[Gap desc: illustration]
BIennium excurrit, Serenissime Princeps, quod lucubraticnes meas de belli pacisque sludio, ampilatas, subneisse obtulerim, nunc ut alienas, et quidemeas, quas Clarissimus Besoldus p. m. in publico lureconsultorum Ingolstadiensium auditorio, de origine, successione, ac variis Imperii Romani mutationilus,
Auitoribus suis excipiendas proposuit, edem submissione Serenitati Vestrae praesentarem, non tam materiae huius dignitas, quam meain Serenitatem Vestram obligatio, compulre.
Si enim Materiae praerogativam et amplitudinem spectem, quid Romani Imperii, quartae illius mundi monarchiae, maiestate sublimius? cuius quippe origo ex Troiano emersit incendio: evi perennem insuper, et cum aevo dur at ur am divina ominantur oracula felicitatem: In cuius tandem tranquillitate totius
Christiani orbis conquiescit salus as prosperitas. Et quamvis buiusolim amplitudini quae omnium terrarum fines egressa fuit, nullum regnum comparari potuerit: Hodie vero sive fato, sive temporis iniuri, cuncta abligurientis, et sub caducitatis iugum trabentis, sive tot barbarorum incursionibus, vicinorum aemulationibus, et intestinis Statuum dissidiis coangustari, et eius non parum bebescere coeperit dignitas: fulget tamen adbuc, et fulgebit sempiternis cum sole et luna radiis, amplitudinis eius splendor
et maiestas, quam nec edax aetas, nec iniusta calumniantium absumet iniquitas.
Qvenadmodum enim, ut ait Lipsius, singulis hominibus adolescentia sua, robur, senectus, et mors est, sic quoque Rebus publicis: Ut quae olim amplissimae erant, atque Orbi pene universo tremendae gentes, nunc vel in orbe non exstent, vel in angustias redactae, alecubi alio sub nomine delitescant.
Habet igitur Serenitas Vestra, hocce in libello, verum hodierni Imperii
Romano-Germanici, quod capite et membris constat, compendium, ex quo non solum originem, successicnem, variasque eius mutationes, sed etiam Imperatoris Statuumque potest atem ac iurisdictionem. facili negotio et labore cognoscet: Principis siquidem, praeter singularem, pietatis, clementiae, ac iustitiae cultum, proprium esse decet, ut prudentiam et dectrina et lectione scriptorum, tam patrias leges, quam veterum modernorumque bistorias tractantium, ediscere, et ut Vives in introductione ad sapientiam ait, iam tum
iuventute veras de rebus opiniones, quas cum aetate adolescant, baurire studeat.
Si enim bominum, qui nunc vivunt, sapientia et consilio principis status fulciendus est, multo certe magis eorum, qui vit iam functi sunt, consilio et auctoritate, principes omnes, qui munus suum cum laude tueri voluerint, instruendi erunt: primum quidem, quod buiusmodi scriptores summ plerumque eloquenti ac doctrin praediti, non tam ea, quae literis mandarunt, suo ingevio, quam antiquissimorum
hominum scriptis adiuti, et multis ctiam rerum eventibus edocti, usuque dein longissimo vitae confirmati, rebus humanis magnas allatura utilitates, posteritati consecrarint. Inter quos huins libelli auctor non infimum obtinuit locum, cum innumera eius scripta, tam in philologicis, historicis, quam iuridicis et politicis, hactenus in lucem emissa, rarae ac profundae eius in omnibus scientiis praxeos et eruditionis exemplum, toti posteritati condignum praebeant testimonium: quibus ut praesens quoque
opusculum, tam in laudabilssimae eius memoriae, quam publicae utilitatis continuationem, subiungerem, innumera tanti viri, et singularis patroni mei, dum in aedibus suis commorarer, in me collata beneficia, promerure.
a Quocirca huncce libellum vener abili sene, et viro omni praeconio dignissimo, magn cura et prudenti elaboratum sub Seremptatis Vestrae auspiciis in publicum prodeuntem, bilari ac serena suscipito fronte, Princeps bumanissime perpetuae meae in Serenitatem Vestrcom devotionis
et observantiae monumentum.
Quam una cum Sereniss et carissimis Parentibus Deus ter Opt: Maximus, Rei publicae ac litteris diu florentem et incolumem conservet. Monachii. 12. Martii. Anno 1646.
SERENITATIS VESTRAE Devotissimus Franc: David Bonbra D. et Consiliarius Aulicus.
ROmani Imperii caelestibus auspiciis fundati, divinisque institutis ornati, qualem qualem propositurus imaginem, omnium primo eius statum, ac gubernandi rationem (quia olim tot gentes, habitu, lingu, et moribus prorsus dissimiles, in unum corpus redactae fuerunt) levi penicillo, adumbrare et cum praesenti eiusdem facie conferre operae praetium duxi.
Huius ergo Imperii originem indagare, liberae quoque et florentis illius Reip. formam ac successum Monarchiae, quod nempe regimen
sub Imperatoribus latinis ac graecis, ut et sub Carolo Magno, eiusce posteris fuerit, referre, quomodo porro ad Germanos pervenerit illa potestas, quem Imperandi modum tenuerint secuti Imperatores ad Carolum Quartum, et inde ad nostram usque aetatem paucis ostendere necessarium erit: Hisce namque praemissis, facilius, et quidem ex fundamentis percipere poterimus, quae sit potestas modernorum Imperatorum, Imperialiumque conventuum, ac Iudiciorum, quae statuum Iurisdictio, et siquae alia ad eruditionem et Reip. nostrae cognitionem spectare videntur.
URbis Romanae ortus, et incunabula Romulo frequentius
adscribuntur, hic eius situm quadrata descrip sisse forma, fossamque qu muro amplexus erat urbem duxisse fertur. Plutarch. in Romulo. Licius lib. 1. Dionysius Halicarnass. lib. 2. Florus lib. 1. cap 1.
Condita esse Roma putatur Anno tertio Olympiadis sextae Anno Mundi 3960. ante Christum natum 799. ut scribit R. P. Dionys in rationario temporum lib. 3. c. 9. in Iudaea tum Imperitante Rege Achaz: sed ut omnis Chronologia, et praesertim numeratio ab annis creati mundi, admodum est incerta, ita Tormiellus initia urbis ad Annum mundi conditi 3300 refert.
Et quidem denominatio Romae Rom, quod Hebraeis altum denotat derivari probabile est, unde et Germanicum Ruhm, fama descendit, et horum utrumque convenit tantae urbis Maiestati, quae utpote reliquas fama et magnitudine ac sublimitate
superavit, sicque Romulus vel Romel mere Hebraicum est, et plane mil aliud, quam altum DEUM notat. fuit autem Hetrusca lingua, hebrae dialectus, Fulerus lib. 4. miscell. cap. 9. adfin. Bernard. Baldus in interpraetat. tabulae Eugubinae. Eratque in Italia olim frequens, et in ea ibidem Sacrorum disciplina (ut apud nos hodie in latina, et apud Turcas, in Arabic) doccebatur. Durel. hist. linguar. c. 67. fol. 756. Et etiam Ethruscorum vernae dicebantur Romani, ut notat Albcric. Gentil. 1. Dearmis Rom. c. 2. fol 10.
Ceterum verum geminumque urbis Romanae nomen, nescio qu gentili superstitione occultabatur, ne Genius Tutelaris inde posset evocari, et ita in eius nominis suppressione, non minus, quam in occultatione Anciliorum, vel Palladii salutem Reip. sitam esse, vane opinabantur, Camerar. cent. 1. Meditat: histor. c. 60. ac cent. 2. cap. 10. et seq.
Sunt tamen qui Romam quasi Romularem, et Romulum a Roma, id est mamma dictum putant, eo quod a Lup fuerit lactatus, un cum fratre Rhemo, qu de re videri potest Festus in tract. de V. S. Plin. hist. naturalis lib. 15. c. 18. Plutarch, in quaestionibus Romanis quaest. 57.
Sed in rudi illo saeculo, non ignarus fuit Romulus, artium politicarum, quibus novum Imperium firmaret, quas Caspar. Facius in politica Liviana ordine recenset lib. 1. part. 1. et 2. ut et Alberic. Gentil. de armis Romanis lib. 1. c. 2. et lib. 2. c. 2.
Nam sane quamvis Romulus ignarus fuit literarum, nec vel fando audiverit aliquid de politic disciplina; DEUS tamen cum magni aliquid molitur, infundere solet iis personis sufficientia dona, quibus hac in re uti intendit. Nec certe credendum est, insignia ad Imperium
constituendum requisita Romulo defuisse, qui utpote non supra tria milia hominum habuit primum, et non habuit pedem terrae, moriens tamen ad mare usque ditionem tenebat, hominibus vero 1500. imperitabat.
Porro autem cum novae urbis tignationem Romuli, frater Rhemus, ex aemulatione partim ludibrio haberet, partim impeditum iret, tandemque murum hostili animo transiliret, eo loco trucidatus est: ac ut quidam ferunt Romuli, vel ut alii celeris satellitis Romuli manu. l. ult. ff. de rerum divis. Livius lib. 1. at certe Cicero, Romulum, ut solus sublato aemulo Imperium obtineret, fratrem occidisse, et muri transcensione facinus velare veluisse scribit. Eique S. Cyprianus in tract. de Idolorum vanitate, suffragatur, ubi de Romulo ita ait, ut Rex ipse principatum habeat, ad crimina fit parricida, vid. Alberic. Gent. de arm. Rom. b. 1. c. 2. fol. 10.
At quam vis leges a Romulo latae, et etiam ab eo Sacerdotes instituti ferantur, Forster. Histor. Iuris Civilis lib. 1. c. 6. Numa tamen alter post Romulum Rex, ferocem populum adhuc magis Pacis studio, et religionis vinculo adstrinxit: Sacra enim et Caeremonias, omnemque Deorum Cultum edocuit, Annum quoque in 12. menses, festos item dies, nefastosque descripsit, eaque omnia monitu Deae Egeriae; quod magis Barbari acciperent, edoceri se simulabat, Plutarch: in Numa, Florus lib. 1. c. 2. Livius lib. 1.
Sane qui fundamenta firma Imperii, vel constituere, vel conservare voluerunt, id inprimis mediante Religione fecerunt; adeoque multitantum fictitii nominis cultu id aggressi fuerunt, ut docui in tract. de educat. et studiis litter. c. 7. nulla enim res efficacius multitudinem regit, quam supstitio. Alber. Gent. de arm. Rom. lib. 2. c. 2.
Numam secuit sunt Tullus Hostilius, Ancus Martius, Tarquinius Priscus, (quo regnante Hierosolyma a Nabuchodonosore obsessa, dein desolata, et captivitas Babylonica subsecuta fuit. Forster. histor. Rom. lib. 1. cap. 10.) Servius Tullius, et Lucius Tarquinius Superbus quorum gesta breviter Florus describit.
Legum autem a Regibus latarum passim mentio fit, tam in iure nostro, inprimis lib. 2. ff. de Orig. Iur. quam alibi apud Auctores, Legesque illas Regias Sext. Papirius in unum volumen congessit, quod inde lus Civile Papirianum dictum fuit, ut docui in tract. de lib. Iur. c. 2.
Verum Lucius Tarquinius cum superbe et violenter Remp. administraret, ultimus fuit Regum, is enim primum traditum a maioribus morem de arduis Reip. negotiis Senatum consulendi consuevit, nec exiure, nec ex legibus, sed pro arbitrio cuncta
egit, probos et potentiores ipse e medio sustulit, et filium, ut idem faceret, instruxit. Ad Superbum autem et impotentem patris dominatum accessit effrenis filiorum libido, quorum unus Stuprum Lucretiae feminae ornatissimae inferens, eius occasione tamquam politic quadam Chrysi pater cum tota familia, qui omnes iam antea exosi erant, eiectus, et Imperium, una cum Regibus abrogatum fuit. Flor. lib. 1. c. 7. Liv. lib. 1. Caspar. Facius in politica Liviana part. 3. c. 46. et seqq.
Et ita prima aetas poplui Romani ab quasi infantia sub Regibus fuit, prope 2500. per annos, iique reges quadam fatorum industria, seu singulari potius divin providentia, ingenio tam varii fure, quia id Reip. ratio et utilitas postulabat. Et quidem Superbi illius importunae dominatio, nonnihil, imo vel plurimum profuit, sic enim effectum est,
ut agitatus iniuriis populus, cupiditate libertatis incenderetur. ut loquitur Florus lib. 1. c. 8. ac ut Liv. inquit, tulit Romana regia sceleris tragici Exemplum, ut taedio Regum maturior veniret libertas, ultimumque regnum esset, quod scelere partum foret.
Dies autem, quo Reges pulsi sunt, quique regis fugium dicebatur, quot annis Romae celebratus fuit, septimo Calend. Martii, ut memorat Ovid. lib. 2. et 5 Fastor. exactisque Regibus leges etiam regiae exoleverunt, ut scilicet cum potestate nomen etiam Regium exstinguererur, coepitque tum populus incerto magis iure et consuetudine ali, quam per latam legem L. 2. . 3. et 4. ff. de Orig. Iur.
IGitur Luc. Iuno (qui ob simulatam astutiam, ut eius alacritas, et erectum Ingenium tutius sub Tyranno lateret, Brutus cognominatus erat.) Collatinoque Ducibus, cui ultionem suae mortis, Lucretia iam moriens mandaverat, Populus Romanus, ad vindicandum libertatis, ac pudicitiae decus, quodam quasi divino instinctu concitatus, Regem repente destituit, eorum bona diripuit, Imperiumque in praedictos libertatis suae vindices transtulit, mutato tamen et iure et nomine, quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singlati duplex, ne potestas solitudine, et more Corrumperetur, Consulesque appellavit pro Regibus, ut
consulere se eivibus suis debere meminissent. Flor. lib. 1. cap. 9. Liv. lib. 1. sicque Salustius c. 6. in fine scribit, annua Imperia, binosque Imperatores sibi fecre Romani, eoque modo putabant, per licentiam animum humanum minime insolescere posse.
Sane per petua Magistratuum potestas in Democratico et Aristocratico praesertim statu plurima secum incommoda trahit, et temporalis econtra, maxime ad libertatis conservationem conducit. Bodin de Rep. lib. 4. c. 4. Ego in discursu de Magistratibus c. 2. n. 5. Verum enim est illud Mamertii apud Livium lib. 4. maximam libertatis custodiam esse, si magna Imperia diuturna non essent.
Adeo autem tenaces et cauti in libertate tuenda fure Romani, ut alterum Consulem, nempe Collatinum, tantum ob nomen Regium fascibus abrogatis urbe dimitterent.
Flor. d. c 9. quod factum S. August in. de civitate DEI lib. 2. c. 17. et Cic. lib. 3. offic. improbant. sed ex status ratione descendit. Alber. Gent. lib. 2. de arm. Rom. c. 4. Pariter Brutus cum studere revocandis Regibus liberos suos comperisset, eos in forum protraxit, et contione media virgis cecidit, securique percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptsse sibi populum videretur. Flor. d c. 9. S. August. de civit. DEI lib. 3. c. 16. Valer. Max. lib. 5. c. 8. n.
Substitutus porro Collatino Valerius Publicola, a populo ita dictus, summo studio annisus est, augeri liberi populi maiestatem, nam et faces ei pro contione submisit, et ius provocationis adversos eos dedit, et ne specie artis offenderet, eminentes aedes suas in planas submisit. Flor. d. loc. Plutarch. in vita Publicolae. Ac quidem legem de provocatione, patronam civitatis, vindicem
libertatis. Anton. apud Ciceronem lib. 2. de Oratore, vocat, e autem effectum est, ne Consules absolutam haberent potestatem, nec pro arbitrio in Civem animadvertere possent. Occurit hic disputatio, ob auctoritatem inter se dissidentium politicorum, maxime controversa, quis nimirum fuerit status Rei publ. Romanae post Reges pulsos, usque ad Imperium Iulii Caesaris. ac Augusti. Et quidem Polybius alibi ait, videri regiam potestatem in Consulibus, Aristo craticam in Senatu, Democraticam in populi comitiis eminere. Cic. Dion. Halicar Contarenus, ac et alii assensum praebent, et statum Reip. Romanae tum temporis ex tribus formis commixtum fuisse tradunt Quamvis autem non possimus Bodino adstipulari, qui nullam omnino agnoscit commixtam Reip. formam lib. 1. de Rep. fol. 279. ut iam modo dixi in tract. de statu Reip. mixto. Scite
tamen Bodinus d. loco ait, apud priscos Romanos fuisse in Magistratibus Imperium in Senatu auctoritatem, et consilium, in populo summan potestatem, ac Reip. Maiestatem, ita ut maxime post Valerii publicolae populares leges vere democratici Status formam induerit Resp Romana, ut docui in tract. de democratia c. 2. Consules enim minime regiam habuerunt potestatem, cum nec legem iubere, nec foedera sancire, nec tributa indicere, nec verberibus caedere civem, nec etiam restivere potuerint damnatos. Senatus nec in universos, nec insingulos, ullum Imperium habuit, et ea quae is censebat, consules ad populum referebant. Tribuni etiam Senatores in vincula duci iubebant, hincque penes populum potestatem rerum omnium fuisse Fabius apud 1 IV. 8. recte enuntiavit. sicque vera democratica tum Romae erat,
populoque omnis Maiestas competebat.
Cum vero Marci Valerii Publi. colae lex, plebis potstatem nimium auxisset, Senatus, et Magistratuum imminisset, ptopterea, quod Sententias Consulum irritas faciebant, ni populi Iudicium accederet, permissa nempe plebis convocatione ac suffragio populi cuius pars maxima ex plebeis constabat, id ansam causamque dabat, ut ad nulla munia per Magistratus cogi inopes possent, sublato nimirum omni suppliciorum metu, et quoque cum Latini assererent, Tarquinios aemulatione et invidia pulsos, omne ideo Latium Manilio Tusculano Duce quasi in Regis ultionem bellum Romanis inferret. Flor. lib. 1. c. 11. Et Exercitus summa difficultate, et durissima conquisitione colligeretur, Placuit Senatui tollendum esse in praesentia consularem potestatem, aliumque creandum Magistratum, qui belli et
pacis, reique omnis Dominus, nec obnoxius esset alicuius rationis rationis reddendae. Factum itaque est Senatusconsultum, ut vir unus, quem Senatus nominaret, populus confirmaret, eligeretur, quem Dictatorem vocrunt. Forster. hist. Iur. Rom. lib. 1. c. 17. Eberlin. de origine, Iur. c. 17.
Et quidem maximis subinde iningruentibus periculis, licet etiam postea saepius Dictator fuerit creatus, tumque summa Populi potestas paulisper latescebat, quippe quod a Dictatore neque provocatio ad populum, neque ullum, nisi in parendi cur auxilium esset. L. 2. et 18. de O. I. Liv. lib. 2. et dixi in tract. de appel. c. 2. n. 5. Non tamen exinde forma Reip. Democratica cessavit, ut docui in tract de Maiest. in genere. c. 6. quia nempe Dictatoris auctoritas ultra semestris temporis spatium non extendebatut, Eique Magistri
equitum adiungebantur neque absque populi suffragio in equum ascendere potuit, ut docet Eberlin d. loc. n. 11. et seqq. Quam vis sub Sylla, et Iulio Caesare apparuerit dictaturam in effectu Tyrannidem, seu proximam ad eam iram esse, ut alicubi scribit Halicar. Postea imminente bello Volscio, civitas secum ipsa discors, intestino intra Patres, ac plebem, flagrabat odio, maxime propter rixas ob aes alienum, fremebant scilicet plebei, se foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a civibus opprimi et capi, tutioremque in bello, quam in pace, incer hostes, quem inter cives, libertatem plebis esse, orta inde seditio est, ac plebs in montem Iovi consecratum, et ex eo sacrum cognominatum, secessit, nec nisi Tribunos impetrsset, Menenii Aggrippae facundi et sapientis viri auctoritate est revocata, factumque id Anno urbis
conditae 260. ac 16. vel 17. post Reges exactos Anno, Dario primo in Persia imperitante Liv. lib. 2. Dion. Halicar. lib. 6. Forst. hist. Iur. lib. 1. c. 19. Dicti autem sunt Tribuni quia tribuum suffragio creabantur, Tribuni autem Plebis nominati fuerunt, quod tuendae plebis causa maxime instituti fuerunt, unde nec coram Dictatore potestatem deponebant, eorum domus noctu non claudebantur, ut indigenti cuique eorum auxilia paterent, erantque magis adintercedendum et impediendum, quam ad agendum instituti. Forst. d. lib. c. 20 et seq. Eberlin. de O. I. c. 17.
Ac ut optima etiam instituta tandem degenerare, et propter morum Corruptelam in vitium verti solent, etiam seditionum plurimarum causas Tribunitia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata, erat instituta, re autem dominationem ae
quirens sibi, studium populi ac favorem Agrariis, Frumentariis, Iudicariisque legibus aucupabatur, et ita misera Resp. in exitium suum merces erat, ut loquitur Flor. lib. 3. c. 13.
Cumque post exactos Reges incerto magis Iure et consuetudine Urbs Roma aleretur, quam script lege, placuit public auctoritate decem constitui viros, per quos leges a Graecis Civitatibus peterentur, quas in tabulas Eboreas perscriptas, pro rostris posuerunt, datumque illis est Ius in civitate summum, uti leges scilicet ferrent, et corrigerent, si opus esset, ac etiam interpretatentur, neque provocatio ab iis, sicut a reliquis Magistratibus fieret, ab iisque processerunt famosae illae leges. 12. tabularum, quarum in iure nostro crebra mentio est, quasque omnes Philosophorum Bibliothecas superare Cicero reputavit lib. 1. de orat. iisque totam Iustitiam
contineri scribit Flor. lib. 1. cap. 24. carumque legum fragmenta (totae enim non exstant) eollegerunt Marcilius, duo Godofredi, Rittershusius, et alii, commentariisque illustrrunt.
At cum traditos sibi fasces Regio quodam furore Decemuiri retinerent, ante ceteros Appius e insolentiae delatus est, ut ingenuam Virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae, et Regum, et quod ipse composuerat, Iuris, eaque occasione, Decemuiris omne Imperium a Populo ademptum fuit. Halicar. lib. 11. Liv. lib. 3. Valer. Max. lib. 6. c. 1. exempl. tertio, Flor. lib. 1. c. 24.
Porro autem quam vis Romana Resp. quam diu libera, semper vera fuerit Democratia, inter optimates tamen, ac plebem subine certatum fuit, tam ob matrimoniorum dignitatem, ut nempe Plebei etiam Patritiis iungerentur. Liv. lib. 4. quam ut Plebei quoque Magistratus
crearentur Liv. ad fin. lib. 6. Flor. lib. 1. c. 26.
Sicque Adolescentiae tempus, seu secundam aetarem habuit populus Romanus, in qu totam Italiam, quatenus intra fretum et Alpes continetur, Imperio suo subiecit Flor. lib. 1. cap. ult. Is ergo domit Itali, iam prope quingentesimum annum agens tum vere robustus et iuvenis par orbi terrarum esse coepit, ita prope quingentis annis, quibus domi luctatus est, ducentis subsequentibus reliquam Europam, Africam, Asiam bellis, victoriisque peragravit. Flor. lib. 2. c. 1. Albianus in prolegom. operis sui historici. adeo prima dominandi spes in arduo est, ubi ingressus fueris, adsunt studia atque ministri, ut Tacit. alicubi ait, semperque facilius dignitas, ac potentia crescit, quam incipit. ut scribit Senec. epist. 107. et primam victoriam instrumentum esse solere subsequentis, prudenter dicit Iustin. lib. 1. c. 8.
De causis autem incrementi Imperii Romani Sulpitia poetica ita sscribit, duo sunt, quibus extulit ingens Roma caput, virtus belli, et sapientia pacis. Disciplina autem ac virtus militaris tunc fuit constans, ac severa, ac quam diu talis, per eam orbis Imperium est quaesitum, quemadmodum etiam Boltius scribit, disciplina militaris acriter retenta, Principatum terrarum Romano Imperio peperit.
Aciei dispositio ita erat accurata et distincta, ut Romani non tam viribus, quam ordine et ratione vicerint, in fide, in statione, et Ducis sui obsequio tam diu milites permanebant, donec in vita. unde Salust. orat. de Rep. ordin iam primum ait, Iuventus simul ac belli patiens erat, in castris per laborem militiam usu discebat, magisque in decoris armis, et militaribus equis, quam in hortis, atque conviviis libidinem habebat,
talibus igitur viris non lbaor insolitus, non locus ullus asper, aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus, virtus omnia domuerat. Insuper praefecturae militiae nemini committebantur, nisi qui inferiores militiae gradus emensi erant, ita utalios recte docere possent, quod ipsi prius fecerant cum laude.
Populus enim Romanus ardorem primum libertatis, ac e confirmat gloriam et studium Imperii augendi inprimis sibi habuit curae, unde S. August. lib. 5. de Civ. DEI c. 11. ait, Magnum illis fuit aut fortiter mori, aut liberos vivere: sed cum esset adepta libertas, tanta cupido gloriae incesserat, ut parum videretur sola libertas, nisi et dominatio quaereretur.
Inprimis autem Reip. Romanae conduxit, quod non ut in Atheniensi Rep. a populo, sed a Senatu deliberationes suscipiebantur, unde Liv.
lib. 30. raro inquit, simul hom inibus bonam fortunam, bonamque mentem dari, Populumque Romanum, co invictum esse, quod in his rebus sapere et consulere maluerit, et Polybius, quoties externi periculi metus eos in medium consulere coegit, tantam ait fuisse Reip. Romanae vim, atque harmoniam, ut neque in deliberationibus quidquam eorum praetermitteretur, quod facto esset opus, cum ut quippo acciderat, eo certatim suas cogitationes conferrent, et corum, quae erant decreta, nihil fieret tardius, quam oporteret, publice, privatim que omnibus ad consulta perficienda committentibus, quare, inquit, invicta atque inexpugnabilis illa Resp. est.
Senatus autem partim ut seditiones et factiones a Rep. averteret, partim ut purganda urbe otium, atque cum otio commotio vitiorum materiam, tolleret, et perditis hominibus,
veluti pravis. et corruptis humoribus pletoricum Reip. corpus evacuaret, semper bellorum occasiones quaesiverat ac etiam moderante sic providentia divina (quae utpote censente S. August. lib. 1. de Civit. DEI. c. 12. ad domanda gravia mala multarum, gentium miraculose fere incrementa illi Reip. dedit) ultro se bellorum causae primocum finitimis, deinde cum transalpinis et longinquioribus quoque populis vel sui, vel suorum defendendorum gratia obtulerunt.
Bella enim non sine iusta causa suscipiebantur, quod singulari tract, docuit. Alb. Gent. quem de arm. Rom, inscripsit, hincque ut ex Livio apparet, nonnulli Carthaginis excidium dissuaserant, ut scilicet urbis aemulae, meru magis, intenta rebus suis plebs in officio esset, quae, sublata Imperit aemula non gradu sed praecipitio a virtute ad vitia descivit.
Et de acquisitione hactenus, non
minus. autem in tutando Imperio, quam in acquirendo summ prudenti est opus, hincque Cyrus apud Xenophont. Im perium tueri et conservare longe difficilius esse affirmat, quam comparare, dum ait, acquirere sapius enim illi contigit, qui audaciam duntaxat adhibuit, sed stabilire, et retinere, quod adeptus es, id vero non sine temperantia, nec sine multo studio fieri solet; In hoc autem Populus Romanus excelluit, etiam comprimis in pace, et sociis eligendis, accurate observabant, quosnam animos ad pacem afferrent, et inprimis cum iis, qui temporibus in si diarentur, sedulo sibi caucbant, ne vel periculosam vel turpem facerent pacem.
Devictos, sed non plane subactos hostes, Populi Romani Maiestatem observare curabant, ita tamen, ut legibus suis ac libertate nihilominus tuerentur. Unde
Municipales civitates dicebantur, aut mancipia, quae a Populo Romano in societatem, suorum munerum, aut, honorum recepta, suo interim Iure, utentes, semperque ab initio Rem pub. separatam a Populo Romano habebant, de quibus in ff. est totus titulus Ad municipalem, de iisque agit Gellius noct. Atticarum lib. 16. n. 13.
Sed hoc inprimis firmavit in exteris locis Popul Romani dominatum, quod in devictas provincias, colonias, ex urbe mittebant, hacque ratione Populus Romanus ubique, habitabat, dum colonias in omnes Provincias submisit, in iis quoque, lingunm suam propagrunt, et ita in Hispania, Galliis, aliis que locis lingua prisca exstincta, et Romana plantata fuit.
Praesides etiam Provinciarum cum Resp. Romana adhuc in bono statu esset, subditis non oneri erant, ita.
quoties Magistratibus in Provincias proficiscendum esset, ne eorum comitatus et transitus provinciales gravarent, mulis tabernaculisque, et omni alio militari instrumento, ipsi se instruebant, hospitia benigne, comiter, et honeste colebant, ipsi quoque milites praesidiarii, tant innecentiae laude celebrantur, ut nemini graves essent. Unde Cic. lib. 2. offic. nostri Magistratus, Imperatoresque ex una hac re maximam laudem capere studebant, si Provincias, si socios, aequitate, et fide defendissent, itaque illud patrocinium orbis verius, quam Imperium poterat nom inari.
Habebant potro Romani, praesidia, ubi coloniae non poterant duci, ea in limitaneis locis potissimum collocabantur, ubi minimo oneri subditis, maximo usui in hostes essent: habebant itidem milites seu praesidia in mari ac flum inibus
disposita, per classes, ut Pyratas ac hostes arcerent, suis vero transuectionem ac transitum salvum praestarent, ut et oras maritimas tutarentur. Ac sane nulla potentia magna classibus carere posse putatur, unde dominium maris femper affectarunt Romani.
Pacis potro, quod artinet artes, inter eas inprimis quoque educatio infantum referri meretur, et quae plantarium quasi Reip. exsistit, ea. prisco aevo Romae scria, accurata, et Reip accommodata fuit, et quidem ad recti decus, arque iis artibus suos erudiri cura bant, qulbus ingenia ad usum Reip. excitabantur, inter quae erant praeter rem militarem, praecipue Eloquentiae, et Iuris fludium. adolescentes liberalibus disciplinis imbuti, mox viris in Rep. claris commendabantur, a quibus ad praxin et usum rerum politicarum, manu quasi ducebant, qu de re Auctor
Dialogi de Oratore, vulgo Quintiliano ascripti, ita egregie iuvenis inquit. ille, qui foro et eloquentiae parabatur, im butus iam domestica disciplina, resertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis ad eurn Oratorem, qui principem locum in eivitate tenebat, hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus negotiis interesse, sive in iudiciis, sive insconcione assuescebat, magnus ex hoc usus, multum constantiae, plurimum iudicii Iuvenibus statim contingebat.
Quod autem Ennius olim scripsit, moribus antiquis stat res Romana, ii erant abstinentiae, boni publici studio, constantiae, temperantiaeque laude insignes, candidi, sinceri, simplices, et tamen cum vera prudentia coniuncti. De publica re, nihil praeter gloriam captabant, et inde. viri etiam maximi, ere familiari pauperes, honore et nominis decore
ditissimi fure. Sicque menelius Agrippa aere collato muneratus, Q. Cincinatus a vomeris stiv, ad secures consulares est vocatus. hinc et multorum aes alienum, qui provincias sincere administrarunt, ex publico persolutum fuit, sic Scipionis filiae, quia pater iis pauperiem ex asse reliquerat, ex aerario publico accepre dotem, et senatus novis maritis soceri loco fuit.
Constantia vero et gravitas Romanorum adeo sibi constabat, ut, quamvis cum pluribus hominibus ac diversorum institutorum gentibus consuetudinem haberent, tamen ubique mores se dignos, et amictu et victu, et oratione et vit tuerentur.
Sed et honores ac res secundae, non illis animos extollebant, nec etiam calamitates vigorem et spiritum adimebant, adeo ut in utraque fortuna, sui semper similes ac modesti
esfent. Quam temperantes ac innocentes habuerint mores, illud documento est, quod viri in conviviis frugales, at mulieres plane abstemiae erant: Unde illius instituti origo descendit, ut cognatis osculum ferrent, explorandi causa, an vinum bibissent. Exstant etiam exempla, ubi mariti impune occidetunt uxores, quod vino fuerintusae, virginos vero conviviis non adhibebant, ne earum aures obscenis forte verbis violarentur, ut Varro apud Marcellum, in verbo, Acerbum, habet.
Praesentibus autem liberis, nihil quod indecorum videri poterat, in, verbis, facto, aut gestu faciebant, quia sciebant in liberos, facile manare exempla parentum, sive bona sive mala. Et ideo egregie Valer. Maximus lib. 4. c. 3. ait. Dii demum Penates, ea civitas, id regnum, aeterno in gradu steterit, ubi minimum virium Veneris, pccuniaeque cupido, sibi vindicaverit.
Insuper etiam Romani Institutorum suorum ita erant observantes. ut de suis rectelfancitis nihil temere mutabant, aut remittebant.
De exterorum vicissim moribus, nisi probatilfimis et Reip suae statui apris non facile quid admittebant. Unde illud veteris poetae Romani. Odi mores transmarinos, mille habent offutias. Optime enim illos imperia tueri didicerant, qui eadem Instituta constantissime tenerent, quibus initio Imperia, recte fundarent, nisi evidens Reip. utilitas aliquid mutandum suaderet.
Unde Livius nihil, inquit, morum, ex antiquo probabile est veteribus, nisi quae usus evidenter arguit, stare malunt. Novorum enim morum introductio, temere mutatis patriis bene constitutis, evidens laborantis et aliquando etiam ad interitum vergentis Rei publicae signum esse consue vit.
Sed in secunda praecipui populi Romani aetate, tales probi mores Romae erant, sancti nimirum, pii, sine flagitio, ac fcelere carentes et ita etiam tempora, ut ita dicam, aurea fuerunt: sed postea moribus transmarinis omnia corrupta fure, dum, nimirum Poenorum hostium metus imminens, qui disciplinam veterem continebat, cessit, et Asiaticis deliciis civitas inquinata fuit. Quod advertit etiam S. August. de Civit. Dei lib. 3. c. 26. Florus lib. 3. c. 12.
Ac nescio an satius fuisset Populo Romano Sicili et Afric contentum fuisse, aut his ipsis carere, dominante in Italia sua, qua m eo magnitudinis crescere, ut viribus suis conficeretur. Syria autem victa inprimis corrupit Romanos, mox Asiatica Pergameni Regis hereditas, illae opes atque divitiae afflixerunt saeculi mores, mersamque vitiis suis quasi sentina Remp. pessum dedre, id
quod plerumque fieri solet, unde, scite Iuvenal. Satyr. 6.
Saevior armis, Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem, Quo et respexit Horatius dum 16. Eclodon, ait.
Suis et ipsa Roma viribus ruit.
Et hinc apparet, quam recte Seneca scribat Epistola. 91. cladis causas, si alia deficiunt, nimia felicitas invenit, indeque Politicis commune axioma est: Imperium nimis magnum si non ab alio, a se ipso tamen destrui: sed notatu imprimis dignum est, quod Polybius, confiderat serio Reip. Romanae form, ac conftitutione, praeclare praedixerit, quali imposterum mutatione, Resp. illa sit turbanda, et evertenda, cum tamen is vixerit in comitatu Scipionum, adhuc constante Reip. libertate, probisque moribus vigentibus.
Verba eius ita sonant: Post quam
Civitas aliqua multa, eaque magna. pericula superaverit, ac eluctata fuerit, iamque ad Principatum et potentiam ascenderit, manifestum est, ubi fortuna secunda, non moderate habita in ea sedem fixerit, in mores luxum irrepre, in animos Virorum ambitionem, et perficaciam, dum, circa Magistratus, dum circa alios, quod ubi semel invaluerit, malum, exsistat mutationis in deterius principium, ab honoribus perambitionem petitis, aut negatis; item que ab illa arrogantia et luxu, quo privatorum mores erunt depravati: perficiendae vero, mutationis Auctor erit Populus, cum a Magistratibus quidem iniuri affectus, propter cotum avaritiam ac rapinas sibi videbitur, ab aliis vero propter ambitionem assentatione cotruptus, et vano tumore fuerit inflatus; tunc enim, incensus ir, et solis iis, quae iracundia suggesserit, utens consiliis,
parere amplius, aut aequo Iure agere, cum prioribus Magistratibus detrectabit: verum pro omnibus unus ipse erit, plurimumque poterit, quofacto mutata facie Reip. nomen quidem longe pulcherrimum Civitas recipiet, libertatem inquam et popularem statum: re vero ips turbae inconditae dominationem experietur, quod malum, erit omnium longe deterrimum, et fervituti viam slernet.
Haec velut ex Phebi tripode Polybius pronuntiavit; et cum haec omnia ita fuerint subsecuta, exinde apparet, quod Politicus prudens, etiam de futuris, ex praeteritis et praesentibus rite perpensis, dextre coniecturare queat.
Quae autem seditiones internae ex moribus malis postea ingruentibus ortae, quae vitia irrepserint, ac nempe de luxu Romanorum immenso, de avaritia quae ex luxu oritur, quamque inprimis in provinciis dominante,
Rep. praesides ac gubernatores exercebant, multa habet Ioan. Lockhemius. lib. 4. de periodis Imperiorum. Ac passim etiam Florus. Et sane pecuniae hocce studium effecit, ut nihil apud Senatum, nisi num mis intervenientibus, nihil apud. Populum nifi per largitiones effici potuerit: ut vere conquestus sit Propertius.
