CUM de Republica, et ea, quae circa illam versatur disciplina, nobis sit dissertatio instituta; non hoc rite fiere posse videtur, nisi utriusque principia altius repetantur. Principium namque, dicente Platone, lib. de legib. in princ. plus quam dimidum totius; et qui bene coepit, non dimidium tantum; sed totum etiam, et omne verum, quodammodo complexus esse videtur. Piccolom. Eth.gradu 2. cap. 1.
2. Originem ergo civilis consociationis, ciusque administrationis, et gubernationis; Imperii item et subiectionis necessitatem, ex ipsius Naturae incunabulis evolvam: inprimis etiam,
anne, et quemnam locum inter alias Philosophiae partes, Politica obtineat doctrina? indagabo.
3. Omnium autem disciplinarum, complexum quendam, veteres statuerunt; easque inter se invicem, talem communionem habere reputaverunt, ut fere nulla perfecte sciri queat, nisi simul omnium aliqualis saltem cognitio adsit.
4. Hicque est decantatus ille disciplinarum circulus, seu orbis, quem Encyclopaediam vulgo vocant: quaeque methodicam, et talem, singularum artium atque scientiarum proponit institutionem, ut unius cognitio, an aliam pariter viam sternere, ac ad doctrinae perfectionem, iunctim omnes requiri videantur. In eaque Encyclica disciplina, prisci olim cuncti, qui adhuc hodie magni, et eruditi habentur, instituti fuere. R.P. Ludov. Cresollius, e Soc. Iesu, in theatro Rhetor lib. 4. cap. 5. Iohan. Vvovver. der Polymathia passim. Iul. Bell. in Hermet. Polit. fol. 115. ubi ait: Nos avidum prudentiae Politicae, ad apicem doctrinae, et Encyclopaediam hortamur: non ambigentes, totam sapientiam ex se ipso, humano intellectui parabilem esse, etc. Quo et intuitu, Ulpian. in l. 10. ff. de iust. et iur. Iurisprudentiam, Divinarum atque humanarum rerum notitiam vocat: Italique vulgari proverbio dicunt, Merum Ligistam, merum asinum esse.
5. Sed nunc, quemnam in illo circulo, seu orbe eruditionis, locum obtineat illa, de qua suscepimus tractationem? ut inveniamus (id
quod in cuiuslibet disciplinae traditione scire, omnino operae pretium est) notari primo omnium debet: Omnium artium, scientiarum, atque disciplinarum Principia convenire in eo; quod nihil agitur in humana vita universa, ut non Boni alicuius intuitu suscipiatur. Ad id enim, quod Bonum videtur, actiones suas omnes referunt universi, ut Aristot. 1. Eth. 1. et 1. Polit. 1. scribit. Nemoque Malum, ut malum, nisi per accidens apetit; tradente S. Thoma, 1. part. sum. quaest. 19. art. 9.
6. At hic ab omnibus, multifarie erratur: dum scil. vel [1] adpetitur adparens, sed salsum bonum: vel[2] ad id quod vere tale est, recta via non itur. Boet. 3. prosa 2. et per tot. et prosa 3. a princ. ut et 4. prosa 2. Exspectationem namque Boni, tamquam scintillam aliquam, mortalium animis insevit DEUS; inventionem vero abscondidit: ut Max. Tyrius scribit, dissert. 9. Et ideo scire maxime refert, quodnam, et quotuplex verum Bonum exsistat; ac item, qua ratione, ad illud perveniatur.
7. Ipsa Bonitas (Idea nempe ineffabilis. fons et scaturigo Boni vere perennis) DEUS est: qui quippe unicus vere, et per essentiam Bonus exsistit: Matth. 19. v. 17. Marci 10: v. 18 Lucae 8. v. 19. S. Thom. part. 1. quaest. 6. ac in quo omnia, quae Beatitudo continere videtur, unitissime unita inveniuntur. late Boet. 3. prosa 10. Et proinde summum hominis Bonum, ac eiusdem omni ex parte perfecta Felicitas, haud
aliud reputari debet; quam consortium Divinae naturae; 2 Petri 1 v. 4. seu fruitio, et unio cum Deo. Psal. 72. v. 25. et ult.
8. Ad hocce quidem Bonum, Natura primaeva, et incorrupta, Adamum olim sponte sua duxit: indequeve ad Imaginem DEI, conditus is pronuntiatur, Genes. 1. v. 26. et seq. Estqueve Imaginis conditio talis, ut semper similis sit prototypo: haud aliter, ac umbra in speculo adparens, cunctas lineas et colores corporis sui, exacte refert.
9. At vero bonum illud, funesto Adami lapsu amissum; et inde Mors (tam prima scilicet, quam secunda) praeter naturam introducta; et quasi ex Pandorae cistella, omnia mala, varii quoque defectus, tam in Intellectu, quam voluntate; orta; universumqueve genus humanum, commoditatibus multis temporalibus, privatum fuit. Genes. 3. v. 16. etc. Nam certe nuditas, quam in se Adam et Eva, post peccatum deprehenderunt; Genes. 3. v. 7. et 10. non intelligenda tantummodo videtur, de carentia corporalis tegumenti; sed simul de defectu omnium subsidiorum, quibus vita humana opus habet. Sic enim Rupertus, Tuitiensis, Abbas, lib. 3. de Trinitate, cap. 10. Cum, inquit, nudos se esse cognovissent, id est, cum se honore, in quo positi erant, et conditi, spoliatos, et iumentis comparatos, sine omni protectione DEI, nudatos esse animadvertissent.
