10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

Discursus Politicus DE INCREMENTIS IMPERIORUM, EORUMQUE AMPLITUDINE procurandâ. CVI INSERTA EST Dissertatio singularis, De Novo Orbe. AUCTORE, CHRISTOPHORO BESOLDO, ICto.
[Gap desc: illustration]
ARGENTORATI, Impensis Heredum LAZARI ZETZNERI. Anno Domini M DC XXIII.


page 3, image: s003

Discursus Politicus, DE INCREMENTIS IMPERIORUM, EORUMQUE amplitudine procurandâ.

CAP. I. Amplificationi, seu augmento Rei publicae operam dandam esse.

IMperii Natura, ad Amplificationem suâ sponte incitatur: quia, quo augustius, amplius et potentius, Regnum quodque est; eo firmius, tutius, et diuturnius habetur. Quodlibet autem, adpetit conservationem sui: dum vero rite Res publica conservatur, ea sui naturâ augetur, estque amplificatio, fructus conservationis. Quippe quemadmodum arbores culturâ crescunt: ita et Res publica, si recte administretur. Et usu quoque constat, amplissimis Regni finibus, subditos sub Rege maxumo beatius vivere. Sunt namque hac ratione, ab iniuriis Principum finitimorum tutiores; et bellis civilibus, quae ab impotenti potentiorum cupiditate oriuntur, vacant plerumque: cum potentissimi Regis Imperio facillime coerceantur. Ac quemadmodum sub Rege maxumo atque potenti, cui satis superque est, unde cupiditates explere possit, bene vivere licet: ita miserrimum est, angustâ unius Tyrannide concludi; nisi Princeps optime a naturâ, melius etiam ab optimis artibus imperandi fuerit subornatus. Bodinus, Lib. 6. de Republ. cap. 4. ad fin. num. 716. et seq. Hincque vulgo fertur: sub Rege magno vivere, summam esse libertatem.

II.

Hincque augendae, amplificandaeque Rei publicae studium, numquam est intermittendum: cuius etiam Caesares nostri, gloriosissimo titulo suo admonentur; cum Augusti, et propagatores Imperii (allezeit Mehrer des Reichs) indigitantur. Herman. Kirchnerus, de


page 4, image: s004

Repub. Disp. 15. thes. I. lit. a. Eaque de caussâ, Palatinus Rheni, in Coronatione Imperatoris dicit: Accipe globum Sphaericum, ut omnes terrae Nationes, Romano Imperio subicias, et Augustus Gloriosus valeas adpellari. Ioh. Cammam. Disp. de iurib. Maeiest. I. thes. 109. Et pariter Imperatoris officium proprium esse reputatur: Augere et Recuperare. Imperator Iustinianus, in proem. Institut. Clariss. Dn. D. Bocer, tract. de Regal. cap. 4. num. 24. Recteque assertat Engelbertus Abbas Admontensis: de ortu et fine Romani Imperii, cap. 18. nulli Imperatori unquam licuisse, vel licere, fines Imperii imminuere: quia tunc caderet a nomine et dignitate Augusti; quod significat, Imperium debere semper augeri, et numquam minui; Adeoque Imperatores contrarium facientes, non Augustos, ab augendo; sed Angustos, ab angustando fines Imperii Romani, posse adpellari. Unde illa, hodieque usitatissima formula, in Edictis, Codicillis, Diplomatis, et Litteris fere quibuscumque Imperialibus: Imperator, semper Augustus. Sunt vero qui putent, Inscriptionem hanc, non facile cum Adverbio Semper, ante Hadriani IV. Pontificis Maximi, et Imperatoris Friderici I. tempore inveniri, eamque Aulicos consiliarios, ac priscos Iuris Glossatores mutuatos esle, ex Epigraphe Imperatoris Iustiniani istâ: Pius, Felix, Inclitus, Victor ac Triumphator semper, Augustus. Accursium nempe cum asseclis, perperam to\ semper, iunxisse vocabulo Augustus: cum potius praecedentibus illis; Victor, ac Triumphator, sine distinctiunculae notâ, fuisset connectendum. Videatur Goldastus, Tomo I. Constitutionum Imperialium, inrationali, seu notis, ad Litteras Hadriani IV. Pontificis Maximi, et Friderici I. Imperatoris, pag. 65. qui ait; Accursianam hanc etymologiam, nostros Interpretes exaedificare Pontifices Romanos docuisse, Imperii incubatores. Veruntamen Accursius, ut aliâs nimis saepe, omne praeter meritum vapulat, a Criticâ censurâ: ita et eum hac in parte vindicat, (simulque ipsos Pontifices Goldastianâ impetitione, liberat hâc in parte) Vir Clarissimus, Dn. Thomas Lansius, parerg. I. subiuncto Dissertationi, de curâ Religionis, laudan, Symmachum, epist. 30. lib. 2. ubi nominat Theodosium, semper Augustum. Et lib 10. idem, in titulis pleraumque Epistolarum habet: Dn. Valentiniano, semper Augusto. Dn. Theodosio, semper Augusto. DDnn. Theodosio, et Arcadio, semper Augustis. Sic et apud Auctorem Penegyrici, Maximiano, et Constantino Augustis dicti: Maximiane, velis, nolis, semper Auguste. etc. Sed nihilominus certissimum esse videtur, Augustum, primitus non ab augendo, sed ab augurio fuisse denominatum; Et sic loca quoque religiosa, ac in quibus augurato quid consecratur, Augusta dicuntur: ab auctu, vel ab avium gestu, gustuve. Sueton. in August. cap. 7. Unde Ennius:


page 5, image: s005

Augusto augurio postquam incluta condita Roma est.

Erat vero augere, verbum sacrorum: et ita alibi Suetonius; augeri hostias iussit. Casaubon. in animadvers. ad Sueton. dict. cap. 7. ihidemqueve vide Interpretes alios. De cognomento item Augusti, Lucius Forus in calceoperis. Tractatum etiam in Senatu, an quia condidisset Imperium, Romulus vocaretur: sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti: ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur. Sicque Ovidius I. Fastorum.

Sancta vocant Augusta patres, augusta vocantur
Templa Sacerdotum rite dicata manu.

Et sic dicitur Augustus; veluti hominis naturâ amplior, Sacro-Sanctus, et Veneratione dignus. Graecis a()gios, et s1ebusto\s2, vocitatur. Dionys. Histor. Rom. lib. 53. fol. mibi 507. et alicubi Strabo. addantur quoque Wesenbec. Mynsing. Borcholt. et reliqui ad proem. Institut. Francisc. Duaren. in Commentar. in I. part. Pandect. cap. 1. Sed nihilominus Accursio nostro consentit, auctumque pro incremento sumit Egesippus, qui sic scribit, in 5. Belli Iudaici libro: Augustus, apud Romanos nomen Imperii est, quod augeat suos, non quod opprimat alienos.

CAP. II. De Rei publicae interno augmento: inprimis autem, de Aedificiorum splendore.

I.

AUgetur Res publica; vel interne; vel externe (seu ut alii loqui solent; vel qualitatis, vel quantitatis ratione) quorum illud cum fit, Melioratio potius, quam amplificatio nominati debet. Et internum quidem augmentum; vel naturale est, vel industriale. Naturalis Rei publicae amplificatio est, ubi praedominatur natura, quamvis industria accedat Eaque est vel Populi multiplicatio, vel Territorii cultura. Populi multiplicatio, inprimis hîc procurari debet. Nam et plerasque gentes, quibus curae fuit Imperii proferre fines; in id summe animum induxerunt, ut hominibus replerent, et popularent civitatem. Idque fit () per civium propagationem: hucque pertinet favor et promotio connubiorum. Hippol. a Collib. in Principe cap. 31. Ego lib. 1. politic: cap. 10. n. 15. etc. Sic apud Spartanos, caelibes a virginum nudarum certantium specta culo arcebantur; brumâ etiam cogebantur nudi forum obire, et inse compositam occinere cantilenam: honoris item et observantiae


page 6, image: s006

quam senioribus iuvenes praestabant, expertes erant. Apud Romanos eandem ob causam. Lex Iulia, de maritandis ordinibus lata est: hâcque uxores ducere, omnes omnino coacti fuerunt; ne orbitas in urbe praevaleret; sed potius ut fortiores Imperii vires, hominum adiectione fierent, et vagi concubitus, impuraeque libidines reprimerentur. Sed et Educatio hâc in parte plurimum prodest. Aegyptus olim, numero hominum, omnes fere gentes superavit. Causam autem frequentiae huius, Diodorus Siculus, lib. 1. cap. 3. et 6. hanc adfert; quod filiorum educatio, minimo illis constet; propter victus et amictus frugal itatem. Hûc et Principum liberalitas accedit, quae multum ad propagationem prodessesolet. Ideo Cocceius Nerva, puellas puerosque, natos parentibus egestuosis, sumptu publico aliiussit. Sicque Adrianus, pueris et puellis, quibus etiam Traianus detulerat alimenta, incrementum liberalitatis adiecit. Spartian. in Adrian. Populus etiam multiplicatur, (2) cum alienae Rei publicae homines, sese nobis ut aggregent, illiciis variis invitantur. Idque fit; si alii vident, in nostrâ Republicâ, summâ curâ, communem foveri libertatem, publicamque salutem. Sic et a Cadmo, per manus acceptum est Ius asyli: et Leges item tutelares, quibus peregrinos Romae fovebant; ut iam olim Athenis, Ephesi, ac Thebis. Priscisque fereomnibus studium fuit, alienigenas adsciscendi, ascitos receptosque fovendi, honores amplissimos conferendi, privilegia tribuendi, immunitates concedendi. Pluribus item Xenophon, in prudentissimo Discursu de ratione redituum, de advenarum curâ agit: huncque proventum, ex optimis esse ait. Quippe cum illi se ipsos alant, et multis commodis adficiant civitatem; non tamen ullam accipiunt mercedem, sed potius etiam pensionem offerunt, advenis impositam. etc. ubi et alia hâc de re subiunguntur. Ad Territorii autem culturam refero, cum sterilia loca, fructuosa redduntur, et si quae sunt similes rationes, quibus ingenium excolitur soli. Ego, in Discursu de Aerario, cap. 3. num. 5. Meritoque alicubi conqueritur Bodinus; quod deserta et inculta Galliae loca, si aquas et vias adiungamus, duos auferant totius Regni trientes: quodque grandium arborum tanta inopia sit, ut ad navium ac aedificiorum fabricam, ex peregrinis regionibus trabes conquirendae sint; quodque arbores fructiferae, ante caedantur, quam fructum pecoribus utilem, proferte possint. Plurimum item ligni incremento nocet, copia ferarum, quodque silvae succisae in pascua convertuntur.

II.

Industriale Rei publicae augmentum, tum in Rei publicae altitudine ac dignitate; tum in facultatum ac opum, tam publicarum, quam privatarum copiâ consistit. Quo etiam pertinent Admiranda aedificiorum: quae fere magnitudinem Rei publicae sequuntur; et ideo


page 7, image: s007

maxumâ diligentiâ sunt procuranda. Et ita Augustus, moribundus gloriabatur, se e lateritiâ marmoream fecisse urbem. Eiusque rei, veteres Germani, negligentiores cum fuissent: Tacitus de moribus Germanorum, Carolus Magnus, Henricus Auceps, Ottomes et alii, eo incubuerunt, ut Germaniam e cespitibus vetustis, erigerent in splendorem Imperio dignum: eaque nunc, testibus etiam exteris, ceteras fere omnes gentes, urbium magnitudine, multitudine et elegantiâ superare videtur. Aeneas Sylvius in Epist. ad Meier. Sicque Israelitici Imperii magnitudo, ex eo colligi potest; quod Salomoni fuerunt septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte: absque praepositis, qui praeerant singulis operibus, numero trium millium, et trecentorum. 3. Regum, cap. 5. Sic et Pyramidum miracula, magnitudinem adhuc monstrant Imperii, quod olim Aegyptii habuerunt. Et nec magnitudinem solum, sed et ingenium populi illius testantur. Scriptum enim de iis invenimus, nullas eas iecere umbras: unde Ausonius in Mosellâ:

-- Cui quadrato ad fastigia cono
Surgit, et ipsa suas consumit Pyramis umbras.

Fastigio nempe spatium basis exaequant; adeo ut umbra haereat intus, quando maxume Sol radios suos sublimis demittit: quod ingeniose explicat, et etiam dia/gramma s1kiothriko\n proponit, Ioachimus Camerarius, quaest. promiscuar. decur. 9. problem. 7. et exstat in Tom. 4. Thesuri Critici, Dn. Gruteri. Formam quoque et molem, quales adhûc visuntur, videre licet apud Iohannem Helffrich in seiner Rayss auss Venedig nach Hierusalem: qui tertiae Pyramidis anfractus internos varios, mirosque graphice, et testis oculatus describit. Ut et Sr. de Villamont, ac Petrus Bellonus, observat. lib. 2. cap. 42. et seqq. ubi ad earum splendorem et superbiam, Romanorum fabricas, et opera antiqua, nihil accedere ait. Harum item Pyramidum Historiam, Herodotus, Diodorus, Plinius, Strabo, Mela, Ammianus Marcellinus, et multi alii produnt. Referuntur etiam inter celebria miracula mundi, quorum adhûc sex alia vulgo enumerantur. (1) Babyloniae nempe muri, de quibus Diodorus Siculus, Plinius, Curtius, Strabo et Osorius. (2) Colossus Rhodi, supra portum positus, ex aereque magno artificio conflatus; quem Plinius et Osorius describunt; ac propter quem Rhodii Colossenses dicti, cuiusque fragmenta demum Anno Christi 650. tempore Martini 1. Pontificis Maximi a Saracenis avecta fuerunt, Platinâ, et Sabellico testibus. (3) Mausoleum, Cariae Regis Sepulcrum. Herodotus, Strabo, Plinius, Mela, Agellius. (4) Ephesiae Dianae Templum. Plinius, Solinus. (5) Aegyptiaca pharus. Iulius Caesar, Plinius, Ammianus Marcellinus. (6)


page 8, image: s008

Olympii Iovis simulacrum. Strabo, Mela. vid. Pedro Mexia, lib. 3. de variae Lecion, cap. 32. et seq.

III.

De Magnitudine et admirandis urbis Athenarum, multis Plutarchus agit, in Pericle, num. mihi 9. et seq. ubi apparatum donariorum, quibus Athenas exornavit, talem fuisse ait, quod et summae voluptati, decorique esset urbi, et maximam apud alios admirationem excitaret; uniceque testificaretur, non esse ea conficta, quae de potentiâ Graeciae, pristinisque divitiis referuntur. Prudentissimumque consilium eiusdem Periclis fuit, insumere pecuniam sociorum, ad urbem suam exornandam. Scilicet ad id absolvendum, utebatur omni genere artium atque operarum; sicque et omnes artes excitabantur, et omnis manus labore occupabatur, totaque propemodum civitas mercedem inde accipiebat, iisdemque rebus alebatur simul, et exornabatur. Et eo quoque Periclis opera, admirationem maiorem merentur; quod parvo tenmporis spatio effecta, diutissime durarunt. Nam ut Plutarchus scribit, propter elegantiam formae, unum quodlibet eorum iam tum antiquum videbatur; vigor autem is inerat, ut tempore Plutarchi quoque singula nova, recensque facta viderentur. Adeo floruit iis in operibus novitas quaedam, cuius formae nulla aetas officere potuit; et inerat quoque quasi perpetuo virens, et senectae ex pers anima quaedam. Refertque idem Plutarchus in comparatione Periclis cum Fabio: cum Magnificentiâ operum, Templorum, aedificiorumque, quibus Pericles Athenas exornavit; ne universa quidem ea, quae Romae ante Caesares sunt exstructa, civ tatis ornandae gratiâ, conferri mereri: adeo magnitudinem et splendorem operum Periclis, praestantiam quandam, omni comparatione superiorem habuisse. Romanae Urbis, Imperiique Romani magnitudinem, demonstrare satis posse videntur, vel rudera admirandorum operum illorum, quae cum Romae, tum alibi in orbe Romano, passim inveniuntur. vid. Sebast. Serlii Architecturae opus, lib. 3. per. discurs. aliosque de hisce antiquitatibus, urbisque Romanae descriptionibus agentes: ut sunt Bernardo Gamuci, dell' antichita della citta di Roma. Marlianus in Topographia urbis Romae. etc. Vereque quidam;

Roma quanta fuit, ipsa ruina docet.

Heliogabalus, collegisse fertur decem milia pondo aranearum; hincque mtelligendum esse dixit, quam magna esset Roma, Lamprid. ut in totâ vitâ, sic et hâc in parte absurdus. Atvero Romanorum tanta opera fuerunt: ut nescias; num ingeniorum, an corporum, plus quam humanas illas vires, debeas mirari: crederes Palladem Gigantibus Architectonicam monstrâsle. vid Lipsium, lib. 3. admirandor. per tot. ubi magnitudinem urbis, et suburbiorum; aedificiorum altitudinem, decorem et


page 11, image: s009

ornatum, Templorum Meiestatem; amplitudinem fororum; Balneorum et Thermarum, in modum provinciarum (ut loquitur alicubi Ammianus) exstructorum sumptuositatem; artificium statuarum; viarum et pontium munitiones; ac etiam miracula cloacarum, graphice admodum depingit. Praecipue autem Romani (qui admirandam industriam suam ubique demonstrârunt) ex aquis maxume mira praestitisse, Plinius testabatur, lib. 36. cap. 15. hisce verbis: Si quis diligentius aestimaverit aquarum abundantiam, in publico, balneis, piscinis, domibus, euripis, hortis, suburbanis, villis, spatioque advenientis exstructos arcus, montes perfossos, convallesaequatas; fatebitur nil magis admirandum esse in toto terrarum orbe. adde Iacob. Chiffletium, Vesontionis, part. I. cap. 32. Magnitudinem Hispanici Imperii (quod nunc Monarchiam dicitur adfectare) testatur maxume Escuriale, quod Octavum mundi miraculum vocitant Iberi: eminens inter omnia ea, quae nostro saeculo merentur admirationem. vid. la premiere Continuation, de Mercure Francois, fol. mihi 462. et Petri Bertii Geographicas Tabulas. regia vere moles; in quam Philippum II. ducenties centena milia coronatorum, sive viginti auri milliones insumpsisse ferunt. Post Petrum Matthaeum, in Historia Henrici IV. lib. 1. narrat. 4. Clarissimus Dn. Lansius, Orat. pro Hispaniâ, fol. 205. Nil illîc ad summam perfectionem, peritissimi artifices requirant: materiâ inibi rarius nil, et ne Vitruvius quidem Architecturam dederit exactiorem. Magnitudinis etiam tantae est, ut vel hospitium praebuerit quatuor Regibus simul. Hortorum nitori, sontium amoenitati, umbraculissylvarum, ne ipsa se comparaverit Antiochiae Daphne. Sed vero non semper ex aspectu urbis et aedificiorum, de eius potentiâ iudicandum est. Nam et de Lacedaemonibus Thucydides lib. 1. a princ. scribit: si eorum urbs desolaretur, Templis solum, et aedificiorum areis relictis, incredibilem posteris, post longius elapsum tempus, eorum potentiam gloriamque fore; cum ea urbs, neque tectis srequens, neque Templis et aedificiis sumptuosis exornata sit: verum antiquo Graeciae more, vicatim fuerat habitata, imparque famae suae visa. Sin autem idem eveniat in Atheniensium urbem; duplo maiorem quam est reverâ, eorum potentiam, urbis faciem intuenti apparituram. Turcae item ab aedificationis mag nificentiâ abhorrent; quod superbi, elatique, neque se suo modulo metientis animi esse iudicant, magnificis aedibus studere: ut si quis sibi immortalitatem, et perpetuam mansionem, in hâc vitâ polliceatur. Domibus ita utuntur, ut diversoriis peregrmantes: in quibus si sint a latronibus, a frigore, a Sole, ab imbre tuti, reliquas opportunitates non requirunt. Itaque non facile, cotâ Turciâ, quamvis magni, quamvis divitis viri, non paulo elegantius aliquod


page 12, image: s010

aedificium reperire licet; vulgo tugeria et casae habitantur, magnates hortis et balneis student, et ut pro multitudine familiae, laxas habant aedes: coeterum ibi nec porticus luculenta, nec atrium visendum, nec aliud quicquam magnificum, aut admirandum adparet. Busbequius, epist. I. fol. mihi 9. b. sed consistit magnitudo imperii Turcici, in vastatione et ruinâ nationum.

IV.

Latus se hîc aperit campus, in quo de operum ac aedificiorum, tum publicorum, tum etiam privatorum magnificentiâ ac elegantiâ procurandâ, discurrere liceret: cuius rei quoque rationem Iurispru dentia nostra habet. tot. tit. Cod. de aedific. privat. et similit. Res et opera expromenda inprimis est, in publicis operibus, vetustate, et temporum iniuriâ lapsis instaurandis. Nec carent invidiae suspicione, qui antiqua aedificia decessorum, per quae nomen suum aeternitati consecrare voluerunt, et sarta tecta non tuentur. Ioh. a Chokier, aphorism. polit. lib. 5. cap. 16. fol. 273. Ita Vespasianus, restitutionem Capitolii aggressus, ruderibus purgandis, manus primus admovit, ac suo collo quaedam extulit: plurimas per totum orbem civitates, terrae motu, aut incendio afflictas, in melius restituit. Sueton. cap. 8. et 17. Et commendatur modestia Septimii Severi, qui Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, restauravit; nusquam prope suo nomine adscripto., servatis tamen ubique titulis conditorum. Spartianus. Quod et de Alexandro Severo Lampridius testatur. Magnanimum Principem decet, sistere rumas, solitudinem pellere, ingentia opera, eodem quo exstructa sunt animo, ab interitu vindicare; muta quidem illa, et animâ carentia, sentire tamen. et laetari videntur, quod mteant, quod frequententur. Et debent publica aedificia, inprimis magnifice ornari. Ita Traianus, licet parcus in aedificando privatim; publice tamen magnificus fuit: hinc porticus inde delubra: Plinius in Panegyr. tot quoque et tanta locis opportunis exstruxit, ut orbem terrarum, teste Eutropio, aedificasse videatur. Culpandi tamen sunt, qui tanto aedificandi desiderio tenentur, ut numquam non aedificiis adiciant aedificia; omnemque operam et curam, in architecturâ magis, quam in politeu/mati ponant. Vani prorsus; et nescii, immoderatum studium hocce, vulgo petingratum esse: cui demum is probatur, qui suae pecuniae parcus, publicae avarus, eff renatam illam aedificandi cupiditatem (quae aedificando non tollitur) coercet. Chokier dict. loc. fol. 27 2. Absonumque est, famam immortalem sumptuosis substructionibus adquirere velle, Loys Guyon, tom. I. des. diverses lecons, lib. 4. cap. 23. Si non pietati, vel publicae utilitati conducant. Guyon, ibid. cap. 24 Sicque publicas quod attinet structuras, illud omnino monendum est; opera Rei publicae non inutilia esse oportere; ne scilicet plus


page 13, image: s011

onerent, quam ornent; neque reprehensionem potius, quam laudem mereantur; ac magna potius quam necessaria, et utilia censeantur. Ubi Plinius, lib. 36. cap. 12. suum de Pyramidibus ropeteret iudicium: Otiofam, et stultam pecuniae ostentationem esse. Vel Hieronyma Colonna, reiterare quiret, quod illa de quodam aedificio Nobilis cuiusdam Neapolitani (sumptu et amplitudine maxume conspicuo, sed proportione et ordine carente) olim dixit: che come sara finita, rappresentera due cose; cioe, troppi danari, e'l poco giudicio del padrone: Indicare plus nummorum, quam iudicii aedificantem habere. Fuggiloziod. Tomaso costo. giornata 7. fol. mihi 483. Laudanda est in Principe, aeternitatis, perpetuaeque famae cupido, si non sit inconsulta: quam in Nerone, merito Suetonius culpavit. cap. 55. Vani et impii sunt Imperantes, qui, ut posteris sui memoriani relinquant, esurire faciunt suae fidei et tutelae concreditos a DEO: desraudantes propriam naturam suam, et suorum, ut habeant quo pascant oculos aliorum. Quia lapis de pariete clamabit, et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est, respondebit: Vae qui aedificat Civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate. Habacuc cap. 2. vers. II. et c. Sic et Giphanius, invita Iustiniani Imper atoris, ad finem scribit: eum excusari vix posse, quod tot operibus, toto orbe moliendis, et aedificandis, tantum pecuniae absumpserit vim, atque plane exhauserit Fiscum. Nec gratae sunt DEO, licetipsi dicatae Basilicae, nisi quas suâ quis pecuniâ, aut bene partâ aedisicârit; et simul vitae suae actiones, vacuas a sceleris labe, tamquam hostiam Deo offeret. Evagrius, lib. 4. cap. 29. Nihil Deo gratum est, quod non idem sit iustum. Quâ ratione autem, inoperum publicorum exstructione, etiam subditorum commodum pcomoveriqueat egregie Bodinus docet. lib. 6. cap. 2. num. 670. etc. Si nempe egeslati simul, et ignaviae occutratur, inertia e civitate expellatur, opificia condiscantur, tenues subleventur, otiosi exerceantur, urbes exornentur, morbi arceantur. Hinc illae Pyramides, quae a Regibus Aegyptiorum, ne plebs otio et ignaviâ langueret, exstructae feruntur. Magna saeculi nostri labes est, quod pauperes non publico sumptu conducuntur, ac ad utilia opera adiguntur: quo scilicet alantur, et ne vagando laborare desuescant. Veneti quatuor circiter milia, operibus publicis assidue exercent acfovent; quo nil aut plebi utilius, aut civitati commodius, aut universis iucundius fieri potest: quod praeter opera publica, civitati necessaria, etiam publicas opes tenuibus alendis, summâ benignitate largiuntur. Imitatus item est hocce Christophorus, laudatissimus. Wurttembergiae Dux, ut commemorat Balthasar Bidembachius, in vita eiusdem Germanice descripta. et vide meum Aerarium, cap. 2. num. I. § 5.