Auro pulsa fides, auro venalia Iura.
Aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.
Ambitio autem Potentum, et vulgi licentia, atque facilitas inprimis omnia corrupit, et turbavit, ut Flor lib 3. c. 12. tradit, cum ait, ex huiusmodi principiis inter Marium et Syllam Caesarem item atque Pompeium aliosque, honoris certamen ortum est, illudque certamen Caesarem tandem atque Pompeium furialibus in exitium Rei pub. facibus armavit. Nam sane non civiles solum seditiones, sed et bella socialia, atque servilia, Italiae vires attriverunt: Sed
inprimis propter civiles seditiones, apertisque civilibus bellis in urbe media ac foro, quasi in arena Cives Concivibus suis gladiatorio more concurrerunt, nec tunc plebei Duces aut Nobiles perversi Ducatum sceleri praebuerunt: sed et saeculi ornamenta Marius ac Sylla, pessimo facinori capita se praebuerunt, totque ca clades Cives absumpsit, per caedes ac prosoriptiones, ut vix potuerint numerari, Sylla Patritios, Marius Plebem defendit: sed uterque, privatam causam egit, ad dominatumque aspirabat. Sylla Victor Mario misere occumbente, perpetuus creatus Dictator, et utrumque in ordinem reducta Civitas fuit, Syll quasi Rege exsistente.
Qui tamen ante mortem deposuit Dictaturam, libertatemque Patriae resignavit, et quod Caesar dicere solebat, Politicum solaecismum commisit. Vetuntamen nondum eo tempore adeo
depravati mores erant, ut Tyrannidi ferendae, populus par esset, quod Sylla tamquam acutissimus Politicus bene animadvertit, ideoque maluit. deponere dictaturam, quam ab e deici violenter.
Idemque Sylla teste Suetonio in vita Caesaris, acute praesagivit, in Iulio Caesare multos Marios latere.
Ac sane mox Pompei, Crassique invaluit potentia, cui se opposuit. Caesar, qui nobilissimus licet, plebis tamen partes, videri voluit tutari, non ut Nobilium tyrannidem, quod praeseferebat, depelleret, sed ut ipse solus imperaret. Sane iam illo tempore maius erat Imperium Romanum, toto orbe pacato, quam ut externis viribus exstingui posset: propriis ergo viribus, ut in ultionem, gentium occumberet, voluit providentia Divina.
Sane prudenter Dion: Cassius lib. 47. histor. Romanae scribit, fieri non
posse, ut in eo Reip. statu, ubi penes Populum Imperium est, si is ad summum fastigium ac ad tantam, quanta tunc fuit Romanorum potentia, evectus est, ut animis civium suorum moderari queat.
Sed inprimis aliud adhuc accedebat, quod nempe Res pub. Romana eiusque libertas, ex Fati lege, seu potius ultione divin deberet interire, nam certe magna Imperia, ingentia cumulant peccata, quae tandem DEUS Opt Max illorum Imperiorum inversione punire solet.
Quo et respexit Lucanus gravissimus Poetarum, qui libro 1. ita canit.
Invida fatorum series, summisque negatum
Stare diu, nimioque graves sub poere lapsus,
Nec se Roma ferens.
Et alio loco.
In se magna ruunt, laetis hunc Numimina rebus
Crescendi posuere modum.
Sed certe Crassus inter Caesarem et Pomperium, medium quasi se ferebat, impediebatque quo minus illi aperte, sibi invicem bella moverent: sed Crasso exstincto, iam in duas factiones Roma divisa fuit. Dum nempe Caesar, ut Lucanus ait, ferre non potuit priorem, nec Pompeius parem.
Antea Mariana Cinnaeque rabies, et Syllaniana tempestas, inter Urbem et Italiam se continuerant, at Caesaris atque Pompei furor, totum qua patebat Imperium, quodam quasi diluvio et inflammatione corrupit, adeo ut iudice Floro. lib. 4. c. 2. non tecte civile, nec socia e quidem et externum: sed commune potius quoddam ex omnibus, et plusquam bellum dici meretur.
Erat quidem Pompeius magnae auctoritatis, rerumque gestarum, gloria insignis. Sed iam eius fortuna fenescente, Caesaris orescebat, et
propter victos Gallos, Germanosque et Brittannos tentatos, illorum viribus, robur Exercitus invincibile habebat, eoque sub praetextu Pompeium, hostesque alios suos debellandi, ac libertatem recuperandi, una Rem. publicam devicit, et Pompeium fugavit, qui in fuga iussu Aegipti Regis, consiliis vero Spadorum (qui potentes semper in illo regno ad morem Persarum erant) et ne quid malis desit, Septenii desertoris sui gladio, trucidatus, sub oculis uxoris, liberorumque suorum, mortuus fuit: qu de re videri possunt. Flor. lib. 4. c. 2. Plutarch. in Caesare et Pompeio, ac Appiano lib. 2. de bellis Civil.
Caesar ergo potentioribus devictis vel fugatis, neminem iam habebat, quem timeret, vel qui eius potentiae resisteret. ergo cum plebs putaret. se habere iam plenam libertatem, repente servire Caesari coepit, qui tamen Regis nomen tamquam
odiosum detestatus est, et Dictatoris perpetui sumpsit, re ver tamen Rex crat, et Regiam potestatem exercebat, ut Suetonius in eius vita, non uno loco refert.
Ille etiam callide inimicis omnibus ignovit, et erga omnes benevolus videri voluit, tamen clementiam illam affectatam, cives prudentiores suspectam habebant et gravis erat liberis beneficiorum potentia. Ergo multi coniurati ducibus Bruto et Cassio, cum in curia. 23. volneribus mactaverunt, sicque ipse, qui civili sanguine curiam implevit tandem Curiam suo sanguine inspersit, in deque factum, ut adhuc disputetur, an~e iuste fuerit occisus. Qu de re egi, Ego iam in c. ult. meae Synop. et in tr. de Conversione Imperiorum ad finem.
POpulus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis rediisse in statum pristinae libertatis videbatur, nisi aut Rompcius liberos, aut Caesar heredem reliquisset, ut Florus scribit lib. 4. Ac sane Populus Romanus nimium Caesariano nomini addictus, ac ita etiam corrupta Res pub. fuit, ut salva esse potuisset, nisi confug isset ad servitutem, ac ita insignis mutatio, effecit, ut una Romanae dominationis, id est humanigeneris conversione penitus fere cotremverit, omnique genere discriminum civilibus terrestribus, ac navalibus bellis, omne Imperiico pus fuerit agitatum.
Caefar ergo Octa vianns haeres et Adoptivus filiuslulii Caesaris sub specie necis vindicandae, quae patri illata fuit, mire omnia turbavit, ut postea ipse esset, qui a se rurbata restituisse, voluit videri, quemadmodum eius artisicia a Tacito lib. 1. Annal. summo iudicio, ac ctiam a Dione Cassio describuntur.
In hunc ergo Caesarem Octavianum omnis potestas, post varia et crudelissima bella, quae a Floro lib. 4. de gestis Roman. recensentur, rediit, Is etiam solito artisicio Regis, ac etiam Dictatoris nomen repudiavit, Principisque sumpsit, estque Princeps, qui primum locum capit, ut deinceps, qui capit deinde, hoc est secundum.
In hunc itaque Lepidi atque Antonii arma plurimo quidem variis in proeliis civium sanguine fuso, cessere, dictusque postea fuit Augustus, non ab augendo, sed ab augurio,
quasi bonis auspiciis consecratus, hincque Festus ait, Augustus locus sanctus est, ab avium gestu, id est ab avibus, quia significatus est, sive ab avium gustatu, quia aves pastae id ratum fecerunt, optimum autem veteres augurium putabant, si aves pascerentur et errant Nostrates, qui Augustum interpretantur, Mehrer de Reichs.
Sed ille Augustus Bruto et Cassio Iulianis parricidiis caesis Sexto Pompei Magni silio apud Siciliam Oppresio, ubi militem, Tacito teste, donis, populum annon, cunctos dulcedine orii pelexit, munia senatus magistratum legum paulatim ad se trahens, demum Imperatoris nomen Populi decreto accepit, non quale ob victoriam tribui more vetusto solebat, sed quo summa Imperii demonstratur. Nam sane olim sub libera etiam Rep. Duces, qui benere gest apud milites. in magnam
auctoritatem pervenerunt, Imperatores a Legionibus salutati fuerunt, quae res honorem et dignitatem, minime vero potestatem concernebat. Augustus autem Imperator voluit vocari, ab Imperio, imperandique summpotestate.
Ac res porro co rediit, ut arte et metu, senatu populoque devincto, Imperium solus Augustus obtineret, quin et illius acta, Senatus iuramento approbaret, eumque omni legum vinculo liberaret, et tandem tribunitia oblata potestate perpetua Regiam plane, si imperandi vim spectemus, auctoritatem ipsi conferret, quae omnia Suetonius in vita Augusti, ut et Dion Cassius histor: lib. 52. et seq. latius exsequuntur.
Sane qui Rem publicam innovare cogitur, in id incumbat, necesse est, si innovationem illam non ingratam populo esse vult, ut quando res ipsas, sicut ante erant, retinere nequit, earum saltem retineat aliquam
umbram, aut si rem ipsam iam habet, aliis umbram relinquat. ut Clapnarius de arcan. Rer:publ. lib. ult. pluribus Ubi inter alia ait Imperqtor, Dominus, Caesar, Rex, Princeps, et quae sunt plura Dominationis vocabula, re ipsa fuerant unum et idem, et umbra quaedam populi oculis tamen fuit obducta, ut putaret se habere, quod iam amiserat re ver.
Ex quo colligere promptum est famosam illam Regiam legem, cuius vigore Populus Principi, et in Principem omne suum Imperium transtulit, ex quo etiam dici solet, quod quae principi piacuere, legis habeant vigorem l. 1. ff. de constitut Princ. . sed et quod Principi. Inst. de Iure natur. etc. hanc inquam Regiam legem, non ut quidam putant fictitiam. sed Augusti sub Imperio inductam, lalam, promulgatamque fuisse, unde et Augustum, privilegium appellatur, in l. ult. . penalt. C. de cad. tall.
vocatur etiam lex Augusti, l. 14. in fine. ff. de manu miss. testam. Ac iam in tract: meo de Monarch. c. 4. n. 5. docui, Augustum. 10. ipsius Consulatu, legibus solutum, putoque tune legem Regiam latam fuisse. sed non nisi legem Imperii ab initio, postea demum ab effectu legem Regiam appellatam esse. argum. l. 3. C de testam. eaque Regia lex repeti solebat, singulis sub Augustis, et adhuc Romae fragmentum exstat Regiae legis, de Vespasiano latae: quod autem mentio sit quandoque legum Regiarum, ut in l. ult. ff. de mortuo inferendo, id non de hac, sed de legibus sub Regibus primis latis subintelligendum est Lyclama. lib. 7. Membranar. Ecloga. 9.
Hocque modo Urbs illa aeterna rerum domina ac gentium Imperii, virtutis, dignitatis, gloriaeque domicilium, mundi caput et Regina, omnimum Civitatum Mater, et orbis Metropolis, proprii Civis pedibus
subiecta popularisque dominandi ratio in vere Monarchicum mutata statum, sub leni tamen principatus nomine velata fuit. Undo et Suetonius in Caligula refert parum abfuisse, quin Caius Caligula diadema Barbaricis Regibus sollenne sumeret, ac speciem principatus in regnum converteret, sed ex hisce simulacris inanibusque iubendi iuribus nihil Regiae potestati decessit, quemadmodum auctoritate Appiani Alexandrini, et aliorum d. lo. n. 2. etc: ostendi. Bodiumque refutavi, qui Principatum seu Imperium Romanorum Imperatorum Mixtum et Aristocraticum statum eclinantem esse putat. Nam sane potestas a Populo Romano Imperatoribus collata absoluta vere fuit, eiusque vigore, quaecumque in publicis privatisque rebus, ex usus Reip: esse censebant, libere agere potuerunt, quod et pluribus ostendit Henning: Arnisaeus lib. 2. de Repub, c. 6. sect. 4. n. 6. et sequent.
Interim tamen apud bonos Imperatores sua constabat auctoritas senatui Romano, sed hoc ita est intelligendum, non quod communicata cum ipsis fuerit maiestas, sed quia in partem curarum senatores vocati fuerunt, pariter ut in regnis Tyrannic dominatione haud oppressis, parlamenta, status, Ordines, Regni Senatores, die Landschafft oder Landstnd interrogant et audiunt in rebus gravioribus, Reges alis absoluti, quo et intuitu Senatum Romanum meliorem partem generis humaniSimachus vocat, et probus Imperator apud Phobistum: Vos estis mundi Principes et semper fuistis, et in vestris posteris eritis. Et Corrippus Iustino sequentia tribuit verba:
Vos mihi proxima membra
Conscripti Patres, nostri spes maxima regni.
Vos estis pectus, vos brachia verticis huius.
Certe amplissima fuit Senatus, potestas ordinario Iure, hic ce enim ordo Imperium dabat, exercitus consirmabat, ut putet ex Spartiano in Hadriano, ex Phobisto, in Tacito, et ex Capitolino in Marco. Senatus etiam provincias regebat Proconsulares. l. 2. . novissime. ff. de Orig. Iuris. Ubi refertur, quod sub Imperatoribus praesi diales Provinciae. princi pum nutu gubernatae, Proconsulares vero Senatus iudicio fuerint distributae. Senatus etiam bellum indicere solebat; et inde Claudianus in 1. panegyrico Stilic onis.
Censebat bella Senatus, et in 3.
Aquilus decreta Senatus.
Senatus item decreta legis auctoritatem obtinebant lib. 2 ff. de leg. . constat, Inst. de Iure natural. etc. l. 2. . deinde 9. ff. de O. I. Et pariter Senatus citra provocationem iudicabat, ab eo quippe appellare vetuit
Hadrianus Imperator l. 1. . 2. ff. a quibus appellare non licet, ne scilcet provocatio ab ipso Principe videbatur concessa, qui etiam Senatorum numero ascribitur. in l. ius Senatorum. C. de dignitat, vincta l. quisquis ff. ad l. Iul. Maiest. Senatus quoque aur horitati plurimum attribure Theodos. et Valentinianus Imperatores, utpote qui constituerunt, si quid deinceps in publica privataque causa emerserit necessarium, quod publicae legis formam exposcat, id ab omnibus antea a proceribus Palatii, quam gloriosissimo Patrum conseriptorum caetu tractari, et cum omnes consenserint, tunc demm auctoritatem Caesareae confirmationis accedere debere. l. humanum 8. C. de LL. Novell. 62. Simach Epist. 21. idque tamdiu duravit, donec Leo Imperator Novel. 71. har cce Senatus. auctoritatem sustulit, quod tamen factum fuit, cum Imperium
occidentale Francici Imperatores obtinerent, ac certe ad hanc ce formam in Imperio Francico et Germanico, loco Senatorum Romanorum constituti fuerunt pro Senatoribus Regni, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates etc. Principes item et alii Magnates, ut et Civitatum deputati: id quod adhuc in plerisque locis fieri soler.
Et porro non obstat nec Maiestati absolute Romanorum Imperatotum aliquid decedit, quod aliquando Imperatores, a Senatu proscripti, pulsi, fugati, imo etiam morti addicti fuerunt, sic enim Nero hostis a Senatu iudicatus, et ut more maiorum puniretur, quesitus fuit, ut in eius vita Suetonius testatur. c. 40. Sic Com~odo Imperatori pugionem Senatus misit, et de co acclamationes Senats fuerunt, hosti patriae honores detrahantur, unco trahatur etc. ut Lampridius refert. et de aliis Imperatoribus idem factum fuit, ut dixi in dissertat. de
Repub. curanda. cap. ult. n. 12. Illibatum ergo Imperatores Romanos vere Monarchas, legibusque omnibus civilibus solutos fuisse, uthabetur in l. principes 38. ff. de legib. l. 2. . novissime, ff. de. O. I. . sed et quod Principi Inst. de Iure natur. etc, . fin. Inst. quibus mod. test. infir. Novel. 102. c. 2. in fin.
Sed utcumque malis artibus tam Caesar quam Augustus imperium sibi asseruerint Monmarchicum, illuque Tiberius et aliqui Sequaces callidis machinationibus propagarint, hoc tamen non absque DEI O. M. providentia singulari (quae etiam peccata ad bonum finem quem illa saluberrime semper propositum habet, deducit) factum fuit. Democratici namque status graviores erant morbi, quam utleni emplastro potuerint curari, unde et ferro opus erat, ut tanta Matri vis sedaretur, sane Imperii huiusce navis totfactionum scissuris, tot
inte stinarum dissensionum procellis afflicta erat ut dicente Pomponio in l. 2 . 11. ff. de Origine Iuris. necesse fuerit Reip. per unum consuli, ac certe popularis status licet pulcherrimo quodam libertatis fundam ento nitatur, hominum tamen vitia multo minus quam Monarchia tolerare porest et plebis ac primatum indomita scientia nulla convenientiori medicin curari potost, quam dominatione severiori acriorique disciplin, enque de re videri potest providenti politic sum~e elaborata oratio apud Dionem lib. 521. ubi Mecaenas Augusto suadet, ut Monarchiam sirmet et quibus, rationibus id fieri possit, deducit.
Pertinet irem huc, quod apud Herodotum habetur Phrigibus de bellorum, civiliumque armorum consulentibus, hocce Oraculum olim Iovem dedisse, in magnis motibus Regeopus esse Inde quoque Secretarius ille Florentinus censet, nullam
Remp. sive a prim is initiis recte institui, sine ante iam male formatum, feliciter emendari posse, nisi huius rei potentia, ab uno dependeat solo, dicente etenim Livio decate 1. l. 9. Reges im pedimentis omnibus liberi, ac Domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur. Unde apud Tacit. lib. 1. Annal. prudens quidam Politicus, Tiberium monet, non aliter rationem Imperandi constare, nisi uni reddatur.
Et Lycurgus cuidam monenti, ut Populo potentiam tradere velit, eum primum rem suam familiarem, ita institui iussit.
Ceterum Politici fere communiter concludere solent, Monarchiam ceteris rerum publicarum speciebus praeferendam esse, quod et magno Lipsio placet lib. 2. politic. c. 1. ac exstat de ea re apud Herodot, lib. 3. histor. inter Persiae Optimates
disputatio magno iudicio conscripta.
Non exiguum quidem splendorem praesefert libertas, quae vigere putatur in Democratia, sed sane Populi Imperium, et Plebis inprimis, gravius est, quam unius, et magna libertas habetur, vivere sub Rege potente. Unde quidam poeta.
Fallitur egregio quisquis sub principe credit
Servitium, nusquam libertas gratior exstat Quam sub Rege pio.
Porro autem stabilito Imperio Augusti, ut post gravem maris tempestatem, ventis ponentibus desi dere fluctus folent, ita ctiam passim omnes discordiae subito conquieverunt, et hanc item temporum felicitatem, simulque novam istam Monarchiam, etiam humanigeneris servator CHRISTUS, salutari suo in hunc orbem adventu decoravit, quem etiam Ethnici praedixisse videntur: Memorat enim Cicero lib. 1. Epist. ad fam, suo tempore
ex Sibylinis Vaticinationibus, Senatui perspectum fuisse Regem Magnum et Immortalem nasciturum, quod equidem ille de mutatione Reip. perperam accipit, eaque ratione etiam Virgilius Fclog. 4. et quidem Cumeae vaticiniis de novo aliquo nascituro Puero talia refert, quae nemini alii, nisi Salvatori nostro unico applicari queunt. quemadmodum Antonius Guibertus Costanus in Apologetico, ipsius quaestionibus Iuris subiuncto, latius probat.
Ceterum Imperium Romanum sub Caesaribus Latinis (id est a Iulio Caesare usque ad Constant. Magnum) electivum fuit, nunc hic non disputabo, praestetne Regem eligi, anne vero eum acceptare, quem suggerit Sors Nativitatis, quia de ea quaestione iam antea singularem edidi discursum, qui praesixus est tractatui meo, de successione et electione.
Procedente vero tempore, varia
Electionis ratio observata fuit, Imperatores etenim nonnumquam sibi ipsis asciscebant Successores, vel sanguinis et cognationis praerogativ permoti, velob ogregias alicuius virtutes, proprio iudicio ducti; saepe quoque Senatus Romanus, electionis utebatur iure, ut plurimum vero militari suffragio res illa peragabatur. Qua de re plura videre licet apud D. Gevvoldum in tract. elegantissimo de S. Rom. Imperii Septemuiratu. c. 4.
Constat quidem, quod Iul. Caesar. Octavium nominis, fortunarum, Regnique heredem scripserit testamento, ut memorat Dion. lib. 45. histor Romanae. et sic apud Tacit. lib. 1. histor. Imperator Galba ait, sub Tiberio, et Caio, et Claudio, unius familiae quasi hereditas fuimus: sicque Adrianus non solum Antonium sibi adoptavit: sed et addidit conditionem, ut ipse sibi Marcum et Verum, Antoninos adoptaret, Spartia. in
Vero. et Capitolinus in M. Antonio.
Et generaliter adeo Filiorum semper habita ratio fuit, ut nonnulli dubitent, haud admodum impertinenter, an Imperium Romanum libero suffragio, non potius sangumis privilegio fuerit delatum, ut videre est apud Goldastum in tract. de Senioratu, lib. 3. c. 14. Sed tamen probabilis magis opinio mihi visa semper fuit, quod Imperium Romanum, si ad illa tempora, qua Constantinum Magnum antecesserunt, orolos convertamus, electivum plane fuerit, ut apparet ex iis, quae deduxi in tract. de success. et electione Regia. lib. 3. dissert. 3. n. 17. Nam sane Constantinus Magnus, orbem Romanum non solum heredibus restamento reliquit; sed et inter Filios divisit Bodinus. lib. 1. c. 4.
Quod autem per adoptionem interdum, aut etiam testamento successio fuerit continuata Imperialis, hoc factum fuit, auctoritate et
consensu Senatus, Senatus autem ut in omnibus electivis Regnis fieri assolet, raro respuit boni Principis Filium, non quidem necessitatis, sed potius gratitudinis iure; Et sic etiam, non satis fuit, Octavium testamento Caesaris adoptari: sed adoptio illa robur accepit lege curiat. Cuiac. lib. 7. observat. c. 7.
Porro futuri Imperatores, Imperialisque culminis heredes adhuc viventibus Augustis Caesares vocati fuerunt, et tempore primorum Imperatorum Imperatores non Caesares: sed Augusti, illi vero Caesares dicti fuerunt, quosnunc vocamus Reges Romanos, id est Imperialis dignitatis certi heredes.
Interdum etiam duo simul veri Imperatores erant, Imperiumque non Monarchicum, sed Diarchicum fuit, sicque Marcum Antoninum Philosophum, et Verum Antoninum (qui duo pariter Augusti, primi simul
Rem pub. gubernrunt Romanam) si mili ac pari Maiestatis Im perio regnansse, Iul. attestatur Capitolinus in vita Veri Imp: Et post hos Valentinianus, morem antiquitus institutum supergressus, non Caesares sed Augustos, Germanum nuncupavit, et Filium, eosque socios sibi fecit: ut refert Amnianus Marcellinus, histor. lib. 27.
Nunc quod attinet ad Imperandi rationem: Imperatores Romani Rem publ. tum per Urbanos, tum per Provinciales regebant Magistratus, sub quibus Consulumpotestas, tamquam adhuc redolens pristinam libertatem, paulatim in ordinem redacta, et ad praefectum Urbis, Praefectumque Praetorio, magn ex parte translata fuit.
Provincias regebant Proconsules, Praesides, aliique Praefecti, qui non solum Iuridicundo: sed et armorum exercitio praeerant, ut testatur
Rosinus lib 7. antiquitatum. Redituum tamen exactio, Procuratoribus Caesarum in cumbebat, et saluberrimo instituto separata fuit ab officio eorum, qui armis praeerant, verebantur enim Imperatores, ne si coniungerent armerum potenitam et commoditatem pecuniae, ad rebellionem Gubernatores incitarentur: Latius de Rep. Romana. lib. 2. c. 15.
Quamvis autem Romani sub Imperio Caesarum de pristina multum remiserint virtute, atque quorundam Imperatorum improbitate ac ignavia Resp. haecce florentissima in summum subinde adducta fuerit discrimen ac praesertim bella cinili ob controversam electionem mota saepe. turbaverint Imperium Romanum., attamen ab aliis Imperatoribus mores quandoque restituti hostes, repressi, finesque Imperi vel prolati vel firmati fuerunt, adeo ut sub Traiano Imperatore optimo in Orienti Arabia
Armenia et Mesopotamia, in Septentrione Dania Imperio accesserint., Sicque Imperium Romanum tum tem prois quoad longitudinem gradus (cuiusmodi tercentum et sexaginta circulum orbis absoluunt) nonaginta, quoad latitudinem 45. vel circiter continebat, insuper etiam singulari stratage mate politico Antonininus Imperator Romanae civitatis ius universis in orbe Romano habitantibus est largitus, nexque parili omnes provincias devictas colligavit, l. in orbe ff. de statu hominum Nou. 78. in prin nam sane olim cives Romani insignia admodum privilegia habebant, his autem muito minora. obtinebant qui Italico iure vivebant, et adhuc durioris conditionis provinciales exstiterunt, sed Imperatores, dum omnis Imperii subditos Romani exaequarunt, non alio hoc intuitu fecerunt, quam ut. privilegia civinm Romanorum nimis magna exstinguerent atque obfuscarent.
Praedictiautem Imperii Romani limites ostendunt Imperatores Romanos nec totius mundi dominium neque eius universalem protectionem et iurisdictionem sibi unquam arrogare potuisse et quodin l. depraecatio ff. ad legem Rhodiam de iactu, habetur, Imperatorem munid dominum esse, hoc intelligi debere de orbe Romano, id est, ea parte orbis, quae Romanis suberat, minimo vero de globo terrae naturali. ut apparet etiam ex l. 4. C. de commerciis ex l. ultima C. de aedificis privatis et multis aliis prope. infinitis quibus mentio sit barbarorum populorumque Imperio Romano non subiectorum.
Ac sane. licet Imperium Romanum, cetera omnia, quae ante ipsum memorantur, terrarumnon solum magnitudine: sed et rerum gestarum glori superrit, ut loquitur Dion. Halycarnasseus lib. 1. antiquitat. Romanar. Eo tamen tempore, quo
Traiani ductu florentissimum id fuisse dixi, id ne dimidium quidem. orbis cogniti occupavit. Bodinus in Meth. histor. cap. 7. Multa quippe sub pactorum iure ad Orientem. remansre, Indiam Romana arma. numquam aspexre, multa libera. aut sub Regibus ad Septentrionem ac Meridiem remansre. Lipsius de magnitud. romana. lib. 1 cap. 3.
Hi autem Orbis Romani fines, partim perpetuis praesidiis seu copiis militum partim Coloniis Civium Romanorum muniti fuerunt, ex instituto enim Augusti, legiones per Provincias distributae, commodis etiam locis navibus impositae, ora Imperii Romani ita sitma effecerunt, ut limitanea loca nullus Hostis perrumpere potuerit, Rhenus etiam, Danubius classibus et praesidiis, ita fuerunt coerciti, ut secundo flumine Romani sioi invicem succurrere,
Germani vero usu navigartionis destituta erga Romanos nil moliri potuerint.
Huius rei Tacitus in Annal. et Sueton. in vita Augusti subinde faciunt mentionem. Prae sidiarii autem illi Milites, quibus Imperium Romanum tunc temporis tutatum fuit, colligente lusto Lipsio lib. 1. de magnitud. Romana. c. 5. ultra 400000. excurrebat: Romani autem areces fere ab initio neglexerunt, et demum sub Imperatore Diocletiano fortalitia, clausurae, et arces montibus impositae fuerunt. l. 2. 4. C. de offic. praef. praet. Affricae. Zosimus. histor. lib. 2.
Interiora autem Reip. Coloniarum deductio quieta red debat, Coloniae autem urbem Romam tamquam Matrem referebant, in iis Duum viri quasi Consules, Decuriones pro Senatu erant. Coloniae hae urbem Romam superstua plebis multitudine
exonerabant: Veteranis, militibus quibus in talibus oloniis agri et sedes dabantur, praemia subministrabant, hostes coercebant, Eosque ad Populi Romani mores, leges, et linguam sensim perducebant. Bodinus de Rep. lib. 6. c. 2. Lipsius lib. 1. de magnitud. Romana. c. 6. Hisque Coloniis non plane ab si milis est, apud Turcas, institutio Timariarum, seu praemiorum militarium, quibus Imprium illud Christianis horrendum hactenus, si humana praesidia respiciamus, solum sustentatum fuit.
IMperii romani faciem, quam hactenus utcumque adumbravimus
haud parum immutavit Constantinus Magnus, Is enim profligatis et in ordinem redactis Tyran~is, Remp. foede lacerantibus, rerum summam solus obtinens, urbem Bizantium. in Thracia sitam, matique adiacentem, suo nomine ornatam, veteris Romae quasi Aemulam constituit, et ita diviso inter Filios Imperio, orb is quoque Romanus in duas partes dissectus, ac Occidentali vetus Roma, nova seu Constantinopolis Orienti praefuit. l. 1. C. de privileg. urbis constantinop. S. Augustinus de Civit. DEI. lib. 5. c. 21. Orosius, lib. 3. c. 13.
Formam autem huius Imperii referunt inprimis libri tres Codicis posteriores, ubi plane alia ratio Reip. describitur, quam quae ab Imperatoribus Latinis, usitata fuit. Estque status illius Imperii propterea aliquantum obscurus, quia Saeculum illud idoneis Scriptoribus caruit, nec
ita ilustres historias habuit, quemad. modum sub Latinis Imperatoribus exstiterunt.
Porro autem Constantinus Magnus Imperator primus fuit, qui Religionem Christianam Catholicam publice et impune praedicari curavit, et tum primum etiam Pontifices Romani in tuto esse caeperunt: nam hucus que omnes suppliciis atrocissimis a Gentilibus affecti fuerunt.
Isque Constantinus tot Ecclesias ubique aedificavit: tot vasis aureis argenteisque, tot que aliis praetiosissimis ornamentis muneribusque decoravit, et amplissimis ubique terrarum eis assignatis reditibus dotavit, ut obstupescere contingat, quicumque libellum illum legeret, quem de munificentia Constantini inscriptum, Anastasius Bibliothecarius ex archivis Ecclesiae Romanae, in lucem produxit.
Ab hoc Imperatore profecta est
famosa illa donatio Constantiniana, quae in Iure Canonico distinct, 96. exstat. per quam ille Imperator Silvestro Pontifici Maximo Romam, et non exiguam Italiae partem donsse fertur: ea autem quamvis a multis in dubium vocetur, egregie tamen. contra Nicol. Vallam defenditur ab Eugubino Steucho, in tract. hac de re singul. quem quasi in Epit. redegit., Excell. quondam huius Academiae Antecessor D. Ferd. Waizenegg. in Disp. 1. de Iure pub. institut. quod autem Baronius Anno Christi 324. n. 21. 23. et seqq. ut et Anno Christi 1191. eandem donationem improbare videntur, hoc minime intelligendum est de negotio principali: sed de circumstantiis quibusdam, ispque sormul donationis, quam supposititiam esse, Auctor ille censet.
Translatio autem sedis Imperialis in Byzantium ex eo
Constantinopolin vocatam, facta fuit circa Annum Christi 330. et quidem hac occasione: Constantino enim in omnibus perfectum Christianum se exhibente, cum dies quidam ut Zosimus lib. 2. scribit, more patrio festus appetiisset, quo in Capitolium exercitui ascendendum erat, ipse eum ascensum verbis contumeliosis insectans, Senatus atque Populi Romani odium incurrit, cum profectas ab illis exsecrationes insignesque contumelias, Maiestati Imperatoriae indignas haud ferret, nec remedium huic malo accommodum videret, urbem quandam Romae parem quaerebat, in qua Palatium sibi conderet, et illuc Aulam Imperiique sedem transportaret: itaque prope antiquum Ilium sive Troiam, non longe a Helesponto invento, loco condendae urbis idoneo, fundamenta iecit, et etiam muri partem aliquam in altum egisset, nescio quo ostento
territus, eo relicto Byzantium concessit, cuius urbis situm admiratus, eam quam maxime statuit amplificandam, et Imperii sedem constituendam.
Similiter Constantinus Constantinopoli templum Apostolorum aliasque multas Ecclesias aedificavit, civibus etiam, qui Constantinopoli habitare volebant, annonam gratis dedit. Unde urbs illa brev spatio, in immensum aucta fuit, et computat Calvisius in sua Chronologia sub Anno Christi 333. quod Constantinus quot annis distribuerit sine pretio ultra vicies quater centena milia modiorum, sive saccorum frumenti boni.
Divisus autem fuit Orbis Romanus non solum in Occidentem et Orientem: sed et septem Orienti, et sex Occidenti tributae sunt Dioceses, quaelibet vero Diocesis plures provincias complectebatur, l. 1. C. ut
omnes Iud. l. 3. in C. Theodos. tit. de equorum collat.
Totius huius Imperii Romani procuratio summa a Constantino Imperatore, quatuor Praefectis Praetorio commissa fuit, cui Iustinianus quintum addidit, et Affricam pulsis Wandalis, nov Praefecti Praetorio seda auxit. l. 1. C. de offic. Praefecti Praetorio Affricae.
Praefectis autem Praetorio alii suberant Magistratus, Praesides aut proconsules, ac quoque Legati dicti, qui nempe particulares Provincias, sed tamen sat magnas administrrunt, hrumque provinciarum cuilibet sua erat Metropolis, quae sola Urbis nomine splendescebat. l. dies. 4. . si tam. 9. ff. de damno infecto, et reliquarum mater ac caput exsistebat l. 1. C. de Metropoli perito, l. 7. C. de off. Procons.
Praeterea omnibus hisee Civitatibus propriae curiae attributae, id est
propria territoria, cum paruis opidis, vicis, pagis, atque castellis assignata fuerunt. l. cetera 41. sed si quis ff. de Legatis. 1. l. 3. . non perpetuae. 4. ff. de sepulchro violato. l. pupillus. 229. ff. de V. S. l. 3. C. de vinculis.
Et hi, qui Pronvinciis praeerant, iustum fere Exercitum habuerunt, et Generali Ducum vocabulo, etiam ante Constantini Magni Imperium comprehendebantut. Herodianus lib. 3. Histor. ubi Ducis Asiae mentionem facit, et Trebellius in vita Claudii, nominat aliquem Ducem totius Illyrici. Sic et Phobistus in vita, Probi Imperat. Taciti Augusti, ad Probum verba recenset. qui ait., decreto totius Orientis Ducatus saliarum quintuplex ferimus, ornamenta militaria geminavimus, quae prolixius explicat Latius in Commeat. de Repub. Romana, lib. 2. c. 9.
Quin et Ducum Limitaneorum, mentio passim invenitur, in quorum locum apud Germanos Margravii successise videntur. Sic mentio fit Ducis Pannoniae primae. Ducis Rhetiae, Ducis Moguntiacensis. Ducis littoris Britannici, et hi omnes Limitanei dicti fuerunt. ut ex notitia Imperii constat, et Latius d. cap. 9. pluribus explicat.
Comites porro, quorum semper plures sub Ducum Imperio degebant, vel Praefectis, vel Iudicibus similes exsistebant. Latius d. lib. 2. c. 11.
Amplissimum tamen optimis que institutis atque legibus ornatum hocce Imperium, tandem intern discordi labefactatum, et moxirruentibus a Septentrionis potissimum plag, ferocissimis nationibus fede disceptum fuit.
Causam non minimam depressae potentiae autumnat, sedis Imperialis
translationem, qua utpote factum, ut occidens quasi ab Imperatoribus desertus in praedam Barbaris relictus videretur.
Accessit copiarum militarium diminutio. Lipsius. lib. 1. de magnit. Romana. c. 6. ubi ex Agathia refert, Iustiniani etiam aevo copias Romanorum minime tantas quantas olim fuisse, neciam sufficere tutelae Imperii contra hostes potuisse, cum enim, inquit, ad sexcenta quadraginta quinque milia militum, universas eas colligere oporteret, vix tunc in 50000. consistebant: Zosimus quoque lib. 2. histor. eiusdem semptentiae est, dumait, cum Imperium extremis in limitibus, ubique Diocletiani providentia Oppidis, Castellis, atque Burgis munitum esset, omnes que copiae militares in eis domicilium haberent, Barbari hosce milites perrumpere non poterant, at hanc Praesidiorum munitionem Constantin us
abolens, maiorem militum partem de limitibus submotam in Oppidis praesidii nullius egentibus collocavit, a Barbaris vexatos praesidio nudavit, tranquillas et quietas urbes, peste militari grauavit: Milites ipsos theatris, et voluptatibus addictos emolivit, denique rerum pereuntium principium et semina praebuit.
Verum Zosimus tamquam Ethnicus summo odio Constantinum est persecutus, eiusque relationi non per omnia est fidendum: potius ergo si rem accurrate perpendamus multum huic Imperio nocuit turbulentia et perversitas Haereticorum, mox enim sub Constantino Magno surrexit Arius, nec diu post Phodinus, quorum ille aeternitatem Christi, hic omnem eius divinitatem negavit.
Et Arius quidem sub filiis Constantini, quamvis antea miserrime mortuus fuisset, astipulatores tamen
aulicos habuit, ab eoque tempore ut plurimum de religione in aula more perversissimo tractatum fuit.
