae dicebatur, custosque liberatis erat) abrogavit.

12. Est et idem in Anglia Status; Smith de Repub. Anglic. 2. cap. 4. et 5. nec ius esse videtur Ordinum conventui, sive Parlamento, praefracte Regi contradicendi, sed tantummodo dissuadendi. Marselaer. 1. de legat. fol. 130. Nam certe cum Nortmanniae ille Spurius, Cuilhelmus dictus, Anglicanum Regnum occupavit: id factum fuit vi: legesque tulit, nullas accepit. Selden. 2. Iani Anglorum.

13. Sc otiae quoque Regnum, Imperiis vere Monarchicis adscribit Rex lacobus, in oper. fol 187. ubi ait: Reges in Scotia, ante omnes Ordines seu status in stitutos, ante comitia ulla celbrata, legesque latas fuisse. Et ita leges a Regibus, non a legibus Reges institutos. Regem esse dominum omnium bonorum directum; et quoscumque possident subditi agros, esse ipsius, tamquam supremi domini feudi. Plenum itidem Regnum est, in Florentino Ducatu; quale plerumque subsequitur armis oppressam libertatem.

14. Dominica vero Monarchia, tunc intelligitur; cum Princeps sibi subiectis, ut paterfamilias servis imperat; et ita simul corporum ac rerum dominus exsistit: aut ubi tam rigidum imperium in subditos cogitur observare, qualis Duxbelli erga milites suos necessario usurpat. Et tale quidem imperium, Barbarorum ingenio, atque inclinationi, inprimis conveniens est;


page 98, image: s098

quos utpote Aristot. in pol. non uno loco, naturâ servos appellat. Et qui ideo serviliter sunt tractandi, ac cum cedere nolint ferulae, ferrea virga sunt regendi.

15. Taleque Imperium describitur Daniel. 5. vers. 19. Quos volebat, interficiebat, ac quos volebat, humiliabat. R. P. Adam. Contzen. 1. polit. 15. num. 3. Eiusmodi item Imperium illud esse videtur, cuius iura seu mores, Samuel, 2. Reg. cap. 8. proponit. Quodque Romanis tam exosum fuit: et quod Assyrii ac Chaldaei, Persae item ac Aegyptii (inprimis postquam omnia eorum bona proprietatis iure, ad Regem pervenerunt, Cenes. cap. 47.) Parthi, aliaeque Barbaricae nationes consimiles, in usu habuerunt; eoque mediante, facilius vicinos subegerunt. Tale item hodie Saracenis iu usu est, omnibus puta Africae Regibus, et item Turcis: apud quos summus honotis titulus est, infimum sui Imperatoris mancipium indigitari. Hanc pariter imperandi formam, Mammaluci sive Egyptii Soldani, superiori saeculo; et etiamnum hodie Moscowitae, amplectuntur; qui Basilidis inauditam in aliis locis Tyrannidem, aequanimiter sustinuerunt; quorumque uxores, minus a maritis se amari credunt, si non rigide verberentur. Thesoro politico. par. 1. fol. 383. Paul. Odenbornius in Basilibdis vit. Usurpatur itidem Imperium hocce ab aliis gentibus, quae in Africa et Asia dominantur: puta Abyssinis (quorum Princeps Prestegan, quod idem est ac Apostolicus;


page 99, image: s099

ridicule vero a nonnullis Presbyter Iohannes indigitatur) Sinensibus (quos Lusitanica pronuntiatio, Chinenses, qui sibilum exprimere nequeunt, vocat) magno Magor. Res publicae Belgicae, ubi de India. fol. 127. aliisque.

16. Et usurpatur hoc Imperium a Regibus Senatu quoque, ac populo in provinciis devictis: quarum sane status, etiam sub Romanis satis durus fuit. Sic et Franci, talem imperandi rationem, in Alemanniam induxerunt: indque relique est servitutis quaedam species, in den Leibignen Leuten/ ut et in iis bonis, quae Schupfflehen vocant: quod in capite de servis dicam.

CAP. V. DE ELECTIONE ET Successione Regia.

1. CUM vero in Monarchia, tam Dominus quam Rex, vel nascatur, vel eligatur; nova iterum Monarchiae divisio exsurgit, quod scilicet quaedam electiva, alia successoria exsistit.

2. At quamvis in electivo Regno, prona via sit ad mixturam, summaeque potestatis temperamentum: cum nempe iis qui eliguntur, certa Capitula praescribuntur, secundum quae debebant regnum administrare.


page 100, image: s100

Quemadmodum hodie in Imperio Romano accidit, ubi semper antequam Caesar, vel Rex eligatur, Capitulationes conscribi solent; quibus is, qui eligendus est, se astringere, et aliquando summa potestas, limitari, determinarique solet; minime autem dici potest, Imperium electivum, ex se respuere absolutam potestatem; nam et vetustissimi Imperatores, quibus lege Regia absoluta potestas trbuebatur, a Senatu vel militibus eligebantur. Quo etiam intuitu, apud Sozomen. histor. Ecclesiast. 6. cap. 6. et apud Theodoret. in histor. Tripart. lib. 7. cap. 6. Valentinianus Imperator dicit, me ad imperandum deligere, O milites penes vos erat; sed cum iam a vobis sim delectus, vos qui meo iam Imperio subiecti estis, conquiescere; me autem, utpote Imperatorem, quid agendum siet, considerare decet. Sultani etiam Aegyptii dominice imperitabant, et nihilominus electio ibi, tam stricte observabatur, ut nec potuerit Principis praemortui filius, pervenire ad Regnum, sed alius ex legis neccssitate eligendus fuit.

3. Electio porro, sui quidem natura, praestantior censetur, cum nempe ea mediante, optimus sumi queat: ubi veto ius successionis viget sors vere caeca praevalet, et quandoque nativitas suggerit eum qui omnium minime idoneus exsistit. Attamen successio interdum tutior apparet, propter interregni in commoditates, et affectus electorum, vitiosamque et turbulentam eligendi rationem, quibus olim multa Regna,


page 101, image: s101

damna maxima sunt perpessa, Nec infrequens est, ut aliquid per se bonum sit; quod tamen habito respectu ad subiecti conditionem, inconsultum videatur adhiberi. ut late deduxi in tractat. de success. et elect. in princ.

4. Saepe autem dubitari, imo inter Regiam familiam et Ordines, controversia admodum periculosa oriri solet, an hoc vel illud Regnum electivum, num vero successorium exsistat? Et Hungari contra Ferdin. 1. Regem Romanum, ex pacto iureque hereditario (qua nempe Ludovici ultimi Regis Sororem, in matrimonio habebat) Successionem in Regnum praetendentem, tam obstinate ius suum urserunt, ut Turcicae perfidiae se committere maluerint, quam sceptris hereditariis eum potiri, ut ex Hungarica bistoria Stephani Istuanfi patescit. et tamen ex cap. licet, extra de voto apparet, Regnum Hungaricum iam olim Hereditarium fuisse.

5. Bohemis itidem in casu vocationis, ius eligendi Regis, indulget Caroli IV. aurea Bulla, cap. 17. et consentit die Bömische Landsordnung. Sed tamen textus ille ille ita est intelligendus, si Familia, quae semel ad Regnum pervenit, penitus intermoriatur: ea enim durante, gradu qui proximus est, excludi minime potest, ut operosissime Goldast. in tract. singul. de Bohem. deduxit.

6. Imperium quod attinet Romanum, illud ab Augusto, et dum Romae fuit, electivum, sub Francis, et apud Graecos, ut plurimum


page 102, image: s102

successivum erat: sed vero quamdiu est apud Germanos, Electivum exstitisse videtur. Unde Gunther. lib. 1.

Regibus est aliis, potiundi iure paterno,
Certa fides, sceptrumque patris novus accipit haeres.
Nos quibus est melior libertas, iure vertusto,
Orba suo quoties vacat inclita Principe sedes.
Quodlibet arbitrium statuendi Regis habemus.

7. Notorie etiam Electivum est Polonicum Regnum: Danicum vero ad successvum vergit: Suecicum autem ex electivo, artibus Gustavi Erici hereditarium factum fuit.

8. Veruntamen electiva Regna, triplicia esse censentur: primo etenim nonnumquam, ex omnibus eligitur Princeps, quae electio liberi voti indigitatur: nec ibi refert, Peregrinus, vel etiam ignobilis, in Regiam sedem introducatur. Et sic Poloni olim suum Piastum, agriculturae et mellificii studiosum, voto liberrimo elegerunt; ac a stiva et vomere, in Regni solium deduxere Primislaum Bohemi; ac Milites Romani, ullo sine generis intuitu, quandoque sumpsere Imperatores. Sicqueve Iustinus, qui Iustinianum adoptavit, Bubulcum patrem; ipseque Augustus argentarium habuit avum, patrem adstipulatorem: Cic. epist. ult. ad Q. Fratrem.

