OBiectum huius nostrae dissertationis, non egere videtur operosiori commendatione; cum et Cicerone, pro Cornel. Balbo monente; praestabilis sit scientia in foederibus, pactionibus, conditionibus populorum, Regum. exterarum nationum, in universo denique iure belli et pacis. Nec vero Leguleis hoc movere bilem debet, quod non ex iure solum scripto, decision es sumo; sed in campos latissimos iuris ususque gentium excurro. Et latet nempe Foederum hocce Ius, in recessibus naturae, et distractum varie, ac dissipatum valde est. Quin et ipsae quoque leges (quod Cuiac. in observationibus, alicubi monet) politico Iudicio diiudicari debent. Cognoscenda namque principia sunt, eaque Prima, quibus subnixi, deiure responderunt veteres Nomothetae; scientissimi activae Philosophiae: ut loquitur Hieron. Capivaccius, er. d. different. disciplin. c. 4. n. 40. Absit hîc denique praeceps iudicium illorum, qui necpro arbitratu sentire, nec item libere dubitare quemquam sin unt; qui verba et clausulas captant, canumque instar dila cerant cuncta. Hosce potius volo, qui de opere quocumque iudicant ex scribentis primario scopo, quibusque cum Celso nostro, in L. Labeo. ff. desupellect. legat. prior et potentior est mens, quam dicentis vox.
Sit bonus Interpres, et nil mala verba nocebunt.
Sit malus Interpres, et nil bona verba iuvabunt.
AMICIS, foederatisque, ut Imperium careat ullum, vix fieri posse videtur. Casp. Facius. polit. Liviaenae, part. 1. art. 23. Ieh. de Marnix, resolut. politiq. sect. 6. resolut. 2. Zachar. Vietor, disp. d. exempt. q. 21. a princip. Reinkingk, d. Regimin saecular. lib. 2. class. 3. cap. 3. n. 13. Gechusius apud Arumae, part. 1. Iuris publ. discurs. 28. q. 21. Item q 33. et seqq. multis. Remigius Feschius, dissert. d. Foederib. q. 1. lit. h. tom. 5. dispp. Basileens. Praeterquam enim, quod homo sociale animal est; quae sane societas, non unius Imperii terminis concludi videtur: non minimus insuper societatis is est usus, ut commetcia, iure gentium introducta, humanique contractus celebrentur; quibus plurium facultatibus operisque in unum hinc inde collatis, communicatio rerum omnium institui possit: societatibus vero sublatis, commercia omnia cessabunt, nec ex copiâ unius, aliorum inopia, subsidium habebit.
Foedera faciunt ad securitatem in pace, in bello ad auxilia impetranda. Indequeve qui alienâ ope sunt destituti, pauperes ac solitarii dicuntur: et angustia est propinqua, dum nemo exsistit adiutor: quod olim experta est Lais, in terra Sidoniorum; Iudic. cap. 18. vers. 7. et 28. quae facile ab Israelitis victa fuit, eo quod cum nullo hominum haberet quicquam societatis. Ita Constantino Palaeologo, Imperatori Constantinopolitano, foedus et auxilia Venetorum, in periculo etiam praesentissimo respuenti, a Mahometo Turcarum Rege, ademptum est Imperium Orientale universum. Remigius Feschius, dict. dissert. de Foederib. q 1. Et cur quaeso Res publica ulla, aut quis populus unquam, sibi soli vivere queat: cum nullus homo solus esse velit, aut possit? Quemadmodum infelix est privatus, omni prorsus qui amico caret; ita et talis Res publica existere videtur, si destituatur foederato. Idcirco post preces ardentes, adversus bella atque arma, quorum illationem metuimus, aut suspicamur; non aliud promptum magis, atque paratum remedium esse, quam Foedera, si legitime inita sient, existimatur.
Nec hîc eximimus Imperium per se potens. Foedera namque, ad potentiam plurimum facere videntur. Romani enim copiis sociorum, non pauciora quam suis auspiciis gesserunt. Foedera securitatem non solum praestant, sed et adferunt auctoritatem. Maioris quippe Principem quisque facit, quem ambiunt exteri Reges, et Magnates, ad quem crebro ventitant splendidae legationes. P. Adamus Contzen, lib. 8. polit. cap. 24. n. 1. et 2. Porro experientia omnium saeclorum, testatum fecit, verum esse Aristotelis effatum; lib. 8. Ethicor. ut quisque maxume opibus principatu atque potestate excellit, ita amicis maxume indigere Omnis Res publica, utcumque potentiâ praecellens, suam habet debilitatem. None potenza niuna, che non habbia le sue debolezze: anco il Tur co hail suo osso da rodere. Turcarum quoque Imperatorem, os aliquod certum habere, quod rodat; apophthegma refertur Caroli V. Imperatoris. Botero, lib. 1. de detti memorabili, fol. m. 68. b. Nil est in rebus humanis omni ex parte perfectum atque beatum. Ogni cosa ha il suo contrapeso: Harmonia mundi subsistere nequiret, sinon cuilibet rei aequipondium suum esset. Et sic pariter est in rebus humanis comparatum; ut nullus populus fere Res publica nulla, non Rex, non Princeps, pene dicam et oppidum exsistat, cui non aemulum aliquem et adversarium Deus excitârit. Nec ullum Imperium unquam, ullo tempore inventum fuit; quod non factionibus internis, aut finitimo aliquo inimico laborârit. Philipp. Cominae. lib. 5. cap 18. fol. m. 463. et seqq Georg. Richterus, axiom. histor. 162. Ioh. Baptista Lenccius, observat. polit. num. 105. Ergo utcumque potens Regnum sit; osoribus, adversantibusque sibi, omnibus simul, et tempore omni, resistere, et semper in procinctu quasi stare, excursionesque hostium exspectare, et easdem iugiter excipere haut potest. Sicque amici, socii, et foederati, necessarii ei sunt.
Verum id, quod de perpetuâ lite et odio quasi naturali populorum dixi, nunc incidenter, hâc oblatâ occasione, pluribus illustrabo. Et nempe illud ita fieri certum est; ut natio quaelibet ambulet magis discrete, resque suas gerat circumspecte magis: ac haec est illa salus, quam percipere possumus ex inimicis nostris. Anton. Perez. d. Aphorismos. fol. m. 178. Deus Opt. Max. eiusmodi dissensiones, velut stimulum quendam, ad quorundam populorum ignaviam acuendam, aut luxum et superbiam coercendam excitavit; ut discerent humilitatem, et dediscerent arrogantiam, potentiae agnatam. Et sic olim Athenienses, odio internecino prosequebantur Persas: ita ut Aristides, Mardonii quondam Legatis, solem ostendens; Donec, inquit, suum hic consuetum cursum tenebit, Athenien ses Persarum graves inimici erunt: cum quippe eorum vastârint agros, et Templa suorum Deorum polluerint, atque concremârint.