Erant quidem sub hoc Imperio Imperatores omni laude digni, qui Barbaris diu ressiterunt, et imprimis Gratianus, Alemannos apud Argentariam ingenti praelio vicit. Adri. lib. 21. Theodosius etiam primus insignes victorias obtinuit precibus impetratas, quibus et alii successerunt.
Sed tamen nimia fuit multitudo Barbarorum, qui in Imperium Romanum sese effudit, eique non potuit resisti. Namque Anno Christi 451. Attila Hunnus. postquam Germaniam, Gallias, et Italiam vastsset, Thraciam et Panoniam occupavit, et iam ante Gothi, aliae que Barbaricae nationes irruperant, Gothique in Italia et Romae dominabantur., et inprimis Theodoricus Rex Ostrogothorum Romae sedem fixit.
Iustinianus quidem Italiam et
Affricam recuperavit, Romamque et Chartaginem per Belisarium recepit, per Narsetemque Eunuchum Gothos omnis Italia exemit, circa Annum Christi 530. Sed mox Longobardi Italiam invaserunt, ex Schandi sive Schandinavi Sueciae parte erumpentes, circa Annum itidem Christi 630.
Machometes Orientem turbavit, et Saracenicum Imperium fundavit, ex arabia erumpentibus infinitis populis, unde etiam Arabica lingua adhuc omnium latissime se extendit; et ita a Septentrione et meridie Imperium Romanum turbatum, debilitatum, peneque eversum fuit.
Gallias enim et Germaniam superiorem ut inferiorem, Franci, Anglo. Saxones Britanniam: Gothi Hispaniam, Vandali Affricam, Longobardi Italiam, Hunni Daciam et Pannoniam obtinuerunt. Saraceni Orientem, et meridionales partes
occuprunt, ac quoque non semel ipsam Constantinopolim obsiderunt: Interim Constantinopolitani Imperatores exstinct haeresi Ariana, Ecclesiam denuo mire turbrunt, dum invocationem Sanctorum negrunt, Sanctorum que imagines e templis eiecerunt, et Ieonomachorum haeresiu introduxerunt, eamque ob causam Gregorius Secundus Pont. Max. Leonem Imperatorem anathemate percussit, atque Romanos et reliquos Italos ab eius oboedientia et tributorum solutione recedere penitus fecit: quos tamen antea id sponte facere tentantes coercuerat. Card. Baronius in Annal. sub Anno Christi 730. n. 2.
Hacque occasione in Italia corruit Auctoritas Imperatorum Constantinopolitanorum, Pontificibus paulatim doclinantibus ad Francos:
Sic que praedictus Gregorius, ubi se frustra laborare vidit, ut
Imperatorem a sua haeretica opinione revocaret, defensoremque haberet, cum Francis iniit foedus. Baronius Anno Christi 726. n. 10. et cum Longobardorum Rex ad Imperii ipsius spem erectus, urbem Romam obsideret, Gregorius 3. iterato ad Francos confugit, et una cum Sacris muneribus legationem ad Carolum Martellum destinavit, qui tum Dux seu sub. Regulus eorum erat, quem maiorem domus vocare solebant.
Isque fuit Caroli Magni Anus.
Etporto Zacharias Pont. Maximus Childerici Franciae Regis ignavia damnata, Pipinum Filium Martelli, Caroli Magni Patrem Franciae Proceribus approbantibus Regem appellavit.
Childericus autem sive Helfrid, eiectus regno quietam in caenobio vitam egit, sicque cessavit in Franco Gallia linea Merovingorum, et incepit linea Carolinorum. Baronius
Anno CHRISTI 751. et seq.
Constantinopolitanum interim Imperium Constantinus non idoneus Imperator obtinebat, et cum propria matre Irena certabat, quae filio oculos erui curavit.
Haecque cum Caroli Magni connubium expretebat, a Nicephoro Patricio circa Annum Christi 800. in exiulium relegata, ipseque Nicephorus Imperator factus fuit.
IAM Modo dictum fuit, Caesares Romanos in Oriente Imperitantes, quoniam et longius aberant, et quia non solum externis bellis, continue agitati, verum etiam domesticis et
civilibus impediti dissidiis erant, Italiam fere neglexissent, aut certe non potuissent eam idonee tueri, praesertim ibi grassantibus Longobardis, qua de causa Pontifices externam, defensionem circumspiciebant, et quia tum temporis nulla illustrior, aut potentior familia erat, quam Franciae Regum, maxime propter rerum gestarum magnitudinem, idcirco ad eandem, velut ad portum aliquem, rebus turbulentis confugiebant, eosque tandem ad Imperii sedem evexerunt.
Francorum quidem gentem recte sibi Germania vindicat, quippe occiduam Germaniae, Rhenoque infero obiectam partem, cuius Incolae peculiari Germanorum nomine indigitabantur primo tenebant. Ioan: Isac. Pontanus. orig. Francicarum lib. 1. c. 10. et lib. 7. c. 3. Unde S. Hieronymus in Hilarionis vita ait, inter Saxones et Alemannos, gens non tam
lata, quam Valida, apud Historicos Germania, nunc Francia vocatur, ac Procopius lib. 1. belli Gothici. Franci inquit Germani quondam vocabantur:
Accedit Agathias, qui ab initio continuationis Procopii: Franci inquit olim dicti Germani, quod quidem satis constat, et multis etiam, probat Rudolphus de Babenburg. in tract. de Iure Regni. c. 3. ut proinde Imperii sibi gloriam, haud recte attribuant moderni Galli, et inter illos inprimis Bodinus lib. 1. de Repub. c. 9. et methodi histor. c. 7.
Nam sanc ipse Carolus Magnus in Bavaria natus, et in Rheni tractu prope Moguntiam in Palatio Ingolhaim dicto educatus fuit: ut pluribus probat Petrus Heigius. lib. 1. quaest. 5.
Ac etiam contra Gallos pro Germanis, quodque ad eos semper spectrit Imperium adduci etiam potest. cap. Venerabilem 34. Ext. de Elect.
c. ad Apostolicae. 2. de sententia et re iudic. in 6. et Clement. 1. de Iureiurando.
Occurrit hc quae stio magni momenti de translatione Imperii a Graecis ad Francos, et quid hc in parte effecerit Pont. Maximus, aut quoque de iure efficere potuerit.
Ac alii quidem spe cioso praetextu, non alium nisi DEUM Opt. Max. novi huius Imperii Romano-Germanici, immediatum agnoscunt auctorem, per quem quippe Reges regnant, qui etiam transfert et firmat regna: quem admodum habetur Proverb. c. 8. vers. 15. et in lib. sapientiae. c. 6 vers. 4. Danielis. c. 1. et 2. vers. 21. et sic Anno 1338. Ludovico Bavaro Imperii sceptra tenente, com~uni Septemuirorum decreto cautum fuit, Imperatorem nullum Superiorem cognoscere: sed Imperium immediate a DEO tenere, ut refert Alber de Rosate in l. bene a Zenone C. de quadriennii praescript.
Alii cum negare non queant DEUM semper mediis uti, concedunt coronam Leonis Pontificis servitio, sed principaliter per Senatum, Populumque Romanum impositam fuisse, ut inprimis tradunt Graeci, Pontifici Romano semper iniquiores, ut videre est apud Zonaram. tom. 3. annal. in vita Irenes et Constantini, ut et apud Gregor. Zedienum ibid.
Alii volunt cum Nicephoro et Michaele Graecorum Imperatorum, Carolum Magnum transegisse, ut Imperium Occidentis habere posset.
Sed sane Carolus Magnus a ont, Max. obtinuit primo, ut Patricius Romanorum vocaretur. Baronius in Annal. sub Anno 755. Christoph. Leheman in der Speyrischen Chronick. lib. 2. c. 40 et testatur Zosimus lib. 2. histor. Patricios supra Praefectos Praetorio sedisse, et dignitatem Patricii, sub Imperatoribus Orientalibus, proximam ab Imperatore fuisse.
Post factus fuit Carolus Advocatus et Defensor Ecclesiae Catholicae, Pontificem enim et Ecclesiam Romanam, non semel liberavit a Lombardorum aliorumque hostium incursu.
Leo etiam tertius Pontifex depositus fuit a populo et Senatu Romano, multorumque delictorum nomine diffamatus, innocentiam eiusdem Imperator Carolus asseruit, unque vice, tercentum cives Romanos capitis supplicio affecit, et ita tandem Imperator a Pontifice Leone in Feriis nativitatis nostri Salvatoris Romanorum nominatus, coronatus, unctusque fuit. Anno Christi 800 ut videre est apud Zigonium. lib. 4. de Regno Italiae, et Gevvoldum tract de Romani Imperii Septemuiratu. c. 8.
Ac tribus quoque integris libellis probat Card. Bellarminus Leonem, 3. Pont. Max. aut solum, aut praecipuum, et primarium auctorem, huius translationis fuisse.
Iure autem suo Pontificem Max. hoc fecisse ex eo probat Bellarminus, quia nimirum Pontifex est summus totius Ecclesiae Pastor, ac ita non modo privatis hominibus, sed et Regibus ac Principibus Christianis praeest, indeque si causa Christi et Ec clesiae id exigat, possit cos Regnis et Imperii exuere, eaque Regna et Imperia, ab aliis ad alios transferre.
Hanc autem Imperii dignitatem posteri Caroli Magni Imperatoris successorio Iure obtinuerunt non per Electionem: Anastasius enim Bibliothecarius in Hadriano secundo, Francorum moris esse ait, Dominum et Regem suum, secundum genus imperare, Carolus Sigonius lib. 5. le Regno Italico. Gevvoldus de Septemuir. c. 4. ad. fin.
Ea vero hereditaria successio per legem Salicam, expresse ad Masculos restricta fuit: Eius enim legis
haecce verba referuntur, de terra salica in mulierem, nulla portio hereditatis transit: sed eam virilis sexus acquirit.
Et perperam contra praeclarissimorum Galliae Iure-Consultorum mentem de Regni successione, haud esse intelligenda illa verba Salicae legis, contendit Fran. Hotomannus in Franco-Gallia. c. 10.
Sed tamen etiam in Successione Filiorum, Franciae Regum stirpisque Carolinae species quaedam Electionis usitata fuit, populus enim et status. Imperii filium Regis mortui in contionem sive statuum conventum producebant, ibique successionem approbabant, quo et alludit ipsum Caroli Magni testamentum, in quo Card. Baronio teste sub Anno 806. in Annal. haec clausula crtabat, quod si filius, cuilibet horum Filiorum meorum natus fuerit, quem Populus eligere velit, ut patri suo in regni
hereditate succedat, volumus, ut consentiant Patrui ipsius: id quod etiam ex Eginhard. in vita Caroli Magni, Reginonae lib. 2. chronicorum sub Anno 806. et hinc Maro Epistola prima ad Ludovicum Balbum evincitur, eque de re pluribus agit Leeman in chronic. Spirensi. lib. 2. c. 2.
Porro ipsum Ius Imperii, eiusque adm in istratio plane Regia, ac fere Dominica Familiae Carolinae fuit, et quidem non solum ratione Franco-Galliae: sed et Italiae ac Germaniae, ut probat Bawrmatster lib. 1. de Iurisdict. c. 5.
Francia autem maxime Ducum, et Comitum oper Imperium gubernavit, qui tamentam magnam potestatem, quam nunc in Ducibus et Comitibus experimur, non habebant, nec eandem, nisi accedente Imperatorum benignitate ad posteros transmittebant ut apparet ex tit. 1. . 1. lib. 1. feudorum. et docet Vagianus lib.
1. de Collegiis Monasteriorum in, Germania veteri et Arnoldus Engelbrecht in disquisit. de Iurisdict. Imperii Romani, conclus. 61.
Omnes item Homagium, seu Iuraramentum subiectionis Imperatori praestiterunt, sic enim Annales Fuldenses sub Anno 888. habent. Rex Arnolphus in urbe Ratisbon, receptis primoribus Boiariorum Natalem Domini et Pascha ibidem honorifice celebravit, ac Anno subsequenti Rex apud Villam, quae dicitur Forachen/ hodie Forcheim/ generalem conventum habuit, ibique disputans de statu Regni consultum est, ut eodem tenore primores Francorum, prout Boiarii iuramento confirmatent, ne se detraherent a principatu, et dominatu Filiorum eius, qui ei de concubinis erant nati, quod quidam Francorum ad tempus renuentes, tandem Regiae satisfacientes voluntati dextram dare non recusabant, eo tamen
modo, si de legali sua uxore heres ei non produceretur, ac porro illi Duces et Comites, qui sub potestate Francorum singulas Provincias administrrunt, Principium nutu amobiles erant. Trithemius de orig. Francorum. Anno 742. ac notat quoque Latius. lib. 2. comment. de Repub. Romana. c. 9. quod Ducibus, qui Augustorum nomine, provincias gubernrunt, certo annorum, stipendiorumque numero elapso, munus fuerit arrogatum, iique Exduces nominabantur.
Magni etiam monenti negotia, soli Imperatores diiudicabant, ita, enim habetur in Capitolaribus Caroli Magni. lib. 5. c. 254. Episcopi, Abbates, Comites, ac Potentiores quique, si causam inter se habuerint, ac se pacificare noluerint, ad nostram iubeantur venire praesentiam, neque ullus Comes palatii Hoffrichter nostri, potentiores causas sine nostr
iussione iudicet: Sed tantum ad pauperum et minus potentium iustitias faciendas, sibi sciat esse vacandum.
Obiter autem hc notari debet, illo tempore Ius Iustinianeum minime usurpatum imo ne quidem notum fuisse: sed illa Capitala Caroli Magni, Ludovici Pii, aliorumque Imperatorum, legum universalium locum fupplebant.
Extendebatur autem Imperium Francico Germanicum, per Italiam, Galliam, et Germaniam, haecque Regna etiam inter fratres divisa fure: Sed plerumque is Imperatoris titulum obtinebat, cui Italia obtigerat, nec tamen iurisdictionem aliquam in ceteros exercebat, pro ut patescit ex iis, quae tradit Leheman in der Speyrischen Cronick. lib 2. c. 46.
Et quidem hanc eandem ob causam propter divisionem nempe inter fratres, et quod neuter alteri oboediebat, haud potuit Imperium hocce
diu durare: sed exinde perpetua civilia bella inter fratres et cognatos, quin et inter patres et silios exorta fuerunt. Sic enim Ludovico pio, Caroli Magni filio, rebellis fuit Bernhardus nepos ex fratre Pipino, quem postea Ludovicus excaecavit, ipsi quoque Ludovico proprii filii bellum moverunt, ipseque Ludovicus ab Imperio depositus, postea tamen iterum restitutus fuit. Ludovico Lotharius successit, cui quoque bella crudelia cum fratribus fuerunt; hoc etiam sub Imperatore Lothario magnis cladibus orbis Christianus affectus fuit, Saraceni enim in Italiam irrumpentes, ipsas Apostolorum SS. Petri et Pauli suburbanas Basilicas spolirunt, ab his Latium omne depopulatum, pervastata Campania, et Tarentum direptum fuit. Baronius anno Christi 843. n. 4. et anno Christi 846. Post aliquot anno maxim itidem perturbatione Regnum
Francicum exagitatum fuit, cum videlicet Dani, vulgo Nortmanni dicti, id est Septentrionales, Ethnici adhuc Gallias, auspiciis Horich-ipsorum Regis, cum valido navium apparatu innadentes, omnia tam profana quam Sacra, caede, rapin, et incendio miscure.
Sub Carolo tertio scissio Imperii malaque plurima, ex Tyrannorum, plurium, simul exurgentium factionibus orta sunt, et singulae provinciae, singulos fere Reges nisae fuerunt. Lehman lib. 3. c. 48. Namque in Italia Berengarius Dux Foro-Iuliensis in Regem est electus, et Guido Lamberdi Ducis Spoleti filius, Imperatoris nomen assumpsit, in Galliis Comes parisiensis Otho pariter Regnum usurpavit. Rudolphus Conradi filius Burgundiae Regnum sibi asserebat. Baronius anno Christi 888. n. 2. Hungari itidem ex Schitia pulsi in Pannoniam irruerunt, successuque
temporis, Germaniae et aliis Provinciis pluribus insignes clades intulerunt; tandemque anno Christi 912 in Ludovico Arnolphi filio, desiit stirps Carolina, tuncque ad Saxones et Francos Orientalis axioma Imperii pervonit.
Deficipente Carolin stirpe, Imperii summa a Franconibus Occidentalibus, ad alias Germaniae gentes, et primum quidem ad Conradum primum, Franciae Orientalis, postea ad Henricum cognomine Aucupem, et ad eius filium Ottonem Magnum, illiusque posteros, demum etiam ad alias familias Suevicam puta, Bohemicam, Austriacamque pervenit.
Cuspinianus in vit Ottonis. Bawrmaister de Iurisdict. lib. 1. c. 46. disceptatur autem acerrime. An haecc translatio auctore Pontifice fuerit facta: eque de re contraria scripta exstant. Flaccii Illirici, haeretici pernitiosissimi, et eminentissimi Card. Bellarmini in lib. de translat. Imperii Romani in scripto.
Verum (ut postea apparebit) primi Reges Germani usque ad Ottonem primum sive Magnum, non videntur auctoritate Imperatoris regnasse: sed intra Imperatores recensentur, donec tandem beneficio Pontificis Otto Magnus Saxoniae Dux titulum Imperatoris acquisivit.
Sub hisce autem Imperatoribus mutata tandem fuit gubermandi ratio, ordinibusque Imperii maior libertatis et eminentiae lux affulsit, Bawrmaister de Iurisdict. lib. 1. c. 5. n. 46. Ducibus enim ac Comitibus, qui antea fere omnes, vice sacr et
ut Officiales Ius dicebant, Regalia ac iura Superioritatis quaedam communicata: hincque Territorialia Iura, die Lands. Frstliche Obligkeit introducta fure Principesque Imperii tam Ecclesiastici, quam politici Autocraticum Imperium, et quidem, Iure horeditario obtinuerunt. Christ. Leheman in der Speyrischen Cronick. lib. 4. c. 1. quamvis in civitat. Imperialibus partim Episcopi, partim, Comtes viri, diu nomine Imperatoris, iurisdictionem exercerent. Leheman d. lib. 4. c3.
Saxones quidem et Francones exstinct Carolin stirpe, Regem Germaniae salutrunt Ortonem Princicipem Saxonum et Thuringorum, Ottonis Magni avum, sed is aetate, iam gravis, tantum onus recusavit, authotque Principibus fuit, ut eligerent Conradum Franconiae Ducem, idque factum est circa annum Christi 912. Lehemann lib. 2. c. ult.
et lib. 3. c 51. Et Conrado quidem bellum fuit cum Henrico Saxoniae Duce, praedicti Ottonis, qui Imperium recusavit filio, nihil ominus tamen ille idem Rex Conradus cum ultra annos septem impersset, morbo correptus, Imperii dignitatem, non fratri Eberhardo tribui voluit: sed consuluit, ut adversarius suus Henricus eligeretur, quemadmodum refert Librandus. lib. 2. hist. c. 7. Fratrem hortatus est, ut eidem lubens sccederet dignitatem, eo quod illi ferendae magis aptus esset.
Porro Conradus et Henricus haud a Pontifice Maximo fuerunt consecrati et approbati, Henricus quidem oblatam a Pap consecrandi ceremoniam neglegisse fertur, quod bonorum virorum iudiciis atque suffragiis contentum se diceret, ut refert Viterbiensis, et Crantius lib. 3. Saxoniae c. 4.
Post Otto: 1. Henrici filius a Patre
Imperii Collega designatus, ac propter gestarum amplitudinem, et praestantem virtutem, magnus cognominatus, anno Christi 936 solus imperare coepit, demum multis peractis bellis in Italiam vocatus, ut, cam sedemque Pontificiam et Berengarii Tyrannide liberaret, in comitiis Wormatiae habitis, filium Ottonem Regem creavit, hisque peractis nullo Italiam obice adiit, et Romae perhonorifice exceptus acclamatione Cleri, populique romani, a Ioan. Pont. Max. eius nomine 12. confirmatus, unctusque est Imperator anno Christi 962. ut memorat Reginald. ab eodemque restitutae sunt Ecclesiae Romanae, omnia illa bona, quae Pipinus et Carolus Magnus olim eidem contulerunt, idque constare ex Diplomate, quod adhuc hodie, Romae asservatur, aureis litteris exarato, testatur Baronius testis ocularis, sub anno Christi 962.
De statu autem illius temporis, et quo iure Imperium Romanum ad Germanos pervenerit, Franc. Guilimannus. Auspurgiacorum lib. 3. fol. 102. et seq. ita scribit. Anno Christi 910. Ludovicus Rex absumptus est, et in eo Caroli Magni stirps cessavit, tum vero magna per Galliam, Italiam, Germaniam de Imperii titulo orta contentio.
Qui in Francia regnabant, Caroli Magni ex progenie se ortos dictitabant, eoque nomine Imperium sibi vindicabant, Itali ut Imperium a se ortum repetebant. Germaniae postremo Prineipes Ius Imperii et quidem hoc praetextu vindicabant sibi contra omnes, eo quod Imperium ab Oriente in Francos per Carolum Magnum, et ita in Germaniam fuerit translatum, stirpeque eius mascul exstinct Ius apud gentem germanicam remansisse.
Sane illo tempore Imperii
Maiestatem et decus nemo aufferre potuit, neque apud Pontificem Romanum, tam potens auctoritas fuit, ut Impertaorem asserere, vel eligere posset, et Galli quidem Ludovicum Possonis filium, provinciae Regem, Itali Berengarium Eberhardi filium, Germani ver re inter plures eximios Principes dubia et aemula, Regnum ut iam modo dictum ad Ottonem Saxoniae Ducem primo detulre qui cum senectam et valetudinem ne id reciperet, praetendisset, quemadmodum etiam paucis postea mensibus defunctus est, eiusdem consilio Conradum, Hassiae et Weteroviae, aut ut alii dicunt Franconiae Ducem, Conradi ab Adelberdo Badenbergensi haud multis annis ante praelio interfecti, filium, Gormaniae Regem salutaverunt, tandemque Otto Magnus a Pontifice Max. Imperator nomiaeatus fuit.
Consistit autem nova Imperii
huius Romano-Germaniei adumbratio in cognitione summi capitis atque membrorum, ut et utrorum que iurium, ut etiam refert Thuanus histor. lib. 2. a princip.
Sed quia suc cessu temporis multa in hoc Imperio immutata fuerunt, et alia olim gebernandi ratio erat, quam nunc exsistit, operae pretium visum fuit, paucis quasi passibus exspatiari, et anti quitatibus Germanicis eruere, quae olim in Imperio Romano. Germanico in usu, nunc vero immutata inveniuntur. Tum demum enim facilius, ut puto, intelligentur, quae de hodierno statu DEO dante, dicam.
Imprimis ergo sciendum est, quod illo tempore iura iustinianea incognita plane, et nullo nodo in usu erant, quod etiaem probat Zeheman in Chronico Spirensi. lib. 5. c. 4. ac quaelibet provinciae singularia iura habuerunt a se invicem separata, et
quidem Saxones utebantur eo Iure, queuevod adhuc multis in locis frequentatur, et in speculo Saxonico continetur. Suntque Saxones fere soli, qui antiquum suum ius retinuerunt; Sveni habebant pariter speculum Suevicum, quod continebat Sue vica iura, idque quamnis hodie impressum inveniatur, paucis tamen est notum, nec ullibi in usu esse solet.
Bavari habebant etiam certas suas leges, quae in Codice legum antiquarum a Lindenbrogio edito, continentur. In Italia usurpabant aliquod ius antiquum et Barbarum, quod Lombardam vocabant, cuius Bartolus aliique Italici DD. saepius faciunt mentionem. Iusque Iustinianeum demum sub Imperatore Lothario Saxone fuit in troductum, auctore quodam viro magno Irnerio dicto, qui ex Novell. Iustiniani, sententias quasdam Iuris veteris correctorias collegit, et titulis Codicis,
qua~libet debito suo loco inseruit, quas nunc sub nomine Authenticarum allegamus.
Porro venerandi quidem Imperii caput semper fuit Imperator, quamdiu auctoritas Romani Imperii in Germania fuit. Aurea Bulla. l. 2. Thunnus histor lib. 2. a princ. Isque iugiter universi Cristiani orbis Principes August praeeminenti longe superavit; Theodorus Reincking tractat. de regim. saecul. et Ecclesiast. clas. 2. c. 2.
Verum amplissimae huius Maiust atis splendor, qui olim sub Otto nibus successorius erat, ex communissima sententia DD. ab Ottone 3. liberis carente electivus factus, ab eoque consensu Pontificis Electores constitutos fuisse tradunt Gewoldus, Scardius, et alii in tract. de Elector.
Sed id tamen in controversiam a multis vocatur, ut apparet ex Leheman lib. 5. c. 17. Ac quoque ex iis,
quae hc de re a me tradita fuerunt in tract. de success. et elcctione Regia lib. 2
Hoc quidem certum est, quod hodie Imperium Romanum, non ex maiorum throno procedat, nec sanguinis privilegio: sed liberrimo eligentium iudicio conferatur, ut secilicet Imperator Imperio se magis obligatum agnoscat, nec Regni ordines, aut quidquid infra suam fortunam est, contemnat. Heigius lib. 1. quaest. illust. quaest. 3. n. 73.
Constat etiam hoc, ne ob elignetium multitudinem, variosque animorum motus pernitiose oriantur rurbae, electionis hodierno tempore ius se ptem Principibus absolute fuisse commissum. Aeneos Syluius in descript. Germaniae c. 59. Heigius quaestion. illustr. lib. 1. c. 3. In horumque constitutione, numerum Septenarium, utpote Sanctum, aliisque perfectiorem, praelatum fuisse,
conicit Anton. Colerus. de iure Imperii Romano-Germanici n. 44 Alii hc in parte Persas fuisse imitatos aiunt Germanos, apud Persas enim 7. fure Magi, Regis Consiliarii primarii, et qui etiam Regem in defectu seccessionis eligere solebant. Hisque non ut singulis, sed tamquam collegio competit ius eligendi et nominandi Imperatorem. Pet. de Andlo. tract. ne Imperio Romano c. 3. ad fin. Card. Tuscus lit. C. conclus. 453.
Ex omnibus ordinibus Imperii, eiusque Officialibus, praecipui quatuor, dignitate et auctoritate praecellebant, etiam Ottonis terii aevo, Mirschalcus nempe Camerarius, Dapifer, et Bchemiae Rex. Et adhuc Pincerna. Schrader. in tract. de Elector. c. 1. Gewoldus de Septemuiratu. c. 10. Horum ergo ministeriis Electurae dignitas annexa fuit. Windecius de cius de Elector. c. 14. His postea accesserunt honoratiores Eccle
siastici, Archiantistites, Archicancellarii Imperiales, quorum sane munus, Caroli Magni Im perio, proximam a Caesareo fastigio dignitatem iam tunc fuisse, existimat Windec. d. lib. c. 11. et 12. Archiepiscopus nem pe Moguntinus, qui per Germaniam. Trevirensis, qui per Galliam et Regnum Arelatense, Coloniensis, qui per Italiam Archicancellarius existimatur, habebant vero Imperatores tres cancellarias, et ita etiam tres Cancellarios primarios, cum autem hodie Germanici Imperatores non adeo magnam potestatem in italia, et nullam in gallia, Regnoque Arelatensi obtineant, Trevirensis et Coloniensis, nomine magis quam re ipsa tale munus obtinent, et iam solus Moguntinus Imperii Cancellarius est, qui in aul Caesatea Vicecan cellarium habet.
Olim quidem Bohemiae Rex reliquis demum in Imperatore eligendo
dissentientibus, auctoritatem suam, uti arbitrum acc omodsse, atque aequ lance paria vota expendisse, iam Friderici Secundi tempore, scripsit Augustinus de Ancona, et Wernerus Ro ewinck in fasciculo temporum, aetate 6. quibus quoque consentit Albertus Stadensis in historia Germanica: sed vero ei dem Ius eligendi plenissimum, uti ceteris Electoribus iam competere, evincitur ex aurea Bulla et late demonstrat Gewoldus de Electoratu cap. 9.
Comes Palatinus qui Bavariae et tractus Rheni erat, Dapiferatus dignitatem obtinebat, hi in quam, Palatini hanc a Francorum instituto, originationem ducere, conicit Windec. de Elector. c. 16. penes Francos enim maiores domus Regiae, et Palatii Principes maximae auctoritatis erant, ut vero utraque Regio, Bavaria, et Rheni Palatinatus olim eosdem dominos habuisse constat. Constat
et hoc Bavariae Duces, antequam Rheni Palatinatus ad ipsos perveniret, Electorale Ius habuisse, illamque dignitatem Palatinatui Wittenspacenfi et Scheirensi adhaesisse, ideoque dici nequit, votum Electorale tractui Rhenano infixum esse: Nam olim Palatinatus Rhen anus ad varios Dominos pertinebat, maiorem partem Sueviae Duces obtinebant, ipsa Heidelberga spectabat ad Wormatiae Episcopatum, illequam tractus Rhenanus, ex veriis paruis Dominiis, sim ul unitis, unus Principatus factus, sed numquam territorium conclusum fuit: Iniuria ergo notoria serenissimae Bava ticae Familiae illata est a Carolo. 4. quod is in aure Bull non bavaris sed Rheni Palatinis Electoratum, transcripsit; factum enim id ex mera invidia, quia Ludovicus quartus Imperator, a quo Serenissimi Baveriae Duces descendunt, Caroli Quarti Antagonista fuit.
Econtra vero Ludovici Quarti frater, cui per divisionem Palatinatus Rheni obvenit, contra proprium fratrem, Carolum Quartum fovebat, in praemium ergo praestiti auxilii ipsius posteritati tradidit Electo ratus ius, contra quod factum tamen multiplicibus interpo sitis protestationibus ius sibi suum semper reservavit Bavarita Domus.
Sed hac de re exstant contraria scripta Freheri et Gewoldi; ac nuper etiam Bavaritum ius ad oculum demonstravit D. Burgundiustract. singulari.
Saxoniae Dux Imperii Matschalcus et Elector et olim quoque Comes Palatinus fuit: Saxonicis autem Ducibus controversiam movent Duces Lavenburgenses, Saxoniae, Angriae, et Westphaliae Principes, qui vulgo die Herssogen von Sassen vocitantur. Nam sane Lavenburgici illi Principes, ex femin Widekindi
antiquissim descendentes, a qua etiam Principes Anhaltini desc en debant; Hisce Lavenburgicis Principibus praeteritis, Misniae Marchiones (a quibus hodierni Electores Saxonici descendunt) ad Electuram promovit Sigismundus Imperator. An autem hoc iuste fuerit factum, tradit And. Knichen, de Saxonico non provocandi privilegio. c. 2. et exstat hc de re tractatus singularis in tomo 1 commentariorum Hortlederi von dem Schmalkaldischen Krieg.
Tandem intr Electores refertur Marchio Brandenburgensis Im perii Camerarius, samilia autem illa Marchionum a Comitibus von Zollern descendit, quorum unus a Rudolpho Imperatore 1. eius nominis, Berggraviatum Noribergensem obtinuit, cuius posteri Electoratum Brandeburgicum ad Imperatorem Sigismundum devolutum, exigua pecuniae summa redemit. idest 300000. florenis.
Sed ut adhuc amplius aliquid de statu Imperii, eiusque accidentibus, postquam ad Germanos transiit, dieam, illud mire turbatum, debilitatumque fuit, per controversias, quas Romani Pontifices, cum Imperatoribus Romano-Germanicis habuerunt, inprimis autem Henricus Tertius Imperator, Electionem summorum Pontificum aliorumque Episcoporum sibi arrogavit circa annum, Christi 1050. eaque ratione filio et nepoti, eiu dem nominis peiora etiam attentandi ansam dedit. Exinde etian. nata est haeresis, ab istis Henricis Henriciana vocitata. Petreius in catalogo haeret. fol. 84. Baronius in annal. sub anno Christi 1056. n. 1. quae cum nostri temporis politicis haereticis in eo conveniebat, dum asserunt principibus non temporalia tantum: sed et spiritualia esse subiecta; et turbavit ea res Italiam atque Germaniam, et aeque miserabiliter
concussit, atque nostro saeculo ab haereticis plurimis in locis adhuc fieri selet, huicque haeresi Gregorius VII. Pont. Max. antea Hildebrandus dictus, inprimis sese opposuit studio indefesso.
Sane de henrico Quarto, missa legatione ad Apost olicam Sedem, Saxonum Principes sunt conquesti, qualiter praedictus henricus divinae legis contemptor Ecclesiis DEI, in statuendis Episcopis, omnem canonicae electionis adimeret libertatem, ponens per violentiam Episcopos, quos voluisset, et quod insuper (more Nicolaitarum) de uxore sua publicum fecisset postibulum, subiciens eam per vim aliorum libidini, quodque alia auditu difficilia hactenus perpetrsset, quemadmodum Helmoldus illius saeculi side dignus scriptor refert, cumque eadem res iam pridem ab aliis quoque ad Papam delata fuisset, is itaque per Legatos
Imperatorem eitat, ut infra diem certum Romae praesens causam dicat.
Imperator autem Wormatiae Episcoporum et Abbatum aliquotum conventum egit, ibique decretum fuit, quia malis artibus ad pontificarum ille Hildebrandus pervenisset, eum loco esse removendum, simulque per Legatos hoc enuntiant Romam. sed Pontifex nihil eo commotus Imperatorem excommunicavit, ut et Episcopos illos, quorum consilii putabat Imperatorem ad eiusm odi res impelli. baronius anno Christi 1076.
Henricus autem tandem a Paschali Pontifice Max. a sede depositus, et eiusdem filius Henricus V. substitutus fuit anno 1106. Pater ergo ex Rege opulentissimo ac potentissimo victoriosissimo item, et qui 56. vicibus aperto Marte pugnavit, moserabile mortalibus relin quens exemplum egens adeo factus est, ut etiam
victu necessario egeret, ut helmoldus lib. 1. c. 33.
Sed Henrici filius Pontificia auctoritate Imperium adeptus mox vestigia paterna sequens, itidem Pontifices est persecutus, quod et fecit Frider. Barbarossa, eius nominis Imperator Primus, Baro quidem de Hohen Stanffen: sed huius avus filiae Henrici Quarti maritus, Sueviae Dux factus fuit, circa annum, Christi 1157. atque adhuc magis eiusdem nepos Fridericus Secundus Imperator Siciliae et Neapoleos Rex. Sed hunc eventum habuit omnium i Morum conatus, ut cunsti ii, ut qui Ecclesiae Romanae sese opposuerunt, miserrime perierint.
De Henrico Quarto enim iam modo dictum, filius non diu Imperatotia dignitate gaudens, absque liberis decessit, sicqvene illorum henric orum stirps et nomen evanuit. Fridericus I. in Asia aquis
suffocatus. Fridericus II. veneno, quod ipsi praebuit filius naturalis interemptus, vitimusque ex illa Suevica familia, Conradinus Dictus, Neapoleos et Siciliae Regnum, a Carolo Andegavensi, Ludovici, sancti Galliae Regis fratre, vindicare volens, praelio victus, captus, et Neapoli decapitatus fuit, sicque Suevorum Ducum stirps illustris cessavit, Ducatusque ad vatios Principes pervenit.
Post Fridericum II. aliquot quidem Caesares, sed non legitime, electi, et per 28. Annos Interregnum, aut potius Anarchia in Imperio Germanico fuit, quod quantum nocuerit, vix dici potest, de illoque temproe ita scribit Trithemius in Chronico Hirsavensi. His temporibus cum non esset Rex in terris, qui motus Praedonum reprimeret; omnia per tumultum sine lege, sine ordine pro libitu fiebant. De eadam re Mutius rerum Germanicarum lib. 21.
his temporibus arma ubique, leges fere nusquam dominabantur, quisque occupavit, quantum potuit per vim, ex usuque fuit Prineipibus nullum Imperatorem habere.
Hac itidem occasione et cum varii Imperatores Im perium ambirent, In peratoris potestas per capitulationes restringi coepit: qua de re ita notanterscribit Nicol. Cusa Cardin. in tract. de concordia Catholica lib. 3. c. 30.
Est et alia insuper destructio Imperii, quo niam Imperator, saepe per pacta Electorum sua quaerentium Regimen intrat, et occupata contra Ius Im perialia Iura, vigote Iurisiurandi repetere deberet, Telonia etiam Statibus antea concessa, Rem publicam tamen gravantia abrogare ac alias utiles ordinationes facere, et per Antecessores inconsulte, in praeiudicium Imperii donata, vel oppignorata, revocare debeser, principibus etiam
incumberet, hac in parte Imperatori assistere, illi vicissim eum ligant, ne ipsis donata vel obligata, per Consanguineos aut Parentes, qui Imperio prafucrant, aufferantur.
In eadem sententia versatur Iul. Pflugius episcopus Naunburgensis vir prudentiae et virtutis magnae: et ob haec et alia animi ornamenta Imperatori Carolo V. perquam carus, in libello de Repub. Germaniae, lectu plane dignissima et maxima Imperii arcana reserante. inibi ergo ita scribit inter alia. Cum diu et per aliquot saecula floruisset Imperium Germaniae nostrae, ita tulit tandem casus rebus nostris infestus, ut post mortem Friderici II. Imperatoris, iidem duo de viginti anos Imperatore careret, interea cum maiores. nostri, non haberent, cui oboedientiam praestatent uni, optimam illam suae quondam Rei pub formam prope amisissae videntur, quam et sic
postea per Rudolphum Habspurgium Res publica recuperrit, non ita tamen, ut ante Interregnum, floruit, nam quo tempore Magistratus principesque Nationis nostrae, praesidio Principis sui nudati erant, nec habebant a quo defenderentur, opes insi suas, quibuscumque rebus possent, firmrunt, et multa eorum, quae antea Imperatorum fuerant propria, ad se transtulerunt, ut cum quisque in civitate at que ditione sua et regenda et tuenda munus Imperatoris obirat, ipse eius nervis atque viribus niteretur.