9. Interdum (secundo) ex certo hominum genere, sumitur Rex: et ita olim in Israelitico Regno alienigenam eligi, ab ipso Deo


page 103, image: s103

prohibitum fuit. Deut. 17. v. 15., Ac pariliter ad fastigium Romano Germanici Regni, ob legem Imperii, ab Othone III. ut quidam putant, sancitam, non nisi Germanus evehi potest. VVindeck. in comment. de elect. c. 19. fol. 53. Arumae. ad aur Bullam, discurs. 2. thes. 3. et seq. Atquamvis post Fridericum II. Hispanus et Anglus, ante Rudolphum 1. ad Imperium vocati fuerint: hoc tamen factum est vitiose, et in Republica turbata, nec illi Imperio sunt gavisi. Quodque, Franciscus 1. Galliae Rex, una cum Carolo V. ad Imperialem dignitatem adspiravit; sique Sleidano fides adhibenda, adstipulatoribus non caruit, etiam inter ipsos Electores: hoc Gallicanae machinationi contra Imperium, adscribo.

10. Quandoque (tertio) ex domo Regia, necessario sumi debet Princeps. Et sic apud Abyssinos, mortuo Rege, haud proximum agnatum, sed qui magis idoneus Optimatibus videtur, Regem nominari, ex Alvaresio recenset Bodin. meth. histor. cap. 6.

11. Plerumque autem in omni fere electivo Regno Filii, proximorumque defuncti agnatorum (haud quidem ex necessitate) non exigua solet ratio haberi: et inde in Imperio Romano, tam Latiali, quam Germanico, quando id ad unam stirpem pervenit, diu apud eandem mansit; ut factum post Augustum, aliosque Imperatores, ut et tempore Othonum, Saxonum, Friderici 1. aliorumque Suevorum, inprimis etiam Austriae Archiducum. Huius etiam rei, stirps


page 104, image: s104

Oldenburgica in Danico Regno, documento esse potest. Sic et in Polonia, Iagellonica stirps ita honorata fuit, ut Stephanus Bathori cum ea conditione fuerit electus, ut duceret ex illa Familia Virginem, quamvis iam effetam: ac itidem Sigismundus Suecus, intuitu Matris ex eadem Familia descendentis, electus fuit.

12. Ubi nullae sunt electioni certae leges accurate praescriptae, nec ad paucos Electio est redacta; ibi plerumque turbae exoriri solent: ut olim Romae, in Suecia item ac Polonia saepius fuit sactum. Et iata electio legitima habetur, quae secundum leges, et instituta Rei publicae peragitur. Eaque ratione Electiva Regna, quo ad modum eligendi, multisaria exsistunt.

13. Et quidem in Imperio Romano, Electioni certum modum praefigit Caroli IV. Aurea Bulla: a Sigillo, aut Graeca voce boulh\ (quasi sit consultum, sive scitum) ita dicta. Et quidem septem Electoribus, plenarium ea tribuit Ius eligendi; quamvis Cutsemius in Saxonia Catholica, secus olim suisse, operose probare conetur. Nempe omnes Principes votum habuisse; post Officialibus primariis praetaxationem (ut loquitur Albert. Stadensis) hocest ius nominandi, salva confirmatione aliorum Magnatum, comnpetiisse: sed videri potest VVindeck. in tract. de Elect. qui optime haec explicat.

14. Pontificis Romani electionem olim perperam, et magno cum scandalo, Imperatores


page 105, image: s105

sibi adscripserunt: eoque nomine cruenta saepe in Italia (ab Henrico praesertim IV. Friderico 1. et 11. aliisque) concitata fuerunt bella. At eam soli nunc obtinent Cardinales, eaque prudenti, ac vere politico iudicio ita coercita est, ut in certo ac tumultuarie aedificato conclavi, frequentius per scrutinium, interdum etiam per adorationem, ut vocant, fieri soleat. Bellarm. de Clericis, 1. cap. 9. et seq. Mercure Francois tom. 1. ubi de electione Pauli V. Conclavis autem usum, Gregorio X. qui anno Christi 1274. imperitavit, attributi Panphinius in additionib. ad Platinam in eiusdem Gregorii vita.

15. Illud porro, quod successione defertur Regnum, in Hereditarium, seu patrimoniale, et Gentilitium, seu Legitimum vulgo discriminatur. Et quidem Legitimum, ad Feudi ex pacto. et pro videntia naturam accedit. Patrimoniale vero, Feudo hereditario simile exsistit.

16. Hereditarium enim, seu Patrimoniale dicunt, ubi ex Testamento vel eo non condito, ex causa intestati; sed habito tantum respectu ultimi possessoris, sicque hereditario iure transmittitur Regnum.

17. Legitimum seu Gentilitium vocant, quod Universae Familiae sive Genti confertur, et secundum Legem Regni fundamentalem datur. Sicque legitimus successionis intuitu habetur Principatus, ubi legis vel consuetudinis provisione, certae personae, non ut heredi, sed secundum generis vel sanguinis praerogativam,


page 106, image: s106

confertur potestas: quemadmodum, nunc vere ubivis receptum esse, Ludovicus Molina tradit, tract. 2. disput. 626. Quamvis etiam non pauca Hereditariorum Regnorum, tam in Hispania, quam in Neapoli et Sicilia, inveniantur exempla.

18. Et quidem, si iure hereditario deferatur Regnum, successor, defuncti (utpote a quo causam habet) praestare factum; et ideo omne aes alienum exsolvere tenetur; quod secus est, ubi ex lege, in ius Regnis succedi solet. Quamvis nec in Hereditario Imperio, prodigaliter liceat absumere Coronae bona. Et vicissim in Legitimo (quin et in Electivo) Regno ad solutionem obstrictus omnino est successor; siquid praedefunctus, necessitate urgente, utilitateve instigante contraxit, aut promisit; ut in causa Christierni contra Daniae statur, pro Marchione Brandeburgensi, respondit Schrader in consilils suis. Ne scilicet, qui fidem sequitur Principalem decipiatur; et etiam alias nemo cum Magnatibus contractum iniret.

19. Ex eademque ratione in hereditario Imperio, Testamento, vel simili alio, ultimi elogii genere, de Regno suo disponere, pro arbitratu arrogationeve aut adoptione, Filium sibi facere potis est princeps. Molinaeus ad consuet. Paris. §. 13. gloss. 3. num. 9. Intergrum itidem est Princiipi in hereditario Regno, libero quem velit voto, ex suis eligere filiis. Sicque Primogenito praeterito, Salomonem elegit David. l. 3. Reg. cap. 1.


page 107, image: s107

et parilia obviam sunt Exempla in Hispaniis; Anglia, Burgundia, et Sicilia utraque.

20. Proindeque propriatim pertinet ad hereditarium Regnum, axioma illud, quod suggerunt Interpretes Iuris: Principem, scilicet in testamento condendo, ad nullam iuris sollemnitatem astringi; sed sufficere, si modo constet, de perfecta voluntate. Sicque olim per annuli traditionem, Regna legimus translata: Fornerius 1. select. cap. 3. et ita Alexander Magnus, sexta decubitus die, praeclusa voce, exemplum digito annulum, Perdiccae dedit, eoque gliscentem amicorum seditionem sedavit: quasi et si non voce nuncupatus haeres, iudicio tamen electus videretur. Iustin. lib. 12. Hocque privilegium, cum non immediate concernat absolutam potestatem, etiam Germanis Principibus, competere videtur. argum. l. 31. §. 4 de legib. Ego consil. 273. part. 6.

21. Econtra Testamenti factionem, respuit legitimum Regnum. Et ideo inibi haud potst Pater scribere heredem, alterive, quam cui lex defert, relinquere Regnum, quamvis Ordinum consensus accedat. Et ita Carolus VII. Galliarum Rex, cum a proprio suo Patre, accedente Parlamenti scitu, successio in Regno Gallicano, Angliae Reginae adiudicata esset, ad mucronem gladii sui appellavit. Cirard. lib. 21. Passquier. 5. cap. 7.

22. Ut nec, si metus subsit, ne mortuo Principe, de Regia successione controversia


page 108, image: s108

suboriatur, dum vivit, definire potest Princeps. Sicqueve Henricus ultimus Lusitaniae Rex, non potuit cum effectu declarare, quaem debeat habere successorem: nec etiam Iudices vel Curatores constituere, qui hoc facerent post eius mortem: cum nemo queat ultra vitam imperitare, ut hoc late deducit Hieron. Connestagius in historia Coniunctionis Lusitaniae cum Regno Castellae.

