10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

PARS II.

CAPUT I. DE IURE ET PRAEEMINENTIA IPSIUS IMPERII ROMANI IN genere considerati.

DIgnitas Imperii Romani ex eo inprimis dependet, aestimarique debet, quod Imperium illud vim atque axioma quartae Monarchiae repraesentat.

Quamvis enim nonnulli Imperii Romani moderni hostes tradant, Imperium Romanum an adhuc sit, et ubinam sit, plane ignorari, ut loquitur Pet: Costasius ad L. 32. ff de Leg. qui utpote ex gallicana natione ortus, non potuit esse amicus Imperii Germanico-Romani, ut et Bodinus,


page 128, image: s144

itidem Gallus in methodo Histor: cap. 2. anxie probare nititur, Imperium Romanum modernum minime esse quartam illam Monarchiam, immo quatuor illa vulgo dicta Imperia magna, seu quatuor Monarchias, cetera omnia Regna exuberantia minime esse statuen dum, pariter etiam Franc. Ionius in Comment: ad Dionel. cap. 4. Bestiam Daniclis non de Romanis, sed de Alexandri Magni posteris intelligendam, qui auctor Gallus et Caluinista, eius dem sectae atque nationis plures adhuc asseclas habet. Atramen exinde et quod Imperium Romanum non semper fuerit generis eius dem, nec semper exstiterit Romae, sed primum Constantinopolim, post ad Francos, tandem ad Germanos fuit translatum, quod in parte prima huius tractatus dictum fuit, minime concludi potest, Imperium nostrum hodiernum quartam Monarchiam esse, semper namque vis Imperii


page 129, image: s145

Romani ab uno populo ad aliud transiit, tandemque ad Germanos pervenit, quorum ideo Reges recte dicuntur Romani Imperii, cum in Romanorum successerint iura, ut multis probat Alberic: Gentilis lib. 1. de iure belli, cap. 23. et Arumaeus discurs: academ: 2. qua de re et ego aliquid dixi in tract. de Iurisdict: Imper. Rom: quaest: 2. ac egregiam hac in quaestione operam praestitit D. Ferdin. Waizenegger. p. M. in disput. de Imperat: et Imperio cap. 6.

Hocce Imperium ad finem usque Mundi duraturum non tam Ethnici praedixerunt, et inter eos Virgil. lib. 1. Aeneid.

His ego nec Metas rerum, nec tempora pono, Imperium sine fine dedi, Sed et Christiani constanter id affirmrunt, sicque Tertullianus lib. ad scapulum, Christus ait, salvum totum vult Imperium Romanum, tamdiu


page 130, image: s146

enim stabit, quamdiu saeculum stabit, rectaque Froiherus ad Pet: de Andlo: lib. 1. cap. 10 durabit inquit Mundus, quamdiu lingua latina durabit, neque auferetur sceptrum a Christiano Imperio, donec venturus sit acerrimus hostis fidei nostrae Antichristus, ait enim. Apostol. c. 2. ad Ephes. nisi venerit discessio primum, non revelabitur ille filius perditionis, hanc enim disc essi onem S. Methodius Martyr et Episcopus, in lib. quem edidit de consummatione saeculi, de fine et interitu Imperii Romani exponit. Omnes quippe gentes subtrahent sese paulatim in fine temporum ab oboedientia Imperii Romani, unde gl. ordinar: ad Danielis cap. 2. scribit, sicut a principio nihil fortius fuit Imperio Romano, sic in fine nihil debilius invenietur, nam quam diu ei ausculab unt gentes, Antichristus non veniet, esset tunc, si nimirum Romanum Imperium


page 131, image: s147

duraret, et potens esset, qui resisteret Antichristo, et impediret ne ad eum fieret gentium concursus, idemque Apostol. S. Paul: qui arcana DEI manifest issi me novit, in Epist. 2. ad Thessalon: scribit, qui tenet, reneat donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus, quem Christus interficiet spiritu oris sui. Super quae verba gl: ordinar: notat, quod Apostol: in iis verbis, qui tenet, teneat, Romanum Imperium designat, quo destructo veniet Antichristus.

Phanatica contra plane opinio est eorum, qui vulgo Chiliastae vocantur, et in primitiva Ecclesia docuerunt, exspectandum esse adhuc post Romanum, aliud Imperium, pium, sanctum, et universale, illudque duraturum mille annos, unde Chiliastae, quasi millenarii dicuntur, hisque hodie adstipulantur occulti illi Roseae, cuius fratres Anabaptistae, et Wigeliani.


page 132, image: s148

Procarpus item Castalio, et alii Caluiniani, assentiunt, censentque aliam adhuc Monarchiam, et nescio quod aureum saeculum esse, quos refutare non opus est, cum illa opinio, Chiliastarum, vel haeretica, aut saltem erronea semper suerit in Ecclesia reputata.

Quod autem Imperium modernum adhuc vetus Romanum iuris ratione sit, apparet quoque exinde, quia nostri Imperatores Romani. Imperii insignia Aquilam nempe adhuc usurpant: teste enim Vegetio in tract. de re milit: cap. 13. totius olim legionis signum Aquila fuit, quam Aquilifer praeferebat, huicque ideo bina capita opponuntur, quia duae sunt Aquilae, quarum una alteram obtegit alis expan sis: Ioan. Davel. in tract. de test. pag. 215. alii autem hancce rationem afferunt, cur Aquila Imperii vel duo capita habeat, vel duplex Aquila ibirepraesentetur, quia olim


page 133, image: s149

Im perium in Orientale et Occidentale divisum fuit, Romani autem Aquilas ex Auruspicum disciplina, et ex eo pro signo sumpserunt, quia vetus fama fuit, Iovem egredientem ad bellum contra patrem Saturnum Aquilam primum vidisse, eiusque auspicio vicisse, unde Iovi sacra reputatur. Natalis Comes lib. 1. Mytholog.

Aquila etiam numquam fulmine tangi creditur, ut refert Plin. lib. 10. histor. matur. cap. 3. quem eum dem in sensum Pet. de Andlo lib. 2. cap. 14. scribit, Imperii nobilissimum armorum insigne Aquilam semper fuisse, eaque de causa a Romanis antiquitus in vexillis usurpatam. Valerius vero Maximus lib. 1 scribit, quod Remo et romulo in sacro Auentino monte, observantes auspicia, Aquilam conspexerint, quae cum sit omnium avium Regina, augurium prosperrimi Imperii signum esse


page 134, image: s150

voluerunt. Quod autem illa Aquila pingitur coronata, id designat praeem inentiam eo maiorem, quam in mundo habet Caesarea sublimitas. Hocque etiam sacri Prophetae notarunt, Ezechiel enim Propheta loquens de Nabuchod Orientis Monarcha, eum Aquilae comparat, cum inquit, Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis venit ad Libanum, et tulit medullam Cedri. Pluribus autem Pet. Valerius in Hieroglyphicis lib. 19. de Aquilae praerogativa agit, dem onstratque, quod Iovi gestet tela, quod multis Imperium et regnum praemon straverit, quod sit volucrum Regina, quod eius conspectus indicet felicitatem, quod Aquilam sibisacrarint, et usurparint, etiam Persae diu ante Romanos.

Veruntamen cum Imperium Romanum modernum, vere quartam esse Monarchiam, eiusque iura


page 135, image: s151

obtinere dico, hoc non ita est intelligendum, quasi Imperator sit Dominus mundi universi, aut quod ille in totomundo, omnibusque eius partibus, vel saltem ratione illarum Provinciarum, quae Romanis olim paruerunt, ratione Imperii et iurisdictionis fundatam habeat intentionem, ita ut alii Reges, et Res pub: liberae, quamvis de facto Imperatorem non pro Domino et Principe superiore recognoscant, de iure tamen id facere deberent, prout hoc multi tam Itali, quam Germani assertant. Inprimis Doct. Martha in, tract. de iurisdict. p. 1. cap. 20. 1. et 26. Modicius in . lex dubit. ult. Pet. de Andlo lib. 2. cap. 8. Tob. Paurmeister de iurisdict. lib. 2. cap. 1. num. 21. et seqq. imo nonnulli, eam ante Christum natum illarum quoque quatuor universalium Monar.. chiarum certa confinxerunt iura, postulationem nempe aquae et terrae,


page 136, image: s152

quam apud Herodot. lib. 7. Persarum Impp. sibi sumpsisse proditum invenimus. Inprimis autem cas Provincias, quae num quam in potestatem Romanorum pervenerunt, ipso iure ad Romanos pertinuisse, dictu absurdum videtur: iuris enim gentium est, ut gentes sint discretae, et ita plura exsistant regna, L. 5. ff. de I. et I. et ut unum, universaleque Imperium sit in mundo, iuri naturae repugnat, Grues enim, apes etc. ducem sibi unum semper eligunt, non plures, haud vero ex toto orbe conflu unt Grues aut apes, ut regem eligant unum, naturque impossibile est, ut Imperium nimis magnum bene administretur.

At, qui dissentiunt, adferunt legem, deprecatio, ff. ad L. Rhod. de tract. ubi rescribitur, quod Imperator sit dominus mundi, Lex vero maris, verum hoc intelligendum est, de orbe Romano, non de mundo universo, L. in orbe, ff. de statu hom in


page 137, image: s153

L. 2. in princ. C. de iuram: calumn. sumitur ergo in dict. L deprecatio, vocabulum mundi synech dochice, nempe pro parte orbis, nam alioquin non opponeretur mari: intelligendum est ergo rescriptum illud Imperatoris ita, quod velit esse dominus Mundi, seu orbis Romani in terris: mare autem cum nullius sit in bonis, et omnibus commune, non habere dominum, nec vis aliud, nisi omnium gentium commune, quae gentes tacito et longaevo usu in Leges Rhodias consenserunt, et secundum eas controversias maritimas decidere solent.