Nunc autem ut ad alias etiam mutationes Imperii Romano-Germanici accedam, et hoc porro est notandum, quod quam vis olim Carolus Magnus maxime excoluerit Germanicam linguam, quae tunc temporis Francica vocabatur, eamque locupletart, mensibus quoque et ventis germanica nomina indiderit,
ac etiam eam dem linguam, quae ante vix litteris exprimi poterat, orthographice scribi docuerit, quod tamen multa adhuc saecula, latina semper fuerint usa, et ut hodie adhuc in Eccle sia, sic, usque ad Rudolphum primum, etiam in Aulis et Cancellariis, sola latina lingua fuerit usurpata. Hincque ante illum Imperatorem omnes leges, omnia etiam documenta et instrumenta, iudicialia item acta, latine conciperentur.
Qua de re sub Anno 1206. Annales Gothofredi Monachi, ita habent: Curia celeberrima in assum ptione beatae MARIAE, apud Moguntiam indicitur, ubi fere omnibus Principibus Regni Teutonici convenientibus pax iuratur, vetera Iura stabiliuntur, nova statuuntur, et Teutonico sermone in membrana scripta omnibus publicantur.
Auentinus etiam lib 7. histor. Bavaritae refert, statuisse Rudolphum
Primum, ut posthac ob inscitiam Nobilitatis, Principum et Pontificum edicta, privilegia etc. Teutonum lingua ederentur, quae hactenus Romano sermone data fuerunt, ac memorat etiam Crusius Annal. Suevicorum lib. 3. p. 3. c. 1. Rudolphum Imperatorem iussisse, ne amplius litteras contractuum Notarii latine scriberent, sed germanice, multos enim simpliciores plebis, antea latin scriptione deceptos fuisse.
Vicissim sciendum est, Rudolplrum primum Comitem Habspurgensem in Heluetis, et superioris Alsatiae Landgravium Imperium post Interregnum, cuius supra mentio facta est, maxime turbulentum invenisse, rebelles etiam Principes varios et Nobiles latrociniis assuetos perdomuisse, is quoque Ottocarum Bohemiae Regem Austriacis Provinciis, eo tempore masculo herede carentibus inhiantem, feliciter superavit.
DIgnitas Imperii Romani ex eo inprimis dependet, aestimarique debet, quod Imperium illud vim atque axioma quartae Monarchiae repraesentat.
Quamvis enim nonnulli Imperii Romani moderni hostes tradant, Imperium Romanum an adhuc sit, et ubinam sit, plane ignorari, ut loquitur Pet: Costasius ad L. 32. ff de Leg. qui utpote ex gallicana natione ortus, non potuit esse amicus Imperii Germanico-Romani, ut et Bodinus,
itidem Gallus in methodo Histor: cap. 2. anxie probare nititur, Imperium Romanum modernum minime esse quartam illam Monarchiam, immo quatuor illa vulgo dicta Imperia magna, seu quatuor Monarchias, cetera omnia Regna exuberantia minime esse statuen dum, pariter etiam Franc. Ionius in Comment: ad Dionel. cap. 4. Bestiam Daniclis non de Romanis, sed de Alexandri Magni posteris intelligendam, qui auctor Gallus et Caluinista, eius dem sectae atque nationis plures adhuc asseclas habet. Atramen exinde et quod Imperium Romanum non semper fuerit generis eius dem, nec semper exstiterit Romae, sed primum Constantinopolim, post ad Francos, tandem ad Germanos fuit translatum, quod in parte prima huius tractatus dictum fuit, minime concludi potest, Imperium nostrum hodiernum quartam Monarchiam esse, semper namque vis Imperii
Romani ab uno populo ad aliud transiit, tandemque ad Germanos pervenit, quorum ideo Reges recte dicuntur Romani Imperii, cum in Romanorum successerint iura, ut multis probat Alberic: Gentilis lib. 1. de iure belli, cap. 23. et Arumaeus discurs: academ: 2. qua de re et ego aliquid dixi in tract. de Iurisdict: Imper. Rom: quaest: 2. ac egregiam hac in quaestione operam praestitit D. Ferdin. Waizenegger. p. M. in disput. de Imperat: et Imperio cap. 6.
Hocce Imperium ad finem usque Mundi duraturum non tam Ethnici praedixerunt, et inter eos Virgil. lib. 1. Aeneid.
His ego nec Metas rerum, nec tempora pono, Imperium sine fine dedi, Sed et Christiani constanter id affirmrunt, sicque Tertullianus lib. ad scapulum, Christus ait, salvum totum vult Imperium Romanum, tamdiu
enim stabit, quamdiu saeculum stabit, rectaque Froiherus ad Pet: de Andlo: lib. 1. cap. 10 durabit inquit Mundus, quamdiu lingua latina durabit, neque auferetur sceptrum a Christiano Imperio, donec venturus sit acerrimus hostis fidei nostrae Antichristus, ait enim. Apostol. c. 2. ad Ephes. nisi venerit discessio primum, non revelabitur ille filius perditionis, hanc enim disc essi onem S. Methodius Martyr et Episcopus, in lib. quem edidit de consummatione saeculi, de fine et interitu Imperii Romani exponit. Omnes quippe gentes subtrahent sese paulatim in fine temporum ab oboedientia Imperii Romani, unde gl. ordinar: ad Danielis cap. 2. scribit, sicut a principio nihil fortius fuit Imperio Romano, sic in fine nihil debilius invenietur, nam quam diu ei ausculab unt gentes, Antichristus non veniet, esset tunc, si nimirum Romanum Imperium
duraret, et potens esset, qui resisteret Antichristo, et impediret ne ad eum fieret gentium concursus, idemque Apostol. S. Paul: qui arcana DEI manifest issi me novit, in Epist. 2. ad Thessalon: scribit, qui tenet, reneat donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus, quem Christus interficiet spiritu oris sui. Super quae verba gl: ordinar: notat, quod Apostol: in iis verbis, qui tenet, teneat, Romanum Imperium designat, quo destructo veniet Antichristus.
Phanatica contra plane opinio est eorum, qui vulgo Chiliastae vocantur, et in primitiva Ecclesia docuerunt, exspectandum esse adhuc post Romanum, aliud Imperium, pium, sanctum, et universale, illudque duraturum mille annos, unde Chiliastae, quasi millenarii dicuntur, hisque hodie adstipulantur occulti illi Roseae, cuius fratres Anabaptistae, et Wigeliani.
Procarpus item Castalio, et alii Caluiniani, assentiunt, censentque aliam adhuc Monarchiam, et nescio quod aureum saeculum esse, quos refutare non opus est, cum illa opinio, Chiliastarum, vel haeretica, aut saltem erronea semper suerit in Ecclesia reputata.
Quod autem Imperium modernum adhuc vetus Romanum iuris ratione sit, apparet quoque exinde, quia nostri Imperatores Romani. Imperii insignia Aquilam nempe adhuc usurpant: teste enim Vegetio in tract. de re milit: cap. 13. totius olim legionis signum Aquila fuit, quam Aquilifer praeferebat, huicque ideo bina capita opponuntur, quia duae sunt Aquilae, quarum una alteram obtegit alis expan sis: Ioan. Davel. in tract. de test. pag. 215. alii autem hancce rationem afferunt, cur Aquila Imperii vel duo capita habeat, vel duplex Aquila ibirepraesentetur, quia olim
Im perium in Orientale et Occidentale divisum fuit, Romani autem Aquilas ex Auruspicum disciplina, et ex eo pro signo sumpserunt, quia vetus fama fuit, Iovem egredientem ad bellum contra patrem Saturnum Aquilam primum vidisse, eiusque auspicio vicisse, unde Iovi sacra reputatur. Natalis Comes lib. 1. Mytholog.
Aquila etiam numquam fulmine tangi creditur, ut refert Plin. lib. 10. histor. matur. cap. 3. quem eum dem in sensum Pet. de Andlo lib. 2. cap. 14. scribit, Imperii nobilissimum armorum insigne Aquilam semper fuisse, eaque de causa a Romanis antiquitus in vexillis usurpatam. Valerius vero Maximus lib. 1 scribit, quod Remo et romulo in sacro Auentino monte, observantes auspicia, Aquilam conspexerint, quae cum sit omnium avium Regina, augurium prosperrimi Imperii signum esse
voluerunt. Quod autem illa Aquila pingitur coronata, id designat praeem inentiam eo maiorem, quam in mundo habet Caesarea sublimitas. Hocque etiam sacri Prophetae notarunt, Ezechiel enim Propheta loquens de Nabuchod Orientis Monarcha, eum Aquilae comparat, cum inquit, Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis venit ad Libanum, et tulit medullam Cedri. Pluribus autem Pet. Valerius in Hieroglyphicis lib. 19. de Aquilae praerogativa agit, dem onstratque, quod Iovi gestet tela, quod multis Imperium et regnum praemon straverit, quod sit volucrum Regina, quod eius conspectus indicet felicitatem, quod Aquilam sibisacrarint, et usurparint, etiam Persae diu ante Romanos.
Veruntamen cum Imperium Romanum modernum, vere quartam esse Monarchiam, eiusque iura
obtinere dico, hoc non ita est intelligendum, quasi Imperator sit Dominus mundi universi, aut quod ille in totomundo, omnibusque eius partibus, vel saltem ratione illarum Provinciarum, quae Romanis olim paruerunt, ratione Imperii et iurisdictionis fundatam habeat intentionem, ita ut alii Reges, et Res pub: liberae, quamvis de facto Imperatorem non pro Domino et Principe superiore recognoscant, de iure tamen id facere deberent, prout hoc multi tam Itali, quam Germani assertant. Inprimis Doct. Martha in, tract. de iurisdict. p. 1. cap. 20. 1. et 26. Modicius in . lex dubit. ult. Pet. de Andlo lib. 2. cap. 8. Tob. Paurmeister de iurisdict. lib. 2. cap. 1. num. 21. et seqq. imo nonnulli, eam ante Christum natum illarum quoque quatuor universalium Monar.. chiarum certa confinxerunt iura, postulationem nempe aquae et terrae,
quam apud Herodot. lib. 7. Persarum Impp. sibi sumpsisse proditum invenimus. Inprimis autem cas Provincias, quae num quam in potestatem Romanorum pervenerunt, ipso iure ad Romanos pertinuisse, dictu absurdum videtur: iuris enim gentium est, ut gentes sint discretae, et ita plura exsistant regna, L. 5. ff. de I. et I. et ut unum, universaleque Imperium sit in mundo, iuri naturae repugnat, Grues enim, apes etc. ducem sibi unum semper eligunt, non plures, haud vero ex toto orbe conflu unt Grues aut apes, ut regem eligant unum, naturque impossibile est, ut Imperium nimis magnum bene administretur.
At, qui dissentiunt, adferunt legem, deprecatio, ff. ad L. Rhod. de tract. ubi rescribitur, quod Imperator sit dominus mundi, Lex vero maris, verum hoc intelligendum est, de orbe Romano, non de mundo universo, L. in orbe, ff. de statu hom in
L. 2. in princ. C. de iuram: calumn. sumitur ergo in dict. L deprecatio, vocabulum mundi synech dochice, nempe pro parte orbis, nam alioquin non opponeretur mari: intelligendum est ergo rescriptum illud Imperatoris ita, quod velit esse dominus Mundi, seu orbis Romani in terris: mare autem cum nullius sit in bonis, et omnibus commune, non habere dominum, nec vis aliud, nisi omnium gentium commune, quae gentes tacito et longaevo usu in Leges Rhodias consenserunt, et secundum eas controversias maritimas decidere solent.
Sed nec ea gentes, quae Romanis olim paruerunt, nucn vero singulares habent Reges, Imperio Romano, qui se subie ctos esse plane negant, adhuc ideo Imperatorem romanum de iure pro domino ac superiori recognoscere tenentur, DEUS enim pro tua providentia singulari, de gente
in gentem regna transfert, et non admodum rarenter, contra regulas iuris humani, unde contra naturam est, si disputetur ex aequita te iuris privati, anne hic, vel alius Princeps, hoc, vel illud regnum possideat iure ut dixi in tractat. de appellat. cap. 2. num. 8.
Arma Romana haud semper iusta fuerunt, quam vis id Alber. Gent. in tract. de armis Rom. pervincere conetur, nec ideo aegreferre debent iidem, quod vel gentes a Romanis devictae libertatem recuperarant, vel aliae etiam gentes liberae, ut fecerunt Franci, Gothi etc. ademerint Imperio Romano, Provincias itidem iure belli, cum quippe naturale sit, aliquid eo iure dissolui, quo colligatum fuit, et ita ferat conditio rerum humanarum, ut in eodem statu non sint semper, sed perpetuae commutationi obnoxia exsistant, et nunc crescant, nunc decrelcant, nunc stent,
nunc cadant, inprimis autem eae nationes, quae ab im~emoriali tempore sibi libertatem adversus Imperium Romanum asseruerunt, tunc eam iure optimo maximo possidere videntur, quamvis enim contra rem publicam et iuspublicum nulla praescriptio locum habere dicatur, per L. 6. C. de praescript. 30. annor. etc. 12. ext. de praescript. id tamen locum non tuetur, in rei publicae conver sione, et ubi quis se pro exempto omni ex parte gerit, ut dixi in tract. de appel. c. 2. n. 16 Ve tustae quo que causae ad bellum adferuntur non recte, quod etiam auctoritate SS. Scripturae probat Alber. Gentilis lib. 1. de iure belli. c. 22.
Licet autem Imperator Romanus mundi dominus, et respectu aliorum Princeps superior non exsistat, ratione tamen maioritatis omnes alios praecedit, idque non solum iudicio orbis Christiani, sed ipsius etiam
Turcici Imperatoris, cum enim David Ungnadius, Caesaris ad portam Ottomannicam Orator, Constantinopoli discessurus, et Soldano valedicturus, Legatum Persicum primum, suoque Domino, scilicet Imperatori debitum occupasse locum cerneret, insalutato Soldano discedere satagebat. Bassa ergo Viceremes, e re animadvers, Persam licet Machometanum inferiori loco sedere iussit, ut refert Leonclavius in supplemento annal. Ottomannicarum rerum.
Quod idem contigit. 28. May anno 1582. quando Machometes. 3. inaudita saeculi nostri celebritate circum cidebatur, ut dicto loco Leonclau: testatur; Et turpi adeoque lapsu corruit Bodin. qui lib. 1. de Republ. c. 9. Turcam, Francorum Reges, ipsi etiam Imperatori Romano anteferre, et Principes omnium Christianorum maximos vocare scribit; nam certe aliquando Galliae Regis
Legatus de sessione controversiam novit, apud portam Ottoman~icam Im peratoris Romani Legato, et hoc propterea factum fuit, quod illum non. pro Imperatoris, sed solum pro Regis Ungariae Legato agnoscere, eoque nomine loci praerogativa gaudere volebat, ut constat tract. Hebereti, quem seruitutem Aegyptiacam inseripsit.
Ac probat etiam Anton. Guetta cons. 1. et multos in eumdem sensum allegat Goldast: in seniore suo lib. 1. cap. 6. quod etiam Rex Romanorum vivente Imperatore, Galliae, aliosque Regespraec edat, tam quam Imperatoris Vicarius, et perpetuus eius Legatus, et quia honor qui Domino debetur, idem debeatur illi, qui Dominum repraesentat, can. fin. dist. 93. et praerogativa quae est in principali, eadem esse debeat in suo locum tenente. Guett. dict. loc. n. 6.
Sucurrit hc alia quaestio, num
Imperium romanum, sit sub, vel a Papa, sane in clement: de iureiurando, habetur, Papam nominare, denuntiare, et declarare Regem Romanum, et in cap. venerabilem, ext. de elect. rescriptum invenimus quod ius et auctoritas examinandi personam electam in regem, et promovendam ad Imperium, ad Pontificem spectet, quodque iurisdictio Caesari electo, subsequente papali coronatione demum tribuatur, pluribus defendit Oldradus cons. 90. vol. 2. et Lancellot. in templo omnium iudic. lib. 1. cap. 1. . 1. 9. 4. Et hinc ipse Imperator fideltate iurare Pontifici debet, c. Tibi Domino, dist. 63. hinc que est, quod Canonistae communiter. dicunt, Papam transferre Imperium Romanum de gente in gentem, S. Thomas lib. 3. de regim. Princip. c. 8. Doct: Martha de iurisdict. p. 1. c. 5. et eod in tract. S. Thom. e. 19. prodit, Imperium tantum in
Germanis duraturum, quantum expediens iudicaverit Ecclesia Romana.
Ac itidem in antiquis inftrumentis Impp. a Pontifice non confirmati atque coronati, minime se Imperatores, sed tantum Germaniae nominant reges, Imperialis etiam administrationis annos num erare demum in cipiunt a tem pore Pontificiae coronationis, imo ab Historicis, ipsisque Imperat oribus in num erum Imperarorum haud referuntur ii, qui a Pontificibus coronati non fuerunt.
Verum Imperatores Romani Canonistis hac in parte plerumque contradixerunt, ut apparet ex opere Magn. Hervvardi, quod contra Bzovium pro Ludovico quarto conscripsit, fol. 121. et multis seqq. aitque guetta Catholicus I. C. et Archiducalis Consiliarus, dict. cons. 1. num. 16. com munem esse fcribentium opinionem, quod Rex Roman. ante
Coronationem Pontisic is possit omnia, quae post coronationem.
Ac quque Carolus quintus ultimus fuit, quem Pontifex Maximus unxit et coronavit, ita ut non vanum hucusque augurium eorum fuisse appareat, qui cum in coronatione Caroli Quinti Imperatoris Bononiae a Pontifice celebrata, pons ingens, super quem ingrediebatur, corrueret, rem in omen vertentes ex confracto ponte, nullum deinceps alium Imperatorem coronandum iri, ausi fuerint vaticinari: ut refert Arumaeus ad auream Bullam, discurs. 2. thes. 20.
Post Caro lum quintum Ferdinandus Primus cum se Imperatorem nominasset, licet non fuisset coronatus, a Pontifice acerbe reprehensus fuit, is autem satis acerbe defenditur a Seldio, tum Imperii Vice cancellario, in quodam Germanice edito scripto: sed refert Thuanus in Histor: su,
quod tandem se submiserit Ferdinandus sedi Romanae, ac etiam Imperatores moderni, qui a Pontifice uncti et coronati non fuerunt, nominant se tantummodo, ferwhlte Rmische Kenser. Ego quidem litem hanc maximi momenti meam non facio, puto tamen electum Romanorum Imperatorem invito Pontifice, et, et ubi Pontifex causas contradicendi haberet, puta si haereticus nominaretur, Germanice quidem Regem vocari forsan posse, sed praeeminentiane Imperialem, quae inprimis consistit in Ecclesiae Romanae advocatia, ac si quae sunt similia, de iure non habiturum.
Sed ut reliqua quae ad Imperii Romani realem Maiestatem spectant. enarrem, et hoc imprimis est indagandum, an Romanum Imperium. modernum Monarchicum, Aristocraticum, aut vero status mixtus exsistat, seu an Imperatorum potestas
per Capitulationem ut vocant, ita restringatur, ut monarchicum Imperium censeri haud queat, eo quod novus Imperator Capitulationem illam iuramento confirmare tenetur, sicque eo iure, et ea conditione Imperium acquirit. Capitulatio autem illa liberam et absolutam potestatem multis modis restringere videtur. Unde et Bodinus parum aequus, tamen rerum germanicarum censor, meram Aristrocratiam in Republica nostra esse contendit, et Imperatorem Venetorum Duci parem, im o inferiorem agnoscit, eumque plene subditum statibus esse contendit, lib. 2. cap. 6. Huicque sententiae plane compar est illa, qu nonnulli censent, haud ex scripto Romano iure, sed ex moribus et legibus Germanorum de potestate Imperatoris ratio cinandum esse, quae opinio inprimis proponitur in illo f???oso scri???to, quo vicecancellatius
Wrttenbergicus rebellionem Dona wertensium defendere nisus fuit, aiuntque illius opinationis assertores in ipsa electione sine ulla restrictione Principibus olim Romanis per legem Regiam omnem fuisse datam potestatem, L. 1. ff. de constit. Princip, adeo ut quaecunque ex usu Rei publicae, Maiestateque rerum divinarum, humanarum, publicarum, priuatarumque esse censeret, ei agere, facere, ius, potestasque esset, quemadmodum verba legis Regiae, cuius fragmentum adhuc Romae areum exstat, diserte habent.
Pergunt ergo Imperatoriae Maiestatis adversarii et dicunt absolutam hanc potestatem, non penes solum hodie residere Imperatorem, nec in eum ordines sive status, omnem suam potestatem transferre priuative, ut olim fecit populus Romanus, nec liberum exercitium iurium Maiestatis Imperatori committere, sed omnia
sua privilegia, cunctas veteres et fundamentales leges, aliaque multa sibi reservare, et ita potestatem novi Romano-Germanici Imperatoris conditionibus et reit rictionibus quam plurimis varie limitari. Unde dum nonnulli mitius de Imperatore censentes, autumare solent, Imperium Romanum minime vero Monarchicum, sed mixtum nunc esse statum, iura Maiestatis inter Imperatorem et status Imperii communicata esse.
Verum magis est, ut dicamus Imperium Romanum vere Monarchicum esse, quod et placet Arumaeo, in iure publico vol. 1. discurs. 1. et 2. Rencking de Regim. saecul. lib. 1. class. 2. cap. 2. Nam sane Imperatori soli tribuitur Maiestas, eoque titulo nullus in Imperio Germanico honoratur, nec ipsi etiam status collective.
Is eligitur in Regem Romanorum, simul et Germanorum, ideoque
si non de iure civili Romano, ad minimum tamen ex iure gentium communi, fundatam intentionem habet, ratione omnium iurium Regiorum, quae Regibus ex more omnium populorum competere solent, quique contrarium dicunt, et in una velaltera parte Imperateris potestatem restrictam contendant, tamquam versantes interminis exceptionis, id sussicienter probare debent, et illud quod probant strictissime est intelligendum, cum regulam firmet exceptio in casibus non exceptis.
E contra Princeps in Aristocratico statu, quem ad modum est Dux Venetus et Genuensis, semper contra se habet praesumptionem, nec potest plus, nisi quod ipsi speciatim est concessum, cum quippe maneat Senatui subiectus, nec ullum ius habeat Maiestatis, consequenter ergo, si rem accurate perpendamus, omnia illa quae Imperatori praescribuntur in
capitulatione vel alibi, haud proprie pertinent ad ius Imperii, sed ut nonnulli loquuntur, spectant ad Imperii administrationem, seu ut Politici loquuntur, pertinent ad ordinariam administrationem, non ad extraordinariam potestatem, se cundum quam utpote Imperator agere potest, quae necessitas requirit, licet legibus ordinariis quoad litteram contrarium videatur, et sic nostra memoria Ferdinandus Secundus Fridericum Palatinum Heidelbergensem notorie rebellem Banno notavit, Electoriamque potestatem una cum imperii feudis in alium transtulit, minime observato sollicito illo processu, quem, adversarii similibus in casibus, in, capitulatione et Imperii processibus praescriptum esse contendunt, quia nempe pro statu rerum tum praesentium aliter fieri nequivit, quem admodum et antea, eodem fere modo, Imperator Carolus quintus
Fridericum Saxoniae Electorem removit, Mauritio, eiusque fratre Augusto substituto, a quo Moderni etiam Saxoniae Electores descendunt, et nuper quoque Pragae inter Imperatorem et Saxoniae Electorem facta Pax ex absoluta potestate ab Imperatore inita fuit: ac certe ita summa necessitas exigebat, alias bellum perpetuum habuissemus, nec enim status Imperii, quorum plerique in arm is sibi invicem et etiam Imperatori oppositi erant, convocari potuerunt, quod alias vigore Capitulationis fieri debuisset.
Ac si status Imperii simul congregati solum modo omnem haberent Maiestatem, sequeretur illo tempore, quo Comitia non celebrantur, nullibi Maiestatem et Imperium sine capite seu a)ke/falon esse, quod est absurdum, imo in ipsis Comitiis, cum paria sunt vota, aut cum status inter se convenire non possunt, si
Imperater tori licitum non esset dare resolutionem et su auctoritate decidere litem, tunc Res publ. Romana pura Anarchia seu confusio esset, nec Rei publicae mereretur nomen; et sic videmus cum in tractatione pacis religiosae ratione, de Geistlichen Vor, behalts status inter se convenire non potuissent, litem hanc Imperatoris decisioni submissam fuisse, quod et aliis in casibus factum invenimus.
Pertinet insuper ad Maiestatem realem, quod amplissimus huius Maiestatis splendor haud ex Maiorum, throno procedit, nec sanguinis privilegio, sed liberrimo eligentium iudicio confertur, idque hanc ob causam, ut Imperator imperio se magis obligatum agnoscat, nec Regni ordines, ac quidquid infra fortunam suam est, minime contemnat, et sic Imperator sibi Regem Romanum adiungere, huc successorem certum substituere, propria auctoritate
nequit, et hoc ad solos Electores spectat, cumque id ausus esset Carolus Quintus nominando fratrem Ferdinandum Regem Romanorum. illud inter causas belli Scmalcaldici relatum quoque fuit, ut ex Friderico Hortledero in tract de putativa iustitia belli German. apparet.
POtestas Imperatoris cum electus est, in omnes Imperii subditos fundatam parit intentionem, ut scilicet illis praecipere, subditi Imperii Imperatori obedire teneantur, verumtamen horum Subditorum non eadem vel parilis conditio esse videtur, nonnulli quippe Maiestatem Imperatoris communiter
solummodo observant, quemadmodum Principes et Civitates Italiae, Lotharingiae item, atque Burgundiae Ducatus, alii vinculo arctiori Imperatori sunt obstricti, ut sunt ceteri Imperii status, qui in comitiis convenire coguntur, quique Ligii Vasalli Imperatoris atque Imperii reputantur, et in omnibus Caesareae subsunt Maiestati.
Et administratio illius potestatis consi stit cum in Imperialis iuris dictionis exercitio, tum in regalium eminentia, iurisdicitonem quod attinet, de causis omnibus pronuntiare solet Imperatoria Maiestas, exceptis Ecclesiasticis, et spiritualibus, ac spiriritualitati ut vocant, connexis, a quibus politica potestas est aliena; Verumtamen sciendum Imperatorem universalem Ecclesiae Catholicae seu Romanae advocatum et defensorem esse, eoque nomine Pontifici iuramentum praestare, advocatia autem
haecce omni superioritate et iurisdictione, quae ab Imperatoribus in Ecclesiam Romanam exerceri possit, plane caret. Etenim politica potestas, nullo modo Ecclesiasticae Hierarchiae leges dat, sed potius accipit eas leges, quas Canones vulgo vocamus, quibus subinde etiam rigor et impietas iuris civilis temperatur, ut in materia praescriptionis, usurarum et similium fieri solet.
Quamvis autem Imperatores Romano-Germanici vetusti, confirmationem Electorum, Pontificum, imo ipsam Electionem aut praesentationem Pontificiam, ut et Episcoporum sacrilego ut videtur conatu, sibi arrogarint, quod inprimis fecit Henricus Quartus et Fridericus Secundus lis tamen illa, quae, ut supra alicubi dixi, orbem Christianum diu afflixit, sopita tandem fuit, per Concordata Germaniae, quibus inter fridericum Tertium Imperatorem, et Nicolaum
Quintum Pontificem Maximum convenit, ut Electio Episcoporum penes Collegia Canonicorum remaneret absolute, confirmatio ad Pontificem spectatet, investitura vero feudalis, quo ad regalia saecularia, et bona ab Imperio dependentia Imperatori competeret.
Porro vigore advocatiae modo dictae competit etiam Imperatori in Monasteriis Germaniae, inspectio aeconomiae, quam vulgo Kasten Vogten vocant: Voat enim est Praefectus, et verbum Kasten sive horreum, tropice sumitur pro reditibus, competit etiam Imperatori in Monasteriis, eorum que pagis administratio civilis et criminalis iurisdictionis, a qua olim Ecclesiasticae personae abhorrebant. Competit item Imperatori in bona Ecclesiastica territorii iuris dictio, eo quod in fundo Imperii romani sint sita, hancque advocatiam statibus Imperii primoribus, una cum
Territorio, eiusque Superioritate, feudi nomine concedere solent Imperatores Hincque in Austria, Bavaria etc. locis, ubi Nobiles Landsassii sunt, da die Landsesseren hersommen ist/ Principes plenariam advocatiam Monasteriorum habent, ac Praelati inter status Provinciales recensentur, in ceteris vero locis, ut inprim is in Suevia, et Franconia vhi maior libertas viger, et Praelati im???ediate Imperio subsunt, ibi ius advocatiae, vel fundatores ex reservatione habent, vel advocatiam Impp. aliis statibus diversis tamen conditionibus nunc in perpetuum, nunc ad tempus, nunc pleno, nunc minus pleno iure concesserunt: ut apparet ex Monasteriis Kaisershemensis, ut et Monasteriorum Wirttenbergicorum, publice prostantibus documentis.
Sed ut Ecclesiam Catholicam, ut iam modo dixi, summopere olim turbauti lis illa Pontificum et
Imperatorum, ita e exstincta, ac per concordata Germaniae sopita, Diabolus tamquam perperuus Ecclesiae hostis et persecutor, statim alia semina dissen sionum spargere coepit, haeresesque varias excitavit, quatum asseclae occulto DEI iudicio ad tantam potentiam perverierunt, ut Imperatori Catholicisque Imperii statibus leges imponere fuerint ausi, hincque novae lites, et infinitae exinde pullulantes quaestiones sunt exortae, varieque disputari coeptum fuit, quid Imperator in causis Religionaem: concernentibus possit.
Sciendum autem set, Imperatoriam potestatem quoad causas Religionis, inclusam esse cancellis paciae Religiosae, cuius contra constitutionem nec ex potestatis plenitudine sancire vel decernere nil quidquam potest, ut pote cuius firmitatem et robur, reciproca statuum obligatio omnino efficiti invio labile, . unnd
damit solcher Frid / vers so salle die Kanserliche Majestt / wie auch Churfrsten in den Reichsabschiden de anno 55.
Ex quibus apparet constitutionem illam contractus obtinere firmitarem, ex eaque universis et singulis contrahenribus ius quae situm, ut vocant ortum esse, per tradita Petri Gregorii Tholosani lib. 7. de Republ. cap. ult. n. 26. et seqq.
Quaeritur autem hc imprimis, an si inter status, de negotio quodam oriatur lis, quae ex illa constitutione decidi debeat, utrum ea ab ipso Imperatore, eiusque aulico consilio, dem Kanserlichen Reichs Hoffraht per mandatum, vel sententiam definiri possit, annc vero ad Cameram Imperialem necessario debeat remitti. Et quidem Protestantes ex speciosis rationibus contendunt lites hasce ad Cameram pertinere, easque rationes plerasque recensui, in
tractatud. de iurisdict. Imperii Romani quaest. 11. sed tamen et illas rationes ex Politicis et IConsultis prote stantibus primarii operose refutarunt, Imperatorisque et aulici Iudicii potestatem asseruerunt, Pet. Heigius nempe p. 1. q. 9. Paurmeister de Iurisdict. Imperii lib. 2. c. 1. Arum. de iure publ. tom. 1. disc. 10. et tom. 4. disc. 29.
Sed certe illa Protestantium praetensio merus praetextus est, et effugium subdolum, quando enim in aula Caesarea, aut in ipsis Comitiis Catholicorum querelae contra Protestatnium invasiones proponebantur, illi excepterunt hisce litibus Cameram Imperialem iudicem esse destinatam, nec esse quod status Imperii, ipseque Imperator ac eius aula se intromittat, cum vero famosae illae quevatuor causae, vulgo die fr Klostersachen indigitatae ad Cameram deferebantur, et Protestantes
sententiam contra se reportassent, illi revisionem petierunt, at porro cum iudicium revisorium esset instituendum, ipsique consiliarii Palatini, qui una cum aliis revisorii Iudices esse debebant, fateri cogerentur, stantibus Imperii legibus, cameralem sententiam reformari non posse, Protestantes detractarunt iuris processum ex hocque omnes causaerevisoriae, hactenus in suspenso manserunt, magno cum scandalo, et iustitiae publico detrimento, dum nempe dicti Protestantes praetenderunt, talibus de causis quae scilicet restitutionem Monasteriorum Profanatorum concernebant, per modum compositionis esse tractandum, novamque pacificationem ineundam esse. Ac cum, Catholici hoc merito detrectarent, Protestantes e contra bello iniuste occupara tueri voluerunt, indeque unionis foedus initium sumpsit, ut, ex Archivo Unionis apparet, ex quo
porro tristia illa bella, necdum finica, orta fure.
Porro autem quamvis Imperator mutare pacem Religiosam non possit, nec ei aliquid derogare queat, interim tamen Imperatori minime denegatum esse debat, auctoritate qua fungitur impedire, Catholicisque implorantibus succurrere, si ex adverso notorie aliquid contra pacem Religiosam status protestantes moliantur, eaque ratione edictum illud Caesareum imponens restitutionem bonorum Ecclesiasticorum, Iuri et aequabili iustitiae administrationi conforme omnino fuit.
Circa iustitiae autem administrationem quaeri insuper solet, an Imperator in causis feudi regalia concernentibus ordinarius Iudex exsistat. et quidem si de Ducatibus, Comitatibus, et similibus Imperii feudis alterutri parti finaliter adiudicandis agitur, Caesar non vero Camera
Iudex est, ut apparet ex ordinat: Camer. p. 2. tit. 7 quod et conforme est iuri feudorum tit. 34. in princip. lib. 2. feudor. Rencking lib. 1. class. 4. c. 19. Cum vero possessorium solum intentatur, petitorio illibato Cameram iudicem posse esse aiunt, aut etiam aulam Imperialem, ibique praeventioni esse locum, And. Knichen de iure Territorii c. ult. n. 20. et seq. et hanc Imperatoris potestatem eo usque porrigunt DD. ut Parium Curiae, et Principum Imperii accessio non necessaria videatur. Pet. Heigius q. 9. n. 43. p. 1. Arumae. de Iur. publ. tom. 1. disc. 11. et tom. 4. disc. 30. ac seq. Ampliatur haec conclusio, ut locum habeat, quamvis cum ipso Imperatore Vasallo lis intercedat, aut quando quaeritur, an ea feuda Fisco Imperatorio sint applicanda, c. 1. . penult. de prohib. feud. alienat. per Frid. lib. 2. Feud. eo quod summus Princeps in propria quoque iudicare
possit causa L. 3. ff. de his, quae in test. del. Martha de iurisdict. part. 2. cap. 35. n. 10. hasque lites vicari oper dirimendas aulico plerumque consilio demandare, Rosenthal notat in tract. de feud: cap. 12. conclus. 3. n. 6.
Sed Principes Protestantes nonnulli, etiam hoc casu Imperatori controversiam movent, quod impriprimis nostra memoria factum fuit, in negotio Iuliacensi, cum illum Ducatum Saxoniae Elector sibi arrogaret, eoque nomine actionem instituisset in Caesarea aula, tunc enim Brandeburg. Elctor, et Neoburgens. Palatinus regesserunt, more Imperii esse comprobatum, et sublimitatem Principum etiam mereri, ut Imperator Pares Curiae, hoc est, alios status parilis dignitatis cum litigantibus sibi associare teneatur, iusque illud vocahulo, das Frstenrechs / vocabant, qua de re multa etiam dixi in
tractat. de iurisdict. Imperii q. 14.
Verum haec omnia nulla lege vel consuetudine certa atque firmata, et quod Romano-Germanici Imperatores olim Principes ad diiudicationem eiusmodi causarum assum pserunt, id per accident factum fuit, quondam enim Imperatores non, certos Consiliarios habuerunt, sed ex una Provineia in aliam proficiscentes, Magnates illius Provinciae semper aulam sequebantur, et tuuc cum lis ad Imperatorem deferebatur, ex Comitatu et Sequela talium Magnatum quicunque placuerant Episcopos nempe Principes, Comites, Barones, Equites, Nobiles convocabant, eorumque sententias audiebant, et tunc pro lubitu nullo modo maioribus votis astricti sententiam ferebant, ut ex Chronico Spirensi Lemanni non uno loco apparet, et talis ideo processus consideratis hisce circumstantiis in consequentiam trahi non debet.
Porro autem ut in causis Religiosis, feudisque Maioribus, ita et in, omnibus aliis Imperator eiusque aula, Camera praeterit adiri, imo etiam appellationes ad Imperatorem., deferri possunt. ut hoc in tom. 6. Symphor. q 2. in append. probatur, non enim Imperator in Cameram, priuative sed cumulative transtulit suam potestatem, nec sibi manus ligavit, seque Camerae quasi captivum fecit, aut eius tutelae se commisit, sed potius iudieium tale proposuit, quod adire quilibet posset si in remotioribus locis aula Caesaris versatur.