23. Non tamen prohibitum censetur, etiam qui ex Lege est, successorem mente captum, prodigum, vel aliter ad imperandum non idoneum a successone removere: quod temen sine praeiudicio filiorum illius non idonei, intelligi debet; maxime si iam fuerint nati. Quemadmodum etiam Pater renuntiare successioni (Legitimae vel Feudali) sibi delatae nequit; eaque, re praeiudicium solum creatur, liberis nascituris. Nec potest ius constituere Primogeniturae, in detrimentum filiorum iam natorum.

24. Ascendentium suceessio, haud secus ac in seudis, Rosenthal cap. 7.. quaest. 14. num. 8. et 9. non hîc locum habet: nisi cum Principatum Pater aut alii ex Maioribus, prius obtinuerunt. Sic quoque Viduae Matres, filiis in Regnis a paterna linea profectis, nullo modo succedunt: quod et iure Romano veteri receptum suit. tot. tit. Instit. de SCto Tertull.

25. At vero tam in Legitimo, quam hereditarrio Regno (si pater non aliud constituerit in Testamento) Imperium uni tantum ex


page 109, image: s109

pluribus filiis cedit: nec enim illud sine status diminutione dividi, aut a pluribus administrari potest. Bodin. 6. de Repub. cap. 5.

26. Ac quidem ex communi gentium more, Primogenitus ceteris praefertur; et inde eius Legitimam, totum esse Regnum dici solet. Tiraquell. praefat. tract. de Primogenitura. per discursum. Quin et primogentito cedunt Regni incrementa (Provinciae puta noviter partae) dummodo illa Coronae unita, vel etiam viribus Regni suerint acquisita. Sic et Bombardae, Aulaeque supellectilia, et alia mobilia, sine quibus Regnum consistere nequit, ad Primogenitum spectare videntur: pariter ut instrumenta, pertinent ad fundum instructum. quod Bocer. in tractat. de success. feud. deducit.

27. Liberis autem natu minoribus, vel annuae Pensitationes, vel portio quaedam Regniassignatur certa; quam a Primogenito ut Feudum, vel aliter recognoscant. Galli appennage vocant, quasi ad panem et sustentationem datam. Pasquier 7. des recherches. cap. 18. ad fin. Ac sane ut crudelitas approbanda non est Turcarum, qui Fratres Regni incapaces, statim occidunt; ita quoque videre debet Rex, ne magnam nimis potestatem, auctoritatemque Fratribus concedat: et inde viam pernitiosam factionibus sternat.

28. Interdum secundogenitis separatae Provinciae dantur, si a Regno sint seiunctae: et ita ante aliquot annos, datum fuit Belgium,


page 110, image: s110

Serenissimae Isabellae. Ac suadent hîc Statistae; in Ducatu vel Comitatu, ubi ius viget Primogeniturae, haud omnes filios parilis dignitatios nomen usurpare debere: absonum enim est, Principem vel Comitem, absque Ducatu vel Comitatu esse.

29. Et etiam inter Electores, vigore Aureae Bullae, ceterosque Germaniae Principes, regulariter locum esse Primo Geniturae, pluribus deduxi in tract. de success. et elect. lib. 1. dissert. 6. Idque cumprimis Familiarum decus, et Imperii etiam incolumitas, exigere videtur. At certe apud Catholicos, media aptissima habentur secundo genitis commode prospiciendi, divisionemque impediendi; per Episcopatus scilicet Canonicatus, ordines equestres, etc.

30. Quin et magis est ut dicamus, eus, qui in Germania praetendit Ducatum, aliudve Feudum dignitatis dividi non posse, fundatam habere intentionem: cum id conforme sit Feudistici iuris sanctioni. cap. Imperialem. de probibita feudi alienat. per Frider. Imo etiam, ubi Ducatus in portiones distrahuntur, quandam fere semper inibi retinet Senior praerogativam: ut nempe Feuda conferat, Maiorem ceteris capiat portionem, etc.

31. Et quidem ubi in aliqua familia, ius Primogeniturae viget, ibi semper posteri primo nati, numquam ab aliis, ob aetatis praerogativam excluduntur. Sicque Filii primogeniti, si is ante Patrem moriatur, in locum Patris succedunt:


page 111, image: s111

nec a patruo praevertuntur. Primogeniti enim filius, ob spem im Patre radicatam, iureque repraesentationis, patruo potior exsistit. Arumae, ad auream. Bull. discurs. 4. thes. 5. Enenckel. de privilegiis parent. privileg. 3. cap. 1. num. 23. et cap. 4. per. tot.

32. Differt namque a Primogenitura Maioratus, sive Senioratus: ubi quippe aetate prior in tot familia, Castrum vel simile quid habet; idque non ad descendentem, sed ad seniorem semper agnatum transmittit: ut aliquando in Germania, et alibi fieri solet.

33. Primogenitus a nondum Rege procreatus, etiam nato post adeptum Regnum, praefertur: est enim tempore mortis, Filius Regis, ac quoque primogenitus; nec excludi debet filius a patris dignitate, quam is post eius nativitatem acquirit. Tiraquell. de primogenit. quaest. 31.

34. Deficientibus Liberis, defuncti frater succedit: vel eo haud superstite, Agnatus (linea, non gradu vel aetate) proximor. Quod et Duces Aldenburgenses contra. Vinarienses obtinuerunt. Peregrin. consil. ius tract. de iure fisci iuncto. Idque ex ratione iam antea dicta; quia nempe in Regno Legitimo, nativitas cuicumque dat ius radicatum, et ad omnes posteros transmissibile: quamvis Goldast, in suo Seniore, operosissime contrarium demonstrare conetur.

35. Et porro Successio Regia, datur in infinitum, etc. Sic et iam olim Bald. praedixit, Valesiis Borbonios successuros, etiamsi ultra


page 112, image: s112

decimum sint gradum. Quod et factum fuit, cum intermortua Valesia samilia, Henricus IV. post longam seriem ad Regnum pervenit.

36. At ab Imperii excluduntur successione (praesertim apud Christianos) extra matrimonialem complexum prognati. Sed vero Brabaricum plane est, quod Turcae, aliaeque consimiles gentes, inter filios Legitimos, et ex concubina prognatos, nullam differentiam agnoscunt. Pet. Greg. Tholos. 7. de Repub. 8.

37. Haecque naturalium remotio, eo usque extenditur, ut ne summus quidem, seu absolute imperitans Princeps, Filium naturalem, in praeiudicium Legitimi heredis, ad Regiam successionem habilem reddere queat nisi per nuptias subsecutas. Tholos. d. cpa. num. 12. et seqq. Ac ctiam in negotio Successionis Portugallici Regni, Rex Hispaniae, ipsi Pontifici, se non pariturum respondit; si Antonium nothum legitimare vellet. Connestagius in historia occupat. Portugallici Regni.

38. At vero succederet sorsan per mnatrimonium subsequens legitimatus, etiamsi id fieret in articulo Mortis; ac licet a viliori Matre editus esset. Sarmientus 1. quaest. illustr. cap. 6. per cap. 6. extr. qui fil. sint legit. et Novell. 12. circa fin.

39. Feminarum vero imperium, quamvis nec Divina, nec naturae Lege prohibitum videatur, eae tamen omnium fere gentium recepto usu, ab Imperii successione excluduntur. Non solum propter multas incommoditates, quae


page 113, image: s113

suboriri solent, si foremina obtineat sceptrum; sed et ne Regnum extra Familiam, aut etiam ad peregrinos pervenire possit. Hincque Femina remota, exclusi etiam censentur Masculi ex Femina descendentes. Castil. qq. cap. 2. et 4. Quia nempe insecta radice, infectum est omne id, quod ex ea succrescit.

40. Inprimis autem Galliae Regnum; non Patitur Foreminarum Successionem: idque ut aiunt, vigore samosissimae illius Salicae Legis; quae propterea Salica, quasi aulica, vocatur.

41. Regna tamen quamplurima inveniuntur, Hispanicum inprimis atque Anglicanum; ubi licet feminis locus pateat, ex Regni consuetudine singulari; nihilominus Masculo filio exsistente, succedere femina nequit, ertiamsi eo aetate sit maior. Andr. Tiraquell. quaest. 10. num. 8. Plerumque vero Agnatis ex latere, filiae praeferuntur: secus ac iun feudis. Nam Regnum, non nisi propter tranquillitatem, et in solatium Regis, liberis masculis carentis, ad Regias filias pervenire solet. Molina disput. 625. Sicque etiam nuper, Lotharingiae Ducis filia Patris successit, patruo remoto.

42 Et item Primogeniturae ius, pertinet ad Feminas quoque. Unde primogenitae Filia, matertera potior est; primogenitaeque gnata, secundo genitae filio quoque praefertur.

