10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

PARS III. DE ENUNTIATIONE MEMBRORUM IMPERII, DE EORUMQUE Singulorum Iure atque potestate.

CAPUT I. DE VICARIIS IMPERII.

ACcedo Deo bene iuvante ad tractatum de statibus Imperii, eorumque Iurisdictione, hicque tractatus non solum ob dignitatem, sed et maxime ob utilitatem satis, superque commendate se videtur, qui enim eiusmodi rerum ignarus est, Magnatibus nullo modo inseruire, non


page 214, image: s230

etiam in Aula et foro cum reputatione versari, non item in communi conversatione Iureconsulti officium commendare potest, sed de eo non immerito dicetur, turpe esse ingenuo civi ius in quo versatur ignorare. Occurrunt autem inter membra Imperii Vicarii Imperiales, id est ii Electores, qui nominatim vocante Imperio Romano, illud administrant, et quidem ob Anarchiam, retumque omnium confusionem, quae occasione inter Regni, sedeque Imperii vacante subsequitur pleru~que, in omni Republica electiva consultum est certos constituere Intereges, seu Imperii Vicarios, qui illud interim, dum post bonum Principerm quaeritur alius bonus, administrent.

Et quidem doe more aliorum Regnorum nihil hic dicam, cum id iam modo fecerim, in tract. de success. et Electio. Reg. lib. 3. dissert. 4. At


page 215, image: s231

vero quod artinet Imperium Romanum communiter Canonistae sedis Imperialis vacantis Provisore constituunt Pontificem Maximum per Clement. 1. tit. de Iureiurando. c. ad apostolicae de sent. et re iudic. in 6. cum similib. Verum hoc intelligo tantum de inspectione, non de reali administratione; Ac quamvis alias capitulum sede vacante in administratione et Iurisdictione succedat, c. his quae, c. cum olim, ext. de maiorit. et oboedient. Attamen non totum Collegium Electorale, sed solummodo Electores duo, Comes nempe Palatinus Rheni, et Saxoniae Dux, in aurea Bulla Caroli Quarti tit. 5. speciatim Vicarii sunt constit uti.

Quaestio hic occurrit, de antiquitate horum Vicariorum, et num etiam ante Carolum Quartum hi duo talem habuerint praerogativam.

Et quidem Palatinum Electorem


page 216, image: s232

Vicariatus eminentia guaisum fuisse, longo tempore ante Constitutionem Carolinam, urget Buxdorssius ad auream Bullam conclus 56. et ad eandem D. Arumae: discurs. 3. Adsunt qui Rudolphi Primi tempore. Palatinos Ius hocce obtinuisse autumare solent. Alii Palatinos hoc Ius iam ante Ottonem Tertium promeruisse tradunt, ut videre est apud Iustum Sinold: cognomento Schtz in tract. de Vicariis Imperii, conclus. 5. qui tamen cum Marquardo Freihero Palatinatu, non Bavariae Ducatui Ius hoc infixum fuisse perperam scribit.

Fateor quidem Palatino Ius hocce competere, tamquam Iudici Imperatoris supremo, et maiori Domus, ut vocant: sed inde non sequitur, Bavariae Duces haud fuisse Palatinos, nisi respectu Rhenensis Palatinatus. Equidem Palatinatus Rheanus minime pertinebat ad


page 217, image: s233

Bavariae Duces, tempore quo hi iam erant Electores, adfuerunt nempe in Bavaria quoque Palatinatus et Palatini, Comites nempe Wittelspacenses, Schirenses etc. et olim Palatinatus Rheni, vel ipso Freihero in originibus teste,m distractus, variisque Dominis subiectus, nec conclusum territorium erat, sed pariter ut Ducatus Wurttenbergicus ex variis partibus coaluit, ibique late dominabantur. Sueviae Duces, cum iam in Bavaria essent Electores, ita ut simul consistere non possit, Ius Vicariatus ab antiquissimo tempore Comitibus Palatinis competiisse, et Palatinatui Rhenensi annexum esse.

Saxoniae quod Electorem attinet, eidem competiti ius hoc tamquam Palatino, als einem Pfaltzgraven in Sachsen / constitutus que est Palatinus Vicarius in partius Rheni, Sueviae, et ubi Ius Suevicum sive Franconicum in usu est, Aurea Bulla d.


page 218, image: s234

tit: 5. At quidem ius illud Suevicum hodie incognitum usu est, sed tamen impressum exstat, sub titulo Schwaben Spiegel, elector vicissim Saxonicus Vicarius est illis in locis, ubi Ius Saxonicum adhuc hodie valet, vel olim viguit, est que is singularis iuris Saxonici defensor constitutus, Albinus in der Meinischen Eronick/ p. 1. tit. 16. Heigius p. 1. q. 4. n. 35. Unde cum Carolus Quintus Imperator constitutionem promulgaret generalem de successone patrielium in capita, eaque conttaria esset Saxonice iuriden Suchsen Spiegel / Elector Saxoniae intercessit, protestatusque le eam in suis Ditionibus recipere non posse, et sic hi duo Vicarii totum Regnum Teutonicum administrant, exceptis in locis, ubi Vicarii perpetui reperiuntur, quales sunt Duces Burgundiae, Sabaudiae, et aliqui in Italia.

Administrant autem Vicarii


page 219, image: s235

Imperium, quando illud morte, aut resignatione, vel aliter vacat, non enim prohibitum est Imperatori deponere fasces, arg. c. 1. derenunt in 6. L. 20. ff. de Offic. Praesid. cum similib. Hocque fecit Lotharius olim IMperator, qui Monasterium Bromiense est ingressus, item que fecit superiori saeculo Carolus Quintus cum in Hispanicam solitudinem secessit, sunt etiam exempla, ubi Imperator solio motus fuit, ut Adolphus Nassonius, et Wenceslaus Bohemiae Rex, id enim ex causis gravissimis Electores facere posse dici solet: hoc tamen ius nonnulli perperam omnino adscribunt Comiti Palatino, et in eum sensum allegant speculum Saxonicum lib.1. c. 30. quod tamen in re tam gravi tantam auctoritatem non meretur, ut ei fidem habeamus. Nec etiam Bulla Caroli Quarti tit. 5. hancce opinionem firmat, pertinet nempe ea ad alias lites, quae


page 220, image: s236

Imperatori moventur nomine contractuum, vel alias ut privato.

Porro quaestio incidit, an tales Vicarii suum officium exercere queant, quando Imperator extra Germaniam versatur, et quidem absurdum esse videtur, dicere tunc temporis IMperium vacare, nec de eo casu Aurea Bulla, ullam facit mentionem, ideoque recte tradit Arumae. ad d. Aur. Bull. tit. 5. quod si Imperator vel Rex Vicarium constituat, is hisce sit opraeferendus, at quando sine dispositione discedit, tunc ordinariorum illorum Vicariorum incipere potestatem. Ac sane in Historiis antiquioribus saepe fit mentio Imperatorum extra Germaniam abeuntium, ut Maximiliani Primi aliorumque, sed de hisce Vicariis silentium ubique est altum.

Porro autem vacante Imperio horum Vicariorum sub directione Iudicia Imperialia excentur: et sic post


page 221, image: s237

Matthiae Imperatoris mortem in Camera Imperiali, utriusque Vicarii nomine, sub eorumque communi sigillo processus expeditos vidi. Puto tamen Vicarios illos ea inprimis expedire posse, quae non patiuntur moram, nec suspendi queunt, usque dum alius Imperator eligatur, id quod probare videtur Aurea Bulla tit. 5. ubi etiam hoc habetur, quod feuda Regalia, vulgo Fahnen Lehen indigiata, conferri per investituram sollennem nequeant, nisi a solo Imperatore, et quoque gesta horum Vicariorum electus postea Imperator ante omnia ratificare tenetur, fitque haec consirmatio sub religione iuramenti, quo novus Imperator ad Capitulationem se astringit, non tamen illa confirmatio extenditur ad ea, quae perperam ab illis Vicariis gesta fuerunt, extra limites scilicet officii sui, sicque cum mortuo Rudolpho Secundo Imperioque


page 222, image: s238

vacante Palatinus Vicarius in Imperiali Civitate Aquisgranensi multa in favorem haereseos Calvinianae innovasset, id postea irritatum fuit.

CAPUT II. DE REGE ROMANO.

OLim Imperatores actu imperitantes Augusti, Caesares vero ii dicti fure, qui erant certi et destinati Imperii successores, quales hodie vulgo Reges Romani indigitantur.

Quamvis autem controvers admodum disputario inter Politicos exsistat, an vivente Rege Electivo ad pericula interregni evitanda, certus destinari debeat successor, qua de re iam egi lib. 3. de success. et elect reg. In Imperio tamen Romano iam ab Augusti saeculo subinde etiam vivente Imperatore aliquis nominatus


page 223, image: s239

fuit, qui succederet eidem, sie enim est de Tacito lib. 1. Annal. Octavianus Augustus, adhuc vigens Tiberium aliosque substituit successores, ne ipso mortuo Res publica certo Gubernatore careret, hocque pro fulcro Regni, et Dominationis habuit, talemque Regem designare in Imperio etiam Romano GErmanico, am ante, quam post Auream Bullam usitatum fuit, et quidem cum adhuc in Italia, ac etiam in Graecia residerent Imperatores, semper elegerit Imperatot successorem pro libitu, non Senatu, vel alio refragante. Attamen secundum statum modernum hoc non censetur esse situm in potestate Imperatoris, qui quidem petere potest, ut sibi Successor subrogetur, sed hoc fieri debet consensu et mediante sollenni electione Electorum, quem admodum nuperum testatum fecit exemplum.

Et inde olim Saxoniae


page 224, image: s240

Electorceterique protestantes intercesserunt, cum Carolus Quintus propri quasi auctoritate sibi destinare vellet Successorem Regemque Romanum, nominaret Ferdinandum, hoc enim contra legem, liberatatemque Imperii et contra pacta, quibus Rei publ. esset devinctus fieri praetenderunt, ut videre est apud Schleidan. lib. 7. ad finem, adeo ut inter causas rebellionis Scmalcaldicae, vel praecipua haec ipsa fuerit, ut patet ex Hortleirero von dem Teutschen Krieg.

Vicissim Imperator prohibere nequit, quo minus ipso et iam invito, Regem et Successorem nominen Electores, ita enim cavetur in Capit. Francosurtensi, Ferdinando Secundo praescriptum art 34. hisce formalibus verbis: Wir wollen die Churfrsten zu ieder Zeit/ bey ihrer freyen Wahl eines Rmischen Knigs bletben lassen/ dieselbe so offt sie es einem Keyser zu behueff/oder Sonsten dem H.


page 225, image: s241

Rmischen Reich nohtwendig vnnd nutzlich befinden / auch zu Lebzeiten eines Rmischen Keysers / mit / oder wann derselbe auff eingelegte Bitt der Churfrsten ohn genugsam erheblichen Vhrsachen verwaigert werden solte/ohne einiges regirenden Keysers consens frzunemen. Paurmeist, de Iurisdict. lib. 2. c. 5. n. 16.

Ceterum in Regem Romanumvivo Imperatore lectum, si quando sedes Imperii vacare contigerit, ipso Iure potestas Imperii transit, ac etiam titulus Imperatoris, Rencking hb. 1. class. 3. c. 14. n. 6. Et ita etiam Paurmeist. dict, lib. 2. c. 1 n. 3. meminit in Comitiis Ratisbonensibut anno 1576. ipso momento intellectae mortis Maximiliani Secundi Imperatoris inscriptionem aedium, in quas Rex Romanorum Rudolphus diverterat, deletam, et loco Ihr Rmische Knigliche Majestt sub iectu mfuisse, Ihr Rmisch:


page 226, image: s242

Keyserlich: Majestt quartir.

Regem autem Romanorum quamdiu Imperator vivit, Maiestastatem non habere, iam alibi dictum est, sed tamen Imperii Vicarius legitimus est, ordinariamque Iurisdictionem absente Imperatore habet, verum hac ratione, ut omnia sub directione et coercitione ipsius Imperatoris agat, ut tradit Paurmeist lib. 2. de Iurisdict, c. 5. n. 8. et idem etiam apparet, per contractum inter Carolum Quintum et Protestantes Schvveinfurti initum anno 1532. quem refert Schleidan. lib. 8.

Rudolpho item Secundo, Maximiliano Parente adhac vivo, Rege Romanorum electo, praescripta fuit formula in hunc sensum. Wir sollen vnd wllen vns auch keiner Regierung/noch ad ministration H Rmischen Reich wider oder anders underziehen/ dann sevil Uns dessen von


page 227, image: s243

Keyserlicher Majestt vergunt; vnd zugelassen wird: da wir auch Ihr Kenserlichen Majestt die Zeit Ihres Lebens ohn ihrer Hochheit noch Wrden da Keyserthumbs kein Irrung noch Eintrag thun sollen oder wllen. Arumaeus de Iure publ. vol. 2. discurs. 24. n. 126.

CAPVI III. DE AUGUSTA, SEU CONIUGE IMPERATORIS.

AUgusta est Uxor Imperatoris, eaque quamvis legibus non sit soluta, Princeps tamen eadem illi privilegia tribuit, quae ipse habet, L. Princeps 31. ff. de Legib. et confert huc L. 6. ff. de Iure fisci, L. 3. C. de 40. annor. praescript. Et quidem quid inter potestatem absolutam,


page 228, image: s244

et privilegia principalia intersit, in synopsi mea politica lib. 1. c. 2. dictum fuit. Ac sane ut privatae mulieres honore maritorum coruscant, illorum focum atque dignitatem consequuntur, L. feminae. 8. ff. de Senator: L. mulieres 13. C. de dignitat. lib. 12. multo certe magis Augusta tanto Viti fulgore illustrari et erigi debet, ut dixi in Oeconomia, tit 3. et 4 lib. ff. n. 7. ad fin.

Potestatem vero absolutam coniugi communicare, imperandi et status ratio non admittit, et culpatur eo nomine inprimis Imperator noster Iustinianus, quod Theodorae coniugi ex vilissima et infami procreatae stirpe, fasces Imperii communicrit, ut ex Novell: quibusdam apparet.