Plutarch. in vitâ. Sic et Deus olim, Gallis opposuit Anglos; Anglis, Scotos. Cominaeus, lib. historiar. 5. d. cap. 18. fol. m. 464. ac lib. 6. cap. 2. a princ. Certe frequentius nil in annalibus Franco-Gallicis occurrit, quam Anglicana bella, et cum Anglis irritae pacificationes, vid. Ieh. du Tillet. tr. des guerres, et traictez de Paix, entre lex Rois de France, et d' Angleterre. Ac quondam proverbio ferebatur: Magis possibile esse, ut Aethiops mutet colorem, quam ut Gallus Anglum amet. Bernard de Girard. hist. de France. lib. 22. fol. m. 807. Et item miraculi loco, refert Froissart. lib. 1. hist. cap. 27. quod Angli atque Scoti, annis iugiter tribus, quibus induciae erant pactae, et etiam anno integro post, sibi invicem haud moverint bellum: idque prius ab annis ducentis, haut factum fuisse ait. Nunc Angli Gallique concordes, et cum Scotis uniti Angli, omnes unanimi, ut fertur, consensu, timent et odio prosequuntur Hispanos; qui tamen olim Gallis addictissimi fuêre; adeo, ut Cominaeus scribat, lib. 2. cap. 3. fol. m. 144. Castiliae et Galliae Reges, arctius, quam ullos Principes Christianos, exsistere confoederatos: de Rege, ad Regem, de Regno ad Regnum; id que foedus diris exsecrationibus firmatum esse. Et haec amicitia, eo usque duravit, dum Italicis negotiis et bellis sese immiscuerunt, et in suspicionem affectatae universalis Monarchiae venerunt Hispani. Cominae. lib. 6. cap. 16. fol. 826. Sic pariter semper, et adhuc hodie, dissident Sueci ac Dani: et ut attestatur Iohan. Magnus, in hist. Gothor. Sueonumque, lib 4. cap. 10. Vix aliquis tam prudens Rex, tam praestantis Ingenii Pontifex, aut alius quispiam, in omnibus virtutibus instructissimus in ventus fuit, qui omni ex parte exstinguere potuerit, inveteratum odium illud, quo Dani in Sueones et Gothos, vicissimque Gothi et Sueones feruntur in Danos. Videturque nonnullis, dissidium illud, ab origine Regnorum suorum principium occasionemque suscepisse; cum ipsa natura, Danos suis Insulis inclusos, a Sueonibus, Gothisque, interiecto mariseparârit. Licet item sub uno Rege, regna illa quandoque fuerint gubernata; aemulationes tamen et contentiones, numquam sinebant populos illos perfecto amore adunari. Huiusque odii, passim quoque vestigia reperies apud Olaum Magnum, praesertim lib. 8. cap. 36. et seqq. qui huius rei causam, crudelitati Danorum adscribit; quos, ait, tam violentum et truculentum regimen in subditos, et dolosam amicitiam in vicinos, et utrum que in omnes confoederatos exercete ut quilibet prudens ac sensatus homo, merito debeat cavere, quam tutus in eorum societate, aut vinculo naturali, vel aliâ iuratâ confoederatione esse possit. Sed etr Dani habent suas ac itidem speciosas excusationes quas brevitatis causâ omitto. Sic porro, haut natio ulla est, quam naturaliter quasi saeviori odio prosequantur Castellani, quamque obingenii imbecillitatem, contemptim magis habeant,
ac Portugallenses. Cominae. lib. 8. cap. 17. fol. 836. Nec minus odium est Lusitanorum, erga Castellanos; ita ut olim Monachus quidam Lusitanus, pro contione dicere veritus non fuerit: nomine proximorum nostrorum, comprehendi, non solum Mauritanos, et Iudaeos; sed et (quod ampliationis loco proponebat) pariter Castellanos. Floresta Espagnola part. 6. cap. 1. et 2. ubi num. 3. et 4. similem in sensum, et alii ioci referuntur. Ast, quod nationes istae, quae in una eademque provinciâ habitant, quaeque ab uno quasi stipite descendunt, quae denique linguâ eâdem utuntur; in mutuum illud, idemque capitale odium exarserint, in causâ fuerunt bella, quae Lusitani cum Regibus Castellae (etsi ab iis ditionum magnitudine superarentur) saepius, et magnâ cum animi obstinatione gesserunt. Hieronym. Conestag. d. Portugall. et Castellae coniunct. lib. 1. Qui tamen censet, minora eius odii in Castellanis, quam in Lusitanis vestigia esse conspicienda. Odium sane hoc, unionem eorum Regnorum, mire impedivit. Et narrat idem Conestagius, lib. 8. fol. 419. cum aliquando in Insulâ Tercerâ, milites Philippi Secundi, Hispaniarum Regis, fusi fugatique essent: postero a praelio die, pueros omnes, mulierculas et monachos (exceptis Iesuitis) ex oppido sese effudisse, et ad strepitum instrumentorum Musicorum, stragem hostium fuisse contem platos; seseque oblectasse, pungendo et conscindendo corpora exanimata: ac addit, nonnullos adfirmare, fuisse, qui contriverint dentibus, ex cadaveribus Hispanorum, evulsa corda. Quin et animi Lusitanorum ac Castellanorum, nec nunc hodie sunt satis concordes, quamvis uni Regi subiecti: idque difficilem reddit Hispanis, Lusitaniae administrationem. Sic itidem in Italia haut solum, verum et in Germaniâ nostrâ; Principibus, ac Magnatibus aliis liberae et privilegiatae Civitates opponuntur. Cominae. lib. 5. cap. ult. fol. 464. Ex quo bella civitatum, die Stattrieg, originem olim habuerunt: inde et semina nacta suerunt bella, Brunsuicensium Ducum, contra eam Civitatem; ac vicinorum Principum, contra Hanseaticum foedus, adfectio minus propensa. Nolunt Civitates pati dominationem, volunt Principes dominari. Thesoro politico part. 1. Relat. della corte dell' Imperatore. fol. m. 60. Quondam et inter Austriacam Bavaritamque familiam, aemulatio fuit: nec non inter ipsos ex domo Bavaritâ descendentes (eos nempe qui Palatinatum et Bavaritum obtinent Ducatum) firma amicitia raro constitit: quod notat Cominae. d. cap. ult. fol. 465. Quorum illud ex eo provenit, quod contra Ludovicum IV. Imperatorem, Bavariae Ducem, Fridericus Austriacus electus fuit: ac ni Religionis in dissolu bile vinculum, Austriacos Bavarosque copulâsset, forsan eius aemulationis, conspecti fuissent hactenus conspicui magis effectus.
Sed iam ad propositum ut revertar, tempus est. Foedera, de quibus nunc institutus est sermo, iure naturali, Divinoque concessa esse, abunde War emundus de Erenberg probat, in Meditament. pro Foederib. lib. 1. cap. 2. per discursum. ac addi potest Leuchterus, Theol. Darmstadianus, in tr. von Bündnussen. et Remig. Feschius. dissert. de Foederib. thes. 5. lit. a. Amicitia arctior privatis permissa est; cur hanc inire Rebus publicis denegaretur? Quemadmodum Natura, societates et auxilia communia conquirerevidetur; quandoquidem ea homini duplices manus, socias aures, oculosque tribuit geminos, ut robustius officium perageretur, quod duorum societate complendum fuit. Cassiodor. var. lib. 3. Sic pariter communibus, iisque potentioribus hostibus, hostibus, nullâ commodiori ratione, quam societatibus, foederibusque occurri potest. Thucyd. lib. 1. Ac foedera legitime contracta, Iure Divino haut improbari, exemplis complurimis probari potest. Ita scimus Foedus Iureiurando fuisse firmatum sociale, inter Abimelech et Abrahamum: genes. cap. 21. continuatum inter alium Abimelech et isaacum. Genes. cap. 26. Mambre, Eschol et Aner cum Abrahamo, Genes. 14. Iosue, cum Gabaonitis, Ios. cap. 9. Salomon cum Hiramo, 1. Reg. 5. foedus iniêre. Deo foedera non displicuisse, adparet quoque ex eo; quod foederum violatores, gravi is poenâ obligârit. Hierem. cap. 34. Ezechiel. c. 17. De iure civili, res omni carebit difficultate, si modo adduxerimus Ulpianum Iureconsultum; adnumerantem quoque pactis publicam conventionem, quae per Principes fit. in l. 5. ff. d. pactis. ubi latius Dd. nostri. De gentium Iure, omni sci: saeculorum atque locorum constanti Foederum usu, nemo dubitare potest: eaque una cum Imperiis caepêre. Ac fabulae sunt, quae de Theseo, aut Mercurio, primis foederum in ventoribus, litteris prodiderunt nonnulli, Polyd. Vergil. d. rer. inventor. lib. 2. c. 15. et Alex. Sard. derer. invent. lib. 2. c. 1.