V.

Magistratus omnibus modis, in pectora suorum subditorum,


page 14, image: s012

condendorum aedificiorum amorem implantet. Nec enim solum publicis operibus, urbis ornatus adscribi debet, sed et privatorum excultissimae aedes eandem illustrant. Quamvis enim et hic certus sit modus adhibendus, Dn. Michael Piccart, Decad. 12. cap. 4. Et tamen hâc ratione subditi invitabuntur, ut libenter eo in loco, quo aliquid condiderunt, mane ant, et sese multiplicent; atque adeo etiam locum istum, in quo aedificarunt, excolant laboriose, et defendant mascule. Bartholomaeus Keckerman. politic. lib. 1. cap. 19. ad fin. fol. 322. Sunt quoque Aediles, vel Architecti constituendi, non solum publica qui exstruant opera, sed et consilio qui iuvent privatos: hoc enim modo Symmetria (unicum Urbis decus haut facile negligitur, opificum callidae frustrantur machinationes, sumptusque inanes minuuntur. Verum campestrium structurarum magnificentia et ornatus, non facile ferendus est. Köstliche Lusthäuser / aufs dem Feldt. Sicque de Florentinis Boterus: I. Florentini, per riscuorere leruine di quelle tante loro fabriche, hanno spesse volte fatti accordi indignissimi. Est autem in aedificiis urbanis, maxima habenda ration incendiorum. Et ita, cum praeteritis saeculis, Vesontioni, aedificia plurima e ligno essent, frequentissima incendia erant. Itaque edicto Gubernatorum sancitum fuit, ut quaecumque restaurarentur, aut de novo aedificia excitarentur, ex quadrato lapide fierent; quod praeter utilitatem, maxumam civitati venustatem conciliavit. Chifletius, part. 2. Vesontionis, cap. 70. ad fin. Quod si commoditas lapidicinarum alicubi deest, sufficit, si parietes intercalares, lapide constent. Wann man gemaurete fewrwändt macht.

VI.

Reliqua, ad Urbium, et Imperiorum interna incrementa, quae spectant; ex Boteri, et Hippolyti a. Collibus, tractatibus hac de re singularibus, peti possunt. Et nempe multum hîc urbibus conducit aeris salubritas, soli ubertas; si eas alluat flumen, lacus, vel mare; si sint ad vias. Regias, vel ad imperii fines sitae, si Thermarum habeant opportunitatem; si vicinas habeant Metalli fodinas. Urbes ita comparatas commendant, et frequentes ac famosas adhuc magis reddunt, munitiones, Academiae, Collegia, vel Bibliothecae; (Sicque praemium obsidionis fortiter exantlatae Lugdunum Batavorum, Academiam tulit; et ex Academiis magna emolumentaecivibus obvenire solent Du. D. Lansius, de Academiis, sub lit. I. fol. 38.) Magnotum Principum Aulae, vel Dicasteria summa (quemadmodum Tubinga nostra sola fidelis Domino suo, cum coeterae defecissent omnes; inter alia obtinuit: ut ibi Iudicium diiudicandis Causis Adpellationum destinatum, das Fürstliche hoffgericht / femper habeatur, Crusius in Annalibus) Nobilium et Mercatorum frequentia, opificum omnis generis magna copia, facilis receptus peregrinorum; Cura diligens Annonae; et optime constituta politia. etc.


page 15, image: s013

VII.

Sane non ubivis magnae exstrui urbes possunt: causamque magnitudinis Urbium; et cur non aeque in omnibus locis, magnae inveniantur urbes? indagat Cardanus, de subtilitate, lib. 11. fol. mihi 631. etc. ubi ita scribit: Sub polis civitates esse populosas, impossibile est; quoniam sterilis est terra, et incommoda vectio frugum: quamobrem aut palantes vivere necesse est, aut in parvis illis. Qui vero temperatam incolunt regionem, mediocres habent urbes: nam commodius fruges in eas avehunt, et melius ac tutius in his, quam in villis versantur; nam multitudine hominum, et muris sunt firmiores, artesque sibi invicem melius auxilio esse possunt. At in fervidis regionibus, maximas Civitates esse necesse est: primum quod soli pars aut sterilis est, si aquis careat; aut fertilissima, si abundet. Alia potentior est causa, quod cum procul veniant merces, et per loca deserta, periculosaque; necesse est, ut simul plures veniant mercatores, ac in modum agminis, ob securitatem. Quare cum in aliquam urbem posuerint sedem, incommodum nimis eslet eam societatem vagari; unde melius, et longe facilius est, vicinos omnes in eum locum confluere; quod cum multis perseverat annis, contigit etiam e parvo pago, urbem populosissimam reddi. Tales igitur sunt Quisnai, Singui, Cambala, et Cairum, quam Civitatem Gehoar Illyricus servus Elcaim, Mahumetanorum Pontificis, in Aegypto aedificavit, securitatis caussâ, vocavitque nomine Domini sui Elcaira, hoc est, Civitas Elcaimi: indeque corrupto vocabulo Cairum adhuc nominatur. Et idem Cardanus paulo post addit. In aquâ civitatem aeternam collocandam esse: ac nec in omni aquâ, sed quae brevibus et vadis abundet. Solam denique Civitatem, in quâ Lex imperat, non homines, et corpora hominum, militari robore exercitata, situsque tum salubris, tum tutus, et aditu facilis, a ternâ in libertate manere, id est, diuturna esse potest. Talemque Cardanus ait, conditionem esse Venetiarum, quamobrem eam urbem, vel solum, velmaxume liberam urbem adpellarimereri.

CAPUT III. De Amplificatione, seu Externo Incremento.

EXterne Rem publicam augeri dicimus, cum territorio aliud terrae spatium accedit. Et est sane omnibus Principibus, Imperantibusque aliis innatum, ut dominia extendere nitantur. Richter. axiom Oeconom. 203. Haecque cupiditas, eo usque se fere offert, ut nec profundi maris gusgitibus, nec excelsorum montium cacuminibus, nec vastis


page 16, image: s014

solitudinibus, nec Europae, Asiae, atque Africae limitibus, nec cognati sanginis Legibus, aut vinculis definiri, atque coerceri possit. Hominum animis (ut alicubi Pausanias scribit) cum alia quae insunt, tum maxume lucri cupiditas quasi vim adfert; incitans ad male agendum. Cor humanum, (ut ait Antonius Peretz, aphorism. fol. 252.) non unum accipitrem satiare; eius vero cupiditatibus, nec totus Mundus sufficere videtur. Una et ea vetus bellandi causa est, libido Imperii et divitiarum. Ingenue Barbarus ille apud Tacitum: Annal. 15. Id in summâ fortunâ aequius, quod validius; et sua retinere privatae domus, de alienis certare, Regia laus habetur. Ad bellumque movendum, plerumque non quaeritur Iustitia, sed occasio tantum opportuna. Etiam utcumque operose Romanos Albericus Gentilis defendat, in libro 2. de Armis Romanis, Verissimum tamen illud Salustii est; Romanis cum nationibus, populis Regibus cunctis, unam et veterem causam bellandi fuisse, Imperii cupidinem profundam, et divitiarum. Attamen plerumque iustae causae praetexuntur. Ac Attila, qui causas belorum nullas sectabatur, odium meritus omnium fuit. Inde ipsi etiam Turcae quaerunt belli causas speciosas. Albericus Gentilis, lib. 1. de ture belli cap. 7. Vereque Thomas Morus:

Regibus ex multis Regnum cui sufficit unum,
Vix Rex unus erit.--- ---- ------
Regibus e multis, Regnum bene qui regat unum,
Vix tamen unus erit.--- ------- ---

Sed tamen, meliores ut reddantur, non ut amplificentur ditiones, accurandum est magis; internumque augmentum, praeponderat sui naturâ externo. Ragguagl. d. Parnass. cent. 3. cap. 10. Nam et difficilius est tueri et conservare Imperium, quam illud amplificare. Botero, I. dell. ragion. d. stato fol. mibt 5. Latherus de censu, lib. 3. cap. 8. num. 19. etc. Inturbas et discordias pessimo cuique maxuma vis pax et quies, indigent artibus bonis. Difficilius est, dicente Floro, provineias obtinere, quam sacere: viribus parantur, ivere tetinentur Et ivius alicubi excellentibus ingeniis, citius desuerit ars quâ civem regant, quam quâ superent hostem. Ac si quis Prinoeps reverâ quod alii quaeritant, assequi cupit, bonus potius, quam magnus dici laboret. Fundi nostri cala nitas, ex eo est, quod parvipendimus, vel negligemus ea quaehabernus, et nimium aestimamus ac adpetimus aliena. La Nove. Diseurs. 7. Ambitio laudabilis et optima est; benegubernare provincias suas, non cum sanguine et periculo. occupate ea, quae sunt aliorum. Sicque Magna ibus Poccalini suadet, 2. ragl. 6. che laesoverchia ambition loro, Sfogassero nelfar aequisto aella segnalatagloria diben goverrari popoli, che Iddio ha conceduti loro; non conl' emptio mezzo degl' incendy, delle rapine, et del' effusion di copia grande di sangue humano, affettar gli stati altrui.


page 17, image: s015

II.

Suadet hoc honestas; eo enim animo, alienum invadere Imperium, quo dominatio auctior fiat; aliud nil est, quam publicum latrocinium profiteri. Quod olim Demetrius Pirata, Alexandro Magno obiecit probrum: utpote qui lubidine tantum, quietos populos, et a notitiâ quoque sui sepositos, scrutatus est, belloque vexavit. Locum vel maxume habere hic debet illud; Honeste id demum quemque posse, quod iure et dignitate salvâ potest, l. 125. ubi Gaeddaeus, Dig. de verbor. sig nific at. Ergo iniqua sunt Arma, quibus Ambitio et Avaritia sunt causae. Iohannes Gerhardi centur. quaestion. politicar. decar. 7. quaest. 7. adde Parthenii Litigiosi Auctorem, lib. 1. cap. 7. per Discursum. Vim namque inferre, ipsa naturâ iniustum est, Vasquis, I. illustrium, cap. 10. num 4. Et duo malain Rem publicam tales Bellatores in vehere slent (1) quod committunt contra Legem Divinam, alterum occidentes, et alienum usurpantes. (2) et quod populum proprium, quem custodiendum accepêre, mortis periculis temere exponunt. Gregorius Tholosanus, II. de Republicâ, cap. I. num. 9. Et ita Magistratus bellum ac pacem, non ad suam gloriam vel commodum; sed ad Rei publicae utilitatem dirigere debet, Otho Casman. vitae polit. cap. 36. fol. 191. num. 2. et 3. Optime Isocrates ad Nicoclem. Bellicosus esto, scientiâ rei militaris. et apparatu: pacificus, nihil prater ius et aequum vindicando. Erga Civitates imbecilliores talem te praebe, quales in te potentiores esse velles. Ex Iureque Gentium omnino corrupto, contra Melios, argumentantur Athenienses, cum apud Thucydidem, lib. 1. aiunt: Sic inter homines esse comparatum, utaequis quidem viribus instructi, de iure disceptent; valentiores autem, quae fieri possunt, iniungant, et inferiores non detrectent. ut. ibid. in adnotat. Illustrem Enenckelium, fol. mihi 617. Remotâ Iustitiâ, quid sunt Regna, nisi latrocinia magna? Quin et ipsa latrocinia, quid sunt, nisi parva Regna? Beatus Augustinus, 4. de Civitate Dei, cap. 4. Madet orbis mutuo sanguine, et homicidium cum admittunt singuli, crimen est: Virtus vocatur, cum publice geritur. Impunitatem sceleribus acquirit, non innocentiae ratio, sed saevitiae magnitudo. Sanctus Cyprianus, ad Donatum. Haec etiam causa est, quo d Imperia magna, tandem omnia evertuntur, miserrimeque perire solent. Infalible regla es, el que toma aeotrolo ageno, pierda el derecho que tiene a lo suyo proprio. Esto es iusto iuyzio de los Dioses, que pues ello bizieron mal a muchos, algunoles baga mal a ellos. Marco Aurelio, d. Guevara, cap. 31.

III.

Falsus est Aristoteles, qui libr. 1. Politicor. cap. 5. huiusmodi Bellum, naturâ esse iustum pronuntiat; quod suscipitur eos in homines, qui cum sint ad parendum nati, Imperium recusant: Dn. Iohannes Bruningh, Amicus meus, in Dissertatione eruditissimâ de homagio, thesi 141.


page 18, image: s016

quod tamen Iustus Lipsius lib. 5. politicor. cap. 4 tum demum concedere videtur, si potentes ii, et aliena ipsi invaserunt, aut invadunt; cum secundum Beatum Augustinum, epist. 5. utiliter vincatur, cui eripitur licentia iniquitatis. Utnec solius Religionis propagandae ergo, Bella sunt suscipienda: licetid velit Tiberius Decianus, praxi Criminali, lib. 5. c. 42. fol. mihi 378. Fides quippe, ut recte alicubi inquit Sanctus Thomas; non tollit Ius Naturale, aut Humanum; ex quo dominia sunt profecta, quodque vult, ut homo homini non insidietur. Bellum est contra Charitatem; Ergo non aptum esse videtur medium Religionis, quae Charitatem inprimis intendit. Non belli, sed paenitentiae praedicatione, viam nostro Salvatori praeparavit Sanctus Iohannes Baptista Et felici magis successu, in Indiâ Orientali Christianam propagant Religionem Iesuitae, praedicando et patiendo, quam factum fuit in Occidentali, armis, multorumque hominum internecione. Et quoque color ille, redigendi invitas gentes, ad mores humaniores, ad veramque Religionem compellendi; a Theologis fere cunctis, etiam Hispanis, impius atque improbus reputatur. vid. hâc de re Beatum Thomam, 2. 2. quaest. 10. art. 8. et 11. Valent. Wigel. de vita Christi, cap. 14. herm. Laetmatium, de instauranda Relig. lib 2. cap. 13. post Hostiensem, et Panormitanum, Fridericum Tilemannum, Disp. ad Pandect. 1. thes. 56. vol. 1. Covarruviam, in cap. peccatum, §. 10. Ferdinandum Vasquium, in praefat. controverfiar. illustr. num. 5. Marquardum de Susanis, tract. de Usur. etc. part. 1. cap. 14. Albericum Gentilem, 1. de iu. belli, cap. 9. et 12. Heigium, part. 1. quaest. 12. num. 47. Hugonis Grotii tractatum, Mare Liberum inscriptum, cap. 2. Dn. Bocerum, de Iure Belli, lib. 1. cap. 6. Dn. Bruningh. de bomag. thes. 138. et multis seqq.

IV.

Sed haec tamen restrictionem patiuntur, si infideles Christianos offendant; vel etiam detineant provincias eas, quae olim ad Christianorum Principum Iurisdictionem pertinebant, can. dispar. caus. 23. quaest. 8. Sicque defendi possunt expeditiones illae Hierosolymitanae: licet eas, ut stultissimi classici, ita tristissimi eventus fuisse, dicat Iohannes Cammannus, Disput. de Iurib. Maiest. 3. thes. 22. acillis bellis, etiam, iniquior esse videatur Estienne Pasquier, 5. des Recherches, cap. 21. Saneiam eo tempore, quo susceptum et gestum bellum illud sacrum fuit, diversa de eo diversorum indicia fuerunt; quod non dissimulant Tyrius et Urspergensis. vid. Reineri Reineccii praefationem Historiae Orientali praefixam. Fateor equidem, multa ibi errata fuisse commissa, impietatemque et aemulationem ex nostratibus nonnullorum, resibi turbasse, et tandem evertisse. Veruntamen, Bella haec, suasa fuerunt a Viris Sanctis, ab ipsoque etiam Bernhardo: ut refert Cardinalis Bellarminus, lib. 3. de Pontif. cap. 17. fol. mihi 296. col. 2. Videbant enim Christianos bello carere non posse;


page 19, image: s017

maluerunt ideo ea geri contra infideles, et per illa fideles liberari. Fuerunt item expeditiones illae miraculis multis adprobatae: quae Guilielmus Tyrius, de Bello Sacro, lib. 6. et Paulus Aemilius, histor. Francicae, lib. 4. habent Fuitque tandem bellum hoc, fortissime susceptum, et singulari exemplo constantiae, fortitudinis, pietatis, Religionis, Zelique vere Christiani, duodecim expeditionibus maximis, iteratum et repetitum: ab Anno Christi, MXCIV. usque ad Annum MCCXCI. nec ullum simile in Historiis reperitur. Expeditio nempe prima fuit, millium aliquot Christianorum; qui ultro nomen huic militiae dederunt: Duce Petro Eremitâ. Anno Christi MXCV. Secunda expeditio, suscepta fuit Ducibus Volcomaro, et Sodescharo sacerdotibus. Anno eodem (3) in Asiam; Ducibus Gothofredo Bullionio, et Balduino; Equitibus 100000. et peditibus 300000. Anno Christi MXCVI. (4) Guilhelmi Pictonum Ducis: qui cum 100000. hominum, sacram militiam suscepit. Anno Christi MCI. (5) Expeditio ingens, Conradi III. Imperatoris, Ludovici Regis Francorum, Friderici Sueviae, et Welphonis Bavariae Ducum, Anno Christi MCXLVII. (6) Friderici Barbarossae Imperatoris, Philippi Francorum, et Richardi Angliae Regis. Anno Christi MCLXXXIX. (7) Regum Galliae, et Angliae, Anno Christi MCXCI. (8) Henrici, Filii Friderici Barbarossae. Anno Christi MCXCVIII. (9) Expeditio, quam Honorius III. Pontifex Maximus procuravit. Anno Christi MCCXXII. (10) Friderici II. Imperatoris Anno Christi MCCXXVIII. (11) Ludovici Galliarum Regis, cum suis Fratribus, Roberto et Carolo. Anno Christi MCCXLVII. (12) Ludovici Regis, in Africam, contra Saracenos, Anno Christi MCCLXX.

V.

Sed quid ex hactenus deductis, de occupatione Indiae utriusque ab Hispanis, saeculo superiori factâ, sentiendum erit? Sane Petrus Matthaeus, lib. 1. del' hist. de France. narrat. 4. scribit, Hispanos auri magis cupiditate, quam Religionis propagandae ergo Indias indagâsse; eiusque divitias (quas ad oppugnandum Turcam convertere debuissent) in Europâ, non utiliter expendisse. Dieu, inquit, a faict des Indes, ce que les peres font des filles laides. Il les a dotees de grandes et infinies richesse a fin qu' elles trou vassent plustostmary. Les Espagnols, et les Pordugais n' eussent entrepris ces grandes et perilleuses navigations, s' il n'yeut eu non plus d' er qu' aux deserts de Lybie. Tout ce qui en est venu, s' est employe inutilement en l' Europe. La splendeur del' or, qui avoit donne la lumiere del' Evangile aux Indiens, devoit servir pour le remettre, aux lieux, oul' Alcoran l' en a chasse Rei etiam ambitionis, et communis Gentium Iuris violati, ex eo vulgo aguntur Hispani; quod Indiam utramque sibi vendicant solis; ab Indianisque commerciis, Anglos et Batavos prohibere


page 20, image: s018

attentant. Vide supra laudatum Grotii Tractatum, cui Titulus Mare liberum, et facit l. deprecatio, ff. ad leg. Rhod de iactu. Et quod nonnulli, Ius aliquod ex Pontificiae donationis titulo praetendunt; ad id argumentum, iam diu est, quod Attabaliba Rex Pervanus, sufficientem docuisse videtur responsronem. Qui, cum Vincentius de valle viridi, Dominicanus Monachus, eodem praetextu Imperatori Carolo V. Indiarum assereret Monarchiam; Pontificem insigniter fatuum, et impudentem esse, ex eo facile prodi, regerebat; quod aliena tam liberaliter largiretur. Hieronymus Benzo, Histor. Indiae Occidentalis, lib. 3. cap. 31. et recensui ego 1. politicor. cap. 2. num. 18. et seq. Porro crudelitatis inhumanae, Hispani accusantur: exstatque de crudelitate Hifpanorum, in Indianos adhibitâ, Tractatus singularis, Bartholomaei de la Casa, Episcopi: ubi sub finem haec habentur. Rubore suffundi deberemus, quod omni Timore Dei remoto, tam exsecrandis facmoribus, colorem addere, et ea excusare tentemus; cum praecipue cernamus, nos Hispanos, quadraginta octo Annorum spatio, regiones maioris longitudinis, quam sit tota Europa, et pars Asiae, ob hanc causam, ut divitias consequeremur, destruxisse: eas terras depraedantes, et omni crudelitate, iniustitiâ, et Tyrannide occupantes et usurpantes; quas numanis habitatoribus et incolis, refertas vidimus, et in iis ultra viginti hominum millrones periisse certo scimus. etc. add. Simon Goulart, tom. 3. d. histoir. admir ables, fol. mihi 44. et seqq. Mendacii quidem in multis convincere satagit Casanum Auctor nuperus deß Lermen Blasers, fol. 78 etc. Sed tamen Levinus Appollonius, Historiae Peruvinae, lib. 4. a princ. refert, Hispanos longâ quadam maiorum usitatione, durum et immite in devictos, subiugatosque Barbarici nominis hostes, hominum genus, quâ Mauros, Numidasque tractare solent; ad Occidentenr rerum potiti, eandem duritiem atque inhumanitatem, ubique in novi Orbis indigenas exercuisse: atque idem licentiae ac potestatis ius, sibi in captivos sumpsisse, quod saeculis priscis, Ethnicâ infolentiâ, audaciaque, in servos atque vernas, Domini nsurpârunt. Idque impudica atque illicitae potestatis malum, Carolum V. Caesarem, piorum quorundam hominum, Sacrati Ordinis instinctu adductum; novâ salutaris Decreti constitutione, constringendum, corrigendumque, haut invite suscepisse. Et porro Hispanos, Mosis ac Iosuae exemplo, defendit Campanella: de Hispanic. Monarch. cap. 6. fol. 21. putatque, Indos fuisse exstinctos, providentiâ singulari Divinâ, ut olim Cananaeos, Amalekitas, aliosque populos Palaestinae. Hisque qui parcebant, peccato se polluerunt. 1. Samuel. cap. 15. Sane ut nunc Hispani, ita olim Iudaei, communes orbis praedatores habiti fuerunt. Namque Procopius in vitâ Belisarii testatur, se in Mauritaniâ, Africae Regione, vidisse


page 21, image: s019

quasdam columnas hisce litteris insculptas: Nos Maurisii, qui fugimus â facie Iesu, latronis, filii Nave. etc. Ac ipsa linguae proprieta, probabile reddit, Sidonios profugas fuisse Cananaeos. Sic Dido amabilis est: Hannibal, Domnius gratiosus; Atherbal, gratus, vel ex orabilis Domnius: Masinissa tollens tributum, a
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
ut pluribus, in evisione tractatus de Linguarum mutatione demonstrabo. Et sane ius aliquod a Deo singulariter concessum, cum Deus expellit gentes, et earum terram alteri dat. Psalm. 78 versic. 55 Hispanorum quoque ius in Indiis pro die Hieronymus Caevallos, tom. 4. opin. commun. cortr. commun. quaest. 906. Et ego iure amplio, nec in iudicia Divina inquiro.