10. Omnes quidem artes, scientiae, et
disciplinae, eo unice tendunt, ut quantum fieri potest, iliud iterum recuperemus, quod generi humano universo, abstulit primorum parentum casus: unde vulgo dici solet;
Theiologis animum, subiecit lapsus Adami,
Et corpus Medicis. et bona Iuridicis.
Sed tamen ad veri Boni fruitionem, mortisque aeternae abolitionem, veribus nostris redire nequimus. Quo et intuitu proditum videtur; Cherubim, et flammeum gladium, versatilemque, custodire viam Ligni vitae. Gen. 2. v. ult.
11. At amissum illud insigne Bonum, reparatum nobis iterum est, solummodo per meritum, seu mortem, et oboedientia Filii DEI, Domini, et Salvatoris nostri unici, Iesu Christi. Rom. 5. v. 12. et 19.
12. Ac item, ex Divina revelatione, non industria ingenii humani, cognitio illa salutis, in Mundum pervenit, Matth. 16. v. 17. Rom. ult. v. 25. et seq. (quo etiam respectu S. Paulus Rom. 10. vers. 17. scribit: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Christi) Eiusqueve fundamenta, adhuc in Paradiso exstantibus Adamo, atque Eva, monstravit Opt. Max. DEUS: dum missionem seminis Mulieris promisit, quae suo partu contritura sit caput Serpentis. Gen. 3. vers. 15.
13. Et errant ideo pernitiosissimum errorem omnes illi, qui Adamicum lapsum, et per eum omnia mala, inprimisque peccatum originale, ortum esse negant: aut viribus propriis, non soli
merito Christi, attribuumt salutis sempiternae restitutionem. Ut faciunt Ethnici, et Saraceni, ac (qui iniuria Christianorum nomen adfectant) Pelagiani et Photiniani. S. Synod. Trident. in decreto de Iustific. sess. 6. cap. 1. ubi habetur, quod nec Iudaei, peripsam literam Legis Moysis, inde liberari, aut resurgere potuissent.
14. Ac est quoque inter eos, qui Christum pro unico salutis nostrae auctore habent, de meriti eiusdem applicatione, controversia sat magna, et quae temporum nostrorum felicitatem turbat inprimis. Sola namque Fide; promeriti illius participes nos redi, moderni sectarii plerique (Lutherani scilicet et Calvinistae) putant. Catholici e contra, etiam opera adiungunt; et gratiam DEI, ad propia simul merita (veluti media, ad aeternam beatitudinem assequendam, a DEO ordinata) in adultis necessaria esse putant: ita tamen, ut principalior sit gra. tia DEI, quae permerita Christti nobis communicatur; quandoquidem ab ea dependent, merita nostra, ab eaqueve accipiunt vim, atque efficacitatem. R. P. Laymannus; Theolog. moral. lib. 2. tract. 2. cap. 1. num. 7: Et sic de eo utrinque constat, sine Fide, nec opera salvifica exsistere, aut vere bona. Fidem item, iustitiae esse Fundamentum; et Fidem quidem talem, quam nulla bona opera praecedunt, et ex qua omnia procedunt: ut loquitur S. Prosper. lib. 3. de vita contemplativa, cap: 21. Quam etiam rem, dilucide admodum explicat, Concil. Trident. d. sess. 6.
cap. 4. et seq. Ut et Balthasar Hagerus, in collat. Confess. Augustanae, et Oecumen. Concil. Tridentini, art. 4. fol. 35. etc. ac quoque Christophorus Maier. in 8. Fidei controversiis, controvers. 1. ubi initium salutis, non operibus, sed Fidei et gratiae Agni adscribit. consummationem vero eiusdem, ex dilectione et eius operibus, aeterna mercede coronandis esse ait; Christumque in Salvantem, et Iudicem distinguit.
15. Porro vero, ut sectarii, haec omnia, cum maxime urgentur, negare vix audent; ita Catholicis, cum iisdem, lis maxima est in eo. Dum illi vere, et proprie inhaerentem iustitiam agnoscunt; eaqueve nos formaliter fieri iustos tradunt; Hi tantum, imputari nobis aeternam Christi iustitiam, autumant, Unde Calvinus; in Antidot Concil. Trident. sess. 6. ad cap. 8. falsum esse contendit, ullam iustitiae partem, in qualitate, vel habitu, qui in nobis resideat, sitam esse. Quod figmentum satis refutat R P. Martinus Baecanus, in manuali controvers. lib. 1. cap. 16. q. 1. 2. et 3. ut et Balt. Hager. supra d. loc. §. 5
16. Sed ut sublime illud, ac spirituale Bonum (quodque in hac lacrumarum valle tantum incipit, ac in fidelibus aliqua ex parte quottidie reparatur; S. Thom. 1. 2. quaest. 5. ari. 3. et in futura demum gloria, omnibus suis numeris consummabitur: Matth. 22. v. 30. Philippens. 3. v. 1.) quaeque ad id proprie spectant, Theologiae constituunt obiectum. Ita adhuc aliud, multo tamen inferius est bonum, in vita animali, et
temporali commode degenda consistens: circa quod Philosophia, aliae que humanae adinventiones occupantur. Ratio namque humana; quamvis Mortem aeternam non potuerit amovere: paulatim tamen media excogitavit, quibus animae facultates, aliquantum restaurearentur. Invenit item subsidia alia multa, quibus vita saecularis instrueretur; et nuditas illa, ac indigentia, per lapsum inducta, ex parte contegeretur.