Ac certe si lites et Appellationes necessario ad Cameram essent referendae, tunc hodie Imperium Romanum Iustitiae administratione careret, et ita Rei publicae nomen plane non mereretur, cuius quippe finis primarius est tranquillitas inter subditos, quae sine iustitiae administratione prompta procutari omnino
nequit. Taceo ergo nunc Camerae Imperialis diuturnos, imo Immorcales procei Tus, Taceo exsecutionis defectum, et imbecillitatem Cameralium sententiarum, solumque hoc dico, quod Revisiones Cameralium sententiarum exsecutionem suspendunt, Revisiones autem multis iam annis non expediri solent nec adhuc spes refulget, illas exitum aliquando habituras.
Nunc ergo de Iudiciis Imperialialiquid subiungam, per quae nempe Imperator Iurisdictionem sibi competentem exercet, inter ea autem iudicia primum occurrit iam saepe dictum aulicum iudicium quod fundamentum habet in act. 39. et seq. Caesareae Capitulationis, verba itase habent. Da seyn Maiestr dero gehaimb. und da Reichs Hoffraht mit Frsten/Graven/Herm vom Adel und andern ehrlichen Personen nit allein au Ihrer Maiestr/sondern auch
mehrern thails deren so im Reich Teutscher Ration / vnd andern Orthen erzogen vnd gebore / darinnen begret / der Reichs Sachen wol erfahren / gutes Ramens vnd Herkommens seyn / also bestellen wolle / damit Menniglichem schlunige vnpartheische Iustitia administr terr werden mchte.
Imperatores autem olim Romano-Germanici, quamuie ius dicendi pote statem statibus concesserint, perpetuo et successorio iure, sed tamen sibi reservarunt rerum graviorum. ipsoque status concernentium causarum decisionem, ac quoque provocationem supremam, haeque lites in praesentia ipsius Imperatoris disceptabantur, sed plane summarie, ac etiam Imperator, ut iam modo dixi, pro lubitu sibi in Consilium, locoque Assessorum assumebat quosdam ex iis, qui aulam sequebantur, ipsiusque in Comitatu erant, Leheman in. Chronico Spirensi lib. 5. cap. 4. et c.
17. Aliquilautem Imperatores aulicum quoque Iudicem habebant, einen Hoffrichter / qui appellationes Minorum Gentium diiudicabat, ut apparet ex Constitut. Rudolphi Primi apud Lehemann dict. lib. 5 cap. 108. Hocque est fundamentum et ortgo Aulici Iudicii, de Reichs Hoff-Rhats, successit enim. Imperator in ius suorum Ante cessorum, et ita causas quascunque diiudicare potest, quas olim Imperatores, neque per. constitutionem, seu erectionem Camerae ullo vetustissimo et Imperatorio officio arctissime annexo iure. semet priuavit, ut infra etiam latius dicam.
Ad hoc autem Aulicum Iudicium praecipue, et numquam ad Cameram Im perialem pertinent Italicae causae, quae puta eos Principes, ac status Italiae concernunt, si qui adhuc Imperatoris iurisdictionem agnoscunt, Paurmeister lib. 2 de iurisdict. c. 5. n.
16. Arumae. ad auteam Bullam dise. 3. thes. 32. ut apparet et ex Consiliis, quae in causa Vinariensi a Menoch. edita fuerunt.
Proximum ab aulico Iudicio est Camera Imperialis, sumitur autem, Camerae vox, quandoque pro conclavi, ubi ius reddi solet, ubi est causarum officina, et veluti quoddam, iuris asylum, unde et Consistorium Romanum Camera etiam vocari solet. At camerale iudicium olim. in Imperio Romano ambulatorium erat, Imperatorisque aulam sequebatur, ac nec etiam tum cum primo Francofurti ad Moenum singulate. Camerae iudicium ab aula separatum institutum, ibique anno 1495. 3. Novembr. prima iudicialis audientis celebrata fuit, teste Guil. lib. 2. de Pacepubl. c. 1. n. 28. statarium erat, nec uno in loco semper permanere debebat, at tandem consultius visum fuit, illud Spirae, ita ut inde
transferri non possit, nisi ad tempus, propter bellicos tumultus, aut ob contagii luem. Causa huius separationis, quod nempe Camera Imperialis ab aula Imperii seriuncta fuit. haec exstitit, eo quod in Regnis ac Provinciis suis patrimonialibus longe ab Imperii centro remotis domicilium constitueret Maximilianus Primus. Is enim saepe in Italia, non raro in Belgio, nunc in Heluetiis, bellum gerebat, ut ergo interim adversus vim et iniustitam praesidium semper praesto esset, placuit Imperii certum quoddam Dicasterium, quod ratione causarum iudicialium concurrentem cum Imperatore potestatem haberet, consentientibus Ordinibus erigere, ut refert pluribus Wilh:L Roding: in Pandect. CAmer. Im perial. lib. 1. tit 2. Interim tamen, et per hocce sub sidiarium quasi medium nihil plane Imperatori de Ordinaria sua iudicandi potestate, si
quis eius aulam sacceder velit, rest decerpt um., sedcumul ative, quod aiunt, et mullo modo priuative Cameiae iurisdictio con cessa: fuit.
Accquamuisivideatur lurisdictionem Cameraederivari non solum ab Imperatore, sed et fimul ab omnibus statibus illud tam en commentum. Paurmeister operose refutat lib 2. de lurisdict. c 6 in. 641. simulque probat, aulam et Cameram collateralia Iudicia enister enco per Camerae erectionema ulico Iudicio quidquam adempratm esse, pariter ut: erectio Rottwilen sis Dirasterii ante Camerae introductionem iminime impediebat, quo minus causae ad Rottwilense, Dic asternim pertinentes, apud ipsum Caefarem proponerentr; nec sequitur: Status Im petiiiad Camerae crectionem consensum suum adhibuerunt, ergo lurisdictio abiisdem derivantur, fiori aenim potest, ut stetus Impeni, an etiam status Proun
ci???les cum leges sunt ferendae, cum collecta imponenda, cum bellum est indicendum simul cooperantur, ergo illa Regalia et Iura Maiestatis principibus et statibus sunt communia? Nam aliud est principaliter aliquid agere, suoque iure, aliud consensum adhibere.
Quamuisautem Camera Imperialis habeat cumulative Iurisdictionem, id est una cum Imperatore, eiusque aulico Iudicio, tamen si lis semel in Camera introducta fuit, eam exinde avocare, et ad se trahere Imperator vix posse videtur, quamvis enim contrariam sententiaem Berlich: in decision: suis, decis: 1. defendat, eadem tamen a Lymnaeo de Iure publ. lib. 9. c. 2. n. 26. et sequent. operose refutatur; et quamvis argumenta Berlichii pro avocatione admodum speciosa videntur, semper tamen praeventio obstare, exceptionemque litis pendentiae
contra avocationem militare videtur, quod Ius ordinarium Imperator., nisi ex causa status, et propter maximam rationem aliud necessarium. videatur, mutare nonpotest, quod et praxis observat.
Porro autem Camera non delegatam sed ordinariam omnino Iurisdictionem habet, idque communissima Dd. sententia est, ut d. loc. n. 56. et seq. tradit Lymnaeus, et quia ordinaria illa Iurisdictio est, nee ideo per mortem Caesaris exspirat, sed mandata et alia rescripta sub nomine et praescriptione Vicariorum Imperii expediri solent: habetque Camera. fundatam Iurisdictionem ratione. praecipue appellationum, a Iudiciis mediatis statuum rite interpositarum.
Notandum tamen est, status quosdam esse privilegatos in totum, ut. sunt Bavariae, Saxoniae, et Brandenburgensis Elector, Archidux item.
Austriae, Burgundiae, quoque ac Lotharingiae Duces, alii status solummodo quoad certam summam sunt. privilegiati, ut scilicet ab iis nequeat appellari nisi lis sum~am illam exrcedat, qua de re videri potest, tom. ult. Symphor: ubi varia privilegia. quoad appellationem integre repraesentantur.
In eausa porro simplicis quaerelae, ubi lis in prima instantia versatur,, fundata est Camerae Iurisdictio, quando supplicatur, ut vocant, auff die 4. Fhl / in causis scilicet religios: pacis, pacis item publicae, pignoraetionis, ac super litigiosae possessione, de quibus videri potest Pet. Frider: Mindan. lib. 1. et porro mandata sine clausula Imperiali possunt in causis, ubi a praecepto incipi potest, de quibus vid. d. Mindan lib. 2. et Philipp. Dennagl libro singularide processib. decernend. et quidem mandata illa ideo sine clausula vocantur,
quia contra ea non datur exceptio, visi sub-vel obreptionis, id est si non fuerit falso narratum, sed factum in rei veritate ita se habet, ut in precibus relatum fuit.
Camerae porro Iudicium, cum, Caesaream Maiestatem repraesentet, ab eo veterior appellatio non datur, sed solummodo reu sio, de qua singularem tractatum edidit Ludovic: Benderus.
Quae aurem insuper causae ad Cameram spectent, iam supra dictum, suit, hisque, adiungendae sunt petitio absolutionis Iuramento ad effectum agendi, Cam~ergrtehts Ord: p 2. tit. 24. Gail. r. obser 25. la causis item privilegiorum Caesaris, puta, si quis ratione violat privilegii Imperialis, ad poenas eiusdem, privilegii insertas agere velit, id in, Camera proponi potest, Gail lib. 1. obser: 1. n. 7. fundatam item Iurisdictionem Camera habet in causis
Legis diffamari, quando diffamatus immediate Imperio est subiectus, Kammer Gerichts Ord. part. 2. tit. 25. Gail. 1. obser. 9. et seq.
Decernuntur etiam commissiones ad perpetuam rei memoriam in Camera Imperiali, si reus immediaete Imperio sit subiectus, Gail. lib. 1. obser. 1. n. 16 et obser 93 n. 2.
Adire quoque Cameram licet, si inferior Iudex iustitiam deneget, Kammergerichts Ord. p. 2. tit. 16. Gail lib. 1. obser 28. n. 2. et 3 Si Iurisdictio inter duos status sit contronersa, et subditum in tali loco controverso habitntem convenire velim, nesciam vero coram quo Domino hoc debeam facere, tunc Cameram daire possum Lymnaeus de Iure publ. lib. 9. c. 2. n 117. pariter ubi continentia causae dinid non potest, et coram diversis Iudiciis causa ess t agitanda, tune illa lis ad Cameram spectat, Frider. Mindan. de process. lib. 3.
Praeterea causae criminales neque per appellationem, nec alia ratione in prima scilicet instantia ad Cameram pertinent, utcunque dissentiat. Frider. Mindan. lib. 1. c. 9. quod enim lege aliqua Impertiali ad Cameram. causae meri Imperi, sive eriminales poenam corporis afflictivam concernentes ullo tempore ad Cameram. fuerint translatae nullibi cautum innenitur, adeo ut etiam taxatio expensarum criminalium causarum, ad Cameram non devoluatur per, appellationem, ut in tract. de appellat. c. 2. n. 4 dixi. De crimine tamen fractae pacis iudicat Camera, ordinat. Cameral. part. 2. tit. 9 ut et de crimine personarum Camerae adscriptarum, ubi tamen exsecutio ad Scnatum Sprirensem spectat, ord. Cramer. p 1. act. 50 Lymnaeus sup. d. c. 2. n. 81. proponi tamen potest nullitas criminalis processus, si Iudex im mediate Imperio sit subiectus, Kammer-
Ord. p. 2. tit. 28. ubi verba ita sonant, da jemand sich andem Kam~ergericht beklagen wrde / da in peinlichen sachen so Leibstraff belangen / sein vnerfordert vnd vngebrt / vnd also nichtiglich / oder sonst wider narrliche Vernunfft vnd Billichkelt wider ihn procedirt / derohalben principaliter auff die Nullitet vml process ansuchen wrde / soserr dann der Richter dem Kam~ergericht ohne Mittel vnderworffen / soll der ansuchendden Parthey Ladung erkennt / auch nach besundnen Sachen / die Haubrsach wider an die ordentliche Obrigkeit formiteh vnnd rechtlich zu procedirn vnd zu vrthelle remittiert werden.
Si item non de crimine puniendo, sed de Iurisdictione in caula criminali quaeratur, cui nempe illa competat, tunc illa lis tamquam minime criminalis, sed iurise ctionalis ad ad Cameram spectat, Lymn dict. loc. n. 83. Appellari itidem potest in.
causis crim inalibus, ubi non quaestio est de sanguinis poena, sed depecuniaria mulcta, ut dixi in tract. de appel. e. 2. n. 4.
Praeterea ad Cameram nullo wodo spectant causae matrimoniales, cum eae sint spirituales, quae coram Laicco tractari non possunt, c 1. de consang. et affinit. Lymnae. dict. loc. n. 186. Et ridiculum est, quod ille, ibidem tradit, hodie post pacem religionis firmatam, recte Principes protestntes hac in parte Camerae roformationem petere posse.
Prae est autem Iudicio Camerali der Kammer Richter/is que constiruitur seu nominatur ab Imperatore, et nocessaric debet esse Germanus, et ad minimum Comes vel Bar, Rammergerichts Ord. p. 1. tit. 1. 3. vel 4. Assessores Anno 1500. tredecim, tantum, et aliquando pauciores fuerunt, sed crescente indres litium et controversiarum multitudine,
paulatim numerus quoque ille excrevit, et Anno 1570 quadraginta et unus ordinati fuetunt, illorumque Assessorum praesentat seu nominat Imperator tres Comites vel Barones, et duos Iuris Doctores, reliqui partim Nobiles, partim Doctores ab Electoribus, Arch duce Austriae, et Burgundiae Duce, ut et a Circulis, von dem Kray de Reichs praesentantur, et quod attinet lurisconsultos, necesse est, ut ii vel in approbata Academia, iura fuerint professi, vel ad minimum quinque annis Iuri operam dederint, et legitime fuerint promoti. Pro firmitate item, et conservatione integritatis huius Dicaterii in Camer, ordin p. 1. tit 50. cautum legimus, ut quot annis ab Imperatore et statibus Comissarii certi ordinentur, qui ad primum Maii quot annis. visitent ludicium Camerale, defectus reforment, alia necessaria constituant, duraueruntque eiusmodi visitationes
usque ad annum 1588. ubi archiepiscopus Magedburgensis Lutheranus ex ordine voluit esse Visitator, cum vero Catholici eum admittere nollent, hactenus visitationes suspensae fuerunt.
Porro autem Imperii Romani status propter Camerae erectionem noluerunt semet beneficio primae instantiae privare, lis enim saepius agitata magis elucescit, et quae in prima instantia sunt omissa, insecunda reparari, et deducta deduci, non. probata probari possunt. Hincque est origo iudicii Austregarum, Austregae autem certi modi sunt, quibus status inter se convenerunt, ut eorrum lites sopirentur, gewise Wei/vermittelst welcher der hohen Stnot Stritigrairen augetragen werden sollen/ ut loquitur die Kammergerichts= Ord. p. 2. tit. 2. et seq. de iis que late agunt, Roding Pandect. Cameral. lib. 1. tit. 4. Lymnae. de Iure publ. lib. 9.
c. 5. et Schnbhart tractatu singulari de Austregis.
Ab hisce autem Austregis ad Cameram appellatur, ac quoque si reus non secundum normam Austregarum Iudicem eligat, tunc tamquam. in casu denegatae iustitiae recta Camera adiri potest, et dicuntur Austregae a voce germanica, Autragen/eo quod coram illis Iudicibus electis, negotia et lites Principum, atque, immediatorum nonnullorum statuum terminantur, well allda die Sachen rechtilch augerragen werden / et sunt quoque Iudices Austregarum. nonnullarum familiarum et corporum, quos sibi peculiatiter ex pacto constituerunt, quos vulgo Stammautrg vocant, ut dixi in Thesauro practico verbo Autrg.
De Austregarum autem origine et antiquitate varie disputatur, ut videre est apud Lymnae: lb. 9 c. 5. n. 3. et seqq. Ac nonnuili quidem putant, a
primaeus Germaniae consuetudine desc endere illas Austregas, sed plane absque fundamento, nullibi enim illatum, Austregarum ante Maximil. Primum, et ante Camerae Imperialis ordinationem sancitam fit mentio, ex nullo etiam Archivo hactenus acta producta fuerunt earum Austregarum mentionem facientes, aut ex quibus apparere possit, ante Maximilianum Primum litem aliquam hac ratione vent latam fuisse, sed tamen Civitatibus Imperialibus regulatiter non competunt Austregae, nisi, singulariter quibusdam ex praescriptione, et privilegio singulari, Lymnaeus dict. loc. num. 16.
Praeterea an illae Austregae praereriri possint, et statim Aulicum iudicium Caesareum adiri, quaessio est capitalis, et pro negativa propugnat Lymnae: dict. loc. sed praesupposito Austregas demum sub Maximiliano, Primo introdactas, et Imperatorem
non priuative, sed potius cumulative Camerae Imperaoi Iurisdictionem dedisse, exinde sequitur, introductionem Austregarum Camerae solum praeiudicare, et ordinationem Cameralem, cum de Camera, solum loquatur, strictissime intelligendam, nec ad Aulam Caesaream, exten dendam, et maxine cum ante Camerae Constitutionem vel non, fuerint, vel non potuerint Caesari praeiudicare illae Austregae.
An autem criminales causae coram. Austregis ventilari possint, controversia est, et quamuispro affirmativa multa adducat Lymanae: dict. c. 5. n. 63. usurpantia tamen, optima legum interpres litem hancce dirimere videtur, et numquam. poterit monstrari exemplum, ubi coram Austregis proposita fuerit causa mere criminalis, et capitalis, hae enim, si status Imperii concernant, omnino pertinent ad
Imperaperatorem, suntque de eiusdem reservatis.
Dixi supta Imperatores habuisse in sua Aula, Ein sonderbar Hassgericht/et quidem, talis aulici Iudicii loco, cum eoque subalternum ut esset, Conradus Tertius Imperator, Sucuiae Dux, Anno Christi. 1147. aliud instituit, eoque Civitatem Rottvvilensem propter fidelem operam ipsi contra Lotharium Saxonem, navatam in perpetuum donavit, Iudicis ibi officum feudi titulo perpetuo exercent Comites de Sultz, qui ibi olim late dominabantur, et distat Oppidum Sultz, nunc ad Wirttenbergicum Ducatum pertinens, non longe Rottwila, illique comites in fundatione Monasterii Alperspacensis Comites Regionis vocantur, cum vicissim alii, et tunc temporis ipsi Comites Wirttenbergenses tantummodo Comites Castii dicerentur.
Et iidem illi Comites adhuc hodie Erbhoffrichter de Kayserischen Hoffserichts zu Rottweil se in scribunt, et constabat ab inito illud iudicium Rottwilense duodecim Nobilibus Equitibus, ex vicina Nobilitate selectis, in Eorum locum successre duodecim Senatores Rottwilenses. Est vero illud Iudicium non universale ut Camera, sed certo eitculo circum scriptum, et continet illo circulus Circulum Franconicum suevicum, et Rhenensem tractum, Rottweilische Hoffgerichts Ord: p. 2. tit. 1. et ibi Wehner in Comment: Paurmeist: lib. 2. de Iurisdict. c. 6. n. 12. Lymnae: de Iure publ. lib. 9. c. 3.
In eoque Circulo exsistentes, tam status, quam eorum subditi, conveniri ibidem possunt, nisi privilegium habeant exemptionis, quo casu si citentur, privilegium suum producere, vel semel productum allegare
tenentur, vulgo Abforderung vocant, hoque ni faciant, in contumaciam processus continuari solet, Et sunt quidam casus, quos Die Ehehaffeinen vocant, in quib??? avocatio cessat, Lymnae: dict. loc: num 9. status tamen nonnulli etiam contra die Ehehafftinen sunt privilegiati, ut Archiduces Austriae, Dux Wurtten bergiae etc. ut dixi in Thesaur. pract. verbo Abforderung.
Porro Duces Sucuiae certa quoque Iudicia habuarvat, quae provincialia sive Landegericht appellitata fuerunt, eaque famili exstincta, illa Provincialia Dicasteria ad Imperium pervenerunt, et ab Impp. postea Domui Austriae ad longissimum tempus oppignorata, ac non ita pridem tempus illud adhuc longius extensum fuit, vocanturque hodie das frey Kayserische Landtgricht in Ob: vnnd Rid: Schwaben / eiusque Circulus describitur in p. 1. tit. 1.
Der sand nachts Ord. habetque concu centom Iurisdictio nem cum omnibus statibus in illo Circulo habitantibus, etiam ratione illorum subditorum.
At vero Iudicium illud penprivilegia mustiplicis exem ptionis cum coarctatum esset, Imperator Rudolphus Sec indus derogavit omnibus privilegiis nominatim, voluitque ut non valerent in den Ehehaff???fhlen id est in certis et nominatis casibus, ubi avo oatio non habet locum, Landtgrichts Ordt p. 2. tit. 5. Sed gravis admodum disputatio est, an ab illis Iudiciis ad Cameram Impetialem provocari queat, et Camera quidem tales provocationes acceptat, citationemque decernit, Austriaci vero Archiduces privilegia sua de non appellando etiam ad talia Iudicia extendunt, sententias ibilatas exsequuntur, et Camerae Nuntios, contrarias citationes in sin
mantes, quantum fieri potest, impediunt, et carceri etiam queuandoque includunt, ut in tract meo de appellat: hac de re pluribus egi.
Sunt porro et alia Iudicia provincialia V. G. das Landtgricht zu Stocka in der Landgraffschafft nellnburg/ das Landgricht in Paar/quod spectat ad Furstenbergenses Comites das Landtgriche im Kleckaw / quod pertinet ad Comites Sultzenses, sed illa Iudicia non Imperii, verum Comitum illorum propria sunt, nec latius se extendunt, quam ad subditas illorum Landtgrauiatuum.
Mentio quoque subinde fit, de Westphalischen Gerichts, illudque olim maximae auctoritatis fuisse, ex eo apparet, quia quam plurimi Principes et Status contra illud sunt prinilegiati, de hocque Iudicio, eiusque antiquitate, singularem Tractatum conscripsit Marquadus Freyher???.
Hactenus de Iurisdictione
Imperatoris, Imperiique Dicasteriorum, nunc de administratione Politica ut agatur, requirit ratio instituti nostri.
Sciendum autem est imprimis, tempore Maximiliani Primi omnem ferme Imperii administrandi vim ac potestatem penes Comitia fuisse, ideoque tempore eiusdem Imperatoris in Comitiis Wormatiensibus anno 1495. decretum fuit, ut Electores, Principes, ac Ordines omnes, quot annis statis temporibus ac locis convenirent, et quae ad pacem ac salutem publicam pertinerent, consultarent, atque statuerent. Cum vero universi Ordines, absque ingenti sumptu ac molesti commode toties convenire non possent, et eiusmodi saepe negotia inciderent, quae absque insigni periculo, et detrimento Rei publicae ad conventum eiusmodi differri non possent, placuit in Comitiis Augustanis anno
1500 praeten Impenatorem, vel cius Legatum, Miginti personas ex ordiin ibusie ligere, quae essent loco Senatus Imperialis, tit. 1. d. Decreti Augnstani non den Zwungigen so zu der Ronigl. Wrayase. vnd de H. Reichs Regiment geordnet/ et aliquot seqq:
His ab Imperatore et Imperii ordinibus coniunctim plena potestas data fuit, ad ministrandi pacem, et tranquillitatem publicam tuendi, paurmeister lib. 2. c. 2. n. 111. et sequ:
Et haec regmenti constitutio, etsi sub Carolo Quinto repetita, ac personis aliquot fuerit aucta, postea tamen. in multis modificata, crescenteque Caroli auctoritate et potenti, plane in desuetudinem abiit, ut Scleidanus testatur.
Apud plerasque Gentes in usu fuit, conventus instituere, atque salutis publicae curam communi suffragio firmare. Eiusmodi autem Connentus in Germani o???m. curias
Regni, Curias sollennes, non solum in aurea Bulla, sed et in variis Imperii Decretis antiquioribus hodie Reichstg/Versamblungem der Reichsstand/a quibusdam Dietas, seu Tagsatzungen vocari invenimus, Lymnae: lib. 9. de iure publ. c. 1. a princ. Et hae nil aliud sunt, quam conventus Caesaris, atque ordinum Imperii, ubiad ipsius Imperii utilitatem deliberationes instituuntur, et decreta atque ordinationes fiunt, quae vulgo Recessus, sive Reichsabschid ideo vocantur, quia cum a se invices secedunt status, illa Decreta publicantur. Comitia autem indicit Imperator, cui tamquam capiti Imperii hocce reservatum esse dignoscitur, ita tamen, ut prius in illam iurisdictionem sive convocationem consentiant, Imperii Electores, undefere in primordiis Recessuum Imperii, talia verba inveniuntur, darumb haben wir mit zeitigem Raht/Unser- und de H.
Reichs Churfrsten/Geist. vnd Welklichen einen gemeinen Reichsrag augeschriben.
Causa autem, tempus et locus, pro necessitate et Imperii utilitate, ab Imperatore et Electoribus, ex arbitratu constituitur, et sane ea olim sat frequentia fuerunt, ex indeque occasionem sumpsit, Aeneas Sylvius epist. 72. et 92. ut diceret, omnes Germanorum Dietas esse fecundas, ac quamlibet in ventre habere alteram, ac credibile esse, Dietas, cum si nomen femininum. libenter impregnari, et frequenter parere, ut et Carolus Quintus Imperator solitus fuit dicere, Dietam parere Dietam, et filiam devorare matrem, hoc est in secunda Dieta saepius retractari, quod in prima sancitum fuit, verum enim vero ut frequentia olim comitiorum haud parum Germaniam debilitavit, ita nostra atate eorundem paucitas turbidi et languentis Imperii,
discordiaeque inter status argumentum esse videtur.
Locum quod attinet Comitiorum ex Aurea quidem Bulla, c. 28. qui in Regem Romanorum est electus, primam suam regalem Curiam si nihil impediat, Norimbergae celebrare debet, subsequentium vero Comitiorum locus, et ubi indici debeant, ex arbitratu pendet Imperatoris, et quamvis olim in civitatibus Municipalibus, oder in den Frstensttten illa etiam fuerint habita, superiori tamen saeculo non nisi in Civitatibus Imperialibus et immediatis celebrata fuerunt.
Vocantur porro ad Imperialia Comitia, tam Ecclesiastici, quam saeculares Principes, im mediate Imperio subiecti, non tamen admittuntur illi Episcopi putativi, qui Religionem mutarunt, et contra Imperii Constitutiones, possident Episcopales ditioes Goldast: de Regno
Bohemiae, lib. 2. c. 16. n. 4. Capitulum tamen sede vacante vocari solet, ac etiam Principes nondum ab Imperratore investiti, modo annus huic rei destinatus haud fuerit praeter. lapsus.
Et quidem solum vocantur illi, qui sunt capita familiarum, non vero omnes de familia, haud enim vota multiplicantur pro numero eorum, inter quos ditiones sunt divisae, aut si primogenitus solus ad Imperium vocetur.
Non infrequens tamen est, ut unus plura habeat vota, ratione diversarum ditionum, Lymnae: lib. 9. c. 1. n. 56. et ita olim Dux Wurttem bergicus, votum habuit ratione sui Ducatus, aliud ratione Comitatus Montelgardensis, adhuc aliud ratione Dominii Weinpergensis, quod nunc ad Comitem in Trautmansdorff spcctat.
Sunt tamen Non~ulli Imperii
subiecti qui ad Comitia non vocantur, aut vocati non comparere solent, ut V. G: Sabaudiae et mantuae Dux, aliique Italici Status, non quoque comparet Lotharingiae Dux, non etiam bohemiae Rex, Archiduces etiam Austriae et Burgundiae Duces privilegium iactitant, vigore cuius etiam citati in Comitiis non comparere tenentur.
Tradit quoque Lymnae: dict. c. 1. n. 99. Imperatorem ad personaliter in Comitiis comparendum Ordines vocare posse, eosque comparere teneri, nisi absentiae legitimas habeant causas. Abbatissae tamen propter sexus pudorem excusantur, Civitatesque Imperiales non nisi per Procuratores comparere queunt, Deputati autem omnium Statuum, legitimum et plenum mandatum habere debent, ohne hindersich bringen ut loquuntur.
Vocantur porro ad Comitia,
etiam Comites, Barones, Civitates Imperiales, et Monasteria Immediata, non vero Nobiles liberi, die freye Reichs Ritterschafft/ idque habent privilegii loco, ne scilicet onera Imperii in Comitiis decreta ferre cogantur.
Sed dubitatur, an aliquando fuerint vocati, et ibi habuerint actuale votum; ubi sane probabilius est, quod hoc non fuerit factum, quamvis enim olim Imperatores, cum Comitia celebrarunt, omnes tam praesentes Magnates, ac etiam Nobiles, de ipsorum sententia rogrint, omnis tamen auctoritas penes Imperatorem constituta fuit, et sic aeque Nobiles ac Barones, maiorisque dignitatis Optimates haud votum decisivum, sed solum consultivum habuerunt.
Ab eo tempore vero, quo Modernus Comitiorum ordo observatus fuit, Nobiles numquam vocatos
legi, nec aliud in Imperiiactis invetur.
Comparentibus Statibus Imperator, vel eius locum tenens Imperatoris Nomine proponit causas indicti conventus, Statibusque quod comparuerint gratias agit, post aliquot dies, instituuntur consultationes, et quidem per certas classes, quarum prima est Electorum, sedund??? Principum Imperii tam Ecclesiasticorum, quam Saecularium, Praelatorum, item. Comitum et Baronum, tertia Imperialium Civitatum. Classis autem, secunda, in duo, ut vocant, scamana, est divisa, et quidem Principes, Abbates, et Abbatissae, Principali dignitate eminentes, viritim sententias dicunt, at praelati non Principes inuniversum duo tantummodo vota, habent, unum Svenici, alterum Rhenani. Comites quoque et Barones coniunctim duo tantum vota habent, unum Suevici, alterum
Wetteravici, die Wetteramische vnd Schwbische Graven vnd Herren/Classis civitatum duo itidem scamna obtinet, die Rheinische vn~ Schwbische Banck/ Quando autem Status non convenire possunt, Imperatoris est vota facere maiora, Lymnae: lib. 9 c. 1. non autem est, quod nos moretur hic quaestio, an vota valeant maiora, qua de re Lymnae: d. c. 1. n. 176. et seqq. et ego quoque aliquid hac de re dixi in tract. de Iurisdict. Imperii Romani.
Ac sunt sane nonnulli casus, ubi vota maiora singulis praeiudicare non valent, ubi nempe universi et singuli ius quaesitum habent, inter eas autem res ex abundanti concesso, causas Religionis tamquam conscientiam concernentes non subiacere maioribus votis, hoc tamen solum modo ad conscientiae libertatem, non etiam ad bonorum Ecclesiasticorum rapinam et
profanationem est extendendum, si enim Statibus protestantibus concessum esset, arripere quae placent, et iure suo Catholicos privare, postea vero omnem hac de re subterfugere cognitionem, tunc illa ab iisdem semper iactata aequalitas et libertas plane deperiret, et Protestantium quasi serui aut Dedititii Catholici status essent.
Est porro alius etiam conventus ad Imperii salutem spectans, scilicet Electorum, ii enim non solum occasione Electionis, einem Wahl Tag indicere, sed et de variis Imperii negotiis indicere Dietam possunt, einen Churfrsten Tag vocant, et quidem invito etiam Imperatore, ac ex privilegio singulari in Capitulatione Caesarea repeti solito, Lymnae: d. c. 1. n. 227. In hoc conventu posteriori deliberari potest et solet de causis gravissimis, in eoque etiam conventu Caroli Quarti filius
Wenceslaus Bohemiae Rex depositus, Imperialique coron privatus fuit, quem processum Goldast: in tom. 1. constitutionum Imperial. ex originali repraesentat.
Est et conventus Deputatorum, hoc est certorum quorundam ftatuum, ad id destinatorum, in quibus expediuntur negotia, quae in Comitiis non potuerunt expediri, et levioris sunt momenti.
Est et conventus Visitatorum Camerae, illius iudicii ieformationem concernens, conventus item circulorum, vel omninm, vel aliquorum, vel singulorum, die Krai- Tg / de quibus omnibus Lymnae: d. c. 1. num. 233. et seq. pluribus agit.
Restat nunc, ut aliquid de Regalibus, seu Iuribus Maiestatis dicam, tantummodo autem de illis, quae Imperatori sunt reservata, ne cum Statibus una cum territoriali
Iurisdictione communicentur, et quae vigore territorialis Iurisdictionis status exercent.
Primo autem aliquid in genere de Regalium natura dicam, ea quae proprie dicuntur iura Maiestatis, quatenus scilicet sunt penes Imperatorem, aliumue Regem, aut Principem superiorem non recognoscentem, qualis est Rex Hispaniae, Angliae, et similes, aut etiam penes Rem publicam liberam, nulli alteri tamquam superiori subiectam, ut est Res publica Veneta, Genuensis etc. Nam illi Maiestatem suo iure et a Deo habent, nec alteri acceptam fuerunt.
Illa autem iura Maiestatis a Dd. nostris in Imperio imprimis Romano Regalia dicuntur, quia nempe Imperator tam in iure canonico, quam libris fcudorum, Rex appellitatur, et ea etiam iura, ratione proprietatis ad solam spectant Maiestatem, et ita in Imperio Romano
Imperatoris ossibus quasi adhaerere, et et infixa esse reputantur, quo itidem respectu dici solet, in Imperio romano Regalia solummodo habere Imperatorem, quia scilicet a nemine dari possunt, nisi ab Imperatore, et quando aliis statibus concedit illa Imperator, vel etiam per praescriptionem, quae est quasi quaedam tacita concessio, aliqui status ea acquirunt, tunc non dicuntur iura Maiestatis, quia nempe illi status haud ea habent iure proprio, sed beneficio aut permissione Imperatoris.
Dicuntur tamen Regalia etiam tum, quando statibus Imperii cum regia dignitate puta tamquam Ducibus, Comitibus, Marchionibus, et Civitatibus liberis conceduntur, quia tunc illa iura cum tali eminentia habent, ut in suis territoriis pro-Regibus reputentur, et tantum possunt in particularibus, suis territoriis, quantum Imperator in Imperio universo.
Porro Imperator Regalia quaedam, sive iura Maiestatis particulariter sibi reservat, et numquam aliis concedit, unde etiam vulgo dicuntut Keyserliche Hochheiten vnd reservaten/ et quidem talia reservata ea sunt, quae pertinent ad universalem et Imperialem Caesaris iurisdictionem, ut est. v. g. potestas generales leges ferendi, belli gerendi, facultas item nobilitandi, legitimandi, famae restituendae, Academias erigendi, vectigalia concedendi, nundinas permittendi, et quae totum Imperium concernunt, ac ita si in certo tantum territorio valerent, elusoria essent.
Et quidem illa Reservata interdum Imperator aliis concedit, puta Comitibus Palatinis, ut Dd. Bullatos pronuntiare, Nobiles creare, famae restituere, spurios legitimare, et similia possint: sed hoc tantum faciunt, ut Ministri Caesaris, eiusue
Procuratores, non iure proprio, cetera Regalia vicissim quae non sunt reservata specialiter aliquibus Imperator, et quidem Ducibus ac Principiubs vere per feudum, Civitatibus autem Imperialibus, et quibusdam aliis Iure privilegii concedit, et inde etiam Regalia dicuntur, quia in suis territoriis iisdem tribuunt Regiam quasi potestatem, quae potestas communiter appellitatur territorialis Iurisdictio, sive superioritas, die hoche Landsfrstliche Obrigkeit / oder die hoche Landes Obrigkeit huicque territoriali Iurisdictioni, Illa Regalia insunt, eamque subsequuntur, quae ad specialem territorii sui gubernationem necessaria videntur, indeque territorio cum Regia dignitate, als ein Fahn Lehen/ sive feudum regale concesso, Regalia simul tacite transeunt, ut est potestas collectandi, mulctandi, puniendi, statuta condendi, eaque
commoda fiscalia percipiendi, quae Imperator sibi non reservavit.
Quando autem eiusmodi Iura, puta merum Imperium et alia Iurisdiction alia alicui competunt Iure tantum Magistratus, sive Iurisdictionis, quatenus nempe Iurisdicitio in Iure nostro civili consideratur, tunc ea concessio nihil com~une habet cum Regalibus, sed dicuntur tantum Iurisdictionalia Iura, quia non competunt eis Iure Regio, seu ut Principibus, Krafft der Landresfrstlichen Obrigkeit/ sed tantum modo Iure Magistratus. Hincque Magistratus municipales, die Frstensttt/ aut etiam Comites, Barones, Nobiles, Landsassii, si sunt, haud dicuntur habere Regalia, sed tantum modo Iurisdictionem, et ad eam spectantia Iura, illaque Iurisdictionalia, quatenus insunt territorio regia dignitate condecorato, Regalia sunt, quia sublimiori iure
competunt, sub titulo scilicet Principis, vel liberi Imperii Status, quam Magistratibus. E. G. ius gladii Der Blutbann/ sublimius est, cum illud habeat Imperii Princeps, quam si competat civitati Municipali, haec enim non potest poenam mutare a iure praescriptam, non potest gratiam facere, habetur enim pro nudo administratore et exsecutore Iurisdictionis illius, nec ideo clementior esse potest lege, vicissim Princeps Imperii Krafft de Blutbanns / hoc est, vigore meri Imperii, et Iurisdictionis criminalis, quae ipsi competit territorii ratione, poenam remittere, aut etiam aggravare potest.