VI.

Itidem et externum hoc Incrementum, nonnumquam utilitas dissuadet. Plurimi alienis inhiando, sua perdiderunt. Longe itaque praestantius est, ut sua quisque secure possideat; quam dum aliena appetit, de suis et necessariis admodum rebus periclitetur. Procopius, de Bell. Gothic. Legitur de Principe quodam Tartarorum, quod captum Regem Rhutenorum, non necessarium bellum moventem, interfecerit, et ex calvariâ eius inauratum poculum fieri curârit, cum hâc inscriptione: Hic adpetendo aliena, amisit propria. Cum bellum eiusmodi suscipit Princeps, nemo non animum tumentem, et caducis confidentem impellit: causae iustae praetenduntur, in proclivique esse hostes vincere omnes dicunt; non laturos nuntium belli: nil dubii esse, quin tali molimine, non vinci solum adversarius, sed obrui possit. Nemo consilia suggerit, quale Xerxi olim Demaratus; apud Senecam, lib. 6. de beneficiis, cap. 31. Nemo audet praesagire cladem, nec etiam deliberatur, quid faciundum siet, si res sinistrum sortiatur eventum. Indeque unica clades, causa est secundae, secunda tertiae. etc. Nec desunt in ullos saeculo exempla eorum qui aliena ambientes, se et suos perdiderunt. Magna Imperia, mole ruunt suâ. Richter. axiomat. historic. 128. Ea proinde potentia tuta est, quae viribus imponit modum. Valer. Maxim. lib. 4. cap. 1 Et recte Scipio, non amplius pro augendâ, sed pro conservandâ Republicâ, vota suscipienda esse duxit. Iustinus lib. 5. Nec praeter rationem Augustus Imperator deridebat Alexandrum; quod occupare magis provincias, quam bene gubernare maluerit easdem, Plutarchus in Apophtegmat. Idemque ideo intra fines Imperium coercendum esse censuit. Tacitus 1. Annal. Clarissimus Dn. Ianus Gruterus, in Discursu ad Tacitum, fol. 149 qui haec pro more pluribus illustrat. Scipio Amiratus, Discurs. lib. 1. cap 6. Ovidius 2. de arte amandi.

Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri:
Casus inest illîc; hîc erit artis opus.

Velut in rebus omnibus; sic et in Imperiis, suus est modus; quem si


page 22, image: s020

excedis, ruet aut manibus alienis, aut tuis, aut etiam nullius. Pie apud Senecam Albutius: Aliquis etiam magnitudinis est modus. Non procedit ultra spatia sua caelum, Maria intra terminos suos agitantur. Quicquid ad summum venit, incremento non relinquit locum. Idemque ex eâdem Scholâ Lucanus lib. 1.

In se magna ruunt; laetisque hunc Numina rebus
Crescendi posuêre modum. ----

Ratio est, quod fere non augetur Res publica nimium, sine magnis peccatis; et nec ullus Princeps facile fit magnus, nisi maxu mo incommodo aliorum. Id quod Boccalini, cent. 1. ragg. 52. eleganti exemplo Francisci Sfortiae docet. Utar hîc, B. Salviani verbis, de gubernatione Dei, lib. 5. fol. Mihi 166. Pene iuxta te nullus intrepidus, nullus potest esse securus. Exturbas possessiunculis suis vicinos tuos, habitatione ac facultate proximos tuos. Numquid, ut scriptum est, super terram solus habitabis? Esaiae cap. 5. Hoc quippe est, quod non poteris obtinere. quamlibet enim cuncta pervadas, vicinum semper invenies. Respice quaeso alios, quos, velis nolis, et ipse suspicis. Respice alios, quos velis nolis, etiam ipse miraris. Magnitudo mediocris, Imperium durabile magis reddit. Botero lib. 1. dellaragion di stato. Nimia magnitudo, suis ipsa viribus fatifcti. Pertinet huc Disputatio Aristotelis, lib. 7, politicor. cap. 4. quod civitas non debeat multitudine hominum infinitâ, et ambitu murorum aestimari: sed ingenio et naturâ talium incolarum, qui opus hoc rectissime exsequi possint, hoc est, ad mutuam, perfectamque beatitatem conspirent. Et lib. eod. 7. cap. 2. a princ. idem scribit: non nisi eos, qui Tyrannicam vitam ceteris anteferunt, Civitatem plurimis imperantem, felicissimam esse fateri. ibidemque cap. 3. habetur: Imperare multis, aut cunctis, summum bonum haut esse. Ac, dict. cap. 2. probat, Rem publicam eam, rite constitutam non esse, si leges ad hoc unum referantur, ut victoriâ et Imperio potiantur: quemadmodum Lacedaemone, atque in Cret â, olim, tum educatio, tum summa Legum, fere bellis accommodabatur. vide eundem Aristotelem, lib. 7. politicor. cap. 14. et Isocratem in Panathenaic.

VII.

Quarundam etiam Rerum publicarum conditio non fert, ut eae extendantur. Impendia belli pluriama sunt, quam praemia: et principes quottidie experiuntur, piscari sese in bellis, aureo hamo. Bene et pie Annibal ad Scipionem: Optimum quidem fuerat, eam Patribus nostris mentem a Diis datam esse, ut et vos Italiae, et nos Africae Imperio contentie essemus. Neque enim, ne vobis quidem Sicilia atque Sardinia, satis digna pretia sunt, pro tot classibus, tot exercitibus; tot, tamque egregiis Ducibus amissis. Livius, libr. 30. Et ita Imperii incrementum,


page 23, image: s021

respicere debet Rei publicae praescriptum finem, legemque supremam, hoc est, populi salutem. Ne, quod plerumque fit, quemadmodum certantibus ventis, mare concutitur; sic Regibus sibi adversantibus populus Regni vexetur. Beatus Chrysostomus in Matth. 2. Eleganter Boccalini cent. 2. ragg. 80. E somma pazzia, il desertar i Stati proprii, per far acquisto de gli altrui. Non e come molti sciocci credono, che il scorrer molte provincie, sia utilita; ma e meglio, scorrerne poche, et farle sue. Principes etiam Germaniae, non nimis esse attenti debent publicae libertati, ut pro eâ conservandâ, et tuendâ, suscipiant bellum: si domi non ita sint omnia comparata, ut correspondeant huic moli. E parte della prudenza reale, il cognoscere, che acquisto gli convenga, o non gliconvenga: perche benspesse per dilatare i confini, s' indebolisce, esi snerva lo stato; e per diventar grande, si divien debole. Botero. 1. d. detti, fol. 54. b. Qui vi acquirit civitatem, saepe non inde fortior, vel potentior reddi solet: tempore namque belli, non sine periculo retinetur, tempore vero pacis, haut absque sumptu. Ut Soderini apophtegma refert, idem Boterus, dict. libr. fol. 51. b. Sic et imprudentiae maxumae nota est, incipere, quae quis ante vitae suae finem perficere non potest. Quo nomine Carolus Burgundus a Cominaeo culpatur, lib. 3. cap. 3. ad. fin. mihi 204. Itidem, ut corporis cacochymici incrementum, hydropis prognosticum est: ita et Rem publicam bene purgatam esse decet, capax quae sit talis augmenti. Namque quae comparantur bello, a Republicâ male institutâ; ea potius ad interitum illius pertinent quam ad Imperii magnitudinem comparandam. Egregie Nicolaus Machiavellus, discurs. lib. 2. cap. 19. Idque non animad vertens Sebastianus Portugalliae Rex, perdidit se, una cum suis. Hieronymus Conestagius, de coniunctione Portug all. cum Castell. lib. 1. Sane in corporibus hominum satius est, modicam staturam cum sanitate habere; quam ad molem giganteam, perpetuis afflictionibus pervenire: nec cum perveneris requiescere; sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus agitari malis. Beatus Augustinus, lib. 3. de civitate Dei, cap. 9. Et sunt quoque qui putant, Indiarum detectionem plus damni, quam commodi non orbi solum Christiano: Hippolytus ae Collibus, sub nomine Ioh. Werner Gebhardt. In den für stlichen Tischreden/ lib. 2. cap. 6. Boccalini, cent. 2. ragguagl. 90. Keckermannus, in Synops. Oeconom. cap. 7. fol. 90. et Disput. practic. 28. thes. 45. sed et ipsis Hispanis adferre: quod alicubi in Itinerario suo Hugo Linscotanus, probat. verum eâ de re in capite sequenti plurib. dicam. et insuperprovinciae sunt occupandae, quib. onera imponi queant, ut Res publica domi nans, libera relinquatur. Ergo bello non aggrediendae sunt provinciae onerosae, et quae nostram Remp ublicam exsugunt. Et praesertim haut


page 24, image: s022

consultum esse videtur; alienis viribus Imperium augere. Adhuc vero imprudens magis est, si quis alienam potentiam iuvet: firmumque prodit axioma, Machiavellus, cap. 3. de Principe. Alienae potentiae auctorem perdere se ipsum. Non item est tutum, longe dissitis regionibus imperare: cum unio et contiguitas maximum faciat robur. Botero 1. de ragion di stato, fol. mihi 10. Iean. de Marnix, sect. 4. resolut. 3. Distantibus locis, auxilio esse nequimus: et etiam in iis, Imperii summi respectus ces sat.

VIII.

In Imperio, qui longe lateque dominari, viresque suas extendere cupit; ibi omnia ad bellum spectare, beneque ordinata militia, summum quasi bonum esse decet. Ita apud Turcas, Belli semper prima et praecipua cura est. Soli Turcae militiae student artes et scientias negligere solent. Solum bellum offensivum gerunt. Non arcibus et propugnaculis, Imperium, acquisitamque potentiam defendunt: sed potius exercitu semper instructo, et parato. Milites institutione diligenti, fortiores, et ad bellum paratiores reddunt. Militum copias ingentes, exactâ militari disciplinâ coercent. In bello gerendo, viribus propriis, non exteris aut peregrinis auxiliis innituntur. Duces belli, praeficiunt exercitui praestantissimos. Expeditiones non interrumpunt; non quid hostile, a tergo relinquunt. Exercitus non occupant circa expeditiones parvi momenti. Imperator exercitui fere in bello adest. Ordine decenti, magnoque rerum necessariarum adparatu, bella gerunt. Copias et vires non dividunt: nec simul plus, quam unum bellum, nec item diu uno cum hoste gerunt. Uthaec omnia latissime persequitur, Renatus de Lusingha, in tract. de incremento, conservatione, et occasu Imperiorum, libr. 1. Exstat et ingeniosissimus Thomae Campanellae Tractatus, de Hispanicâ Monarchiâ; ubi tam belli, quam pacis enumerat varias artes, quibus Imperium illud amplificari, totique orbi imperitare possit. Liberae cumprimis Rei publicae perniciosum est externum augmentum. Unaque Roma, diu satis exeteris imperitavit. Athenae, et Carthago, Im perium tale, etsi nactae sint; id tamen tueri nequiverunt. Fereque est, ut dissentiam a politissimo Paolo Paruta, qui lib. 1. Discurs. 13. sentire videtur: Monarchiam minus commode magnam potentiam tueri, ac Democratiam. Et inde hoc nomine Boccalini, cent. 2. ragg. 6. fol. mihi 20. maxume commendat Liberas Germaniae Civitates, quod magis suam tueri libertatem, quam aliis servitutis imponere satagant iugum. Graecia licet olim tam militum fortitudine, quam prudentiâ Ducum, non cesserit Romae: attamen haut ita late extendere Graeci Imperium potuerunt, ac Romani. Quia nempe in multas Res publicas parvas, quarum quaelibet alterius potentiam habuit suspectam, divisafuit. Nec item


page 25, image: s023

Siciliam adquirere Athenienses, mil item egregie in Aegypto iidem efficere potuerunt. Paruta dict. libr. 1. discurs. 14. Veneta Res publica, licet minus obnox ia sit civilibus turbis, et ideo melius instituta videatur, ipsa Romanâ veteri Civitate: tamen non potuit, ad parilem potentiam pervenire, non solum, ut Machiavellus alicubi sentit, propter leges et instituta, paci magis apta: sed et propter circumstantias alias multas; quas Paruta congessit, libr. 2. Discurs. 1. Adeo etiam metuunt Veneti suae libertati, ut nolint Senatores suos nimis magnos, belloque externo illustres freri ac potentes. Vid. Boccalini, cent. 1. agg. 79. Cur autem Principes moderni, iis ex saeculo prisco, tam in rebus gerendis, quam Imperio dilatando, nullo modo aequiparari queant? indagat idem Paruta, lib. 2. Discurs. 6. ubi Alexandri Magni, Caesaris et Pompeii expeditiones, cum rebus gestis Solimanni, Caroli V. et Francisci I. confert. Saeculis ab initio Regnorum primis, bella gerebantur, gloriae magis, quam Imperii studio. Iustinus lib. 1. a princ. fol. 2. Ad morem fere Equitum illorum, quos Galli les Chevaliers errants vocare solent. Talesque fuerunt, Herculis et Argonautarum expeditiones. Post Monarchiis, aliisque Imperiis magnis qui praefuerunt, alios ut subiugarent, operam dederunt. Hodie non bella sunt, sed bellorum tumultus. Etsi in postremâ senectâ, multum sit bellorum: non tamen res geritur simili animorum vigore atque labore. Nunc tumultus affidui sunt, quibus fiunt vastationes, non Imperia constituuntur, aut ornantur, Richterus axiom. historic. 46.

IX.

Aliquando item interest subditorum, Principem haut potentem nimis esse, neque late imperitare. Sicque potentiam suorum Dominorum, semper impediverunt Flandri. Cominaeus, lib. 6. cap. 9. fol. mihi 553. Belgioque toti, exitiosa tandem fuit accessio Regnorum Hispanicorum. Et inde ortum ducunt, Privilegia Subditorum, ne ii Principem extra territorium bellum gerentem sequi teneantur. His, inquam, perniciosa Principum ambitio ansam dedit, et ideo procuraverunt, ne ad lubitum suorum Dominorum, animae atque corporis iacturam pati cogantur. Concludo haec omnia optimo consilio Thomae Mori; qui libr. 1. Utopiae, fol. mihi 36. etc. ita scribit: Populi Achoriorum, Utopiensium Insulae ad Euronotum oppositi, bellum olim gesserunt, ut Regi suo alius obtinerent Regnum; quod affinitatis antiquae caussâ sibi contendebat hereditate deberi: consequuti vero tandem id, ubi viderunt, nihilo sibi minus molestiae esse in retinendo, quam in acquirendo pertulerunt, verum assidua pullulare semina; vel internae rebellionis, vel externae in deditos incursione; numquam dari facultatem exercitus dimittendi: compilari interim se, efferri forâs pecuniam: alienae


page 26, image: s024

gloriolae, suum sanguinem impendi; pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam libidinem latrocinandi, confirmatam caedibus audaciam, leges contemptui esse; quodque Rex in duorum Regnorum curam distractus, minus in utrumvis animum intendere posset. Cum viderent alioqui tantis malis nullum fore finem; inito tandem consilio, Regi suo humanissime fe cerunt optionem, retinen di utrius Regni vellet: nam utriusque non fore potestatem; plures se esse, quam qui a dimidiato Rege gubernari queant. Ita coactus est, bonus ille Princeps, novo Regno cuipiam ex amicis relicto, antiquo contentus esse.

CAPUT IV. Continens Coniectanea de Novo Orbe.

[Note: Petrus Martyr in Decad. de rebus Oceanicis passim. Petrus Bembus, hist. Venet. lib. 6. Ioh. Metellus, ICtus, in elegantissimâ epistolâ, ad Antonium Augustinum, praefixâ Historiae Hieronymi Osorii, de rebus gestis Emmanuelis, Lusitaniae Regis. Hieronymus Benzo, in histo ria Indiae Occidentalis sparsim. Ioh. Walchius Schornndorffen sis. in Decad. Fabuiar. Fabula 9. fol. 250. etc. Henric. Sal muth. ad Pancirolli nova reperta. tit. 1. a princ. Erasmus] REs, Me Christe, Admirabilis est, inprimisque stupenda, ut ante annos centum et quod excurrit (Annon nempe post Christi nati vitatem MCDXCIIII.) unius anonymi cuiusdam instinctu (quem tamen Bernhardus Aldrete, lib. 4. d. varias antiguedad. cap 17. fol. 567. Antonium Sanchetz de Huelvâ vocat) unius Christophori Columbi Genuensis, felicissimo ausu, unius magnanimae feminae (Isabellaesc. Castilliae Reginae) liberali sumptu fuerit factum; hominibus ut Novus plane innotesceret Orbis (magnitudine vix antiquo cedens) et qui omnibus in nostratis Mundi parte consitutis, penitus tum incognitus erat, quemqueve in rerum exsistere naturâ, ne in somno quidem unquam cogitârant. Magis etiam, magisque in admirationem omnes merito trahit; infinitas fere praeter Novi illius Orbis duas principales partes (Americae et Peruvinae, terrae item Australis nomine insignitas) omnigenas quoque Insulas hinc inde in immenso salo, a Magno rerum Moderatore disseminatas, terrae ac caeli qualitate differentes; aliis Columbi vestigia prementibus Nautis, interea quoque temporis comparuisse: homines item, omnibus illis in terris passim inveniri, numero quidem infinitos; sed tamen pariter ut distantiâ locorum, ita quoque moribus vivendique ratione, ab aliis nostri Mundi notis incolis omnio separatos. Sane res hae tales tantaque sunt, ut vel meditantis superare captum, vel ad mentis quoque stuporem adigere posse videantur; quoties earum consideratio, animum intelligentis cordatique viri subire contingit. Tu hinc, Christiane Lector potentiam Opificis Dei; Tu hinc admirabilem, ab omniqueve humanâ prudentiâ alienam, huius Mundi animadverte gubernationem. Complectere, quaeso, cogitatione, quam ridiculos se praebeant illi, in suo oppido, in suâ qui villâ caulâve impotenter dominantur; eoque


page 27, image: s025

[Note: Schmidius, in discursu de Insulâ Atlanticâ: qui eiusdem in Pindarum commentariis additus invenitur Petr. Bertius. Tabul. contractar. libr. 5. in Americae descript.] nomine, in Mundo unice respici se debere vanissime sibi persuadent: nec quam exiguum spatium, territorium quoque satis amplum in mundano occupet globo; nec item quae Magestas atque libertas sit Philosophi Cosmopolitae, animo satis sobrio perpendunt.

2. Novum hunc Orbem, exploratum detectumque iri aliquando, multorum vel vaticinationibus, vel coniecturis, cognitum praedictumque iam olim fuisse videtur: et admirationem meretur cumprimis Oraculum Senecae nostri, qui in Medaeâ, ad fin. Actus. 2. ita vaticinatur.

Venient annis saecula seris,
Quibus Oceanus vincula rerum
Laxet; et ingens pateat tellus,
Tiphysque Novos detegat orbes:
Neque sit terris ultima Thule'.

Fidem huius praedictionis, eventus ita ex omni parte comprobavit; ut nequeam adstipulari (prudenti alias rerum aestimatori) Iosepho Acostae, qui libr. 1. de l' histoir. des Indes, c. 11. casu haec, et ex licentiâ poeticâ prolata fuisse putat. Marcus Antonius Delrio, in Commentar. ibid. Abrahmus Ortelius in Tabulis Indiae Occidentalis. Sed unde scivit Dantes, in adverso polo, quatuor esse stellas loco Cynosurae? in princ. de purgator.

Io mi volsi a man dextra; et posi mente
Al' altro pelo, et vidi quattro stelle,
Non viste mai, fuor che la prima gente.