Propter privilegia autem Augustae competentia, Imperatorum Uxores coronari coeperunt, quin et in Imperio Orientis subinde


page 229, image: s245

Imperatores sua manu diadem mata coniugibus suis imposuerunt, hodierno vero tempore eadem forma, idemque ritus in coronatione Augustae, qui in Imperatoris, pauculis immutatis, observantur, Goldast in den polilischen Neichshandlungen. p. 4. tit. 1. Augustae pariter ut eo magis ad Maiestatis accederet splendorem, Cancellarius perpetuus ordinatus est Abbas Fuldensis, Principis Iure gaudens, qui ideo magnis etiam Principibus eo nomine sessionis litem olim aliquoties etiam movit, ut in tractatu de praecedenti dixi.

Habet denique Augusta Archilacellanum, Abbatem nempe S. Maximini in urbe Trevirensi ut refert Augustus Fischerus, in tract. de Elect. et Coronat: Impesatoris ad fin.


page 230, image: s246

CAPUT IV. DE SUBDITIS IMPERII, QUIIN NUMERUM STATVUM NON SUNT RELATI.

DUplices Imperii subditi sunt, quorum aliqui Imperii Maiestatem communiter solum observant, et quoad necessariam onerum contributionem, et omnimodam subiectionem a corpore Imperii quasi sunt avulsi: Ac tales in Germania non solum, sed et in Italia, Galliaque complures olim fuisse, id argumento esse potest, quod Imperaror Romanus tres Archicancellarios habet, et Archiepiscopum quidem Moguntinum per Germaniam, Coloniensem per Italiam, et Trevirensem per Gallias.


page 231, image: s247

Nihil autem hic dicam de iis Provinciis quae olim Imperio Romano etiam tunc temporis, cum illud iam ad Germanos delatum esset, subditae fuerunt, ut est Regnum Arelatense, insignis ille Comitatus Delphinatus, Danietiam, Poloni, aliaeque Provinciae, quibus eo nomine Imperator litem non movet, sed attingam solum modo eos, qui adhuc pro subditis Imperii habentur, haberive possunt.

Inter hos inprimis oecurrit Bohemiae Rex, cuius quippe Regnum, quamvis in circulis illis, in quos Imperium est digestum atque partitum, non comprehendatur, Romani tamen Imperii Provincia censetur, unde et Ottocarus bellicosus ac potens Bohemiae Rex, quia Imperata facere renuerat, a Rudolpho Primo Habspurgensi compulsus est, ut omissis Austriacis quas invaserat Provinciis, de Regno Bohemiae ac illi


page 232, image: s248

subiectis ditionibus, Silesia, Lusatia, et Moravia, homagium faceret, ac Iuramentum sollenne praestaret, latius in Genealogia Austriaca lib. 1. c. 11. Et cum Rex Bohemiae Eleclor et Imperii sit Archipincerna secundum Auream Bullam c. 26. Inde sequitur eum Imperii esse membrum, ac de toto corpore, eiusque summo Imperio participare, idque pluribus probat Goldast: in tract, de Iure Regni Bohemici.

Illud tamen Regnum constitutionibus et recessibus Imperii non est subiectum, et alia item privilegia immensa habet a Carolo Quarto inprimis procurata, unde et Egnatius in historia Caesarum ait, Carolum Quartum rem Bohemicam mirum in modum auxisse sed exemplo maxime inprobandum: Inter alia autem privilegia praetenderunt nuper, cum adhuc essent Rebelles, Ius se habere Regem eligendi, quem in


page 233, image: s249

sensum ad duxerunt Aureae Bullae c. 7. quod tamen ita est intelligendum, ut linea Regum deficiente, regnum illud non deferatur ad Imperatorem, nec Imperator aliam lineam substituere possit, prout in ceteris Electoratibus fieri solet: Sicque Caroli Quarti familia Lucenburgica scilicer pactum hereditarium iniit, cum Austriaca familia, et vigore huius pacti deficientibus Posteris Caroli Quarti Austriaci ad Regnum pervenerunt: et nuperetiam omnis controvetsia sopita, et Iure victoriae Regnum illud plane hereditarium sactum fuit. Subinde etiam Imperatores Romani Bohemiae Reges non aliter pro talibus agnoverunt nisi Imperiali conformatione praecedente, ut Exemplis aliquot probavi in tract: de Imperiis subalt: fol. 88.

Teutonicus ordo Pontificum, caesarum, et Imperii Principum auxiliis, continuato bello per annos


page 234, image: s250

fere 53. in suam potestatem Borussiam redegit, eam ad Religionem Christianam deduxit, Episcopatibus item aliquot, et Collegiis decoravit, arces etiam et Urbes in e construxit, ut esset iis in locis, veluti murus, atque propugnaculum Imperii et Nobilitatis Germanicae refugium, idque factum fuit ante annos 400. Hi autem Equites Teuthonici semper hostes infestos experti sunt, Poloniae Reges sibi vicinos, et viguit sane diu inter Polonos et Borussiae Magistros bellum, saepeque pace rupta recruduit, donec albertus Brandenburgicus ultimus ordinis Magister iis in locis, quique paulo ante Comitiis Imperii interfuit, et ibi inter Principes Imperii locum obtinuit, anno 1526. Augustanae Cenfessionis Assecla seu Professus Uxorem duxit, et Regi Poloniae se in Clientelam dedit, simulque a Religione et Voto Ordinis, Imperioque


page 235, image: s251

descivit, et Borussiam cum Poloniae Rege divisit. Fecit autem hoc albertus eo quidem sub praetextu, quasi ab Imperio desertus non se defen dere potuerit contra Polonos, re vera autem detestandum facimus Apostasiae hac ratione colorate voluit, et hoc quidem attentatum in omnibus subsecutis Comitiis saepedicti Ordinis Magistri oppugnarunt, et ut Borussiae ille Princeps novus Imperii hanno notaretur, effecerunt: ac de huius banni exsecutione hactenus Germaniae status desperarunt, eiusque rei acta Comitialia congessit Goldast: tom. 1. der Reichsbandlungen. Mox autem Borussiae Exemplum secutus est, Livoniae Magister, qui tum erat ex familia der Kettler in Westphalia, cuius Posteri hodie sunt Curlandiae Duces.

Heluetiae et Alpinae Rhetiae vulgo die Schweitzer vnnd Grawbinder ab omni antiquitatis memoria


page 236, image: s252

Imperii Romani membra fuerunt, nec ab initio eius dem iugum excutere sunt ausi, sed solum modo ea, quae obtinuerunt ad Imperio privilegia atque im munitates contra Nobiles, aliosque Magnates, qui et armis se defendere praetenderunt, exemptionem tamen a Iudicio Aulico Caesariano, Camerali, et Rottv vilensi, libertatem item foederationem, et im munitatem ab omnibus oneribus Imperio Romano debitis paulatim urgere coeperunt, sed tamen aliquamdiu et eo usque Imperium Romanum agnoverunt ex parte, donec triste dissidium Religionis in valuit, ex quo iam liberi et absoluti status esse volunt, et adhuc pro talibus se gerunt, ut dixi in rract. de Imperiis subalternis fol. 184. et seq.

Burgundiae Ducatus, sub quo Burgundiae Comitatus vulgo La franche Conte, sive liber Comitatus, et 7 Belgii Provinciae continentur, pe


page 237, image: s253

culiaris est circulus, Imperii Romani, Reichsabschid zu Nrnberg anno 26.

Burgundiae item Dux sub tutela et membris Imperii comprehensus in Comitiis votum atque sessionem, sicut Archidux Austriae habet, Assessorem item in Camera praesentat, et nomine sui Ducatus contribuit, quantum duo Electores, in Turcic expeditione vero quantum tres Electores praestat, ac si contribuere cesset, contra eum in Camera Imperiali fiscali processus decernuntur, in reliquis autem a Iurisdictione Camerae Imperialis est exemptus, id que vigore Transactionis Burgundicae anno 48. in Comitiis Augustanis inter Carolum Quintum Imperatorem et Status Imperii erectae, ac postea anno 60. confirmatae, Imperii que recessibus insertae, inde apparet, libertacem Belgicarum Provinciarum debili omnino niti fundamento, aut enim.


page 238, image: s254

ex eo, quod a Principis sui Imperio Iure vel iniuria se exemerunt, Romani Imperii Ius potuit debilitari.

Lotharingiam porro Imperii Romani Provinciam esse, doceo in tract: de qppellat. habeturque in tom. 6. Symphorem, c. 2. 3. quod ille Princeps fere in totum sit libor, et ex parte tantum recognoseat Imperium Romanum, quod idem fere dicere licet de Comitibus Sabaudiae, qui a Caesare Sigismundo dignitatem Ducalem consecuti, Imperii Principes semper exstiterunt, quemadmodum etiam Dux Sabaudiae vi huius superioritatis Caesarianae anno 1525. banno Imperii notatus fuit, eundemque Vasallum Imperii esse probat Bodinus lib. 1 de Republ. c. 9. et Imperatorem pro Superiori recognoscere fatetur Menoch. cons. 2. n. 104. idemque tradit Cardin. Tusch. lit. B conclus. 819. unde et Sabaudiae Comites iam olim


page 239, image: s255

quatuor Imperii Comitibus accensentur, et ante annos 100. adhuc in Cilibus causis ad Cameram Imperialem ex Sabaudia appellabatur: Estque Dux Sabaudiae Vicarius Imperii, sed pro sua Regione Homagium semper praestitit Imperatori, idque Carolum Quartum miris et submissionem insimam denotantibus cerem oniis a Sabaudo recepisse memorat Pacatinus in hislor: Sabaudica gallice conscripta fol. mihl 312. et seqq.

Italiam quod attinet, eam ad Imperatores Germanos, magna ex parte spectassc, historiae etiam Italorum attestantur, inprimis Caroli Sigonii, quam de Regno Italico conseripsit, hincque item Maximilianus Primus Caesar in Diplomate anno 1507. Principes Imperii nominat Sabaudum, Pedemontanum, Monferracensem, Mantuanum, Ferrariensem, Mediolanensem,


page 240, image: s256

Florentiam item, Pisas, Lucam, Senas, ad Imperium sine medio pertinere scribit, et quod Principes ac Civitates Italiae nullo modo exemptionem ab Imperio, Iure praetendere possint, pluribus edocere conatur Ioan. Paul. Windeck in tract. de Elector. c. 23. p. 11. Nec Venetos etiam et Genuenses excludit, quod et facit Doctor Martha in tract. de Iurisdict. lib. 1.

CAPUT V. DE STATIBUS IMPERII IN GENERE.

SUbditi absolute Imperio subiecti, vel sunt status, vel extra numerum statuum constituti, Imperio tamen immediate subditi, quales sunt Nobiles liberi et Monasteria


page 241, image: s257

nonnulla, et quidem Status Imperii quod attinet, ii sunt, qui Caesaris, et communi Procerum Imperii consensu, in Album sive Matriculam Imperii recepti, et in Comitiis suffragium habent, et occurrente necessitate certum censum in Matricul expressum persoluunt, vel subsidium militare praestant: Gail lib. 1. obser. 21. n 2. Theodor. Rencking de regimine saeculari class. 4. c. 1 n. 2. Paurmeister de Iurisdict. lib. 2. c. 6. a princ. stats autem Imperii forma, et quasi substantia in eo consistit, ut quis Ius sessionis habeat in Comitiis, solique Imperatori sit subditus, et alium Superiorem non recognoscat, Gail de arrest. c. 6 n. 25. Matth. Wehnerus in pract. observat. verbo, Stand da Reichs/Reichsabschtd de anno 48. . wann auch.

Dubitatur hic, an requiratur ad Stats constitutionem, ut habeat


page 242, image: s258

territorium cum omnimoda Iurisdictione et Regalibus condecoratum, et ut id m~ediate ab Imperatore et Imperio regnoscat, quod sane affirmat Gail Gail dict. observat. 21. num. 9. Wehner. in verbo, Stand de Reichs. Et quamvis hoc negat post Renching Albertus Maurius in tract. de Statib. Imperii c. 1. eo, quod hac in re consideretur maxime originis ratio, an nimirum origine sit Status, non autem an bona immediate habeat sub Imperio, et quod distincta sint Status Imperii et Iura territorii quodque subiectio im mediata sine territorii Iure sub sistere queat, ut vult Auctor Decision: Cameral: in verbo, status Im perii Andr. Knichen in Velitatione Apologetica n. 13. huiusque rei exemplum praebere potuerunt Comites Tubingenses, qui Statibus Imperii accensentur, in Recessuum Im perialium subscriptionibus numerantur, quam vis nullum


page 243, image: s259

im mediatum territorium posse derint, sed eorum bona Austriacis Archiducibus sint subiecta: Verum tamen nemo unquam pro Statu Imperii habitus fuit, nisi vel iam. vel olim possederit territorium im mediatum, et Regalibus condecoratum, suntque Comites Tubingenses, cum ipsorum stirps adhuc vigeret, in memoriam priscae dignitatis Statibus annumerati, habuerunt enim in Suevia multa territoria, habitique sunt pro Comitibus Palatinis; ex quo sequitur Principes unius familiae multos, omnes quidem Imperatori mediate subditos sed non Status esse, nisi simul sint Principes regentes, illi enim solum votum et sessionem in Comitiis habent, alii autem non regentes. die abgetheilte Breder/ut vocant, Statibus non annumerantur, neque ad Comitia vocantur.

Subinde autem contingit dubitare, an allquis Imperii sit Status,


page 244, image: s260

Imperioque im mediate subiectus, an vero subditus alicuius Principis, ein Landse/eoque nomine tam in Aula, quam in Camera Imperiali infinitae lites subinde oriuntur, dum nempe quaeritur, an Comes, Baro, Nobilis, Civitas, vel Monasterium, Principis alicuius territoriali Iurisdictione Subiciatur, ob er ein Landse sen/an vero Imperio Romano im mediate subditus exsistat, qua de re publica acta prostant inter Hassiae Principes et Comites Waldeckenses, inter Archiepiscopum Trevirensem, et Comites de Vallenthal, inter Civitatem Fribergensem et Burgravios illius loci, in quibus certe actis exactissime disputatur, enodaturque, quae requirantur, ut aliquis dici mere atur subditus Imperii im mediatus aut Imperii Status.

Probatur autem aliquem Statum Imperii esse, ex Matricula Imperii, au der Reichs Matricul, id est ex


page 245, image: s261

illa tabula, quae auctoritate public conscripta et vulgata est, anno 1521. et in qua Status Imperii enumerantur. Mindanus lib. 2. de Processib. c. 67. n. 4. Reching class. 4 c. 1. n. 4.