17. Philosophia ergo, quantum in hac vita fieri, potest, animae ignorantiam restituit: dum nempe praecepta tradit, quomodo non solum intellectus instruatur; sed et voluntas intra limites honestatis coerceatur, et prudentia conversationis acquiratur, simul et ratio, et discursus humanus informentur.
18. Et quidem Logica (quae organon scientiarum, et manus Philosophiae vulgo indigitatur) ut et similia alia Rationis instrumenta, ratiocinandi, disserendiqueve facultatem iuvant: ac scientiis atque disciplinis omnibus, amdiniculantur. Iohan. Talentonius, in thesaur. var. rer. 3. cap. 6. et 7. Intellectus vero perfectionem intendit, eumve occupat in primis Theoretica (seu contemplativa) Philosophia; per Physicam, Metaphysicam, et Mathesin. Tandemque Philosophia Ethica, seu moralis (quae Practica vulgo dici solet) voluntatem instruit; per Ethicam (ita in specie dictam) Oecumenicam et Politicam disciplinam.
19. Quod vero attinet alias disciplinas,
artes, atque professiones, quae corporis principaliter intendunt curam (ut est Chirurgica, Medicina, etc.) at pariter aliae quam plures, quae Bona respiciunt externa, vitaequeve sustentationem (ut est Iurisprudentia, Mechanica, ars Militaris, etc.) ut et artificia viliora; illa, vel supra dictis partibus Philosophiae subordinantur, vel ex Physica fere et Mathesi, (tamquam ex abundanti scaturigine) deducuntur. Et item cunctae, Intellectum partim; partim principaliter occupant Voluntatem. Largitae etenim nobis sunt a DEO, duae modo dictae facultates, ut et corpus atque fortunas nostras tueantur, corporalemqueve occupationem ubique iuvent. Et sic in generale supra posita Philosophiae divisione; magis consideratur, quis agat, quam circa quid versetur.
20. At ut ad Practicam Philosophiam, tamquam scopo nostro propiorem, redeamus; sciendum est, quod Ethica specialis, erudiat hominis voluntatem, nullo habito respectu, ad ullum aliquem definitum vitae statum: sed quatenus homo, civis quidam est Mundanus. Quales multi ex prscis Philosophis fuerunt; qui nec boni Oeconomi (ut Soceate) neque Politici prudentes (ut Diogenes) verum cives tantum erant Mundi.
21. Domesticum statum instruit Oeconomia; moresqueve format, quatenus id ad domesticam administrationem; necessarium est. Non enim sufficit scire generalem in Mundo conservandi
rationem; sed et insuper requiritur, ut noscamus Domum gubernare: quod sane suas speciales habet rationes, Ethicae subrogatas.
22. Verum nec Ethice et Oeconomice, ad hominis voluntatem informandam, sufficientes reputantur: sed quia homo sui natura, animal maxime sociale, seu civile, eoque fine conditus esse videtur, ut in coetu aliorum vivat, ac ut charitatem (quam statim, ac in hanc vitam intravit, expertus est) vicissim aliis impertiatur: merito promde Philosophus, civilem communionem (quam vulgo Civitatem vocant; eo, quod plurimorum consciscat, et in unum cogat vitas) recte quoque instituere, cunctisque in populo, intuitu cohabitationis (quatenus nempe subditi sunt, vel Magistratum gerunt; aut etiam consilio, alique ratione civilem societatem iuvant; vel saltem hisce de rebus dextre iudicant) praecepta dare debet.
23. Sane non omnis Vir bonus (qualem Ethice format) vel industrius Paterfamilias; statim quoque fit bonus Civis, multo minus politicus bonus; ut nec omnis, qui se, domumque suam regere potest, bonus est miles, bonusque equiso: sed quaedam etiam singularis dexteritas requiritur, in Rei publicae administratione; quae Virum quoque optimum, Oeconomumve prudentem, laterepotest. Et debet bonus Civis, non Naturae solum, sed et Civitatis suae leges cognitas habere, iisque obedire. vide Piccolom. Ethic. grad. 10. cap. 2. Carnim. in Turri
Babylon cap. 12. et cap. 16. ac. 17. Eduart Westonum, in theatro vitae civil. et sacrae, 3. cap. 7.
24. Porro Civitatem instituere, vel etiam quomodo ea rite gubernari debeat, qui discere velit; is scire ante omnia necesse habet, quae sint illius causae, inprimis autem finalis. Tum media quoque ad illum finem quae ducunt?
25. At causa efficiens, et quidem interna, Civilis societatis; ipsa Natura, seu recta ratio, exsistit: eque ideo Societas, iuri gentium primaevo, merito adscribit solet. l. 2. ff. de iustit. et iure. Homo enim ita natus, et comparatus est, ut vivat in Civili conversatione, seu coetu aliquo communi. Unde Aristor. 1. Polit. cap. 2. eum omni ape, omnique animante gregali, civilius et urbanius animal: et qui non fortuna, sed natura alienus est a Civitate, aut qui in societate esse nequit, aut nihilo indiget propter copiam; illum aut improbum, aut homine praestantiorem, bestiam nimirum aut DEUM esse scribit. Ut ita ridiculi videantur Diod Sicul. 1. num. 8. Thucyd. lib. 1. ab init. Vitruv. lib. 2. et alii, qui affirmant; homines primum More ferarum, vitam degisse in silvis, et montibus oberrasse, donec a quibusdam, in coetum civilem inducerentur. Eminentiss. Card. Bellarm. de Laicis. c. 5. Pet. Greg. Tholos. 1. de Rep. c. 2.