Sed nec ea gentes, quae Romanis olim paruerunt, nucn vero singulares habent Reges, Imperio Romano, qui se subie ctos esse plane negant, adhuc ideo Imperatorem romanum de iure pro domino ac superiori recognoscere tenentur, DEUS enim pro tua providentia singulari, de gente


page 138, image: s154

in gentem regna transfert, et non admodum rarenter, contra regulas iuris humani, unde contra naturam est, si disputetur ex aequita te iuris privati, anne hic, vel alius Princeps, hoc, vel illud regnum possideat iure ut dixi in tractat. de appellat. cap. 2. num. 8.

Arma Romana haud semper iusta fuerunt, quam vis id Alber. Gent. in tract. de armis Rom. pervincere conetur, nec ideo aegreferre debent iidem, quod vel gentes a Romanis devictae libertatem recuperarant, vel aliae etiam gentes liberae, ut fecerunt Franci, Gothi etc. ademerint Imperio Romano, Provincias itidem iure belli, cum quippe naturale sit, aliquid eo iure dissolui, quo colligatum fuit, et ita ferat conditio rerum humanarum, ut in eodem statu non sint semper, sed perpetuae commutationi obnoxia exsistant, et nunc crescant, nunc decrelcant, nunc stent,


page 139, image: s155

nunc cadant, inprimis autem eae nationes, quae ab im~emoriali tempore sibi libertatem adversus Imperium Romanum asseruerunt, tunc eam iure optimo maximo possidere videntur, quamvis enim contra rem publicam et iuspublicum nulla praescriptio locum habere dicatur, per L. 6. C. de praescript. 30. annor. etc. 12. ext. de praescript. id tamen locum non tuetur, in rei publicae conver sione, et ubi quis se pro exempto omni ex parte gerit, ut dixi in tract. de appel. c. 2. n. 16 Ve tustae quo que causae ad bellum adferuntur non recte, quod etiam auctoritate SS. Scripturae probat Alber. Gentilis lib. 1. de iure belli. c. 22.

Licet autem Imperator Romanus mundi dominus, et respectu aliorum Princeps superior non exsistat, ratione tamen maioritatis omnes alios praecedit, idque non solum iudicio orbis Christiani, sed ipsius etiam


page 140, image: s156

Turcici Imperatoris, cum enim David Ungnadius, Caesaris ad portam Ottomannicam Orator, Constantinopoli discessurus, et Soldano valedicturus, Legatum Persicum primum, suoque Domino, scilicet Imperatori debitum occupasse locum cerneret, insalutato Soldano discedere satagebat. Bassa ergo Viceremes, e re animadvers, Persam licet Machometanum inferiori loco sedere iussit, ut refert Leonclavius in supplemento annal. Ottomannicarum rerum.

Quod idem contigit. 28. May anno 1582. quando Machometes. 3. inaudita saeculi nostri celebritate circum cidebatur, ut dicto loco Leonclau: testatur; Et turpi adeoque lapsu corruit Bodin. qui lib. 1. de Republ. c. 9. Turcam, Francorum Reges, ipsi etiam Imperatori Romano anteferre, et Principes omnium Christianorum maximos vocare scribit; nam certe aliquando Galliae Regis


page 141, image: s157

Legatus de sessione controversiam novit, apud portam Ottoman~icam Im peratoris Romani Legato, et hoc propterea factum fuit, quod illum non. pro Imperatoris, sed solum pro Regis Ungariae Legato agnoscere, eoque nomine loci praerogativa gaudere volebat, ut constat tract. Hebereti, quem seruitutem Aegyptiacam inseripsit.

Ac probat etiam Anton. Guetta cons. 1. et multos in eumdem sensum allegat Goldast: in seniore suo lib. 1. cap. 6. quod etiam Rex Romanorum vivente Imperatore, Galliae, aliosque Regespraec edat, tam quam Imperatoris Vicarius, et perpetuus eius Legatus, et quia honor qui Domino debetur, idem debeatur illi, qui Dominum repraesentat, can. fin. dist. 93. et praerogativa quae est in principali, eadem esse debeat in suo locum tenente. Guett. dict. loc. n. 6.

Sucurrit hc alia quaestio, num


page 142, image: s158

Imperium romanum, sit sub, vel a Papa, sane in clement: de iureiurando, habetur, Papam nominare, denuntiare, et declarare Regem Romanum, et in cap. venerabilem, ext. de elect. rescriptum invenimus quod ius et auctoritas examinandi personam electam in regem, et promovendam ad Imperium, ad Pontificem spectet, quodque iurisdictio Caesari electo, subsequente papali coronatione demum tribuatur, pluribus defendit Oldradus cons. 90. vol. 2. et Lancellot. in templo omnium iudic. lib. 1. cap. 1. . 1. 9. 4. Et hinc ipse Imperator fideltate iurare Pontifici debet, c. Tibi Domino, dist. 63. hinc que est, quod Canonistae communiter. dicunt, Papam transferre Imperium Romanum de gente in gentem, S. Thomas lib. 3. de regim. Princip. c. 8. Doct: Martha de iurisdict. p. 1. c. 5. et eod in tract. S. Thom. e. 19. prodit, Imperium tantum in


page 143, image: s159

Germanis duraturum, quantum expediens iudicaverit Ecclesia Romana.

Ac itidem in antiquis inftrumentis Impp. a Pontifice non confirmati atque coronati, minime se Imperatores, sed tantum Germaniae nominant reges, Imperialis etiam administrationis annos num erare demum in cipiunt a tem pore Pontificiae coronationis, imo ab Historicis, ipsisque Imperat oribus in num erum Imperarorum haud referuntur ii, qui a Pontificibus coronati non fuerunt.

Verum Imperatores Romani Canonistis hac in parte plerumque contradixerunt, ut apparet ex opere Magn. Hervvardi, quod contra Bzovium pro Ludovico quarto conscripsit, fol. 121. et multis seqq. aitque guetta Catholicus I. C. et Archiducalis Consiliarus, dict. cons. 1. num. 16. com munem esse fcribentium opinionem, quod Rex Roman. ante


page 144, image: s160

Coronationem Pontisic is possit omnia, quae post coronationem.

Ac quque Carolus quintus ultimus fuit, quem Pontifex Maximus unxit et coronavit, ita ut non vanum hucusque augurium eorum fuisse appareat, qui cum in coronatione Caroli Quinti Imperatoris Bononiae a Pontifice celebrata, pons ingens, super quem ingrediebatur, corrueret, rem in omen vertentes ex confracto ponte, nullum deinceps alium Imperatorem coronandum iri, ausi fuerint vaticinari: ut refert Arumaeus ad auream Bullam, discurs. 2. thes. 20.

Post Caro lum quintum Ferdinandus Primus cum se Imperatorem nominasset, licet non fuisset coronatus, a Pontifice acerbe reprehensus fuit, is autem satis acerbe defenditur a Seldio, tum Imperii Vice cancellario, in quodam Germanice edito scripto: sed refert Thuanus in Histor: su,


page 145, image: s161

quod tandem se submiserit Ferdinandus sedi Romanae, ac etiam Imperatores moderni, qui a Pontifice uncti et coronati non fuerunt, nominant se tantummodo, ferwhlte Rmische Kenser. Ego quidem litem hanc maximi momenti meam non facio, puto tamen electum Romanorum Imperatorem invito Pontifice, et, et ubi Pontifex causas contradicendi haberet, puta si haereticus nominaretur, Germanice quidem Regem vocari forsan posse, sed praeeminentiane Imperialem, quae inprimis consistit in Ecclesiae Romanae advocatia, ac si quae sunt similia, de iure non habiturum.

Sed ut reliqua quae ad Imperii Romani realem Maiestatem spectant. enarrem, et hoc imprimis est indagandum, an Romanum Imperium. modernum Monarchicum, Aristocraticum, aut vero status mixtus exsistat, seu an Imperatorum potestas


page 146, image: s162

per Capitulationem ut vocant, ita restringatur, ut monarchicum Imperium censeri haud queat, eo quod novus Imperator Capitulationem illam iuramento confirmare tenetur, sicque eo iure, et ea conditione Imperium acquirit. Capitulatio autem illa liberam et absolutam potestatem multis modis restringere videtur. Unde et Bodinus parum aequus, tamen rerum germanicarum censor, meram Aristrocratiam in Republica nostra esse contendit, et Imperatorem Venetorum Duci parem, im o inferiorem agnoscit, eumque plene subditum statibus esse contendit, lib. 2. cap. 6. Huicque sententiae plane compar est illa, qu nonnulli censent, haud ex scripto Romano iure, sed ex moribus et legibus Germanorum de potestate Imperatoris ratio cinandum esse, quae opinio inprimis proponitur in illo f???oso scri???to, quo vicecancellatius


page 147, image: s163

Wrttenbergicus rebellionem Dona wertensium defendere nisus fuit, aiuntque illius opinationis assertores in ipsa electione sine ulla restrictione Principibus olim Romanis per legem Regiam omnem fuisse datam potestatem, L. 1. ff. de constit. Princip, adeo ut quaecunque ex usu Rei publicae, Maiestateque rerum divinarum, humanarum, publicarum, priuatarumque esse censeret, ei agere, facere, ius, potestasque esset, quemadmodum verba legis Regiae, cuius fragmentum adhuc Romae areum exstat, diserte habent.

Pergunt ergo Imperatoriae Maiestatis adversarii et dicunt absolutam hanc potestatem, non penes solum hodie residere Imperatorem, nec in eum ordines sive status, omnem suam potestatem transferre priuative, ut olim fecit populus Romanus, nec liberum exercitium iurium Maiestatis Imperatori committere, sed omnia


page 148, image: s164

sua privilegia, cunctas veteres et fundamentales leges, aliaque multa sibi reservare, et ita potestatem novi Romano-Germanici Imperatoris conditionibus et reit rictionibus quam plurimis varie limitari. Unde dum nonnulli mitius de Imperatore censentes, autumare solent, Imperium Romanum minime vero Monarchicum, sed mixtum nunc esse statum, iura Maiestatis inter Imperatorem et status Imperii communicata esse.