43. Atvero, si ultimus Regni ad Feminas transitorii possessor, in liberorum solitudine moritaur: tunc ad proximum ex Mascula linea


page 114, image: s114

descendentem; vel si talis non exsistat, ad Masculum ex femina prognatum; vel feminam, gradu proximiorem, successio spectat: iure tamen primogeniturae, et linearum praerogativa, ubique observari. Qua de re, insuccessione Lusitanica pluribus agunt Connestag. lib. 3. et Thuan. lib. 65.

14. Regni tandem successio, ut eo magis integra servari queat; Gentilitia pacta, et ex iis pactitii heredes sunt inventi: Erbeynigungen vocant; eorumque vigore, una Familia deficiente, altera succedit. Vide Nic. Betzium tract. de pact. famil. illustr. Et illa, licet re ipsa, separata sint a foederibus hereditariis, quae Erbverbrüderunge/ nominantur; seqpius tamen concurrunt. Est autem Familiae pactum illustre, inter Saxonicam et Hassiacam Domum; ac utrisque ea ratione coniunctus erat, et etiam cessit Hennebergensis Comitatus. Saxonica quoque Electoralis Domus, cum Marchionibus Brandenburgensibus, talem cognationem habet; hique cum Pomeranis et Megapolitanis. Fuit et olim consimile pactum, inter Austriae ARchiduces, et Bohemiae Reges, Luzelburgicae stirpis; eiusque vigore, Bohemia Austriacis cessit. Qua de materia videri etiam potest meus tract. de success. et elect. Regia lib. 1. c. ult.

45. Et ea porro pacta, interdum non reciproca exsistunt: quale est inter Austriacam et VVurtembergicam Domum. Omnino item atquo, regulariter, liberam impediant testandi


page 115, image: s115

facultatem: Imitantur quippe naturam familiae fideicommissorum; ac si admitterent Testamentum, plane elusoria essent; secus ac Bocerus de success. feudal. evincere conatur. Requirunt etiam ab initio Domini Beneficialis, aut si librum sit Regnum, Ordinum assensum.

46. At Regalis si stirps exstinguatur, situm est in Ordinum potestate, quem sibi velint eligere Regem, aut etiam possunt Rei publicae immutare formam.

47. Est et hoc notatu dignum, adprobationem et confirmatiionem Regis, haud necessario Electionem importare; sed et in successorio Principatu, locum habere posse. Est enim repetitio fundamentalium legum, sub quibus Regnum ab initio est constitutum. Quamvis Franco Galliae Reges, ante Coronationem, Regio titulo abstinere soleant.

48. Imo, non necessario, ad constitutionem Regis, inauguratio sive Coronatio requiritur, tam in successorio, quam in electivo Regno: et ita Clemens V. Pontifex Max. excommunicatione notavit eos, qui dicere sunt ausi; Pontificem non posse, priusquam fuerit coronatus, ea facere, quae post Coronationem. extravag. com. ult. Alphons. Modit. in §. lex est. dubit. 4. num. 7.

49. Summis autem Principibus, ante eorum excessum, num futurus designari possit, et debeat successor? in thesi vix determinari po test. Verum ex circumstantiis, casu eveniente,


page 116, image: s116

diiudicare debet. Insucceslorio sane Imperio, minorem res haec dubitationem habet: inibique frequenter filiis, subditi praestant iuramentum, quandoque tamen nec propriis filiis est fidendum. ut alicubi Boccalin. tradit. In electivo autem Principatu, Ordines cavere solent, ne designetur aliquis auctoritate solius Regis viventis, sed electorum scitu; quo nomine Ferdinando 1. Imperatori, controversia olim mota fuit. Sed nec consultum semper est ipsi Imperitanti, ut hoc fiat. Sol enim oriens magis, quam occidens adoratur. Indeque Elisabetha Angliae Regina, noluit declarare etiam legitimum successorem.

50. Quin et Filii, Successoresque Regii singularem et eminentem aliquem titulum habent, certae successionis notam; certos etiam proventus, et alia privilegia obtinent: et sic in Gallia, primogenitus habet Delphinatum Viennensem; indeque Delphinus: vel filio nullo exsistente, frater, vel alius proximus agnatus, kat) e)cokh\n Monsieur nominatur, Hispani Primogenitum filium vel Filiam, Principes, reliquos nominant, Infantes.

51. Disputatio autem est intricata: Num Regius Pater in liberos suos, habeat Iurisdictionem, eosque supplicio afficere possit? Ut fecit Filio suo Don Carolo, Philippus II. Sed cert e in Imperio Germanico Romano, tentari posset; Principes, Comites, Nobilesque, non habere iurisdictionem in suos filios, fratres, et. Verum eos censendos immediatos. Unde filii Principum, etiam suos Austregas habent. Frid. Mindan. lib. 2. c. 19. ad fin.


page 117, image: s117

52. Huc pertinet etiam ius Romani Regis, qui mortuo Imperatore, sine ulla electione succedit. Aur. Bull. cap. 4. Estque is, vivente etiam Imperatore, perpetuus Romani Imperii Vicarius, a Lege, hoc est, electione et consensu tacito Statuum Imperii, ordinatus: quiideo, Imperator si absit, non solum nomine Caesareae Maiestatis; sed et proprio notu, aliquid constituere potest. Barth. Musc. de success. anomal. fol. 49. num. 98. Thom. Michael disput. de iurisdict. thes. 28.

53. Principatus electivus, ut Interregnum, ita successorius, nonnumquam tutelam habet: Utrobique autem cautiones quaedam adhiberi debent; ne scilicet illic Res publica intereat, et in Anarchiam transeat: hîc vero, ut non heredi legitimo adimatur. Interdum enim Tutores, non satis suo nomini respondent, sed tollitores sunt, quo ad effectum: ut ait Alber. in l. ff. de tutel. Ac etiam alias ob rationes, nil periculosius existimatur Regno, quam si Rex sit minor. Pasquier. 5. cap. 5.

54. Interregnum pariter, diuturnum vix esse folet, sed periculosis turbis subiacet: ut edocere potest Germaniae status, qui post Friedericum II. et ante Rudolphum 1. fuit. Hincque aurea Bulla Caroli IV. postea in troduxit Vicariatum; eumque certis familiis adscripsit: ut iam supra alicubi dixi. Ei autem, anlocus sit Imperatore vivente, sed extra Imperium versante? quaestio est anceps: ad quam vix affirmative responderi potest; haud enim Imperium tunc vacat.


page 118, image: s118

55. Tutela Regia, aliorumque Magnatum, tutissime Matri, cum prudenti aliquo Senatu, commiti videtur: magis quam Agnatis, aut Ordinibus regni. Lips. monit. polit. 1. cap. 4. Sed hîc pater, etiam prospicere filio potest per testamentum. At certe Caroli V. Austriaci tutelam, ex fide gessit Ludovicus XII. Galliae Rex, etiam hostis. Bellay lib. 1. des memoires.

56. Nec excluditur a tutela mater; etiam ubi feminae alias a successione removentur. Diversa namque ratio tutelae, et successionis exsistit.

57. In Electorali Romano Germanici Imperii dignitate singulari, haud alii, quam soli proximiore agnato, tutela et administratio adscribi putatur. Et hoc ideo ius, agnato proximiori, per testamentum auserri non potest: imo nec contutores dari possunt: quod in Palatinatu, varie disputatum, et libri etiam varii, hac de quaestione editi fuerunt.

58. Tandem propter incommoda, quibus obnoxium est Regnum tutelare, lege singulari, sui iuris efficiuntur, Principes plerumque, aliis de plebe, maturius multo. Et ita in Galliis, Caroli V. Pragmatica sanctione, aetas Regia anno 14. est definita. Pasquier 2. de Recherch. cap. ult. et lib. 5. cap. 5.


page 119, image: s119

CAP. VI. DE STATV POLYARCHICO generatim.

ET hactenus quidem Monarchicus Status, utcumque est, explicatus; nuc inspectio Poliarchici Regiminis succedit: quod iterum vel simplex, vel mixtum exsistit. Et quidem, ubi simplex est Polyarchia, ibi licet imperent plures, omnes tamen unius referunt vicem: et ita ibidem collectivus quasi est Principatus, omnesque, quibus clavus Rei publicae est commissus, univu subeunt vicem. l. 2. ff. quod cuiusque universitatis nom. l. Magistratus. 25. ff. ad municipal. Et qui Imperii participes sunt, non imperant, ut singuli, sed ut universi: sicque exercitium Iurisdictionis, et iuriufm Maiestatis, non est penes quemlibet in solidum; sed omnes, qui Imperii participes exsistunt, simul imperant, singulique oboediunt. Bodin. 2. de Repub. cap. 6.

2. Eth hinc, si quid deliberandum, decernendumve sit in polarchico statu, semper vota sunt numeranda; plurimumque suffragia, pauciorum praepollent. arg. l. 3. et 4. ff. quod cuiusque universitatis.