26. Externa efficiens causa, sunt illi, qui Imperia condiderunt: ut Nimrod, Cyrus, Alexander Magnus, Romulus, Iulius Caesar, etc. Sed inprimis providentia Divina: quae (cum non
possit totus Mundus, una Civitas esse) populos varie dividit, atque se iungit: Imperia etiam constituit, ac conservat, et demum propter peccata evertit. Deut. 32. v. 8. et 9. R. P. Adam. Contzen 1. polit. cap. 5. et multis seqq. Unde etiam quilibet Populus, seu Imperium singularem suum Angelum Tutelarem, dicitur habere. Dan. c. 10. et ibi S: Hioron: in comment. et ad cap: 28. Eze. S. Thom. 1. quaest: 1. 3. art. 8. Theophil. Raynaud. in Theol. natural. distinct. 3. num. 126. etc. Pererius ad cap. 14. Cenes. fol. 517. Becanus scholast Theol. tom. part. 1. tract. 3. de Angelis, cap. 6. fol. m. 388. etc. Eugubin. Steuchus de pereune Pbilosoph. 8. cap. 9. Ego. discurs. de Rep. curanda, cap. 3.
27. Societatis vero civilis causa materialis est, Populi ad sui defensionem sufficicns multitudo. Non tamen hîc latifundia, personas aut moen a consideramus, sed civium omnium coetum, iuris consensu et utilitatis communione unitum, atque securatum. S. Aug. de civ. Dei lib. 19. et 21. Et ita que~admodum Elephas, non magis animal est, quam musca: sic et Imperium, verbi gratia, Hispanorum, non magis civitatis, aut Rei publicae meretur nomen; quam Ragusa (quae Urbs satis exigua est, in Albaniae littore constructa) aut in Helvetia illi Pagi, qui superiorem non recognoscunt, et nec moenibus cincti exsistunt. Paschal. de legat. 1. a princ. Bodin. 1. de Repub. c. 2.
28. Vivunt autem homines, in so cietate civili; non solum ut magis commode, in tali unione transigant vitam : sed et, ut simul
viventes, honestatem, aliasque virtutes morales, facilius exercere queant.
29. Et ita communio civilis, duos fines habet: [1] a)=, sive cui; publicam nempe salutem, 3. Polit. 4. (cuius ratione, singula civitatis membra, ita se curare debent, ut semper respiciant ad totum.) Et[2]ou(=, sive cuius; publicam nimirum honestatem: quae eo intendit, ut Iustitia universalis, seu omnium virtutum chorus; in civitatem introducatur: et ut scandala, et alia vitia, prohibeantur, impediantur, atque puniantur. 1. Polit. 2. et lib. 2. cap. 4. ac. 6. Ex hisque au)tarkei/a provenit plerumque, seu abundantia omnium rerum. Thom. Bozius. der ruin. gent. per discurs. R. P. Adam. Contzen 2. polit cap. 12. Politica item e)utaci/a, pax publica, at rranquillitas interna, decensque in statu politico honor. Hillig. ad Donell. 2. com. cap. 1. lit. A.
30. Licet vero ea rerum copia haut adsit (si puta hostis potens, vel aliud publicum ingruat malum) felix seu beata nihilominus Civitas est censenda, illos modo dictos duos fines, si Cives assequi conentur: ut de Numantia, in ipso etiam exidio pronuntiavit Florus lib. 2. cap. 8. Fere item semper, post calamitates etiam magnas, laetus subsequitur eventus, ubi studium commodi publici, honestatisque non languet.
31. Iuncti autem debent esse illi fines: nec sufficit publicum commodum procurari; sed et insuper est necesse, ut honestas minime negligatur. Ac proinde barbarae illae nationes
habentur, ubi etiam contra leges honestatis, publicum commodum promovetur; quod in Turcia et alibi etiam fit: et ralia ideo Imperia, nec vicini, neque item Cives, nisi plane servilis ingenii exsistant, ferre queunt. Ac audire hac de re iuvat, servum sapientem; qui ita apud Plautum ait:
Quid id quod vidisti, ut munitum muro tibi visum'st oppidum?
Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
Perfidia, et peculatus, ex urbe, et avaritia si exulant:
Quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio,
Septimum periurium. S. Euge. P. octava indiligentia.
Nona iniuria, decimum, quod pessimum aggressu scelus,
Haec nisi inde aberunt, centuplex murus rebus servandis parum est.
32. Indequeve in errore quoque magno versantur illi, qui bellicam potentiam, aut magnitudinem Imperii, pro fine civitatis habent. Aristoteles 7. politicor. cap. 14. et sequent. Isocrates ora. contra Lacedaem. Paruta 1. Dis cors. 1. fol. 23. Aut etiam cums Machiavello, omnia aestimant ex commodo status, statumqueve instar Idoli colunt; et ex ratione status, veram faciunt Idololatriam. Cum tamen, quicquid in Civitate geritur, quicquid deliberationis atque consilii suscipitur, id solum virtutis et honestatis
gratia fieri, ad hancque aliarum rerum usus, commoditatesque et oppurtunitates, et ipsa etiam salus publica, per se et primo dirigi debeat. Dn. Contzen. 2. polit. cap. 3. et seqq. Christoph. Ohemius de princ. iur. lib 5. cap. 1. et cap. 6.