Verum magis est, ut dicamus Imperium Romanum vere Monarchicum esse, quod et placet Arumaeo, in iure publico vol. 1. discurs. 1. et 2. Rencking de Regim. saecul. lib. 1. class. 2. cap. 2. Nam sane Imperatori soli tribuitur Maiestas, eoque titulo nullus in Imperio Germanico honoratur, nec ipsi etiam status collective.

Is eligitur in Regem Romanorum, simul et Germanorum, ideoque


page 149, image: s165

si non de iure civili Romano, ad minimum tamen ex iure gentium communi, fundatam intentionem habet, ratione omnium iurium Regiorum, quae Regibus ex more omnium populorum competere solent, quique contrarium dicunt, et in una velaltera parte Imperateris potestatem restrictam contendant, tamquam versantes interminis exceptionis, id sussicienter probare debent, et illud quod probant strictissime est intelligendum, cum regulam firmet exceptio in casibus non exceptis.

E contra Princeps in Aristocratico statu, quem ad modum est Dux Venetus et Genuensis, semper contra se habet praesumptionem, nec potest plus, nisi quod ipsi speciatim est concessum, cum quippe maneat Senatui subiectus, nec ullum ius habeat Maiestatis, consequenter ergo, si rem accurate perpendamus, omnia illa quae Imperatori praescribuntur in


page 150, image: s166

capitulatione vel alibi, haud proprie pertinent ad ius Imperii, sed ut nonnulli loquuntur, spectant ad Imperii administrationem, seu ut Politici loquuntur, pertinent ad ordinariam administrationem, non ad extraordinariam potestatem, se cundum quam utpote Imperator agere potest, quae necessitas requirit, licet legibus ordinariis quoad litteram contrarium videatur, et sic nostra memoria Ferdinandus Secundus Fridericum Palatinum Heidelbergensem notorie rebellem Banno notavit, Electoriamque potestatem una cum imperii feudis in alium transtulit, minime observato sollicito illo processu, quem, adversarii similibus in casibus, in, capitulatione et Imperii processibus praescriptum esse contendunt, quia nempe pro statu rerum tum praesentium aliter fieri nequivit, quem admodum et antea, eodem fere modo, Imperator Carolus quintus


page 151, image: s167

Fridericum Saxoniae Electorem removit, Mauritio, eiusque fratre Augusto substituto, a quo Moderni etiam Saxoniae Electores descendunt, et nuper quoque Pragae inter Imperatorem et Saxoniae Electorem facta Pax ex absoluta potestate ab Imperatore inita fuit: ac certe ita summa necessitas exigebat, alias bellum perpetuum habuissemus, nec enim status Imperii, quorum plerique in arm is sibi invicem et etiam Imperatori oppositi erant, convocari potuerunt, quod alias vigore Capitulationis fieri debuisset.

Ac si status Imperii simul congregati solum modo omnem haberent Maiestatem, sequeretur illo tempore, quo Comitia non celebrantur, nullibi Maiestatem et Imperium sine capite seu a)ke/falon esse, quod est absurdum, imo in ipsis Comitiis, cum paria sunt vota, aut cum status inter se convenire non possunt, si


page 152, image: s168

Imperater tori licitum non esset dare resolutionem et su auctoritate decidere litem, tunc Res publ. Romana pura Anarchia seu confusio esset, nec Rei publicae mereretur nomen; et sic videmus cum in tractatione pacis religiosae ratione, de Geistlichen Vor, behalts status inter se convenire non potuissent, litem hanc Imperatoris decisioni submissam fuisse, quod et aliis in casibus factum invenimus.

Pertinet insuper ad Maiestatem realem, quod amplissimus huius Maiestatis splendor haud ex Maiorum, throno procedit, nec sanguinis privilegio, sed liberrimo eligentium iudicio confertur, idque hanc ob causam, ut Imperator imperio se magis obligatum agnoscat, nec Regni ordines, ac quidquid infra fortunam suam est, minime contemnat, et sic Imperator sibi Regem Romanum adiungere, huc successorem certum substituere, propria auctoritate


page 153, image: s169

nequit, et hoc ad solos Electores spectat, cumque id ausus esset Carolus Quintus nominando fratrem Ferdinandum Regem Romanorum. illud inter causas belli Scmalcaldici relatum quoque fuit, ut ex Friderico Hortledero in tract de putativa iustitia belli German. apparet.

CAPUT II. DE PERSONA IMPERATORIS, EIUSQUE POTESTATE.

POtestas Imperatoris cum electus est, in omnes Imperii subditos fundatam parit intentionem, ut scilicet illis praecipere, subditi Imperii Imperatori obedire teneantur, verumtamen horum Subditorum non eadem vel parilis conditio esse videtur, nonnulli quippe Maiestatem Imperatoris communiter


page 154, image: s170

solummodo observant, quemadmodum Principes et Civitates Italiae, Lotharingiae item, atque Burgundiae Ducatus, alii vinculo arctiori Imperatori sunt obstricti, ut sunt ceteri Imperii status, qui in comitiis convenire coguntur, quique Ligii Vasalli Imperatoris atque Imperii reputantur, et in omnibus Caesareae subsunt Maiestati.

Et administratio illius potestatis consi stit cum in Imperialis iuris dictionis exercitio, tum in regalium eminentia, iurisdicitonem quod attinet, de causis omnibus pronuntiare solet Imperatoria Maiestas, exceptis Ecclesiasticis, et spiritualibus, ac spiriritualitati ut vocant, connexis, a quibus politica potestas est aliena; Verumtamen sciendum Imperatorem universalem Ecclesiae Catholicae seu Romanae advocatum et defensorem esse, eoque nomine Pontifici iuramentum praestare, advocatia autem


page 155, image: s171

haecce omni superioritate et iurisdictione, quae ab Imperatoribus in Ecclesiam Romanam exerceri possit, plane caret. Etenim politica potestas, nullo modo Ecclesiasticae Hierarchiae leges dat, sed potius accipit eas leges, quas Canones vulgo vocamus, quibus subinde etiam rigor et impietas iuris civilis temperatur, ut in materia praescriptionis, usurarum et similium fieri solet.

Quamvis autem Imperatores Romano-Germanici vetusti, confirmationem Electorum, Pontificum, imo ipsam Electionem aut praesentationem Pontificiam, ut et Episcoporum sacrilego ut videtur conatu, sibi arrogarint, quod inprimis fecit Henricus Quartus et Fridericus Secundus lis tamen illa, quae, ut supra alicubi dixi, orbem Christianum diu afflixit, sopita tandem fuit, per Concordata Germaniae, quibus inter fridericum Tertium Imperatorem, et Nicolaum


page 156, image: s172

Quintum Pontificem Maximum convenit, ut Electio Episcoporum penes Collegia Canonicorum remaneret absolute, confirmatio ad Pontificem spectatet, investitura vero feudalis, quo ad regalia saecularia, et bona ab Imperio dependentia Imperatori competeret.

Porro vigore advocatiae modo dictae competit etiam Imperatori in Monasteriis Germaniae, inspectio aeconomiae, quam vulgo Kasten Vogten vocant: Voat enim est Praefectus, et verbum Kasten sive horreum, tropice sumitur pro reditibus, competit etiam Imperatori in Monasteriis, eorum que pagis administratio civilis et criminalis iurisdictionis, a qua olim Ecclesiasticae personae abhorrebant. Competit item Imperatori in bona Ecclesiastica territorii iuris dictio, eo quod in fundo Imperii romani sint sita, hancque advocatiam statibus Imperii primoribus, una cum


page 157, image: s173

Territorio, eiusque Superioritate, feudi nomine concedere solent Imperatores Hincque in Austria, Bavaria etc. locis, ubi Nobiles Landsassii sunt, da die Landsesseren hersommen ist/ Principes plenariam advocatiam Monasteriorum habent, ac Praelati inter status Provinciales recensentur, in ceteris vero locis, ut inprim is in Suevia, et Franconia vhi maior libertas viger, et Praelati im???ediate Imperio subsunt, ibi ius advocatiae, vel fundatores ex reservatione habent, vel advocatiam Impp. aliis statibus diversis tamen conditionibus nunc in perpetuum, nunc ad tempus, nunc pleno, nunc minus pleno iure concesserunt: ut apparet ex Monasteriis Kaisershemensis, ut et Monasteriorum Wirttenbergicorum, publice prostantibus documentis.

Sed ut Ecclesiam Catholicam, ut iam modo dixi, summopere olim turbauti lis illa Pontificum et


page 158, image: s174

Imperatorum, ita e exstincta, ac per concordata Germaniae sopita, Diabolus tamquam perperuus Ecclesiae hostis et persecutor, statim alia semina dissen sionum spargere coepit, haeresesque varias excitavit, quatum asseclae occulto DEI iudicio ad tantam potentiam perverierunt, ut Imperatori Catholicisque Imperii statibus leges imponere fuerint ausi, hincque novae lites, et infinitae exinde pullulantes quaestiones sunt exortae, varieque disputari coeptum fuit, quid Imperator in causis Religionaem: concernentibus possit.

Sciendum autem set, Imperatoriam potestatem quoad causas Religionis, inclusam esse cancellis paciae Religiosae, cuius contra constitutionem nec ex potestatis plenitudine sancire vel decernere nil quidquam potest, ut pote cuius firmitatem et robur, reciproca statuum obligatio omnino efficiti invio labile, . unnd


page 159, image: s175

damit solcher Frid / vers so salle die Kanserliche Majestt / wie auch Churfrsten in den Reichsabschiden de anno 55.

Ex quibus apparet constitutionem illam contractus obtinere firmitarem, ex eaque universis et singulis contrahenribus ius quae situm, ut vocant ortum esse, per tradita Petri Gregorii Tholosani lib. 7. de Republ. cap. ult. n. 26. et seqq.