Quamvis autem Marticula haecce in controversiam vocetur; ac quidam dicant; in ea nonnullos contineri; qui ipso facto Status non sunt, aliquos vero omissos esse, qui in antiquioribus Matriculis, quae apud Goldast: Lymnae: in Actis Brunsuicenfibus, et in aliis exstantibus continentur. Certum tamen est, dict. ann: 21. renovatam inducere praesumptionem pro et contra, quae onus probandi adversario imponit, hoc est Statum Imperii esse, qui in illam Matriculam recentem est relatus, vicissim pro Statu Imperii praesumptive non habendum, qui ibidem est omissus, hocque communem opinionem esse attestatur Thilmannus in Symphorem: tom. 1. p. 2. tit.


page 246, image: s262

20. n. 14. voto. 4. Maulius de Statibus Imperii c. 2. Id ve per Recessum Imperii zu Wormbs anno 21. vnd wir jetzund / Item Reichsabschid zu Augspurg anno 40. . wiewol de H. Reichs/Reichsabschid de anno 94 . hernach. ubi sancitur, quod si Matriculaurm Imperii diversitas appareat, illam de Anno 21. esse recipiendam.

Probatur porro aliquem Statum Imperii esse tam ad confirmationem Matriculae, quam contra illam, si quis ab Imperatore feuda et regalia recognoscat, Gail lib. 1. obser. 21. n. 9. si per edicta Caesarea ad Comitia Imperialia saepius fuerit vocatus, eamque citationem acceptrit, licet non comparuerit, Maulius de Statibus Imperii d. c. 2. n. 6. Et adhuc magis, si sessionem et votum in Consilio Imperiali habuerit. Reichsahschid anno 48. . wanu auch ein augeiogner/ ac si recessui Imperiali aliquando subscripserit.


page 247, image: s263

Insuper probat im medietatem solutio Imperialium Collectarum, aut ad Camerae sustentationem spectantium. Huic similis est, si quis ad conventus circulares zu den Kreytgen fuerit vocatus, Meichner decis. 6. tom. 3. fol. 78. probat itidem immedictatem, si quis coram Caesare, Camera, vel Austregis, non coram alio aliquo Principe fuerit conventus, si mandata in Camera Imperiali contra emanrint, talia enim mandata non contra alios, nisi immediatos pronuntiari vel decerni solent. Katumergerichts Ordnung p. 2. tit. 1. aut si alicui, vel suis maioribus Tutores in Camera fuerint dati, aut consirmati, aut etiam venia aetacis concessa, Maulius dict. c. 2. n. 14. et seq. aut si appellationes ab alicuius se tentiis, vel dicasteriis im mediate ad Cameram, non vero ad Principem, vel alium Statum fuerint directae et acceptatae.


page 248, image: s264

Propterea autem tam anxie disputatur, num aliquis sit Imperii Status, vel Imperio immediate subditus, quit ut Land sassii infinitis oneribus sunt subiecti, ita pariter Status et immediate Imperio subditi insignia privilegia habent, talia quidem, ut in suis territoriis ipsum Imperatorem repraesentare dicantur. Hincque vulgatum axioma est, Status Imperii in suis territoriis omnia Iura fiscalia et regalia habere, et tantum inibi posse, quantum Imperator in Imperio universo, Maulius dict. tract. de statib. Imperii c. 3. quod tamen intelligendum est, exceptis iis, quae Imperatori in signum praeeminentiae, et universalis Iurisdictionis, quam proprie Maiestatem vocant, specialiter reservata reputantur, quamvis enim ut dixi respectu suorem subditorum latissimam habe at potestatem, interim tamen sunt et manent subditi, et Vasalli ligii


page 249, image: s265

Imperatoris, ut docui in tractatu de statu subalterno c. 3. ubi refero iuramentum Vassalitium, quod Imperatori Principos praestant, quodque ita est comparatum, ut simul importet subiectionem, da sie nemblich dem Rmischen Keyser / vnd dem H. Reich / trew / hold / gehorsamb / vnd gewerttig/ auch nimmermehr wissentlich in dem Raht seyn sollen noch wllen/ da erwas wider der Key serlichen Majestt Persen/Chr/Wrden/vnd Stand gehndlet oder frgenom~en wird/noch darein bewilligen/oder befehlen.

Ac quamvis non omnia territoria feudalia sint, sed quaedam allodialia censeantur, ut et civitates Imperiales Iure proprio habere videantur suam Iuris dictionem, imo Regalia quoque praescriptione acquirantur, Rosenthal de feudis c. 5. conclus. 16. n. 4. et seq. Attamen nihilominus ubique salva manet Imperatoris, Imperiique


page 250, image: s266

superioritas, ac Iure privilegii, ut et praescriptionis, si quis regalia habeat, is illa edem possidet conditione, ac ii, cui illa competunt Iure feudi, et differentia solum est in eo, quod talis Vasallus regalia habens ad posteros ea transmittit Iure successionis feudalis, quodque tale feudum famili deficiente ad Dominum feudi redit, quod non sit in eo, qui Regalia habet praescripta, aut allodii Iure, sed nihilomnius etiam hi, imo etiam ii, qui regalia praescripserunt, ea ab Imperio recognoscunt, ut et Imperium merum den Blutbann omnes Status Imperii habent, idque sub gravissimis conditionibus ut apparet ex iuramento, quod Status Imperii illius ratione praestant, quale iuramentum relatum est in meis conliliis, ubi simul disputo, an si territorium sit allodiale, et ad feminas perveniat, num Regalia vel der Blntbann penes Masculos debeat


page 251, image: s267

remanere: aut si tale feudum in nudis Regalibus consistens ad Imperatorem redeat, num Imperator alteri illa regalia concedere possit, quam ei, ad quem territorium spectat Iure hereditatis? Quae quaestio mota pariter fuit in celebri causa Munde heimensi, et sane magis est ut dicamus regalia a territorio in separabilia esse, cum unum sine altero non consistere, ut vix utile esse queat.

Regalia autem et insignia Iura, quae Statibus Imperii ut talibus, et quatenus immediate Imperio subiectum territorium possident, competere videntur, et quidem in Imperio Romano Germanico varia sunt, inter eaque praecipua videntur esse illa, quod possint statuta condere, secundum quae in ipsorum teritoriis vivere, et iudicare debent subditi, magist atus item, atque iudices constituti, eaque statuta eius esse vigoris reputantur, ut Asseslores etiam


page 252, image: s268

Camerae Imperialis secundum ea in causis per appellationem ad illos devolutis praecipue iudicare tenentur: ac in casibus demum, in statutis illis omissis aut per localem consuetudinem non decisis Ius com mune sequi debeant. Kammmergerichts Ordnung p. 1. tit. 57. vulgo Landrecht/ Landsordnung/Hoff vn~ Landgerichtsordnungen vocant.

Possunt etiam subditis suis imponere collectas, Landstewr/Lands conrributionen/ quae tamen in parte agere prius debent cum Statibus sui territorii, mit jhren Landstnd/ respicere item necessitatem impendentem, late Caspar Klock in tract: de collect. et contribut. lib. 2. c. 1. Et dixi in tract: de Aerario, ad hunc ergo aliosque fines, necessitate scilicet territorii sui exigente, convocare possunt suos Status, et Comitia Provincialia celebrare.

An autem possint remittere


page 253, image: s269

poenas capitales, ex mera gratia, disputatur varie, huiusque rei decisio sumenda est ex tenore investiturae, au Verleyhung de Blutbanns / si enim, (ut fere fit) eiusmodi concessione habetur, Statum Imperii debere iudicare secundum ordinationem Caroli Quinti criminalem, vel si alia verba restrictiva adsint, tunc ea potesta??? gratiae merae vix concessa putatur, regulariter tamen non absurde dici posse videtur territorialem iurisdictionem habentem, posse quoque sublime hoc regale usurpare, sed ita, nc nimia impunitas ansam praebeat liberius peccandi.

Praetendunt itidem Status Imperii facultatem militem cogendi ad sui territorii defensionem, militiamque ordinandi, vulgo vocant, Raivolck / Musterung / Auwahl/ etc. sed huic rei limites sunt positi certi, in recessibus Imperii de anno 26. 48


page 254, image: s270

55. 64 66. et. 70. ab eoque Iure dependet Ius Armandiae, Zeug, vnnd Rsthuser/Ius muniendi urbes, arces et fortalitia aedificandi, Basceyen/ Vestung vnnd Schantzen zu bawen/ hisque consimile est Ius foederum, et Legatos mittendi, modo haec omnia sine suspicione alicuius rebellionis vel machinationis contra Imperatorem fiant, id enim si simuletur facultatem Iusque habet inhibitionem decernendi.

Officiales porro ad Iustitiam expediendam ordinare possunt, Consistoria item ad appellationes destinare, causasque a Iudicibus inferioribus avocare, Graeucus lib, 1. conclus. 4. n. 3. Berlich. lib. 1. decis. c. ult.

Habent etiam Status Imperii Iuris dictionem forestalem die Forstliche Obrigkeit/ Bidenbach. quaest. nobil. 15. et seq.

Habent itidem Ius conducendi,


page 255, image: s271

die geleitliche Obrigkeit/Maulius tract. de salvo conductu, c. 2.

Habent denique Ius Fisci et cui competunt Regalia, is pariter percipere postest commoda fisci, Peregrin: de Iure fisci lib 4. tit. 3. haecque omnis et alia plura nomine territorialis Iurisdictionis comprehenduntur.

CAPUT VI. DE IURISDICTIONE TERRITORIALI. Von der Landofrstlichen Obrigkeit

TEtritorium interdum accipitur circumscriptive, aut terminaliter, quatenus suis finibus includitur, was zwischen den Gnitzen und


page 256, image: s272

Marckungen gelegen/ L. territorium, ff. de V. S. interdum vero sumitur subiective, quatenus ei inest, et cohaeret Iurisdictio universalis, sive superioritas, et tunc consideratur territorium velut subiectum sine quo illa superioritas, superioritatisue Iura nequeunt possideri, et tunc definitur territorialis illa Iurisdictio Regia quaedam Iurisdicendi potestas sub nomine et qualitate der Landsobrigkeit ordinarie et iure proprio concessa, territorioque velut nebula paludi inhaerens.

Sciendum autem est omnino Ius hoc pleniori Iure, quam olim, Magistratibus, nunc Statibus Imperii competere videri, olim enim Magistratus sine territorio ad ipsos Iure proprio spectante, Imperium et iurisdictionem exercebant, plane eo solum nomine Imperatoris, Statibus vero competit illa potestas iure uninersali, et una cum territorio,


page 257, image: s273

diciturque iure proprio illis competere, quia haecce iurisdictio non administrationis aut familiaritatis Iure, quemadmodum ab initio, ubi dignitates regales in offieium concedebantur, competit, sed auctoritate propri, et quadam successori lege, quam nec Imperator revocare potest.

Hocque territorii ius, licet olim ab Imperatoribus velut extra omne commercium positum, et sibi soli competens sine territorii collatione Comitibus et Ducibus, qui regendis Provinciis destinabantur, in ossicium duntaxat et administrationem ad tempus concederetur, ad lubitumque revocabile erat, attamen poslea ceu reale quid, ac in ipso territorio radicatum, unde etiam Landsobrigkeit indigitatur, iureque perpetuo in feudum, un cum territorio, salu solum Superioritate et Maiestate Imperiali, dari coepit. Knichen de iure territorii c. 1. et n. 12. ac per discursum.


page 258, image: s274

Quodque nomina Ducatus, Marchionatus, Comitatus, primitus etiam apud Imperatores Germanos, solum fuerint tituli administrationis in vim publici numeris precario concessi, comparet ex tit. 1. lib. 1. feudor. et latius deducit Heig. p. 1. q. 2.

At quamvis Knichen in Sax. de non provocandi iure, ad verba Ducum Saxoniae, c. 4. dignitates illas hereditarins esse factas, sub Carolo Magno scribat, id tamen Historicis conveniens non est, sed diu postea, et quidem in Galliis sub Capeto: in Germani sub Impera: Sakonicis, dignitates illas here ditarias esse factas putarem, sub his enim et quandoque etiam subsequentibus Imperat: tituli isli, qui primitus administrationis erant, pro ut omnia mutationi subiecta sunt, patrimonii nomina effecta fuisse, tradit Ioach. Stephani lib. 1. de Iurisdict. c. 3. n.


page 259, image: s275

37 et Colerus de proceslib. exsecut. p. 2. c. 1. num. 140. Maluerunt enim Imperatores Magnatibus suis certas Provincias consignare, ut illes sibi magis devineirent, quam omnia retinendo semper de summa Imperii periclitari. Vulteius in praefat. tract. de Iurisdict. Cuiac. lib. 1. de feud. tit. 1. Hocque pro certo et immoto Regnorum stabiliendorum fundamento habebant, eaque ratione Imperii Proceres eo attentius militaturos, functionisque munia in defendendo Imperio alacrius subituros, reputabant, si sua etiam hereditaria Iura, et sua potius, quam aliena defenderent; sed ut hoc olim utile et proficuum habitum fuit, ita successu temporis apparnit potentiam nimiam statuum, saepe ansam rebellandi contra Imperatorem, occasionemque praebuisse, adeo in Politicis nihil tam bonum est, ut non etiam subsequi possit pernitionsus


page 260, image: s276

effectus, ut merito dicere possimus, divinam providentiam, non humana consilia, cuncta pro lubitu adminstrare, conservare, et exigentibus populi peccatis subinde evertere. Sed ut ut haec sint, in Hispania tamen Ducalis dignitas, non nisi ex mera Regis gratia ad heredes transitoria est, Heigius d p. 1. c. 2. n. 37. Ac etiam Galliae Reges divin dispositione adiuvante effecerunt, ut potentia illa Ducum et Comitum nimia restringeretur, et Ducatus olim potentissimi, Burgundicus nempe, Brittanniae, Normandicus, aliique vel iure successionis, vel ali ratione coronae fuerint uniti, hineque ibidem pariter ut antiquissimis temporibus nulla territoria dignitatibus annexa sunt, quod et in Scotia et Anglia usuvenire attestatur Bodin. de republ. lib. 2. fol. 192. Petr. Gregor Tholosan. lib. 6. de Republ. c. 7. Pariter ut hodie in


page 261, image: s277

Bohemia. Austria, et aliis in locis hereditariis, ut et alibi Titulares Duces, Comites et Barones sine territorio et territoriai Iurisdictione ab Impp. creantur, ac tales Comites non esse aequiparandos Imperii Comitibus sancitur in recessu Imperiali anno 48. . wiewol auch. Eosque statibus non esse annumerandos decidit Schvvammanus in decis. Cameral. fol. 187. et in dict. recess. Imperial. mentio fit aliquot talium Comitum puta der Graven von Harteg in Austria, der Graven von Hohnstein sub Electore Brandenburgico, der Graven zu Newgarten sub Ducibus Bomeraniae, ubi ubique habetur, da solche ihres blossen Namens vnd Tituls halben in die Reichsanschlg nit zu ziehen / et alia etiam ibidem habentur de illis notatu admodum digna, puta quod dignitatem illam et praeeminentiam nuper demum ab Impp. acceperint, et porre sequentia verba habentur,


page 262, image: s278

da solche vnder jhren Landsfrsten gesessen/jederzeit von all jhren Gtern demselben gedient / sich auch zum tail aussf der Frsten Algenthums/vnd jhre Lehen oder Pfandischafften / grven vnd freyen lassen/ also gar keine Gter ohne Mittel von oder vnder dem Reich haben / auch nit anderst / dann mit austrucklichem vorbehalt der Frsten Gerechtigkeit zu disen digniteten gelassen seyen.