33. Cum autem in practica vita, Civitatem practicam, nos deceat consectari, et ad practicum directam finem: patescit exinde, in limine offendere Bodinum, 1. de Republ. cap. 1. aut sublimiter nimis loqui, et quasi transcendere de genere in genus; Civitatis qui finemin pulcherrima, suavissimaqueve divinarum atque humanarum rerum constituit contemplatione.
34. Sed anne Religio civilis Consociationis est finis? Hoc sane censent Theologi fere omnes, qui Politica tractant. Inprimis PP. Societ. Iesu, puta Mariana, Rossaeus, Ribadeneira, in Institut. Princip. ac alii, ut Bozzius, de ruin. gent. lib. 1. Illudqueve dogma, invidiose traducunt, a Romano Catholica Ecclesia alieni: quasi eo ipso, hoc innuere velint Sancti illi Patres; quod haeretici Principes cuncti, sint Solio deturbandi, clamve ac palam, ferro vel veneno, a quolibet privato, e medio tollendi, iive populi, quos Pontifex Romanus, perperam de Religione sentire iudicat, nulla habita ullarum pactionum, ac foederum ratione sint debellandi: ut inepte colligit Keckerman. in praecognit polit. sol. 24.
35. Veruntamen primo hoc est sciendum; non deneganda esse gentium iura, tam antiquis
Populis, quam modernis, ex eo solo; quod erroneum DEI cultum habent. Quo intuitu etiam Card. Bellarm. 5. Pontif. Rom. cap. 3. scribit: Christum non abstulisse Regna iis, quorum erant; non enim venisse eum, ut destrusret illa, qua bene se habebant, sed ut perficeret. Ac ita nihilomnius (vel ipso Salvatoris nostri scitu, Matth. cap. 22. v. 21. etc.) nomen et iura Civitatis habebat omnino, etiam Idololatrica Roma, ac quoque cum Religio ibi, vel ignorabatur, vel opprimebatur.
36. Sed tamen, [2] Civitas Christiana, unice illuc tendit, ut Ecclesia S. Catholica foveatur. et nutriatur; utque in civitate, in omni castitate et pietate (quae scilicet veram docet, et implantat honestatem) vivamus. 1 Timoth. 2. v. 2. Quod quidem non ita est intelligendum, quasi introducendae, conservandae, aut etiam reformandae Religionis, et verae fidei ac pietatis media, ratio civilis suppeditaret: sic qui cura Divini cultus, proprie ad Imperium spectaret: ut inter Haereticos plaerique politici censent, qui vel Principes capita Ecclesiarum faciunt, vel iudi cium de Regligione, Aulae, vel Magistratui Politico adscribunt; et ita Ecclesiam, eiusque Imperium Hierarchicum, non satis a Civitate, civilique potestate distinguunt. Dominus Contzen 1. politic. cap. 16. etc. Religio vera, perficit magisque illustrat civitatem: sed tamen, si quis accurate rem perpendat, hominis magis, quam Civitatis finem esse Religionem, fateri cogetur.
Civitas etenim qua talis; finem suum assequetur, si vera Religio, domicilium tutum, inibi habere; et civilis coetus, ad sublimius aliquod bonum, quam quod humana prudentia suggerit, per verbum Divini annuntiationem, SS. Sacramentorum distributionem, ac si quae alia, ad solos Ecclesiasticos pertinent, tranquille duci queat.
37. Unicum tandem medium, seu causa instrumentalis, qua procurante, praedicti illi societatis humanae fines acquiruntur, ad illosque pervenitur; et ita formalis causa, ac anima quasi Civitatis, politicique corporis, est poli/tei/a, hoc est, Res publica, aut administratio civilis, sive legitima ratio imperandi et parendi. Quam in rem Divine Isocrates in Areopagit. est anima Civitatis nihil aliud, quam administratio illius; quae non minore, quam in corpore, anima effectus, producit. Videlicet haec est, quae de omnibus consulit; simul conservans profectum, simul nocivum devitans, Huic oportet et Leges, et Oratores, et privatos homines esse similes; et sic unumquemque agere, prout illam sit nactus. Hac depravata, nos nihil habemus pensi, nec solliciti sumus, quemadmodum redintegretur. Civilis haecce administratio (ut ait Seneca) spiritus ille vitalis est, quem tot milia trahunt; nihil ipsa perse futura, nisi onus et praeda, mens illa si subtrahatur. Lib. 1. de Clementiae cap. 4.
38. Quod enim Anima habentibus vitam,
hoc idem inanimatis praestat Harmonia; in corpore vero politico, seu Civitate, efficit recta administratio, et Concordia omnium illius membrorum.
39. Cum autem Res publica, seu politia, hoc est, harmonica illa concordia Civitatis; consistat in Imperii, et subiectionis recta ordinatione: exinde confectarium hocce deducitur rite; Regere, atque et subici,Naturae humanae, tum et Divino, in sacris Literis revelatio iuri, consentaneum omnino esse. 1. polit. cap. 5. Bellarm. de Laicis, c. 5. Molina de iust. et iur. tract. 2. dist. 26. et seq.