Facili tandem labore, ea refelluntur, quae Thomas Morus, vir aliâs vere insignis, lib. 2. Utopiae. commendat: Utopiae scilicet gentes (id est, prudentiores) Foedera cum nullâ gente ferire: cum Naturae consortium, foederis vice sit habendum; et homines milius benevolentiâ quam pactis, animo quam verbis coniungantur: neque qui naturam negligat, verba curare appareat. Et hîc etiam commemorari debent, quae de Wolffgango Comite Palatino (in orat. funebri) scribit Chytraeus: Eum Smalcaldici foederis socium non fuisle, quamquam eandem cum ceteris Religionem profiteretur; sed optimum et firmissimum foedus esse duxisse, iusta et necessaria agere modeste. Talibus enim, Deum ipsum exsistere confoederatum: et in Foederibus, plerumque alienorum erratorum poenas esse luendas; ab agnato Friderico Electore Principe prudentissimo monitum fuisse, etc. Facili, inquam, operâ, haecce
removentur. Etenim haut ita forte est vinculum foederis naturalis, quo homo homini tenetur: ac ut deciditur in illâ quaestione, An extraneus, extraneum in periculo constitutum, ab eo eximere teneatur; ut dixi ad l. 3. quaest. 16. ff d. Iust. et Iure. naturalis illius necessitatis vigore, nemo alterum, propriae, cum vitae, salutisqueve periculo, defendere tenetur. Id quod tamen prompte sibi invicem praestant Foederati, auxilii parilis mutuique respectu, quod alio in simili casu, exspectat auxilium ferens. Foedera porro, praeter paucissima iusta scilicet, et contracta inter iustos, praestantissimosque viros, felicia esse, Richterus ait, axiom. histor. 14. et axiom. politic. 277. At vero quaedam necessaria sunt, licet haut omni prorsus periculo vacent. Addit insuper Richterus; maxumam foederum partem ex dissidentiâ oriri: et nempe qui praesentiam Dei haut cernunt, quaerere praesidia carnis, concessa seu non concessa. Dico, eâ ratione, omnia auxilia humana, omnia media defendendae, ad ministrandaeque politiae, illicita esse; si scilicet in iis spes ita collocetur, ut Deus negligatur: Et talia foedera ridet in caelis ille, ac item in terrâ irrita facit. 2. Paralip. 16. v. 3. 7. etc. Psal. 2. v. 3. etc. Psal. 33. v. 16. etc. Esaiae cap. 8. v. 6. 12. etc. cap. 31. v. 1. etc. Ait pariter Richterus: intuta foedera esse, et plena lukofili/as2: qui se arduis foederibus implicant, invitos in negotia rapi, iniusta et pernitiosa, etc. Ast haec et similia haut foedera tollunt, sed provide ac prudenter ea contrahenda esse monent. Magna sane cautio adhibenda est, cum quaeritur, an hic vel ille, cum hoc vel alio, foederis se nexu rite et utiliter coniungat? Attamen non inde omnia foedera sunt spernenda. Ac quam sollicite ubivis gentium, et tempore omni, de foederibus Rerum publicarum, utramque in partem, saepê in deliberationibus consueverit agi; variorum populorum, saeculorumque historiae attestantur. adde Melch. Iunium, quaest. politic. 74. §. quarto societates. et Petr. Andr. Canonhierum, dell' Introduzz alla polit. lib 3. cap. 14. ubi, quibus rationibus Legatus foedus debeat persuadere tradit. Et forsan deliberationibus hisce, prodesse poterunt quoque ea, quae in subsequentibus sparsim dicam.
FOEdus, aeque ac Itali et Hispani, Ligam vocant, Latini recentiores. tit. 15. Aur Bull. Statut. Mediolanens. tit. d. poenis. §. ne fiant ligae. Unde et Galli sumpserunt Ligue ac alliance, a ligando vel alligando; cum quo et convenit Germanicum Bünd/Bündmiß/Verbündnuß/etc. Et vero Foedus a fide dictum esse, multi non exiguae auctoritatis viri
putant: quo forsan intuitu, Fidus dicitur a Varrone; et inde Feciales, quasi publicae sidei Praefectos, ut foedere fides pacis per eos constitueretur, deductos existimat ille idem: quem refert et sequitur Bodinus, lib. 5. de Rep. cap. 6. a princip. ut et Waremundus, id. Foederib. cap. 3. num. 8. etc. Quamvis Isidorus, lib. 10. etymolog. dictum id censeat ab haedo, addita litterâf: quia, ut Sext. Pomp. Festus scribit, in foedere paciscendo, hostia necabatur. Sic et teste eodem Isidoro, cap. 18. sunt qui dicant, Foedus dici a porcâ, foede et crudeliter occisâ: cuius mors optabatur ei, qui a pace resilisset; quo et Vergilius alicubi alludit,
Et caesâ iungebant Foedera porcâ.
Ac verba sollemnia, Romani Albanique foederis, quo nulla vetustioz memoria est, inter alia fuerunt: si prior defecerit, publico consilio, dolo malo, Tu illo die Iuppiter, populum Romanum, sic ferito ut ego hunc porcum sic feriam; tantoque magis ferito, quanto magis potes, pollesque. Aerodius. lib. 3. rer. iudicatar. tit. 5. cap. 2. Et inde sensu eodem, Foedus a feriendo derivat Wilhelmus Zepperus: lib. 4. d. Legib. Mosaicis. cap. 6. ac Hebraei, qui
[Gap desc: Greek word]
berith. Foedus vocant (unde Latinum frater, et fra/twr, quod est tribulis, seu contubernalis) semper fere connectunt eam vocem, cum scidit, vel succidit: nam et illi in foedere pangendo, dissectione pecorum utebantur. Genes. 15. v. 10. 17. Ierem. 34. v. 18. Erat et ideo apud Romanos, aliud sponsio, aliud foedus: ad hoc etenim Feciales, et Ceremoniae requirebantur sollemnes: ex Livio Balthas. Ayala, de iure et officiis bellicu, lib. 1. cap. 7. fol. 137. et seqq.
Sed verisimile tamen magis est, Foedus a fide Latini dici: cumprimis enim a foederibus, mala fides abesse debet; ut priscae Graecorum formulae ostendunt, a)/neu do/lou kai\ a)pa/ths2 sine dolo, et absque deceptione, tam in contrahendo, quam dissolvendo. Herodot. lib. 1. 8. hist. Et itaque bonâ, fincerå ac integrâ fide, foedera sunt ferienda; hoc est, serio, et reverâ. La bona fede, e fundamento principale della confederatione. Foederum sundamentum principale est, bona fides. Guicciardin. lib. 1. histor. Foederibus ita freti, Graeci, Barbarique convenimus, ut Isocrates alicubi ait: commercia in vicem inimus, et cum inimicitias privatas, tum bella deponere solemus: hoc uno, tamquam communi bono utimur homines omnes. Foedus idcirco maxume inviolatum esse decet: Egoinfra hâc dissert. c. ult. Hocque tanto bono, perfidia spoliat mundum. Ac certe, si cuncti Principum contractus. bonae fidei sunt: ut docet Francisc. Hotoman. cons. 15. Foedera cumprimis talia erunt. Res publicae etenim liberae, et Imperia absoluta, quae solum contrahere foedus possunt; hac dissert. cap. seq cum non habeant ius aliquod commune, quod utrumque adstringat, mero gentium, et naturali iuri subsunt: quae non agnoscunt ius
aliquod strictum; id enim pertinet ad ius civile scriptum, cum quippe sit rigor iuris, extra verba aequitatem non admittens. l. non solum. §. de unc. D. d. ritu nupt. l. 2. §. item Varus. Dk. d. aqua pluviâ ar cend. Ex quo item dics solet, Principum fidem, Iuramento aequipollere: ut dicam infra, cap. 6.