3. In hoc etiam statu, magistratus, seu Officiales, ab iis, qui numero Imperantium


page 120, image: s120

comprehenduntur, omnino distingui debent: hique plus iuris, illi vero plus dignitatis habent. Et in Magistratus ac Officiales quoscumque, idem ius exercere queunt Optimates, vel populus, quod in Monarchia Princeps habet. Officiales itaque, respectu singulorum, obtinet auctoritatem; subditi sunt ratione collegii, penes quod est summa potestas.

4. Indeque non propterea Monarcha nominari potest, si in Polyarchico statu, unus, dignitate et experientia prae ceteris pollens, constituatur; qui maiorem aliis Magistratibus habeat potestatem: ut in Republica Veneta, nunc est II Doge, ac in Genuensi; Dux. Qui quidem Rectores et Exsecutores, summique Magistratus sunt; minime vero Principes absoluti: etenim ut loquitur Caesar Contardus tract. de momentanea possess. limitat. 22. num. 15. et seq. Dux Genuae et Venetiarum, praeeminentiam habent potius Dignitatis, quam Dominium.

5. Et porro quandoque opus est, praecipue tempore motuum bellicorum, aliisque temporibus periculosis, ut in Polyarchico etiam statu (ad tempus) unus dignitate et experientia prae ceteris pollens eligatur; qui quasi Monarchae, ad quem omnes respiciant, teneat locum: Aerod. 2. rer. iudic. t. 16. cap. 4. Talesque apud Israelitas suerunt Iudices, quos perperam vocat Monarchas Iosephus, rectius Cardin. Bellarm. eos quasi Proreges fuisse ait. lib. 1. de Pontif. cap. 2. His similes erant, Graecorum Aesymnetae, Dn.


page 121, image: s121

Contzen. 1. cap. 15. num. 5. Hodie Auriacus Princeps, in Belgio, etc. ut iam supra alicubi dixi. Pariter in Republica Romana Dictatores plenam habebant potestatem; sed non perpetuam. Alex. ab Alexan. gental. dier. 4. cap. 23. Et Consulibus inibi, interdum mandatum fuit, ut viderent, ne quid Res publica caperet detrimenti: ubi magnam quidem, sed tamen finitam obtinebant potestatem. Sylla autem perpetuus Dictator factus; dicente Dionysio Halicarnassaeo lib. 5. ad fin. Primum demonstravit, Dictaturam Tyrannidem esse! eamque, quod is deposuit, soloecismum Politicum commisisse, aiebat olim Caesar; qui cum Dictator perpetuus creatus esset, eô ipso Rex factus fuit, licet nomen recusaret.

6. Porro, ratione numeri, simplex hicce Polyarchicus status, in species duas abit: Aristocratiam nempe, et Democratiam.

CAP. VII. DE ARISTOCRATIA.

1. ARistocratiam vocant, quando coniunctim pars civium minor, seu aliquot excellentiores; tam singulatim in omnes Optimates (qui nempe extra Senatum pro privatis habentur) quam in reliquos universos, summae potestatis ius habent.

2. Pro diversa autem eligentium ratione, duplex Aristocratia exsistit. Aut enim populus


page 122, image: s122

eligit (ut scilicet perpetuam habeant potestatem, quemadmodum in Electivo Regno Princeps) aut vero Optimates, loco vacante, alium substituere solent. Quandoque item, Optimates non fiunt, sed nascuntur: et ita Venetiis, Patricii omnes, Senatum ingrediendi ius habent. Kecker. disput. pr. 36. problem. 4. Vel etiam alia ratio eligendi observatur.

3. At ubi populus eligit Optimates, qui tantum temporalem, aut (ut saepius fieri assolet) annuam habeant potestatem; tunc Res publica democratica esse censetur: et ii Senatores, seu Optimates, Magistratus magis, quam Rei publicae capita exsistunt.

4. Est et diversitas Aristocratiae; in Imperantium multitudine, vel paucitate. Bodin. 2. cap. 6. Qua de re, certa regula dari nequit: modo non maior pars civium, ad Imperium, admoveatur; quod faceret Democratiam. Convenientissime autem Andreas Doria, Anno Christi 1528. in constituenda Republica Genuensis, viginti octo, Rei publicae praefecisse videtur: qui utpote numerus, nec magnus, nec exiguus nimis exsistit.

5. Respectu vero qualitatis eorum, qui eliguntur; rursus duplex est potentia paucorum. 5. polit. 7. a pr. Ac quidem oligarchiam vocant, ubi divides, vel genere nobiles, Rem publicam moderantur. 4. polit. 4. Nostroque saeculo, Oligarchiam Venetiis praecipue, et Noribergae (quae Venetiarum aemula) ut et Augustae conspicere


page 123, image: s123

licet: ubi tantummodo Nobiles, seu Patritii, ac divites imperant. Ac licet alicubi honestiores ex plebe, Senatus participes reddantur: hoc tamen ad Simulacra magis, quam quod Ius dominationis ipsis communicetur.

6. Quamvis etiam interdum Oligarchiae nomine soleat indigitari, is Rei publicae morbus, ubi pauci imperitant, et solum respiciunt commodum privatum: quia id frequentius a divitibus, et nobilibus fieri reputatur. Eiusque rei, in Helvetiis passim, et quoque in Germaniae nonnullis liberis Civitatibus (ubi olim fere, tantum ex equesstri dignitate ornatis, Senatus constituebatur, quem Ritter Raht vocabant) factum fuisse aiunt. Eoque praetextu Nobiles, multis e Civitatibus expulsi, vel Magistratu privati fuerunt. Lehman. 4. cap. 11. et 7. cap. 13 vide Chron. Alsatiae. Bernbard. Hertzogen / ubi ae reb. Argentinensib.

7. At Aristocratia (cum Oligarchiae opponitur) speciatim vocatur ea Imperii forma; ubi dignitate, virtute, et meritis maxime insignes (nullo habito respectu nobilitatis vel divitiarum) ad Imperium destinantur. 4. polit. 7.

8. Et talis mere Aristocraticus erat status, in Politia Israelis, sub Senioribus et Tribuum, familiaeque Principibus antequam Regnum institueretur: Iosuae cap. 22. vers. 14. Iudic. cap. 1. vers. 2. Sigon. de Repub. Hebrae. ubi Iudices, ut iam supra dixi, non Reges, sed Dictatorum erant ioco; qut quales Graecorum Aesymnetae. Nam et


page 124, image: s124

Gedeon noluit esse Rex; qui tamen Iudex erat. Iudic. cap. 8. Et erat ideo Bodin. 3. de Repub. cap. 7. num. 329. qui censet, in desectu Iudicum plane Anarchiam, aut cuiuslibet oppidi singularem, tum Rem publicam fuisse. Tribus enim universum, reliquas quandoque puniverunt: quod est indicium alicuius communis consociationis.

CAP. VIII. DE DEMOCRATIA.

1. DEmocratia, summum Rei publicae ius, penes populum, aut eius partem maiorem constitutum habet. Eaque politiae forma, a quibusdam speciatim, et absolute Res publica indigitatur. 3. polit. cap. 5. quia scilicet ibi omnia, maxime publica, seu popularia, aut populica exsistunt.

2. Populus autem cum divites, tum tenuiores, ac tam Patricios, quam plebeios complectitur. §. Institut. de iure natur. gent. etc. Indeque plebs, ubi plus potest, tum popularitatis species aberrans habetur; quam Laocratiam, vel Ochlocratiam vulgo vocant: qualis olim erat Romae, cum plebs a patribus secessionem faciens, Plebiscita sanciret, eaque Senatus, post approbare cogeretur. Talis quoque hodie forma, in nonnullis Helveticis civitatibus exsistit: ubi scilicet Nobilibus nulli committuntur Magistratus.


page 125, image: s125

3. Verum ??? [(reading uncertain: print blurred)] populus, rerum dominus quidem est; attamen honores et Magistratus, patriciis tantum confert; tunc Timocratia vigere censetur. 2. polit. cap. 3. Et ita primitus Romae, ante L. scilicet Canuleiam, Patricii tantum, ad honores, Magistratusque admittebantur: populo nihilominus universo, sua constante Maiestate. Alex. ab Alexand. Genial. dier. 6. cap. 24.

4. At duas species principaliores, Democratia habet; aut enim multitudini consultationes, et iudicia (nullo exsistente Senatu) aut vero Magistratuum solummodo eligendorum, corrigendorumque, tributa est potestas. 3. polit. cap. 7.

5. Et prior quidem species (quam liberam Democratiam vocare licet) omnes secundum numerum censet: et nec generis, virtutis, vel divitiarum diversitas, inaequalitatem ibi inducere solet. 6. polit. 2. Huicque Rei publicae formae, unica proposita est libertas, et Isonomia, seu aequalitas iuris: indeque ibi, frequentantur Agrariae leges; quae prohibent, ne quis nimis dives efficiatur. Ac Concio ibi omnia potest: non raro etiam novae tabulae extorquentur.