Nunc reservata Imperatoris a mealibi, non uno in loco explicata, paucis percurram. Et quidem leges universales, quae hodie Recessus Imperii indigitantur, ab Imperatore accedente Statuum Imperii consilio condi solent, idem etiam leges, et
quidem eadem ratione iterum abolet, revocat, atque corrigit, sed hoc non impedit Imperatoris Maiestatem, nam et usu omnium Provinciarum, quando Domini territorium statuta, jhre Lands Recht vnd Lands. Ordnung condunt, id fit cum consensu Primariorum Ordinum et Statuum, Ecclesiasticorum nempe, Nobilium et Civitatum teste Collero de processib: exsecut: p. 1. c. 3. n. 10. quemadmodum ergo id nihil derogat, eorum territoriali Iuris dictioni, ita quoque haud quidquam Imperatoris Maiestati decerpit, quod idem fit in Imperialibus Recessibus sanciendis.
Huc etiam pertinet legitimatio spuriorum, quae maioribus Regalibus annumeratur, Novell. 74. c. 2. Nec ideo Ducibus, Marchionib, etc. competere censetur, Bocer. de Regalib. c. 2. n. 112. et quidem hanc ob causam, quia solus Imperator
iurisdictionem habet universalem, et ideo si alius Status subditum suum legitimaret, illud non extra territorium valeret, esset autem absurdum, aliquem in uno loco legitimum, in alio spurium esse, cum legitimatio individua sit, nec pro diversitate locorum. Statuum autem iurisdictio ad territorium est restricta, et ita extra illud non valet, quod vi iurisdictionis agunt, eademque ratio est in Iure famae restituendae, quae soli competit Imperatori; Quod vero attinet protestatem circa poenas, quaestio est admodum controversa, an Imperator remittere possit poenam ab aliquo Imperii statu vigore sibi competentis Iurisdictionis subdito impositam, et num status Imperii ita ab Imperatore restitutos in territoriis suis tolerare cogatur, id quod Bocer. in tract. de Iurisdict. recte negat, cum Imperator statuum Iurisdictionem turbare, et impedire
non possit, si e legitime utatur.
Praeterea potestas belli gerendi, pacemque faciendi, et foedera sanciendi, ad solum Imperatorem spectat, qui e potestate adhibito ordinum consilio utitur. Status vero foedera facere nequeunt, si ull ratione sint suspecta, quasi in perniciem Imperatoris et Imperii tendere possint. Arumnae: in tract. de Comitiis c. 1. n. 27. et seqq. et Imperator etiam cognoscit, an tale foedus sit permittendum, sicque Rudolphus Secundus Imperator irritavit confoederationem, quam cum Belgis Magdeburgicus Senatus faciebat.
Consiscatio item bonorum laesae Maiestatis reorum ad Imperatorem spectat, quia delictum illud imprimis Imperatorem iniuri afficit. hincque Imperator sibi asserit confiscationem bonorum, feudalium, si quis Vasallus mediatus a Statu nempe Imperii investitus crimen
Maiestatis committat, tunc enim Imperator, ut habeat suae iniuriae aliquam ultionem, haud permittere solet, ut Vasallus seu Dominus fundi mediatus sibi applicet feudum, sed Imperator alium eiusdem dignationis substituit Vasallum, quod tamen num iure fiat, status nonnulli iam olim in controversiam vocarunt, praesertim si Dominus quoque immediatus simul fuerit offensus, ut multis deducit, Antonius Guetta cons. 1.
ACcedo Deo bene iuvante ad tractatum de statibus Imperii, eorumque Iurisdictione, hicque tractatus non solum ob dignitatem, sed et maxime ob utilitatem satis, superque commendate se videtur, qui enim eiusmodi rerum ignarus est, Magnatibus nullo modo inseruire, non
etiam in Aula et foro cum reputatione versari, non item in communi conversatione Iureconsulti officium commendare potest, sed de eo non immerito dicetur, turpe esse ingenuo civi ius in quo versatur ignorare. Occurrunt autem inter membra Imperii Vicarii Imperiales, id est ii Electores, qui nominatim vocante Imperio Romano, illud administrant, et quidem ob Anarchiam, retumque omnium confusionem, quae occasione inter Regni, sedeque Imperii vacante subsequitur pleru~que, in omni Republica electiva consultum est certos constituere Intereges, seu Imperii Vicarios, qui illud interim, dum post bonum Principerm quaeritur alius bonus, administrent.
Et quidem doe more aliorum Regnorum nihil hic dicam, cum id iam modo fecerim, in tract. de success. et Electio. Reg. lib. 3. dissert. 4. At
vero quod artinet Imperium Romanum communiter Canonistae sedis Imperialis vacantis Provisore constituunt Pontificem Maximum per Clement. 1. tit. de Iureiurando. c. ad apostolicae de sent. et re iudic. in 6. cum similib. Verum hoc intelligo tantum de inspectione, non de reali administratione; Ac quamvis alias capitulum sede vacante in administratione et Iurisdictione succedat, c. his quae, c. cum olim, ext. de maiorit. et oboedient. Attamen non totum Collegium Electorale, sed solummodo Electores duo, Comes nempe Palatinus Rheni, et Saxoniae Dux, in aurea Bulla Caroli Quarti tit. 5. speciatim Vicarii sunt constit uti.
Quaestio hic occurrit, de antiquitate horum Vicariorum, et num etiam ante Carolum Quartum hi duo talem habuerint praerogativam.
Et quidem Palatinum Electorem
Vicariatus eminentia guaisum fuisse, longo tempore ante Constitutionem Carolinam, urget Buxdorssius ad auream Bullam conclus 56. et ad eandem D. Arumae: discurs. 3. Adsunt qui Rudolphi Primi tempore. Palatinos Ius hocce obtinuisse autumare solent. Alii Palatinos hoc Ius iam ante Ottonem Tertium promeruisse tradunt, ut videre est apud Iustum Sinold: cognomento Schtz in tract. de Vicariis Imperii, conclus. 5. qui tamen cum Marquardo Freihero Palatinatu, non Bavariae Ducatui Ius hoc infixum fuisse perperam scribit.
Fateor quidem Palatino Ius hocce competere, tamquam Iudici Imperatoris supremo, et maiori Domus, ut vocant: sed inde non sequitur, Bavariae Duces haud fuisse Palatinos, nisi respectu Rhenensis Palatinatus. Equidem Palatinatus Rheanus minime pertinebat ad
Bavariae Duces, tempore quo hi iam erant Electores, adfuerunt nempe in Bavaria quoque Palatinatus et Palatini, Comites nempe Wittelspacenses, Schirenses etc. et olim Palatinatus Rheni, vel ipso Freihero in originibus teste,m distractus, variisque Dominis subiectus, nec conclusum territorium erat, sed pariter ut Ducatus Wurttenbergicus ex variis partibus coaluit, ibique late dominabantur. Sueviae Duces, cum iam in Bavaria essent Electores, ita ut simul consistere non possit, Ius Vicariatus ab antiquissimo tempore Comitibus Palatinis competiisse, et Palatinatui Rhenensi annexum esse.
Saxoniae quod Electorem attinet, eidem competiti ius hoc tamquam Palatino, als einem Pfaltzgraven in Sachsen / constitutus que est Palatinus Vicarius in partius Rheni, Sueviae, et ubi Ius Suevicum sive Franconicum in usu est, Aurea Bulla d.
tit: 5. At quidem ius illud Suevicum hodie incognitum usu est, sed tamen impressum exstat, sub titulo Schwaben Spiegel, elector vicissim Saxonicus Vicarius est illis in locis, ubi Ius Saxonicum adhuc hodie valet, vel olim viguit, est que is singularis iuris Saxonici defensor constitutus, Albinus in der Meinischen Eronick/ p. 1. tit. 16. Heigius p. 1. q. 4. n. 35. Unde cum Carolus Quintus Imperator constitutionem promulgaret generalem de successone patrielium in capita, eaque conttaria esset Saxonice iuriden Suchsen Spiegel / Elector Saxoniae intercessit, protestatusque le eam in suis Ditionibus recipere non posse, et sic hi duo Vicarii totum Regnum Teutonicum administrant, exceptis in locis, ubi Vicarii perpetui reperiuntur, quales sunt Duces Burgundiae, Sabaudiae, et aliqui in Italia.
Administrant autem Vicarii
Imperium, quando illud morte, aut resignatione, vel aliter vacat, non enim prohibitum est Imperatori deponere fasces, arg. c. 1. derenunt in 6. L. 20. ff. de Offic. Praesid. cum similib. Hocque fecit Lotharius olim IMperator, qui Monasterium Bromiense est ingressus, item que fecit superiori saeculo Carolus Quintus cum in Hispanicam solitudinem secessit, sunt etiam exempla, ubi Imperator solio motus fuit, ut Adolphus Nassonius, et Wenceslaus Bohemiae Rex, id enim ex causis gravissimis Electores facere posse dici solet: hoc tamen ius nonnulli perperam omnino adscribunt Comiti Palatino, et in eum sensum allegant speculum Saxonicum lib.1. c. 30. quod tamen in re tam gravi tantam auctoritatem non meretur, ut ei fidem habeamus. Nec etiam Bulla Caroli Quarti tit. 5. hancce opinionem firmat, pertinet nempe ea ad alias lites, quae
Imperatori moventur nomine contractuum, vel alias ut privato.
Porro quaestio incidit, an tales Vicarii suum officium exercere queant, quando Imperator extra Germaniam versatur, et quidem absurdum esse videtur, dicere tunc temporis IMperium vacare, nec de eo casu Aurea Bulla, ullam facit mentionem, ideoque recte tradit Arumae. ad d. Aur. Bull. tit. 5. quod si Imperator vel Rex Vicarium constituat, is hisce sit opraeferendus, at quando sine dispositione discedit, tunc ordinariorum illorum Vicariorum incipere potestatem. Ac sane in Historiis antiquioribus saepe fit mentio Imperatorum extra Germaniam abeuntium, ut Maximiliani Primi aliorumque, sed de hisce Vicariis silentium ubique est altum.
Porro autem vacante Imperio horum Vicariorum sub directione Iudicia Imperialia excentur: et sic post
Matthiae Imperatoris mortem in Camera Imperiali, utriusque Vicarii nomine, sub eorumque communi sigillo processus expeditos vidi. Puto tamen Vicarios illos ea inprimis expedire posse, quae non patiuntur moram, nec suspendi queunt, usque dum alius Imperator eligatur, id quod probare videtur Aurea Bulla tit. 5. ubi etiam hoc habetur, quod feuda Regalia, vulgo Fahnen Lehen indigiata, conferri per investituram sollennem nequeant, nisi a solo Imperatore, et quoque gesta horum Vicariorum electus postea Imperator ante omnia ratificare tenetur, fitque haec consirmatio sub religione iuramenti, quo novus Imperator ad Capitulationem se astringit, non tamen illa confirmatio extenditur ad ea, quae perperam ab illis Vicariis gesta fuerunt, extra limites scilicet officii sui, sicque cum mortuo Rudolpho Secundo Imperioque
vacante Palatinus Vicarius in Imperiali Civitate Aquisgranensi multa in favorem haereseos Calvinianae innovasset, id postea irritatum fuit.
OLim Imperatores actu imperitantes Augusti, Caesares vero ii dicti fure, qui erant certi et destinati Imperii successores, quales hodie vulgo Reges Romani indigitantur.
Quamvis autem controvers admodum disputario inter Politicos exsistat, an vivente Rege Electivo ad pericula interregni evitanda, certus destinari debeat successor, qua de re iam egi lib. 3. de success. et elect reg. In Imperio tamen Romano iam ab Augusti saeculo subinde etiam vivente Imperatore aliquis nominatus
fuit, qui succederet eidem, sie enim est de Tacito lib. 1. Annal. Octavianus Augustus, adhuc vigens Tiberium aliosque substituit successores, ne ipso mortuo Res publica certo Gubernatore careret, hocque pro fulcro Regni, et Dominationis habuit, talemque Regem designare in Imperio etiam Romano GErmanico, am ante, quam post Auream Bullam usitatum fuit, et quidem cum adhuc in Italia, ac etiam in Graecia residerent Imperatores, semper elegerit Imperatot successorem pro libitu, non Senatu, vel alio refragante. Attamen secundum statum modernum hoc non censetur esse situm in potestate Imperatoris, qui quidem petere potest, ut sibi Successor subrogetur, sed hoc fieri debet consensu et mediante sollenni electione Electorum, quem admodum nuperum testatum fecit exemplum.
Et inde olim Saxoniae
Electorceterique protestantes intercesserunt, cum Carolus Quintus propri quasi auctoritate sibi destinare vellet Successorem Regemque Romanum, nominaret Ferdinandum, hoc enim contra legem, liberatatemque Imperii et contra pacta, quibus Rei publ. esset devinctus fieri praetenderunt, ut videre est apud Schleidan. lib. 7. ad finem, adeo ut inter causas rebellionis Scmalcaldicae, vel praecipua haec ipsa fuerit, ut patet ex Hortleirero von dem Teutschen Krieg.
Vicissim Imperator prohibere nequit, quo minus ipso et iam invito, Regem et Successorem nominen Electores, ita enim cavetur in Capit. Francosurtensi, Ferdinando Secundo praescriptum art 34. hisce formalibus verbis: Wir wollen die Churfrsten zu ieder Zeit/ bey ihrer freyen Wahl eines Rmischen Knigs bletben lassen/ dieselbe so offt sie es einem Keyser zu behueff/oder Sonsten dem H.
Rmischen Reich nohtwendig vnnd nutzlich befinden / auch zu Lebzeiten eines Rmischen Keysers / mit / oder wann derselbe auff eingelegte Bitt der Churfrsten ohn genugsam erheblichen Vhrsachen verwaigert werden solte/ohne einiges regirenden Keysers consens frzunemen. Paurmeist, de Iurisdict. lib. 2. c. 5. n. 16.
Ceterum in Regem Romanumvivo Imperatore lectum, si quando sedes Imperii vacare contigerit, ipso Iure potestas Imperii transit, ac etiam titulus Imperatoris, Rencking hb. 1. class. 3. c. 14. n. 6. Et ita etiam Paurmeist. dict, lib. 2. c. 1 n. 3. meminit in Comitiis Ratisbonensibut anno 1576. ipso momento intellectae mortis Maximiliani Secundi Imperatoris inscriptionem aedium, in quas Rex Romanorum Rudolphus diverterat, deletam, et loco Ihr Rmische Knigliche Majestt sub iectu mfuisse, Ihr Rmisch:
Keyserlich: Majestt quartir.
Regem autem Romanorum quamdiu Imperator vivit, Maiestastatem non habere, iam alibi dictum est, sed tamen Imperii Vicarius legitimus est, ordinariamque Iurisdictionem absente Imperatore habet, verum hac ratione, ut omnia sub directione et coercitione ipsius Imperatoris agat, ut tradit Paurmeist lib. 2. de Iurisdict, c. 5. n. 8. et idem etiam apparet, per contractum inter Carolum Quintum et Protestantes Schvveinfurti initum anno 1532. quem refert Schleidan. lib. 8.
Rudolpho item Secundo, Maximiliano Parente adhac vivo, Rege Romanorum electo, praescripta fuit formula in hunc sensum. Wir sollen vnd wllen vns auch keiner Regierung/noch ad ministration H Rmischen Reich wider oder anders underziehen/ dann sevil Uns dessen von
Keyserlicher Majestt vergunt; vnd zugelassen wird: da wir auch Ihr Kenserlichen Majestt die Zeit Ihres Lebens ohn ihrer Hochheit noch Wrden da Keyserthumbs kein Irrung noch Eintrag thun sollen oder wllen. Arumaeus de Iure publ. vol. 2. discurs. 24. n. 126.
AUgusta est Uxor Imperatoris, eaque quamvis legibus non sit soluta, Princeps tamen eadem illi privilegia tribuit, quae ipse habet, L. Princeps 31. ff. de Legib. et confert huc L. 6. ff. de Iure fisci, L. 3. C. de 40. annor. praescript. Et quidem quid inter potestatem absolutam,
et privilegia principalia intersit, in synopsi mea politica lib. 1. c. 2. dictum fuit. Ac sane ut privatae mulieres honore maritorum coruscant, illorum focum atque dignitatem consequuntur, L. feminae. 8. ff. de Senator: L. mulieres 13. C. de dignitat. lib. 12. multo certe magis Augusta tanto Viti fulgore illustrari et erigi debet, ut dixi in Oeconomia, tit 3. et 4 lib. ff. n. 7. ad fin.
Potestatem vero absolutam coniugi communicare, imperandi et status ratio non admittit, et culpatur eo nomine inprimis Imperator noster Iustinianus, quod Theodorae coniugi ex vilissima et infami procreatae stirpe, fasces Imperii communicrit, ut ex Novell: quibusdam apparet.
Propter privilegia autem Augustae competentia, Imperatorum Uxores coronari coeperunt, quin et in Imperio Orientis subinde
Imperatores sua manu diadem mata coniugibus suis imposuerunt, hodierno vero tempore eadem forma, idemque ritus in coronatione Augustae, qui in Imperatoris, pauculis immutatis, observantur, Goldast in den polilischen Neichshandlungen. p. 4. tit. 1. Augustae pariter ut eo magis ad Maiestatis accederet splendorem, Cancellarius perpetuus ordinatus est Abbas Fuldensis, Principis Iure gaudens, qui ideo magnis etiam Principibus eo nomine sessionis litem olim aliquoties etiam movit, ut in tractatu de praecedenti dixi.
Habet denique Augusta Archilacellanum, Abbatem nempe S. Maximini in urbe Trevirensi ut refert Augustus Fischerus, in tract. de Elect. et Coronat: Impesatoris ad fin.
DUplices Imperii subditi sunt, quorum aliqui Imperii Maiestatem communiter solum observant, et quoad necessariam onerum contributionem, et omnimodam subiectionem a corpore Imperii quasi sunt avulsi: Ac tales in Germania non solum, sed et in Italia, Galliaque complures olim fuisse, id argumento esse potest, quod Imperaror Romanus tres Archicancellarios habet, et Archiepiscopum quidem Moguntinum per Germaniam, Coloniensem per Italiam, et Trevirensem per Gallias.
Nihil autem hic dicam de iis Provinciis quae olim Imperio Romano etiam tunc temporis, cum illud iam ad Germanos delatum esset, subditae fuerunt, ut est Regnum Arelatense, insignis ille Comitatus Delphinatus, Danietiam, Poloni, aliaeque Provinciae, quibus eo nomine Imperator litem non movet, sed attingam solum modo eos, qui adhuc pro subditis Imperii habentur, haberive possunt.
Inter hos inprimis oecurrit Bohemiae Rex, cuius quippe Regnum, quamvis in circulis illis, in quos Imperium est digestum atque partitum, non comprehendatur, Romani tamen Imperii Provincia censetur, unde et Ottocarus bellicosus ac potens Bohemiae Rex, quia Imperata facere renuerat, a Rudolpho Primo Habspurgensi compulsus est, ut omissis Austriacis quas invaserat Provinciis, de Regno Bohemiae ac illi
subiectis ditionibus, Silesia, Lusatia, et Moravia, homagium faceret, ac Iuramentum sollenne praestaret, latius in Genealogia Austriaca lib. 1. c. 11. Et cum Rex Bohemiae Eleclor et Imperii sit Archipincerna secundum Auream Bullam c. 26. Inde sequitur eum Imperii esse membrum, ac de toto corpore, eiusque summo Imperio participare, idque pluribus probat Goldast: in tract, de Iure Regni Bohemici.
Illud tamen Regnum constitutionibus et recessibus Imperii non est subiectum, et alia item privilegia immensa habet a Carolo Quarto inprimis procurata, unde et Egnatius in historia Caesarum ait, Carolum Quartum rem Bohemicam mirum in modum auxisse sed exemplo maxime inprobandum: Inter alia autem privilegia praetenderunt nuper, cum adhuc essent Rebelles, Ius se habere Regem eligendi, quem in
sensum ad duxerunt Aureae Bullae c. 7. quod tamen ita est intelligendum, ut linea Regum deficiente, regnum illud non deferatur ad Imperatorem, nec Imperator aliam lineam substituere possit, prout in ceteris Electoratibus fieri solet: Sicque Caroli Quarti familia Lucenburgica scilicer pactum hereditarium iniit, cum Austriaca familia, et vigore huius pacti deficientibus Posteris Caroli Quarti Austriaci ad Regnum pervenerunt: et nuperetiam omnis controvetsia sopita, et Iure victoriae Regnum illud plane hereditarium sactum fuit. Subinde etiam Imperatores Romani Bohemiae Reges non aliter pro talibus agnoverunt nisi Imperiali conformatione praecedente, ut Exemplis aliquot probavi in tract: de Imperiis subalt: fol. 88.
Teutonicus ordo Pontificum, caesarum, et Imperii Principum auxiliis, continuato bello per annos
fere 53. in suam potestatem Borussiam redegit, eam ad Religionem Christianam deduxit, Episcopatibus item aliquot, et Collegiis decoravit, arces etiam et Urbes in e construxit, ut esset iis in locis, veluti murus, atque propugnaculum Imperii et Nobilitatis Germanicae refugium, idque factum fuit ante annos 400. Hi autem Equites Teuthonici semper hostes infestos experti sunt, Poloniae Reges sibi vicinos, et viguit sane diu inter Polonos et Borussiae Magistros bellum, saepeque pace rupta recruduit, donec albertus Brandenburgicus ultimus ordinis Magister iis in locis, quique paulo ante Comitiis Imperii interfuit, et ibi inter Principes Imperii locum obtinuit, anno 1526. Augustanae Cenfessionis Assecla seu Professus Uxorem duxit, et Regi Poloniae se in Clientelam dedit, simulque a Religione et Voto Ordinis, Imperioque
descivit, et Borussiam cum Poloniae Rege divisit. Fecit autem hoc albertus eo quidem sub praetextu, quasi ab Imperio desertus non se defen dere potuerit contra Polonos, re vera autem detestandum facimus Apostasiae hac ratione colorate voluit, et hoc quidem attentatum in omnibus subsecutis Comitiis saepedicti Ordinis Magistri oppugnarunt, et ut Borussiae ille Princeps novus Imperii hanno notaretur, effecerunt: ac de huius banni exsecutione hactenus Germaniae status desperarunt, eiusque rei acta Comitialia congessit Goldast: tom. 1. der Reichsbandlungen. Mox autem Borussiae Exemplum secutus est, Livoniae Magister, qui tum erat ex familia der Kettler in Westphalia, cuius Posteri hodie sunt Curlandiae Duces.
Heluetiae et Alpinae Rhetiae vulgo die Schweitzer vnnd Grawbinder ab omni antiquitatis memoria
Imperii Romani membra fuerunt, nec ab initio eius dem iugum excutere sunt ausi, sed solum modo ea, quae obtinuerunt ad Imperio privilegia atque im munitates contra Nobiles, aliosque Magnates, qui et armis se defendere praetenderunt, exemptionem tamen a Iudicio Aulico Caesariano, Camerali, et Rottv vilensi, libertatem item foederationem, et im munitatem ab omnibus oneribus Imperio Romano debitis paulatim urgere coeperunt, sed tamen aliquamdiu et eo usque Imperium Romanum agnoverunt ex parte, donec triste dissidium Religionis in valuit, ex quo iam liberi et absoluti status esse volunt, et adhuc pro talibus se gerunt, ut dixi in rract. de Imperiis subalternis fol. 184. et seq.
Burgundiae Ducatus, sub quo Burgundiae Comitatus vulgo La franche Conte, sive liber Comitatus, et 7 Belgii Provinciae continentur, pe
culiaris est circulus, Imperii Romani, Reichsabschid zu Nrnberg anno 26.
Burgundiae item Dux sub tutela et membris Imperii comprehensus in Comitiis votum atque sessionem, sicut Archidux Austriae habet, Assessorem item in Camera praesentat, et nomine sui Ducatus contribuit, quantum duo Electores, in Turcic expeditione vero quantum tres Electores praestat, ac si contribuere cesset, contra eum in Camera Imperiali fiscali processus decernuntur, in reliquis autem a Iurisdictione Camerae Imperialis est exemptus, id que vigore Transactionis Burgundicae anno 48. in Comitiis Augustanis inter Carolum Quintum Imperatorem et Status Imperii erectae, ac postea anno 60. confirmatae, Imperii que recessibus insertae, inde apparet, libertacem Belgicarum Provinciarum debili omnino niti fundamento, aut enim.
ex eo, quod a Principis sui Imperio Iure vel iniuria se exemerunt, Romani Imperii Ius potuit debilitari.
Lotharingiam porro Imperii Romani Provinciam esse, doceo in tract: de qppellat. habeturque in tom. 6. Symphorem, c. 2. 3. quod ille Princeps fere in totum sit libor, et ex parte tantum recognoseat Imperium Romanum, quod idem fere dicere licet de Comitibus Sabaudiae, qui a Caesare Sigismundo dignitatem Ducalem consecuti, Imperii Principes semper exstiterunt, quemadmodum etiam Dux Sabaudiae vi huius superioritatis Caesarianae anno 1525. banno Imperii notatus fuit, eundemque Vasallum Imperii esse probat Bodinus lib. 1 de Republ. c. 9. et Imperatorem pro Superiori recognoscere fatetur Menoch. cons. 2. n. 104. idemque tradit Cardin. Tusch. lit. B conclus. 819. unde et Sabaudiae Comites iam olim
quatuor Imperii Comitibus accensentur, et ante annos 100. adhuc in Cilibus causis ad Cameram Imperialem ex Sabaudia appellabatur: Estque Dux Sabaudiae Vicarius Imperii, sed pro sua Regione Homagium semper praestitit Imperatori, idque Carolum Quartum miris et submissionem insimam denotantibus cerem oniis a Sabaudo recepisse memorat Pacatinus in hislor: Sabaudica gallice conscripta fol. mihl 312. et seqq.
Italiam quod attinet, eam ad Imperatores Germanos, magna ex parte spectassc, historiae etiam Italorum attestantur, inprimis Caroli Sigonii, quam de Regno Italico conseripsit, hincque item Maximilianus Primus Caesar in Diplomate anno 1507. Principes Imperii nominat Sabaudum, Pedemontanum, Monferracensem, Mantuanum, Ferrariensem, Mediolanensem,
Florentiam item, Pisas, Lucam, Senas, ad Imperium sine medio pertinere scribit, et quod Principes ac Civitates Italiae nullo modo exemptionem ab Imperio, Iure praetendere possint, pluribus edocere conatur Ioan. Paul. Windeck in tract. de Elector. c. 23. p. 11. Nec Venetos etiam et Genuenses excludit, quod et facit Doctor Martha in tract. de Iurisdict. lib. 1.
SUbditi absolute Imperio subiecti, vel sunt status, vel extra numerum statuum constituti, Imperio tamen immediate subditi, quales sunt Nobiles liberi et Monasteria
nonnulla, et quidem Status Imperii quod attinet, ii sunt, qui Caesaris, et communi Procerum Imperii consensu, in Album sive Matriculam Imperii recepti, et in Comitiis suffragium habent, et occurrente necessitate certum censum in Matricul expressum persoluunt, vel subsidium militare praestant: Gail lib. 1. obser. 21. n 2. Theodor. Rencking de regimine saeculari class. 4. c. 1 n. 2. Paurmeister de Iurisdict. lib. 2. c. 6. a princ. stats autem Imperii forma, et quasi substantia in eo consistit, ut quis Ius sessionis habeat in Comitiis, solique Imperatori sit subditus, et alium Superiorem non recognoscat, Gail de arrest. c. 6 n. 25. Matth. Wehnerus in pract. observat. verbo, Stand da Reichs/Reichsabschtd de anno 48. . wann auch.
Dubitatur hic, an requiratur ad Stats constitutionem, ut habeat
territorium cum omnimoda Iurisdictione et Regalibus condecoratum, et ut id m~ediate ab Imperatore et Imperio regnoscat, quod sane affirmat Gail Gail dict. observat. 21. num. 9. Wehner. in verbo, Stand de Reichs. Et quamvis hoc negat post Renching Albertus Maurius in tract. de Statib. Imperii c. 1. eo, quod hac in re consideretur maxime originis ratio, an nimirum origine sit Status, non autem an bona immediate habeat sub Imperio, et quod distincta sint Status Imperii et Iura territorii quodque subiectio im mediata sine territorii Iure sub sistere queat, ut vult Auctor Decision: Cameral: in verbo, status Im perii Andr. Knichen in Velitatione Apologetica n. 13. huiusque rei exemplum praebere potuerunt Comites Tubingenses, qui Statibus Imperii accensentur, in Recessuum Im perialium subscriptionibus numerantur, quam vis nullum
im mediatum territorium posse derint, sed eorum bona Austriacis Archiducibus sint subiecta: Verum tamen nemo unquam pro Statu Imperii habitus fuit, nisi vel iam. vel olim possederit territorium im mediatum, et Regalibus condecoratum, suntque Comites Tubingenses, cum ipsorum stirps adhuc vigeret, in memoriam priscae dignitatis Statibus annumerati, habuerunt enim in Suevia multa territoria, habitique sunt pro Comitibus Palatinis; ex quo sequitur Principes unius familiae multos, omnes quidem Imperatori mediate subditos sed non Status esse, nisi simul sint Principes regentes, illi enim solum votum et sessionem in Comitiis habent, alii autem non regentes. die abgetheilte Breder/ut vocant, Statibus non annumerantur, neque ad Comitia vocantur.
Subinde autem contingit dubitare, an allquis Imperii sit Status,
Imperioque im mediate subiectus, an vero subditus alicuius Principis, ein Landse/eoque nomine tam in Aula, quam in Camera Imperiali infinitae lites subinde oriuntur, dum nempe quaeritur, an Comes, Baro, Nobilis, Civitas, vel Monasterium, Principis alicuius territoriali Iurisdictione Subiciatur, ob er ein Landse sen/an vero Imperio Romano im mediate subditus exsistat, qua de re publica acta prostant inter Hassiae Principes et Comites Waldeckenses, inter Archiepiscopum Trevirensem, et Comites de Vallenthal, inter Civitatem Fribergensem et Burgravios illius loci, in quibus certe actis exactissime disputatur, enodaturque, quae requirantur, ut aliquis dici mere atur subditus Imperii im mediatus aut Imperii Status.
Probatur autem aliquem Statum Imperii esse, ex Matricula Imperii, au der Reichs Matricul, id est ex
illa tabula, quae auctoritate public conscripta et vulgata est, anno 1521. et in qua Status Imperii enumerantur. Mindanus lib. 2. de Processib. c. 67. n. 4. Reching class. 4 c. 1. n. 4.
Quamvis autem Marticula haecce in controversiam vocetur; ac quidam dicant; in ea nonnullos contineri; qui ipso facto Status non sunt, aliquos vero omissos esse, qui in antiquioribus Matriculis, quae apud Goldast: Lymnae: in Actis Brunsuicenfibus, et in aliis exstantibus continentur. Certum tamen est, dict. ann: 21. renovatam inducere praesumptionem pro et contra, quae onus probandi adversario imponit, hoc est Statum Imperii esse, qui in illam Matriculam recentem est relatus, vicissim pro Statu Imperii praesumptive non habendum, qui ibidem est omissus, hocque communem opinionem esse attestatur Thilmannus in Symphorem: tom. 1. p. 2. tit.
20. n. 14. voto. 4. Maulius de Statibus Imperii c. 2. Id ve per Recessum Imperii zu Wormbs anno 21. vnd wir jetzund / Item Reichsabschid zu Augspurg anno 40. . wiewol de H. Reichs/Reichsabschid de anno 94 . hernach. ubi sancitur, quod si Matriculaurm Imperii diversitas appareat, illam de Anno 21. esse recipiendam.
Probatur porro aliquem Statum Imperii esse tam ad confirmationem Matriculae, quam contra illam, si quis ab Imperatore feuda et regalia recognoscat, Gail lib. 1. obser. 21. n. 9. si per edicta Caesarea ad Comitia Imperialia saepius fuerit vocatus, eamque citationem acceptrit, licet non comparuerit, Maulius de Statibus Imperii d. c. 2. n. 6. Et adhuc magis, si sessionem et votum in Consilio Imperiali habuerit. Reichsahschid anno 48. . wanu auch ein augeiogner/ ac si recessui Imperiali aliquando subscripserit.
Insuper probat im medietatem solutio Imperialium Collectarum, aut ad Camerae sustentationem spectantium. Huic similis est, si quis ad conventus circulares zu den Kreytgen fuerit vocatus, Meichner decis. 6. tom. 3. fol. 78. probat itidem immedictatem, si quis coram Caesare, Camera, vel Austregis, non coram alio aliquo Principe fuerit conventus, si mandata in Camera Imperiali contra emanrint, talia enim mandata non contra alios, nisi immediatos pronuntiari vel decerni solent. Katumergerichts Ordnung p. 2. tit. 1. aut si alicui, vel suis maioribus Tutores in Camera fuerint dati, aut consirmati, aut etiam venia aetacis concessa, Maulius dict. c. 2. n. 14. et seq. aut si appellationes ab alicuius se tentiis, vel dicasteriis im mediate ad Cameram, non vero ad Principem, vel alium Statum fuerint directae et acceptatae.
Propterea autem tam anxie disputatur, num aliquis sit Imperii Status, vel Imperio immediate subditus, quit ut Land sassii infinitis oneribus sunt subiecti, ita pariter Status et immediate Imperio subditi insignia privilegia habent, talia quidem, ut in suis territoriis ipsum Imperatorem repraesentare dicantur. Hincque vulgatum axioma est, Status Imperii in suis territoriis omnia Iura fiscalia et regalia habere, et tantum inibi posse, quantum Imperator in Imperio universo, Maulius dict. tract. de statib. Imperii c. 3. quod tamen intelligendum est, exceptis iis, quae Imperatori in signum praeeminentiae, et universalis Iurisdictionis, quam proprie Maiestatem vocant, specialiter reservata reputantur, quamvis enim ut dixi respectu suorem subditorum latissimam habe at potestatem, interim tamen sunt et manent subditi, et Vasalli ligii
Imperatoris, ut docui in tractatu de statu subalterno c. 3. ubi refero iuramentum Vassalitium, quod Imperatori Principos praestant, quodque ita est comparatum, ut simul importet subiectionem, da sie nemblich dem Rmischen Keyser / vnd dem H. Reich / trew / hold / gehorsamb / vnd gewerttig/ auch nimmermehr wissentlich in dem Raht seyn sollen noch wllen/ da erwas wider der Key serlichen Majestt Persen/Chr/Wrden/vnd Stand gehndlet oder frgenom~en wird/noch darein bewilligen/oder befehlen.
Ac quamvis non omnia territoria feudalia sint, sed quaedam allodialia censeantur, ut et civitates Imperiales Iure proprio habere videantur suam Iuris dictionem, imo Regalia quoque praescriptione acquirantur, Rosenthal de feudis c. 5. conclus. 16. n. 4. et seq. Attamen nihilominus ubique salva manet Imperatoris, Imperiique
superioritas, ac Iure privilegii, ut et praescriptionis, si quis regalia habeat, is illa edem possidet conditione, ac ii, cui illa competunt Iure feudi, et differentia solum est in eo, quod talis Vasallus regalia habens ad posteros ea transmittit Iure successionis feudalis, quodque tale feudum famili deficiente ad Dominum feudi redit, quod non sit in eo, qui Regalia habet praescripta, aut allodii Iure, sed nihilomnius etiam hi, imo etiam ii, qui regalia praescripserunt, ea ab Imperio recognoscunt, ut et Imperium merum den Blutbann omnes Status Imperii habent, idque sub gravissimis conditionibus ut apparet ex iuramento, quod Status Imperii illius ratione praestant, quale iuramentum relatum est in meis conliliis, ubi simul disputo, an si territorium sit allodiale, et ad feminas perveniat, num Regalia vel der Blntbann penes Masculos debeat
remanere: aut si tale feudum in nudis Regalibus consistens ad Imperatorem redeat, num Imperator alteri illa regalia concedere possit, quam ei, ad quem territorium spectat Iure hereditatis? Quae quaestio mota pariter fuit in celebri causa Munde heimensi, et sane magis est ut dicamus regalia a territorio in separabilia esse, cum unum sine altero non consistere, ut vix utile esse queat.
Regalia autem et insignia Iura, quae Statibus Imperii ut talibus, et quatenus immediate Imperio subiectum territorium possident, competere videntur, et quidem in Imperio Romano Germanico varia sunt, inter eaque praecipua videntur esse illa, quod possint statuta condere, secundum quae in ipsorum teritoriis vivere, et iudicare debent subditi, magist atus item, atque iudices constituti, eaque statuta eius esse vigoris reputantur, ut Asseslores etiam
Camerae Imperialis secundum ea in causis per appellationem ad illos devolutis praecipue iudicare tenentur: ac in casibus demum, in statutis illis omissis aut per localem consuetudinem non decisis Ius com mune sequi debeant. Kammmergerichts Ordnung p. 1. tit. 57. vulgo Landrecht/ Landsordnung/Hoff vn~ Landgerichtsordnungen vocant.
Possunt etiam subditis suis imponere collectas, Landstewr/Lands conrributionen/ quae tamen in parte agere prius debent cum Statibus sui territorii, mit jhren Landstnd/ respicere item necessitatem impendentem, late Caspar Klock in tract: de collect. et contribut. lib. 2. c. 1. Et dixi in tract: de Aerario, ad hunc ergo aliosque fines, necessitate scilicet territorii sui exigente, convocare possunt suos Status, et Comitia Provincialia celebrare.