Quaeritur autem hc imprimis, an si inter status, de negotio quodam oriatur lis, quae ex illa constitutione decidi debeat, utrum ea ab ipso Imperatore, eiusque aulico consilio, dem Kanserlichen Reichs Hoffraht per mandatum, vel sententiam definiri possit, annc vero ad Cameram Imperialem necessario debeat remitti. Et quidem Protestantes ex speciosis rationibus contendunt lites hasce ad Cameram pertinere, easque rationes plerasque recensui, in


page 160, image: s176

tractatud. de iurisdict. Imperii Romani quaest. 11. sed tamen et illas rationes ex Politicis et IConsultis prote stantibus primarii operose refutarunt, Imperatorisque et aulici Iudicii potestatem asseruerunt, Pet. Heigius nempe p. 1. q. 9. Paurmeister de Iurisdict. Imperii lib. 2. c. 1. Arum. de iure publ. tom. 1. disc. 10. et tom. 4. disc. 29.

Sed certe illa Protestantium praetensio merus praetextus est, et effugium subdolum, quando enim in aula Caesarea, aut in ipsis Comitiis Catholicorum querelae contra Protestatnium invasiones proponebantur, illi excepterunt hisce litibus Cameram Imperialem iudicem esse destinatam, nec esse quod status Imperii, ipseque Imperator ac eius aula se intromittat, cum vero famosae illae quevatuor causae, vulgo die fr Klostersachen indigitatae ad Cameram deferebantur, et Protestantes


page 161, image: s177

sententiam contra se reportassent, illi revisionem petierunt, at porro cum iudicium revisorium esset instituendum, ipsique consiliarii Palatini, qui una cum aliis revisorii Iudices esse debebant, fateri cogerentur, stantibus Imperii legibus, cameralem sententiam reformari non posse, Protestantes detractarunt iuris processum ex hocque omnes causaerevisoriae, hactenus in suspenso manserunt, magno cum scandalo, et iustitiae publico detrimento, dum nempe dicti Protestantes praetenderunt, talibus de causis quae scilicet restitutionem Monasteriorum Profanatorum concernebant, per modum compositionis esse tractandum, novamque pacificationem ineundam esse. Ac cum, Catholici hoc merito detrectarent, Protestantes e contra bello iniuste occupara tueri voluerunt, indeque unionis foedus initium sumpsit, ut, ex Archivo Unionis apparet, ex quo


page 162, image: s178

porro tristia illa bella, necdum finica, orta fure.

Porro autem quamvis Imperator mutare pacem Religiosam non possit, nec ei aliquid derogare queat, interim tamen Imperatori minime denegatum esse debat, auctoritate qua fungitur impedire, Catholicisque implorantibus succurrere, si ex adverso notorie aliquid contra pacem Religiosam status protestantes moliantur, eaque ratione edictum illud Caesareum imponens restitutionem bonorum Ecclesiasticorum, Iuri et aequabili iustitiae administrationi conforme omnino fuit.

Circa iustitiae autem administrationem quaeri insuper solet, an Imperator in causis feudi regalia concernentibus ordinarius Iudex exsistat. et quidem si de Ducatibus, Comitatibus, et similibus Imperii feudis alterutri parti finaliter adiudicandis agitur, Caesar non vero Camera


page 163, image: s179

Iudex est, ut apparet ex ordinat: Camer. p. 2. tit. 7 quod et conforme est iuri feudorum tit. 34. in princip. lib. 2. feudor. Rencking lib. 1. class. 4. c. 19. Cum vero possessorium solum intentatur, petitorio illibato Cameram iudicem posse esse aiunt, aut etiam aulam Imperialem, ibique praeventioni esse locum, And. Knichen de iure Territorii c. ult. n. 20. et seq. et hanc Imperatoris potestatem eo usque porrigunt DD. ut Parium Curiae, et Principum Imperii accessio non necessaria videatur. Pet. Heigius q. 9. n. 43. p. 1. Arumae. de Iur. publ. tom. 1. disc. 11. et tom. 4. disc. 30. ac seq. Ampliatur haec conclusio, ut locum habeat, quamvis cum ipso Imperatore Vasallo lis intercedat, aut quando quaeritur, an ea feuda Fisco Imperatorio sint applicanda, c. 1. . penult. de prohib. feud. alienat. per Frid. lib. 2. Feud. eo quod summus Princeps in propria quoque iudicare


page 164, image: s180

possit causa L. 3. ff. de his, quae in test. del. Martha de iurisdict. part. 2. cap. 35. n. 10. hasque lites vicari oper dirimendas aulico plerumque consilio demandare, Rosenthal notat in tract. de feud: cap. 12. conclus. 3. n. 6.

Sed Principes Protestantes nonnulli, etiam hoc casu Imperatori controversiam movent, quod impriprimis nostra memoria factum fuit, in negotio Iuliacensi, cum illum Ducatum Saxoniae Elector sibi arrogaret, eoque nomine actionem instituisset in Caesarea aula, tunc enim Brandeburg. Elctor, et Neoburgens. Palatinus regesserunt, more Imperii esse comprobatum, et sublimitatem Principum etiam mereri, ut Imperator Pares Curiae, hoc est, alios status parilis dignitatis cum litigantibus sibi associare teneatur, iusque illud vocahulo, das Frstenrechs / vocabant, qua de re multa etiam dixi in


page 165, image: s181

tractat. de iurisdict. Imperii q. 14.

Verum haec omnia nulla lege vel consuetudine certa atque firmata, et quod Romano-Germanici Imperatores olim Principes ad diiudicationem eiusmodi causarum assum pserunt, id per accident factum fuit, quondam enim Imperatores non, certos Consiliarios habuerunt, sed ex una Provineia in aliam proficiscentes, Magnates illius Provinciae semper aulam sequebantur, et tuuc cum lis ad Imperatorem deferebatur, ex Comitatu et Sequela talium Magnatum quicunque placuerant Episcopos nempe Principes, Comites, Barones, Equites, Nobiles convocabant, eorumque sententias audiebant, et tunc pro lubitu nullo modo maioribus votis astricti sententiam ferebant, ut ex Chronico Spirensi Lemanni non uno loco apparet, et talis ideo processus consideratis hisce circumstantiis in consequentiam trahi non debet.


page 166, image: s182

Porro autem ut in causis Religiosis, feudisque Maioribus, ita et in, omnibus aliis Imperator eiusque aula, Camera praeterit adiri, imo etiam appellationes ad Imperatorem., deferri possunt. ut hoc in tom. 6. Symphor. q 2. in append. probatur, non enim Imperator in Cameram, priuative sed cumulative transtulit suam potestatem, nec sibi manus ligavit, seque Camerae quasi captivum fecit, aut eius tutelae se commisit, sed potius iudieium tale proposuit, quod adire quilibet posset si in remotioribus locis aula Caesaris versatur.

Ac certe si lites et Appellationes necessario ad Cameram essent referendae, tunc hodie Imperium Romanum Iustitiae administratione careret, et ita Rei publicae nomen plane non mereretur, cuius quippe finis primarius est tranquillitas inter subditos, quae sine iustitiae administratione prompta procutari omnino


page 167, image: s183

nequit. Taceo ergo nunc Camerae Imperialis diuturnos, imo Immorcales procei Tus, Taceo exsecutionis defectum, et imbecillitatem Cameralium sententiarum, solumque hoc dico, quod Revisiones Cameralium sententiarum exsecutionem suspendunt, Revisiones autem multis iam annis non expediri solent nec adhuc spes refulget, illas exitum aliquando habituras.

Nunc ergo de Iudiciis Imperialialiquid subiungam, per quae nempe Imperator Iurisdictionem sibi competentem exercet, inter ea autem iudicia primum occurrit iam saepe dictum aulicum iudicium quod fundamentum habet in act. 39. et seq. Caesareae Capitulationis, verba itase habent. Da seyn Maiestr dero gehaimb. und da Reichs Hoffraht mit Frsten/Graven/Herm vom Adel und andern ehrlichen Personen nit allein au Ihrer Maiestr/sondern auch


page 168, image: s184

mehrern thails deren so im Reich Teutscher Ration / vnd andern Orthen erzogen vnd gebore / darinnen begret / der Reichs Sachen wol erfahren / gutes Ramens vnd Herkommens seyn / also bestellen wolle / damit Menniglichem schlunige vnpartheische Iustitia administr terr werden mchte.

Imperatores autem olim Romano-Germanici, quamuie ius dicendi pote statem statibus concesserint, perpetuo et successorio iure, sed tamen sibi reservarunt rerum graviorum. ipsoque status concernentium causarum decisionem, ac quoque provocationem supremam, haeque lites in praesentia ipsius Imperatoris disceptabantur, sed plane summarie, ac etiam Imperator, ut iam modo dixi, pro lubitu sibi in Consilium, locoque Assessorum assumebat quosdam ex iis, qui aulam sequebantur, ipsiusque in Comitatu erant, Leheman in. Chronico Spirensi lib. 5. cap. 4. et c.


page 169, image: s185

17. Aliquilautem Imperatores aulicum quoque Iudicem habebant, einen Hoffrichter / qui appellationes Minorum Gentium diiudicabat, ut apparet ex Constitut. Rudolphi Primi apud Lehemann dict. lib. 5 cap. 108. Hocque est fundamentum et ortgo Aulici Iudicii, de Reichs Hoff-Rhats, successit enim. Imperator in ius suorum Ante cessorum, et ita causas quascunque diiudicare potest, quas olim Imperatores, neque per. constitutionem, seu erectionem Camerae ullo vetustissimo et Imperatorio officio arctissime annexo iure. semet priuavit, ut infra etiam latius dicam.

Ad hoc autem Aulicum Iudicium praecipue, et numquam ad Cameram Im perialem pertinent Italicae causae, quae puta eos Principes, ac status Italiae concernunt, si qui adhuc Imperatoris iurisdictionem agnoscunt, Paurmeister lib. 2 de iurisdict. c. 5. n.


page 170, image: s186

16. Arumae. ad auteam Bullam dise. 3. thes. 32. ut apparet et ex Consiliis, quae in causa Vinariensi a Menoch. edita fuerunt.