6. Hinc et in tali statu, Magistratus non tam utilitati communi, quam multitudini placere student: in eoque multum potest petulantia Oratorum, populique ductorum. Dn. Contzen. 1. polit. cap. 20. Quales olim Athenis Demosthenes, aliique complures fuerunt. Hisque similes sunt seditiosi Contionatores; quales superioribus annis in Lusitania erant, qui Philippo II.


page 126, image: s126

Regi Hispaniarum acerrime restiterunt; ac etiam in Rhaetia nuper, turbulenti Ecclesiarum Calvinisticarum Ministri, et in Suecicis turbis Praedicantes: qui populum inprimis contra Catholicos et Caesarem concitarunt, et Suecum ultra caelum Empyraeum extulerunt.

7. Haec autem Rei publicae forma, omnium prope iudicio vapulat; eo quod inibi licentia pro libertate habeatur: et ita subitis mutationibus obnoxia exsistat. Bodin. 6. cap. 4. Petr. Gregor. 5. de Repub. cap. 3. num. 14. etc. ac etiam 22. cap. 2. Virique nobiles et egregii, licet innocentes, per Ostracismum, aut Petalismum pellantur. Quod tamen propter affectatae Tyrannidis suspicionem, necessario quandoque fit, nec praeter rationem: praesumitur enim, etiam optimum velle dominari, si possit; multique in rebus vilioribus probi, conscientiam violant, Regni causa. Hoc item delictum tale reputatur, ut postquam iam perpetratum est, vix puniri queat. 3. polit. 9. Scipio Ammirat. dissert. l. 14. discurs. 3. Quo sensu et Catulus, de Pompeio olim dixit 5 esse quidem virum excellentem, et potime de Republica meritum, sed iam nimium liberae civitati.

8. Huius tamen exemplum, praebuit olim, ex parte etiam Res publica Romana: ubi semper populus summam habebat potestatem, ubi nullus fere civis morte puniebatur. Aclicet Senatus sua auctoritate, popularem licentiam, haud raro temperaret, multa tamen populus


page 127, image: s127

peragebat nimis licenter. Ex favore et pretio Magistratus distribuebat, nimiamque affectabat popularitatem, etc. Polyb. 6. histor. a pr. Paruta. 1. discurs. 1. Sed vero adhuc magis popularis fuit Res publica Atheniensis. Isocrates in Areopagit. Keckerm. tract. sing. de Repub. Athen. lib. 1. cap. 1. num. 8. Quae ideo postquam imperium suum in alios extendere voluit, illud domi amisit. Hîc porro idem status, et nunc apud nonnullas Helveticas civitates, et etiam apud Rhaetos viget. Guilliman. de rebus Helvet. 4. cap. 2. fol. 439. Sprecher. in Pallad. Rhaet. fol. 164. etc. Qui tamen per licentiam nimiam, pristinam libertatem, praeteritis annis fere pessundederunt; nec sua eam virtute, sed ope aliorum, qui ad id odio Hispanorum fuerunt instigati, recuperarunt.

9. Et quidem errat omnino Machiavellus, 1. de Repub. cap. 2. et Chabotius disput. lib. 2. cap. 4. aliique, qui censent; Rem publicam Romanam mixtam fuisse: inprimis propter Senatus auctoritatem. Sed vero summum ius, penes populum semper mansit, et iudicium etiam plebi, in Patres concessum fuit, ac Senatusconsulta, a plebe confirmabantur. Dionysius Halicarnass. lib. 7. cap. 60. Semperque in eo res Romana stetit, ut in populo potestas, auctoritas tantum in Senatu esse diceretur. Hincque passim Livius: Senatus decrevit, populus iussit, etc.

10. At Democratiae species posterior, quam adstrictam appellare licet, tum habetur, ubi populus quidem retinet ius summum; sed per


page 128, image: s128

Magistratus a se constitutos, omnia agit. Ubi populus ncscit se omnia posse, sed Legibus semetipsum devincit. Quod tum extraordinariam potestatem non tollit. Id quod ICC. quidam. Politices ignari, haud animadvertentes, maiorem Prinicipem in Monarchia, quam populum in Democratia, potestatem habere, absone prorsus assertant. Eamque Rei publicae formam, amplectuntur Genevenses, magnaque ex parte Helveticae, Hanseaticae, ac Imperii Romano Germanici Civitates immediatae.

11. Eiusque conspicuum etiam exemplum praebet, Resp. Belgii uniti. Ubi ab Ordinibus omnibus deputatorum consensu, qui Hagae Comitis sunt congregati, cuncta administrantur; iique ut plurimum post triennium, domum revocantur, et allii submittuntur: Ubb. Emmius iract. de urbe Groninga, fol. m. 180. Meteran. bist. bell. Belg. 16. fol. 64. add. Paul. Merul. in orat. Postbum. de natur. Batav. Reip. et Auct. tract. de init. bell. Belg. fol. 157. etc. Ex quo patescit, provincias illas, non foedere coniunctas; sed ita unitas esse, ut constituant Remp. unam. Et sane vel praecipuum caput criminum Barnefeldii, in eo constitisse aiunt; quod singulis civitatibus atque provinciis, ius Maiestatis singulatim attribuit: sicque Rei publicae unitae dissolutionem, visus fuit moliri. Multorum tamen iudicio, ea Res publica ad Conversionem appropinquat: cum auctoritas Patriciorum et Optimatum (sub eo praetextu, quasi Arminii dogma amplecterentur) a rerum


page 129, image: s129

gubernaculis fuerit remota; locusque ita pateat Demagogis. Principis item Auriaci potestas, nimis sit magna; militesque in eius quasi manu constituti videantur: nec dubium esse possit, quin ille Princeps, aliquid etiam patiatur humani, et altus quam excellens; Dominus, quam Officialis esse malit.

12. Prior autem Rei publicae species (libera scilicet) eo magis firma reputatur, quo propius ad hancce (adstrictam puta) accedere solet. Et ita Res publica Romana propter Senatus auctoritatem, maxime ad strictiorem illam appropinquavit. In Turbis vero Tribunitiis, admodum libera Democratia erat.

CAP. IX. DE STATV REI PUBLICAE mixto.

1. PErgimus ad Rei publicae statum mixtum. Quem quidam nullo modo dari, perperam propugnant; et tantum rationem gubernandi, mixturae speciem quandoque autumant praebere: cum tamen mixtus status, tunc vere exsistat, ubi ius imperandi ita est constitutum, ut mixturam inducat. Estque ratio Reip. administrandae, cum iure Imperii minime consundenda: magisque ius imperandi, quam ratio gubernandi


page 130, image: s130

intuenda, cum de forma Rei publicae volumus: iudicare: ut dixi supra c. 4. Et porro ex vulgato illo axiomate; quod Maiestatem communicari, Bodin. 2. cap. 1. eiusque asseclae negant, deduci non potest, mixturam haud dari. Sed hoc potius exinde sequi videtur; quod ubi Maiestatis iura, non sunt penes unum, nec penes paucos, nec etiam penes populum in solidum, et absolute; tunc nullo modo simplicem, sed mixtam Rei publicae formam esse. Clapmar. 5. de arcan. cap. ult. Cabotius 2. disput. 4. Petr. Andr. Canonhiero. 6. dell. introduzz. cap. 3. Late ego tract. de Rei pub. statu mixto, in princip.

2. Et differt Rei publicae forma mixta, a simplici polyarchico staut, in eo; quod in mixto statu, non est communicatio Maiestatis iurium aequalis, ut in polyarchia: sed vel proportionabiliter distributa. Fereque in tali Rei publicae formarum mixtura, una prae carteris eminere solet.

3. Status etiam mixtus, variationes quamplurimas admittit. Interdum enim separentur Maiestatis iura, et diversa, diversis Ordinibus attribuuntur. Interdum Maiestas cum Ordinibus eorumque deputatis; ex parte communicatur: Interdum etiam, praeter mixturam, aliter summa potestas temperatur.