An autem possint remittere
poenas capitales, ex mera gratia, disputatur varie, huiusque rei decisio sumenda est ex tenore investiturae, au Verleyhung de Blutbanns / si enim, (ut fere fit) eiusmodi concessione habetur, Statum Imperii debere iudicare secundum ordinationem Caroli Quinti criminalem, vel si alia verba restrictiva adsint, tunc ea potesta??? gratiae merae vix concessa putatur, regulariter tamen non absurde dici posse videtur territorialem iurisdictionem habentem, posse quoque sublime hoc regale usurpare, sed ita, nc nimia impunitas ansam praebeat liberius peccandi.
Praetendunt itidem Status Imperii facultatem militem cogendi ad sui territorii defensionem, militiamque ordinandi, vulgo vocant, Raivolck / Musterung / Auwahl/ etc. sed huic rei limites sunt positi certi, in recessibus Imperii de anno 26. 48
55. 64 66. et. 70. ab eoque Iure dependet Ius Armandiae, Zeug, vnnd Rsthuser/Ius muniendi urbes, arces et fortalitia aedificandi, Basceyen/ Vestung vnnd Schantzen zu bawen/ hisque consimile est Ius foederum, et Legatos mittendi, modo haec omnia sine suspicione alicuius rebellionis vel machinationis contra Imperatorem fiant, id enim si simuletur facultatem Iusque habet inhibitionem decernendi.
Officiales porro ad Iustitiam expediendam ordinare possunt, Consistoria item ad appellationes destinare, causasque a Iudicibus inferioribus avocare, Graeucus lib, 1. conclus. 4. n. 3. Berlich. lib. 1. decis. c. ult.
Habent etiam Status Imperii Iuris dictionem forestalem die Forstliche Obrigkeit/ Bidenbach. quaest. nobil. 15. et seq.
Habent itidem Ius conducendi,
die geleitliche Obrigkeit/Maulius tract. de salvo conductu, c. 2.
Habent denique Ius Fisci et cui competunt Regalia, is pariter percipere postest commoda fisci, Peregrin: de Iure fisci lib 4. tit. 3. haecque omnis et alia plura nomine territorialis Iurisdictionis comprehenduntur.
TEtritorium interdum accipitur circumscriptive, aut terminaliter, quatenus suis finibus includitur, was zwischen den Gnitzen und
Marckungen gelegen/ L. territorium, ff. de V. S. interdum vero sumitur subiective, quatenus ei inest, et cohaeret Iurisdictio universalis, sive superioritas, et tunc consideratur territorium velut subiectum sine quo illa superioritas, superioritatisue Iura nequeunt possideri, et tunc definitur territorialis illa Iurisdictio Regia quaedam Iurisdicendi potestas sub nomine et qualitate der Landsobrigkeit ordinarie et iure proprio concessa, territorioque velut nebula paludi inhaerens.
Sciendum autem est omnino Ius hoc pleniori Iure, quam olim, Magistratibus, nunc Statibus Imperii competere videri, olim enim Magistratus sine territorio ad ipsos Iure proprio spectante, Imperium et iurisdictionem exercebant, plane eo solum nomine Imperatoris, Statibus vero competit illa potestas iure uninersali, et una cum territorio,
diciturque iure proprio illis competere, quia haecce iurisdictio non administrationis aut familiaritatis Iure, quemadmodum ab initio, ubi dignitates regales in offieium concedebantur, competit, sed auctoritate propri, et quadam successori lege, quam nec Imperator revocare potest.
Hocque territorii ius, licet olim ab Imperatoribus velut extra omne commercium positum, et sibi soli competens sine territorii collatione Comitibus et Ducibus, qui regendis Provinciis destinabantur, in ossicium duntaxat et administrationem ad tempus concederetur, ad lubitumque revocabile erat, attamen poslea ceu reale quid, ac in ipso territorio radicatum, unde etiam Landsobrigkeit indigitatur, iureque perpetuo in feudum, un cum territorio, salu solum Superioritate et Maiestate Imperiali, dari coepit. Knichen de iure territorii c. 1. et n. 12. ac per discursum.
Quodque nomina Ducatus, Marchionatus, Comitatus, primitus etiam apud Imperatores Germanos, solum fuerint tituli administrationis in vim publici numeris precario concessi, comparet ex tit. 1. lib. 1. feudor. et latius deducit Heig. p. 1. q. 2.
At quamvis Knichen in Sax. de non provocandi iure, ad verba Ducum Saxoniae, c. 4. dignitates illas hereditarins esse factas, sub Carolo Magno scribat, id tamen Historicis conveniens non est, sed diu postea, et quidem in Galliis sub Capeto: in Germani sub Impera: Sakonicis, dignitates illas here ditarias esse factas putarem, sub his enim et quandoque etiam subsequentibus Imperat: tituli isli, qui primitus administrationis erant, pro ut omnia mutationi subiecta sunt, patrimonii nomina effecta fuisse, tradit Ioach. Stephani lib. 1. de Iurisdict. c. 3. n.
37 et Colerus de proceslib. exsecut. p. 2. c. 1. num. 140. Maluerunt enim Imperatores Magnatibus suis certas Provincias consignare, ut illes sibi magis devineirent, quam omnia retinendo semper de summa Imperii periclitari. Vulteius in praefat. tract. de Iurisdict. Cuiac. lib. 1. de feud. tit. 1. Hocque pro certo et immoto Regnorum stabiliendorum fundamento habebant, eaque ratione Imperii Proceres eo attentius militaturos, functionisque munia in defendendo Imperio alacrius subituros, reputabant, si sua etiam hereditaria Iura, et sua potius, quam aliena defenderent; sed ut hoc olim utile et proficuum habitum fuit, ita successu temporis apparnit potentiam nimiam statuum, saepe ansam rebellandi contra Imperatorem, occasionemque praebuisse, adeo in Politicis nihil tam bonum est, ut non etiam subsequi possit pernitionsus
effectus, ut merito dicere possimus, divinam providentiam, non humana consilia, cuncta pro lubitu adminstrare, conservare, et exigentibus populi peccatis subinde evertere. Sed ut ut haec sint, in Hispania tamen Ducalis dignitas, non nisi ex mera Regis gratia ad heredes transitoria est, Heigius d p. 1. c. 2. n. 37. Ac etiam Galliae Reges divin dispositione adiuvante effecerunt, ut potentia illa Ducum et Comitum nimia restringeretur, et Ducatus olim potentissimi, Burgundicus nempe, Brittanniae, Normandicus, aliique vel iure successionis, vel ali ratione coronae fuerint uniti, hineque ibidem pariter ut antiquissimis temporibus nulla territoria dignitatibus annexa sunt, quod et in Scotia et Anglia usuvenire attestatur Bodin. de republ. lib. 2. fol. 192. Petr. Gregor Tholosan. lib. 6. de Republ. c. 7. Pariter ut hodie in
Bohemia. Austria, et aliis in locis hereditariis, ut et alibi Titulares Duces, Comites et Barones sine territorio et territoriai Iurisdictione ab Impp. creantur, ac tales Comites non esse aequiparandos Imperii Comitibus sancitur in recessu Imperiali anno 48. . wiewol auch. Eosque statibus non esse annumerandos decidit Schvvammanus in decis. Cameral. fol. 187. et in dict. recess. Imperial. mentio fit aliquot talium Comitum puta der Graven von Harteg in Austria, der Graven von Hohnstein sub Electore Brandenburgico, der Graven zu Newgarten sub Ducibus Bomeraniae, ubi ubique habetur, da solche ihres blossen Namens vnd Tituls halben in die Reichsanschlg nit zu ziehen / et alia etiam ibidem habentur de illis notatu admodum digna, puta quod dignitatem illam et praeeminentiam nuper demum ab Impp. acceperint, et porre sequentia verba habentur,
da solche vnder jhren Landsfrsten gesessen/jederzeit von all jhren Gtern demselben gedient / sich auch zum tail aussf der Frsten Algenthums/vnd jhre Lehen oder Pfandischafften / grven vnd freyen lassen/ also gar keine Gter ohne Mittel von oder vnder dem Reich haben / auch nit anderst / dann mit austrucklichem vorbehalt der Frsten Gerechtigkeit zu disen digniteten gelassen seyen.
Habentque hanc superioritatem Status non cumulative, sed respectu Imperatoris eriam aliquo modo priuative, quia eos Imperator inexercitio regulati suae iurisdictionis impedire non potest, Colerus de Processib. exsecut. p. 2. c. 1. n. 129 et seq. omnis namque iurisdictio per contractum quaesita, quoad transferentem priuative est interpretanda, Menoch. lib. 2. praesumpt. 18. n. 13. quemadmodum in specie de concesfione feudali ex recepta Doctorum
opinione tradunt Hartmann: Pistoris p. 2. lib. 2. quaest. 45. num 15. Daniel Moller. lib. 4. Semestr. c. 46. n. 10.
Quamvis haecce iurisdictio etiam Iure allodii interdum competere videatur, prout sunt nonnulli Comitatus immediati, qui non sunt Imperii feuda, Auctor decis. Cameral. in verb. Comitatus, eiusque conditionis esse censetur Comitatus Mrsch in Westphal/ et Comitatus Hohen Zollern/ aliique, ut et Civitates Imperiales, iisque in casibus Iurisdictio non quidem datur iure feudi, sed tantum Iure privilegii.
Porro autem nihil impedit, quin Status Imperii ratione aliquorum bonorum in alicuius Principis territorio exsistentium, diverso respectu Status immediatus, et simul subditus alterius Status esse possit: quamvis enim in causa illa nota super constitutione arresti Comitis
de Ortenburg contra Bayrn accerrime fuerit disputatu, et Comites eitam anno 73. 4. Martii in Camera Imperiali proficum obtinuerint sententiam, attamen in contrarium pugnat auctoritas Gailii de arrestis Imperii c. 6. n. 1. cuius etiam sententia tandem 27. Iulii anno 85. in Iudicio revisorio palmam tulit: quamvis enim sola bonorum subiectio, subditum non faciat L. Tiberius, . sola, ff. ad Municipal. attamen hoc fit, si quis Homagium praestat, vel ea natura bonoru sit, ut sine subiectionis onere nequeant possideri. Vicissim nihil decedit Statui, si in eius territorio alius Status speciem quandam habeat Iurisdictionis, non Iure Superioritatis, sed Iure quasi seruitutis, ut in praefatione quae documentis Wurttenbergicis est praefixa laatius deduxi, nihil enim deperit de sua libertate Coloniensi, Imperiali Civitati, quod Reverendiss.
Elector Coloniensis criminalium, sententiarum habeat exsecutionem, qualia sane Iura Episcopus Spiren sis, Wormatiensis, aliique in illis Civitatibus habent, ut ex Chronico Spirensi Christoph. Lehmanni apparet, illa enim Iurisdictio non competit Iure superioritatis, sed Iure quasi seruitutis.
Praeterea adeo magnam in suis territoriis potestatem habent Imperii Status, ut adversus eos etiam. Crimen laesae Maiestatis committi posse dicatur, Bocerus de crimine, Maiestatis c. 2. n. 94. Fachin. lib. 1, controvers. c. 15. n. 20.
Et habet unusquisque Imperii Status, quoad ius superioritatis, fundatam intentionem in omnes tam homines, quam res intra limites territorii sui exsistentes, qui enim habet territorium, ad istum etiam pertinere dicuntur omnia loca in territorio sita, eorumque locorum
Iurisdictio, Imperium et Regalia, Knichen de Iure territorii c. 1. n. 20. Auctor de grndlichen Berichts der Reichs, statt Fridberg c. 2. n. 77. et quae cunque intra territorii septa continentur, ea in istius Dominii patrocinio, potestate, custodia et Iurisdictione esse praesumuntur, ad quem districtus et territorium spectat, Can: omnis Basilica c. 17. q. 1. L. 1. in, initio, ff. de offic. Praefect. Urb. Et, ideo ii, quibus competit territorium universale, fundatam habent intentionem in omnes Landsassios, in omnesque in isto territorio exortas causarum species civiles et criminales, reales et personales, iudicii tam petitorii, tam possessorii, L. 1. . in initio, ff. de offic. Prafect. Urb. Meichsnerus tom. 2. lib. 2. decis. 3. n. 2. Et habent pariter Domini territoriorum fundatam intentionem, etiam in praedium singulare tettii, quod in territorio exsistit, licet subditus
non cxistat, c. cum Episcopus. de offic. Iud. ord. in 6. Kopen decis. 48. n. 8. Quamobrem qui contra hanc iuris praesumptionem in universali alterius territorio, ius quoddam superioritatis, vel speciem Iuris dictionis sibi arrogat, circa res vel personas in eo sitas, liquido id ipsum, probare tenetur, c. ex ore, ext. de, privileg. c. cum personam, eod. in, 6. et tenetur titulum asserti iuris edere, nec su fficit possessionis emolumentum allegare, cum ipsi Ius commune, et generalis praesumptio resistat, L. ius. 15. C. de probat. c. 1. de praescript. in 6. Ziglerus in eommunib. conclus. . Landsassii n. 24.
Probatio porro superioritatis in, actuum exercitio ad superioritatem spectantium consistit, ex his enim, arguitur et docetur superioritas, tamquam causa a suo effectu, et deinde illi actus possessionem vel quasi manifesto demonstrant, Menoch.
cons. 725. n. 10. Gail de arrestis c. 7. n. 15. quemadmodum enim possessionem fundi perceptio fructuum probat, ita pariter emolumenta ex hisce actibus redundantia praesumi faciunt pro Superioritate, quae praesumptio tamdiu durat, donec contrarium probetur, si ergo aliquis Domino territorii collectas, aliaque que soltia subditorum servitia praestiterit, Iuramento puta subiectionis se se obstrinxerit, ab inferioribus Iudicibus immediate ad Curiam Domini appellaverit, si illum Dominum nominaverit, et pro tali honoraverit, subditum item se appellaverit, seque talem in sub: et inscriptionibus professus sit, Wann Er den Frsten seinen gnesigen Landsfrsten vnd Herin nominavit: wann Er sich zu aller gehorsambe erbotren etc. tunc praesuenptio contra talem, quod sit Landsassius exsurgit.
Eiusdem porro Effectus sunt
privilegiorum concessiones, ac eorum, confirmationes, proclamationes, ac Edicta publica, Insignia Principis in Curia, aliisque vicinis locis depicta, sollennis Principis introitus et apertura Caftrorum, das Einrentten vnd Oeffnung/ alia que huius generis prope infinita, quae omnia et singula hic recensere haud est nostri instituti, et pro regula generali est notandum, quod omnes actus Iurisdictionales, si in alterius territorio usurpentur, quiete, superioritatem edoceant, et ex parte patientis arguant subiectionem.
Si ergo Provincialis aliqua Civitas actum eiusmosi Iurisdictionalem sibi intra Urbem, eius demue limites competere asserat, necesse est, ut illam probet, titulum sive immemorialem possessionem dem onstrando, semper enim pro Principe praesumitur, quoad omnes actus Iurisdictionales, nisi concessio vel
privilegium, aliusue titulus approbetur.
Titulum autem voco concessionem Principis, argum. L. 1. ff. de offic. eius, cui mand. est Iurisdict. sive per Investituram, aut etiam venditionem, vel per privilegium ea facta sit, Surdus cons. 208. n. 5. Hartman. Hartmanni tit. 54. obs. 2. n. 4. Est vero hic speciale, quod titulus iste, etiam in possessorio sit ostendendus, idque ob generalem Principis intentionem arg. L. 3. . hoc autem, ff. de itin. actuque: priu: L. 1. . fin ff de. aq. quot: et aesti: Menoch. remed. 3. retinend: possess: n. 590. et remed. recuperandae. 15. n. 469. Ob quam. Ius commune possessori resi stit, et ideo eum ab onere pro bandi possessio relevare haud potest, L. 15. C de probat. c. 1. de praescript. in 6. Hartman: Pistoris lib. 2. p. 2. q. 46. n. 6. et seq. Ex quibus porro inferri solet, possessorium Iurisdictionis annexam habere causam proprietatis:
Knichen de Saxonico non provoc andi Iure c. 9. Non secus ad possessorium super beneficio aliquo Ecclesiastico in quo etiam antiquior possessio titulo carens, minime praefertur iuniori titulum habenti. Menoch, de remed. retinend. possession. 3. n. 370. et seqq.
Praescriptio autem immemorialis titulo aequipollet, malamque fidem et Principis ignorantiam excludit, c. 1. de praescript. in 6. Mascard. de probat. couclus. 1213. n. 45. et seq. nisi probetur certo, vitiosum. possessionis initium c. vigilanti, et c. ult. de praescript, c. 2. de R. I. in 6. Idque ob malam fidem quae praescriptionem etiam immemorialem enervat.
Tandem desinit aliquis esse Imperii Status, quando quis propter delictum, robellionem, et contumaciam ab Imperatore vel Camera Imperiali in Bannum declaratur. Gail
lib. 2. de pace publ. c. 1. n. 4. et 25. Ut et praecriptione si nompe probetur eum, qui aliquando fuit Status, post hominum memoriam Imperio nihil persitasse, aur contribuisie, neque Regalia ab Imperatore tanto tempore recognita fuisse, et se semper pro alterius Status subdito gessisse, ad Comitia Provincialia cum, subditis comparuisse, onera provincialia sustinuisse, mandatis alterius Status semper paruisse, eum pto Iudice in prima et secunda instantia, agnovisse, Econtra ad Comitia Imperialia non comparuisse. Gail 1. obser. 21. n. 15. Zachar. Vietor, de causis exemptionum Imperialium conclus 17.
Sed haec tum demum locum habent, si accedat tenipus, cuius initii memoria hominum, non exstat. Quamtris enim de Iure communi omnes actiones et etiam siscales 30. vel 40. annorum spatio tollantur,
L. omnes, L. cum notissimi, C. de praescript. 30. annor. Peregrin. de Iure fisci lib. 6. tit. 8. ut in specie de exemptione a solutionibus contra Fiscum et Principem pendentibus, tradit Bart. in L. Licitatio. ff. de public. Covar. variar. resolut. c. 17. n. 10. Ab Imperatore tamen et Statibus Imperii in recessu Augustano de anno 48. . wann auch. sancitum est, ut hodie praescriptio non procedat, in causis exemptionis, nisi tem prois im memori alis.
Atqui est quoque sacrum Imperium Romanum in decem Circulos divisum, quos hodie vocant, die Reichs Krense/ idque e ratione factum, ut eo melius, ac ordinate magis per illos negotia de pace publica conservanda, de contributionibus colligendis. monetis probandis, vel reprobandis, praesentandis Camerae Assessoribus et similia expediri queant Reichsabschid zu Trier vnd Cln
anno 12. . haben wir: et Reichsabschid zu Nrnberg/ de anno 22. sub titulo die Ertlrung de Landfridens. Horum Circulorum primus est Austriacus, qui Austriam, Carynthiam, Carnioliam, et Comitatum Tyrolensem complectitur.
Secundus est Burgundicus, cui sunt addicti Rex Hispaniarum, ratione Burgundici Comitatus, et aliarum Provinciarum Belgicarum, ut et aliquot Comites.
Tertius Circulus Electorarius Rhenanus, in quo compraehenduntur Electores tres Ecclesiastici, et Elector Comes Palatinus Rheni, Comites sex, Abbas S. Maximini, Praepositus Sulzensis, Civitas Gelhausen.
Quartus Saxoniae Circulus superioris, isque habet Electores, Duces et Marchiones, tam Saxoniae, quam Brandenburgicos, Episcopos. 7. Duces Bomeraniae, Principes Anhaltinos, Abbatissas Principali Dignitate
claras, die Frstliche Abbtissin/ Abbates duos, Comites et Barones complures.
Quintus Circulus est Franconicus, et compraehendit Episcopos tres, Wurzburg: Bamberg: et Eystettensem: Magistratum Ordinis Teutonici, den Teutschen Maister/ Burggravios Norinbergae, sive Onolsbacchenses, Comitatum Hennenbergicum, nunc inter Saxonem et Hassum divisum Abbates, Propositos, Comites et Barones, Civitates item aliquot.
Sextus Bavaritus est, comple ctitur Archiepiscopatum Salzburgensem, Frisingensem Episcopum, et Ratisbonensem, Electorem Serenissimum Bavariae, tam ratione utriusque Bavariae, quam etiam Palatinatus Superioris, Landgravium Leuchtenbergensem, ac praeter Abbates, Praepositos, Abbatissas, Comites et Barones aliquot, Civitatem Ratisbonensem.
Septimus est Suevicus, cui addicti sunt Episcopi tres, Duces Wurtenbergiae, et Marchiones Badenses, Abbates, Praepositi, Abbatissae, Comites, Barones, et Civitates quam plures.
Octavus Circulus, Rheni Superioris der ober Rheinische Krey/ compraehendit Episcopos decem, Comites Palatinos Rheni, ratione Ditionum sub Electoratu non compraehensorum, Landgravios Hassiae, Duces, Lotharingiae, ut Abbates, Praeposits, Abbatissas, Comites et Barones, ac quoque Civitates satis multas.
Nonus Circulus Westphalicus, habet Episcopos octo, Duces Iuliacenses, Nivenses, Bergenses, et Geldriae, Abbates etiam quatuor, et reliquos Status minores aliquot.
Decimus et ultimus Imperii Circulus compraehendit Atchiepiscopos Magdenb. et Bremensem,
Episcopos sex, Duces Brunsuicenses, et Luneburgenses, Holsatienses, Megapolitanos, Lavenburgenses, et Comites Ravenstenii. ac praeterea quatuor Civitates.
De quibus videri potest Thob. Paurmeister, tract. de Iurisdict. lib. 2. c. 2. Renching de Regim. saecul: et Eccles: lib. 1. class 3. c. 2. Cluten in Sylloge rerum quottidianarum conclus. ult. ad finem.
In Comitiis vero, si quid circulariter deliberandum concluditur., in sex tantum hi universi Circuli contrahuntur, Saxon: nimirum Bavar: Franc: Rhenan. Suevic. et Westphalicum, Wehner in obseru. pract. verbo Stand de Reichs.
ELectores dicuntur, quod potestatem habent eligendi Imperatorem, qua edem notatione Germanice vocantur, Die Churfrsten. Khoren enim germanis priscis est eligere, ex quo nobis remansit, Ausserkhorn/ quod idem est, ac ausserwhlet.
Electores autem inter Status Imperii principem obtinent locum., eosque Carolus Quartus Imperator in Aurea Bulla, in principio, et passim alibi, Palmites Imperiales, septem candelabra lucentia, in unitate Spiritus septiformis, quibus sacrum illuminari debet Imperium,
columnas et latera, solidasque bases Imperii, et propinquiora Caesaris membra appellat, hocque idem vult Decretum Caesareum., de Dato. 27. Iulii anno 1590. quod se vidisse dicit Heningius Brunning, de variis Universit: Speciebus conclus. 10. cuius haec sunt verba: Da der Churfrsten Hochheit vnd anthoritet/ mit eines Rmischen Kaysers Gewalt vnnd Hochheit/ dahero sie auch fliet/ dermassen verbundten/ das eine ohne die ander nit bestehen kan/ Ja da die hchste Wrde der Chuifrsten/ damit sie fr andern Knigen ??? Potentaten gezieret/ eben dise ist/ da sie einen Rmischen Kayser/ dessen Hochheit/ auctoriter vnd Gewalt alle andere vb???ririfft/ von dero anch alle ander hersilessen/ zuwhlen har. Et inde etiam in actibus ad Curiam Imperialem pertinentibus ceteris omnibus Principibus Electores praeferuntur, cuiuscumque tandem sint
conditionis, Bohemiae vero Rex eodem respectu in istis actibus ceteros omnes Reges antecedit, ut habetur in Aurea Bulla c. 6.
Sunt porro Electorum septem, Ecclesiastici tres, et quatuor Profani; Illi sunt Moguntinus, Trevirensis, et Coloniensis, ac Bohemiae Rex, Bavariae ac Saxoniae Dux, et Marchio Brandeburgensis. Ne autem splendori gloriosissimi huius Electoralis Collegii quicquam deesset, singuli officiis singusis sunt decorati. Moguntinus nempe Archicancellarius est per Germaniam, Trevirensis per Galliam, et Aretalense Regnum, Coloniensis per Italiam, quorum tamen Posteriorum, cum ambae Provinciae ab Imperio fere avulsae sine, potestas iam evanuit, et exstincta est.
Illorum autem Archiepiscoporum et Principium officia, quod nempe Cancellarii sint., Imperiales,
antiquissimum esse videtur., adeo ut Moguntini dignitatem Archicancellariatus iam tempore. Caroli Magni deducat Arumaeus ad Auream Bullam discurs. 1. Thes. 23.
Ceterum ex Electoribus Politieis, Rex Bohemiae est Archipincerna, Er??? Schanck/ substitutum que habet semper liberos Barones. im Limbn???g/ quorum officium vocatur Erbe schenck.
Comes Palatinus, sive Bavariae Dux, est Archidapifer, Er???truchf?/ quod officium derivatur, von Tragen de E???ens/ quia Dapes praefert lumperatori, substitutumque habet, Dapiferos in Wahlhurg/ die Erb-Truchsdssen zu Wahlburg.
Saxoniae Dux est Archimarseballus Ertz Marschalck/ substitutum que habet Comitem Pappenheimensem, Ertz Marschalck.
Marchio Brandeburgieus denique Archicamerarii officium
admivistrat, Ertz Camerer/ substitutum habet Ducem vel Comitem in Hohen-Zollrn/Erb Cammerer.
Haec porro offcia cum annexis suis com~odis ex Institutione Henrici Sancti Imperatoris ab Episcopo Bambergensi in feudum recognoscere, et Vicarios suos, quibus deinceps in subfeudum. eadem concedunt, gerere affirmat Marq: Freiherus in notis ad Petr: de Anglo lib. 2. cap: 15. Eoque nomine Episcopum Bambergensem recens initiatum haud secus ac ipsum Caesarem, suis quisque officiis ac ministeriis ex eiusdem Imperatoris Constitutione praestolari tenentur Electores saeculares, Bertram in tract: de Comitiis conclus: 32.
Multis porro prae aliis decorati sunt privilegiis Electores, possunt enim absque speciali venia indicere Conventum, habent etiam potestatem possidendi metallicas fodinas,
ac salinas, Ertz vnd Saltzgrueben in Regno ac Principatibus suis inventas, Aurea Bulla cap. 9. in princ: Quod tamen ita interpretantur Doctores, ut solum Decimas percipere queant in fodinis, quae in subditorum suorum agris reperiuntur, Sixt: de regalib. lib. 1. c. n. 8.
Neque etiam ab ipsorum Officialium sententiis ulla datur appellatio, nisi in casu Iustitiae denegatae, Aurea Bulla c. 11. in princ: sed successu temporis huic insigni privilegio, ipso non usu renuntirunt tres Archiepiscopi et Comes Palatinus, ut dixi in tract. de appellat: cap. 3. Quamvis Serenissimus Elector Bavariae ante paucos annos currit. privilegium quoad ipsum illud antiquum resuscitari.
Porro autem et haec eminentia. compertit Electoribus, ut subditi illorum, cuiuscuque sint dignitatis ad nullum extraneum Tribunal,
puta, ad Iudicium Rottvvilense, vel Westphalicum, aut Iudicia Provincialia, fr die Landtgericht evocari nullo modo possunt, Aurea Bulla. dict. cap. 11. in princip.
Cumque Electores variorum necessitatibus relevandis Caesareae Sublimitati sic assistere dicantur, ut in partem sollicitudinis constituti reperiantur, Aurea Bulla. cap. ult: Hinc in illos, qui in necem alicuius Prineipis Electoris conspirrunt, tamquam Reos Maiestatis, poena L. quisquis. 5. C. ad L. Iul. Maiestat: constituta est in saepedict. Aurea Bulla, c. 24.
Cum autem experientia plurimum testatum fecerit occasione controversae Electionis, dissidiique inter Electores Imperio Romano plurima dispendia contigisse, Carolus Quartus Bohemiae Rex, variis incommoditatibus obveniens, electioni in Imperio nostro, certas leges
praescripsit, quae merito inter fundamentales nostri Imperii Romano-Germanici referuntur, eaeque leges simul compilatae, hodie Aureae Bullae nomine indigitantur, denominatione exinde descendente, quod maius Imperatoris Sigillum Auro impressum, ei Legislationi appensum erat, Bulla autem tam Graeci, quam Latini Recentiores pro sigillo usurpabant indeque Bullae Pontifieiae dicuntur, Instrumenta permunita Sigillo plumbeo Pontificis Maximi, et Recentiores quoque Historici bullare usurpant pro sigillare sicque Aurea Bulla propter eminentiam ita vociratur, ut notat Arumaeus ad Auream Bullam discurs. 1. thesi. 4. et dixi in dissertat: de Success: et Elect. lib: 3. c. 2. n. 1.
Inter Electores Saeculares, primus occurrit Bohemiae Rex, non vero cum iis facere possum, qui Bohemiae Regem, tum demum ad Electionem
admittendum putant, praesertim post sancitam Caroli Quarti Bullam, quando pari numero discordantium Electorum sunt vota, quod quidem sentit Petrus de Andlo, lib. 2. de Imperio, Romano, cap. 2. et Schonborner politicor: lib. 5. c. 33. quos gravites refutat Aug: Fischer de Elect. Imper: n. 44. ut et D. Gevvold. tract: de Elect: lib. 2. Firmaturque nostra sententia rotundo textu Aureae Bullae, tit. 4. . 3. ubi Imperat: dicit, Das ein Knigvon Bhaimb/vnder den weltlichen Churfrsten von Kniglicher Wrdigkeit vnd Rechtswillen/ billich die erste Frag behalte/ aiunt insuper poenam esse sancitam, si Bohemiae Rex non vocetur ad Electionem, hancque incurrisse Electores ob Ladislai Bohemiae Regis praeteritionem in electione Maximiliani Primi, Hartman. Maurus in Elect. Caroli Quinti.
Probabile quidem est, primitus
ex Ecclesiastico et saeculari ordine, aequali numero Electores fuisse desumptos, sed quia facile potuit evenire, ut sine exitu Electio foret, haud abs re septimum adiectum fuisse, ut si ceteri dissentirent, in duas factiones aequales seiuncti, inveniretur aliquis, qui maiora facere possit, talisque accum ulus reputatus fuit Bohemiae Rex qui licet maximae potentiae, cum tamen Subditus esset Imperii Romani ut eidem magis fideliter inseruiret, adstrictusque esset, tali officio donatus fuit, ut ex Mich: Beutlero retuli in tract: de Success: et Elect. lib. 2. dissert. 3. n. 9. idemque Tubravius lib. 7. Histor. Bohem. hisce verbis docet: additus tamen, Sex illis Principibus postea Rex Bohemiae fuit Elector Septimus, ad tollendam discordiam, quae inter pares numero, pari suffragio nonnumquam concurrente intercedebat.
De Rege autem Bohemiae compluscula habet Goldast: in Tract, operosissime conscripto de Bohemiae Regno, et inter alia refert quoque Iura superioritatis quae Caesares olim exercuerunt erga Bohemiae Reges, quamvis enim Bohemiae Rex nulli Circulo addictus sit, neque etiam ad illorum conventus, zu den Craitgen vocetur, quando tamen Milites, vel pecunia, aliis Ordinibus sive Statibus imperantur, tune Is tamquam Imperii membrum 400. equites, et pedites. 600. mittere tenetur, Paurmeist. de Iurisdict. lib. 2. c. 2. n. 26. Moguntinus insuper Archiepiscopus olim Regem Bohemiae coronabat, at hanc praeeminentiam et Ius, Henricus Archiepiscopus Moguntinus, postea vendidit Ecclesiae Pragensi, ut Trithemius. Idem etiam Goldast. multis probat Bohemicum Regem, ab antiquo non fuisse electivum, Iureque
successionis ad Archiduces Austriae pervenisse, hocque Ius cum in controversiam vocassent Bohemi, nupero Bohemico bello minime de novo introductum, sed tantummodo stabilitum fuit.
Inter Politicos seu Saeculares Electores in Aurea Bulla Caroli Quarti Palatinus primum obtinet Iocum, Ista dignitas autem, Palatinats scilicet, Der Pfaltzgraffen videtur Francorum instituto ducere originationem, nam penes quem erat Domus Regiae Principatus, passim indigitari solebat Maior doms, Palatii Regii Praefectus, aut etiam Comes Palatii, penes hunc maiorem domus ante Caroli Magni aetatem opus et potentia Regni erant, Regibus nil praeter vani nominis umbram superfuit, qu etiam occasione factum est, ut Pipinus maior domus Rege deiecto ad Regnum perveniret, illudque ad filium Carolum Magnum
postea dictum, transmitteret, sub quo Palatinorum potestas in ordinem fuit redacta, factaque fuit Comitiva Palatii officium ad nutum Regis revocabile, erantque Comites Palatii nihil nisi Iudices in Aula constituti; Veteri enim lingu Germanic Comes vocatur Graff/quod nihil aliud est, quam Iudex, hacque in signifieatione adhue in Westphalia, et vicinis locis Iudices appellantur Graffen/et ita Comites Palatini Iudices erant Aulae, sive Palatiorum in diversis Imperii locis exsistentium, parirer ut Burggraff erat Iudex Arcis, Landgraff Iudex Regionis, Marggraff Iudex in limitibus conftitutus, Marck enim Germanis est finis aut terminus, die Grnitzen/unde etiam limites Marckstein appellitantur.
Tandem autem cum tempore Ottonum Imperatorum, saeculisque subsequentibus principaliora officia hereditario Iure. Magnatibus
cessissent et tandem etiam certae Regiones iis officiis anneae et attributae fuissent: Comitum Palatinorum secunda post Duces dignitas erat, dicebanturque die Frstende Graffen/ ad differentiam Comitum reliquorum, unde et adhuc hodie die Pfaltzgraffen / Marggraffen / Landtgraffen/ Burggraffen / Principibus annumerantur, Ducibusque aequiparantur, Palatini autem Comites complures erant, nec ideo Comites Palatini Haydelbergenses se aliis anteferre debent, et nominatim in Bavaria tempore Arnolphi et Ottonis Imperat: non unus fuit Palatinus, ac nominatim Otto Magnus Imperator, et Eberhardo Boiorum Duce capto fratres illius minores natu in ordinem Comitum Palatinorum coegit, indeque initium coepit, Palatinatus Boicus, iam diu antequam Palatinatus Rheniad Bavaritam familiam perveniret, diu autem post
Comites Palatini Schirenses Ducatum Boicum obtinuerunt, sicque Ius Electorale simul ac quisiverunt.
Rhenanus ergo Palatinatus non potest habere votum Electoris, quia nullibi legitur, quod ipsis competierit dignitas talis, antequam illa Ditio ad Bavariae Duces pervenisset.
Fuerunt quidem olim Comites Palatini vetustissimi, qui multa possidebant territoria, non circa Rhenum solum, et ad Mosam, sed et Ducatum Lizelburgensem, Limburgicum, Iuliacensem, Montensem, nec non ferme semissem bonorum Archiepiscoporum Trevirensis et Coloniensis. Sed ab his non descendunt Palatini Rheni, nec in eorum Ius successerunt, ita ut summ iniuri Carolus Quartus Imperator privare conatus fuerit Bavariae Duces voto Electorali, illudque affigere Palatinatui: factum enim fuit ex mera invidia, et odio, quo
Carolus Quartus Antagonistam suum Ludovicum Quartum, Bavariae Ducem et Imperatorem fuit persecutus, huicque Ludovico cum contrarius esset frater germanus, Palatinus Comes, qui fovit Carolum Quartum, inde Carolus Quartus, ut un vice inimico noceret, et amicum recompensaret, Electoralem Dignitatem transferre voluit ad familiam Palatinam, cui tamen Bavariae Serenissimi Duces semper contradixerunt, qua de re late agit D: Gevvoldus in Tract, de Septemviratu c. 10.
Saxoniae Ducem quod attinet, Archimarschallatus officium, et Septem viralis praeeminentia in quinque Familiis hactenus permansit, quarum prima fuit, Hermanni Dillingi, cui Ducatum Saxoniae Otto Magnus Imperator primum seu legato gubernandum, deinde tamquam peculium possidendum, atque ad
heredes transmittendum concesserat, in eaque familia annos circiter quinquaginta supra centum permansit: Secunda familia fuit Comitum Supplenburgensium, Tertia Guelphorum Boiariae Ducum, Henricus nque cognomento niger Bavariae Dux e Guelphis oriundus Magni Saxoniae Ducis filiam matrimonio sibi iunxit, et donato Ducatu Elector factus fuit, Quarta familia fuit Ascaniae Principium, der Frsten zu Anhalt/Henrico enim Guelpho in ipsis publicis Comitiis Ratishonae anno 1180. exauctorato Fridericus Primus Imperator Bernhundo Anhaldi???o una cum Electoratu Saxoniae Ducatum in seudum concessit.