Foedus ita definiri posse videtur, ut sit pactio publica, duarum, velplurium Rerum publicarum; de mutuis auxiliis, aut consimili re quapiam sibi mutuo praestandâ. Etenim, ne definitio haec ita late accipi possit, ut etiam contractum quemcumque comprehendat, quem Principes vel Res publicae iniverunt; praestatio illa referri debet ad Foederis naturam: ut scilicet fiat, necessitatis, vel salutis publicae caussâ. Dumque publicam dico pactionem, removeo simul illam, quae fit privato fine. Alias definitiones habetr Waremundus, de foederibus lib. 2. cap. 1. n. 14. et seqq. Goechusius, th. 27. Feschius th. 3.
Definitio haec, primum a sociis sive confoederatis, seiungit populos simpliciter amicos: qui sibi invicem, nihil ex singulari praestant pacto, et inter quos, commune tantum Ius gentium valet: ut nempe liceat in amico rum fines ire, agere, in urbibus commorari; utrobique negotiari, res rationesque contrahere, et libere mercaturam, quarundam aut omnium rerum, ultro citroque excrcere. Kirchnerus. Disp. de Republ. 17. th. 1. lit. f. Et amicitiam pro foederis societate sumere videtur Alb. Gentil. 3. de bello cap. 18. a princ. qui contra Bodinum assertat, amicorum semper aliqua ministeria esse.
Excludit etiam definitio nostra, Inducias, vel nudas pacificationes: quae finis ratione, a foederibus differre videntur, acsub genere publicae conventionis, ut species foederi contradistinctae, comprehenduntur. Haud etenim induciae, vel pacificationes alio fine fiunt, quam ut paciscentes se invicem non offendant; nec aliud sibi, quam pacem praestent. Induciae et pacisicationes, in simplicibus Iuris gentium terminis subsistunt, ne alter alterum offendat: at foedus aliquid amplius habet, inibi namque una pars alteri praestat, quod ex gentium Iure, sine pactione praestare non teneretur. In foederibus auxilium mutuum promitti solet, in induciis offensio prohibetur; quamvis etiam interdum simul de captivis reddendis, urbibus tradendis, et similibus transigatur l in bello. in princ. l. si captivus. d. captiv. et postlim. revers. Et ita inter Octavium Caesarem, Antonium et Pompeium convenit olim: ut pace. terrâ marique redditâ, negotiatores libere commeare omni loco possent: Pompeius ex omnibus Italiae locis praesidia deduceret, servos fuitivos non amplius admitteret; Sardiniae, Siciliae, Corsicaeque, et ceteris, quas tunc habebat, imperaret, et praeterea Peloponnesum acciperet: Caesar et Antoaius reliqua possiderent. Appianus lib. 5. d. bello civil. Sed nec hae
conditiones efficiunt foedus, sed tantum determinant pacem. Ac porro, etsi conventio, quae pacis causâ fit, Foedus non a Vergilio tantum (ad quem nimirum Servius, antiquus commentator, foederis verbum ita interpretatur, ut sit pax, quae fit inter dimicantes) verum et a Pomponio, in leg. post lim inii. 5. §. in pace. d. captiv. et postlimin. Proculo in l. non dubito. 7. §. 1. tit. eod. et Tryphonino ICtis, in l. bello. 12. in princ. vers. item, in pace, d. tit. adpellitetur: vid. Petr. Fabrum. lib. 1. semestr. cap. 7. Attmen foedus inibi sumitur in latiori significatu. Et rectius Cicero, in orat. pro Cornel. Balb. conventionem talem, nominat pactionem, ac a foedere seiungit, ubi ait: Cum ex omnibus Civitatibus, via sit in nostram, cumque nostris Civibus pateat iter ad ceteras civitates; tum vero, ut quaeque nobiscum maxume societate, amicitiae sponsione, pactione, foedere coniuncta est: ita mihi maxume communionem beneficiorum, praemiorum civitatis continere videtur. Idemque in eadem orat. Praestabilem esse ait, scientiam, in foederibus, pactionibus, conditionibus populorum, etc.
Aliud porro est, Bund/vnd Bundeinigung/aliud Gesellschafften. Aliud Foedus, aliud societas exsistit. Wehner tr. d. verb. signif. §. Bund. Meichsnerus, tom. 4. decis. 22. num 188. Foedus quidem, societas quaedam est; sed societas publica tamen, si ex naturâ societatis, in iure nostro proditae examinetur: Unio magis est quam confoederatio Rerum publicarum. Inde ibid. Meichsnerus, num. 186. actionem pro socio, ex ligâ seu foedere, competere negat. Sicque differt Foedus, ab unione Regnorum: de quâ haut uno loco in politicis meis ago. Et ita perperam Balthasar Ayala, lib. 1. de iure et officis, cap. 7. fol. 133. Illam conventionem, seu societatem, quam inter Romulum et Tatium, Regem Sabinorum, legimus fuisse pactam, Foedus vocat. Cum enim iam rertium aequo Marte; sed maxumâ utrinque accepta clade, acie certassent: intercedentibus uxoribus Romanorum, generis Sabini (propter quas bellum exortum erat) amicitiâ, quam praelio, finem bello imponere potius habuerunt: convenitque ut Romulus et Tatius pari potestate, honoreque, in urbe regnarent: et ut Sabinis ius civitatis daretur. Dionys. Halicarnas. lib. 2. Id quod notissimos foederis (ita proprie dicti) terminos excedit. Unio namque, rem publicam constitui; ex duabus, vel pluribus unam: at vero vicissim, licet fide, et foedere, aliquae sint conglutinatae civitates, coniunctaeque regiones: istae haut proinde constituunt Rem publicam unam. Liberietenim, nobisque externi sunt foederati: et populus foederatus, non est alterius potestati subiectus. l. 7. in princ. et §. 1. D. de postlimin. Et sic, quamquam nonnullae civitates, ad iniurias facilius depellendas: foedera, mutuaqueve subsidia agant non una tamen exinde nasci Res publica solet. Adhaec, foederatae sunt saepissime civitates,
commerciorum tantummodo caussâ: at commercia aliaque eiuscemodi pacta rerum contrahendarum, non faciunt Rem publicam unam. Quia tales civitates, in quibus haecce foedera exercentur, de pecuniis et negotiis, de tabulis et pactis, valde sollicitae sunt: at Magistratus et virtutis alienae (quibus maxume Res publica definitur) nullam principaliter curam, nullam sibi invicem communem constitutionem habent: ut haec explicat Aristoteles, lib. 3. polit. cap. 6. et etiam Iohan. Casus, lib. 3. sphaer. civitat. cap. 6. Probatque hoc foedus Helveticum, et Hansae, sive Ansae civitatum. Una Res publica tum demum fit, si praeter foederis naturam, idem ordo, eademque administratio civitatis introducatur: unico Imperio, et partium omnium aequali subiectione animata Corpus quidem unum efficiunt confoederati: Iacob. Menoch. cons 99. num. 39. et seqq. eoque intuitu, punire potest confoederatus, hostes confoederati sui; l. non dubito. 7. in fin. ff. de captiv. et postlimin. Et quoque securitatem apud foederatos non habet, qui uni ex foederatis hostis exsistit. vide Menochium, l. arbitr. quaest. ult. num. 9. et 16 16 Haut tamen faciunt ii Rem publicam unam; nisi sit consociatio plena, quam unionem Regnorum vocant: Ioh. Camman. disp. d. Iurib. Maiestat. 5. th. 96. et seqq. eaque dere egi et ego, lib. 1. polit. cap. 1. n. 39. Inibi enim Regnum alienum, et incolae eiusdem, Iuribus Maiestatis, legibusque fundamentalibus communicatis, in plenum et integrum ius Regni assumuntur, cooptanturque: Alberic Gentil. disp. Regal. 2. quod in foedere ita proprie dicto, nullo modo fieri solet.
Insuper quoque, aliud Foedus, aliud deditio est: cum quippe Foedus haut adimat libertatem, et inibi Ius Maiestatis, utrinque maneat salvum. Goechusius apud Arumae. d. Iure publ. part. 1. discurs. 28. th. 56. fol. 784. Quo et Virgilius alludit, lib. 12. Aeneid. agens de foedere Troianorum et Latinorum:
Non ego nec Teucris Italos parere iubebo,
Nec mihi Regna peto; paribus sed legibus ambas
Invictas gentes, aeterna in foedera mittam.