4. Et sic in Romano Germanico Imperio, mixtum statum esse, quamplurimi etiam Catholici autumant. Dn. VVeizenegg. disput. de iure publ. cap. 7. Eoque etiam intuitu, apud Sleidan. lib. 1. in voto suo electivo dicit Moguntinus,


page 131, image: s131

Germanis retinendam esse Aristocratiam. Argumentum porro sumunt, ex Capitulatione, quae ab Electoribus, eligendo Imperatori, praescribi solet: et quam Carpzovius prolixo Com. illustravit: ex quaque apparere aiunt, non ita liberam nunc potestatem Imperatori dari, ut olim Augusto, et eius successoribus, Lex Regia concessa fuit. Insuper quia Electores, inspiciendi, et deponendi, eoque nomine libere conveniendi potestatem habent: inde vel eo nomine, Imperatores Maiestatem coarctatam, et quasi divisam cum Electoribus censent. Ut et ex eo, quod inibi quaedam Caesaris, Ordinumque communia, inveniantur, quae solius Caesaris cognitioni reservata reputentur, quaedam a Caesare aliena deprehendantur. Ut videre est apud Denais. in iure Cameral. §. Caesaris in Imper. eminentia, et seqq. Late Paurmeister. 1. cap. 6. ubi, in quantum Res publica Germanico Romana, a Monarchia declinet, et ad statum Aristocraticum accedat, quasi libripens ponderare praesumit.

5. Hac autem de re, quamvis non in Scholis, sed in Comitiis, et magnorum Principum secretioribus Consiliis sit disceptandum: non absone tamen, defendi posse videtur; omnia haec, secundum ius ordinarium vera esse: ratione vero extraordinariae potestatis (quando scilicet turbata est Res publica, et in casu necessitatis) rem aliter se habere. Ut nempe Imperator possit etiam Imperii Statum aliquem, Banno


page 132, image: s132

notare, vel quorundam tantum Ordinum consensu; si ob factiones, et bella civilia, reliqui nequeant convocari, et periculum sit in mora. Sicque Imperator, ordinarium processum negligere potest, propter occurrentem extraordinariam causam. Sic et eum solum, de feudis Imperii, cognoscere, ac quem velit, de Electorali feudo aperto, investire: Imperatorem item per Aulicum consilium suum, de causis, ex constitutione pacis Religiosae decidendis, iudicare posse, quamplurimi consent, et probant. Praesertim inscriptis, occasione negotii Donawerdensis editis. Sane si Ordines dissentiant, ac in duas vel plures abeant factiones; penes Imperatorem est potestas decidendi: ut exemplum habemus in Pace Religiosa, quatenus ea concernit, den Geistlichen vorbehalt. Et sane Protestantes, qui in hisce causis, potestatem decidendi adimunt Imperatori, nec etiam se votis maioribus accommodare volunt, in effectu hoc dicunt; Imperium Romanum, plane esse Anarchiam. Nam substantialis Rei publicae forma in eo consistit, ut sit summa alicubi potestas, quae omnia dubia, suo scitu, decidere possit. Sed his, quae ultra meum captum, nolo amplius morari Lectorem.

6. Ad hancce autem Imperii speciem, iure meliori referri videtur, Polonicum Regnum: ibi enim nobiles, magnam in Comitiis obtinent potestatem; et tamen auctoritas Regis, cum elecuts est, in multis rebus absoluta videtur. Stattisl. Kirzistanowitz, tract. de statu Polon.


page 133, image: s133

Keckerman. disput. pract. ult. probl. ult. Chytraeus lib. 23. Chron. Mercure Franc. tom. 1. fol. 109.

7. Maiestas, mixtim communicata censetur; ubi Monarchia cum Aristocratia, vel Democratia; aut cum utrisque, ita permista invenitur, ut neutrius nomine indigitari queat. Puta, cum uni gubernationis praecipua, sed non soli commissa est cura: verum aliis (qui vel plebem, vel Nobiliores, aut utrosque simul repraesentant) eius aliquam obtinentibus, partem; vel inspectionem saltem habentibus, atque intercessionem.

8. Horumque munus, in eo consistit, ut Magistratum summum, in negotiis iustis, ope et consilio iuvent; in rebus iniustis, eiusdem licentiam moderentur. Eosque Ordines, Status, Consiliarios, vel Senatores Regni, les trois Estats; Politici Ephoros (ex usu Lacedarmoniorum) vocant: a)po\ tou= i)fora=n; quod ad civitatis salutem, oculos habeant intentos. Drusius ad loca Genes. cap. 92.

9. Sicque Monarchiae et Aristocratiae mixtura fuit, in Israelitico olim Regno, propter Synedrion, seu setuaginta Seniores, quos et Reges ipsi metuerunt. Schickard. de iur. Reg. Hebr. fol. 7. etc. fol. 90. etc. Ioach. Steph. 1. de iurisdict. cap. 7. num. 12. 17. etc. Cunaeus de Republ. Iudae. 1. cap. 12. 17. etc.

10. Ac fuit sane quondam Septentrionalium gentium, ab iisque constitutorum Regnorum, constans mos; amare libertatem, nec Regibus permittere absolutam potestatem. Talisque


page 134, image: s134

etiam adhuc videri posset Hungariae status, ac etiam Sueciae. lib. 2. de Leg. Suecic. cap. 4. 5. et 8. Daniae. Lauterbeckh im Regentenbuch. 1. cap. ult. Ubi Palatini, vel Seniores Regni, Regibus adpositi conspiciuntur. Ad eamque formam, olim etiam Bohemicum Regnum inclinabat. Boheimische Lands Ordnung vnd Landrecht.

11. Monarchia vero, cum Democratia, mixta fuit, Romae: posteaquam Servius Tullius, populo multa permisit. Alberic. Gentil. 3. de iur. bell. cap. 22. fol. 683. Ego de appellat. 2. num. 4. Ut et in Germania, Taciti aetate, quamplurimis in locis. Cluverius 1. cap. 38. et 40. ad fin. Lehman. 2. cap. 4.

12. Sed simul ex omnibus tribus formis Res publica apud Lacedaemonios constabat; adominantibus ibi Ephoris, et Senatui sua constante auctoritate, 3. polit. 10. Polibius 6. num. 4. Cragius de Repub. Lacedaem. cap. 4. Ut quoque in Arragoniae Regno, antequam illius libertas, a Castellanis opprimeretur. Ibi enim olim communi Concilio, Regem creabant, hominemque inducebant, quem Rege maiorem, ac potentiorem communi populi decreto sanciebant; tandemque Regem his affabantur verbis. Nos qui valemos tanto come vos, y Podemos mas que vos, etc. vos eli imos Rey, etc. Hottom. in Francogall. cap. 12.

13. Status Rei publicae ex Aristocratia, et Democratia mixtus habetur; in quo ita imperant Optimates, ut simul quoque Imperii particeps


page 135, image: s135

populus exsistat. Id quod hodie in plerisque urbibus maioribus contingit: ubi Mercatores et ditiores cives omnes participes quoque esse cupiunt rerum gerendarum. Keckerman. politic. 2. cap. 5.

14. Statum itidem mixtum agnosco, ubi Maiestas Legibus fundamentalibus, non quo ad constitutionem solum: sed et ratione administrationis coarctatur; certaeque imperandi praescriptae sunt Leges. Unde Imperium illud kata no/mon, seu legitimum, non uno loco ab Aristot. indigitatur. Et ita in Belgio semper usitatum fuisse fertur, certis privilegiis, rituumque formulis, adstringere Imperantes. Meteran. passim, praecipue lib. 14.

15. Leges et privilegia haecce, multiplici sepimento circumvallantur: nempe vel iureiurando (in certa capitula concepto) vel adposito custode libertatis, aut Ephoris, vel eo pacto, ut liceat in casu contraventionis, Regem Imperio, indignum pronuntiare; eique tamquam ipso iure; potestate sua privato, oboedientiam denegare: quam legem commissoriam Politici vocant. Et saepius etiam, maioris cautionis ergo, plures species mixtionis concurrunt: ac nempe iura Maiestatis, non solum dividuntur; sed et Ephori constituuntur, Legibusque, et Iuramento etiam restringitur potestas.

16. Porro initii ratione, Leges, qui absolutam coarctant potestatem, multiplices sunt: et eius intuitu, subditi in Pactitios (qui certa


page 136, image: s136

conditione sese dediderunt) Exemptitios (qui absolute prius subditi, maiorem postea libertatem acquisiverunt) et Privilegiarios separantur. Cluten. in fascic. quaest. 27. Brunning. disput. de universit. specieb. thes. 15.

17. Non tamen omnia privilegia statum faciunt mixtum; sed tantum ea, quae superioritati obsunt: et ita Legibus fundamentalibus accensentur, nec revocari possunt. Aliudque est exemptus atque privilegiatus Meichsner. tom. e. lib. 1. fol. 846. Ac etiam est vulgata traditio ICC. Principes gratiam et privilegia, per se, vel per praedecessores concessa, prout ipsis videtur, revocare posse. Rauchb. 2. quaest. 11. Maul. de homag. cap. 9. num. 105. et 124. Bocoal. 2. rag. 1. 6. et. 7.