Proximum ab aulico Iudicio est Camera Imperialis, sumitur autem, Camerae vox, quandoque pro conclavi, ubi ius reddi solet, ubi est causarum officina, et veluti quoddam, iuris asylum, unde et Consistorium Romanum Camera etiam vocari solet. At camerale iudicium olim. in Imperio Romano ambulatorium erat, Imperatorisque aulam sequebatur, ac nec etiam tum cum primo Francofurti ad Moenum singulate. Camerae iudicium ab aula separatum institutum, ibique anno 1495. 3. Novembr. prima iudicialis audientis celebrata fuit, teste Guil. lib. 2. de Pacepubl. c. 1. n. 28. statarium erat, nec uno in loco semper permanere debebat, at tandem consultius visum fuit, illud Spirae, ita ut inde


page 171, image: s187

transferri non possit, nisi ad tempus, propter bellicos tumultus, aut ob contagii luem. Causa huius separationis, quod nempe Camera Imperialis ab aula Imperii seriuncta fuit. haec exstitit, eo quod in Regnis ac Provinciis suis patrimonialibus longe ab Imperii centro remotis domicilium constitueret Maximilianus Primus. Is enim saepe in Italia, non raro in Belgio, nunc in Heluetiis, bellum gerebat, ut ergo interim adversus vim et iniustitam praesidium semper praesto esset, placuit Imperii certum quoddam Dicasterium, quod ratione causarum iudicialium concurrentem cum Imperatore potestatem haberet, consentientibus Ordinibus erigere, ut refert pluribus Wilh:L Roding: in Pandect. CAmer. Im perial. lib. 1. tit 2. Interim tamen, et per hocce sub sidiarium quasi medium nihil plane Imperatori de Ordinaria sua iudicandi potestate, si


page 172, image: s188

quis eius aulam sacceder velit, rest decerpt um., sedcumul ative, quod aiunt, et mullo modo priuative Cameiae iurisdictio con cessa: fuit.

Accquamuisivideatur lurisdictionem Cameraederivari non solum ab Imperatore, sed et fimul ab omnibus statibus illud tam en commentum. Paurmeister operose refutat lib 2. de lurisdict. c 6 in. 641. simulque probat, aulam et Cameram collateralia Iudicia enister enco per Camerae erectionema ulico Iudicio quidquam adempratm esse, pariter ut: erectio Rottwilen sis Dirasterii ante Camerae introductionem iminime impediebat, quo minus causae ad Rottwilense, Dic asternim pertinentes, apud ipsum Caefarem proponerentr; nec sequitur: Status Im petiiiad Camerae crectionem consensum suum adhibuerunt, ergo lurisdictio abiisdem derivantur, fiori aenim potest, ut stetus Impeni, an etiam status Proun


page 173, image: s189

ci???les cum leges sunt ferendae, cum collecta imponenda, cum bellum est indicendum simul cooperantur, ergo illa Regalia et Iura Maiestatis principibus et statibus sunt communia? Nam aliud est principaliter aliquid agere, suoque iure, aliud consensum adhibere.

Quamuisautem Camera Imperialis habeat cumulative Iurisdictionem, id est una cum Imperatore, eiusque aulico Iudicio, tamen si lis semel in Camera introducta fuit, eam exinde avocare, et ad se trahere Imperator vix posse videtur, quamvis enim contrariam sententiaem Berlich: in decision: suis, decis: 1. defendat, eadem tamen a Lymnaeo de Iure publ. lib. 9. c. 2. n. 26. et sequent. operose refutatur; et quamvis argumenta Berlichii pro avocatione admodum speciosa videntur, semper tamen praeventio obstare, exceptionemque litis pendentiae


page 174, image: s190

contra avocationem militare videtur, quod Ius ordinarium Imperator., nisi ex causa status, et propter maximam rationem aliud necessarium. videatur, mutare nonpotest, quod et praxis observat.

Porro autem Camera non delegatam sed ordinariam omnino Iurisdictionem habet, idque communissima Dd. sententia est, ut d. loc. n. 56. et seq. tradit Lymnaeus, et quia ordinaria illa Iurisdictio est, nee ideo per mortem Caesaris exspirat, sed mandata et alia rescripta sub nomine et praescriptione Vicariorum Imperii expediri solent: habetque Camera. fundatam Iurisdictionem ratione. praecipue appellationum, a Iudiciis mediatis statuum rite interpositarum.

Notandum tamen est, status quosdam esse privilegatos in totum, ut. sunt Bavariae, Saxoniae, et Brandenburgensis Elector, Archidux item.


page 175, image: s191

Austriae, Burgundiae, quoque ac Lotharingiae Duces, alii status solummodo quoad certam summam sunt. privilegiati, ut scilicet ab iis nequeat appellari nisi lis sum~am illam exrcedat, qua de re videri potest, tom. ult. Symphor: ubi varia privilegia. quoad appellationem integre repraesentantur.

In eausa porro simplicis quaerelae, ubi lis in prima instantia versatur,, fundata est Camerae Iurisdictio, quando supplicatur, ut vocant, auff die 4. Fhl / in causis scilicet religios: pacis, pacis item publicae, pignoraetionis, ac super litigiosae possessione, de quibus videri potest Pet. Frider: Mindan. lib. 1. et porro mandata sine clausula Imperiali possunt in causis, ubi a praecepto incipi potest, de quibus vid. d. Mindan lib. 2. et Philipp. Dennagl libro singularide processib. decernend. et quidem mandata illa ideo sine clausula vocantur,


page 176, image: s192

quia contra ea non datur exceptio, visi sub-vel obreptionis, id est si non fuerit falso narratum, sed factum in rei veritate ita se habet, ut in precibus relatum fuit.

Camerae porro Iudicium, cum, Caesaream Maiestatem repraesentet, ab eo veterior appellatio non datur, sed solummodo reu sio, de qua singularem tractatum edidit Ludovic: Benderus.

Quae aurem insuper causae ad Cameram spectent, iam supra dictum, suit, hisque, adiungendae sunt petitio absolutionis Iuramento ad effectum agendi, Cam~ergrtehts Ord: p 2. tit. 24. Gail. r. obser 25. la causis item privilegiorum Caesaris, puta, si quis ratione violat privilegii Imperialis, ad poenas eiusdem, privilegii insertas agere velit, id in, Camera proponi potest, Gail lib. 1. obser: 1. n. 7. fundatam item Iurisdictionem Camera habet in causis


page 177, image: s193

Legis diffamari, quando diffamatus immediate Imperio est subiectus, Kammer Gerichts Ord. part. 2. tit. 25. Gail. 1. obser. 9. et seq.

Decernuntur etiam commissiones ad perpetuam rei memoriam in Camera Imperiali, si reus immediaete Imperio sit subiectus, Gail. lib. 1. obser. 1. n. 16 et obser 93 n. 2.

Adire quoque Cameram licet, si inferior Iudex iustitiam deneget, Kammergerichts Ord. p. 2. tit. 16. Gail lib. 1. obser 28. n. 2. et 3 Si Iurisdictio inter duos status sit contronersa, et subditum in tali loco controverso habitntem convenire velim, nesciam vero coram quo Domino hoc debeam facere, tunc Cameram daire possum Lymnaeus de Iure publ. lib. 9. c. 2. n 117. pariter ubi continentia causae dinid non potest, et coram diversis Iudiciis causa ess t agitanda, tune illa lis ad Cameram spectat, Frider. Mindan. de process. lib. 3.


page 178, image: s194

Praeterea causae criminales neque per appellationem, nec alia ratione in prima scilicet instantia ad Cameram pertinent, utcunque dissentiat. Frider. Mindan. lib. 1. c. 9. quod enim lege aliqua Impertiali ad Cameram. causae meri Imperi, sive eriminales poenam corporis afflictivam concernentes ullo tempore ad Cameram. fuerint translatae nullibi cautum innenitur, adeo ut etiam taxatio expensarum criminalium causarum, ad Cameram non devoluatur per, appellationem, ut in tract. de appellat. c. 2. n. 4 dixi. De crimine tamen fractae pacis iudicat Camera, ordinat. Cameral. part. 2. tit. 9 ut et de crimine personarum Camerae adscriptarum, ubi tamen exsecutio ad Scnatum Sprirensem spectat, ord. Cramer. p 1. act. 50 Lymnaeus sup. d. c. 2. n. 81. proponi tamen potest nullitas criminalis processus, si Iudex im mediate Imperio sit subiectus, Kammer-


page 179, image: s195

Ord. p. 2. tit. 28. ubi verba ita sonant, da jemand sich andem Kam~ergericht beklagen wrde / da in peinlichen sachen so Leibstraff belangen / sein vnerfordert vnd vngebrt / vnd also nichtiglich / oder sonst wider narrliche Vernunfft vnd Billichkelt wider ihn procedirt / derohalben principaliter auff die Nullitet vml process ansuchen wrde / soserr dann der Richter dem Kam~ergericht ohne Mittel vnderworffen / soll der ansuchendden Parthey Ladung erkennt / auch nach besundnen Sachen / die Haubrsach wider an die ordentliche Obrigkeit formiteh vnnd rechtlich zu procedirn vnd zu vrthelle remittiert werden.

Si item non de crimine puniendo, sed de Iurisdictione in caula criminali quaeratur, cui nempe illa competat, tunc illa lis tamquam minime criminalis, sed iurise ctionalis ad ad Cameram spectat, Lymn dict. loc. n. 83. Appellari itidem potest in.


page 180, image: s196

causis crim inalibus, ubi non quaestio est de sanguinis poena, sed depecuniaria mulcta, ut dixi in tract. de appel. e. 2. n. 4.