Habentque hanc superioritatem Status non cumulative, sed respectu Imperatoris eriam aliquo modo priuative, quia eos Imperator inexercitio regulati suae iurisdictionis impedire non potest, Colerus de Processib. exsecut. p. 2. c. 1. n. 129 et seq. omnis namque iurisdictio per contractum quaesita, quoad transferentem priuative est interpretanda, Menoch. lib. 2. praesumpt. 18. n. 13. quemadmodum in specie de concesfione feudali ex recepta Doctorum


page 263, image: s279

opinione tradunt Hartmann: Pistoris p. 2. lib. 2. quaest. 45. num 15. Daniel Moller. lib. 4. Semestr. c. 46. n. 10.

Quamvis haecce iurisdictio etiam Iure allodii interdum competere videatur, prout sunt nonnulli Comitatus immediati, qui non sunt Imperii feuda, Auctor decis. Cameral. in verb. Comitatus, eiusque conditionis esse censetur Comitatus Mrsch in Westphal/ et Comitatus Hohen Zollern/ aliique, ut et Civitates Imperiales, iisque in casibus Iurisdictio non quidem datur iure feudi, sed tantum Iure privilegii.

Porro autem nihil impedit, quin Status Imperii ratione aliquorum bonorum in alicuius Principis territorio exsistentium, diverso respectu Status immediatus, et simul subditus alterius Status esse possit: quamvis enim in causa illa nota super constitutione arresti Comitis


page 264, image: s280

de Ortenburg contra Bayrn accerrime fuerit disputatu, et Comites eitam anno 73. 4. Martii in Camera Imperiali proficum obtinuerint sententiam, attamen in contrarium pugnat auctoritas Gailii de arrestis Imperii c. 6. n. 1. cuius etiam sententia tandem 27. Iulii anno 85. in Iudicio revisorio palmam tulit: quamvis enim sola bonorum subiectio, subditum non faciat L. Tiberius, . sola, ff. ad Municipal. attamen hoc fit, si quis Homagium praestat, vel ea natura bonoru sit, ut sine subiectionis onere nequeant possideri. Vicissim nihil decedit Statui, si in eius territorio alius Status speciem quandam habeat Iurisdictionis, non Iure Superioritatis, sed Iure quasi seruitutis, ut in praefatione quae documentis Wurttenbergicis est praefixa laatius deduxi, nihil enim deperit de sua libertate Coloniensi, Imperiali Civitati, quod Reverendiss.


page 265, image: s281

Elector Coloniensis criminalium, sententiarum habeat exsecutionem, qualia sane Iura Episcopus Spiren sis, Wormatiensis, aliique in illis Civitatibus habent, ut ex Chronico Spirensi Christoph. Lehmanni apparet, illa enim Iurisdictio non competit Iure superioritatis, sed Iure quasi seruitutis.

Praeterea adeo magnam in suis territoriis potestatem habent Imperii Status, ut adversus eos etiam. Crimen laesae Maiestatis committi posse dicatur, Bocerus de crimine, Maiestatis c. 2. n. 94. Fachin. lib. 1, controvers. c. 15. n. 20.

Et habet unusquisque Imperii Status, quoad ius superioritatis, fundatam intentionem in omnes tam homines, quam res intra limites territorii sui exsistentes, qui enim habet territorium, ad istum etiam pertinere dicuntur omnia loca in territorio sita, eorumque locorum


page 266, image: s282

Iurisdictio, Imperium et Regalia, Knichen de Iure territorii c. 1. n. 20. Auctor de grndlichen Berichts der Reichs, statt Fridberg c. 2. n. 77. et quae cunque intra territorii septa continentur, ea in istius Dominii patrocinio, potestate, custodia et Iurisdictione esse praesumuntur, ad quem districtus et territorium spectat, Can: omnis Basilica c. 17. q. 1. L. 1. in, initio, ff. de offic. Praefect. Urb. Et, ideo ii, quibus competit territorium universale, fundatam habent intentionem in omnes Landsassios, in omnesque in isto territorio exortas causarum species civiles et criminales, reales et personales, iudicii tam petitorii, tam possessorii, L. 1. . in initio, ff. de offic. Prafect. Urb. Meichsnerus tom. 2. lib. 2. decis. 3. n. 2. Et habent pariter Domini territoriorum fundatam intentionem, etiam in praedium singulare tettii, quod in territorio exsistit, licet subditus


page 267, image: s283

non cxistat, c. cum Episcopus. de offic. Iud. ord. in 6. Kopen decis. 48. n. 8. Quamobrem qui contra hanc iuris praesumptionem in universali alterius territorio, ius quoddam superioritatis, vel speciem Iuris dictionis sibi arrogat, circa res vel personas in eo sitas, liquido id ipsum, probare tenetur, c. ex ore, ext. de, privileg. c. cum personam, eod. in, 6. et tenetur titulum asserti iuris edere, nec su fficit possessionis emolumentum allegare, cum ipsi Ius commune, et generalis praesumptio resistat, L. ius. 15. C. de probat. c. 1. de praescript. in 6. Ziglerus in eommunib. conclus. . Landsassii n. 24.

Probatio porro superioritatis in, actuum exercitio ad superioritatem spectantium consistit, ex his enim, arguitur et docetur superioritas, tamquam causa a suo effectu, et deinde illi actus possessionem vel quasi manifesto demonstrant, Menoch.


page 268, image: s284

cons. 725. n. 10. Gail de arrestis c. 7. n. 15. quemadmodum enim possessionem fundi perceptio fructuum probat, ita pariter emolumenta ex hisce actibus redundantia praesumi faciunt pro Superioritate, quae praesumptio tamdiu durat, donec contrarium probetur, si ergo aliquis Domino territorii collectas, aliaque que soltia subditorum servitia praestiterit, Iuramento puta subiectionis se se obstrinxerit, ab inferioribus Iudicibus immediate ad Curiam Domini appellaverit, si illum Dominum nominaverit, et pro tali honoraverit, subditum item se appellaverit, seque talem in sub: et inscriptionibus professus sit, Wann Er den Frsten seinen gnesigen Landsfrsten vnd Herin nominavit: wann Er sich zu aller gehorsambe erbotren etc. tunc praesuenptio contra talem, quod sit Landsassius exsurgit.

Eiusdem porro Effectus sunt


page 269, image: s285

privilegiorum concessiones, ac eorum, confirmationes, proclamationes, ac Edicta publica, Insignia Principis in Curia, aliisque vicinis locis depicta, sollennis Principis introitus et apertura Caftrorum, das Einrentten vnd Oeffnung/ alia que huius generis prope infinita, quae omnia et singula hic recensere haud est nostri instituti, et pro regula generali est notandum, quod omnes actus Iurisdictionales, si in alterius territorio usurpentur, quiete, superioritatem edoceant, et ex parte patientis arguant subiectionem.

Si ergo Provincialis aliqua Civitas actum eiusmosi Iurisdictionalem sibi intra Urbem, eius demue limites competere asserat, necesse est, ut illam probet, titulum sive immemorialem possessionem dem onstrando, semper enim pro Principe praesumitur, quoad omnes actus Iurisdictionales, nisi concessio vel


page 270, image: s286

privilegium, aliusue titulus approbetur.

Titulum autem voco concessionem Principis, argum. L. 1. ff. de offic. eius, cui mand. est Iurisdict. sive per Investituram, aut etiam venditionem, vel per privilegium ea facta sit, Surdus cons. 208. n. 5. Hartman. Hartmanni tit. 54. obs. 2. n. 4. Est vero hic speciale, quod titulus iste, etiam in possessorio sit ostendendus, idque ob generalem Principis intentionem arg. L. 3. . hoc autem, ff. de itin. actuque: priu: L. 1. . fin ff de. aq. quot: et aesti: Menoch. remed. 3. retinend: possess: n. 590. et remed. recuperandae. 15. n. 469. Ob quam. Ius commune possessori resi stit, et ideo eum ab onere pro bandi possessio relevare haud potest, L. 15. C de probat. c. 1. de praescript. in 6. Hartman: Pistoris lib. 2. p. 2. q. 46. n. 6. et seq. Ex quibus porro inferri solet, possessorium Iurisdictionis annexam habere causam proprietatis:


page 271, image: s287

Knichen de Saxonico non provoc andi Iure c. 9. Non secus ad possessorium super beneficio aliquo Ecclesiastico in quo etiam antiquior possessio titulo carens, minime praefertur iuniori titulum habenti. Menoch, de remed. retinend. possession. 3. n. 370. et seqq.

Praescriptio autem immemorialis titulo aequipollet, malamque fidem et Principis ignorantiam excludit, c. 1. de praescript. in 6. Mascard. de probat. couclus. 1213. n. 45. et seq. nisi probetur certo, vitiosum. possessionis initium c. vigilanti, et c. ult. de praescript, c. 2. de R. I. in 6. Idque ob malam fidem quae praescriptionem etiam immemorialem enervat.

Tandem desinit aliquis esse Imperii Status, quando quis propter delictum, robellionem, et contumaciam ab Imperatore vel Camera Imperiali in Bannum declaratur. Gail


page 272, image: s288

lib. 2. de pace publ. c. 1. n. 4. et 25. Ut et praecriptione si nompe probetur eum, qui aliquando fuit Status, post hominum memoriam Imperio nihil persitasse, aur contribuisie, neque Regalia ab Imperatore tanto tempore recognita fuisse, et se semper pro alterius Status subdito gessisse, ad Comitia Provincialia cum, subditis comparuisse, onera provincialia sustinuisse, mandatis alterius Status semper paruisse, eum pto Iudice in prima et secunda instantia, agnovisse, Econtra ad Comitia Imperialia non comparuisse. Gail 1. obser. 21. n. 15. Zachar. Vietor, de causis exemptionum Imperialium conclus 17.

Sed haec tum demum locum habent, si accedat tenipus, cuius initii memoria hominum, non exstat. Quamtris enim de Iure communi omnes actiones et etiam siscales 30. vel 40. annorum spatio tollantur,


page 273, image: s289

L. omnes, L. cum notissimi, C. de praescript. 30. annor. Peregrin. de Iure fisci lib. 6. tit. 8. ut in specie de exemptione a solutionibus contra Fiscum et Principem pendentibus, tradit Bart. in L. Licitatio. ff. de public. Covar. variar. resolut. c. 17. n. 10. Ab Imperatore tamen et Statibus Imperii in recessu Augustano de anno 48. . wann auch. sancitum est, ut hodie praescriptio non procedat, in causis exemptionis, nisi tem prois im memori alis.

Atqui est quoque sacrum Imperium Romanum in decem Circulos divisum, quos hodie vocant, die Reichs Krense/ idque e ratione factum, ut eo melius, ac ordinate magis per illos negotia de pace publica conservanda, de contributionibus colligendis. monetis probandis, vel reprobandis, praesentandis Camerae Assessoribus et similia expediri queant Reichsabschid zu Trier vnd Cln


page 274, image: s290

anno 12. . haben wir: et Reichsabschid zu Nrnberg/ de anno 22. sub titulo die Ertlrung de Landfridens. Horum Circulorum primus est Austriacus, qui Austriam, Carynthiam, Carnioliam, et Comitatum Tyrolensem complectitur.

Secundus est Burgundicus, cui sunt addicti Rex Hispaniarum, ratione Burgundici Comitatus, et aliarum Provinciarum Belgicarum, ut et aliquot Comites.

Tertius Circulus Electorarius Rhenanus, in quo compraehenduntur Electores tres Ecclesiastici, et Elector Comes Palatinus Rheni, Comites sex, Abbas S. Maximini, Praepositus Sulzensis, Civitas Gelhausen.

Quartus Saxoniae Circulus superioris, isque habet Electores, Duces et Marchiones, tam Saxoniae, quam Brandenburgicos, Episcopos. 7. Duces Bomeraniae, Principes Anhaltinos, Abbatissas Principali Dignitate


page 275, image: s291

claras, die Frstliche Abbtissin/ Abbates duos, Comites et Barones complures.

Quintus Circulus est Franconicus, et compraehendit Episcopos tres, Wurzburg: Bamberg: et Eystettensem: Magistratum Ordinis Teutonici, den Teutschen Maister/ Burggravios Norinbergae, sive Onolsbacchenses, Comitatum Hennenbergicum, nunc inter Saxonem et Hassum divisum Abbates, Propositos, Comites et Barones, Civitates item aliquot.

Sextus Bavaritus est, comple ctitur Archiepiscopatum Salzburgensem, Frisingensem Episcopum, et Ratisbonensem, Electorem Serenissimum Bavariae, tam ratione utriusque Bavariae, quam etiam Palatinatus Superioris, Landgravium Leuchtenbergensem, ac praeter Abbates, Praepositos, Abbatissas, Comites et Barones aliquot, Civitatem Ratisbonensem.


page 276, image: s292

Septimus est Suevicus, cui addicti sunt Episcopi tres, Duces Wurtenbergiae, et Marchiones Badenses, Abbates, Praepositi, Abbatissae, Comites, Barones, et Civitates quam plures.