Sequitur inde, cum aliqua regio alterius subicitur potestati, in provinciaeque redigitur formam; aut si quae alia sunt, quae redoleant subiectionem, illa a foedere prorsus aliena esse: et nec foederi inaequali posse accenseri. Namque cum populus devictus, moenia diruere civitatis, reddere naves, et transtugas recipere iubetur, atque alia tali conditione, disceditur a bello: in praesens quidem ad servitutem proxime accedit, in posterum tamen est liber. Siquidem a)uto/nomos, a)utotelh\s2, kai\ a)uto/dikos maneat, suisque legibus, Iudiciis, et vectigalibus fruatur. vid. Petrum Fabrum, 1. semestr. cap. 7. fol. 47. etc. Dedititios autem, qui legibus victoris, Magistratibusque obtemperant, aut quotannis tributum seu stipendium,
quasi praemium nvictoriae, bellique poenam praestant; hos similesque omnes, improprie plane confoederatorum nomine indigitari, Politici putant, et potius in deditione, ac potestate, quam in Foedere esse, censent. Iohan. Camman. d. disp. 5. th. 113. Ubi etenim bello victis dicuntur leges, ubi omnia ei, qui armis plus potest deduntur; ibi subditi sunt, non foederati: ut et qui se sponte ita dedunt. Tale foedus fuit, quod Apuli a Romanis impetrârunt; non enim aequo foedere, sed ut in ditione populi Romani essent convenit, quemadmodum Livius refert, lib. 9. Sic et idem de Campanis alicubi scribit, qui sponte se ipsos deiderunt: aliam esse conditionem eorum, qui foedere, aliam qui per deditionem in fidem venissent. alia exempla Aerodius habet. lib. 3. rer. iudicatar. tit. 5. cap. 15. fol. 255. ut et Ayala, lib. 1. cap. 7. a princ. fol. 132. Huiusque deiditionis signum, ac necessitatem, Vergilius ita describit:
Si nullam nostris, ultra spem ponis in armis,
Si tam deserti sumus, et semel agmine verso
Funditus occidimus, neque habet fortuna regressum;
Oremus pacem, et dextras tendamus inermes.
Et recte itaque Bodinus, lib. 5. d. Republ. cap. 6. a princ. pag. m. 905. in fin. Qui, inquit, sponte vel coacte, deditionem fecerunt; in fidem quidem, non tamen in foedus veniunt: nihil que a subditis differunt: cum econtra foederati, non se habeant erga se invicem, ut imperans, et subiectus; licet alter, alterius Maiestatem comiter observet. l. 7. d. captiv. et postlimin. Ac eiusmodi quoque foedera (ita improprie dicta) non immerito miserabilia, et fleilia appellat Waremundus de Erenberg. lib. 1. d. foeder. cap. 4. num. 6. non secus ac beneficium cessionis bonorum. leg. 7. et seqq. C. qui bon. ced. poss. Eâ deditos ratione, propius accedere ad captivos, quam confoederatos; hocque foederis genus, Legem aut Imperium superioris, minime aut foedus dici posse, Vincent. Cabotius, scribit, disp. d. Iure publ. cap. 10. lib. 2. Quemadmodum etiam Isocrates ait; genus hoc, potius mandatum esse, quâm Foedus. Aerodius, d. tit. 5. cap. 1. Hisque innituntur, illae Maxumae, ubivis a nostris Dd. receptae; Foederibus neminem ab ordinariâ eximi Iurisdictione, nec ullam Iurisdictionem transferri, sed gentem liberam manere, privilegia, regimenque pristinum retinere. Ita ut confoederatus Princeps, in alterius orbe, nil censere, non dicere Ius, nec collectas in dicere possit. Quod multorum auctoritate firmat Zacharias Victor. tract. de exempt. th. 21. vol. 2. Basil. Dispp.
Deditio autem duplex est; sub sine conditione. Feschius h. th. 22. lit. 1. Haec, in modum supplicum fit; cum omnia divina et humana arbitrio eorum committuntur, quibus deditio fit: quod nos vocamus, Sich auff Gnad vnd Vngnad ergeben. Sicque pura deditio fuit
Scitharum; qui cum se dederent Dario, in signum subiectinis mittebant ipsi murem, quod terram; ranam, quod aquam: avem, quod equos: sagittam, quod arma significabat: eaque omnia in victoris tradebant potestatem. Sic et Advactici, in deditione, se, suaque omnia, Romanorum potestati, permittere se dixerunt. Caesar. 2. d. bello Gall. Mosque fuit vetustis Romanis; cum quo nec foedere, nec aequis legibus amicitia iungeretur, non prius Imperio in eum tamquam pacatum uti; quam omnia Divina, humanaque\ tradidisset: et obsides accepti, armaque adempta, et praesidia urbibus imposita essent. Haecque formula deditionis talis, proponitur a Livio, lib. 28. Rex interrogabat Legatos, populi se dedentis; Estis ne vos Legati, oratoresque missi, a populo, ut vos, populumque dederetis? Sumus. Estne populus in suâ potestate? Est. Deditisne vos, populumque, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divinaque omnia, in meam, populique Romani potestatem? Dedimus. Et ego recipio. Sed quod innuit formula haec, neminem se dedere posse, nisi sui sit iuris: hoc intelligi debet, de deditione voluntariâ, non violentâ seu coactâ. vid. Aerodium, d. lib. 3. t. 5. cap. 3. fol. 245. Interdum etiam pacti hostes, fidei se, non potestati dederunt; per quam formulam non decebat in eos saevire, quemadmodum licebat, dum tantum se potestati dedislent: quod explicat Livius, lib. 42. cum de deditione Ligurum agit: et Val Maximus, lib. 6. cap. 5. cum tractat de deditione Faliscorum, Q. Luctatio consuli factâ. Talisque fuisse videtur olim deditio ab Atheniensibus facta: quâ sibi caverunt, ut traditis armis, nemo eorum mortem violentam, aut in vinculis, aut inopiâ rerum, ad victum necessariarum obiret: ut et ea, quâ se stitit Philippus Hassiae Princeps, Carolo v. Imperatori. Dn. Hortledervom Teutschen Krieg. tom. 2. lib. 3. cap. 75. Deditio porro pactitria vocatur, quae fit praeeuntibus pactis, conventionibusque, quas violare nefas est. Petr. Gregor. d. Regpubl. lib. 11. cap. 11. n. 7. Et hodie conditiones deditionum, tales fere esse solent, quales Rei publicae Senensi concessit Carolus V. In fidem suam et Imperii, accipiat Caesar civitatem ac Rem publicam Senensium: salvâ libertate, et Magistratuum auctoritate; praeteritorum oblivio inducatur, Cives bonis ac dignitati restituantur, etc. Et debent certe, conditiones deditionis cuiusvis, to lerabiles esse, non inhumanae atque crudeles: qualis erat olim a Naas Ammonite, civibus Iabes-Galaad oblatae. In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrûm oculos dextros, ponamque vos opprobrium, in Israel universo. 1. Sam. cap. 11. a princ. Ius equidem belli est, ut qui vicissent, iis quos vicissent, quemadmodum vellent imperarent: ut Ariovistus Caesari, pro Heduorum libertate inter cedenti, respondit. Caesar. 1. d. bello Gall. Ceteris tamen. paribus, mite cum deditiis semper est agendum: et in genere
regula sit: ita tractandos esse subactos, ut non admodum paeniteat eos victos esse. vide pluribus hâc de re agentem Remig. Feschium, hîc, th. 22. lit. k. et seqq. ut et plura de deditione generatim, habent P. Gregor. Tholos. lib. 11. d. Republ. cap. 11. per discurs. et praesertim n. 5. ac seqq. Caspar Facius, polit. Livian. arte 23. fol. m. 279. etc. Ego, polit. lib. 2. cap. 8. n. 43.