40. Adeo ut in statu primaevo, seu Innocentiae quem vocant; futura etiam fuisset Rei publicae quaedam forma: eo saltem directa, ut transgressionem inhiberet. S. Thom. 1. quaest. 96. art. 3. et seq. Bellarm. de Laic. cap. 7. Ego in praecognit. Polit. cap. 6.
41. Et ideo etiam post lapsum, imperandi et parendi haecce diversitas, apud omnes gentes, ratione utentes, peraeque invenitur; et eae, cuncta persecula, Imperium quoddam agnoverunt. Sic et in Indiae occidentalis, superiori saeculo primum pervestigatae regiones, nihil fere nobiscum, nisi aliquam Rei publicae formam, communem habuerunt. In America namque multae sunt provinciae, quae Rege carent; et Principibus ac capitaneis, a semetipsis, necessitate aliqua exigente electis (fere ut olim Israelitae Iudicibus) parent Pervanus ac Mexicanus tractus,
Reges habent; hîc electione, ibi legitima successione constitutos. Ioseph. Acosta histor. Indic. 6. cap. 11. Levin. Apollon. de reb. Peruvin. lib. 1. fol. m. 36. et seq.
42. Cyclopica itaque est eorum vita, inter quos obligatio est nulla, ubi nullus alteri obtemperare cupit; et iuxta Euripidem, in Cyclop.
a)kou/ei d' ou)de\n ou)dei\s2 ou)deno\s2.
Et nihil perniciosius reputandum est ea opinione, qua quidam Imperia tollendo, aut vituperando, Anarchiam, et per eam omnium rerum confusionem inducunt; ipsa Tyrannide deteriorem. Sane praestare censetur, sub malo Principe, quam sub nullo esse: eoque pertinet, quod de Nerva dicebatur, deterius esse sub eo Principe vivere, per quem omnia licent, quam sub eo, per quem licet nihil. Qualibet enim confusione, melior est ordo quilibet: estque anarchia omnem contra naturam, quia contradicit harmoniae. Unde in sacris literis, loco pessimi status refertur non semel; temporibus illis non erat Rex in Israele, quisque, quod rectum videbatur in oculis suis, faciebat, Iud. 17. v. 6. cap. 19. v. 1. cap. ult. v. ult. Quo et Lex illa Persica, apud Stobaeum serm. 42. respexit: quae iubebat defunctio Rege, ut liceret cuique diebus quinque facere, quod vellet; ac quia Pax publica turbabatur, subditi Rege denuo constituto, Leges et Magistratum revereri, et magnificare, maximique beneficii loco habere discebant. Sic quoque Sapientes Hebraei, in capitulis Patrum, fol. m.
42. dicunt; Ora pro pace Regni, nisi enim metus esset (id est, Matistratus) alter alterum devoraret vivum.
43. Et errant ergo Anabaptistae; qui Imperia detestantur, et perperam in eius locum, Oeconomicum substituunt statum (ad cuius quidem normam Domus, aut familia, vel etiam Monasterium, multitudo vero regi omnino nequit) Quique Magistratum a Christiano, illaesa conscientia, geri non posse asserunt. Quos egregie refutat Bellarm. de Laicis, cap. 2. etc. ac in Manuali R.P. Mart. Becan. Et potest vel ideo in Magistratu esse Christianus; cum non eo fine venerit Salvator noster, ut Imperia, ac si quae alia, naturae rectaeve rationi convenientia sunt, tolleret; sed ut mundaret, ac perficeret ea cuncta.
44. Errant similiter illi, qui Imperia meri iuris positivi, seu inventum humanum esse censent. Et quod Bellarm, 8. de Clericis, scribit: Regum auctoritatem atque functionem, non immediate descendere a DEO, neque ex iure Divino, sed duntaxat ex gentium iure: id ita est intelligendum, ut Imperium sit ex iure Divino; sed ratio imperandi, ex humano descendat inftituto: ut optime hoc explicat idem Bellarm. de Laicis, cap. 6.
45. Ex hactenus dictis, adstrui similiter potest; non satis reverenter, de Imperiis sensisse Bodinum; 1. de Republ. cap. 6. qui respectu causae primae, Imperia legitima esse concedit: sed si de causis intermediis quaeras, cuncta Imperia,
violentum initium habuisse, ac Rei publica causam efficientem, vim ac cupiditatem esse, censet. Sunt equidem Imperia nonnulla, a DEO irato: Oseae. c. 13. v. 11. Filesac. 1. select. cap. 9. Quae nempe haud procurant subditorum commoditatem, aut devictis provinciis imponuntur; ac pariter Regna quaedam, sortita sunt ortum praeter naturalem, seu violentum: sed tamen ex eo evinci minime potest, Imperia ex se, et per se, maledictiones, ac contra naturam esse. Nam et Matrimonia, haud raro per raptus, philtra, aliosqueve illicitos modos conciliantur, et saepius plus tormenti, quam adiutorii adferre solent: quae tamen nemo non Legi naturali adscribit. per. l. 1. ff. de iustit. et iur. Quin et Imperia violenta, ac scelere parta, nisi mox ad naturalem redeant imperandi rationem; potestatem vix tuentur. Paul. Orosius 3. cap. 20. ad fin. Bellarm. de Laicis, cap. 6.