Praeterea ad Cameram nullo wodo spectant causae matrimoniales, cum eae sint spirituales, quae coram Laicco tractari non possunt, c 1. de consang. et affinit. Lymnae. dict. loc. n. 186. Et ridiculum est, quod ille, ibidem tradit, hodie post pacem religionis firmatam, recte Principes protestntes hac in parte Camerae roformationem petere posse.

Prae est autem Iudicio Camerali der Kammer Richter/is que constiruitur seu nominatur ab Imperatore, et nocessaric debet esse Germanus, et ad minimum Comes vel Bar, Rammergerichts Ord. p. 1. tit. 1. 3. vel 4. Assessores Anno 1500. tredecim, tantum, et aliquando pauciores fuerunt, sed crescente indres litium et controversiarum multitudine,


page 181, image: s197

paulatim numerus quoque ille excrevit, et Anno 1570 quadraginta et unus ordinati fuetunt, illorumque Assessorum praesentat seu nominat Imperator tres Comites vel Barones, et duos Iuris Doctores, reliqui partim Nobiles, partim Doctores ab Electoribus, Arch duce Austriae, et Burgundiae Duce, ut et a Circulis, von dem Kray de Reichs praesentantur, et quod attinet lurisconsultos, necesse est, ut ii vel in approbata Academia, iura fuerint professi, vel ad minimum quinque annis Iuri operam dederint, et legitime fuerint promoti. Pro firmitate item, et conservatione integritatis huius Dicaterii in Camer, ordin p. 1. tit 50. cautum legimus, ut quot annis ab Imperatore et statibus Comissarii certi ordinentur, qui ad primum Maii quot annis. visitent ludicium Camerale, defectus reforment, alia necessaria constituant, duraueruntque eiusmodi visitationes


page 182, image: s198

usque ad annum 1588. ubi archiepiscopus Magedburgensis Lutheranus ex ordine voluit esse Visitator, cum vero Catholici eum admittere nollent, hactenus visitationes suspensae fuerunt.

Porro autem Imperii Romani status propter Camerae erectionem noluerunt semet beneficio primae instantiae privare, lis enim saepius agitata magis elucescit, et quae in prima instantia sunt omissa, insecunda reparari, et deducta deduci, non. probata probari possunt. Hincque est origo iudicii Austregarum, Austregae autem certi modi sunt, quibus status inter se convenerunt, ut eorrum lites sopirentur, gewise Wei/vermittelst welcher der hohen Stnot Stritigrairen augetragen werden sollen/ ut loquitur die Kammergerichts= Ord. p. 2. tit. 2. et seq. de iis que late agunt, Roding Pandect. Cameral. lib. 1. tit. 4. Lymnae. de Iure publ. lib. 9.


page 183, image: s199

c. 5. et Schnbhart tractatu singulari de Austregis.

Ab hisce autem Austregis ad Cameram appellatur, ac quoque si reus non secundum normam Austregarum Iudicem eligat, tunc tamquam. in casu denegatae iustitiae recta Camera adiri potest, et dicuntur Austregae a voce germanica, Autragen/eo quod coram illis Iudicibus electis, negotia et lites Principum, atque, immediatorum nonnullorum statuum terminantur, well allda die Sachen rechtilch augerragen werden / et sunt quoque Iudices Austregarum. nonnullarum familiarum et corporum, quos sibi peculiatiter ex pacto constituerunt, quos vulgo Stammautrg vocant, ut dixi in Thesauro practico verbo Autrg.

De Austregarum autem origine et antiquitate varie disputatur, ut videre est apud Lymnae: lb. 9 c. 5. n. 3. et seqq. Ac nonnuili quidem putant, a


page 184, image: s200

primaeus Germaniae consuetudine desc endere illas Austregas, sed plane absque fundamento, nullibi enim illatum, Austregarum ante Maximil. Primum, et ante Camerae Imperialis ordinationem sancitam fit mentio, ex nullo etiam Archivo hactenus acta producta fuerunt earum Austregarum mentionem facientes, aut ex quibus apparere possit, ante Maximilianum Primum litem aliquam hac ratione vent latam fuisse, sed tamen Civitatibus Imperialibus regulatiter non competunt Austregae, nisi, singulariter quibusdam ex praescriptione, et privilegio singulari, Lymnaeus dict. loc. num. 16.

Praeterea an illae Austregae praereriri possint, et statim Aulicum iudicium Caesareum adiri, quaessio est capitalis, et pro negativa propugnat Lymnae: dict. loc. sed praesupposito Austregas demum sub Maximiliano, Primo introdactas, et Imperatorem


page 185, image: s201

non priuative, sed potius cumulative Camerae Imperaoi Iurisdictionem dedisse, exinde sequitur, introductionem Austregarum Camerae solum praeiudicare, et ordinationem Cameralem, cum de Camera, solum loquatur, strictissime intelligendam, nec ad Aulam Caesaream, exten dendam, et maxine cum ante Camerae Constitutionem vel non, fuerint, vel non potuerint Caesari praeiudicare illae Austregae.

An autem criminales causae coram. Austregis ventilari possint, controversia est, et quamuispro affirmativa multa adducat Lymanae: dict. c. 5. n. 63. usurpantia tamen, optima legum interpres litem hancce dirimere videtur, et numquam. poterit monstrari exemplum, ubi coram Austregis proposita fuerit causa mere criminalis, et capitalis, hae enim, si status Imperii concernant, omnino pertinent ad


page 186, image: s202

Imperaperatorem, suntque de eiusdem reservatis.

Dixi supta Imperatores habuisse in sua Aula, Ein sonderbar Hassgericht/et quidem, talis aulici Iudicii loco, cum eoque subalternum ut esset, Conradus Tertius Imperator, Sucuiae Dux, Anno Christi. 1147. aliud instituit, eoque Civitatem Rottvvilensem propter fidelem operam ipsi contra Lotharium Saxonem, navatam in perpetuum donavit, Iudicis ibi officum feudi titulo perpetuo exercent Comites de Sultz, qui ibi olim late dominabantur, et distat Oppidum Sultz, nunc ad Wirttenbergicum Ducatum pertinens, non longe Rottwila, illique comites in fundatione Monasterii Alperspacensis Comites Regionis vocantur, cum vicissim alii, et tunc temporis ipsi Comites Wirttenbergenses tantummodo Comites Castii dicerentur.


page 187, image: s203

Et iidem illi Comites adhuc hodie Erbhoffrichter de Kayserischen Hoffserichts zu Rottweil se in scribunt, et constabat ab inito illud iudicium Rottwilense duodecim Nobilibus Equitibus, ex vicina Nobilitate selectis, in Eorum locum successre duodecim Senatores Rottwilenses. Est vero illud Iudicium non universale ut Camera, sed certo eitculo circum scriptum, et continet illo circulus Circulum Franconicum suevicum, et Rhenensem tractum, Rottweilische Hoffgerichts Ord: p. 2. tit. 1. et ibi Wehner in Comment: Paurmeist: lib. 2. de Iurisdict. c. 6. n. 12. Lymnae: de Iure publ. lib. 9. c. 3.

In eoque Circulo exsistentes, tam status, quam eorum subditi, conveniri ibidem possunt, nisi privilegium habeant exemptionis, quo casu si citentur, privilegium suum producere, vel semel productum allegare


page 188, image: s204

tenentur, vulgo Abforderung vocant, hoque ni faciant, in contumaciam processus continuari solet, Et sunt quidam casus, quos Die Ehehaffeinen vocant, in quib??? avocatio cessat, Lymnae: dict. loc: num 9. status tamen nonnulli etiam contra die Ehehafftinen sunt privilegiati, ut Archiduces Austriae, Dux Wurtten bergiae etc. ut dixi in Thesaur. pract. verbo Abforderung.

Porro Duces Sucuiae certa quoque Iudicia habuarvat, quae provincialia sive Landegericht appellitata fuerunt, eaque famili exstincta, illa Provincialia Dicasteria ad Imperium pervenerunt, et ab Impp. postea Domui Austriae ad longissimum tempus oppignorata, ac non ita pridem tempus illud adhuc longius extensum fuit, vocanturque hodie das frey Kayserische Landtgricht in Ob: vnnd Rid: Schwaben / eiusque Circulus describitur in p. 1. tit. 1.


page 189, image: s205

Der sand nachts Ord. habetque concu centom Iurisdictio nem cum omnibus statibus in illo Circulo habitantibus, etiam ratione illorum subditorum.

At vero Iudicium illud penprivilegia mustiplicis exem ptionis cum coarctatum esset, Imperator Rudolphus Sec indus derogavit omnibus privilegiis nominatim, voluitque ut non valerent in den Ehehaff???fhlen id est in certis et nominatis casibus, ubi avo oatio non habet locum, Landtgrichts Ordt p. 2. tit. 5. Sed gravis admodum disputatio est, an ab illis Iudiciis ad Cameram Impetialem provocari queat, et Camera quidem tales provocationes acceptat, citationemque decernit, Austriaci vero Archiduces privilegia sua de non appellando etiam ad talia Iudicia extendunt, sententias ibilatas exsequuntur, et Camerae Nuntios, contrarias citationes in sin


page 190, image: s206

mantes, quantum fieri potest, impediunt, et carceri etiam queuandoque includunt, ut in tract meo de appellat: hac de re pluribus egi.

Sunt porro et alia Iudicia provincialia V. G. das Landtgricht zu Stocka in der Landgraffschafft nellnburg/ das Landgricht in Paar/quod spectat ad Furstenbergenses Comites das Landtgriche im Kleckaw / quod pertinet ad Comites Sultzenses, sed illa Iudicia non Imperii, verum Comitum illorum propria sunt, nec latius se extendunt, quam ad subditas illorum Landtgrauiatuum.

Mentio quoque subinde fit, de Westphalischen Gerichts, illudque olim maximae auctoritatis fuisse, ex eo apparet, quia quam plurimi Principes et Status contra illud sunt prinilegiati, de hocque Iudicio, eiusque antiquitate, singularem Tractatum conscripsit Marquadus Freyher???.