DIspiciendum porro est, qui foedera contrahere possint? Cum quibus ea sint contrahenda? Sub quâ conditione? (ubi foederum perpendendae erunt affectiones.) Quâ sollemnitate? Quomodo ea conserventur? Quod sit officium Foederatorum? Quandiu durent? Quomodo solvantur? Et quae cautiones in Foederibus pangendis sint observandae?
Foedus contrahunt regulariter soli, qui ius Maiestatis habent. l. 2. §. 23. d. orig. Iur. l. 5. et ibi Dd. ff. de pact. et fac. l. 1. in pr. ff. d. constit. Princip. ac tradidi Ego, lib. 1. polit. cap. 4. num. 28. Idque innui supra, cap. praecedent. num. 3. ubi dixi, Foedus esse pactionem, duarum vel plurium Rerum publicarum: Rei publicae etenim voce, intelligitur Imperium Maiestate pollens. Ego 1. polit. c. 1. num. 38 vers. 2. Hincque SCtum, de Imperio Vespasiani factum, quod Romae in Capitolio exstat, et a Dn. Grutero, inter Inscriptiones totius orbis, relatum fuit) expresse potestatem Foederis contrahendi, Imperatori confert: Foedus, cum quibus volet, facere liceat: uti licuit Divo Augusto. Cum enim solus is, qui summam habet potestatem, bellum gerere possit: et is sane idem solus, pacis faciendae potestatem habebit: quia contrariorum eadem ratio exsistit. Et in talibus, (qui Maiestatem scil. vel summam potestatem habent) semper praesumitur Foederis contrahendi iusta causa: Waremund. h. cap 2. n. 32. lib. 1 aeque ut in Bello. Alber. Gentil. lib. 1. cap. 3. c. Iure belli. Vicissim in inferiore, in contrarium militat praesumptio Iuris utrobique. Gail. 1. d. pace publica. c. 4. per discurs. Mynsing cent. 6. obs. 2. nu. 2. Theodor Reinkingk, d. Regimin. saecular. et Ec clesiast. lib. 2. class. 3. cap. 3. num. 22. Dn. Martin. Rûmmelin, ad Aur. Bull. part. 2. dissert. 4. thes. 31. et 33.
In Imperio Germanico-Romano, Imperatori et ordinibus simul, hancce adscribunt nonnulli potestatem: pro naturâ eius Rei publicae status, qui mixtus, et ad aristocratiam aliquo modo propendere videtur. Etsic etiam iam olim, In Handhabung deß Landfriedens/ Anno 1495. zu Wormbs gehalten: Maxaemilianus I. Imp. Statibus cavit:
Auch sollen wir/etc. ohn wissen vnd willen jährlicher Versamblung/keine Bündnuß/oder Einigung/mit frembden Nationen/oder Gewälden machen/die dem Reich zu schaden/nachtheil oder zuwider sein möchten/etc. Sed hac de re censeant ii, qui arcanorum Imperii non sunt expertes. Sicque etiam in aliis Regnis, ex legibus fundamentalibus dispiciendum erit: an absque ordinum assensue ea rite fiant? Sicque Mariana hist. Hisp. lib. 21. cap. 1. narrat, Foedus inter Reges Castellae, et Artagoniae, in ordinum conventu, iisque flagitantibus, instauratum esse. Sic et Polonum, totam Regni admunistrationem, Statibus communicare necesse habere, aiunt: id maxume tum, ubi de Foedere cum exteris ineundo quaestio sit. Cromer. Polon. lib. 2. Paurmeist. 2. d. Iurisd. c. 2. n. 100. Nec item sine ordinum consensu edictum proponere, nec indicere tributum, nec in carcerem conicere, nec bellum movere, nec foedera contrahere potest Sueciae Rex: ut in specie Iohannes III. Iuramento cavit. Chytrae. lib. 2. Saxon. add. Historicam exegesin, causarum ob quas Sigismundus depositus fuit. fol. 103. et 119. Ac quoque eâ lege committebatur, quondam Hungariae Regnum; ut ne cum exteris citra Senatus auctoritatem, amicitiam aut foedus, Rex iniret ut in specie Uladislaus II. Bonfin. dec. 4. lib. 9. in fin. et lib. 10. in princ. et Matthias I. Idem Bonfin. dec. 3. lib. 9. iurare coactus fuit. Veruntamen Rex Romanus, etsi vivo Imperatore, perpetuus Imperii Vicarius dicatur; Thom. Michael. disp. d. Iuris d. th. 29. Matth. Stephani, d. Iuris d. lib. 2. part. 1. cap. 2. num. 51. ac quoque eundem, mandatum cum liberâ habere velint. Sixtin. 1. d. Regal. 6. 4. n. 20. etc. Non tamen Imperatoris et Imperii nomine, sine speciali commissione, inire poterit foedus. Et adhuc multo minus Vicarii, Imperio vacante.
Imperatori, et Regibus hîc quoque per omnia aequiparantur, Res publicae si quae sunt liberae absolute; eae nempe, vi superioritatis, omnia possunt, quae Princeps; quod indubium est. Andreae Knichen. in Encyclopaed. cap. 16. num. 52. et in velit. apologet. num. 32. Sicque foedera cum extraneis, multa Helvetii, ac Rhaeti, percusserunt; tam cum aliis, quam inter semetipsos. Feschius hîc, th. 8. lit. g. ac seq. et th. 9. lit. b. Hocque idem assertae libertatis vigore, faciunt Belgae. Feschius, d. th. 8. lit. i. et th. seq. lit. e.
Verum non solum Imperator, Regesque absoluti, et populi liberi, contrahunt rite soedus: sed et omnes duces, iure vel usu Maiestatem habentes, recte foedera iungunt: ut tradunt Interpp. Iuris. ad l. 7. d. capti. et post limin. revers. Est namque generalis traditio Doctorum; Duces, Marchiones, et Comites, Imperialia iura et Regalia libere usurpantes, uti plenitudine potestatis, et quasi in Maiestatis esse possessione. Ludov. Rodolphinus, tr. d. suprem. et absolut. Princip. potestat. cap. 2. Quales
videntur Sabaudus, Burgundus, Lotharingus, Florentinus, Mediolanenfis, Mantuanus, Transylvaniae etc. Princeps; Licet enim hi omnes, comiter Maiestatem Imperii Romano-Germanici observent; et tamen pro lubitu aeque cum peregrinis, ac Germanis foedera pangunt, et cuncta Regalia exercent; maiorique libertate, quam Imperii Status alii, multis in rebus gaudere putantur.