Id quod navigationes, saeculo Dantis ignotae prorsus, multis annis post, demum aperuerunt. Traian. Boccalini centur. 2. ragg. 90. fol. mihi 396. Et Christophorus Landinus, in Commentar. ad Dantem plane ineptit: nec tum enim id cognitum erat. Quin nec dubium habere queo, idem hoc Cumanam indicavisse Sibyllam; quae (ut ex suo sensu Vergilius interpretatur) ita est vaticinata:

Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos Heroas. ---

Carmen enim illud Sibyllinum, quod Bucolicis Maronianis Eclog. 4. conspicitur insertum, non solum vaticinatio est de adventu Christi; sed et spectare videtur ad saecula post subsequuta, et quae nec dum hodie sunt finita: quod (si Deo placuerit) alio loco commonstrabo. quid, si Esaiae Prophetiam, quae est cap. 18. hûc accommodemus? vae terrae, cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae. Ite Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam (per Atanticum scie licet mare) ad opulum terribilem, post quem non est alius: ad gentem exspectantem et coulcatam; cuius diripuerunt flumina


page 28, image: s026

terram (diluvium illud, cuius mentio fit insra numero 10.) Antte messem tota effloruit, et immatura perfectio germinabit. Relinquetur simul avibus montium, et bestiis terrae; et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt. In tempore [Note: Vid. Iosephum Acostam. lib. 1. cap. 15.] illo deferetur munus Domino exercituum, a populo divulso. etc. Et sunt pariter hâc qui de re, Hobadiam quoque Prophetam loqui censent; cum vers. 20. scribit: Et transmigratio filiorum Israel qui Chennaanim, usque ad Sarphath. Et transmigratio Ieruschalaim quae in Sepharau, possidebunt Civitates Austri. Ubi Ionathan Uzielis, optimus et apertissimus [Note: Ian. Drusius Quaest. Ebraicar lib. 3. c. 53.] Prophetarum interpres, in Chaldaicâ paraphrasi, pro Sepharad (
[Gap desc: Greek word]
) Hispaniam (
[Gap desc: Greek word]
) ponit. Ac sane ex etymi veritate, Sepharad (quippe quod componitur ex
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
vel
[Gap desc: Greek word]
) consummationem descensionis aut Imperii notat: quod epitheton haut impertinenter adtribui Hispaniae potest. Et quidam etiam
[Gap desc: Greek word]
(Sarphat) pro Franciâ sumunt. Beniamin Tudelens. in Itinerario ad finem. Illud quoque constat; Insulares Hosce novos, a suis Diis, quos Zemes adpellant, paulo ante Hispanorum adpulsum, eiusinodi responsum accepisse: Venturam eo, indutam vestibus gentem, quae subigeret regionem, et ipsorum pariter aboleret Deos: ut memoriae mandavit Bembus. hist. Venet. lib. 6. ac refert etiam Benzo, historiae novi orbis, lib. 1. cap. 8.

[Note: Schmid in. discurs. de Insulâ Atlant. fol. 262 etc. Walch. dict. fabul. 9. fol. 261. etc.] 3. At nunc nobis exquirendum erit; quomodo tot iam retro saeculis praeterlapsis, hae tantae magnitudinis terrae, simul et opulentae, potuerint latere nostrates? praesertim cum non in obscuro aliquo orbis anglo sitae sint; suâ sed amplitudine, in Zonas temperatas pariter ac intemperatas, longissimis tractibus extendantur; ut si ad hancce terram per Zonarum unam, commode naviare non liceret; eadem tamen per aliam adiri posset. Quod si perpendimus insatiabilem auri argentique famem, quâ non per mare solum, perque terras; sed et per saxa per ignes, vel extremos usque Indos mortales feruntur: mirum certe est, neminem ad tam opulentissima Regna hactenus adpulisse. Neque minus hoc accidit mirum, si Regum et Monarcharum summam dominandi cupidisatem consideremus; qui ut etiam ex remotissimis terris, Regnis suis facerent accessionem, nihil intentatum reliquerunt: quomodo eos saeculis tot, tot Regnorum ditissimorum terra, potuerit occulta manere: Et aliâs hominum est curiositas magna; dum nova subinde inquirere, summo studio laborant; adeo ut etiam ea, in visceribus terrae abstrusa quae continentur, non effugerint aciem humanam: ut vere liceat mitari, ea quae in eiusdem superficie sunt, tot saeculis incognita potuisse permanere. Aristoteles quidem in libello de Mirabilibus auditis, verosimilem huius rei rationem ad ducit, dum ita scribit: In Atlantico mari extra Herculis


page 29, image: s027

columnas, insulam olim a Carthaginensibus repertame esse; a nullis tunc hominibus, sed feris tantum habitatam, arboribus frequentibus refertam, siuminibus plurimis ad navigandum sdoneis irriguam, a continente aliquot dierum navigatione remotam. Et addit: Cum animadverterent Carthaginenses (qui olim Ocenao occidentali, ut hodie fere Hispani, imperitabant complusculos mercatores, hominesque alios, fertilitate lici, amoenitate, aerisque clementiâ allectos, suam ibi fixisse sedem; veriti sunt, ne si Insulae illius fama ad alias nationes perveniret, magnus ex variis terrae locis ad illam fieret hominum concursus; qui forsan postea peculiari Imperio constituto, sibi non tantum praeriperent illius Insulae felicitatem, sed et ex eâ Carthaginense Imperium infestarent, eive maris dominium extorquerent. Publico idicirco consilio decreverunt, morte etiam indictâ, nequis post hâc eo navigaret: et ne ab iis qui iamdum illam Insulam occupârant, periculum fibi metuendum esset; omnes eos, quibus quidem potiri potuerunt, expulerunt, aut interfecerunt. Atque hoc fortasse modo factum est; ut cum Carthaginensibus id prohibentibus, et etiam hostiliter avertentibus hoc tentantes, nemo amplius eo navigare auderet: Insula inde illa quae sine dubio America, vel eidem vicina erat) tum non fuerit explorata. Pro credibili itidem alii sum unt, neglectas etiam fuisse hasce regiones, propter Imperiorum, Romani praesertim, Graecanicique commutationes; quarum sane occasione, totus noster Orbis, bellis vastationibusque iugiter ar debat: et quia Barbarorum primum incursiones, tum et Turcici Imperii incrementa, vires et cogitationes Europaeorum, ita in se ex toto convertebant; ut navigationibus instituendis, non ullus iis locus relinqueretur. Nautica quoque Pyxis, veteribus incognita fuit: Guido Panciroll. in Novis repert. cap. 11. et ibi Salmuth. Petrus Belonus, observat. lib. 2. cap. 16. Estienne Pasquier lib. 4. des Recherches, cap. 22. (ubi tamen eam, iam tempore Ludovici Sancti, in usu fuisse probat) ideoque [Note: Ex Aventino Histor. Magdeburgensis, cent. 8. c. 10. fol. 785. VValch. dict. fab. 9. fol 258. Cyriacus Span genberger/inder H. stoma Bonifaci 1. c. 40. Coys Guyon, ton 2. des diverses lecons lib. 4. cap. 13. et seq.] fere semper terrarum oras tantummodo legerunt olim navigantes: nemoque se facile vasto Oceano committere fuit ausus. Lubet et aliam hîc subicere narrationem, quae aliqualem quoque suggerit rationem, cur non citius indagata fuerit terra illa nova. Cum circa Annum a nativitate Salvatoris nostri DCCC. Vergilius Episcopus Tridentinus, Divini verbi sollicitus propagator, de Antipodibus (qui haut dubie suturi essent si inquirerentur) cum Bonifacio (Germanorum Episcopo primo) et sermones institueret, et disputaret, ac pro adfirmante contenderet parte; aegre rem hanc Bonifacius tulit, erroneumque Vergilium iudicavit, ac etiam apud Pontificem maximum male sanae opinionis reum egit. Pontifex, qui nec ipse harum rerum rationis momenta sat capiebat;


page 30, image: s028

Vergilio silentium indixit, anathemate illi etiam, ni desisteret, interminatus.

4. Sed ut ut hactenus enumeratae coniecturae probabiles sint: causs tamen sublimior omnio, mihi subesse videtur. Et nimirum ille, qui temporum periodos et signa, mirabilemque saeculorum, vel per transennam modo inspexit harmoniam; qui scit, Deum staterâ ponderasse aevum, et mensurâ tempora mensum esse, ac numero tempora numerâsse: Esdrae lib. 4. cap. 4. vers. 37. ille, inquam, operâ facillimâ deprechendet; consonantiam maxumam, et typicam subesse harmoniam; (1) inter tempus populi Israelitici ex Aegypto liberati, (2) inter tempus Ecclesiae primitivae, post Salvatoris nostri passionem, (3) et tandem etiam inter saeculum Evangelicae reformationis. Exindeque lumen infertur haut ob scurum, prophetiis, prophetiarumque complurimis typis. Pervenerat opinio factarum virtutum in Aegypto, ad omnes gentes; teste Rachab meretrice, quae hospitio susceperat Iosuae exploratores, in Ierichontem missos. Iosuae 2. vers. 9. etc. Ac inde quoque lib. 1. Samuel. cap. 4. vers. 8. Deus Israelis, â Philistaeis gentilibus vocatur (Idololatrarum [Note: Robert. Abbat. in demonstrat. Anli. hust. cap 5.] Phrasi) Dii illustres, qui percusserunt Aegyptum. Vid. Drusium, ad loca difficil. Samuel. ibid. Sic et iam ante Iudaeorum Metropoleos eversionem Evangelium per Mundum universum effusum erat. Debuerunt enin: Apostoli, testes esse Salvatori nostro et Hierosolymis, et in totâ Iudaeâ, et Samariâ, et usque ad ultimas terras Actor. 1. vers. 8. In omnem terram exivit sonus eorum, et verba eorum ad ultima terrarum orbis: ait Div. Paulus. Romanor. 10. vers. 18. Qui idem alibi scribit: praedicatum esse Evangelium omni creaturae quae est sub caelo. Colossens. 1. vers. 23. Ita etiam Theodoretus, Graecar. affectionum curat. lib. 9. fol. m. 125. nostros illos Piscatores et Publicanos, et nostrum illum scytotomum (Paulum intelligit, ut puto) ad Evangelicam legem, non Romanos solum, et qui sub Romano Imperio vivebant; fed Scythas et Sauromatas quoque, Indos, Aethiopas, Persas, Seres, Hircanos, Britannos, Cimmerios, Germanos, omnes denique genus humanum, et omnes nationes, adfirmat induxisse. Illustre etiam testimonium est Tertulliani, et proposito nostro inprimis accommodatum, qui lib. advers. Iudaeos, tit. de Nativitate Christi, Salvatori nostro credidisse confirmat; Getulorum varietates, et Maurorum multos fines, et omnes terminos Hispaniarum et Galliarum diversas nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca; et quoque gentes Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum, et Scitharum et abditarum multarum gentium, et Provinciarum, et Insularum multarum, nobis ignotarum, et quae minus enumerare possimus, Christo se submisisse. Pariliter vero alterum Dei Filii adventum, praecessuram


page 31, image: s029

[Note: Vid. Remadit. de Vaeulx Harpocratem Divinum, part. 1. a fol. 194. usque 233.] Evangelii prae dicationem in universo Mundo, iam certe olim annuntiatum praedictumque fuit. Quod si inter omnia ea, quae praedixit Ihesus Christus, certum aliquod sui adventus indicium quaerendum est; nullum certius exsistere Sanctus Augustinus, Epist. 78. et 80. ad Hesych. ait: quam ubi Evangelium in toto terrarum orbe fuerit praedicatum. Et apertissima enim hâc de re legitur sententia Salvatoris nostri, dicentis: Matth. 24. v. 14. Et praedicabitur hoc Evangelium Regni in orbe universo, in testimonium omnibus gentibus (quae certe verba, proprie et non synecdochicw= sunt accipienda) et tunc consummatio veniet: cuius typus est, destructio Civitatis et Templi Hierosolymitani. Est ideoque consummatio, complementum omnium Prophetiarum, quae faciunt mentionem tempotis extremi. Et hoc intuitu Origenes quoque tract. 28. in Matth. in sequentia scribit: Si quis temere dicere vult, Evangelium iam esse praedicatum in orbe, in testimonium omnibus gentibus; consequenter dicere possit, iam venisse finem. Late Cardinalis Bellarminus lib. 3. de Pontifice, cap. 4. Sic igitur Evangelium est praedicandum, quo ex omnibus gentibus, et tribubus, et Populis, et linguis, filii Regni colligantur: ut in Apocal. Div. Iohannes cap. 7. vers. 9. praevidit. Haecque iam modo inceperunt; non solum per Ecclesiae ex Evangelicâ normâ reformationem: sed et (quae non sine mysterio magno, in idem fere incidit tempus) novarum Insularum detectionem. Ubi solummodo unus ex Fratribus Franciscanis, circiter quadraginta hominum milia, sacro fonte tinxisse refertur a Botero. Relat. part. 4. lib. 3. Ubi etiam Patres Societatis Iesu, et si qui sunt alii, Romano-Catholicae addicti Religioni, fere non nisi Evangelicam fidem; supersitionibus plerisque resecatis, docere, Philippus Nicolai probare conatur, lib. 1. de Regno Christi, cap. 1. fol. m. 53. et c. ac ibid. fol. 90. et c. ut et Wenceslaus Budo Wetz in Circulo horologii etc. fol. 206. etc. Ac quod alias adtinet amplissimas terrae portiones, quae adhûc dum incognitae manent (nam sane terra Australis, et circa Antarcticum Polum, pro tertiâ orbis parte habetur, vide tom. 5. d. Mercure Frangois, fol. 120. etc. ac adde libellum supplicem Ducis Petri Fernandez de Quir, quae iuncta est descriptioni freti, ab Henrico Hudsono detecti, ubi multa de illâ Australi terrâ. vel in quibus hâc etiam aetate nostrâ, nondum annuntiatam esse christianam Religionem constat: spes tamen omnino me pulcherrima fovet; favente clementiâ Dei, eas brevi aperiendas, in illasque Sacra Christiana implantanda esse. Quî ambigemus de Gentium ad fidem vocatione, (ait Seraphinus Firmanus in praefat. Apocalyps.) si in novis Indiarum regionibus; quae et situs magnitudine, et populorum frequentiâ, totam vincunt Europam, passim insonare non cessat Evangelii tuba? Add. Cael. Curionem, de amplitudine


page 32, image: s030

Regni Dei, lib. 1. fol. mihi 44. etc. ac fol. 50. etc. Sane huic tantae rei, viam amplam voluit aperire Deus, per potentiam Hispanorum: eosque candidissmus Historicorum Iac. Aug. Thuanus, lib. 1. fol. m. 5. ad hoc magnitudinis culmen evectos esse, sapientissime censet; ut cum Christianae promulgationem Religionis, in omnes terras ante saeculorum consummationem oporteat dissundi; quo ideo essent, qui tam longinquas ac difficiles, viribus suis freti, susciperent navigationes, quique ibi inter tot gentes, incognitum aute Christi nomen, vel perperam celebrarent. Nam certe miraculis, et vitae innocentiâ, optime convertuntur gentes. Exemplum eius rei memoriâ dignum, habet Historia Tripartita, lib. 2. cap 21. Thomas Campanella, cap. 31. Hispanicae Monarchiae, eo nomine cumprimis, Imperium Hispanorum, praecedentibus Monarchiis cunctis praefert; quod hisce terrarum immensis spatiis dominetur; quodque Deus in eorum manus, illas non sine miraculo siverit pervenire. Ibidemque in quo impegerint Hispani, ac quomodo eiusmodi defectus queant resarciri, non imprudenter monet. Elegantissime Battista Guarini, in proleg. Pastoris Fidi. de Rege Hispanorum.

A la cui monarchia nascono i Mondi.
-- Al vostro possente altero Sole,
Che usci dal grande, et per voir chiaro occaso,
Si veggon d' ogni clima
Nascer provincie, e regni,
E crescer palme, e pullular trofei.
---- A cui
Nè anco quando annotta il sol tramonta.

Ac iam supra alicubi dixi, arcano Dei iudicio tantam cladem Americanis fuisse immissam. Indeque Ferdinaudi Cortesii (qui Peru et Mexicanam subegit regionem) Symbolum fuit: Iudicium Domini adprehendit eos, et fortitudo corroboravit brachium meum. adde Montaigne lib. 3. des essais, cap. 6. fol. mihi 918. etc. Bellarminus item, lib. 4. de Ecclesi â milit ante, cap. 7. exinde Ecclesiam Romanam vere Catholicam esse contenditur, quod eius fides per totum orbem, et etiam in Indiam utramque fuerit propagata. Idemque ibidem cap. 12. Catholicorum, non Haereticorum esse scribit, infideles convertere ad fidem. Quam etiam ob causam, ad introducendam nempe gentium plenitudinem in ovile Christi, et ne in hâc parte nostrates, segniores Romano-Catholicis sint; utque restituerent, quod ob avaritiam crudelitatemque Hispani neglexisse dicuutur: sancto nuperrime zelo motus, egregium libellum, Iustus Heurnius edidit (Iohannis, Medici illius praestantissimi silius) De Legatione ad Indos capessendâ, inscriptum; omnium piorum


page 33, image: s031

relectione dignum. Porro etiam ingens illud spatium terrae, immensus ille tractus, et vere alter Orbis, qui post irruptionem Hispanorum, vastus mox attritusque adparebat: habitatur iterum nunc, coliturque. Lipsius 2. de Constantiâ, cap. 22. Ac plures nunc in Indiis subditos Christianos habere Hispaniarum Regem, plura monasteria, Ecclesias, Civitates, ac Castra plura; quam alibi locorum: Eliud Nicolai scribit. In der Newen Relation, von West: vnd Ost Indien/cap. 1. Inibique multos esse Episcopatus, Academias duas, quamplurima Collegia Societatis Iesu, infinitumque numerum Christianorum, Aubertus Miraeus refert, tract. de statu Religionis Christianae, lib. ult. qui idem lib. 2 cap. 15. eiusdem tractatus, statum Religionis Christianae, in Indiâ Orientali depingit.

5. Etiam non curiosa, vel inutilis consideratio esse videtur; Anne veteribus vel Graecis vel Romanis, gentibusve aliis, notae suerint illae, quas nunc Inidae Occident alistitulo indig itamus, regiones? Id quod sane multas proter rationes gravissimi momenti, negandum esse quamplurimis videtur. Nam et olim Sancti etiam Patres, terram haut rotundam, nec ideo Antipodes esse censuerunt. Alios nunc obmitto, unus atque alter [Note: Acost a, 1. cap.1. et cap. 7. ac 8.] tantummodo audiatur. Lactantius Firmianus, Inst. Divinar. lib. 3. cap. 24. Quid illi(ait) qui esse contrarios vestigiis nostris Antipodas putant; num aliquid loquuntur? aut est quisquam tam ineptus, qui homines esse credat, quorum vestigia sunt superiora, quam capita? aut ibi, quae apud nos iacent inversa, pendere; fruges et arbores deorsum versus crescere; pluvias, et nives, et grandinem, sursum versus cadere interram? Et miratur aliquis hortos pensiles, Inter septem mira narrari; cum Philosophi, et agros, et maria, et urbes, et montes pensiles facere ausint? et paulo post: Si autem rotunda etiam terra foret, necesse esset, ut in omnes Caeli partes eandem faciem gerat: id est, montes erigat, campos tendat, maria consternat. Quod si essec, etiam sequeretur illud extremum; ut nulla terrae pars sit, quae non ab hominibus, ceterisque animalibus incolatur. Sicque pendulos istos Antipodas, caeli rotunditas adinvenit. Parilia fere Divus Augustinus habet, lib. 16. d. Civit. Dei, cap. 9. Quod Antipodas esse fabulantur; id est, hominesâ contrariâ parte, ubi Sol oritur, quando occidit nobis, adversa pedibus nostris calcare vestigia: nullâ hoc, inquit, ratione credendum est. Neque hoc ullâ Historicâ cognitione didicisse se adfirmant: sed quasi ratiocinando coniectant; eo, quod intra convexa caeli, terra suspensa sit, eundemque locum mundus habeat, et infimum et medium. Et ex hoc opinantur; alteram terrae partem, quae infra est, habitatione hominum carere non posse. Et aliquantum post: Nimis absurdum est ut dicatur, aliquos homines ex hâc in illam partem, Oceani immensitate traiectâ navigare, ac pervenire


page 34, image: s032

potuisse; ut etiam illîc ex uno illo primo homine genus institueretur humanum, etc. Quin et constans illorum quoque, Antipodes qui asseruerunt, opinio fuit (cui Cicero d. Republ. lib. 6. et Pomp. Mela, cap. 1. lib. 1. ac maxumi quique suffragantur) plagam eorum penitus nobis incognitam esse. Et Cicero inprimis interfusum maximum inter nos et illos a)nti/xqonas2 Oceanum existimavit, quem nemo unquam penetrârit. Cui et Macrobius adstipulatur, in Somnie Scipion. lib. 2. cap. 5. ad fin.

[Note: Goropius Becanus, in Hispan. lib. 6. ad fin. et lib. 7. late. post Genebrardum Mornaeus. de ve ritate Religionis, cap. 26. fol. mihi 516. Schmt dius. de Atlant. f. 261. Dn. D.] 6. Mentio quidem fit. Regum, cap. 9. v. 26. etc. ac etiam 2. Paralipom. cap. 8. vers. 17. etc. classis a Salomone et Hiramo, ad advehendum aurum ex
[Gap desc: Greek word]
(Ophira) emissae: unde etiam multa auri talenta, resque aliae pretiosae allatae fuerunt. Hanc Ophiram eandem esse cum Americâ nostrâ, sunt qui adstruere nitantur. Aiunt enim, locum ubi solverunt oram, portum esse rubri maris; indeper Aethiopicum Oceanum, ad Americam commodo cursu naves pervenire potuisse. Aiunt, nomina non admodum discrepare: Ophiram etenim eandem esse, quae hodie Pervana; praesertim cum eadem Historia sacra, aurum illud ex Ophirâ [Note: Lansius, in Consultat. de Provinciar. Europae praerogativâ. Orat. pro Hispan. fol. 210 aliisque locis pluribus, quae in dicat Index verb. Ophir. Neander in orbis Terrae explicat. part. 1. A 7.] praestantissimum, alibi aurum Pervanum vel ex Parvaim (
[Gap desc: Greek word]
soleat indigitare. 2. Paralip. cap. 3. vers. 6. At vero classem illam Salomonis, haut occidentem versus, sed magis in Indiam Orientalem intendisse vela, probabile mihi est: quod et Iosephus, libr. 7. et antiquit. cap. 2. censere videtur. Et Ophira absque dubio sic adpellata fuit, ab Ophir (
[Gap desc: Greek word]
) filio Iektan, ex posteris Semi, cuius Genes. cap. 10. vers. 29. mentio fit: quique, Iosepho teste, lib. 1. antiq. cap. 7. una cum fratribus suis, sedem constituit in Oriente, et a Cophene fluvio Indiae, ad Assyriam usque habitavit. Inibi regionem Ophiram, auri ditissimam fuisse, eiusque aurum, puritatis nomine principem tenuisse locum, credibile est; et inde non Hebraeis solum, Ophira per translationem, quamcumque [Note: Salntuth. supra dict. loc. fol. 31. etc. Acosta. 1. c. 13. et seq. Schind ler. in Lexic. pentaglott. fol. 112. Becman. in Orig. Lat. Ling verb. Obrizum. Cutl. Postellus. de Originibus, cap. 21. ad fin.] auriferam regionem designare; sed et aurum bonum, atque defecatum, corrupte obryzum, quasi ophirizum, indigitari coepit. Salomonia ideoque classis ad terram Ophiriam demissa; Taprobanem, Malacham, auream Chersonesum, aliasque Orientis auriferas adpulit terras. Nec etiam probabile valde est, ut Indiâ Orientali, auri ditissimâ relictâ, ad illam Occidentalem, per tot spatiorum milia classis mitteretur; ad eam praesertim regionem, cuius per continentem nulla notitia potuerit haberi. Et de hoc itidem testis est Acosta lib. 1. c. 13. nomen Peru novum, nec ipsis illius terrae incolis cognitum esse: et item quid ac ubi Pervaiim inveniatur, docte Franciscus Iunius enodat: in not. ad cap. 3. vers. 6. lib. 1. Paralip. et item Clariss. Buxtorff. amicus meus, in Lexic. Hebr. verb. Parvaiim. fol. mihi 614.


page 35, image: s033

[Note: Vide tractatum. cuius inscrstio Discours surlae navigat ion l' Hanno, dresee par un pi lot Portugnes. ut et le Discours de Setgn. Iohan. Baptiste Rham nusio, sur la navigation de Iambol. Grec.] 7. Famosa porro navigatio est Hannonis Carthaginensis (de qua pluribus, Mariana, histor. Hispan. lib. 1. cap. 21. et seq. ut et Iambuli Graeci mercatoris, cuius Diodorus Siculus mentionem facit. lib. 2. Bibliothec. n. 55. etc. Veruntamen omnes illae Indiam Orientalem, non de quâ nunc sermo est, Occidentalem versus directae fuerunt. Nec etiam errores Menelai, et item navigatio Eudoxi (quo de utroque Strabo disputat lib. 2.) ad alias, quam Africam, et quasdam Indiae orientalis Regiones pertigisse comparet: add. Plinium. 2. cap. 67. secus ac eruditissimus Walchius putat Saepe laudato loc. fol. 260. et seq.