Hactenus de Iurisdictione


page 191, image: s207

Imperatoris, Imperiique Dicasteriorum, nunc de administratione Politica ut agatur, requirit ratio instituti nostri.

Sciendum autem est imprimis, tempore Maximiliani Primi omnem ferme Imperii administrandi vim ac potestatem penes Comitia fuisse, ideoque tempore eiusdem Imperatoris in Comitiis Wormatiensibus anno 1495. decretum fuit, ut Electores, Principes, ac Ordines omnes, quot annis statis temporibus ac locis convenirent, et quae ad pacem ac salutem publicam pertinerent, consultarent, atque statuerent. Cum vero universi Ordines, absque ingenti sumptu ac molesti commode toties convenire non possent, et eiusmodi saepe negotia inciderent, quae absque insigni periculo, et detrimento Rei publicae ad conventum eiusmodi differri non possent, placuit in Comitiis Augustanis anno


page 192, image: s208

1500 praeten Impenatorem, vel cius Legatum, Miginti personas ex ordiin ibusie ligere, quae essent loco Senatus Imperialis, tit. 1. d. Decreti Augnstani non den Zwungigen so zu der Ronigl. Wrayase. vnd de H. Reichs Regiment geordnet/ et aliquot seqq:

His ab Imperatore et Imperii ordinibus coniunctim plena potestas data fuit, ad ministrandi pacem, et tranquillitatem publicam tuendi, paurmeister lib. 2. c. 2. n. 111. et sequ:

Et haec regmenti constitutio, etsi sub Carolo Quinto repetita, ac personis aliquot fuerit aucta, postea tamen. in multis modificata, crescenteque Caroli auctoritate et potenti, plane in desuetudinem abiit, ut Scleidanus testatur.

Apud plerasque Gentes in usu fuit, conventus instituere, atque salutis publicae curam communi suffragio firmare. Eiusmodi autem Connentus in Germani o???m. curias


page 193, image: s209

Regni, Curias sollennes, non solum in aurea Bulla, sed et in variis Imperii Decretis antiquioribus hodie Reichstg/Versamblungem der Reichsstand/a quibusdam Dietas, seu Tagsatzungen vocari invenimus, Lymnae: lib. 9. de iure publ. c. 1. a princ. Et hae nil aliud sunt, quam conventus Caesaris, atque ordinum Imperii, ubiad ipsius Imperii utilitatem deliberationes instituuntur, et decreta atque ordinationes fiunt, quae vulgo Recessus, sive Reichsabschid ideo vocantur, quia cum a se invices secedunt status, illa Decreta publicantur. Comitia autem indicit Imperator, cui tamquam capiti Imperii hocce reservatum esse dignoscitur, ita tamen, ut prius in illam iurisdictionem sive convocationem consentiant, Imperii Electores, undefere in primordiis Recessuum Imperii, talia verba inveniuntur, darumb haben wir mit zeitigem Raht/Unser- und de H.


page 194, image: s210

Reichs Churfrsten/Geist. vnd Welklichen einen gemeinen Reichsrag augeschriben.

Causa autem, tempus et locus, pro necessitate et Imperii utilitate, ab Imperatore et Electoribus, ex arbitratu constituitur, et sane ea olim sat frequentia fuerunt, ex indeque occasionem sumpsit, Aeneas Sylvius epist. 72. et 92. ut diceret, omnes Germanorum Dietas esse fecundas, ac quamlibet in ventre habere alteram, ac credibile esse, Dietas, cum si nomen femininum. libenter impregnari, et frequenter parere, ut et Carolus Quintus Imperator solitus fuit dicere, Dietam parere Dietam, et filiam devorare matrem, hoc est in secunda Dieta saepius retractari, quod in prima sancitum fuit, verum enim vero ut frequentia olim comitiorum haud parum Germaniam debilitavit, ita nostra atate eorundem paucitas turbidi et languentis Imperii,


page 195, image: s211

discordiaeque inter status argumentum esse videtur.

Locum quod attinet Comitiorum ex Aurea quidem Bulla, c. 28. qui in Regem Romanorum est electus, primam suam regalem Curiam si nihil impediat, Norimbergae celebrare debet, subsequentium vero Comitiorum locus, et ubi indici debeant, ex arbitratu pendet Imperatoris, et quamvis olim in civitatibus Municipalibus, oder in den Frstensttten illa etiam fuerint habita, superiori tamen saeculo non nisi in Civitatibus Imperialibus et immediatis celebrata fuerunt.

Vocantur porro ad Imperialia Comitia, tam Ecclesiastici, quam saeculares Principes, im mediate Imperio subiecti, non tamen admittuntur illi Episcopi putativi, qui Religionem mutarunt, et contra Imperii Constitutiones, possident Episcopales ditioes Goldast: de Regno


page 196, image: s212

Bohemiae, lib. 2. c. 16. n. 4. Capitulum tamen sede vacante vocari solet, ac etiam Principes nondum ab Imperratore investiti, modo annus huic rei destinatus haud fuerit praeter. lapsus.

Et quidem solum vocantur illi, qui sunt capita familiarum, non vero omnes de familia, haud enim vota multiplicantur pro numero eorum, inter quos ditiones sunt divisae, aut si primogenitus solus ad Imperium vocetur.

Non infrequens tamen est, ut unus plura habeat vota, ratione diversarum ditionum, Lymnae: lib. 9. c. 1. n. 56. et ita olim Dux Wurttem bergicus, votum habuit ratione sui Ducatus, aliud ratione Comitatus Montelgardensis, adhuc aliud ratione Dominii Weinpergensis, quod nunc ad Comitem in Trautmansdorff spcctat.

Sunt tamen Non~ulli Imperii


page 197, image: s213

subiecti qui ad Comitia non vocantur, aut vocati non comparere solent, ut V. G: Sabaudiae et mantuae Dux, aliique Italici Status, non quoque comparet Lotharingiae Dux, non etiam bohemiae Rex, Archiduces etiam Austriae et Burgundiae Duces privilegium iactitant, vigore cuius etiam citati in Comitiis non comparere tenentur.

Tradit quoque Lymnae: dict. c. 1. n. 99. Imperatorem ad personaliter in Comitiis comparendum Ordines vocare posse, eosque comparere teneri, nisi absentiae legitimas habeant causas. Abbatissae tamen propter sexus pudorem excusantur, Civitatesque Imperiales non nisi per Procuratores comparere queunt, Deputati autem omnium Statuum, legitimum et plenum mandatum habere debent, ohne hindersich bringen ut loquuntur.

Vocantur porro ad Comitia,


page 198, image: s214

etiam Comites, Barones, Civitates Imperiales, et Monasteria Immediata, non vero Nobiles liberi, die freye Reichs Ritterschafft/ idque habent privilegii loco, ne scilicet onera Imperii in Comitiis decreta ferre cogantur.

Sed dubitatur, an aliquando fuerint vocati, et ibi habuerint actuale votum; ubi sane probabilius est, quod hoc non fuerit factum, quamvis enim olim Imperatores, cum Comitia celebrarunt, omnes tam praesentes Magnates, ac etiam Nobiles, de ipsorum sententia rogrint, omnis tamen auctoritas penes Imperatorem constituta fuit, et sic aeque Nobiles ac Barones, maiorisque dignitatis Optimates haud votum decisivum, sed solum consultivum habuerunt.

Ab eo tempore vero, quo Modernus Comitiorum ordo observatus fuit, Nobiles numquam vocatos


page 199, image: s215

legi, nec aliud in Imperiiactis invetur.

Comparentibus Statibus Imperator, vel eius locum tenens Imperatoris Nomine proponit causas indicti conventus, Statibusque quod comparuerint gratias agit, post aliquot dies, instituuntur consultationes, et quidem per certas classes, quarum prima est Electorum, sedund??? Principum Imperii tam Ecclesiasticorum, quam Saecularium, Praelatorum, item. Comitum et Baronum, tertia Imperialium Civitatum. Classis autem, secunda, in duo, ut vocant, scamana, est divisa, et quidem Principes, Abbates, et Abbatissae, Principali dignitate eminentes, viritim sententias dicunt, at praelati non Principes inuniversum duo tantummodo vota, habent, unum Svenici, alterum Rhenani. Comites quoque et Barones coniunctim duo tantum vota habent, unum Suevici, alterum


page 200, image: s216

Wetteravici, die Wetteramische vnd Schwbische Graven vnd Herren/Classis civitatum duo itidem scamna obtinet, die Rheinische vn~ Schwbische Banck/ Quando autem Status non convenire possunt, Imperatoris est vota facere maiora, Lymnae: lib. 9 c. 1. non autem est, quod nos moretur hic quaestio, an vota valeant maiora, qua de re Lymnae: d. c. 1. n. 176. et seqq. et ego quoque aliquid hac de re dixi in tract. de Iurisdict. Imperii Romani.

Ac sunt sane nonnulli casus, ubi vota maiora singulis praeiudicare non valent, ubi nempe universi et singuli ius quaesitum habent, inter eas autem res ex abundanti concesso, causas Religionis tamquam conscientiam concernentes non subiacere maioribus votis, hoc tamen solum modo ad conscientiae libertatem, non etiam ad bonorum Ecclesiasticorum rapinam et


page 201, image: s217

profanationem est extendendum, si enim Statibus protestantibus concessum esset, arripere quae placent, et iure suo Catholicos privare, postea vero omnem hac de re subterfugere cognitionem, tunc illa ab iisdem semper iactata aequalitas et libertas plane deperiret, et Protestantium quasi serui aut Dedititii Catholici status essent.