Porro, contrahitur item Foedus rite ab eo, cui hoc a Principe summo, vel quâ aliâ legitimâ vatione, in Republica fuerit permissum. arg. l. ult. in sin. C. d. Legibus. Et nempe interdum tanta etiam inferiorum Principum, vel Rerum publicarum est libertas; ut vel inter se, in Republica eâdem, vel etiam cum aliis, componere foedera queant: dummodo semper excipiant Maiestatem Rei publicae superioris. Exemplum eius rei illustre habemus, in Principibus, civitatibus liberis, Statibusque aliis, Imperii Germanico-Romani; quibus ex antiquissimo libertatis praetenso iure, privilegioque, ad suam legitimam defensionem, ad publicam pacem conservandam, sui iuris communisque libertatis caussâ; Foedera contrahere, vel inter se, vel cum exteris concessum esse, aiunt. Quamvis enim subditi regulariter omnes, absque auctoritate suorum Dominorum, Foedera contrahere non possint: Laudens. tr. d. confoed. quaest. 20. idque in ipsis etiam Principibus, aliisque Imperii Statibus obtinere dicat Conradus Brunus, Ducum Bavariae Cancellarius olim, et rerum Germanicarum maxume peritus, lib. 3. d. Legat. cap. 10. insin. Quemadmodum pariter Fridericus Imperator in reformat. suâ, d. Anno 14 41. art. 12. ordinavit: Daß im gantzen Römischen Reich/nun fürbaß kein Bündnuß/Vereinigung/etc. sollen auffgericht / auch die Alten alle abgethan werden. Ac ut ita fiat, urget quoque Iulius Pflug. Episcopus Naumburgensis, in sua d. ordin. Rep. German. orat. pag. m. 33. Attamen haec, nil propositae, et suis circumslantiis limitatae sententiae decerpere putantur: pro eâque inprimis allegatur Caroli IV. Aurea Bulla, tit. 15. ubi confaederationes et pacta, quas civitates, seu personae cuiuscumque dignitatis, sen conditionis aut status: sive inter se, sive cum aliis, absque auctoritate Dominorum, quotum subditi vel ministeriales, seu in quorum districtu consistunt, eisdem Dominis nominatim non exceptis, facere praesumpserint, prohibentur. Haecque huius capituli pars prior, in Imperatorum quoque capitulationibus renovari solet: ubi ii promittere solent, se omnes illicitas subditorum, Nobilium, et populi confaederationes, conspirationes et seditiones; contra Electores, Principes, et alios initas, sublaturos. In posteriori autem dicti capituli parte, illae confaederationes et ligae, quas Principes et Civitates, ac alii, super genrali pace provinciarum, atque terrarum, firmâsse noscuntur, disertis verbis exceptae inveniuntur. Et in
Recessu Wormatiensi, de Anno 1495. tit. Handhabung deß Friedens. §. auch sollen wir. tantummodo reprobantur eae confaederationes; so ohne wissen vnd willen jährlicher Versamblung/mit frembden Rationen oder Gewäldren gemacht werden/so dem Reich zu schaden/nachtheil/oder zu wider sein möchten/etc. Ita ut aliae associationes, per argumentum ex contrario sensu ductum, concessae videantur: ut hoc latuis firmant Arumae. ad Aur. Bull. discurs. 6. th. 4. Buxdorff. dissert. ad eandem Aur. Bull. th. 98. lit. h. amman. d. disp. 5. th. 85. et seqq. Kyllinger. de Ganerbiis castror. discur 15. n. 28. et sequu. iultis. Sicque Principibus, Civitatibus, et Statibus ceteris, Imperii Germanico-Romani, sine consensu Imperatoris foedera icere permissum est: si illa in pace publicâ, sui, rerumque suarum defensione, libertateque legitimâ conservandâ, fundata sint. Non si alterius offensionis gratiâ suscipiantur, aut in Imperatoris, vel Imperii praeiudicium tendant. Quippe nam, qui contra superiorem facit Foedus, Maiestatis incurrit crimen: ut et Vasallus Feudum amittit, si cum hoste Domini paciscatur. Reinkingk. d. cap. 3. nu. 24. etc. Imperator item, ac Imperium in tali foedere excipi debent. Quod et ingerit der Sachsendspiegel. art. 1. lib. 2. Wo Fürsten oder Herren mit Eyden zusammen schweren/sie scheiden dann/den Kayser vnd das Reich darauß/so haben sie wider das Reich gemißhandlet. Et reputant nonnulli, Imperium ac Imperatorem, tacite intelligi exceptum; verum magis tutum esse videtur, ut semper ac nominatim excipiantur. luten. in faciscul. paradox. th. 7. quod hâc, vel simili formulâ fieri solet. Daß die Römisch. Keys. Majestatt/auch das H. Römische Reich/allerdings außgenommen/vnd deroselben aller gepürender Gehorsam vorbehalten sein solle. etc. vel: Mit vßnamb vnd vorbehalt der jenigen Pflichten / damit man der Röm. Keys. Majest. als dem Oberhaupt verbunden / vnd zugethan. Aut: daß es der Röm. Keys. Majest. deren man allen vnterthänigsten Gehorsam zu leisten schuldig/zu Abbruch ledig nit gemeint/noch verstanden werden solle. etc. vide omn. Feschium hîc. th. 17. lit. e. Fierr etiam quandoque solet, ut quoque Liberi Imperii Status, in foederibus per se licitis, confirmationem Caesaris petant, aut scopum saltem atque finem suae confaederationis, Imperatori referre curent. vid Kyllinger de Ganerbinat. d. discurs. 5. n. 70. etc.
Aliqui item, ex saepe d. cap. 15. Aur. Bullae ad fin. ibi: donec de his aliud duxer imus ordinandum. colligunt; Imperatoris esse, de horum foederum cognoscere natura: anne scil Imperio pernitiosa, sicque licita, vel illicita sient Eoque sub praetextu Caesarea Maiestas, ante aliquot annos, Belgarum et Magdeburgensium confaederationem impugnavit. Relat. historica autumnalis, de Anno 1614. fol. 8. Verum et contra haec, varia praetenduntur ab iis, qui Patroni Germanicae libertatis videri volunt.
Sicque dicunt, ubi Imperator Legibus Imperii contravenerit; etiam contra ipsum, foedera licita esse. Anton. Coler. diss. de Iure Imper. German. (quae habetur tomo 2. Iuris publ. Francofurtens. ac tomo 4. Basileens.) th. 72. Cubach Iuris prud. German. publ. lib. 2. c. 24. n. 53. etc. Ac eiusmodi Anno 1295. Principes Germaniae percussisse, contra Adolphum Imperatorem, Munster. 5. Cosmogr. cap. 19. sub Adolpho refert. Inprimis Foedera recte iniri, ob causam Religionis, ac quoque contra Imperatorem defensive, probat multis Antonius Colerus d. loco. Dn. Rûmmelin. ad A. B. part. 2. diss. 4. th. ult. Feschius, h. q. 18. lit. e. eo, quod Magistratui, Iurisdictionis terminos excedenti, impune non pareatur; l. fin. ff. d. iurisd. at vero, cum Magistratus homines ad Religionem cogit, hoc fieri assertant. Aiunt quoque, Magistratui quidem esse oboediendum, sed magis Deo: cum lex inferior cedat maiori. Wesembec. in paratit. d. instit. et iure, num. 15. in fin. Forsitan Foedera haec, ex eo fundamento sunt discernenda; num assertam suam libertatem ac iura, bello tueri Status possint: hoc quippe si iis liceat, etiam foedera iure accessorii, seu ante cedentis, licita censeri debent, de quo haut meum est disputare. Addere tamen lubet, quod apud Lambertum Schafnaburgensem, Archiepiscopi, Episcopi, et plerique omnes Praesules, Duces, et Comites Saxoniae, ad Imperatorem Henricum IV. sacramento se ei fidem dedisse, inquiunt. Sed si ad aedificationem, non ad destructionem Ecclesiae Dei, Rex esse vellet: si suum cuique ordinem, suam dignitatem, suas leges, tutas, inviolatasque manere pateretur. Sin ista prior ipse temerâsset, se iam sacramenti huius Religione non teneri; sed quasi cum barbaro hoste, Christiani nominis oppressore, iustum deinceps bellum gesturos, et quoad ultima vitalis caloris scintilla superesset; pro Ecclesia Dei; pro fide Christianâ, pro libertate etiam suâ dimicaturos. Eiusdemque notae sunt apud Brunonem Saxonem, tom. 1. Scriptor. veter. a Marq. Frehero editor. ad eundem Henricum IV. verba Otthonis Saxoniae Ducis. Et certe rectius agunt, qui gravissimas controversias hasce, Divino iudicio committunt: cum semper pro utraque parte, acerrime admodum porpugnetur, ac numquam ulli parti desint mercenarii, affectibusque ministrantes scriptores; qui satis speciosas, undique conquirant rationes, quae facillimâ operâ fallere quem possunt.