8. Sunt qui Americanos ex decem Israelis tribubus deducant. Vid. Claude Duret, hist. de Lang. cap. 78. fol. 933. Libro itidem Esdrae 4. cap. 13. [Note: Vid. Acossam lib. 1. cap. 23.] vers. 40. etc. subsequentia inveniuntur verba: Hae sunt decem tribus captivae abductae e terrâ suâ, diebus Hoschehae Regis, quem captivum abduxit Schalmanasar Rex Assyriorum; quae deportatae cis flumen, postea deportatae sunt in aliam terram. Ipsi autem sibi hoc consilium ceperunt, ut derelinquerent multitudinem gentium, profecti in ulteriorem Regionem, ubi numquam genus humanum habitavit: ut ibi observarent legitima statuta, quae non observaverant in regionesuâ. Per introitus autem fluminis Euphratis angustos introierunt. Et in eam Regionem perventuris, fuit via magna, iter unius et dimidii anni: regio autem illa Harscharet vocatur. Tunc habitaverunt ibi ad ultimum usque tempus. At haec, vel apocrypha, vel vana sunt. neque enim dubium est mihi ullum, quin quartus ille Esdrae liber, multa alias optimae notae comprehendens, quamplurima quoque admixta habeat ab alienâ manu. (de auctoritate huius libri 4. Esdrae, vide Bibliandrum, in Somnio Esdrae, fol. 7. Iacob. Cappellum, vindiciarum pro Casaubono. lib. 2. cap. 5.) Quin et, licet ibi vera Historia recenseretur: attamen ad Americam haut eam referri posse, exinde non difficulter colligere quimus; quod Iudaei tenacissimi sunt tam linguae, quam ceremoniarum Hebraicarum. Quarum ne vestigium quidem ullum eo loci reliquum est; cum tamen earum conservandarum caussâ, Iudaeos illos se ab aliis separâsse, ipse commemoret Esdras.

[Note: Abbatus demonstrat. Antichristi. c. 5. fol. 110. etc Philippus Nicolat, lib. d. Regno Christi, supra laudaro loco, longo sty lo. Bertius, in Tabul. in descriptione Americae, fol. 621. Lipsius Phy siolog. Stoic. lib. 2. dissertat. 19. fol. 125.] 9. Alii itidem adhûc inveniuntur, qui iam olim in Insulis illis, ab Hispanis recens indagatis, Christi nomen annuntiatum fuisse, putant: dum moniumenta fidei Christianae, in terris sepulta, fodiendo fuerint reperta; ut Osorius in histor prodit. Marinaeusitem Siculus, in Hispanico Chronico contendit; loca ista, quondam etiam a Romanis perlustrata fuisse: ex eo, quod numus antiquus, Augusti Caesaris effigie notatus, in aurifodinis sit inventus, missusque in rei fidem ad Summum Pontisicem, per Archiepiscopum Consentinum. Quod equidem fere tam


page 36, image: s034

facile refutari potest, quam dicitur speciose. Mirum est, numum unicum repertum esse; praeterea vestigium nullum: mirum amplius, numum illum in aurifodinis latuisse; nullum postea eductum unquam. Historiam narrabo, â Bertio verissimam iudicatam; ex quâ iudicare licet, annon fucus aliquis subsit, sub Augusti numo, vel etiam sub lapidibus illis, quibus figura crucis insculpta, quqive in Americâ reperti fuisse, perhibentur? Circa idem prope tempus, quo Emmanuel Portugalliae Rex, orientalem Indiam subegit; Ulyssipone, in Poeticâ laude florebat Hermicus Caiadus: is carminibus Latinis, commentus est Sibyllinam vaticinationem, columnis marmoreis incisam; quâ per ambages significabat, sub imperium et ditionem Lufitanorum, Indos aliquando perventuros. Lapides eos, datâ detruncans (ut aliqua inessent vestigia antiquitatis) in promontorio quodam, prope oppidum Syntram, obrui praecepit. Ubi vero marmora defossa, vitium aliquod fecisse, ex humore terreno iudicavit; ad certam diem invitat amicos in villam suam quae loco proxuma fuit, ubi vaticinium occultatum erat. Quum igitur accubuissent omnes, ecce Hermico nuntiatur, in fundo fossionibus incumbentes in lapides incidisse, quibus litterae inscriptae essent, indices magni Thesauri; sic enim rustici opinabantur. Nec mora, simul omnes, ingenti alacritate, relictis epulis accurrunt, columnas defossas intuentur, confestimque extrahi iubent. Legebantur postea carmina Sibyllina.

Volventur saxa litteris, et ordine rectis,
Cum videas Occidens .... Orientis opes:
Ganges, Indus, Tagus erit, mirabile visu,
Merces commutabit suas uterque tibi.

Tum vero omnes pro se quisque versus illos fatidicos admirari, eosdem curare describendos, perferre Ulyssiponem, totique porro ostentare mundo. Aliquid forte simile accidit istiusmodi fugitivo Augusti numo! Illud (si modo verum) mirum magis videri posset, quod pro vero Hispani scribunt, et ex iis Lipsius refert: dict. dissertat. 19. In valle quâdam Provinciae Chili, oppidum esse, quod Imperiale ab hâc caussâ indigitatur; quoniam in plerisque domibus et portis, aquilas repererunt bicipites formatas, ut hodie videmus in Imperii Romani signis. Et auget admirationem, quod nulla iis in locis avis sit biceps, quam potuerint adumbrare. Sed nec id me per movere potest, ut ideo Romanis hasce terras adscribam. nimium enim recens est Aquilae bicipitis inventum; et tum si America cognita fuisset, haut ea potuisset in tam clarâ Historiae, literarumque illius saeculi luce nos latere.


page 37, image: s035

[Note: Goroptus, in Origin. Antuerp. in Niloscopio suo. Lipsius Stoicae Physiolog. libr. 2. dissertat. 19 Langius, Epist. Medic. lib. 1. Epist. 63. Ioh. Thomas Freigius, in descript. navigat. Martini Forbis seri Angli.] 10. Vetuntamen nil obstantibus hactenus adductis, verissimum omnino mihi videtur: Insulas, adiacentemque novi illius Orbis continentem, et olim multa ante saecula Orbi nostro non plane incognitam exstitisse: nec (ut Salmuth in not. ad novareperta Panciroll. cap. 1. fol. 53. Acosta lib. 1. cap. 11. Iacob. Martini, Philosophus Wittebergensis, Disputat. Miscellan. fol. mihi 599. aliique reputaverunt) in secreto Divinae tantummodo mentis hucusque latuisse. Est etenim apud Platonem, in Critrâ ac Timaeo (ut et in Plutarchi Solone) memoria vetustissimae Insulae Atlantidis, adeo magnae,, ut Asiâ atque Africâ ampliorem esse scribat. Ac eandem ita describit; ut mihi videatur non locum esse dubitationi, quin Orbis hicce novus, aut pars, aut ipsa sit Platonica illa terra. Primo enim facit, locatque Insulam istam grandem, ad fauces Gaditani maris, [Note: Bernh. Aldrete. lib. 4. cap. 17. Schmidius, d. Insul. Atlant. f. 258. et seq. Dn. D. Lansius Consult. d. Principatu Provinciar. Europae. Orat. contra Hisp. fol. 331. et seq. Vander-Myl. tract. de Linguâ Belgicâ, cap. 25. Mtchel. Setgn. de Montatgne, 1. des Essais cap. 30. a prin. Frider. Lumnius, in tract. de vicinitat. extremi Iudicii, lib. 1. cap. 12. et lib. 2. cap. 1. 4. et 5.] quae longe lateque, introrsum scilicet pateret; et ex quâ transitus esset ad Insulas alias, ac ex istis iterum ad oppositam continentem, mari adiacentem. Haec si consi deras et scrutaris; nil aliud dicere videtur, nisi Insulam illam magnam, statim ab Hispaniâ fuisse; ubi etiam hodie adhuc (postquam illa illuvione periit) eius velut fragmenta supersunt: Canariae Fortunatae, ac si quas alias tota Africae ora, et interior, Insulas habet. Ex illa porro, memorat Plato, transitum in Insulas fuisse (eas puta, quae nunc quoque praeiacent continenti; Cubam, Hispaniolam, Iamaicam, et plures) et ex Insulis in ipsam continentem: nempe vel in Pervanum vastum tractum, vel in vastiorem Mexicanum. Aut, si terrae spatium ita magnum, undis absorptum fuisse negas: accipe ea omnia de pelago oblivionis ut quoque placuit Postello, in libr. de Originib. cap 9. fol 35.) quod certe orbem hunc cognitum aliquando absumpsit, et vix vestigia aliqua eiusdem, apud posteros reliquit. Ut ut contra haec disputent viri gravissimi multi, non tamen satis refelli possunt; cum experientia fecerit notum, eaquae hisce de rebus Plato ex fide Aegyptiacae Historiae narrat, cum Indiis nostris convenire. Praeterea Proclus, Marcelli cuiusdam Aethiopicas Historias adducit, in quibus haec eadem manifestissime confirmantur; Aethiopumque rebus gestis inserta fuisse, produntur. Marsil Ficinus. in Argum. Critiae. Ac forsan ex Atlantidis apud Aegyptios, [Note: Add Eugubin. Steuchum d. pc ren. Phtlosoph. lib. 7. cap. 5. ad fin.] quae reliqua memoria fuit, evenit; quod (ut Ammianus Marcellinus notat, lib. 17.) in Obeliscis eorum sculpta inveniuntur, volucrum, ferarumque etiam alieni mundi, genera multa (vid. Postellum, dict. cap. 9. ubi tradit, etiam Indos Occidentales hieroglyphicis uti: quod et notat [Note: Keckerman. in Contemplat. d. terrae moru. fol. m. 225 Salmuth. Saepe alleg. loco. fl. 30. Acosta. In cap, 22.] Claude Duret, tract. de Langues, cap. 79. fol. 944. et seq.) Non huic dissimile est, quod Aelianus, variae histor. lib. 7. cap. 18. refert: Midam Phrygiae Regem, a Sileno didicisse; Continentem unam, extra mundum hunc, et magnitudinem infinitam, immensamque esse. Plutarchus


page 38, image: s036

pariter, in tr. de Imagine, quae in Luna adparet, aliquid narrat; quod hûc facere posse, putem: sed tenebricosum id est, quasique sub crepusculum videntis, et vix ita clarum adparet, quam ea ipsa imago Lunae, de quâ ibi agit. Introducit is nescio quam Philosophum Syllam, familiarem suum, narrantem quaedam fabulosa; sed umbram qualem qualem liabentia veri. Dicit, a Britanniâ dierum quinque navigatione, Occidentem versus, Ogygiam Insulam iacere, et ultra illam, alias tres: in quaium unâ Barbari fingant, a Iove captivum detineri Saturnum. Supra Ogygiam, stadiis quinquies mille, et item supra Insulas alias spatio minore, quandam esse maxumam terram continentem. Haec et cetera, quae ibi subsequuntur, Occidentali Indiae aptissime Abrah. Vander-Mylius accommodat, in elegantiss. de Linguâ Belgicâ tractatu. cap. 25. fol. 106. et seqq. multis. Sic et princeps, ac antiquissimus Poetarum Homerus, lib. 1. Odyss. duplices Aethiopas facit; Orientales, et alios adhûc Occidentales: ac ad utrosque invisendos, sacrumque eorum convivium adeundum, Neptunum profectum fuisse fingit. Et licet nonnulli sint, hanc qui Aethiopum divisionem, non de distantia terrarum, sed de transitu Nili sumant: ratione cuius alii cis, alii ultra habitantes, Orientales et Occidentales dici queant: non desunt tamen eruditorum interpretationes, qui Aethiopas Orientales, eos qui sub Aegypto sunt, dicunt; sive sive ultra cis Nilum siti inveniantur: Occidentales vero eos, qui in Atlantidis Insulâ (quae nostra America est) habitârunt. Quae sententia, et olim Cratetis fuit, ut legitur apud Strabonem, libr. 1. Quin et Plinius, Natiral. hist. lib. 6. cap. 31. in Atlanticâ, Aethiopas Hesperios locare videtur: et eâdem in Insulâ, Neptunum fuisse cultum ait, quem nimirum Homerus ad convivium sacrum AEthiopum utrorumque, utpote suorum cultorum profectum dicit.

11. At ne priscas fabulas consectari tantummodo videamur: recentiora, et vere gesta recensere lubet. Quaeso, quid aliud, quam Insula quaedam Americae vicina fuit, cuius Aristoteles, supra a me, num. 3. laudato loco, mentionem facit, et quam ipsam, vel ei sane vicinam, Diodorus Siculus, lib. 5. num. 19. ita describit. Africam versus, permagna quaedam Insula, in vasto Oceani pelago iacet, dierum complurium navigatione, a Libyâ in occasum declinans. Frugiferum ibi solum, cuius pars magna, in montes assurgit, nec exigua sese in campos expandit: quae etiam amoenitate praegellit. amnes enim navigabiles per illam decurrunt, a quibus humectatur. Frequentes ibi Paradisi, variis arboribus consiti, et pomaria innumera, dulcibus aquis intersecta: villae etiam sumptuosis aedificiis exornatae, et compotoriae in hortis tabernae, florido passim dispositu occursant. Tantâ denique felicitate excellit, ut Deorum


page 39, image: s037

non hominum habitaculum esse viceatur. Olim, propter remotiorem a reliquo terrarum orbesitum, incognita erat; sed hâc tandem occasione reperta fuit. Phoenices a vetustissimis inde temporibus, crebras mercaturae gratiâ navigationes instituerunt. Ac primum iuxta ipsum ad Columnas fretum, in Europae peninsulâ, urbem posuere Gades nuncupatam; hâcque ratione, investigatâ ultra Columnas orâ, cum littora Africae legerent, ventorum procellis, ad longinquos in Oceano tractus abrepti sunt: per multos tandem dies, vi tempestatis, ad Insulam (de quâ iam dictum) adpulerunt, naturamque eius et felicitatem, a se primitus cognitam, in aliorum deinde notitiam perduxerunt. Hactenus Diodorus. Solinus item, Polyhistor. cap. ult. et Plintus quoque refert. lib. 6. cap. 31. Iubam, exquisito Atlantico mari usque in occasum, etiam Gorgonum Insularum meminisse; ultra Gorgonas, Hesperidum Insulas, dierum quadraginta navigatione, in intimos maris recedere sinus. Insulas Fortunatas (quae ita aliae ab Hesperidum Insulis sunt) contra laevam Mauritaniae iacere.

12. Clemens porro, discipulus Divi Petri, in Epistolâ quâdam, Oceani mentionem facit, et Mundorum qui trans ipsum exsistunt: ita Sanctus Hieronymus ex eo citat, tom. 9. ad cap. 2. Epist. ad Ephes. Ac quoque Origenes, periarchon lib. 2. cap. 3. ut et Eusebius, de praeparat. Evangel. lib. 15. cap. 50. 54. et 56. Mundos ob magnitudinem, ut credo, adpellavit. Et de iisdem quoque terris, quis non accipiet lubens? quod ex aliorum sensu recenset Avitus Declamator apud Senecam, Suaesor. 1.) dum ait: Fertiles in Oceano iacere terras, ultraque Oceanum rursus alia littora, alium nasci orbem. Clarius, si nostra tempora inspiciamus, vix potuit effari, aut designare; quamvis tum Avito ridiculum id fuerit visum: ideoque addit; Facile ista finguntur, quia Oceanus navigari non potest. Palam etiam Seneca ostendit, quaest. Natur al. lib. 5. cap. ult. Reges magnos, gentesque ignotas, ultra maria esse; et timet etiam, ne aliquando in nostrum excurrant orbem. Nulla, inquit, terra, tam longe remota est, quae non mittere aliquo suum malum possit. Unde scio, an nunc aliquis magnae gentis in abdito dominus, fortunae indulgentiâ tumens, non contineat intra terminos arma, an paret classes ignota moliens? Et haec sane Indis Occiduis evenerunt, ignarissimis Hispanorum. Maro itidem terrae illius mentionem facit; etvaticinatur, etiam Romano Imperio eam subiciendam: Aeneid. 6.

-- -- Iacet extra sidera tellus,
Extra anni, Solisque vias; ubi caelifer Atlas
Axem humero torquet, stellis ardentibus aptum.


page 40, image: s038

Extra sidera, quod eam locat, Planetas intellige, qui intra Tropicos decurrunt: et ideo, velut interpretans addit; extra Solis et Anni vias. Ergo ultra torridam ponit, ac quidem Austrum versus, et a)nta/cona nobis. Sic et quod de Atlante scribit: haut de illo Africae est accipiendum, sed eo. quem Plato celebravit; quemque istis in locis regnavisse refert. Addatur Claude Duret, histor. des Langues, cap. 78. fol. 932. ubi plura testimonia habet.

13. At tandem nunc sub manu nascitur nobis, disputatio admodum intricata; ex quanam gente, ex qua item terrâ, quove tempore, homines, et animantia etiam reliqua, pervenerint in illas regiones? Nil certe ex doctrinâ Divinâ (Genes. cap. 9. vers. 19. certius est, quam Indos illos Occidentales, non a)uto/xqonas2, aut etiam diopetei=s2; sed ex aliqua Orbis nostri parte (etetiam post diluvium universale) eorum stirpem eo translatam esse. Antiquitus sane fuisse cultam, neque paucis retro saeculis habitari [Note: Bertius, in tabul. contract. ubi de Americâ agit. Ac de Magnitudine, admirandisquelmperii Mextcant etc. multa habet Guyon, com 3. d. divers. lecons sparsim.] coeptam; tum alia permulta testantut, tum potissimum ratio Imperii constans, atque certa, urbium, et viarum superba structura, aedificiorum splendor: quae omnia, cum apud illos fuerint summa, necesse est primum exigua fuisse; e minimis autem ad maxuma trahi nequiverunt, nisi temporis longiori mora Hortus inibi Regius fuisse fertur; in quo herbae, arboresque cum suis truncis, ramis, fructibus, ex solido auro, eâ mole stabant, qua in pomariis vivae. Fertur et Regium fuisse conclave, in quo omne animantium genus ex gemmis erat; opere partim segmentato, partim caelato, partim etiam ex plumis varie conserto. Sed et antiquitatem cumprimis testatur id, quod de duabus Regiis referunt viis: quarum altera per planitiem camposque strata; ab urbe Pervana Quito, ad civitatem usque Cusco, milliarium quingentorum spatio excurrit: augent eius decus, lapidum et saxorum stupendae moles, non equis aut bobus (nam illis caruerunt) sed humartis solum manibus aggestae. Per itinera etiam disposita fuerunt diversoria ampla, splendida, amoena; quibus regius omnis comitatus recipiebatur. Vias hasce Gumacava Rex (qui non diu ante Hispanorum adpulsum vixit) perpurgari, parietes ruinosos restaurari, exornarique fecit: opus alias ipsum, vetustissimum iudicatur. Exinde quoque convinci posse puto, iam ante saecula multa, terras hasce cultas, et ab hominibus inhabitas fuisse, quia inibi aedificiorum ruinae magnitudinis admirandae, et item Gigantum ossa inveniuntur: ut Acosta, lib. 1. cap. 19. fol. m. 39. et cap. 25. attestatur. Quales homines iam olim, multorum ante annorum spatia fuerunt, et mundo ad senium vergente defecerunt: quod et notat Esras lib. 4. cap. 5. vers. 52. etc.

[Note: Viad. Acostam, lib. 1. cap. 19. et seq.] 14. Adhaec vero ita arbitror habendum; non casu, tempestatibusve invitos iactatos (id quod tamen aliqui putant) primos habitatores in


page 41, image: s039

[Note: Et adde B. Augustinum, lib. 1. de mirabilibus Scripturae cap. 5. et seqq.] occiduas Indias, velut e naufragio emersisse. Ecquis enim animalia illa, quae novus orbis habet, et quidem noxia multa, illûc transportavit? Unde quaeso factum, ut animalia nobis nota, non habeat iste orbis; nos vero prorsus careamus illis, quae inibi inveniuntur? namque alias ibi, ac apud nos animalium species esse, multis Acosta, lib. 4. cap. 33. ac seqq. docet. Non ideoque quod Bernhard. Aldrete. 4. cap. 17. ad fin. fol. 567. prodit, fidem mereri videtur; Hispanos primum terras illas incolis replevisse, et proinde iure nunc in iisdem dominari. Obstat etenim oceani interiacentis immensa latitudo. Et sane minus credibile videtur; Platonicam Atlantidem, vicinam quondam Africae et Europae exstitisse, ex eâque in novum porro orbem incolas transiisse; ut quidem Lipsius censet. dict. dissert. 19. ad fin. Mihi potius ipse novus orbis, Insula Atlantica est, oblivionis, non aquarum gurgite, ut et supra num. 10. monui, absorpta.