Quinta Familia Electorum Saxoniae ex Marchionibus Misniae, et Thuringiae, Comitumque Pertini, Magni illius Witekundi propago, qui Witekundus temporibus Caroli Magni Saxoniam gubernavit, et ab
illo Imperatore Victus primus Saxoniae Dux denuntiatus fuit, penes hancce Familiam dignitas Septentrionalis Saxonica ducentis iam, annis remansit, semperque fidelis exstitit Imperatoribus Romanis, usque dum haereseos malum terram illam felicissimam invasit, et Ioan: Fridericum Electorem Virum alias satis bonum ita dementavit, ut in bello smalcaldico, tamquam Dux omnibus viribus suis adiutus, etiam sociis seu confoederatis Carolo Quinto Imperatori sese opponeret, quo iusto praelio victus captusque dignitatem Septentrionalem amisit: quia vero ex eadem familia ortus Mauritius Saxoniae Dux pro sua calliditate facile prospexerat foedus illud Smalcaldicum infelicem exitum habiturum, ideo sese reliquis Agnatis separavit, et castra Imperatoris est secutus, indeque promeruit, ut remoto Ioan: Friderico is
dignitatem Septentrionalem obtineret. Cum autem Mauritius mascul prole careret, eidem successit frater Augustus, moderni electoris Saxoniae avus Ioan: vero Friderico ex. Electore proveniunt Aldenburgenses et Winmarienses Principes, hique Principes Winmarienses semper adhuc affectant Electoralem dignitatem putantque se iniuri ill carere: quemadmodum superioribus annis Fridericus Ortleb Winnrarien sium Ducum Aulae Magister, Vir alias eruditissimus operose conscriptis duobus voluminibus probare conatus fuit foedus Smalcaldicum iustum, et Ioannis Friderici, Posterorumque eiusdem remotionem iniustam esse, haecque causa fuisse videtur, quod Saxoniae Elector modernus semper partes Caesaris et Austriacae Domus, non solum tempore unionis, sed et hodie adhuc sequatur, non solum propter gratitudinem, quia nempe
benesicio Caroli Quinti tantam obtinet dignitatem, sed et illud fecisse videtur ex politica ratione, quia nempe Winmariae Principes apud Rebelles praecipuas militares dignirates obtinebant, et quoque in magna omnium gratia erant, verebatur ergo Elector Saxoniae, ne Winmarienses nimi potenti aucti, antiqua Iura, amissasque ditiones sint aliquando repetituri. Ceterum in Coronationis Regis Romani actu sollenni Dux Saxoniae tamquam Ensifer gladium Regi porrigit hisce additus verbis. Accipe gladium Regium, ut rebelles sever correptione potenter affligas, omnesque benevolos in tra~quilla pace gubernes.
De Electoratu Brandenburgico usitatus versiculus est
Mutavit Dominos Marchia saepe suos.
Nam sane electoralis illa dignitas ad sex familias pervenit.
Prime Otto Imperator eius Nominis Tertius Hugoni ex familia comitum Bepingensium suo Vicario in Thuscia et Hetruria contulit, electorale munus circa annum 1000 Eique successrt Theodoricus ex fratre Nepos omnium Proninciarum Marchicarum possessor.
Secunda Familia prodiit Comitibus Ascaniae studensibus.
Tertia Comitibus Ascaniae, ex quibus adhuc hodie supersunt Principes Anhaltini.
Quarta manavit Bavariae Ducibus.
Quinta Ducibus Luxenburgicis, quorum illi Ludovico quarto Imperatore, hi ab Imperatore Sigismundo hocce beneficium obtinuerunt.
Sexta, et adhuc hodie inibi imperitans descendit Comitibus von Hochen Zollern/quorum unus curante Rudolpho Primo obtinuit Burggraumtum Noribergensem; eius
autem posteri interventu non satis magnae pecuniae summ Electoralem dignitatem obtinuerunt.
Est autem Elector Marchicus Imperii Archicammerarius, sceptrumque tamquam gubernationis indicium Caesari praeferre solet.
USitatum suit iam ab eo tempore, quo Religio Christiana per Francos in Galliam, et Germaniam est introducta, ut Ecclesiastici Optimatea nogotiis politicis etiam adhiberentur, et in numerum Statuum adscriberentur, eo quod praesume batur magis conscientiose res graves tractari, ubi Ecclesiae addictae personae sunt praesentes, libertati etiam
subditorum magis cautum videbatur, si Ius quoque monendi, intercedendi, consultandique habeant ii, qui non absolute Principibus, Regibusque sunt subiecti, quosque nec eligere, nec ab officio removere queant.
Quam certe ob causam Principes Lutherani dominationis absolutae appetentes, pati non potuerunt, ut Praelati Catholici Monasteriis, reditibus opimis dotatis praeessent, sed maluerunt inibi addere aulae mancipia, quae pro lubitu regere et gubernare possent, sunt enim apud Lutheranos Praelati et nominetenus Abbates nonnulli Praedicantes, quos deponere ab illo officio Principibus integrum est, et qui ideo in convemptibus Statuum corio suo quod aiunt metuentes, Principum poftulatis nullo modo sese opponere audent, neminem ergo morari debent Haereticorum argumenta, quorum
nonnulla proponit Lymnaeus lib. 3. de Republ. c. 3. a princ. qui prout oprant, Rem publicam profanam et Ecclesiasticis superiorein, ita ctiam maie habent, quod Ecclesiasticis competir saecularis aliqua potestas.
Quod vero attinet Ecclesiasticos Electores, ii simul Archicancellarii sunt Imperiales, et quidem Moguntinus Cancellarius est Imperatoris per Germaniam, semper in Aula Caesarea Nobilem vel Baronem aut etiam Comitem habet, Vicecancellarii munia obeuntem. Coloniensis Archicancellarius est per Italiam, olim enim Italia etiam ad Imperatoris administrationem spectabat, ut patescit ex tit. de pace constantiae in usib. feud: Trevirensis Archicancellarius est per Galliam et imprimis per Regnum Arelatense, eiusque Regni maxima pars iam spectat ad Coronam Galliae, Comitatus nempe Provinciae, et Comitatus
Delphinatus, quae duae opimae Regiones semper ratione superioritatis ad Imperium Romano-Germanicum pertinebant, donec negligenti vel ooscitanti Caroli Quarti absolutum dominium ibidem Galliae Reges affectrunt et arripuerunt.
Sciendum autem est, retroactis temporibus Regales sive Caesareas litteras subscribere solitos fuisse Archicapellanos D. Gevvoldus de Septemuiratu fol. 84. Hocque inter alias causas etiam ideo factum fuit, quia adhuc omnes litterae latino sermone expediebantur, eius sermonis autem gnari vel soli, vel inprimis Clerici erant.
Illi autem Archicapellani successu temporis hisce negotiis non amplius se imiscuerunt: sed subscriptio litterarum Imperialium, custodia etiam Sigilli Imperialis pervenit ad Cancellarios.
Quod autem in Imperio
Romano-Germanico tres modo dicti Archiepiscopi ad Cancellariatus munus vocati fuerunt, factum id fuit propterea quia ad Rhenum, et sic in meditullio Imperii habitaverunt, et prae aliis Archiepiscopis dignitate primari decorati fuerunt ut tradit Windeckius de Elector. c. 12.
Porro Cancellarii nomen derivatur a cancellis, quia cellula intra quam degebant, cancellis erat permunita, hinc Cassiodorus Epistol. 6. lib. 11. ad Ioann Cancellarium, latere inquit non potest. quid intra cancellos egeris, tenes lucidas fores, claustra patentia, fenestratas ianuas et quamvis studiose clausas necesse est, ut te cunctis appareas, undique conspiceris, qui in illa claritate versaris, ad nostra monita aures conferre.
Quod autem inter Politicas dignitates Cancellarii munus maxim honorisicum et primarium iam olim
fuerit, apparet exinde, quia haec illis elogia a Cassiodoro et Symmacho attributa legimus: Vox et custos legum, atque Iustitiae armarium, Principis imago, Consilii Regalis particeps, precum arbiter etc. et Coryppus hic est, qui leges Regni cancellat iniquas et mandata Pii Principis aequa facit.
Haeeque erat conditio Cancellarii in Imperio Romano ante et post Iustin: pariter in Gallia apud Reges Francicos Connestabulis inter officia militaria primum obtinebat locum, Cancellarius vero Caput reputabatur omnium Statuum et officialium Iustitiae administrationem concernentium, Stephan: Pasquerius in disputat: Gallicanis lib. 2. c. 11.
Quaerere hic lubet, cur Imperatores Ecclesiasticos Electores Newen sive Nepotes, Saeculares vero Ohein sive Agnatos aut Cognatos
vocitent. Sane differentiae ratio est in, obscuro, et circa eam se expedire nequit Lymnaeus de Iure publ. lib. 3. cap. 3. Ohein quidem denotat proximum Agnatum seu Cognatum, quasi Ral, e dahein/ id est ex eadem domo: sunt vero Saeculares Electotes omnes per rectam lineam ex filiabus Rudolphi Primi descendentes, ut singulari libro prebat R. P. Gan.
Eccle sia stici autem raro Principes nati, plerumque tantum Nobiles exsistunt, quos tamen honoris et Dignitatis ergo Nepotes sive Newen appellant Imperatoles, ea enim vox olim usurpabatur, prout hodie inter Nobiles nomen Affinis, omnes enim Nobiles plerumque semet Affines vocant, etiamsi revera non sint, ita eriam Galli Cousin sive Cognatos vocant omnes, quos benevolenti singulari complectuntut, licet sanguine non sint iuncti.
Disputatur hic, an votum
Electionis habeant Ecclesiastici Electores, qui quidem a Collegio Canonicorum seu Capitule electi, non dum tamen a Pontifice Maximo confirmati fuerunt, quam quaestionem movet Lymnaeus lib. 3. de Iure publ. c. 3. Et quidem in affirmativam sententiam descendit, co quod talibus Electoribus non ut Personis Ecclesiasticis, sed ut Imperii Principibus haecce competat praerogativa: sed meo iudicio obstant concordata Germaniae vulgo vocata, quibus cautum reperitur, ne Ecclesiasticis Principibus Regalia ab Imperatoribus aliter, quam post Pontificiam confirmationem concedi queant, exinde sequi videtur, eos deficiente confirmatione Pontifici actum Principatui in haerentem minime exercere posse. Respondet quidem Lymnaeus concordatis illis a Nicolao Quinto Pontifice Maximo, et Friderico Tertio Imperatore initis successores non
obligari, quod mihi plane absurdum esse videtur, cum a dicto Imperatore nomine dignitatis et officii illa concordata fuerint inita, et a Statibus faltem tacite confirmata, ita ut dici possit, ea vim habere legis fundamentalis.
At vero Electores Ecclesiasticos iam a Pontif. Maxim. confirmatos Votum habere in Electione Regia, licet Investituram a Caesare nondum impetrarint, docui ego iam olim: contra camque sententiam Lymnae: lib. 3. c. 7. n. 5. et seqq. multa opponit: sed tandem et ipse in meam opinionem secedit: Ratio autem differentiae, cur, qui nondum confirmatus est a Pontif. Max. Votum non habeat, id vero affirmetur de eo, qui ab Imperatore haud est investitus, in eo consistit, quod confirmatio Pontificia fundamentum et essentia est Episcopatus, confirmatio ver Caesaris tantum necessarium
consequens habetur: Pariter ut nativitas in Saeculatibus Electoribus votum ipsis tribuit, licet nondum sint investiti ab Imperatore. Tandem et hoc est notandum, quod sede vacante capitulum non habeat votum Electorale, pariter ut vacante Regno Bohemico Ius hoc Statibus illius Regni minime competere videtut, idque recte probatur ex Aurea Bulla c. 19. Pariter quamvis Electores Ecclesiastici regulariter poena banni puniri non possint, uti Saeculares, per notat. Gailii. lib. 1. de pace publ. c. 8. n. 13. et Myns. cent. 5. obser. 58. n. 8. quia tamen Regalibus et Iuribus saecularibus ab Imperatore et Imperio de pendentibus ex causa privari possunt, exinde si Imperatori sint rebelles et infideles, merito voti in capaces censentur, cuius rei nuper exemplum habuimus in Archiepiscopo Trevirensi, qui quod defecisse videbatur ad Galliae Regem, eius
votum in Electione nostri Imperatoris felicissim, neglectum fuit.
Inter Electores Ecclesiasticos primum locum obtinet Moguntinus, qua de re vulgo feruntur hi versus.
Treviris aetate: sed rerum proprietate
Gaudet Agrippina: sed honore Moguntia Prima.
Moguntinus ergo tamquam Archicancellarius Germaniae, archivum Imperii custodit, et Cancellaria Imperialis Aulae eidem Iuramento est astricta, Rutg. Ruland, de Commission. lib. 5. c. 4. n. 10. Thomas Michael de Iurisdict. conclus. 28. Is est Decanus Collegii Electoralis, et vota Electorum colligit, conventumque Electionis einen Wahltag indicit, tandemque omnium sententiis auditis suum etiam calculum addit.
Proximum ab hoc locum obtinet Trevirensis, qui votum primum in
Electione habet, Coloniensemque praecedit, inprimis hanc ob causam, quia prior ad fidem Christianam conversa fuit, nempe a S. Martiale, uno e 700. Discipulis nostri Salvatoris, et quidem D. Petro dirigente, unde et alicubi secunda Roma appellatur.
Colonien sis tandem votum habet secundum, et Romanorum Regi diadema imponit, Aurea Bulla c. 4. quamvis circa consecrationem Impiratoris Coloniensis praecedere voluerit Trevirensem.
DUx derivatur a ducendo, dicebanturque comm uni
appellatione ii, qui ducebant sive gubernabant sibi commissos, et inprimis appellatio Ducis ad exercituum Primarios applicabatur, unde et Germanl dicunt, Hertzogen quasi Duces Exercitus, Herr enim prisc lingu germanic commune notat, unde Herrstra via communis sen publica, Herberg/ id est hospitium ubi communiter diverti solet, da man sich in gemaiu verbergen oder ansshalten kan/ Vocula autem Herr per excellentiam usurpatur pro multitudine Militum seu pro exercitu, Zelhen est ducere, et ita Hertzog est qui exercitum ducit, ac sane erat etiam apud Priscos Imperatores Ducatus dignitas Militaris, fuitque Dux maior Tribuno, minor Legato, L. 3. . 15. L. 4. in pin c. ff. de re milit. Lipsius de Militia Romana lib. 2. dialogo. 11. Erat ergo Dux olim, qui hodie nobis Colonellus, et Legatus ille qui hodie vocatur Generalis.
Successu temporis militiae Ducibus et iam administratio Provinciarum concessa fuit, idque factum est sub posterioribus Imperatoribus Romanis etiam ante Constantinum Magnum, post Gothis itruentibus nova institutione in locum Praefectorum, qui antea Civitatibus dati erant Duces et Capitanei ordinati fuerunt, Balengerus de Imperat: Roman. lib: 4. c. 73. supra Duces vero in Italia erat Rex Arcus. Longobardi exstincto Imperio regio rem universam 30 Ducibus commiserunt, Sigonius de Regno Italiae lib. 1. Tandem Franci a Romanis didicerunt Duces habereloco Gubernatorum Provinciarum, et etiam sub Carolinis in Provinciis praecipue longinquis, et quae nuper Regibus bello ademptae erant. Duces constituti fuerunt. Feudi Iure, sicque Passylo Rex antea Boioariorum Francis victus Dux factus fuit per beneficium
id est feudi neux: sed nihilominus alii adhuc erant Duces, hique fuerunt tantum Gubernatores, et ad lubitum Imperatorum poterant amoveri, quique non ad posteros eam dignitatem transmittebant, de hisque intelligendus est tit. 1. lib. 1. feudor. At vero temporis successu in Galliis et Germania Ducatus hereditarii sunt facti, magnamque potestatem et auctoritatem Imperatoribus et Regibus proximam obtinuerunt: In Galliis tamen ea potestas, quae olim Ducibus competebat, multis modis praecisa fuit: in Germania vero incolumis mansit, et vere ac proprie nunc Duces dicuntur, qui de Ducatu Principe summo est investitutus: id est cui Princeps Regionem aliquam, quae Ducatus nomen habet in beneficium concessit: id quod conforme est lib. 2. tit. 1. feudor: quis dicatur Dux. etc. Hique Duces olim sub se
aliquot Comites habebant. Lymnaeus lib. 4. c. 3. n. 21.
Inter Duces vero eminent Archi-Duces, quo solo nomine praefulgent Austrii Principes, et quidem hunc titulum usurparunt. primitus sub Frider. 3. Natal. Com. lib 9 quamvis olim Bruno Ottonis Magni Imperatoris Frater titulum Archiducis seu Principalis Ducis Lotharingiae usurparit, Bitschius ad Natal. Comit. d. loc. At Princeps Florentinus, Magnus Dux Thuscanae seu Hetruriae appellatur, Moscus et Littuanus Magnos Duces se inscribunt: Duces vero Veneti et Genuenses huc non pertinent, cum haud sint Principes imperantes: sed solum. Administratores Primarii Aristocratici status.
Sunt porro alii Duces vere absoluti et Regia potestate pollentes, quales omnes in Itlaia esse censentur: Alii liberi sunt ratione
privilegiorum et territorialis Iurisdictionis, quales in Germania multi reperiuntur, Hique omnes Serenissimi vocantur: et ab Italis Vostra Altezza: Alii sunt Subditi et Landsassii, ut in Silesia, Bohemia et Austria, Hosque Speculum Saxonicum schlechte Frsten in digitat, et tantum Illustrissimi: quales etiam in Galliis et Hispaniis inveniuntur.
Comitis appellatio sub Romanis Imperatoribus fere communis fuit omnibus, qui Imperatorem comitabantur; aut qui in Comitatu Imperatoris cum Dignitate versabantur. Wesenbec. in paratit. C. de officio Comitis Sacrar. Largition. Post Comes indigitatur, qui officio aliquo fungebatur, ut Comes sacrarum largitionum, Comes sacri patrimonii, Comes rerum priva tarum.
Postea Imperatores ex suo Comitatu probatissimos ad regendas Provincias ablegarunt: Indeque factum
est, ut quilibet Civitatis Iudex Comes vocaretur, Germanice Graff/ 1. unic: C. de Comit: qui Provinc. regunt. lib. 12. Estque in prisca germanica lingua et adhuc hodie in Westphalia Graff nil aliud, quam Iudex, Hincque Comitatum Saxonici Iuris Glossatores describunt, das ein Graffschafft sey ein Iurisdiction, oder ein Gegne / Weichbildt / welche von Alters den Graffen durch den Kayser verleyhen werden/ auff dz sie an ihr statt daselbst Gerichtszwang hielten/vnd jederman richteten/weilen man den Kayser nit vmb alle Sachen hat mgen besuchen.
Haecque officia olim temporalia et non hereditaria erant, und ein antiquissimis documentis plerumque Comites sine loci designatione dicebantur: v. g. Albicus Comes etc. haecce vocabant Comites Ottingenses, Zollerenses etc.
Tandem Comitatus aeque ac
Ducatus hereditarii, ad posterosque Iure perpetuo transitorii sunt facti, ab eoque tempore tales Comites nominare se incipiebant, Comes huius vel illius loci, quia Comitatus quos possidebant Iure feudi, vel etiam allodii, seu quoad proprietatem detinebant: Ac sunt hodie Comites etiam honorarii Comitatu seu territoriis carentes, ut in Austria et alibi, qui seilicet non habent terram seu Regionem, ab antiquo Comitatus titulo insignitam, sed quorum praedia vel personae hunc honorem acquisiverunt, hi non habent sessionem.
Sunt autem et alii Comites cum aliqua praescriptione, puta Pfaltzgravii, Margravii, Burgravii, Landgravii, qui omnes fere in Principum classem sunt allecti.
Comites Palatini Iudices crant in aliquo Palatio Imperiali residentes, et dicuntur Germanis
Pfaltzgraue/quafi Pallastgraue/ et errant, qui nomen Comitis Palatini derivant Regione, cui Capellacii vel Pallatz nomen est, Rhenoque adiacet, et nunc ad Palatinatum Heidelbergensem spectat, quos recte Lymnaeus refutat, lib. 4. c. 4. n. 33. et seqq: Nam hac ratione solus Comes Palatinus esset ille Rhenanus, quod tamen falsum est.
Sed ut habetur in dem Schwaben-Spiegel lib. 1. c. 19. In den Teurschen Landen hat jedes Landt seinen Pfaltzgraffen / Sachsen har einen / Et is est Elector Saxon: modernus, Bayrn hat einen/Francken hat einen/Schwaben hat einen/ Ergo ubi erant Palatia Caesarea, ibi Comitem seu Iudicem in illo Palatio Ius dicentem fuisse, probabile est. Hodie autem soli Palatini vocantur ex Bavarita familia descendentes: Erant autem Palatini olim Iudices et Status Imperii Primarii, quem adm odum de iis Aventinus scribit lib. 4. Annalium
Bavariae, Comes Palatinus vicem Caesaris praesidendo Senatui Principali fungebatur, fidem Imperatoris implorantibus aderat, Iusque reddebat, Fiscum Augusti praedia Salica id est terras ad Aulam spectantes, reditus regios procurabat, Caesareum censum exigebat, nil citra eius auctoritatem decernere aut statuere Duci liccbat: Indeque Haidelbergenses Palatini non recte, ut puto, omnem Palatinorum Dignitatem in illum suum Electorem transfundere connisi sunt, dum eum maioribus Domus apud Franciae Reges substituunt, et Iudicem ipsius Imperatoris faciunt, illo fere superiorem.
Porro olim apud Romanos Palatini etiam dicti fuerunt Aulici memoriales, agentes in rebus, et Apparitores, qui litterariam militiam in Palatio seu Aula faciebant, aut mandata seu iussa Imperatoris exsequebantur: Iulius Caesar, Bulingerus
de Imperatore lib. 2. c. 18. Hisque nunc similes sunt Comites Palatini Codicillares, qui Insignia, quandoque etiam Nobilitatem conferre, Notarios creare, et Spurios legitimare possunt.
Marchio olim alius non fuit, quam limitaneus cuiusdam Regionis Praefectus, quasi Grenitz Graff/Marck enim Germanis est limes, unde Marckstein pro termino usurpamus, fueruntque olim Marchiones com plures contra Barbarorum incursiones constituti, hodie autem sic dicuntur etiam illi qui limitum seu finium non sunt defensore: Nam saepe vetera vocabula manent etiam cessante causa, et quia titulus Marchionis in Germania dignitas quaedam fuit sublimis, hinc etiam Galli et Itali praesertim numero prope infiniti hunc honorem affectarunt, nullo habito respectu an in finibus vel in meditullio versentur.
Econtra die Landrgraffen Praefecti erant Regionum in meditullio Imperii sitarum, sunt ergo Landgravii seu Comites Provinciales, die Richter seyn eines Landts/ so zwischen de Reichs Landten ligt/ut loquitur Iuris Saxonici glossator, ac sunt hi regulariter in ordine Ducum, ut Landgravii Hassiae, Thuringiae, superioris ac inferioris Alsatiae, quam vis etiam Landgravii inveniantur, qui Principatus honorem non obtinuerunt, Iosias Nollius in tract. de Nobilitate c. 8. Et ita Frsten bergici Comites nominant se Landtgraffen in der Paar/ Comites in Sulzt in digitant se Landtgraffen in Cleggan/ qui adhuc in Comitum ordine in veniuntur, puto autem posse vocari Comites Regionis ad differentiam Comitum Castellorum, ut colligo ex historia Suevica Felicis Fabri, differuntque Comites Regionis a Comitibus Provincialibus, quod hi
integrae Provinciae, Illi exiguae tantum Regioni erant Praefecti.
Erant porro Iudices seu Comites Castelli qui in castris residebant, et vicinis Pagis Ius dicebant, unde et hodie vox Castellania usurpatur pro Iurisdictione ad Castrum pertinente, sicque olim Comites Wurttenbergici tantum erant Domini alicuius Castri, vicinorumque Pagorum, Ditionesque aliae vario titulo ad illos Comites pervenervut: et illi Comites Landgravii plerumque etiam habebant Iudicium Provinciale ein Landrgericht.
Burgravii autem pariter ad ordinem Principum pertinentes illi dicuntur, qui fortalitium aliquod Imperii tenent, et differt Burus Castello, quod Burus sit fortalitium aliquod magnum, Castellum autem Arx parva, unde Saxonici Iuris glossator scribit illos esse Burgravios, die ein Ustung de Reichs zu Lehen
habem/et erant die Burggen Fortalitia Caesarea plerumque in Civitatibus liberis exsistentia. Hinc die Burgraffen zu Mrnberg / die zu Fridberg in Wetteravia. quam vis et alibi talia Imperii fortalitia erant, suumque Burgravium habebant, ut docet Lymnaeus lib. 4. c. 5. n. 81. et seq.
Inveniuntur etiam aliqui, die Frstende Graffen/Comites scilicet Principibus aequales, de quibus, eorumque dignitate in Consiliis meis singulare exstat responsum, hacque di gnitate praefulgebant Comites Tyrollenses, qui seilicet adhuc alios Comites sub se habebant, Habspurgenses, Hennenbergenses, eiusdem etiam dignitatis erant Comites Flandriae, Holandiae, Sabaudiae, Holsatiae, ac ut nonnulli putant, Monbbelgardenses, iique omnes in contributionibus Imperii praesertim in Ordinatione Camerali, ubi agitur von den Autrgen/Frstenmssig indigitantur.
Subsequuntur nunc Barones, qui Comitibus dignitate inferiores, in Germania tamen iisdem ratione Iurisdictionis et potestatis aequiparantur: Et quamvis de origine huius vocabuli multi varia confingant, certissimum tamen est, eam vocem mere germanicam: sed antiquam esse.
Sane olim Germani Prisci liberos suos vocabant, Paren / forte von gebehren/et ut liberi nunc natos, nunc servitute carentes dicebant, ita et Germani Paren / pro liberis habebant, inque, veteribus Sorgenbar pro Sargenfrey usurpabant.
Alibi Barones pro Nobilibus et Optimatibus sumuntur, sic in Veutstissim is germanicis libris, die Paten usurpatur fr die Adeliche Mannschafft/ et separantur Nobilibus illis, qui vulgo Edel Knecht indigitabantur, sic et Hispani Gothis habent, ut Baron adhuc hodie sumatur pro Yito gravi, et Picardi in
Gallia maritos vocant Barones, Germanice vulgo nibiles optimatos dicebantur die Mannen/ subditi vero servilis conditionis vocabantur Leuth/ pro quibus in libris antiquis sumitur Leodes, quasi Leuth; hinc arme Leuth non erant pauperes, sed servilis conditionis, quos Galli vocabant mortuas manus, id est potestate propria carentes, manus enim sumitur pro potestate, quemadmodum haec latius deduxi in tract. de Comitibus et Baronibus, ubi etiam docui, semper Freye/ quales se nominant Barones in Limpurg, et adhuc alii pro iis usurpari, qui ex Baronibus primarii sunt.
Batones autem hodie, si sunt Imperio immediate subiecti, plane Comitibus aequiparantur, et in Comitiis Imperialibus inter Comites sessionem et votum habent.
Barones vero alii qui Principibus subsunt, non maiorem potestatem
et Iurisdictionem habent, quam Nobiles, ut in Austria et Bavaria apparet.
Nobiles nunc succedunt, quorum pariter ut Comitum et Baronum duo ordines sunt, Im~ediati et Landsassii, Immediati solum in Franconia, Suevia, et Rhenano tractu inveniuntur, et quamvis Nonnulli dicant: Omnes olim Nobiles Immediatos fuisse et Ius territoriale, die Landtsesserey novum commentum esse, ut ex discursu eruditi cuiusdam Nobilis apparet, qui meo Thesauro Practico est insertus, sub Verbo Stnde de Reichs/quod et Casparus Lerch von vnd zu Drnstain Nobilis Francus, in operose germanice conscripto tractatu, cui titulus est, Ordo Equestris Germanicus Caesareus, probare et me refutare conatur: Attamen in meo discursu de Nobilibus Immediatis quod docui, adhuc subsisto, meamque sententiam
approbat Iosias Nolden in tract. de Nobilib: et alii: Quod nempe Nobiles etiam olim, qui iam sunt Immediati, Ducibus in quorum Territorio habitant, fuerint subiecti, at cum illi Ducatus ad Imperium pervenerunt, facti sunt illi Nobiles etiam immediate Imperio subiecti, Ducatus namque Suevicus propter defectum Lineae Imperio accrevit, et ad candem familiam pertinebart Franconicus Ducatus, et Tractus Rhenanus.
Ab initio autem Nobiles hodie Immediati dicti plane non ita libero. et quoad Iurisdictionem Statibus aequales fuerunt, sed solum Vogisherrn vocabantur, et bassam tntum Iurisdictionem, die Vogtey- oder Nidergerichtliche Obrigkeit in suos sub ditos; Altam vero Iurisdictionem, die Hoche Obrigkeit/oder den Blutban non iure proprio, nec etiam Regalia habuerunt, vel collectas
suissubditis imponere potuerunt, non Iure fisci gaudebant, sed omnia illa ad Comites vel Imperatorem in locum ducis succedentem pertinebant. Non nego eos magna privilegia nabuisse et immunitates, ut retuli in dict. discursu de Equest: Nobilitate, sed illa Privilegia habebant intuitu militarium servitiorum, quibus Imperatori, et etiam Ducibus olim suis semper prompti, paratique esse tenebantur: Postea ut immunitas Principium atque Civitatum crevit, ita etiam Nobiles ratione immedietatis ea privilegia, et qualitate parem potentiam affectarunt, quam Imperii Status habent, ab Imperatoreque merum Imperium, seu den Blutban/ et Regalia quaedam ac quisiverunt.
Sequuntur nunc Civitates Imperiales, de quibus non est, quod pluribus dicam, cum hac de reiam exstet discursus operi meo politico insertus: Sunt autem hae velliberae, vel
simpliciter Imperiales Freye-vnnd Reichssttt/ qua de differentia non conveniunt nostri Doctores: Ego autem puto liberas dici superabundanti libertate, et privilegiorum praerogativa, eiusque rei origo dependere videtur ex eo, quod illae liberae Civitates iam tempore Romanorum, ut et postea sub Francis mangam potestatem, praerogativa~que habuerunt, quales in Germania sunt Argentina, Wormatia, Colonia, Spira, et olim Moguntia.
Non dubium autem esse videtur, quin nunc Civitats Imperiales, in Comitiis quoque hbeant votum, et quidem decisivum, cum quippe citentur ad Comitia, quod frustra. fieret, si solum aliis assentiri cogerentur, et cum sint Status, gaudebunt utique Statuum Iure, hoc est voto, qua de re Ludovici Grempii tractatus singularis in forma Consilii conscriptus exstat, quamvis
dissentiat Kurcten, ac ibidem de re singulariter conscripta tractatur.
Disputatur itidem, An Civitates habeant territorialia Iura, sive Die Landtsfrstliche Obrigkeit in territoriis suis, qua de re etiam Doctores recentiores varie dissentire comperiuntur: Ac certe quamvis non habeant personalia privilegia Principum, attamen cum habeant territorium, et una cum territorio ea Iura, quae competere Statibus possunt, Regalia scilicet et omnimodam Iurisdictionem sicque territorialem Iuris dictionem non iis derogare quimus.
Sunt denique nonnullae Civitates quae mixtae appellitantur, quae sub Principibus sunt, et in Principum territorio exsistunt, Eumque inde vocant Ihren Landtsfrsten/attamen insignia quaedam privilegia et Regalia ab Imperatoribus, non ab illis suis Principibus obtinuerunt,
exindeque ratione illorum privilegiorum Imperalium Principibus non subesse videntur, sed immedietatem affectant, et tales multae sunt Hanseaticae Civitates, die Henssensttt v. g. Lbeck/Hamburg/quae scilicet ab antiquissimis temporibus semilibere exsistunt, nec nisi secundum quid Principes suos recognoscunt, et ita Hamburgum V. G. sita est in territorio Holsatiae Ducum, iisque etiam Homagium praestant, die Landtshuldigung: interim tamen potentissima Civitas est, et libera, nec nisi in certis quibusdam casibus Holsatorum Iurisdictionem agnoscit: Indeque apud Granzium in Saxon: Histor: sub Carolo. 4. praeiudicium exstat, sive sententia decisiva, eius tenoris, Quod Holsatiae Comitibus Hamburgenses obedire teneantur in illis tantum casibus, in quibus antiquitus vel per Imperalia privilegia, vel per consuetudinem im~ emorialem libertatem haud acquisiverunt.
NUnc Ecclesiastici Status succedunt, quales sunt Archiepiscopi, Episcopi, Generales S. Ioannis et Teutonici Ordinis Equitum, der Teutsche Maister/de Teuschen Ordens/ et Prior de Joahnniter Ordens/Praelati sive Abbates, Praepositi, et quaedam Abbatissae.
Et quidem Archiepiscopi ac Episcopi, et etiam Praelati ac Abbatissae nonnullae Principalem habent Dignitatem, die Frstende Aebbt- vnnd Abbtissin/Sic Abbas Campidonensis, Fuldensis, S. Galli et alii: Abbatissa Lindoviensis, Buchoviensis et aliae, Principalem habent Dignitatem: alii Praelati et Abbatissae sunt quidem immediate Imperio subiecti, sed sine dignitate Principali, quorumque
nonnulli sessionem et votum in Comitiis habent; Alii, quamvis ad Comitia non veniant, sunt tamen immediate Imperio subiecti, ii scilicet quorum Ditiones liberae olim fuetunt, et ad liberos Nobiles spectabant, aut qui in Suevia, aliisue Provinciis ad Duces pertinebant, sed postea ad Imperium pervenerunt.
Sunt autem Episcopi quidam Landsassii, ut fertur de Brixiensi, Namburgensi, Misnensi etc. Multi vero Praelati et Abbatissae iis praesertim in locis, ubi Principes conclusum territorium habent, ut in Bavaria, Saxonia, et Austria inter Status referuntur, et aliis Nobilibus Landsassiis aequiparantur.
Qui Episcopi sunt Immediati, aut etiam Landsassii, ut et Abbates eliguntur Capitulo, non enim Saeculares vel Imperator hac in parte se intromittere debet, Ecclesiastici tamen Immediati qui Regalia ab
Imperio habent, non possunt investiri ab Imperatore, nisi Episcopi Pontifice Maximo Abbates vero ab Episcopo, vel suis Superioribus fuerint confirmati, idque fit vigore Concordatorum Germanicae Nationis cum Pontificibus Romanis.
Habent ergo Ecclesiastici quandoque duplicem personam, Saecularem et Civilem, et quidem ratione Civilis potestatis aliis statibus aequiparantur, nisi quod alicubi ab Advocatis seu Protectoribus von den Kasten Vgren / oder Schutz- vnnd Schirm Herrn ea Iura exercentur, quae Ecclesiasticas personas facere possent irregulares, vel ipsorum devotionem impedirent: Unde fieri frequenter assolet, ut tam Civilem quam imprimis criminalem Iurisdictionem ab Ecclesiasticis personis commissa illis Advocatis seu Protectoribus Saecularibus, ut Magerus in tract: de Advocat: armata non uno loco scribit.
Ecclesiasticarum autem personarum Spiritualis potestas ultra Eorum terrotirium saeculare, in vicinas Principum Ditiones se se extendit: Et quidem territorium illud Ecclesiasticum, in quo Episcopi Spiritualem seu Ecclesiasticam habent Iurisdictionem communiter vocatur Dioecesis, in eaque Dioecesi exercet Episcopus Iurisdictionem omnem et in quascunque personas in causis Ecclesiastici fori, et porrigitur insuper illa Iurisdictio ad omnes Clericos Saeculares et Regulares, etiam in civilibus causis, nisi sint exempti.
Sunt autem exempti Ordines Mendicantium aliique, qui habent Romaesuos Generales, sunt et quidam Abbates ac Praelati, qui ipso Iure sub Episcopi Iurisdictione sunt constituti, sed tamen ex privilegio Pontificali sunt exempti, de iisque Abbatibus dicitur, quod sint Episcopi in suo Territorio, de quibus
singularem tractatum de Iurisdictione Episcoporum inexemptorum conscripsit Erasm: Chochier lectu dignissimum.
Porro Episcoporum potestas triplex, quaedam enim sunt ordinis, quaedam legis Dioecaesanae, quaedam vero Iurisdictionis: Et quidem Ordinis esse dicuntur Ordinatio Clericorum, novell Iustintan: 67 et. 123 Consecratio item et Benedictio Monachorum id est Abbatum et Abbatissarum, Templorum, Altarium etiam, Visitatio quoque est Ordinis Episcopalis, scilicet ut Episcopus per cunctas Parochias suae Dioeceseos singulis annis pertranseat, et Basilicarum, aliarumque Religiosarum aedium, omniumque; bonorum Ecclesiasticorum administrationem et Gubernationem inspiciat. Can. decrevimus. Can. Episcopum. Can. placuit. caus. 10. quaest. 1.
Ad legem Dioecesanam pertinet Ius et potestas Episcopi in sua
Dioecesi sumptus exigendi visitationis, solutionem Cathedratici ad synodum peragendam, Baritatiaum subsidium, et alia, de quibus in cap conquerente. extra de Ossic: Iudicis. Ad legem Iurisdictionis spectat, potestas iudicandi controversias tam personarum, quam causarum Ecclesiasticarum, huiusque Iurisdictionis exercendae gratiae Episcopus Consistorium seu Tribunal habet, ad quod omnes controversiae Ecclesiastici Fori devolvuntur: At quia multi sunt Episcopatus Lutheranis et Calvinistis occupati, circa eos sciendum est, quod tales praetensi Episcopi in Comitiis Imperialibus non agnoscantur, nec Votum vel sessionem habeant: Ac denique etiam illorum Episcoporum Lutheranorum Ecclesiastica potestas plane cessat: Sunt enim Episcopi sine Dioecesi, et quia in pace Religiosa potestas sive Iurisdictio Episcoporum Catholicorum in Lutheranos
plane est suspensa: Inde quilibet Princeps Saecularis in suo territorio Episcopum se esse venditat, et Iura Episcopolia exercet, sub specie quidem alicuius Ecclesiastici fori, quod Consistorium appellitant, sed tamen illud Consistorium non ab Ecclesia Lutherana, sed mere Principe dependet, ab Eoque constituitur. et nomine Principali Mandata expediuntur.
FINIS.