18. Huc pertinet denique tractatio, confusarum potius, quam rite mistarum Imperii formarum: puta ubi separatae sunt iurisdictiones, ut scilicet unus hanc, alius aliam eius speciem habere comperiatur: ita tamen, ut neuter vere superior alterius exsistat. Quemadmodum Episcopi, nonnullique Principes, in vicinis, liberisque civitatibus, multa iurisdictionalia habent; non quidem iure superioritatis, sed potius ad exemplar servitutis realis. Leupoldus de concurr. Iurid. quaest. 12. Kyllinger. de Ganerb. discurs. 8. num. 9. etc. vide etiam omnino consil. Goeddaei in causa der Stadt Friedberg/contra jhren Burggraffen.


page 137, image: s137

CAP. X. DE IMPERIIS SUBalternis.

1. ADdenda nunc est alia divisio Imperiorum; qua quaedam absoluta, quaedam subalterna dicuntur. Botero. de ragion di stato fol. 2. Bornit. de Mai. c. 12. Eaque ratione, P. Busius disp. polit. 1. quaest. 19. et 1. de Rep. cap. 5. scribit Remp. omnem, respectu Imperii duplicem esse: supremam seu universalem; quae Imperio supremo, sine alterius recognitione constat (ac ita nemini, nisi immediate Deo subest) ac particularem, quae quidem ius Reip. habet, sed a superiori. tit. C. de iur. Reip. lib. 11. l. municipes, 14. ff. ad Muncip. l. 6. ff. de administr. rer. ad civit. pertinent. Et sic alteri, vel Principi, vel populo subiciuntur. Cuius etiam Maiestatem vere non comiter tantum (ut Clientes aliique consimiles, absque onere subiectionis) observant: nec solummodo alium maiorem, sed et superiorem agnoscunt.

2. Sicque Imperia subalterna, quoad subditos, fere absoluta, et eadem, Dominorum superiorum respectu, non absoluta exsistunt. Vicissim vero, a mere subditis Provinciis differunt in eo; quia quandam per se constitutam Reip. formam habent; quam mutare superior nequit: et etiam parum fere curat, quomodo Principes subalterni, subditos suos gubernent: modo se tamquam superiorem agnoscant. Rudolphin. de


page 138, image: s138

Ducib. Ital. num. 117. Alb. Gentil. disput. Regia, 1. fol. 17. Petra. de potest. Princ. cap. 2. et 3. Horumque Imperiorum subalternorum exempla, omni ex aevo, complura, Cabotius refert. 1. dissp. cap. 12.

3. Imperiis autem subalternis, primo aggrego Tributaria Regna: quae vel victa, vel aliam ob causam, alteri Libertatem vel potestatem, quam habent, acceptum ferunt, in eiusque rei recognitionem, vel pensionem aliquam numerant quotannis, vel munera mittunt. Ego de foederib. cap. 5. num. 18. Ut faciunt Turcarum Imperatori Gregoriani, vel Circassi, Fessani, Maroci, Tuneti, etc. Reges. Sicque tale tributum, est publicus canon, in recognitionem universalis, seu superioris cominii, quae datur.

4. Ab hoc autem tributo, simplex pensio, multum distat: quae nullam plane subiectionem indicit. Bodin. 6. cap. 2. Indeque quod Imperator Romanus in qualitate Hungariae Regis, Imperatori Turcarum, ne Provincias suas ac Regiones excursionibus divexet, annuam exsolvit pensionem, hoc ipso, non excidit absoluta Maiestate. Soranz. in Ottom. lib. 1. cap. 29. Dn. Lansius de Lege Regia, thes. 51. etc. Ego cap. 4. de apellat. num. 5. Ad subalterna quoque Imperia pertinent Feudalia Regna. Arnisae. de Maiest. 1. cap. 5. Ac talia sunt Siciliae utriusque, quae a sede Romana in Feudum recognoscuntur; et alia plura. Suntque Vasalli regulariter non subditi, sed liberalia servitia Domino praestant, militaria


page 139, image: s139

puta, quae et foederati sibi invicem debent. Et nec Vasallus crimen Maiestatis committit, licet Dominum offendat; sed solum Feudum perdit. clem. pastoralis, de sent. et re iudic.

6. Eiusmodi denique subalternorum Imperiorum, illustria nobis praebere possunt exempla Principatus, et alii status in Imperio Germanico Romano. Qui certe in suo territorio, liberam, et fere Regiam potestatem habent: ita ut id, quod in absolutis regnis Maiestas, hoc fere statibus Imperii, ius territoriale (Vulgo die Lands Fürstliche Obrigkeit indigitatum) permittat. Ziegler. §. Landsasser. conclus. 1. Haecque iurisdictio, territorio, tamquam nebula paludi inhaeret; cum eoque transfertur. Et constat ex Regalibus quibusdam; et omnimoda, ac etiam Forestali Iurisdictione. Late Knichen. tract. de iure territorii, per tot.

7. Hocque respectu dici solet, Imperii Ordines; ipsum imperatorem, in territoriis suis repraesentare: quod tamen exceptis iis, quae Imperatori, singulariter sunt reservata, intelligi debet. Thom. Michael. de iurisdict. thes. 25. multisque aliis insuper modis, territorialis haecce iurisdictio, ab absoluta differt potestate: imprimis quod Appellationes et querelae, etiam inferiorum subditorum, contra dominos suos, in Curiis superioris acceptantur. Imo subditi in Ordinatione camerali, suas singulares Austregas habent, cum dominos convenire volunt.

8. Suntque status Imperii omnes, Ligii


page 140, image: s140

Vasalli, et subditi Imperatoris, ac Imperii. Knichen. de iure territ. cap. ult. Ac ii qui non recognoscunt Feudi nomine, suam iurisdictionem ab Imperatore; vi tamen privilegii Imperialis, eam exercent: ut sunt civitates Imperiales, ac etiam Comitatus, et Principatus, si qui sunt allodiales.

9. Sunt porro subditi Imperii, qui non sunt status, quales certe in Italia exsistunt, civitates, et Principes nonnulli: de quibus Paurmeister. 2. de iurisdict. cap. 4. num. 52. ac num. 73. Ac item in Germania, aliqui sunt Imperio immediate subiecti; qui tamen non sunt status: ut Deo dante in tract. de iur. publ. Imper. Rom. dicam.

10. Status autem, ut quis sit, necessaria quaedam adiuncta habere debet; quae recenset Obrecht 2. de iurisdict. cap. 7. [1.] ut in Imperialibus diaetis, stationem obtineat, atque votum: [2.] ut in Matricula Imperii comprehendatur. Sic etiam territorialis iurisdictio, variis rationibus probatur. Meichsner. tom. 2. lib. 2. decis. 3. Scilicet per investituram, per diuturnum exercitium, etc.

11. Hique porro Status comitialiter congregati, in tria Consilia: Electorum nempe, Principum et Civitatum dividuntur. Electores autem, ut et Principes; vel Ecclesiastici (Archiepiscopi puta, ac Episcopi, etc.) vel Saeculares exsistunt.

12. Principum nomine, Archiduces, Duces, Palatini, Marchiones, Landagravii, et quidam Principes in specie ita dicti (Fürsten ober Gefürstete/) comprehenduntur. Et his quoque, immediate Comites et Barones accedunt; ut et


page 141, image: s141

Praelati atque Abbatissae immediatae. Qui tamen ex hisce duobus ordinibus sunt, non viritim (ut Principes) sed curiatim sententias dicunt. Bertram. et Arumae. de Comitiis, Lehman. in der Speyerischen Cronick/l. 7. c. 124. fol. 1016. §. vnd haben die Praelaten.

13. Liberae Imperii Civitates, sessionem et votum in Comitis (eo enim fine vocantur) ut ius territoriale, in suo districtu (eo ipso, quod sunt status immediati) habent: ut evici in discurs. de liber. Imperii civitatibus.

14: Idemque licet nonnulli de liberis quoque Nobilibus, Von der freyen Reichs Ritterschafft/in Francken/Rheinlanden/vnd Schwaben asserere audeant, ut dixi in discurs. de libero Ord. Equestri. Magis tamen est, ut dicamus: ipso iure, bassam tantummodo iurisdictionem, sive die Vogteyliche Obrigkeit iis competere: indeque illi antiquitus solum Vogtscherren et eorum statuta Vogtbücher indigitantur. Nec aliam iurisdictionem, sive den Bluthban aliter: quam singulari concessione Imperatoris habent. Et eos numquam in numerum statuum, neque particulari, neque etiam universali nomine, allecti fuerunt.

15. Equestris autem nobilitatis libertatem, in Franconia, Suevia, et Rhenano tractu quodque immediate imperio nunc sunt subiecti, ortum ex eo habuisse probabile est; quod Franconicus, et Suevicus ducatus (quibus ii nobiles ante absolute subditi erant) Imperio


page 142, image: s142

accreverunt. Et ita iam milites, ac subditi sunt Imperatoris, ut antea Landsassi erant suorum Ducum. Nolden. de statu nobil. Ego de discurs. de ord. Equest.