[Note: Niccl. Fullerus, Miscellan. Theolog. 2. cap 4 Vander-Myl. de Linguâ Belgicâ, cap. 25. et ibi in addir. fol. 245. eseph. Acosta. 1. c. 24.] 15. Omnino ergo, planeque necessarium est, terrâ, vel per angustius aliquod fretum, homines illûc transiisse: et eos in super, Scythicae, seu Cymbricae originis fuisse, rectissime credo. Filio Noachi Iaph: to, dilatationem promisit Iehova, Genes. 9. vers. 27 Et hoc est etiam etymon nominis e iusdem.
[Gap desc: Greek word]
namque ex usu Chaldaeo atque Syro (
[Gap desc: Greek word]
) latus atque amplus fuit, notat. (Quod et placet Chaldaeo Paraphrastae. vid. Drusium, ad loca Genes. cap. 6. et Dn. Buxtorff. in Lexic. verb.
[Gap desc: Greek word]
Benedictio certe haec, certissimum habuit eventum. Notum etenim est, totam Europam, Iapheto et posteris eiusdem obvenisse. maiorem itidem Asiae partem. Nempe peninsulam illam grandem, quae ab Issico sinu, Trapezuntem usque pertingit; amplissimos itidem terrarum tractus, a Cappadociâ, et Armeniâ, a Mediâ et Parthiâ item: ab Indo porro, Scitharum Sacarum, Serumque provinciis et a Sinis quoque (seu Chinis, ut Lusitani, qui sibilum nequeunt exprimere, pronuntiare solent) ad ultimas Orientis metas. Inde sursum versus, ad ipsum usque Polum: universam, inquam hancce plagam septentrionalem, cuius maxuma pars Tartaria, sive Magni Cani Imperium hodie indigitatur, Eoo, Indico que mari cerminatum. Quum ideo Sacae seu Scythae, semper multitudine hominum abundârint, solique pariter omnium nationum, frequentibus migrationibus fuerint assueti (et sane ex Asiâ in Europam populi ab omni aevo sic influxerunt, ut proximus priorem, perinde atque undae undam protrudere viderentur) ideo et plusquam probabile profecto est, ab inde etiam Indiam Occidentalem colonos accepisse. Res nimirum cer tissima est, gentes universas, ex hâc, quam nos incolimus continente, in quaslibet Orbis terrarum plagas, tamquam colonias, initio fuisse deductas, Hinc itaque America primum incolas acceperit necesse erit.


page 42, image: s040

Atqui ex omnibus tractibus nostrae continentis, aptissimus longe est, Iaphe ticus iste: sive iam Scythicus, Sarmaticus, Cimbricus, aut Cimmericus; vel quo alio nomine censeatur. Non quippe solum (ut retuli modo) plenus ille semper fuit innumeris examinibus populorum, qui item robustissimi, audacissimi, et confidentissimi omnium nationum exstitêre; quique intrepidi, et animis praesentibus, quodvis periculum subire parati essent: sed et insuper isto idem tractus, quam minimum remotus est ab Orbe illo novo. Contra omnes continentis istius partes, quae ad Meridiem vergunt, mari undique immenso, ab Indiâ Occidentali submoventur: et populi ipsi timidiores, minusque bellicosi, nec unquam migrationibus assueti; sed placidâ potius quiete, regionum amoenitate, et beatâ rerum quâ fruebantur copiâ, delectati, stabiles, et quasi sedibus suis adfixi mansisse leguntur. Satisergo nunc apertum esse videtur: Americanos a Iapheticâ terrâ, id est, Septentrionali hocce tractu, in illam longe amplissimam regionem, et vere novum Orbem concessisse: saeculisque sequentibus ulterius etiam (suâ sponte, vel a finitimis fortioribus pulsos) freto Magellanico superato, in climata Australi polo vicina processisse. Nihil quippe impediebat; quum fretum illud mire angustum exsistat: utpote alicubi unius, et perpaucorum alibi leucarum; ut attestantur, qui id perlustravêre. Et ut planius adhûc meam explicem mentem; ex Septentrione Orientaliori, in Americam homines pervenisse puto. Nam etsi commoda satis eo, per Thulen accessio foret; Cimmerica tamen soboles, quia paulatim progrediendo, in Thulen, et alias ei proxumas insulas, serius est delata; et citius ab hominibus Americam exsistumem occupatam: non eos exinde hûc concessisse puto. Asia vero, ut ceteras omnes Mundi regiones; sic et Americam, illâ quam monstravi viâ, primis suis hominibus, ut mihi dubium non est, instruxit. Homo primus in Asiâ creatus: e familiâ Noachi, tamquam seminario, mundus secundus in Asiâ repullulavit. Continens illa maxume vicina Americae, et ex eâ, brevissima etiam traiectio est: imo, ut Eliud Nicolai In der Relation von Ost: vnd West Indien, multorum testimoniis assertat, nec ullum interiacet mare, meraeque fabulae sunt, quae de freto Anian, hactenus credita fuerunt. Et certissimum esse, Marcus Welserus Boicar. lib. 1. ait; eas regiones, prius cultas fuisse, quae Armeniae montibus sunt viciniores; ac etiam aditu faciliores: et item antiquorum profectiones, terrâ et pedibus, non mari et classe susceptas fuisse. Hisque valde conveniunt ea, quae commemorat Antonius Galvanus (generosae stirpis Lusitanus, quique diu apud Moluccenses cum potestate fuit) in quodam, de Inventoribus Novarum terrarum libello:


page 43, image: s041

Chinenses nempe (quos ille Tabencos vocat) vehementer affirmare, sese omnium primos, in longinquas Orbis regiones navibus traiecisse, et maxumae insuper Scythiae parti, olim fuisse dominatos. Insuper, a Chinensibus hisce Tartaris, aut Orientalibus Scythis, repertam, et incolis re pletam fuisse regionem Americanam; ex eo quoque prorsus credibile videri ait: quod eiusdem nationes, et moribus, vivendique ratione, et corporis quoque totius filo (oculis videlicet parvis, naribus simis, et adhûc proprietatibus aliis) persimiles Chinensibus exsistant. Probabilem adhuc amplius reddit conie cturam meam; quod interiora et mediterranea Indiae occidentalis magis, quam maris littora exculta fuerunt: quia scilicet illa terrestri transitui ex China viciniora. Ita enim Hispani, qui primo appulsu in lustra et mapalia, humilesque inciderant casas; ubi penitius sunt ingressi, florentissimas, populosissimasque civitates invenerunt, et alia adhuc plura, quae quicquid Antiquitas nostra iactavit, aut mi rata est, longo intervallo superare dicuntur. Vid. Philipp. Mornaeum, de veritate Relig ionis Christianae, cap. 8. fol. mihi 133. etc. et supra me num. 18.

[Note: Vander-Mylites d. ca. 25 a prisic. et ad fin. Gesner in Mithridat. cap. 3. Adds potest, de Lingua Indorum Occtdenstal. Claude Duret. de l' histoir. des Langues. cap. 78. et seqq. praesertim fol. 934 etc. 954. etc. ubi quoque alia ad hanc nostram dissertationem spect antia, lectione dignissima invensuntur.] 16. Quin et linguam Americanam, nescio quid Cimbricum, seu priscum Teutonicum resonare, sunt qui dicere ausint. Vox Papa, nobis Europaeis communis est cum Americanis. Iidem Idola, Deosque suos, Pagodi vocant. Becanus sane diceret, sic eos dici, ex Cymbricâ originatione, quasi reconciliabiles Deos; Pay namque reconciliatio est, God Deus. Estque Papa vox generalis, pro Patre. Bignonius in notis ad veteres formulas. Guairas ipsis flabella dicuntur: Cimbri Waciers (Wäher) eadem vocant. Topos tegmen capitis illis est; a Top quod verticem sonat: adderet certe Becanus et Hos; quod tegmen est femoris aut cruris. Lama ipsis ovis est; nobis etiam Lamb agnus. Et qui ex illo redeunt orbe, alia similia observâsse dicuntur. Ac adfirmat Bibliander, Postellique testimonio firmat, Punicas non solum voces quamplurimas Americanae admixtas dialecto; sed et Latinas: ut Homo, hape, ibbo; quod est, homo, habe vel cape, ito. Inveniri et Graecas; ut Chulcas, quod o(/lkada sonat, hoc est, onerariam navem: cui et Belgicum Hulc, eâdem congruit significatione.

17. Nunc tandem, si per continentem, aut fretum aliquod angustum, ex mundo veteri, in novum illum homines pervenerunt; omnis [Note: Acosta, lib. 1. c. 21. Lipsius, saepe dict. dissert. 19. fol. 125.] disputatio removetur, quae esse potest de transitu bestiarum. Nec impedit, quod alia ibi animalia, feraeque bestiae, ac in Orbe nostro. Cuique etenim regioni, pro caelo, atque etiam solo, sua quaedam animantia, iam ab initio assignavit Deus. Sic et parilis fere in Africâ, et Asiâ


page 44, image: s042

extremâ diversitas est: non Leones, non Tigres, non Elephantes, Europa nostra gignit, aut alit. Quin et pisces in mari variantis sunt naturae, qui hîc, vel alibi capiuntur: ut quoque aves.

DE CHRISTOPHORI BESOLDI, ICTI ORBE NOVO, Carmen Respons: MELIORIS SCIPIONIS, ECCLESIAE VAIHINGENSIS Pastoris, et vicinarum Superintendentis.

S. Quô puerum hunc CHRISTUM tanto molimine portas,
Ista per horrendi flumina magna Maris?
Formosum hunc puerum vis per Mare ferre profundum
CHRISTOFERUS vere Maximus alter eris.
Magnum opus aggrederis, multâ Virtute parandam
Laudem oneris tanti, difficilisque viae.
Quicquid qges tandem, sunt omnia plena periclis,
Tellus non gravius pendus onusve tulit.
Heîc opus, aesuleo vestigia robore firmes,
Signa viae et monstret lampade certa Senex.
B. Non Onus hoc reputo, non haec discrimina Ponti
Horreo, non saevi murmura dira maris,
Ferre per Ignotos populos Athlantis ad oras,
Perque Poli oppositi (quot quot ubique) locos.
Ferre per Oceanum, maria omnia, et undique pontum,
Hunc CHRISTUM: haec nostri meta laboris erit.
Insula si qua iacet terris incognita nostris,
Lustranda huic puero est: Tunc novus Orbis erit.
Non moror ingrati Stipendia lubrica Mundi,
Non suffragantis plebis alumnus ero.
Respectans humeris puer hic respondit ab illis;
Non Onus hoc grave sit, sed labor iste levis:
Sum Protector egotuus, et tua maxima merces,
Sum Clypeus tuus, et pars tua magna nimis!
S. Non ego te miror veteres dixisse BESOLDUM;
Si Puer hic tua pars; Crede BESOLDUS eris.


page 45, image: s043

Ergo age sic vere semper dicêre BESOLDUS;
Per mare qui CHRISTUM ferre paratus eras.
Perge bonis Ventis, puer immersabilis undis
Fertur; et in medio flumine tutus eris.

CAP. V. De Pacificâ, seu Voluntariâ Imperii Amplificatione.

AMplificatio ab externo quae sit; vel est voluntariae, vel violenta. Ad illam spontaneam refero exterorum oblationem: quâ Cyri Regnum erevit; Xenophon 1. paed. quâ Imperium auctum est Romanorum: cum plures existimarent, melius se sub eorum potestate vivere posse, quam in suâ libertate. Livius, lib. 4. Et ita Capuani; licet propter civitatis nobilitatem, propter agri fertilitatem, primum post Romanos locum in Italiâ obtinerent: Romanorum tamen amicitiam et auxilium adversus Samnites, cum impetrare nequirent, iisdem se dedierunt. Livius lib. 7. apud quem Princeps legationis: Quandoquidem, inquit, nostra tueri adversus vim atque iniuriam iustâ vi non vultis, vestra certe defendetis. Itaque populum Campanum, utbemque Capuam, agros, delubra Deûm, Divina, humanaque omnia, in vestram, Patres conscripti, populique Romani ditionem dedimus; quicquid deinde patiemur, dedititii vestri passuri. Romani etiam civitati suae plurimas Civitates socias adiunxerunt, sibi tamen Imperium et potestatem reservantes. vid. Machiavell. 2. Discurs. 4.

II.

Nonnullis quidem, Emptio alicuius territorii minus generosus augendae Rei publicae videtur modus. Ita enim scribit Machia vellus 2. discurs. cap. 30. Numquam cernes eam Rem publicam, aut pacem ab hostibus, aut agrum, urbemque aliquam pecuniâ comparâsse: omnia armis atque virtute paraverunt. Et paulo post, Longum est recensere, quot oppida, cum Florentini, tum Veneti, pecuniâ emerint. Sed iidem postea viderunt, quam inepte a se factum sit; cum cernerent, quae auro comparata essent, ferro conservari non posse. Et nihilominus apud Iohannem Stumpffium, lib. 6. der Schweitzer Chronic, cap. 20. iure gloriatur Res publica Tigurina; quod plus quam Ducatum possideat, et fere nil non, nisi iusto titulo emptionis. Die Statt Zürch hat ein Fürstenthumb in ihrer beherrschung / vnd das alles chrlich an sich gebracht / durch Kauff oder Pfandtschafft. Talia namque illaesa conscientia


page 46, image: s044

possidentur, ad quod sane parum respicere videtur Machiavellus. Nota etiam sunt laudatissimi Ducatus Wurttembergici incrementa, per hunc modum: ut passim Dominus Martinus Crusius, Praeceptor meus, in Annalibus suis deducit. Incluta etiam Ulma, sic crevit; quod notat Felix Fabri, Monachus Ulmensis, lib. 2. histor. Suevor. cap. 4. Sicque ea adquisivit Castrum Helsfastein, cum oppido Gislingen, et universum Dominium illud in latum et in longum, cum villis, castris, praediis, possessionibus, et omnibus teloneis: pro quibus omnibus ingentem auri thesaurum, Comitibus illius ditionis dederunt. In hâc emptione (ut praedictus Fabri refert) practicâ invidorum, trinâ vice, de manibus Ulmensium fuit Comitatus ille raptus, et semper restitutus cum vacillatione quadam, quousque contractus fuit per Papam et Ecclesiam, perque Imperatorem et Electores, ac Patriae Nobiles adprobatus, sigillisque omnium roboratus. Nobilis item Comitatus Albegg, cum Castro et oppido, omnibusque adtinentiis, Iudaeis, a Comitibus de Werdenberg oppignoratus fuit: ex eorumque manibus illum Ulmenses redemerunt. Additque idem Fabri, post emptionem Helfastein, Comitissam, quae Regina Hungariae erat, in omni locutione, quando mentionem de Ulmunsious faciebat, adpellâsse Ulmenses filios suos; et dum interrogaretur, quarte ita loqueretur, dixisse; quia ipsi virum meum et me here ditabunt. Et invehit item in suit temporis Ulmenses, quod non emerint, Comitatum Kirchberg/Castrum Ellerbach/ Dominium Hochberg, et Marchionatum Burgaw. etc. Sed laude plane dignissimi sunt, qui operam magis dant, ut vicininon cogantur vendere sua bona. Exemplum memorabile huius rei Stephanus Pasquier habet, lib. 5. des recherch. cap. 9. §. er a la suite.

III.

Hûc pariter refero Unionem: quando nempe ex pluribus oppidis exilioribus una magna constituitur Civitas; (cuius rei exempla commoda recenset Bodinus, lib. 4 de Repub. cap. 1. num. 389.) vel quando Res publicae et Regna aliquot, in unum Imperium concrescunt. Bartholomaeus Musculus, tract. de success. anomal. part. 2. §. 1. num. 17. fol. 7. Quemadmodum etiam Castra, Iurisdictiones, Feuda, etc. uniri dicuntur. Wesenbec. consil. 1. num. 52. et confil. 4. num. 105. Hancque speciem Unionis, proprie, et satis bonâ Latinitate, Incorporationem Pragmatici vocant. arg. l. 3. C. de bon. vacant. et incor porat. secus ac putavit Duaren. lib. 5. de benefic. 6. Et regulariter per Unionem, haut absorbentur privilegia unitarum provinciarum. Erasm. a Chokier tract. de Iurisd. ordinar. in exemptos, part. 3. quaest. 22. Sic etiam plebs, seu villa, si fueric alteri unita, ac illa cui facta unio est, debitis fuerit gravata; creditores agere non possunt contra bona villae haut obligatae. Post Innocentium,


page 47, image: s045

Alphons. Moditius, in §. plebiscitum, quaest. 162. Nec item servanda sunt Statuta villae dominantis: nisi compatibilia exsistant. Post Baldum et Felinum, idem Moditius ibid. et quaest. seq. Exempla varia huiusce Unionis, ubivis occurrunt. Sic enim crevit Imperium Romanum; hostibus veniam dando, et eosdem in Civitatem accipiendo. Casparus Facius, polit. Livianae, part. 1. arte. 15. Sicque Regnum Romanum et Sabinum Romulus consociavit: sed tamen hâc arte rem temperavit; ut curârit omne Ius Imperii Romam conferri, ubi ipse primas obtinebat. Facius, arte. 16. Hoc item fine Rex Hostilius Albam urbem, quamvis parentem Romae, aemulam tamen, diruit; cum prius omnes opes urbis, ipsumque populum Romae transtulisset: prorsus ut consanguinea Civitas non periisse, sed in suum corpus rediisse rursus videretun. Quod si commod enon possint dirui urbes, respiciendum erit ad consilium Arati; quo volebat Urbes singulatim imbecilles mutuo servari, tamquam commodo publico illigatas. Facius ibid. arte. 30. Quod Belgae uniti observant. Recte de Romulo Rutilianus.

Dumque adfers victis proprii consortia iuris,
Urbem fecisti, quod prius orbis erat.

Unde Roma communis patria fuit, Civitatibus in participatum Rei publicae adscitis. Romanique tantum arte valuerunt; ut populos ple rosque eodem die hostes, habuerint et cives. Ergo ut Vergilii usurpem verba:

-- -- Paribus se Legibus ambae
Invictae gentes aeterna in foedera mittant.
-- -- Si Iuppiter unam
Esse velit Tyriis urbem, Troiaque profectis,
Miscerive probet populos aut foedera iungi.

At vero nil aliud exitio Lacedaemoniis, et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollebant; nisi quod victos pro alienigenis arcebant. Totoque caelo erravit Amilcar Carthaginensium Dux; qui hostes captivos alios occîdit, alios vivos bestiis obiecit: unam tantum belli dissolutionem credens, si aliquando hostes redicitus evertere posset. Vide Facium, dict. tract. part. 2. cap. 8. Sed ad recentiora accedam exempla. Lithuania cum Poloniâ unita fuit olim. Cum enim Iagello, magnus Lithuaniae Dux, circa Annum 1386. Hedvigi, filiâ Ludovici Hungariae et Poloniae Regis, in uxorem ductâ, Sacro Baptismate tinctus, Uladislai no men unaque Regnum Poloniae, Baronum Regni consensu accepit. Praetereaque secum fratres quatuor, et gentem Lithuanam, confractis eius Idolis, lucisque immensis, et exemplo suo, et tunicarum in concursantem pannosam plebem largitione, ad fidem Christi


page 48, image: s046

convertit: ac insuper Ducatum suum Lithuaniae, Samogitiae, et Kioviae, cum Alexandro Vitovudo, aliisque fratribus suis, Regno Poloniae incorporavit, et perpetuo univit. Diplomata et conditiones huius Uniosnis, Iacobus Prilusius habet; in tract. de Provinciis Polonicis, et exstat tom. 1. corporis Historiae Polonicae, fol. mihi 171. Qui idem auctor, dict. tom. 1. fol. 179. de varii Ducatibus, cum Poloniâ unitis, vel uniendis, pluribus agit. adde Statuta Poloniae verbo Unio. Sicque eidem Regno, Anno Christi 1561. Livonia accessit; cum gravi ac diuturno bello, mutisque cladibus a Moscovitis afflicat, vasteta, et magnâ ex parte in potestatem eorundem redacta esset, seque a servitute et crudelitate hostili diutius tueri non posset: atque ita Ordo Militum Teutonicorum in Livoniâ, cum floruisset Annos 357. abrogatus fuit. Bucholcer, in Indice Chronologico. Pariter paucos ante annos, reliqua Regni navarreni, (le Pais de Bearn) cum Franco-Galliâ, unita fuerunt: Anno nempe 1607. curante Henrico IV. Adeo ut in posterum nequeant divelli; indeque porro Navarricorum Officialium nomina et munia sublata fuerunt. ro dolphus botereius, Commentar. lib. 14. fol. mihi. 353. etc. Sed vero etia sub Anno Christi 1616. et Anno sequenti controversia mota fuit huic coniunctioni, ac nempe Galli praetendebant, Regni Gallicani successorem sibi quasi desponsare Principtatum matrimonio civili: dotisque habere rationem, si quae territoria habeat prius. Regerebant Bearnenses, verum id esse, de ditionibus iis, quae Regni superioritati subsunt, Bearni autem Principatum absolutum esse: confundique et aboleri per hancce Unionem Privilegia et Iura sua, nec sine Statuum convocatione talem innovationem, utopote quae ad legem fundamentalem spectet, fieri potuisse. Vide l. 4. tom. d. Mercure Frans ois, sub Anno 1616. fol. mihi 218. et seqq. multis, et tom. 5. sub Anno 1617. fol. mihi 233. Regnum similiter Sueciae et Scaniae, ita indissolubiliter unita sunt, atque coniuncta; ut unumde cetero Regnum debeant censeri, unius que Regis praesidio gubernari. Exegesis Historica Depositionis Sigismundi III. Poloniae Re gis, fol. 7. Ducatus etiam Wurttenbergicus, aliquot Principatibus, Comitatibus, Baronatibus, aliis que territoriis minutis quam pluribus constand; a Maximiliano I. Imperatore in unam indissolubilemque provinciam (semper ad Primogenitum quae debeat pervenire) redacta, Ducatusque titulo spelendido condeorata fuit. Cum tamen nihilominus tam Statuta, quam Privilegia, aliaque Iura, ponderum item ac mensurarum gnomon disparilis ubique esset; et hâc in parte Christophorus, pro prudentiâ, quâ pollebat singulari, omnibus hisce qequissimam dedit aequalitatem. Scotiam item et Angliam, superioribus Annis, Iacobus utriusque Regni heres univit; magnaeque Britanniae Regem, se


page 49, image: s047

primus insignivit. Et hinc Symbolum illud Regis, aureis eius inscriptum, sed a paucis intellectum: Henricis Rosas, Regna Iacobus. Henricum scilicet intelligit illu, qui duarum Regiarum familiarum in Angliâ, perpetuis odiis inter sede Regno contendentium, Yorchicae nempe, et Lancastricae Iura unita, per matrimonium ad posteros suos propagavit: quarum una Rubram, altera Candidam Rosam, pro Insignibus Gentilitiis habebat; hâcque ratione, securitatem ac tranquillitatem Regni sui procuravit. Nicolaus Betisius, de pact. illustri. famil. cap. 8. fol. 327. et seq. OWenus, epigram. lib. 3. num. 39. qui idem, num. 38. hâc de Unione ita canit.

Legibus inter se varii, quâ Lege coibunt?
Iungat eos Regni (Lex ea Summa) Salus.

Sed nec hacce Unio caruit difficultate, quos Ordine, et ex Ordinum nomitione, recenset Pier. Matthieu, historir. d. France, lib. 7. narrat. 1. num. 13. fol. mihi 652. et seqq. Sed pro hâc Unione prolixe dissetavit ipse Rex Iacobus, in Conventu Ordinum Anno Christi 1603. quae est in oper ibus Regiis, orat. 1. et Albericus Gentilis, orat. singular. de Unione Regnorum Britanniae, idemque Rex Iacobus, in Basilico doro, libr. 3. fol. mihi 134. et seq. quae in Unione sient observanda, monet.

IV.