Octavus Circulus, Rheni Superioris der ober Rheinische Krey/ compraehendit Episcopos decem, Comites Palatinos Rheni, ratione Ditionum sub Electoratu non compraehensorum, Landgravios Hassiae, Duces, Lotharingiae, ut Abbates, Praeposits, Abbatissas, Comites et Barones, ac quoque Civitates satis multas.

Nonus Circulus Westphalicus, habet Episcopos octo, Duces Iuliacenses, Nivenses, Bergenses, et Geldriae, Abbates etiam quatuor, et reliquos Status minores aliquot.

Decimus et ultimus Imperii Circulus compraehendit Atchiepiscopos Magdenb. et Bremensem,


page 277, image: s293

Episcopos sex, Duces Brunsuicenses, et Luneburgenses, Holsatienses, Megapolitanos, Lavenburgenses, et Comites Ravenstenii. ac praeterea quatuor Civitates.

De quibus videri potest Thob. Paurmeister, tract. de Iurisdict. lib. 2. c. 2. Renching de Regim. saecul: et Eccles: lib. 1. class 3. c. 2. Cluten in Sylloge rerum quottidianarum conclus. ult. ad finem.

In Comitiis vero, si quid circulariter deliberandum concluditur., in sex tantum hi universi Circuli contrahuntur, Saxon: nimirum Bavar: Franc: Rhenan. Suevic. et Westphalicum, Wehner in obseru. pract. verbo Stand de Reichs.


page 278, image: s294

CAPUT VII. DE ELECTORIBUS IMPERII IN GENERE, ET IN SPECIE DE ELECTORIBUS SAECULARIBUS.

ELectores dicuntur, quod potestatem habent eligendi Imperatorem, qua edem notatione Germanice vocantur, Die Churfrsten. Khoren enim germanis priscis est eligere, ex quo nobis remansit, Ausserkhorn/ quod idem est, ac ausserwhlet.

Electores autem inter Status Imperii principem obtinent locum., eosque Carolus Quartus Imperator in Aurea Bulla, in principio, et passim alibi, Palmites Imperiales, septem candelabra lucentia, in unitate Spiritus septiformis, quibus sacrum illuminari debet Imperium,


page 279, image: s295

columnas et latera, solidasque bases Imperii, et propinquiora Caesaris membra appellat, hocque idem vult Decretum Caesareum., de Dato. 27. Iulii anno 1590. quod se vidisse dicit Heningius Brunning, de variis Universit: Speciebus conclus. 10. cuius haec sunt verba: Da der Churfrsten Hochheit vnd anthoritet/ mit eines Rmischen Kaysers Gewalt vnnd Hochheit/ dahero sie auch fliet/ dermassen verbundten/ das eine ohne die ander nit bestehen kan/ Ja da die hchste Wrde der Chuifrsten/ damit sie fr andern Knigen ??? Potentaten gezieret/ eben dise ist/ da sie einen Rmischen Kayser/ dessen Hochheit/ auctoriter vnd Gewalt alle andere vb???ririfft/ von dero anch alle ander hersilessen/ zuwhlen har. Et inde etiam in actibus ad Curiam Imperialem pertinentibus ceteris omnibus Principibus Electores praeferuntur, cuiuscumque tandem sint


page 280, image: s296

conditionis, Bohemiae vero Rex eodem respectu in istis actibus ceteros omnes Reges antecedit, ut habetur in Aurea Bulla c. 6.

Sunt porro Electorum septem, Ecclesiastici tres, et quatuor Profani; Illi sunt Moguntinus, Trevirensis, et Coloniensis, ac Bohemiae Rex, Bavariae ac Saxoniae Dux, et Marchio Brandeburgensis. Ne autem splendori gloriosissimi huius Electoralis Collegii quicquam deesset, singuli officiis singusis sunt decorati. Moguntinus nempe Archicancellarius est per Germaniam, Trevirensis per Galliam, et Aretalense Regnum, Coloniensis per Italiam, quorum tamen Posteriorum, cum ambae Provinciae ab Imperio fere avulsae sine, potestas iam evanuit, et exstincta est.

Illorum autem Archiepiscoporum et Principium officia, quod nempe Cancellarii sint., Imperiales,


page 281, image: s297

antiquissimum esse videtur., adeo ut Moguntini dignitatem Archicancellariatus iam tempore. Caroli Magni deducat Arumaeus ad Auream Bullam discurs. 1. Thes. 23.

Ceterum ex Electoribus Politieis, Rex Bohemiae est Archipincerna, Er??? Schanck/ substitutum que habet semper liberos Barones. im Limbn???g/ quorum officium vocatur Erbe schenck.

Comes Palatinus, sive Bavariae Dux, est Archidapifer, Er???truchf?/ quod officium derivatur, von Tragen de E???ens/ quia Dapes praefert lumperatori, substitutumque habet, Dapiferos in Wahlhurg/ die Erb-Truchsdssen zu Wahlburg.

Saxoniae Dux est Archimarseballus Ertz Marschalck/ substitutum que habet Comitem Pappenheimensem, Ertz Marschalck.

Marchio Brandeburgieus denique Archicamerarii officium


page 282, image: s298

admivistrat, Ertz Camerer/ substitutum habet Ducem vel Comitem in Hohen-Zollrn/Erb Cammerer.

Haec porro offcia cum annexis suis com~odis ex Institutione Henrici Sancti Imperatoris ab Episcopo Bambergensi in feudum recognoscere, et Vicarios suos, quibus deinceps in subfeudum. eadem concedunt, gerere affirmat Marq: Freiherus in notis ad Petr: de Anglo lib. 2. cap: 15. Eoque nomine Episcopum Bambergensem recens initiatum haud secus ac ipsum Caesarem, suis quisque officiis ac ministeriis ex eiusdem Imperatoris Constitutione praestolari tenentur Electores saeculares, Bertram in tract: de Comitiis conclus: 32.

Multis porro prae aliis decorati sunt privilegiis Electores, possunt enim absque speciali venia indicere Conventum, habent etiam potestatem possidendi metallicas fodinas,


page 283, image: s299

ac salinas, Ertz vnd Saltzgrueben in Regno ac Principatibus suis inventas, Aurea Bulla cap. 9. in princ: Quod tamen ita interpretantur Doctores, ut solum Decimas percipere queant in fodinis, quae in subditorum suorum agris reperiuntur, Sixt: de regalib. lib. 1. c. n. 8.

Neque etiam ab ipsorum Officialium sententiis ulla datur appellatio, nisi in casu Iustitiae denegatae, Aurea Bulla c. 11. in princ: sed successu temporis huic insigni privilegio, ipso non usu renuntirunt tres Archiepiscopi et Comes Palatinus, ut dixi in tract. de appellat: cap. 3. Quamvis Serenissimus Elector Bavariae ante paucos annos currit. privilegium quoad ipsum illud antiquum resuscitari.

Porro autem et haec eminentia. compertit Electoribus, ut subditi illorum, cuiuscuque sint dignitatis ad nullum extraneum Tribunal,


page 284, image: s300

puta, ad Iudicium Rottvvilense, vel Westphalicum, aut Iudicia Provincialia, fr die Landtgericht evocari nullo modo possunt, Aurea Bulla. dict. cap. 11. in princip.

Cumque Electores variorum necessitatibus relevandis Caesareae Sublimitati sic assistere dicantur, ut in partem sollicitudinis constituti reperiantur, Aurea Bulla. cap. ult: Hinc in illos, qui in necem alicuius Prineipis Electoris conspirrunt, tamquam Reos Maiestatis, poena L. quisquis. 5. C. ad L. Iul. Maiestat: constituta est in saepedict. Aurea Bulla, c. 24.

Cum autem experientia plurimum testatum fecerit occasione controversae Electionis, dissidiique inter Electores Imperio Romano plurima dispendia contigisse, Carolus Quartus Bohemiae Rex, variis incommoditatibus obveniens, electioni in Imperio nostro, certas leges


page 285, image: s301

praescripsit, quae merito inter fundamentales nostri Imperii Romano-Germanici referuntur, eaeque leges simul compilatae, hodie Aureae Bullae nomine indigitantur, denominatione exinde descendente, quod maius Imperatoris Sigillum Auro impressum, ei Legislationi appensum erat, Bulla autem tam Graeci, quam Latini Recentiores pro sigillo usurpabant indeque Bullae Pontifieiae dicuntur, Instrumenta permunita Sigillo plumbeo Pontificis Maximi, et Recentiores quoque Historici bullare usurpant pro sigillare sicque Aurea Bulla propter eminentiam ita vociratur, ut notat Arumaeus ad Auream Bullam discurs. 1. thesi. 4. et dixi in dissertat: de Success: et Elect. lib: 3. c. 2. n. 1.

Inter Electores Saeculares, primus occurrit Bohemiae Rex, non vero cum iis facere possum, qui Bohemiae Regem, tum demum ad Electionem


page 286, image: s302

admittendum putant, praesertim post sancitam Caroli Quarti Bullam, quando pari numero discordantium Electorum sunt vota, quod quidem sentit Petrus de Andlo, lib. 2. de Imperio, Romano, cap. 2. et Schonborner politicor: lib. 5. c. 33. quos gravites refutat Aug: Fischer de Elect. Imper: n. 44. ut et D. Gevvold. tract: de Elect: lib. 2. Firmaturque nostra sententia rotundo textu Aureae Bullae, tit. 4. . 3. ubi Imperat: dicit, Das ein Knigvon Bhaimb/vnder den weltlichen Churfrsten von Kniglicher Wrdigkeit vnd Rechtswillen/ billich die erste Frag behalte/ aiunt insuper poenam esse sancitam, si Bohemiae Rex non vocetur ad Electionem, hancque incurrisse Electores ob Ladislai Bohemiae Regis praeteritionem in electione Maximiliani Primi, Hartman. Maurus in Elect. Caroli Quinti.

Probabile quidem est, primitus


page 287, image: s303

ex Ecclesiastico et saeculari ordine, aequali numero Electores fuisse desumptos, sed quia facile potuit evenire, ut sine exitu Electio foret, haud abs re septimum adiectum fuisse, ut si ceteri dissentirent, in duas factiones aequales seiuncti, inveniretur aliquis, qui maiora facere possit, talisque accum ulus reputatus fuit Bohemiae Rex qui licet maximae potentiae, cum tamen Subditus esset Imperii Romani ut eidem magis fideliter inseruiret, adstrictusque esset, tali officio donatus fuit, ut ex Mich: Beutlero retuli in tract: de Success: et Elect. lib. 2. dissert. 3. n. 9. idemque Tubravius lib. 7. Histor. Bohem. hisce verbis docet: additus tamen, Sex illis Principibus postea Rex Bohemiae fuit Elector Septimus, ad tollendam discordiam, quae inter pares numero, pari suffragio nonnumquam concurrente intercedebat.


page 288, image: s304

De Rege autem Bohemiae compluscula habet Goldast: in Tract, operosissime conscripto de Bohemiae Regno, et inter alia refert quoque Iura superioritatis quae Caesares olim exercuerunt erga Bohemiae Reges, quamvis enim Bohemiae Rex nulli Circulo addictus sit, neque etiam ad illorum conventus, zu den Craitgen vocetur, quando tamen Milites, vel pecunia, aliis Ordinibus sive Statibus imperantur, tune Is tamquam Imperii membrum 400. equites, et pedites. 600. mittere tenetur, Paurmeist. de Iurisdict. lib. 2. c. 2. n. 26. Moguntinus insuper Archiepiscopus olim Regem Bohemiae coronabat, at hanc praeeminentiam et Ius, Henricus Archiepiscopus Moguntinus, postea vendidit Ecclesiae Pragensi, ut Trithemius. Idem etiam Goldast. multis probat Bohemicum Regem, ab antiquo non fuisse electivum, Iureque


page 289, image: s305

successionis ad Archiduces Austriae pervenisse, hocque Ius cum in controversiam vocassent Bohemi, nupero Bohemico bello minime de novo introductum, sed tantummodo stabilitum fuit.

Inter Politicos seu Saeculares Electores in Aurea Bulla Caroli Quarti Palatinus primum obtinet Iocum, Ista dignitas autem, Palatinats scilicet, Der Pfaltzgraffen videtur Francorum instituto ducere originationem, nam penes quem erat Domus Regiae Principatus, passim indigitari solebat Maior doms, Palatii Regii Praefectus, aut etiam Comes Palatii, penes hunc maiorem domus ante Caroli Magni aetatem opus et potentia Regni erant, Regibus nil praeter vani nominis umbram superfuit, qu etiam occasione factum est, ut Pipinus maior domus Rege deiecto ad Regnum perveniret, illudque ad filium Carolum Magnum


page 290, image: s306

postea dictum, transmitteret, sub quo Palatinorum potestas in ordinem fuit redacta, factaque fuit Comitiva Palatii officium ad nutum Regis revocabile, erantque Comites Palatii nihil nisi Iudices in Aula constituti; Veteri enim lingu Germanic Comes vocatur Graff/quod nihil aliud est, quam Iudex, hacque in signifieatione adhue in Westphalia, et vicinis locis Iudices appellantur Graffen/et ita Comites Palatini Iudices erant Aulae, sive Palatiorum in diversis Imperii locis exsistentium, parirer ut Burggraff erat Iudex Arcis, Landgraff Iudex Regionis, Marggraff Iudex in limitibus conftitutus, Marck enim Germanis est finis aut terminus, die Grnitzen/unde etiam limites Marckstein appellitantur.

Tandem autem cum tempore Ottonum Imperatorum, saeculisque subsequentibus principaliora officia hereditario Iure. Magnatibus


page 291, image: s307

cessissent et tandem etiam certae Regiones iis officiis anneae et attributae fuissent: Comitum Palatinorum secunda post Duces dignitas erat, dicebanturque die Frstende Graffen/ ad differentiam Comitum reliquorum, unde et adhuc hodie die Pfaltzgraffen / Marggraffen / Landtgraffen/ Burggraffen / Principibus annumerantur, Ducibusque aequiparantur, Palatini autem Comites complures erant, nec ideo Comites Palatini Haydelbergenses se aliis anteferre debent, et nominatim in Bavaria tempore Arnolphi et Ottonis Imperat: non unus fuit Palatinus, ac nominatim Otto Magnus Imperator, et Eberhardo Boiorum Duce capto fratres illius minores natu in ordinem Comitum Palatinorum coegit, indeque initium coepit, Palatinatus Boicus, iam diu antequam Palatinatus Rheniad Bavaritam familiam perveniret, diu autem post


page 292, image: s308

Comites Palatini Schirenses Ducatum Boicum obtinuerunt, sicque Ius Electorale simul ac quisiverunt.