46. Porro autem, cum per Imperium, Civitas seu Politicum corpus, quasi animetur; ac Imperia ideo sunt instituta, ut medio hocce, ad Civilis societatis fines perveniamus: Inde sequitur, non alium Imperii esse finem, quam qui ipsi Civitati est praefixus. Conveniens namque est, ut anima; et quod animae rationem in populo habet (Imperium scilicet) populum, tamquam politicum suum corpus, minime destruat. Instrumentum etiam omne, omnino debet regulari secundum suum finem: Estqueve finis, quasi de essentia Instrumenti. Aristot. 1. de anim, text. 18.
et 4. Meteor. cap. ult. Zabarell. tract. de constitut. scient. natur. cap. 32.. Sicqueve Imperii et Imperantium Scopus, non alius esse potest, quam institutio, directio et conservatio civilis Societatis; ac propagatio publicae salutis, et honestatis, civilisque felicitatis: quam ipsius civilis societatis finem, esse supra deductum fuit.
47. Pessimi item sunt Politici, qui Regentium solum commodum, eorumve utilitatem, ac affectus privatos pro fine Imperii constituunt. Aut qui Principibus persuadent; Bona a Subditis, haud alio iure possideri, quam olim Peculia a servis. Freher. ad Petr. de Andlo. 2. c. 8. fol. 187. Quod vero vulgo dici solet, Principes esse Dominos fundiarios, seu Grundherin / seye ihnen auch Grund vnd Boden zugehörig: id benignam admittere debet interpreationem. Nam certe aliud Imperium, aliud Dominium; Rexqueve director, magis quam Dominus exsistat: Bornit. de Maiest. c. 12. fol. 103. alias enim abutendi etiam potestatem habere. arg. l. 21. C. mandat. Quamvis item Caesares, titulo sollemni, rerum Domini appellentur: nihil ominus recte Seneca, 7. de benefic. c. 5. ait: Sub optimo Rege, omnia Rex imperio possidit, singuli domino. Et cap. 6. Caesar omnia habet; Fiscus eius, privata tantum, ac sua: et universa in Imperio eius sunt, in Patrimonio propria: quae erudite illustrat R. P. Lael. Bisciola lib. 10. c. 23. Sicque Lud. Molina de iustit. et iur. tract. 2. disp. 3. nu. 7. etc. scribit: aliud dominium esse iurisdictionis, positum esse
dumtaxat in iure homines gubernandi, iudicandi et protegendi, ac defendendi: nec non in iure accipiendi ab eis emolumenta, quae ea de causa ipsis debentur. Ita ut dominium eorum, in eo situm sit, quod Res publica seu communitas, eorum propria exsistat, quod haec omnia iura, in eam, et in partes illius exercenda.
48. Desinitur autem Res publica; Hominum plurium, rerum item tam privatarum, quam communium, in certoque loco exsistentium, summa cum potestate, et ratione, legitima gubernatio. Differt itaque a Republica Civitas; quod haec quasi materia est, in quam Res publica, tamquam forma inducitur. Arnisaeus relect. pol. 1. c. s. sect. 3. Quemadmodum etiam inter Urbem et Civitatem, hoc interest: quod Urbs, teste Nonio Marcello, aedificia, Civitas incolas respicit. Unde et Cicero, pro Muraena: Roma urbs est, eam Civitas incolit. Sicque in Carthaginis deditione, cum Legatis a Senatu Romano responsum esset; obsides, cum classibus traderent, Civitati, et privilegiis nihil ademptum iri: id Carthaginenses, male de muris quoque sunt interpretari. Appian. in Lybicis.
49. In Rei publicae autem definitione, cum dico, eam esse ligitimam gubernationem, excludo (1) consociationem Latronum, Piratarum, seditiosorum, item, et rebellium subditorum, qui omnes iuribus gentium, quae unum Imperium erga alterum observat, indigni videntur.
50. (2) Hominum, et rerum
gubernationem eam esse ideo dixi: quia sine populi multitudine, ut et absque publicis ac privatis rebus, esse nequit. Dumque certi loci mentio fit; subsequitur [3] Zingaros, Hamaxobios, aliosque de loco in locum commigrantes, non dici posse Rem publicam obtinere. Christian. Matthias in Colleg. Polit. 1. disput. 4. thes. 6. Sicque licet exercitus, Iurisdictionem suam exercere possit, ubicumque versatur: ut in tract. de iure territor. alicubi. Andr. Knichen scribit; Non tamen ibi Rem publicam constituere censetur.
51. Illud [4] Imperium, ubi non est summa potestas; membrum, non corpus, et provincia, haud Res publica vocari meretur. Indeque Imperia subalterna (qualia sunt Electorum, aliorumque Imperii Statuum et consimilium, qui alterius potestatem agnoscere tenentur) haut veram, et ita proprie dictam habent Maiestatem.
52. Sic et [5] plures populi, aut separata politica corpora, quorum singula propriam, et supremam habent potestatem, inter se invicem perfoedus etiam arctissimum iuncta, minime unam Rem publicam constituere censentur. 3. polit. cap. 6. Quia nempe confoederationes, fere perpetuae non sunt: ac etiam si quae tales inveniuntur, non tamen sibi invicem subiciuntur; sed utrinque retinent libertatem suam illibatam. Sicque Helveticum foedus, aut etiam illud, quod inter Civitates Hanseaticas est; minime unam Rem publicam facit. Guilleman. 3. de reb. Helvet.
cap. 14. Bodin. 1. de Rupubl. cap. 7. num. 71. Simler. de Republ. Helvet. a princ.