Sed et quaedam contra Unionem Provinciarum et Regnorum disputari possunt. Sicque in Belgio, ubi Unionem voluisse dicit ur Hispanus, hoc impediit illam, quod subditi Unionem noluerunt: qui et noluisse potuerunt per lacita conventionum. Noluerunt autem Belgae Unionem, et cum Unione Regem: quia quantum crescebant honore illo nominis Regii; tantum sibi videbantur decrescere libertate. Et vere, quantum crescebant ab unitione, tantum decidebant, et eo amplius multo a Privilegiis plurimis, quae vita sunt earum provinciarum; dicente Alberico Gentili, dict. orat. fol. 52. Ac sane interdum non unitur vel incorporatur; verum devoratur vel supprimitur, per talem Unionem Regnum parvum a magno. Boccalini, cent 2. d. Parnasso. ragg. 14. fol. mihi 93. Hocque intuitu Lusitani, coniunctionem Regni sui, cum Castellano aegre tulerunt, nec adhuc hodie aequo animo ferunt. Ita putat Arragonenses, sibi nocuisse, quod fuerint Castiliae iuncti: Boccalini 2. di Parnasso, ragg. 14. fol. mihi 92. et seq. Sic pariter Norvvegiae Regni, cum Danico coniun ctionem, haut illi Regno prodesse dicunt. Ianus Minor in retorsione Impostur arum Ptri Parvi, cap. 14. fol. 113. Et ita Boterus: Norwegiae populi fuerunt olim valde potentes. Angliam diu afflixerunt. Franciam divexârunt, cuius pars insignis ab iisdem accepit denominationem, et Nortmannia vocatur. Et idem paulo post: Regnum Norwegiae turbis exagitatum pervenit ad Danos, qui ut de illo sint


page 50, image: s048

securi, incolas dure tractant, eosque facultatibus spoliant, nec miseris ho minibus, spes est melioris fortunae. Iacobus item Zieglerus in Schonlandiâ suâ: Norvvegia hoc tempore est sub potestate Danorum. Hi non legitimos modo reditus, et vectigalia tolerabilia imperant: sed omnia comoda corradentes, in Daniam transportant; Imperii diuturnitatem in Subiectorum infirmitate constituentes. Haec Norwegiae est fortuna: neque ipsa aedificia urbium, suam amplitudien, et veterem dignitatem tueri possunt; nec spes est status reparandi. Publici enim conventus in rem non admittuntur; nemo ex arbitrio suo referre audet, aut opere tentare, incertus de omntum voluntate. Sic itidem quodam Roma, Cannesi clade perculsa, Principes Lationrum in Ordinem Senatorium voluit adoptare: ut nemqpe animi sociorum, ad Imperium Romanum tuendum constantiores essent: sed hoc impedivit magnanimitas Malii Torquati, qui clarâ voce denuntiavit: Si quis sociorum inter Patres Conscritpos sententiam dicere ausus esset, continuose eum interempturum. Valer. Maxim. lib. 6. cap. 4. exempl. 1. ubi tamen vide Stephani Pighii adnotat. Et sane si Roma cum Italiâ fuisset iuncta, hoc nomen romanum extinxisset. Diu item noluit Nortamnnia, reliquae Galliae iungi. Cominae. lib. 1. cap. 13. fol. mihi 83. Nec prodest Imperatori vel Regi, alterive superiori, si eius Vasalli vel Optimates, nimis magnas habeant ditiones, aut eas possideant regiones, quae sunt absoluti Iuris. Ita prudenter Clemens IV. cum investiret Carolum I. de Regno Neapolitano, has conditiones adiecit; ne Lombardiam, Tusciam, aut Regnum Imperiumve Romanum, coniungeretcum illo: hocque cum fecisset Carolus V. Bullâ sollemni in Comitiis Francofurti, de Iure suo, proorique contractu, protestatus est Leo X. Pontifex Maximus. Sic cum Henricus II. Rex Anglorum, dimidiam fere Galliarum partem, partim sucdessone, partim matrimonialibus pactis obtinuisset, nec porro ipse, nec successores eius, Regibus Gallorum, debita servitia satis submisse exhibuerunt. Alia Exempla habet Henningus Arnisaeus, relect. politic. lib. 2. cap. 2. fol. 247. Et porro aliud Unio, aliud deditio est. Quamvis namque in deditions, mitius semper consuli videatur, quam in bello captos; Michael Piccart. de cad. 10. cap. 9. attamen deditii in provinciae rediguntur formam; aliudque est Regnum unitum: aliud, Regnum provincias habens. Sicque Philippus II. Rex Hispoaniarum, qui primum Lusitanis, aequissima obtulit capitula Unionis. Conestag. lib. 4. fol. mihi 226. etc. ac item lib. 8. fol. mihi 405. et seq. Sed tamen post plenariam Lusitaniae subiugationem, cumque nullae amplius belli reliquiaesuperessent; Regnum ilud fere in provinciae formam redactum, ab ipso Rege, Madridi Aulae sedem habente, gubernatum fuit. Conestag. lib. 10. fol. 494.


page 51, image: s049

Tandemque addo, non territoria solum, sed et fataliter, hoc est, singulari providentiâ divinâ familias Principum interdum divelli, seu uniri, interdum coire rursus: ut observat et exemplis illustrat Richterus, axiom. histlric. 73.

CAP. VI. ET ULTIMUM. De Extensione Territorii Violentâ: ac quomodo novum Regnum conservetur atque firmetur. Ubi plura de Coloniis, Castellis etc.

AMplificatio Rei publicae, seu Territorii extensio coacta, Iure Belli fit: deditione nempe, vel expugnatione. Ius autem de ditionis est; ut populus cum urbe, agro, aquâ, terminis, delubris, rebusque omnibus, in ptestatem et ditionem veniat vicotris: quemadmodum Formula deditionis apud Livium, lib. 28. ostendit, et pluribus Radulphus Fornerius illustrat. rer quotid. lib. 4. cap. 24. Nos vulgo vocamus, Auff Gnad vnd Ohngnad sich ergeben. Interdum etiam fit deditio cum pacto, quo sibi, qui se dedunt, certi aliquid reservant. Deditionis autem memorabilia exempla recenset plura Piccartus, dict. de cad. 10. cap. 9. Et memorabilis inprimis est illa Mediolani: cuius Vices cum multis modis, et saepius Fridericum Barbarossam iritâsent, Augustam etiam infando dehonestamenti genere violâssent, extremâ et supplici deditione, iugem quod toties excusserant, ultro subiêre. Histiram Dubravius describit, histor. Bohem. lib. 12. et elegantissimis hisce versibus Guntherus.

Quas post quam leges et spe leviora rebellis
Iamdudum populus gratanter pacta recepit;
Continuo totis effusi moenibus omnes
Proceduntrprimusque suo cum Praeside Clerus
Veste sacrâ nitidus, nudo pede, su pplice vultu,
Vertice dimisso, nostrae nonimenta salutis
Signa Crusis praefert. Post hinc in vellere pullo
Infausti cives, vestigia nuda prementes,
Indicium que sui pariter, poenamque reatus


page 52, image: s050

Admotos nudis portant cervicibus enses.
Et primi illorum prostrati corpore toto
Caesaris ante pedes, trepidis confusa querelis
Pauca gemunt, veniamque suis excessibus orant.
Hoc tantum, veniamque sonant, veniamque loquuntur.

II.

Veruntamen pactum deditonis, etsi vi et metu fuerit factum; non minus tamen quam voluntarium, est servandum: ut contra Bartolum, aliosque magni omninis Interpretes disputat Bodinus, lib. 5. de Republ.. cap. 6. num. 594. Sane non hîc agitur ex Edicto Praetoris: sed ex Gentium Iure. In causis privatorum, contra bonos mores et Civilem societatem est. si privatus pri vatum cogat: verum ut dolus, sic vis vel metus, iustus est fere in publicis causis: isque ex Iure Gentium prodest, nec prohibitus reputatur. Hocque in nostro casu, coacta Vountas, secundum quid, pro liberâ habetur: quia hoc se modo dedere malunt, quam extrema exspectare. Et quis est qui nesciat, pacis conditiones, fere semper invitis dari, et a victis vi atque metu accipi; ut quod dici solet, Minima de malis? Nemo tamen, aut Princeps, aut legislator exstitit unquam, qui quod victori promisisset exsequi recusaret, quasi vi coactus id fecisset. Sed tamen et deditio, suam habere debet aetuitatem: ut monui, lib. 2. politic. num. 36. versic. 2. Res vero expugnatae, Martis iuri absolute cedunt: indeque instissimae fiunt, rerum bello iusto ad quisitarum possessiones: quae neque repeti unquam ex eâdem caussâ possunt. Dionys. Halicarnass. lib. 3. antiquitat. Romanar. Ideoque quod iusto adquiritur bello, iniste repetitur.

III.

Nuper partum Regnum tueri quam acquirere, multo difficilius est. Ioh. d. Marix, lib. 4. resolut. 4. Dubiumque nullum videtur; quin minoris industriae, et lobaoris sit, ac quirere Regnum, quam partum iam in suo statu conservare. Richter. axiom. historic. 216. Etenim exiguae saepe vires, ubi hostes incautos et imprudentes nactae sunt, etiam praevalida Imperia circum venire possunt. Sicque Alexandri Magni Prin cipatus, pene defluxit prius, quam ab eo fuerit partus. Et nobilis est de Pyrrho Rege fama, semper illum parandis, quam retinendis Regnis exstitisse meliorem. Indeque apud Trainanum Bocclaini, cent. 1. ragg. 35. fol. mihi 149. et seq. non ad Parnassi felicitatem admissus fuit Tamerlanes: eo quod nova fuerit molitus, nisi priribus firmatis; quodque longis itineribus percursârit, quae nequibat obtinere. Et sane Imperium novum, nec bene constitutum, prudenterve gubernatum; ei qui id acquirit, grave potius est, quam ut potentiorem eundem reddat.


page 53, image: s051

Francisc. Guicciardin. histor. lib. 4. Verum subtilis est Disputatio, de ratione administrandi Regnum novum. Suntque et hîc, arcana et flagitia dominationis in usu: ut ego iam monui, lib. 2. politic. cap. 5. num. 12. Ac si quis Princeps, occupet aliquam urbem aut regionem; ei Rei publicae formam plane novam instituendam esse, tradit Nicolaus Machiavellus, i. commentar. cap. 26. Sicut ipse Princeps novus est, ita in suo Principatu omnia innovet: novos Magistratus, novis nominibus insignitos creeet, ad eosque eligat homines novos; bona hominum opulentorum, pauperibus distribuat, eosque ditet. Eidem huic, ut dicto loco censet Machiavellus, novae urbes condendae, antiquae diruendae, habitatores de uno loco inalium transportandi, adeoque ita omnia transferenda erunt; ut neque opes, neque honores, quis quam in e^provinciâ possideat, qui non cogatur confiteri, se illa ab ipso Principe novo obtinere. Crudelem esse hancce dominandi rationem, fatertur ipse Machiavellus; et non modo Christianae, sed humanae quoque vitae adversam: quam ob tem ab omnibus sugiendam, ac longe magis praeferendam privatam vitam, quam ut cum tanto hominum dispendio atque calamitate regnare velit. Non tamen aliâ ratione Imperium conscervari posset. Aemulam alicuius Imperios urbem, ubi capta est, dirui rectius, quam ut superstes relinquatur, placet Richtero exiom. histor. 123. ac ita Romani, Albam aemulam Imperii sui, funditus direundam censuerunt. Libertatem qui quadam ex parte minuunt, acrius stimulant, quam qui adimunt prorsus. Haut quippe sperandum est, in obsequio populum retineri posse; aut qui semper antea liber fuit, nisi exarmatâ civitate, Richter. axiom. Oeconom. 274. Hincque (referente Livio, lib. 8.) Romanis vetustus mos fuit, cum quo nec foedere, nec aequis legibus amicitiâ iungerentur, non prius Imperio in eum, tan quam pacatum uti, quam omnia Divina, humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent. Ita Guilielmus Nortmanniae Dux, Angliae conquestor, commilitonibus terras Anglorum, possessionesque afluentiori contulit ma nu; illudque parvum quod remanserat, sub iugo posuit peretuae servitu tis. Ex quo circa Nortannorum ad ventum, praeter ipsum Regem, non fuit in Anglia is, qui allodii ut loquuntur iure, possedetit fundum. Minime etiam apud Scriptores rarum est, illum quasi puram putam novam undiquaque Legum indixisse faciem comminisci: et sanixit etiam non pucas. Anglorum item is idiomna in tantum abhorbat, quod Leges terrae, Statutaque Anglicorum Regum, Gallicâ Linguâ tractarentur, forensiaitem negotia Gallice disceptarentur. Ianus Selden, lib. 2. Iani Anglorum, per Discurs. et praesertim fol. 68. ac 71. Hoc idem Dani ante, in eâdem Angliâ fecerunt; et in Sueciâ cum facere vellent,


page 54, image: s052

coniunctionem Danici et Suecici Imperii impediverunt. iugum enim tale imponi sibi noluerunt Sueci, non plane debellati. Olaus Magnus, histor. Septentrion. lib. 8. cap. 38. At in Regno servituti assueto, ita commode conservatur Imperium nuper partum; si maiorem sibi concilient favorem occupatores, quam veteres Domini habuerunt. Nec ullum mel, saccharumve ullum tam dulce est ori puerorum; quam auribus Domini Gruteriallubescit Theodorici apophtegma: Aliorum forte Regum prae lia, captarum Civitatum aut praedas adpetunt, aut ruinas: nobis propositum est, Deo iuvante, sic vincere, ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius acquisi visse, vid. part. 2. Discrurs. ad Tacit. fol. 64,. Non corpora solum, sed et animi devictorium, in nostram potestatem sunt redigendi: at, Nohe visto con arrogancia conquistar los coracones; non arrogantia animos aliorum capit, Ey caguirre, d. conceptos morales, num. 558. quod tamen benevolentia et humanitas facit. Novum Imperum inchoantibus, utilis est clementiae fama. Tacit. histor. 4. Et Lucanus, lib. 8.

-- -- Mitissima sors est,
Regnorum sub Rege novo.

Utque novi populi novis assuescant, et nostrum iugum patiantur, oneribus, et tributis sunt levandi. Tacit. Annal. lib. 2. ego Aerar. cap. 4. n. 12. vers. 3. Hocque secutus consilium funt Cyrus; qui immun itatis et a servitute liberationis spe, contra Medos Persas concitavit. Iustin. lib. 1. Et Alexanderiniens Regnum, immuniatem cunctarum rerum, praeter militiae vacationem dedit. Curt. lib. 2. Addatur Marnix, lib. 4. resol. 4. qui idem resolut. seq. tradit, novum Principem, in novo Principatu, nil magis, quam innovationem vitare debere. Et huius etiam sensus esse debent ii, qui novo Principatui ut gubernatores loco praeficiuntur, quod monet Cominaeus, lib. 5. cap. 1. fol. mihi 364. Idque capio de eo, qui irue successionis ad Regnum succedit, vel qui Regnum a veteri Domino servitute pressum acquirit. Artem autem noviter acquisitum Imperium conservandi ignorans, Eduardus I. angliae Rex, quinque vicibus Scotiam totam devicit, totidemque perdidit. Froissart lib. 1. cap. 27. Galii item idonei non censentur ad provincias, bello quae partae fuerunt, confervandas. Dn. d. Lansius, in Oratione contra Galliam, foll mihi 283. Idque Sicilia utraque, Brabantia, et loca adhûc alia fecêre testatum. Carolus praesertim VIII. facili operâ, Regnum Neapolitanum acquisivit, et ab initio Gallii grati omnibus erant; sed avaritiâ et libidine, mox odio omnium sese exposuerunt, et omnia quae acquisiverant ibi, amiserunt. Cominaeus, lib. 7. cap. 6. fol. mihi 633. et seqq. Et in quo peccaverit item Carolus VIII. Rex Galliarum, post Regnum Neapolitanum


page 55, image: s053

occupatum; idem Cominaeus, pluribus deducit, dict. lib. 7. cap. 14. et lib. 8. cap. 13. fol. 673. et fol. 800. contemptus nempe hostis, et alia, quae ibi legi possunt; ac fere defectus eos omnes incurrerunt, qui nuper non diu bohemiae Regnum usurpârunt. Addatur Machiavelli Princeps: ca. 3. qui eosdem Gallorum errores describit: et inter alia ita inquit: Imiperia cum comparantur in provinciâ, quae linguâ, omribus institutis discerepat; praecipuum illud et vivicoris remedii est, ut is qui ea est adeptus, suâ praesentiâ, et domicilio fulciat. Quemadmodum Turca in Graeciâ censuit faciundum; qui omnibus legibus ad illud Imperium retinendum servatis; non potuisset tamen illud conservare, nisieo commigrandum, atque ibi habitandum constituisset. Et post idem: Animadvertendum est, homines aut blanditiis deliniendos esse, aut prorsus exstinguendos.

IV.

Ex populi Incremento, ac eius otiosâ ac inquietâ turbâ Coloniae deducuntur, optimeque acquisitae firmantur: et in eo concurrit externum incrementum cum interno, unumque alteri suffragatur. Necessarium enim est, ut in unum aut alterum locum adeptae ditionis, veluti claves Coloniae mittantur; vel ut multum tum Equitum, tum peditum ibi alatur. At vero in Coloniis non multum impendit Princeps, et nullo aut exiguo eos sumptu deducit, ac retinet: eos autem euntaxat offendit, a quidbus agros aufert et domos, novis Colonis assignandas, quique ad totius ditionis rationem, minima pars cum censeantur, etiam dispersi et rerum egentes dimissi, nocere haut possunt. Machiavellus in Principe, dict. cap. 3. qui idem histor. Florent. lib. 2. a principio. Inter magnas et admirandas rationes, priscarum illarum Rerum publicarum, et Imperiorum conservandorum, quae hoc saeculo interierunt; non immerito nominatur studium, quod in exstruendis novis Civitatibus atque Coloniis frequenti in usu fuit: et quae ibi emi in rem plura habentur. Lipsius, lib. 2. de Constantiâ, cap. 28. Coloniis nil ad vim Imperii firmius; nil vicissim in subditos cogitari tristius posse. Unde Vergilius in Eclog. ait:

Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli,
Diceret haec mea sunt, Veteres migrate Coloni.

Sunt autem Coloniae coetus hominum, qui ex publico civitatis suae consensu, in locum certum sunt missi, eodem iure viventes. Itaque solebant Coloni effingere patriae Simulacra, et eius perumque nomine, Urbem, fluvios, ac montes afficere nominibus iisdem;quod et Vergilius docet:

--- Effigiem Xanthi Troiam que videtis
Quaem vestrae fecêre manus. -----

Unde etiam videtur natum, ut Corinthii exegerinta


page 56, image: s054

Corcyrensibus, ut Coloniae in publicis sollemnitatibus, legitimos ac debitos honores redderent conditoribus suis. Quod tamen Corcyren sed ita interpretabantur, ut Colonia omnis, suam Metropolin honore prosequatur, si sibi ab eâ bene fiat: sin male, ab eâ tamquam novercâ secedere, ius fasque esse. At Romani non honorem solum, sed et oboedientiam requirebant, in Colonosque imperium sibi reservabant. Ante omnia vero ad defensionem Reibulicae, milites ex formulâ paratos habere semper, ac si pluribus opus esset, plures dare, ac quicquid aliud imperaret, velletque populus Romanus, enixe facere tenebantur, ita ut salus publica ex ipsis pendere videretur. Casparus facius, polit. Lvianae, part. 2. arte. 7. Idque ex eo liquet, cum bello Punico, ex triginta Coloniis, duodecim obstinate negarent, Consulibus esse Milites, qui ligerentur, et pecuniam, quae in Stipendium daretur; tantus pavor hominum animis est iniectus, ut magna pars, de Imperio actum esse reputaret. Ubique populus Romanus habitabat, dum Colonias in omnes provincias misit. At de Coloniis Romanis vide L' historie de Lyon, de Guillaume Paradin. lib. 1. c. 7. Lipsius, lib. adinirandor. cap. 6. Ac scribit item de Coloniis Graecorum, in Panathenaic. Isocrtes: exinde Graecos ditiores et copiosiores fuisse factos; magisque consensisse, tali et tantâ hominum multitudine liberatos. Barbaros extorres et profligatos, submissioribus animis, duploque mariorem fuisse Graeciam, quam initio fuerat, factam. etc. Tertinet hûc, quod habetur Exodi, cap. 23. versic. 29. Non eiciam eos anno uno, a facie tuâ, ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae: paulatim expellam eos, donec augearis. addatur Iudicum, cap. 1. versic. 28. Achilles etiam Traduccius; in Turc â Vincibili, tit. quomodo bello capta, retineri et defendt debeant, fol. mihi 319. et seq. suadet, ut Coloniae in Hungariam a Garmanis deducantur.

V.

Post Colonias optimus modus acquisitorum conservandorum est, institutio Timariarum. Ameurathes, bello victis Principibus, non graviores imposuit pacis conditiones, quam ut aulam suam sequerentur, et copias suas cum exercitu reliquo coniungerent. Eius filius Amurathes, ubi Bulgaros, occiso eorum Principe, domuit, alio efficacissimo remedio accrescendae potentiae usus est, Coloniis copiosissimis ad limites Imperii collocatis; prioribus et antiquis incolis, et propriis sedibus alio habitatum traductis. Traduccius, dict. tractat. fol. 207. et 232. Paulatim inde introductae fuerunt Timariae:quae fuedis non absimilaes videntur, arg. traditor. a David. Argente notar. Iuris, tit. de fuedis, fol mihi 217. etc. Iohanne Niellio, Disput. feudal. 1. thes. 1. et Carissimo Fratre meo, Iohanne Georgio Besoldo, in Dissertatione de origine Feudorum. Turcici autem Equitatus praestantia, in Spahis consistit; qui


page 57, image: s055

Stipendii lococertos reditus habent, quos illi Timari vocant. Estque Timarum, pensio, vel assignatio quaedam, redituum certorum, qui ex fundis percipiuntur, bello acquisitis: qui certâ proportione militibus distribuuntur, quorum prae ceteris magnanimitas emicuit, quique strenuam in bello operam navârunt. Etymologia est a voce timh\ dicta, quae significat honroem: unde de Theodoro legimus, quod a Licinio Augusto, arcem Heracleae, acceperit invicem Timari. vide Lazium, Soranzium, in Ottoman. lib. 1. cap. 15. et Thesauri Politici Compiloatorem, part. 1. fol. mihi 116. relat. de Constantionpoli. Veneti Imperium suum in Cyrpo ita firmare sategerunt: dum voluêre, ut omnes, qui ex Venetâ ditione oriundi, quinque ibi annis morarentur, nec mechanicum artificium excercerent, Privilegia Nobilium illus Regni obtinerent. Stephanus de Lusignan, en la descript. de l' isle de Cypre, cap. 17. fol. mihi 78.

VI.