Rhenanus ergo Palatinatus non potest habere votum Electoris, quia nullibi legitur, quod ipsis competierit dignitas talis, antequam illa Ditio ad Bavariae Duces pervenisset.

Fuerunt quidem olim Comites Palatini vetustissimi, qui multa possidebant territoria, non circa Rhenum solum, et ad Mosam, sed et Ducatum Lizelburgensem, Limburgicum, Iuliacensem, Montensem, nec non ferme semissem bonorum Archiepiscoporum Trevirensis et Coloniensis. Sed ab his non descendunt Palatini Rheni, nec in eorum Ius successerunt, ita ut summ iniuri Carolus Quartus Imperator privare conatus fuerit Bavariae Duces voto Electorali, illudque affigere Palatinatui: factum enim fuit ex mera invidia, et odio, quo


page 293, image: s309

Carolus Quartus Antagonistam suum Ludovicum Quartum, Bavariae Ducem et Imperatorem fuit persecutus, huicque Ludovico cum contrarius esset frater germanus, Palatinus Comes, qui fovit Carolum Quartum, inde Carolus Quartus, ut un vice inimico noceret, et amicum recompensaret, Electoralem Dignitatem transferre voluit ad familiam Palatinam, cui tamen Bavariae Serenissimi Duces semper contradixerunt, qua de re late agit D: Gevvoldus in Tract, de Septemviratu c. 10.

Saxoniae Ducem quod attinet, Archimarschallatus officium, et Septem viralis praeeminentia in quinque Familiis hactenus permansit, quarum prima fuit, Hermanni Dillingi, cui Ducatum Saxoniae Otto Magnus Imperator primum seu legato gubernandum, deinde tamquam peculium possidendum, atque ad


page 294, image: s310

heredes transmittendum concesserat, in eaque familia annos circiter quinquaginta supra centum permansit: Secunda familia fuit Comitum Supplenburgensium, Tertia Guelphorum Boiariae Ducum, Henricus nque cognomento niger Bavariae Dux e Guelphis oriundus Magni Saxoniae Ducis filiam matrimonio sibi iunxit, et donato Ducatu Elector factus fuit, Quarta familia fuit Ascaniae Principium, der Frsten zu Anhalt/Henrico enim Guelpho in ipsis publicis Comitiis Ratishonae anno 1180. exauctorato Fridericus Primus Imperator Bernhundo Anhaldi???o una cum Electoratu Saxoniae Ducatum in seudum concessit.

Quinta Familia Electorum Saxoniae ex Marchionibus Misniae, et Thuringiae, Comitumque Pertini, Magni illius Witekundi propago, qui Witekundus temporibus Caroli Magni Saxoniam gubernavit, et ab


page 295, image: s311

illo Imperatore Victus primus Saxoniae Dux denuntiatus fuit, penes hancce Familiam dignitas Septentrionalis Saxonica ducentis iam, annis remansit, semperque fidelis exstitit Imperatoribus Romanis, usque dum haereseos malum terram illam felicissimam invasit, et Ioan: Fridericum Electorem Virum alias satis bonum ita dementavit, ut in bello smalcaldico, tamquam Dux omnibus viribus suis adiutus, etiam sociis seu confoederatis Carolo Quinto Imperatori sese opponeret, quo iusto praelio victus captusque dignitatem Septentrionalem amisit: quia vero ex eadem familia ortus Mauritius Saxoniae Dux pro sua calliditate facile prospexerat foedus illud Smalcaldicum infelicem exitum habiturum, ideo sese reliquis Agnatis separavit, et castra Imperatoris est secutus, indeque promeruit, ut remoto Ioan: Friderico is


page 296, image: s312

dignitatem Septentrionalem obtineret. Cum autem Mauritius mascul prole careret, eidem successit frater Augustus, moderni electoris Saxoniae avus Ioan: vero Friderico ex. Electore proveniunt Aldenburgenses et Winmarienses Principes, hique Principes Winmarienses semper adhuc affectant Electoralem dignitatem putantque se iniuri ill carere: quemadmodum superioribus annis Fridericus Ortleb Winnrarien sium Ducum Aulae Magister, Vir alias eruditissimus operose conscriptis duobus voluminibus probare conatus fuit foedus Smalcaldicum iustum, et Ioannis Friderici, Posterorumque eiusdem remotionem iniustam esse, haecque causa fuisse videtur, quod Saxoniae Elector modernus semper partes Caesaris et Austriacae Domus, non solum tempore unionis, sed et hodie adhuc sequatur, non solum propter gratitudinem, quia nempe


page 297, image: s313

benesicio Caroli Quinti tantam obtinet dignitatem, sed et illud fecisse videtur ex politica ratione, quia nempe Winmariae Principes apud Rebelles praecipuas militares dignirates obtinebant, et quoque in magna omnium gratia erant, verebatur ergo Elector Saxoniae, ne Winmarienses nimi potenti aucti, antiqua Iura, amissasque ditiones sint aliquando repetituri. Ceterum in Coronationis Regis Romani actu sollenni Dux Saxoniae tamquam Ensifer gladium Regi porrigit hisce additus verbis. Accipe gladium Regium, ut rebelles sever correptione potenter affligas, omnesque benevolos in tra~quilla pace gubernes.

De Electoratu Brandenburgico usitatus versiculus est

Mutavit Dominos Marchia saepe suos.

Nam sane electoralis illa dignitas ad sex familias pervenit.


page 298, image: s314

Prime Otto Imperator eius Nominis Tertius Hugoni ex familia comitum Bepingensium suo Vicario in Thuscia et Hetruria contulit, electorale munus circa annum 1000 Eique successrt Theodoricus ex fratre Nepos omnium Proninciarum Marchicarum possessor.

Secunda Familia prodiit Comitibus Ascaniae studensibus.

Tertia Comitibus Ascaniae, ex quibus adhuc hodie supersunt Principes Anhaltini.

Quarta manavit Bavariae Ducibus.

Quinta Ducibus Luxenburgicis, quorum illi Ludovico quarto Imperatore, hi ab Imperatore Sigismundo hocce beneficium obtinuerunt.

Sexta, et adhuc hodie inibi imperitans descendit Comitibus von Hochen Zollern/quorum unus curante Rudolpho Primo obtinuit Burggraumtum Noribergensem; eius


page 299, image: s315

autem posteri interventu non satis magnae pecuniae summ Electoralem dignitatem obtinuerunt.

Est autem Elector Marchicus Imperii Archicammerarius, sceptrumque tamquam gubernationis indicium Caesari praeferre solet.

CAPUT VIII. DE ELECTORIBUS ECCLESIASTICIS.

USitatum suit iam ab eo tempore, quo Religio Christiana per Francos in Galliam, et Germaniam est introducta, ut Ecclesiastici Optimatea nogotiis politicis etiam adhiberentur, et in numerum Statuum adscriberentur, eo quod praesume batur magis conscientiose res graves tractari, ubi Ecclesiae addictae personae sunt praesentes, libertati etiam


page 300, image: s316

subditorum magis cautum videbatur, si Ius quoque monendi, intercedendi, consultandique habeant ii, qui non absolute Principibus, Regibusque sunt subiecti, quosque nec eligere, nec ab officio removere queant.

Quam certe ob causam Principes Lutherani dominationis absolutae appetentes, pati non potuerunt, ut Praelati Catholici Monasteriis, reditibus opimis dotatis praeessent, sed maluerunt inibi addere aulae mancipia, quae pro lubitu regere et gubernare possent, sunt enim apud Lutheranos Praelati et nominetenus Abbates nonnulli Praedicantes, quos deponere ab illo officio Principibus integrum est, et qui ideo in convemptibus Statuum corio suo quod aiunt metuentes, Principum poftulatis nullo modo sese opponere audent, neminem ergo morari debent Haereticorum argumenta, quorum


page 301, image: s317

nonnulla proponit Lymnaeus lib. 3. de Republ. c. 3. a princ. qui prout oprant, Rem publicam profanam et Ecclesiasticis superiorein, ita ctiam maie habent, quod Ecclesiasticis competir saecularis aliqua potestas.

Quod vero attinet Ecclesiasticos Electores, ii simul Archicancellarii sunt Imperiales, et quidem Moguntinus Cancellarius est Imperatoris per Germaniam, semper in Aula Caesarea Nobilem vel Baronem aut etiam Comitem habet, Vicecancellarii munia obeuntem. Coloniensis Archicancellarius est per Italiam, olim enim Italia etiam ad Imperatoris administrationem spectabat, ut patescit ex tit. de pace constantiae in usib. feud: Trevirensis Archicancellarius est per Galliam et imprimis per Regnum Arelatense, eiusque Regni maxima pars iam spectat ad Coronam Galliae, Comitatus nempe Provinciae, et Comitatus


page 302, image: s318

Delphinatus, quae duae opimae Regiones semper ratione superioritatis ad Imperium Romano-Germanicum pertinebant, donec negligenti vel ooscitanti Caroli Quarti absolutum dominium ibidem Galliae Reges affectrunt et arripuerunt.

Sciendum autem est, retroactis temporibus Regales sive Caesareas litteras subscribere solitos fuisse Archicapellanos D. Gevvoldus de Septemuiratu fol. 84. Hocque inter alias causas etiam ideo factum fuit, quia adhuc omnes litterae latino sermone expediebantur, eius sermonis autem gnari vel soli, vel inprimis Clerici erant.

Illi autem Archicapellani successu temporis hisce negotiis non amplius se imiscuerunt: sed subscriptio litterarum Imperialium, custodia etiam Sigilli Imperialis pervenit ad Cancellarios.

Quod autem in Imperio


page 303, image: s319

Romano-Germanico tres modo dicti Archiepiscopi ad Cancellariatus munus vocati fuerunt, factum id fuit propterea quia ad Rhenum, et sic in meditullio Imperii habitaverunt, et prae aliis Archiepiscopis dignitate primari decorati fuerunt ut tradit Windeckius de Elector. c. 12.

Porro Cancellarii nomen derivatur a cancellis, quia cellula intra quam degebant, cancellis erat permunita, hinc Cassiodorus Epistol. 6. lib. 11. ad Ioann Cancellarium, latere inquit non potest. quid intra cancellos egeris, tenes lucidas fores, claustra patentia, fenestratas ianuas et quamvis studiose clausas necesse est, ut te cunctis appareas, undique conspiceris, qui in illa claritate versaris, ad nostra monita aures conferre.

Quod autem inter Politicas dignitates Cancellarii munus maxim honorisicum et primarium iam olim


page 304, image: s320

fuerit, apparet exinde, quia haec illis elogia a Cassiodoro et Symmacho attributa legimus: Vox et custos legum, atque Iustitiae armarium, Principis imago, Consilii Regalis particeps, precum arbiter etc. et Coryppus hic est, qui leges Regni cancellat iniquas et mandata Pii Principis aequa facit.

Haeeque erat conditio Cancellarii in Imperio Romano ante et post Iustin: pariter in Gallia apud Reges Francicos Connestabulis inter officia militaria primum obtinebat locum, Cancellarius vero Caput reputabatur omnium Statuum et officialium Iustitiae administrationem concernentium, Stephan: Pasquerius in disputat: Gallicanis lib. 2. c. 11.

Quaerere hic lubet, cur Imperatores Ecclesiasticos Electores Newen sive Nepotes, Saeculares vero Ohein sive Agnatos aut Cognatos


page 305, image: s321

vocitent. Sane differentiae ratio est in, obscuro, et circa eam se expedire nequit Lymnaeus de Iure publ. lib. 3. cap. 3. Ohein quidem denotat proximum Agnatum seu Cognatum, quasi Ral, e dahein/ id est ex eadem domo: sunt vero Saeculares Electotes omnes per rectam lineam ex filiabus Rudolphi Primi descendentes, ut singulari libro prebat R. P. Gan.

Eccle sia stici autem raro Principes nati, plerumque tantum Nobiles exsistunt, quos tamen honoris et Dignitatis ergo Nepotes sive Newen appellant Imperatoles, ea enim vox olim usurpabatur, prout hodie inter Nobiles nomen Affinis, omnes enim Nobiles plerumque semet Affines vocant, etiamsi revera non sint, ita eriam Galli Cousin sive Cognatos vocant omnes, quos benevolenti singulari complectuntut, licet sanguine non sint iuncti.

Disputatur hic, an votum


page 306, image: s322

Electionis habeant Ecclesiastici Electores, qui quidem a Collegio Canonicorum seu Capitule electi, non dum tamen a Pontifice Maximo confirmati fuerunt, quam quaestionem movet Lymnaeus lib. 3. de Iure publ. c. 3. Et quidem in affirmativam sententiam descendit, co quod talibus Electoribus non ut Personis Ecclesiasticis, sed ut Imperii Principibus haecce competat praerogativa: sed meo iudicio obstant concordata Germaniae vulgo vocata, quibus cautum reperitur, ne Ecclesiasticis Principibus Regalia ab Imperatoribus aliter, quam post Pontificiam confirmationem concedi queant, exinde sequi videtur, eos deficiente confirmatione Pontifici actum Principatui in haerentem minime exercere posse. Respondet quidem Lymnaeus concordatis illis a Nicolao Quinto Pontifice Maximo, et Friderico Tertio Imperatore initis successores non


page 307, image: s323

obligari, quod mihi plane absurdum esse videtur, cum a dicto Imperatore nomine dignitatis et officii illa concordata fuerint inita, et a Statibus faltem tacite confirmata, ita ut dici possit, ea vim habere legis fundamentalis.