Est porro alius etiam conventus ad Imperii salutem spectans, scilicet Electorum, ii enim non solum occasione Electionis, einem Wahl Tag indicere, sed et de variis Imperii negotiis indicere Dietam possunt, einen Churfrsten Tag vocant, et quidem invito etiam Imperatore, ac ex privilegio singulari in Capitulatione Caesarea repeti solito, Lymnae: d. c. 1. n. 227. In hoc conventu posteriori deliberari potest et solet de causis gravissimis, in eoque etiam conventu Caroli Quarti filius


page 202, image: s218

Wenceslaus Bohemiae Rex depositus, Imperialique coron privatus fuit, quem processum Goldast: in tom. 1. constitutionum Imperial. ex originali repraesentat.

Est et conventus Deputatorum, hoc est certorum quorundam ftatuum, ad id destinatorum, in quibus expediuntur negotia, quae in Comitiis non potuerunt expediri, et levioris sunt momenti.

Est et conventus Visitatorum Camerae, illius iudicii ieformationem concernens, conventus item circulorum, vel omninm, vel aliquorum, vel singulorum, die Krai- Tg / de quibus omnibus Lymnae: d. c. 1. num. 233. et seq. pluribus agit.

Restat nunc, ut aliquid de Regalibus, seu Iuribus Maiestatis dicam, tantummodo autem de illis, quae Imperatori sunt reservata, ne cum Statibus una cum territoriali


page 203, image: s219

Iurisdictione communicentur, et quae vigore territorialis Iurisdictionis status exercent.

Primo autem aliquid in genere de Regalium natura dicam, ea quae proprie dicuntur iura Maiestatis, quatenus scilicet sunt penes Imperatorem, aliumue Regem, aut Principem superiorem non recognoscentem, qualis est Rex Hispaniae, Angliae, et similes, aut etiam penes Rem publicam liberam, nulli alteri tamquam superiori subiectam, ut est Res publica Veneta, Genuensis etc. Nam illi Maiestatem suo iure et a Deo habent, nec alteri acceptam fuerunt.

Illa autem iura Maiestatis a Dd. nostris in Imperio imprimis Romano Regalia dicuntur, quia nempe Imperator tam in iure canonico, quam libris fcudorum, Rex appellitatur, et ea etiam iura, ratione proprietatis ad solam spectant Maiestatem, et ita in Imperio Romano


page 204, image: s220

Imperatoris ossibus quasi adhaerere, et et infixa esse reputantur, quo itidem respectu dici solet, in Imperio romano Regalia solummodo habere Imperatorem, quia scilicet a nemine dari possunt, nisi ab Imperatore, et quando aliis statibus concedit illa Imperator, vel etiam per praescriptionem, quae est quasi quaedam tacita concessio, aliqui status ea acquirunt, tunc non dicuntur iura Maiestatis, quia nempe illi status haud ea habent iure proprio, sed beneficio aut permissione Imperatoris.

Dicuntur tamen Regalia etiam tum, quando statibus Imperii cum regia dignitate puta tamquam Ducibus, Comitibus, Marchionibus, et Civitatibus liberis conceduntur, quia tunc illa iura cum tali eminentia habent, ut in suis territoriis pro-Regibus reputentur, et tantum possunt in particularibus, suis territoriis, quantum Imperator in Imperio universo.


page 205, image: s221

Porro Imperator Regalia quaedam, sive iura Maiestatis particulariter sibi reservat, et numquam aliis concedit, unde etiam vulgo dicuntut Keyserliche Hochheiten vnd reservaten/ et quidem talia reservata ea sunt, quae pertinent ad universalem et Imperialem Caesaris iurisdictionem, ut est. v. g. potestas generales leges ferendi, belli gerendi, facultas item nobilitandi, legitimandi, famae restituendae, Academias erigendi, vectigalia concedendi, nundinas permittendi, et quae totum Imperium concernunt, ac ita si in certo tantum territorio valerent, elusoria essent.

Et quidem illa Reservata interdum Imperator aliis concedit, puta Comitibus Palatinis, ut Dd. Bullatos pronuntiare, Nobiles creare, famae restituere, spurios legitimare, et similia possint: sed hoc tantum faciunt, ut Ministri Caesaris, eiusue


page 206, image: s222

Procuratores, non iure proprio, cetera Regalia vicissim quae non sunt reservata specialiter aliquibus Imperator, et quidem Ducibus ac Principiubs vere per feudum, Civitatibus autem Imperialibus, et quibusdam aliis Iure privilegii concedit, et inde etiam Regalia dicuntur, quia in suis territoriis iisdem tribuunt Regiam quasi potestatem, quae potestas communiter appellitatur territorialis Iurisdictio, sive superioritas, die hoche Landsfrstliche Obrigkeit / oder die hoche Landes Obrigkeit huicque territoriali Iurisdictioni, Illa Regalia insunt, eamque subsequuntur, quae ad specialem territorii sui gubernationem necessaria videntur, indeque territorio cum Regia dignitate, als ein Fahn Lehen/ sive feudum regale concesso, Regalia simul tacite transeunt, ut est potestas collectandi, mulctandi, puniendi, statuta condendi, eaque


page 207, image: s223

commoda fiscalia percipiendi, quae Imperator sibi non reservavit.

Quando autem eiusmodi Iura, puta merum Imperium et alia Iurisdiction alia alicui competunt Iure tantum Magistratus, sive Iurisdictionis, quatenus nempe Iurisdicitio in Iure nostro civili consideratur, tunc ea concessio nihil com~une habet cum Regalibus, sed dicuntur tantum Iurisdictionalia Iura, quia non competunt eis Iure Regio, seu ut Principibus, Krafft der Landresfrstlichen Obrigkeit/ sed tantum modo Iure Magistratus. Hincque Magistratus municipales, die Frstensttt/ aut etiam Comites, Barones, Nobiles, Landsassii, si sunt, haud dicuntur habere Regalia, sed tantum modo Iurisdictionem, et ad eam spectantia Iura, illaque Iurisdictionalia, quatenus insunt territorio regia dignitate condecorato, Regalia sunt, quia sublimiori iure


page 208, image: s224

competunt, sub titulo scilicet Principis, vel liberi Imperii Status, quam Magistratibus. E. G. ius gladii Der Blutbann/ sublimius est, cum illud habeat Imperii Princeps, quam si competat civitati Municipali, haec enim non potest poenam mutare a iure praescriptam, non potest gratiam facere, habetur enim pro nudo administratore et exsecutore Iurisdictionis illius, nec ideo clementior esse potest lege, vicissim Princeps Imperii Krafft de Blutbanns / hoc est, vigore meri Imperii, et Iurisdictionis criminalis, quae ipsi competit territorii ratione, poenam remittere, aut etiam aggravare potest.

Nunc reservata Imperatoris a mealibi, non uno in loco explicata, paucis percurram. Et quidem leges universales, quae hodie Recessus Imperii indigitantur, ab Imperatore accedente Statuum Imperii consilio condi solent, idem etiam leges, et


page 209, image: s225

quidem eadem ratione iterum abolet, revocat, atque corrigit, sed hoc non impedit Imperatoris Maiestatem, nam et usu omnium Provinciarum, quando Domini territorium statuta, jhre Lands Recht vnd Lands. Ordnung condunt, id fit cum consensu Primariorum Ordinum et Statuum, Ecclesiasticorum nempe, Nobilium et Civitatum teste Collero de processib: exsecut: p. 1. c. 3. n. 10. quemadmodum ergo id nihil derogat, eorum territoriali Iuris dictioni, ita quoque haud quidquam Imperatoris Maiestati decerpit, quod idem fit in Imperialibus Recessibus sanciendis.

Huc etiam pertinet legitimatio spuriorum, quae maioribus Regalibus annumeratur, Novell. 74. c. 2. Nec ideo Ducibus, Marchionib, etc. competere censetur, Bocer. de Regalib. c. 2. n. 112. et quidem hanc ob causam, quia solus Imperator


page 210, image: s226

iurisdictionem habet universalem, et ideo si alius Status subditum suum legitimaret, illud non extra territorium valeret, esset autem absurdum, aliquem in uno loco legitimum, in alio spurium esse, cum legitimatio individua sit, nec pro diversitate locorum. Statuum autem iurisdictio ad territorium est restricta, et ita extra illud non valet, quod vi iurisdictionis agunt, eademque ratio est in Iure famae restituendae, quae soli competit Imperatori; Quod vero attinet protestatem circa poenas, quaestio est admodum controversa, an Imperator remittere possit poenam ab aliquo Imperii statu vigore sibi competentis Iurisdictionis subdito impositam, et num status Imperii ita ab Imperatore restitutos in territoriis suis tolerare cogatur, id quod Bocer. in tract. de Iurisdict. recte negat, cum Imperator statuum Iurisdictionem turbare, et impedire


page 211, image: s227

non possit, si e legitime utatur.

Praeterea potestas belli gerendi, pacemque faciendi, et foedera sanciendi, ad solum Imperatorem spectat, qui e potestate adhibito ordinum consilio utitur. Status vero foedera facere nequeunt, si ull ratione sint suspecta, quasi in perniciem Imperatoris et Imperii tendere possint. Arumnae: in tract. de Comitiis c. 1. n. 27. et seqq. et Imperator etiam cognoscit, an tale foedus sit permittendum, sicque Rudolphus Secundus Imperator irritavit confoederationem, quam cum Belgis Magdeburgicus Senatus faciebat.

Consiscatio item bonorum laesae Maiestatis reorum ad Imperatorem spectat, quia delictum illud imprimis Imperatorem iniuri afficit. hincque Imperator sibi asserit confiscationem bonorum, feudalium, si quis Vasallus mediatus a Statu nempe Imperii investitus crimen


page 212, image: s228

Maiestatis committat, tunc enim Imperator, ut habeat suae iniuriae aliquam ultionem, haud permittere solet, ut Vasallus seu Dominus fundi mediatus sibi applicet feudum, sed Imperator alium eiusdem dignationis substituit Vasallum, quod tamen num iure fiat, status nonnulli iam olim in controversiam vocarunt, praesertim si Dominus quoque immediatus simul fuerit offensus, ut multis deducit, Antonius Guetta cons. 1.


page 213, image: s229