53. Vicissim multa Imperia subalterna, diversas etiam urbes, imo Provincias comprehendentia, quamvis eorum singula, diversa Privilegia, omnimodam etiam Iurisdictionem (Maiestati fere comparem) et particularem, ac diversimodam habeat administrationem, uni cam tamen Rem publicam constituere censentur: si modo ea omnia, unius Imperii universalis viificet vigor. Paul. Busius 1. de Repub. cap. 3. num. 8. Caps. Barthius lib. 58. animadv. cap. 5. Ut videre est cumprimis in Imperio Romano moderno, ubi varii Principes, ac magnates, ut et liberae Civitates, suas quaeque ditiones, iura, consuetudines, ac subditos (in quos ipsis competit ius necis) habent. Quia tamen omnes Imperio Romano-Germanico subsunt, proinde unius Rei publicae ac Civitatis speciem exhibere comperiuntur. Thuan. hist. lib. 2.
54. Et potest porro, una, eademque persona, diversorum Imperiorum, sibi invicem non subiectorum, exsistere caput: quae tamen pro una Republica non sunt habenda, nisi vere uniantur; ut nunc Anglia et Scotia, Dania et Norvvegia exsistunt. Longe enim differt, subiectum esse Regi, et subditum esse Regno. Ac ita Rex Hispaniarum, caput est Regni quoque Neapolitani: non tamen hoc, Hispaniae Imperium agnoscit. Est namque Neapolitanum, per se Regnum, minime vero Provincia Hispanici
Regni; quamvis Regem Hispaniarum pro Domino habeat.
55. Imo potest aliquis Imperia obtinere generis diversi; et huius ratione Princeps liber, alterius nomine, alieno Imperio subditus esse. Sicque Rex Hispaiarum, quo ad Burgundiacas Provincias, et Mediolanensem Ducatum, Imperio subest; ratione Regni Neapolitani, et Siculi, P. Maximi Vasallus exsistit: et tamen in Hispania, aliisqueve Regnis, imperat absolute. Sic et Daniae Rex, quo ad Daniam liber, respectu vero Holsatiae, IMperii status habetur. Cluten. in syllog. thes. 10. sub. lit. b. Et ita intelligendum est illud Documentum, quod Clapmarius 5. de Arcan. Imp. cap. 16. se vidisse testatur: Wir Carl der Funsste / entbieten die Carl Ertzhertzogen / zu Oesterreich/etc.
56. At porro Rei publicae administrandae scire rationem (aeque ac cognitio artium, et disciplinarum aliarum) cum primis indigere videtur doctrina, et Institutione. Nam sane sapienter Socrates, apud Xenophont. in memorabil. stultum esse ait: putare eas artes, quae minores sunt, haud posse absolutas reddi sine instructore; Civitate vere praeesle, quod omnium est maximum, posse quempiam ex se nosse.
57. Et prudentia illa artificiosa, quae de politica iudicat e)utaci/a; eamqueve in Civitatem inducit, atque fovet; Politice vulgo vocatur: Princeps et domina quae est reliquarum facultatum, atque scientiarum. l. 1. pol. 1. Omnibus quia
Leges dat, Rei publicae suae prudenter accommodatas, easque architectonice disponit. 1. Eth. 2. Sane Architectonis veluti ductu, et auspiciis, officinatorum, sed opera variorum, Basilica aliudve aedificium magnum perfabricatur: ipsi ita Politicae, non ut partes, sed ut ancillantes subiciuntur Oeconomica Iurisprudentia, peritia rei militaris, universimque artes et dilciplinae, in actione quae versantur aliae. Quarum opera et actiones, non equidem illa facit, veruntamen factis operibus, et actionibus imperat: eas nimirum ad communem accommodat usum, et gradum aliquem perfectionis addit; ex privatis scilicet publicas faciendo. Ita, ut cum Iphicrate, apud Plutarch. in apophthegm. politicus dicere queat: Nil horum sum; sed his omnibus didici imperare.
58. Et sic fere, ut physicae Medicina: ita Ethicae atque politicae, Iurisprudentia subordinatur. Ea namque, ut iustitiam particularem exercere, et secundum illam cuillibet ius suum distribuere queat; Leges, contractus et testamenta rite interpretatur, iudicia ordinat: Legesque tam publicas quam privatas, facto, variis circumstantiis informato, secundum aequitatem adaptat, et coaequat. Indeque Ius, ars aequi et boni, definitur. lib. 1. §. 1. ff. de iustit. et iur.
59. Hacque Civili prudentia qui praediti sunt, Politici vocari merentur. Minime aut ardeliones illi, qui omnium horarum homines esse volunt et qui hodie ea sub larva latitantes, Orbem
Christianum nimio onere gravant, omniaque Imperia turbant, et tandem Atheismum inducent, Thomas Stapleton. Anglus in orat. Acad. bac de re singulari R. P. Cresoll. in theat. reth. 1. c. 3.
60. Politicen, qui commoda methodo tradere velit: cognito obiecto (quod est Civitas, Politia seu Republica informanda) eiusque fine (de quo iam modo actum est supra) edocere porro debet, Civitatis Constitutionem, tum porro Rationem gubernandi, seu Conservationem; tandem disciplinae civilis partes consequentes, scilicet Augmentationem, ac item illius Conversionem, et morbos, eorumqueve curationem.