At vero Electores Ecclesiasticos iam a Pontif. Maxim. confirmatos Votum habere in Electione Regia, licet Investituram a Caesare nondum impetrarint, docui ego iam olim: contra camque sententiam Lymnae: lib. 3. c. 7. n. 5. et seqq. multa opponit: sed tandem et ipse in meam opinionem secedit: Ratio autem differentiae, cur, qui nondum confirmatus est a Pontif. Max. Votum non habeat, id vero affirmetur de eo, qui ab Imperatore haud est investitus, in eo consistit, quod confirmatio Pontificia fundamentum et essentia est Episcopatus, confirmatio ver Caesaris tantum necessarium


page 308, image: s324

consequens habetur: Pariter ut nativitas in Saeculatibus Electoribus votum ipsis tribuit, licet nondum sint investiti ab Imperatore. Tandem et hoc est notandum, quod sede vacante capitulum non habeat votum Electorale, pariter ut vacante Regno Bohemico Ius hoc Statibus illius Regni minime competere videtut, idque recte probatur ex Aurea Bulla c. 19. Pariter quamvis Electores Ecclesiastici regulariter poena banni puniri non possint, uti Saeculares, per notat. Gailii. lib. 1. de pace publ. c. 8. n. 13. et Myns. cent. 5. obser. 58. n. 8. quia tamen Regalibus et Iuribus saecularibus ab Imperatore et Imperio de pendentibus ex causa privari possunt, exinde si Imperatori sint rebelles et infideles, merito voti in capaces censentur, cuius rei nuper exemplum habuimus in Archiepiscopo Trevirensi, qui quod defecisse videbatur ad Galliae Regem, eius


page 309, image: s325

votum in Electione nostri Imperatoris felicissim, neglectum fuit.

Inter Electores Ecclesiasticos primum locum obtinet Moguntinus, qua de re vulgo feruntur hi versus.

Treviris aetate: sed rerum proprietate
Gaudet Agrippina: sed honore Moguntia Prima.

Moguntinus ergo tamquam Archicancellarius Germaniae, archivum Imperii custodit, et Cancellaria Imperialis Aulae eidem Iuramento est astricta, Rutg. Ruland, de Commission. lib. 5. c. 4. n. 10. Thomas Michael de Iurisdict. conclus. 28. Is est Decanus Collegii Electoralis, et vota Electorum colligit, conventumque Electionis einen Wahltag indicit, tandemque omnium sententiis auditis suum etiam calculum addit.

Proximum ab hoc locum obtinet Trevirensis, qui votum primum in


page 310, image: s326

Electione habet, Coloniensemque praecedit, inprimis hanc ob causam, quia prior ad fidem Christianam conversa fuit, nempe a S. Martiale, uno e 700. Discipulis nostri Salvatoris, et quidem D. Petro dirigente, unde et alicubi secunda Roma appellatur.

Colonien sis tandem votum habet secundum, et Romanorum Regi diadema imponit, Aurea Bulla c. 4. quamvis circa consecrationem Impiratoris Coloniensis praecedere voluerit Trevirensem.

CAPUT IX. DE DUCIBUS, COMITIBUS, BARONIBUS, ET NOBILIBUS IMPERII.

DUx derivatur a ducendo, dicebanturque comm uni


page 311, image: s327

appellatione ii, qui ducebant sive gubernabant sibi commissos, et inprimis appellatio Ducis ad exercituum Primarios applicabatur, unde et Germanl dicunt, Hertzogen quasi Duces Exercitus, Herr enim prisc lingu germanic commune notat, unde Herrstra via communis sen publica, Herberg/ id est hospitium ubi communiter diverti solet, da man sich in gemaiu verbergen oder ansshalten kan/ Vocula autem Herr per excellentiam usurpatur pro multitudine Militum seu pro exercitu, Zelhen est ducere, et ita Hertzog est qui exercitum ducit, ac sane erat etiam apud Priscos Imperatores Ducatus dignitas Militaris, fuitque Dux maior Tribuno, minor Legato, L. 3. . 15. L. 4. in pin c. ff. de re milit. Lipsius de Militia Romana lib. 2. dialogo. 11. Erat ergo Dux olim, qui hodie nobis Colonellus, et Legatus ille qui hodie vocatur Generalis.


page 312, image: s328

Successu temporis militiae Ducibus et iam administratio Provinciarum concessa fuit, idque factum est sub posterioribus Imperatoribus Romanis etiam ante Constantinum Magnum, post Gothis itruentibus nova institutione in locum Praefectorum, qui antea Civitatibus dati erant Duces et Capitanei ordinati fuerunt, Balengerus de Imperat: Roman. lib: 4. c. 73. supra Duces vero in Italia erat Rex Arcus. Longobardi exstincto Imperio regio rem universam 30 Ducibus commiserunt, Sigonius de Regno Italiae lib. 1. Tandem Franci a Romanis didicerunt Duces habereloco Gubernatorum Provinciarum, et etiam sub Carolinis in Provinciis praecipue longinquis, et quae nuper Regibus bello ademptae erant. Duces constituti fuerunt. Feudi Iure, sicque Passylo Rex antea Boioariorum Francis victus Dux factus fuit per beneficium


page 313, image: s329

id est feudi neux: sed nihilominus alii adhuc erant Duces, hique fuerunt tantum Gubernatores, et ad lubitum Imperatorum poterant amoveri, quique non ad posteros eam dignitatem transmittebant, de hisque intelligendus est tit. 1. lib. 1. feudor. At vero temporis successu in Galliis et Germania Ducatus hereditarii sunt facti, magnamque potestatem et auctoritatem Imperatoribus et Regibus proximam obtinuerunt: In Galliis tamen ea potestas, quae olim Ducibus competebat, multis modis praecisa fuit: in Germania vero incolumis mansit, et vere ac proprie nunc Duces dicuntur, qui de Ducatu Principe summo est investitutus: id est cui Princeps Regionem aliquam, quae Ducatus nomen habet in beneficium concessit: id quod conforme est lib. 2. tit. 1. feudor: quis dicatur Dux. etc. Hique Duces olim sub se


page 314, image: s330

aliquot Comites habebant. Lymnaeus lib. 4. c. 3. n. 21.

Inter Duces vero eminent Archi-Duces, quo solo nomine praefulgent Austrii Principes, et quidem hunc titulum usurparunt. primitus sub Frider. 3. Natal. Com. lib 9 quamvis olim Bruno Ottonis Magni Imperatoris Frater titulum Archiducis seu Principalis Ducis Lotharingiae usurparit, Bitschius ad Natal. Comit. d. loc. At Princeps Florentinus, Magnus Dux Thuscanae seu Hetruriae appellatur, Moscus et Littuanus Magnos Duces se inscribunt: Duces vero Veneti et Genuenses huc non pertinent, cum haud sint Principes imperantes: sed solum. Administratores Primarii Aristocratici status.

Sunt porro alii Duces vere absoluti et Regia potestate pollentes, quales omnes in Itlaia esse censentur: Alii liberi sunt ratione


page 315, image: s331

privilegiorum et territorialis Iurisdictionis, quales in Germania multi reperiuntur, Hique omnes Serenissimi vocantur: et ab Italis Vostra Altezza: Alii sunt Subditi et Landsassii, ut in Silesia, Bohemia et Austria, Hosque Speculum Saxonicum schlechte Frsten in digitat, et tantum Illustrissimi: quales etiam in Galliis et Hispaniis inveniuntur.

Comitis appellatio sub Romanis Imperatoribus fere communis fuit omnibus, qui Imperatorem comitabantur; aut qui in Comitatu Imperatoris cum Dignitate versabantur. Wesenbec. in paratit. C. de officio Comitis Sacrar. Largition. Post Comes indigitatur, qui officio aliquo fungebatur, ut Comes sacrarum largitionum, Comes sacri patrimonii, Comes rerum priva tarum.

Postea Imperatores ex suo Comitatu probatissimos ad regendas Provincias ablegarunt: Indeque factum


page 316, image: s332

est, ut quilibet Civitatis Iudex Comes vocaretur, Germanice Graff/ 1. unic: C. de Comit: qui Provinc. regunt. lib. 12. Estque in prisca germanica lingua et adhuc hodie in Westphalia Graff nil aliud, quam Iudex, Hincque Comitatum Saxonici Iuris Glossatores describunt, das ein Graffschafft sey ein Iurisdiction, oder ein Gegne / Weichbildt / welche von Alters den Graffen durch den Kayser verleyhen werden/ auff dz sie an ihr statt daselbst Gerichtszwang hielten/vnd jederman richteten/weilen man den Kayser nit vmb alle Sachen hat mgen besuchen.

Haecque officia olim temporalia et non hereditaria erant, und ein antiquissimis documentis plerumque Comites sine loci designatione dicebantur: v. g. Albicus Comes etc. haecce vocabant Comites Ottingenses, Zollerenses etc.

Tandem Comitatus aeque ac


page 317, image: s333

Ducatus hereditarii, ad posterosque Iure perpetuo transitorii sunt facti, ab eoque tempore tales Comites nominare se incipiebant, Comes huius vel illius loci, quia Comitatus quos possidebant Iure feudi, vel etiam allodii, seu quoad proprietatem detinebant: Ac sunt hodie Comites etiam honorarii Comitatu seu territoriis carentes, ut in Austria et alibi, qui seilicet non habent terram seu Regionem, ab antiquo Comitatus titulo insignitam, sed quorum praedia vel personae hunc honorem acquisiverunt, hi non habent sessionem.

Sunt autem et alii Comites cum aliqua praescriptione, puta Pfaltzgravii, Margravii, Burgravii, Landgravii, qui omnes fere in Principum classem sunt allecti.

Comites Palatini Iudices crant in aliquo Palatio Imperiali residentes, et dicuntur Germanis


page 318, image: s334

Pfaltzgraue/quafi Pallastgraue/ et errant, qui nomen Comitis Palatini derivant Regione, cui Capellacii vel Pallatz nomen est, Rhenoque adiacet, et nunc ad Palatinatum Heidelbergensem spectat, quos recte Lymnaeus refutat, lib. 4. c. 4. n. 33. et seqq: Nam hac ratione solus Comes Palatinus esset ille Rhenanus, quod tamen falsum est.

Sed ut habetur in dem Schwaben-Spiegel lib. 1. c. 19. In den Teurschen Landen hat jedes Landt seinen Pfaltzgraffen / Sachsen har einen / Et is est Elector Saxon: modernus, Bayrn hat einen/Francken hat einen/Schwaben hat einen/ Ergo ubi erant Palatia Caesarea, ibi Comitem seu Iudicem in illo Palatio Ius dicentem fuisse, probabile est. Hodie autem soli Palatini vocantur ex Bavarita familia descendentes: Erant autem Palatini olim Iudices et Status Imperii Primarii, quem adm odum de iis Aventinus scribit lib. 4. Annalium


page 319, image: s335

Bavariae, Comes Palatinus vicem Caesaris praesidendo Senatui Principali fungebatur, fidem Imperatoris implorantibus aderat, Iusque reddebat, Fiscum Augusti praedia Salica id est terras ad Aulam spectantes, reditus regios procurabat, Caesareum censum exigebat, nil citra eius auctoritatem decernere aut statuere Duci liccbat: Indeque Haidelbergenses Palatini non recte, ut puto, omnem Palatinorum Dignitatem in illum suum Electorem transfundere connisi sunt, dum eum maioribus Domus apud Franciae Reges substituunt, et Iudicem ipsius Imperatoris faciunt, illo fere superiorem.

Porro olim apud Romanos Palatini etiam dicti fuerunt Aulici memoriales, agentes in rebus, et Apparitores, qui litterariam militiam in Palatio seu Aula faciebant, aut mandata seu iussa Imperatoris exsequebantur: Iulius Caesar, Bulingerus


page 320, image: s336

de Imperatore lib. 2. c. 18. Hisque nunc similes sunt Comites Palatini Codicillares, qui Insignia, quandoque etiam Nobilitatem conferre, Notarios creare, et Spurios legitimare possunt.

Marchio olim alius non fuit, quam limitaneus cuiusdam Regionis Praefectus, quasi Grenitz Graff/Marck enim Germanis est limes, unde Marckstein pro termino usurpamus, fueruntque olim Marchiones com plures contra Barbarorum incursiones constituti, hodie autem sic dicuntur etiam illi qui limitum seu finium non sunt defensore: Nam saepe vetera vocabula manent etiam cessante causa, et quia titulus Marchionis in Germania dignitas quaedam fuit sublimis, hinc etiam Galli et Itali praesertim numero prope infiniti hunc honorem affectarunt, nullo habito respectu an in finibus vel in meditullio versentur.


page 321, image: s337

Econtra die Landrgraffen Praefecti erant Regionum in meditullio Imperii sitarum, sunt ergo Landgravii seu Comites Provinciales, die Richter seyn eines Landts/ so zwischen de Reichs Landten ligt/ut loquitur Iuris Saxonici glossator, ac sunt hi regulariter in ordine Ducum, ut Landgravii Hassiae, Thuringiae, superioris ac inferioris Alsatiae, quam vis etiam Landgravii inveniantur, qui Principatus honorem non obtinuerunt, Iosias Nollius in tract. de Nobilitate c. 8. Et ita Frsten bergici Comites nominant se Landtgraffen in der Paar/ Comites in Sulzt in digitant se Landtgraffen in Cleggan/ qui adhuc in Comitum ordine in veniuntur, puto autem posse vocari Comites Regionis ad differentiam Comitum Castellorum, ut colligo ex historia Suevica Felicis Fabri, differuntque Comites Regionis a Comitibus Provincialibus, quod hi


page 322, image: s338

integrae Provinciae, Illi exiguae tantum Regioni erant Praefecti.

Erant porro Iudices seu Comites Castelli qui in castris residebant, et vicinis Pagis Ius dicebant, unde et hodie vox Castellania usurpatur pro Iurisdictione ad Castrum pertinente, sicque olim Comites Wurttenbergici tantum erant Domini alicuius Castri, vicinorumque Pagorum, Ditionesque aliae vario titulo ad illos Comites pervenervut: et illi Comites Landgravii plerumque etiam habebant Iudicium Provinciale ein Landrgericht.

Burgravii autem pariter ad ordinem Principum pertinentes illi dicuntur, qui fortalitium aliquod Imperii tenent, et differt Burus Castello, quod Burus sit fortalitium aliquod magnum, Castellum autem Arx parva, unde Saxonici Iuris glossator scribit illos esse Burgravios, die ein Ustung de Reichs zu Lehen


page 323, image: s339

habem/et erant die Burggen Fortalitia Caesarea plerumque in Civitatibus liberis exsistentia. Hinc die Burgraffen zu Mrnberg / die zu Fridberg in Wetteravia. quam vis et alibi talia Imperii fortalitia erant, suumque Burgravium habebant, ut docet Lymnaeus lib. 4. c. 5. n. 81. et seq.