Coloniarum autem deducendarum ratio multiplex est: Bodinus, Method. historic. cap. ult. ad finem. aut enim incolae viribus hostium expulsi, sedes alias quaerunt, ut Troiani post urbis eversionem in Latium: Hetrusci, qui et Tusci dicti sunt, a Gallis de It aliâ deiecti, in Rhaetianm co lonias deduxeunt. Phocenses Tyrannide Praefecti Regis Persarum afflicti, in Cleticam sedes mut^runt, ut Iustinus scribit; ac Rem publicam Massiliensem condiderunt. Chananaei, ex agro Palaestino ab Hebraeis eiecti, in Illyrium et Pannoniam navigârunt; ut Rabbi David Kimhi ad finem Abdiae testatur. Deduci etiam Coloniae solent, multitudine abundante, vel propter inopiam agrorum, aut intemperiem caeli. Alii, inquit alicubi Seneca, longo errore iacti, non iudicio elegerunt locum, sed lassitudine proximum occupâr unt: alii armis sibi ius in aliena terrâ fecerunt: alios excidia urbium suarum, alios domestica seditio, alios superfluentis populi frequentia, ad exonerandas vires emisit; alios pestilentia, aut frequentes terrarum hiatus, aut intoleranda soli vitia eiecerunt, alios alia causa excivit domibus suis. Vix ullam terram invenies, quam nunc indigenae colant. Sed hûc maxume spectant Coloniae eae, quae Imperii tuendi ac propagnadi causâ suscipiuntur: quales fuêre Romanorum, quasque Hisponi in utramque Indiam deduxerunt. hec huc referendae populorum emigrationes, quae olim frequentissimae fuerunt, quasque singulari et operoso opere, Wolffgangus Lazius describit. Sane Gothi, qui magnam Europae, asiae, et Africae partem, suo Imperio subiecerunt, ex Gothia, Suecorum haut ita magnâ provinciâ exierunt. (ita Sueci censent, vide Leges Suecorum, lib. 2. cap. 1. Retorsionem Iani minoris, adversus Petrum parvum, in locis, quae monstrat Index, in verbo, Gothorum) Primam autem migrationem, multis ante Christum saeculis fuisse factam, Annales eorum adtestantur: et ex iis inpri mis Olaus Petri, ac Iohannes


page 58, image: s056

Magnus, lib. 1. cap. 15. quibus et exteri adstipulantur; Procopius, Ironandes, Kranzius etc. Mentionem item huius rei fecit Iohannes III. Rex Suecorum; cum Stephani Poloniae Regis Legatis, responderet: Gothos suos, eâdem Virtute militari, quâ olim orbem fere totum devicerunt, adhûc praeditos esse. Et itaque eam Livioniae partem, quaem iure optimo maxumo, suorumque fortitudine acquisitam teneret, nullo modo cedere Polonis; sed armis defendere velle. Laurentius Müller/ In seiner Septentrionalischen Historien/part. 1. fol. mihi 30. Gothorum post emigrationem sedes variae fuerunt. 1. Gothlandia 2. Vandalia. 3. VValachia Hungariae. 4. Thracia. 5. Asia. 6. Italia. 7. Gallia Aquitanica. 8. Hispania: cuius Reges, et familiae omnes, Gothicam originem adhûc hodie iactant. Videatur Woluffgangus Lazius, de migratione Gent. fol. mihi 577. Tradit vero probabiliter magis Ionas Koldingensis, in suâ Daniae descriptione, part. 1. fol. mihi 33. etc. Danos, Suecos, et Nortmannos, ortu ac genere Gothos esse; ac pro unâ eademque gomericae radicis stirpe sine omni ambiguitate reputandos, et Gothicum primum ac principalissimum nomen, genti Boreali universae, primis temporibus impositum esse. Ex iisdemque locis et Cimbri fuerunt profecti. Ioh. Stumpff. lib. 4. cap. 9. et lib. 6. cap. 27. der Schweitzer Chronick Altera insignis migratio et irruptio fuit gentium Sclavonicarum, quae Henertae linguae Dialectos habent. Et tertia Arabum in Regiones Orientales. Ac hae aliaeque gentium peregrinationes, res omnes omrtalium evanidas esse docent; nosque exules et errantes, donec in hac fragili cute hospitamur: monentuque ut eas tamquam fluxas et caducas despiciamus. Sed nec interim casu eae evererunt, verum singulari providentiâ Divinâ, ad poenam et correctionem veterum colonorum: ut subinde ingerit Salvianus. Evidentem etiam faciunt potentiam et Maiestatem Divinam, quae sibilo quasi vocat, gentes nobis ignotas. Cur autem eiusmodi hodie transmigrationes haut in usus amplius sint, stephanus Pasquier inquirit, lib. 1. des Reche rch. cap. 3. fol. mihi 20. illudque exinde evenire putat;qua nempe fortitudo militaris degeneravit in callidam versutiam sedentariae quietis: putatque Galliam, quae olim innumeram bellatorum turbam effudit; nunc totidem Scribas, Notarios, Advocatos (chiquaneurs et gaste papiers) suppeditare posse.

VII.

Est et genus Coloniarum, aut his non absimile, in captivis abducendis, populis vetransferendis. vid. Campanell. de Monarchiâ Hispanica, cap. 11. fol. mihi 38. et ita decem tribus Hebraeorum, primum, deinde ocotgesimo post Anno, reliquae in Chaldaeam abductae fuerant; et fere in totum terrarum orbem dispersi paulatim. Cunaeus, lib. 1. cap. 15. fol. 145. et lib. 2. cap. 23. de Republic. Hebraeor. Et mos Regibus ferme


page 59, image: s057

est, gentes pro lubidine hûc illûc transferre, pecudum in morem; quas Pastores nunc in hibernos, nunc in aestivos traiciunt saltus. Ita enim ingenia populorum emolliuntur, mutanturque; et qui in suo solo quodlibert audent, placidi sunt, quietique in alieno. Et sic Augustus, Germanos ultra Albim fluvium summovit; ex iisque Suevos et Sicambros, dedentes se in Galliam traduxit, atque in proximis Rheno agris collo cavit. Suetonius in vita, cap. 21. ubi non placet correctio Casauboni, qui alium pro Suevis populum substituere audet. nil enim certius est, quam Suevos in agro circa Rhenum fuisse collocatos; eorumque posteri et nos sumus. Certe bellum, multiplices habere videtur fines: aliquando excidio deletur, vel expellitur populus devictus (ut factum fuit Chananaeis) aliquand oredigitur in servitutem (ita Franci in Galliâ, et Alemanniâ, Germani in Sclavonicis provinciis, ex habitatoribus fecerunt servos: ut dixi libr. 1. politicor. cap. 10. ad fin. aliquando tributarius fit victus, et arma ei nocendique adimuntur vires (ut Graecis faciunt Turci) aliquando suis Legibus vivit, Imperiumque Victoris agnoscit populus aliquis; hicque sufficies est asuo Praefecto regi, suoque praesidio provinciam teneri (et ita Hispaniae, Italiae, Belgioque imperitant Hispani) interdum etiam solum pensio datur 8quemadmodum olim Regibus multis imperitarunt Romani) Ad hasque Differentias Livius respexit easque as duas species principaliores redegit; cum ait: Cum Gallis pro salute; cum Carthaginensibus pro Imperio fuisse pugnatum.

VIII.

In locum Coloniarum, more quorundam, Fortalitia, vel Militum Praesi diaperpetua substituta fuerunt. Ita praesidiis militaribus, statutisque custodibus servavit captam Idumaeam David. 2. Samuel. 8. vers. 14. Turrium etiam custodum, mentio fit 4. Reg. cap. 17. vers. 9. Et sic tandem, ipsi quoque Romani Imperatores, provincias suas, Custodibus (quos in Clausuris et Burgis servabant) soliti fuerunt retinere. Quorum et in l. 2. §. Et homines 4. C. de offic. praefect. praetor. Afric. mentio fit. Adde Bernardo Aldrete, lib. 4. d. varias antiguedades, cap. 27. Ac ita totus olim Rheni tra ctus talia Castella et Burgos habebat. Nam sic Ammianus Marcellinus lib. 28. fol. mihi 392. scribit: Valentinianus Rhenum omnem, a Rhaetiarum exordio, ad usque fretalem Oceanum, magnis molibus communiebat, castra extollens altius, et casstella, turresque assiduas per habiles locos, et opportunos, qua Galliarum extenditur longitudo: nonnumquam etiam ultra flumen aedificiis positis, subradens Barbaros fines. Mentionem etiam ibidem facit, munimenti celsi et tuti, quod ipse Valentinianus a primis auspiciis fundarat, praeterlabente flumine Nicro. Memorat item Clarissimus Freherus, ad Ausonii Mosellam num. 330. altas easque rotundas turres, passim ad Rhenum, et ad Mosellam, in superciliis


page 60, image: s058

montium apparere, operis firmissimi, et utique a Romano illo aevo. Et addit: iis posteriorem aetatem, plura aedificia et propugnacula, circumdedisse. Easque observare licere, in Mosellae tractu, in plurimis castris, ac ad Rhenum in Germanicâ etiam ripâ, Hunnorum item tergo. Hocque pariter turrium genus, etiam in Gallicâ Franciâ, vetustissima Castella habere: quod quia ipsius Domini refugium atque receptaculum esset, Donion quasi Dominicum, vocare solent. Ac Franci, pariter ut Romani, Bello partas provincias, Burgis conservârunt, eaque Nobilibus dederunt; quibus insuper servirent devicti, et rustitim viciniâ habitantes. Ita uttam ex Romanorum, quam Francorum quoque Burgis, etiam in Germaniâ reliqua esse censeam, vetustissimorum castrorum, passim quae obvia rudera sunt; multa tantum monine nota, soloque aequata, multa sunt, quorum etiam nomen ignoratur. Fuerunt etenim illa castella, vel ob loci incommoditatem, bellique mutatam rationem, sponte derelicta; vel quia post latronum receptacula fuerant facta, a Magnatibus destructa, et incensa. Guntherus in Ligurin. lib. 5. vers. 213. etc.

Adde quod invictus discurrens undique Caesar,
Praedonum castella, iugis horrentia summis,
Et vix spect andas celsis inrupibus arces,
Expugnare manu, sparsisque evertere muris,
Urere vel flammu avide properabat: et ipsos
Artifices scelerum, Regni turbare quietem,
Et miseros crebris solitos spoliare rapinis,
Vel cruce vel gladio, vel longo carceris usu
Perdere gaudebat, non exorabilis ultor.

Similiumque vastationum, ubique Germanica Historia suppeditat Exempla.

IX.

At vero mediis hisce Citadellis, et praesidio militari perpetuo; fructum Colontarum, rectiussime bodinus. libr. 6. de Republ. cap. 2. num. 644. etc. quam longissime praefert: adde Renatum de Lusinga, lib. 1. de Increment. Imperior. cap. 3. et Theasuri politici, part. 2. cap. 7. Compilatorem (qui pleraque ex Lufingano transscripsit) Et pariter contra Citadellas, prolixe disputat Auctor du Mitoir Francois, lib. 2. dial. 2. fol. mihi 591. et seqq. Sane Coloniae a Citadellis et militaribus praesidiis, tantum distant, quantum a Naturâ, Vis. Hodie fere Principes (ait dicto loco Bodinus) victis urbibus, praesidia perpetua imponunt, quo nio intolerabilius est: quia nempe tantum abset, ut victi vincentium Imperiis affuescere condiscant, ut non prius a novandis rebus conquiescant, quam aut praefidia inter emenrint, aut arces ceperint, aut Principes finitimos ac populos accersierint ad bellum. Si Reges Gallorum, Insubria capta,


page 61, image: s059

Colonias eo mississent (ut quondam Celtarum Reges fecisse dicuntur) ea non tam facile a Francorum ditione ac potestate defecisset. Nec vero Hispani (censente Bodino) praesidiis militaribus, nullâ Coloniâ deductâ, perpetuum eius Regionis Imperium tuebuntur: ac Belgas iam pridem Coloniis Hispanorum, ad Imperium retinendum coniungi necesse fuisset. Unde et Campanella, varios praescribit modos, quomodo omnes Hispaniarum Regis ditiones, naturali ratione coniungi, et individuo quasi nexu misceri queant. Ex Coloniis quidem duae consequentiae admodum periculosae promanant. Prior ipsum Principem concernit, qui verorum et naturalium possessorum, quos agris et fundis, bonisque aliis spolivat, eaque inter suos milites et colonos divisit, offensionem, immortaleque odium incurrit. Altera incommoditas, quam qui in coloniis nimium fiduciae ponunt, experiuntur; novos respicit colonos. hi enim temporis successu; provinciae, in quam deducti fuerunt, et climati, sub quo vivunt, moribusque cohabitatorum, ingenio et complexioni ita assuescunt; ut non minori desiderio ad studio, adquirendae liberatitis, quam priores incolae, in quorum locum illi successerunt, flagrent. Id quod faciunt praesertim coloniae illae, quae longius a suâ origine distnt. Attamen Lustitani, ne in Indiae regionibus conservandis, inconvenientia similia paterentur; alium coloniarum deducendarum modum, et multo securiorum, minusque iniquum excogitârunt; dum nempe novos colonos, non unâ vice, nec agmine immenso, sed paulatim itineribus diversis, in provincias recens inventas deduxerunt. Nec integras provincias novis colonis impleverunt; sed prout commode in regione parta vivere po terant, paucos vel multos eo collcârunt: cumque necessarium videbatur, prioribus alios addiderunt; at que hâc ratione, Colonias paulatim iustâ hominum multitudine compleverunt. Goa omnium populosissima fertur, cuius incolae faffinitatis vinculo dudum coaluêre: illorum enim filias in matrimonium duxerunt, illusque suas vicissim elocârunt, ac hoc modo in unam quasi gentem coiverunt. Unde factum, ut nunc quietam et tranquillam invicem vitam degant. Hacque ratione, sensim, ut vix adpareat, Lusitanorum in illis provinciis multitudo augetur, et populus ad nomen et Imperium Lusitanicum promovendum, amplifican dumque, semper promptissimus exsistit; et singulis annis, numerus colonorum confirmatur, atque augetur. Et has Coloniarum formas, multo securiores et tolerabiliores esse, quam veterum coloniae fuerunt; tempus, et quottidiana experientia testatum fecit: siquidem per illas antiqui habitatores suis possessionibus nequaquam expelluntur, sed in iis conservantur; et ut suis facultatibus frui tranquillius queant, ab omni vi et iniuriâ defenduntur. Accedit etiam vinculum


page 62, image: s060

adfinitatis, ac consanguinitatis, quo incolae veteres, cum colonis novis animi affectu sincero, mutuaque benevolentiâ, uniuntur et consociantur. Romani sub finem Imperiisui, praesidiatrios milites habebant, quibus non solum parta tuebantur edversus hostes, sed et seditiones prohibebant. Verum eorum insolentia, non infimum tenetlocum inter causas perditionis Imperii illus. Aldrete. dict. lib. 4. cap. 28. Audiamus Procopium, lib. 3. de bell. Gothic. Romani exercitus Principes, et simul milites ipsi, res subditorum diripere, contumeliis et sceleribus nil reliquum facere, adamatasque habere in praesidiis feminas, luxui ac temulentiae operam dare. Italicis universis relinquebatur, ut ab utroque exercitu (hostili scilicet et Romano) gravissima paterentur: nam et agris ab hostibus privabantur, et supellectili omni, ab Imperatoris, ut dominantis, militibus. Adhaec accedebat, quod cum rerum necessariarum inopiâ premerentur, ut vapulare impune hi possent, et plane deperdi: nam et Romanos milites ipsos, cum suos ab hoste tueri nequirent, ne suorum quidem foede factorum pud bat; sed pro eorum sceleribus effecêre, ut Itali Barbarorum desiderio tenerentur. Item scribit Salvianus, libr. 4. Interea, inquiens, vastantur pauperes, viduae gemunt, orphani proculcantur in tantum, ut multi eorum, et non obscuris natalibus editi, et liberaliter instituti, ad hostes fugiant, ne persequutionis publicae afflictione moriantur: auqerentes scilicet apud Barbaros Romanam humanitatem, quia apud Romanos Barbaram, inhumanitatem ferre non possunt.

X.

Inprimis item prodest ad Imperii novi confirmationem; per provincias de victas propagatio Linguae, Morum, Legumque, quibus utitur victor, et est sane de iure Victoris, mutare Linguam imponereque suam. Louys Guyon tom. 1. de divers. lecons lib. 2. cap. 2. Et Valerius Maximus, lib. 2. cap. 1. testatur, Magistratus Romanorum operam dedisse, ut lingua eorum diffunderetur. et Graecis non permissum fuisse agere cum Romanis, ne in Graeciâ et Asiâ, nisi Latine. Prudenter hâc de re Beatus Rhenanus, rer. Germanic. lib. 2. ad fin. fol. mibi 210. O miram, inquit, Romanorum dexteritatem, et indicibilem felicitatem! Et non miretur quis, eripi non potuisse Romanis ptovincias, quae non minus Romanae erant, quam ipsa Roma. Et idem namque Rhenanus, libr. eod. fol. 207. ubi de Provinciatum Linguâ tractat: Transdanubianae, ait, provinciae, Rhaetia prima et secunda; atque Cisrhenanae provinciae, Rhaetiae pri ma pars, pars Maximae Sequanorum, Germania prima atque secunda, postquam a Romanis sunt subasctae, sermonem Romanum omnes acceperunt. Vide Iustum Lipsium, de pronuntiat. Latinae Linguae, cap. 3. Guilielm. Perkins. in ementito Catholicismo, fol. mihi 327. et seq. Isaacum Pontanum Origin. Francic. lib. 6. cap. 24. fol. 599. Me in Dissertatione, de


page 63, image: s061

Linguarum mutatione, num. 18. Velleius; qui vixit Tiberio imperante: In omnibus, inquit, Pannoiis, non disciplinae tantummodo, sed Linguae quoque notitia Romanae, plerisque etiam litterarum usus, et familiaris exercitatio erat. Gallis certe communiter notum erat idioma Latinum, In Concilio Turonensi 3. cap. 17. Anno Christi 770. iubentur homiliae verti in rusticam Romanam Linguam, aut Theotiscam (quam Franci Galliae intulerunt, et quae in civitatibus, apud Nobilesque frequens erat) quod facilius cuncti intelligere possint, quae dicuntur. vide Estienne Pasquier, lib. 7. des recherch. cap. 1. Quâ et occasione de Gallis agens Strabo Augusti iam aevo: negat dicendos eos ultra Barbaros; utpote mutatos in Romanum morem, et linguâ et vitâ, quosdam et civili gubernatione. Abiêre etiam in mores et civilitatem Romanorum, Linguamque Latinam accepêre Lusitani, ceterique Hispani. Aldrete, lib. 1. cap. 11. et seq. ubi multa de hocce Romanorum iustituto. Sicque Strabo, Turdetani, maxume qui ad Baetin sunt, plane Romanos mores assumpserunt: ne sermonis quidem vernaculi memores, ac plerique facti sunt Latini, et co lonos acceperunt Romanos. Fuit et in Africâ, Latina Lingua, vulgo quoque admondum frequens. Aldrete lib. 3. cap. 26. Recte itaque Beatus Augustinus, lib. 19. e civitate Dei, cap. 7. Data est opera, ut civitas imperiosa, non solum iugum, vertum etiam linguam suam, domitis gentibus per speciem societatis imponeret. Quod Plinius lib. 7. cap. 5. beneficentiam interpretatur, in laudibus Italiae ita loquens: populorum discordes, ferasque linguas, sermonis commercio contraxit ad colloquia, et humanitatem homini dedit. Et sane adeo frequens in Galliâ et Hispaniâ, Latina fuit lingua, utfrequentissimae Barbarorum illas in provincias excursiones, corrumpere, non abolere illam potuerint prorsus, Et nempe absonus plane est leonhardus Aretinus, qui Epistolar. libr. 6. fol. 273. vulgus, et litteratos (etiam Ciceronis, saeculo) Romae, haut idiomate eodem fuisse loquutos censet: quamvis Dialectum Rusticorum, aliam fuisse lubens concedam; ut probat, quod ex Varrone refert idem Aretinus. Quod nempe rustici pro villâ, vella dicunt, et pro vestura quoque vellatura: ac pertinet huc, quod Livio Patavinitas, nescio quae, fuerit obiecta. Sane Gallia olim usa fuit Germanicâ linguâ; potissimum in Celtis: ut vel in vito Rhenano, fol. mihi 210. probant: Aegid. Schudi. in descript. Rhaet. cap. 38. Isaacus Pontanus, in Itinerar. Gall. Narboneins. et lib. 6. orig. cap. ult. fol. 608. etc. Ego, de Linguar. mutat. num. 21. Et testantur hoc,quae passim habent Historici veteres Celtica verba. Alpes, Ambactus, Bodinc, Bodincus, Brogae, Bulgae, Celtae, Dunum, Eporedicus, Galban, Magum, Marcha, Marga, Rheda Soldurius, Vesus, Uri. etc. Addatur Cluverius, German. lib. 1. cap. 5. et seqq. aliquot. Guilielm. Paradin. tract. de antiq.


page 64, image: s062

Stat. Burgund. cap. 15. Cambdenus, in Britan. a princip. Lingua haec magnam partem cessit Latinae, et ea Barbarorum incursione corrupta, in illam, quae nunc in Italiâ, Galliâ et Hispaniâ viget, commutata fuit. Quade re pulribus ago in dict. Dissertat. delinguar. mutat. per Discurs.

XI.

Alii, nil amplificandae Rei publicae consultius esse autumant; quam bello acquisitas possessiones ac nationes, in provinciae formam redactas, erigere in Ducatus, Marchionatus, aliosque Principatus et Comitatus; ex militibusque nobiles facere, ac iis assignare certa castella. Quâ ratione, illustri fidelitate, illustrius Imperium effici solet: quemmorem Franci, Carolus item Magnus, et etiam Imperatores adprobârunt Germani. Herman. Kirchner. de Republ. Disputat. 16. thes. 3. lit. a. et Disputat. 17. thes. ult. Eamque consultiorem, tum propagationi, tum conservationi iudicaverunt; quam priorem Orientalis Imperii rationem, per Praesides et Praetores precarios, gubernationis administrandae. Vulteinus, lib. 1. de fund. cap; 1. Reinking, lib. 1. class. 4. cap. 16. num. 13. et seqq. Feuda item stabiliunt Imperia, ac conservant noviter parta. Eaque Longobardorum moribus genita, et introducta 8videatur Dissertatio Fratris mei Iohannis Georgii Besoldi, de origine Feudorum)( utilitate et praestantiâ, omnibus fere Regnis et populis sese insinuârunt, et quasi ultro suscepta, et evocata, magno omnium favore dominari coeperunt. Paulus vero Busius, lib. 1. de Republ. cap. 12. in fin. hâc in parte ita distinguit: ut quidem praedia et arces in Feudum conferri utile ducat; quo sint qui exigente occasione, militent sumptibus suis: Regiones vero integrae conferantur parum tute. Idque Imperatorem Turcarum pro more habere, eaque re munimen sibi Imperii firmissimum esse reputare. Ast maxume, hac in re, ad hypothesin, seu materiam subiectam, variasque circumstantias est respiciendum: nec in thesi aliquid statui potest. Et pariter non hûc meretur referri, modus ille; quem nonnulli usurpant: occidere mempe et pellere veteres colonos, ut postea vacuae regioni dominiari possit. Pietra del Parag. d. Boccalini, cap. 10. fol. mihi. 38.

XII.

Sed quid si Feudum ad Imperium revertatur; quomodo id alteri concedi potest? Sunt sane qui negant, Imperatorem, sine Procerum assensu, de membris Imperii insignioribus, in casum etiam caductitatis, aliquid disponere posse. vid. Rosenthal. de feud. cap. 10. conclus. 11. et Betsium, tract. de pact. illustri. famil. fol. mihi 552. Unde subverentur nonnulli, ut Ius, quod Serenissimi Saxoniae Duces, in Clivia, et Iuliacensi Ducatu, praetendunt; in concertatione acutiori defendi queat. Verum infirmioris momenti haecce ratio est, et habet multos, maxumaeque auctoritatis contradictores. Magis urget, quod aiunt, Iuliacensem,


page 65, image: s063

Bergensemque Ducatum, tamquam Feudum (pariter ut omnes vicini Principatus) ad Feminas transitorium, a Friderico III. et Maxaemiliano I. Imperatoribus, Saxoniae Duci Alberto, in praeiudicium legitimorum heredum concedi haut potuisse. Vide den kurtzen Special Bericht /von dem vermeintem Sächssischen Interesse. etc. Coloniae, Anno 1610. impressum, et alia magis recentia scripta. Sed et hac in parte ego iure amplio; nec iudico de ignotis.

FINIS.

A. T. S. †. C. T. C.


[Gap desc: toc]