Inveniuntur etiam aliqui, die Frstende Graffen/Comites scilicet Principibus aequales, de quibus, eorumque dignitate in Consiliis meis singulare exstat responsum, hacque di gnitate praefulgebant Comites Tyrollenses, qui seilicet adhuc alios Comites sub se habebant, Habspurgenses, Hennenbergenses, eiusdem etiam dignitatis erant Comites Flandriae, Holandiae, Sabaudiae, Holsatiae, ac ut nonnulli putant, Monbbelgardenses, iique omnes in contributionibus Imperii praesertim in Ordinatione Camerali, ubi agitur von den Autrgen/Frstenmssig indigitantur.


page 324, image: s340

Subsequuntur nunc Barones, qui Comitibus dignitate inferiores, in Germania tamen iisdem ratione Iurisdictionis et potestatis aequiparantur: Et quamvis de origine huius vocabuli multi varia confingant, certissimum tamen est, eam vocem mere germanicam: sed antiquam esse.

Sane olim Germani Prisci liberos suos vocabant, Paren / forte von gebehren/et ut liberi nunc natos, nunc servitute carentes dicebant, ita et Germani Paren / pro liberis habebant, inque, veteribus Sorgenbar pro Sargenfrey usurpabant.

Alibi Barones pro Nobilibus et Optimatibus sumuntur, sic in Veutstissim is germanicis libris, die Paten usurpatur fr die Adeliche Mannschafft/ et separantur Nobilibus illis, qui vulgo Edel Knecht indigitabantur, sic et Hispani Gothis habent, ut Baron adhuc hodie sumatur pro Yito gravi, et Picardi in


page 325, image: s341

Gallia maritos vocant Barones, Germanice vulgo nibiles optimatos dicebantur die Mannen/ subditi vero servilis conditionis vocabantur Leuth/ pro quibus in libris antiquis sumitur Leodes, quasi Leuth; hinc arme Leuth non erant pauperes, sed servilis conditionis, quos Galli vocabant mortuas manus, id est potestate propria carentes, manus enim sumitur pro potestate, quemadmodum haec latius deduxi in tract. de Comitibus et Baronibus, ubi etiam docui, semper Freye/ quales se nominant Barones in Limpurg, et adhuc alii pro iis usurpari, qui ex Baronibus primarii sunt.

Batones autem hodie, si sunt Imperio immediate subiecti, plane Comitibus aequiparantur, et in Comitiis Imperialibus inter Comites sessionem et votum habent.

Barones vero alii qui Principibus subsunt, non maiorem potestatem


page 326, image: s342

et Iurisdictionem habent, quam Nobiles, ut in Austria et Bavaria apparet.

Nobiles nunc succedunt, quorum pariter ut Comitum et Baronum duo ordines sunt, Im~ediati et Landsassii, Immediati solum in Franconia, Suevia, et Rhenano tractu inveniuntur, et quamvis Nonnulli dicant: Omnes olim Nobiles Immediatos fuisse et Ius territoriale, die Landtsesserey novum commentum esse, ut ex discursu eruditi cuiusdam Nobilis apparet, qui meo Thesauro Practico est insertus, sub Verbo Stnde de Reichs/quod et Casparus Lerch von vnd zu Drnstain Nobilis Francus, in operose germanice conscripto tractatu, cui titulus est, Ordo Equestris Germanicus Caesareus, probare et me refutare conatur: Attamen in meo discursu de Nobilibus Immediatis quod docui, adhuc subsisto, meamque sententiam


page 327, image: s343

approbat Iosias Nolden in tract. de Nobilib: et alii: Quod nempe Nobiles etiam olim, qui iam sunt Immediati, Ducibus in quorum Territorio habitant, fuerint subiecti, at cum illi Ducatus ad Imperium pervenerunt, facti sunt illi Nobiles etiam immediate Imperio subiecti, Ducatus namque Suevicus propter defectum Lineae Imperio accrevit, et ad candem familiam pertinebart Franconicus Ducatus, et Tractus Rhenanus.

Ab initio autem Nobiles hodie Immediati dicti plane non ita libero. et quoad Iurisdictionem Statibus aequales fuerunt, sed solum Vogisherrn vocabantur, et bassam tntum Iurisdictionem, die Vogtey- oder Nidergerichtliche Obrigkeit in suos sub ditos; Altam vero Iurisdictionem, die Hoche Obrigkeit/oder den Blutban non iure proprio, nec etiam Regalia habuerunt, vel collectas


page 328, image: s344

suissubditis imponere potuerunt, non Iure fisci gaudebant, sed omnia illa ad Comites vel Imperatorem in locum ducis succedentem pertinebant. Non nego eos magna privilegia nabuisse et immunitates, ut retuli in dict. discursu de Equest: Nobilitate, sed illa Privilegia habebant intuitu militarium servitiorum, quibus Imperatori, et etiam Ducibus olim suis semper prompti, paratique esse tenebantur: Postea ut immunitas Principium atque Civitatum crevit, ita etiam Nobiles ratione immedietatis ea privilegia, et qualitate parem potentiam affectarunt, quam Imperii Status habent, ab Imperatoreque merum Imperium, seu den Blutban/ et Regalia quaedam ac quisiverunt.

Sequuntur nunc Civitates Imperiales, de quibus non est, quod pluribus dicam, cum hac de reiam exstet discursus operi meo politico insertus: Sunt autem hae velliberae, vel


page 329, image: s345

simpliciter Imperiales Freye-vnnd Reichssttt/ qua de differentia non conveniunt nostri Doctores: Ego autem puto liberas dici superabundanti libertate, et privilegiorum praerogativa, eiusque rei origo dependere videtur ex eo, quod illae liberae Civitates iam tempore Romanorum, ut et postea sub Francis mangam potestatem, praerogativa~que habuerunt, quales in Germania sunt Argentina, Wormatia, Colonia, Spira, et olim Moguntia.

Non dubium autem esse videtur, quin nunc Civitats Imperiales, in Comitiis quoque hbeant votum, et quidem decisivum, cum quippe citentur ad Comitia, quod frustra. fieret, si solum aliis assentiri cogerentur, et cum sint Status, gaudebunt utique Statuum Iure, hoc est voto, qua de re Ludovici Grempii tractatus singularis in forma Consilii conscriptus exstat, quamvis


page 330, image: s346

dissentiat Kurcten, ac ibidem de re singulariter conscripta tractatur.

Disputatur itidem, An Civitates habeant territorialia Iura, sive Die Landtsfrstliche Obrigkeit in territoriis suis, qua de re etiam Doctores recentiores varie dissentire comperiuntur: Ac certe quamvis non habeant personalia privilegia Principum, attamen cum habeant territorium, et una cum territorio ea Iura, quae competere Statibus possunt, Regalia scilicet et omnimodam Iurisdictionem sicque territorialem Iuris dictionem non iis derogare quimus.

Sunt denique nonnullae Civitates quae mixtae appellitantur, quae sub Principibus sunt, et in Principum territorio exsistunt, Eumque inde vocant Ihren Landtsfrsten/attamen insignia quaedam privilegia et Regalia ab Imperatoribus, non ab illis suis Principibus obtinuerunt,


page 331, image: s347

exindeque ratione illorum privilegiorum Imperalium Principibus non subesse videntur, sed immedietatem affectant, et tales multae sunt Hanseaticae Civitates, die Henssensttt v. g. Lbeck/Hamburg/quae scilicet ab antiquissimis temporibus semilibere exsistunt, nec nisi secundum quid Principes suos recognoscunt, et ita Hamburgum V. G. sita est in territorio Holsatiae Ducum, iisque etiam Homagium praestant, die Landtshuldigung: interim tamen potentissima Civitas est, et libera, nec nisi in certis quibusdam casibus Holsatorum Iurisdictionem agnoscit: Indeque apud Granzium in Saxon: Histor: sub Carolo. 4. praeiudicium exstat, sive sententia decisiva, eius tenoris, Quod Holsatiae Comitibus Hamburgenses obedire teneantur in illis tantum casibus, in quibus antiquitus vel per Imperalia privilegia, vel per consuetudinem im~ emorialem libertatem haud acquisiverunt.


page 332, image: s348

CAPUT ULTIMUM. DE ECCLESIASTICIS STATIBUS.

NUnc Ecclesiastici Status succedunt, quales sunt Archiepiscopi, Episcopi, Generales S. Ioannis et Teutonici Ordinis Equitum, der Teutsche Maister/de Teuschen Ordens/ et Prior de Joahnniter Ordens/Praelati sive Abbates, Praepositi, et quaedam Abbatissae.

Et quidem Archiepiscopi ac Episcopi, et etiam Praelati ac Abbatissae nonnullae Principalem habent Dignitatem, die Frstende Aebbt- vnnd Abbtissin/Sic Abbas Campidonensis, Fuldensis, S. Galli et alii: Abbatissa Lindoviensis, Buchoviensis et aliae, Principalem habent Dignitatem: alii Praelati et Abbatissae sunt quidem immediate Imperio subiecti, sed sine dignitate Principali, quorumque


page 333, image: s349

nonnulli sessionem et votum in Comitiis habent; Alii, quamvis ad Comitia non veniant, sunt tamen immediate Imperio subiecti, ii scilicet quorum Ditiones liberae olim fuetunt, et ad liberos Nobiles spectabant, aut qui in Suevia, aliisue Provinciis ad Duces pertinebant, sed postea ad Imperium pervenerunt.

Sunt autem Episcopi quidam Landsassii, ut fertur de Brixiensi, Namburgensi, Misnensi etc. Multi vero Praelati et Abbatissae iis praesertim in locis, ubi Principes conclusum territorium habent, ut in Bavaria, Saxonia, et Austria inter Status referuntur, et aliis Nobilibus Landsassiis aequiparantur.

Qui Episcopi sunt Immediati, aut etiam Landsassii, ut et Abbates eliguntur Capitulo, non enim Saeculares vel Imperator hac in parte se intromittere debet, Ecclesiastici tamen Immediati qui Regalia ab


page 334, image: s350

Imperio habent, non possunt investiri ab Imperatore, nisi Episcopi Pontifice Maximo Abbates vero ab Episcopo, vel suis Superioribus fuerint confirmati, idque fit vigore Concordatorum Germanicae Nationis cum Pontificibus Romanis.

Habent ergo Ecclesiastici quandoque duplicem personam, Saecularem et Civilem, et quidem ratione Civilis potestatis aliis statibus aequiparantur, nisi quod alicubi ab Advocatis seu Protectoribus von den Kasten Vgren / oder Schutz- vnnd Schirm Herrn ea Iura exercentur, quae Ecclesiasticas personas facere possent irregulares, vel ipsorum devotionem impedirent: Unde fieri frequenter assolet, ut tam Civilem quam imprimis criminalem Iurisdictionem ab Ecclesiasticis personis commissa illis Advocatis seu Protectoribus Saecularibus, ut Magerus in tract: de Advocat: armata non uno loco scribit.


page 335, image: s351

Ecclesiasticarum autem personarum Spiritualis potestas ultra Eorum terrotirium saeculare, in vicinas Principum Ditiones se se extendit: Et quidem territorium illud Ecclesiasticum, in quo Episcopi Spiritualem seu Ecclesiasticam habent Iurisdictionem communiter vocatur Dioecesis, in eaque Dioecesi exercet Episcopus Iurisdictionem omnem et in quascunque personas in causis Ecclesiastici fori, et porrigitur insuper illa Iurisdictio ad omnes Clericos Saeculares et Regulares, etiam in civilibus causis, nisi sint exempti.

Sunt autem exempti Ordines Mendicantium aliique, qui habent Romaesuos Generales, sunt et quidam Abbates ac Praelati, qui ipso Iure sub Episcopi Iurisdictione sunt constituti, sed tamen ex privilegio Pontificali sunt exempti, de iisque Abbatibus dicitur, quod sint Episcopi in suo Territorio, de quibus


page 336, image: s352

singularem tractatum de Iurisdictione Episcoporum inexemptorum conscripsit Erasm: Chochier lectu dignissimum.

Porro Episcoporum potestas triplex, quaedam enim sunt ordinis, quaedam legis Dioecaesanae, quaedam vero Iurisdictionis: Et quidem Ordinis esse dicuntur Ordinatio Clericorum, novell Iustintan: 67 et. 123 Consecratio item et Benedictio Monachorum id est Abbatum et Abbatissarum, Templorum, Altarium etiam, Visitatio quoque est Ordinis Episcopalis, scilicet ut Episcopus per cunctas Parochias suae Dioeceseos singulis annis pertranseat, et Basilicarum, aliarumque Religiosarum aedium, omniumque; bonorum Ecclesiasticorum administrationem et Gubernationem inspiciat. Can. decrevimus. Can. Episcopum. Can. placuit. caus. 10. quaest. 1.

Ad legem Dioecesanam pertinet Ius et potestas Episcopi in sua


page 337, image: s353

Dioecesi sumptus exigendi visitationis, solutionem Cathedratici ad synodum peragendam, Baritatiaum subsidium, et alia, de quibus in cap conquerente. extra de Ossic: Iudicis. Ad legem Iurisdictionis spectat, potestas iudicandi controversias tam personarum, quam causarum Ecclesiasticarum, huiusque Iurisdictionis exercendae gratiae Episcopus Consistorium seu Tribunal habet, ad quod omnes controversiae Ecclesiastici Fori devolvuntur: At quia multi sunt Episcopatus Lutheranis et Calvinistis occupati, circa eos sciendum est, quod tales praetensi Episcopi in Comitiis Imperialibus non agnoscantur, nec Votum vel sessionem habeant: Ac denique etiam illorum Episcoporum Lutheranorum Ecclesiastica potestas plane cessat: Sunt enim Episcopi sine Dioecesi, et quia in pace Religiosa potestas sive Iurisdictio Episcoporum Catholicorum in Lutheranos


page 338, image: s354

plane est suspensa: Inde quilibet Princeps Saecularis in suo territorio Episcopum se esse venditat, et Iura Episcopolia exercet, sub specie quidem alicuius Ecclesiastici fori, quod Consistorium appellitant, sed tamen illud Consistorium non ab Ecclesia Lutherana, sed mere Principe dependet, ab Eoque constituitur. et nomine Principali Mandata expediuntur.

FINIS.