Sed utut se habeant haec, negari sane nihilominus nequit: magnam in Imperio Germanico-Romano, esse Statuum libertatem, etiam hoc nostro in casu, praeter aliorum Regnorum magnates; eo quod nil fere frequentius in historiâ rerum Germanicarum occurrit, quam Foedera Principum et Civitatum inter se, vel cum aliis pacta. Christoph Lehman in der Speyrischen Chronick/passim. Sic praeclarum est perpetuum illud Foedus Electorum, columen Germanicae libertatis magnum: de
quo Goldastus, in den Teutschen politicis, part. 8. Sic Sueviolim, pro tuenda mutuâ pace, illectis potentissimis Germaniae Principibus, foedus inter se iniverunt: idque primum in annos octo, deinde tres, post duodecim, denique in annos decem initum; ac quoque Anno 1520. in annos alios decem, tenovatum: sed providentiâ Caroli V. Galliarumque Regis, magno cum dispendio Germanorum, solutum id fuisse, Waremundus notat. tr. d. Foeder. cap. 2. num. 39. lib. 1. Asociis foederis huius, cum post Maxaemiliani I. obitum tempore interregni, Reitlingam hoc foedere compraehensam, cepisset Ulricus Wirtembergiae Dux, ditione suâ, plane exspoliatus fuit. Mart. Crusius, annal. Suevicor. part. 3. lib. 10. cap. 8. Eius item foederis effectus apparuit insignis; in compressâ Rusticorum seditione: unde et in Imperii Const. fuit adprobatum. Reichsabschied/ d. Anno 1529. §. vnd als im Abschied/ etc. Illudque item Foedus, Anno 1523. circa viginti et tres arces, quas tum ii inhabitabant, qui ex latrocinio et rapinis vivebant, funditus evertit: Henr. Mutius Chron. Germ. lib. 31. qui de fine huius Foederis, ita scribit, Hoc anno (1532.) finem habuit foedus illud Suevicum, quod saepe formidabile hostibus, solatium et auxilium amicis fuit. Multi Principes et Civitates, cupiebant conservare et renovare Ligam; sed quibusdam impedientibus, fieri nequivit. In summâ, aliter visum est Domino, qui parva et magna gubernat. Sed de Foederis huius capitulis, aliis que huc spectantibus, videri potest Phil. Melancht. Declamat. tom. 1. in Encom. Suevorum. et tom. 2. declam. in Orat. de Maxaemil. I. Caesar. Quetta, cons. 6. a princ. Dn. Crusius. Annal. Suevic. part. 3. lib. 9. cap. 1. Friedericus Hortleder, Von vrpachen deß Teutschen Kriegs/ lib. 3. cap. 4. et seqq. tom. 1. Sic Anno 1529. Smalkaldiae, Foedus inierunt Protestantes, sed auspiciis minus faustis: contra eiusque socios, bellum gessit, quod inde Smalkaldicum indigitatum fuit, Carolus V. Imperator: quo non occulbuit solum, istud Foedus, sed et, ni Deus providentiâ singulari id avertisset, eâ occasione Germaniae libertas, simul exstincta fuisset omnino; non raro enim, dum incaute defenditur libertas, servitus extrema induci solet. Et tamen foederis bellique huius iustitiam, non disputatione solum singulari (quae exstat apud Goldastum, polit. Imperial. part. ult. ad sin.) verum et duobus voluminibus, Von den Vrsachen deß Teutschen Kriegs/inscriptis, asseruit Dn. Hortleder, breviterque hâc eâdem de re, agunt Anton. Colerus, de iure Imper. German. sect. 73. et seqq. DSn. Rümmelin ad A. B. part. 2. dissert. 4. th. 37. Feschius, h. q. 13. lit. b. Mauritius item Saxoniae Elector (qui tamen ante, Smalkaldicum Foedus improbârat) aliique Germaniae Principes ac Status, cum post Smalkaldicum bellum, Religio reformata, et pariter immunitas Germanorum periclitari ipsis videretur; foedus non solum inter se, sed et cum Galliarum Rege
Henrico II. inierunt, quod Chambroticum vulgo nuncupatur: verum et ab eodem Rege, brevi discesserunt; eoque nomine, pessime audiunt apud Gallos, operose autem defenduntur a Petro Heiigio, part. 1. quaest. 11. Dominico Arumae. discurs. 27. tom. 1. Iuris publ. Iohann-Friderico Brandt/in vincidiis Mauritianis, apud eundem Arumae. tom. 2. Iuris publici, discurs. 23. Pariter foedus contractum fuit, inter Illustrissimum Würtembergicum Ducem, Ulricum, et Hassiae Landtgravium Philippum; cuius effectus ingens comparuit, An. 1534. in Ducis Würtembergensis, a Suevico foedere pulsi, post exilium quindecennale, restitutione. Waremund. h. lib. 1. cap. 2. n. 41. Hortleder Von Vrsachen deß Teutschen Kriegs/lib. 3. c. 9. et seqq. tom. 1. Similiter etiam, Foedus inter Episcopos, Wurtzburgensem ac Bambergensem, et Noricam civitatem, Franconicique circuli Status, contra Albertum Brandenburgi Marchionem, Anno 1553. in Camerâ Imperiali, pro licito iudicatum fuit; Mynsing. cent. 6. obs. 2. num. 10. tametsi Marchio, hoc ipsum, tamquam illicitam conspirationem, graviter impugnârit; uti apparet, auß seinen damaln edirten außschreiben/bericht vnd protestation, contra die/wider ihn ergangene Achterklärung. etc. aliisque eius scriptis, quae apud Dn. Hortlederum, tom. 2. deß Teutschen Kriegs/habentur. Insigne quoque fuit Foedus Equitum Teutonicorum, quod Anno 1440. cum Borussiae civitatibus inierunt; quodque post confirmatum fuit ab Imp. Friderico, An. 1451. refragantibus etiam Statibus quibusdam. Casp. Schütz, in der Preussischen Chronick. lib. 4. 5. 6. et seq. Sic et An. 1422. contra Alsatiae Equites, in quinquennium Foedus inierunt Argentina, Basilea, Friburgum, Colmaria, Selestadium, et aliae quaedam Civitates: cuius articulos habet Betnhardus Hertzog / in der Elsässischen Chronick lib. 2. Et Lubecenses, Anno 1570. sine ullius contradictione, cum Friderico II. Daniae Rege, contra Suecum, foedere se iunxerunt. Quin et Carolus IV. Imp. Ann. 1349. in oppignoratione der Reichsstatt Friedberg/in der Wetteraw/ diplomate singulari; praeter alia, Foederum quoque ius, ipsis integrum esse, nec per eam oppignorationem impediri, sancivit. Killinger, tr. de Ganerbinatu discurs. 15. num. 42. et seqq. Et Nobilibus item liberis, Ius Foederum tribui recte, idem Killingerus probat; et removet simul, quae obstare videbantur. d. discurs. num. 54. Sed quod adtinet exteras nationes; an cum iis Foedus inire queant Imperii Status? id licet maiorem habere videatur dubitationem, idque Dn. Kilingerus, nimis cito Iurisprudentiae, suisque denatus, saepe d. discurs. n. 39. neget: et tamen hactenus recensita Foederum exempla quaedam, in adfirmativam inclinant. Sicque et Smalkaldici foederis socii, Galliae et Angliae Reges, de auxilio sollicitarunt, ac in Foedere Chambrotico, partes primas, Galliae Rex tenebat. vid. Arumae. ad Aur. Bull. discur. 6.
th. 7. et seq. a princ. Principes quoque Germanos, cum Galliae Regibus, 47. Foedera contraxisse, perhibet Bodinus 1. d. Rep. cap. 9. Ast haut Ego definio quicquam, meamque ignorantiam, et hîc ultro profiteor lubens.
Nuper omnium linguas et aures multorum item calamos occupârat Germaniae Principum Unio, Halae Suevorum An. 1610. pacta; sed non ita pridem dissoluta: de quâ et Dn. Goldastus agit, in Polit. Imperial. German. ult. parte. ubi et iam ponitur: Das gemein Außschreiben/der Unirten Evangelischen Churfürsten / Fürsten vnnd Ständt deß H. Reichs: auß wasvrsachen sie sich mitein ander in ein engere Verein/vnd correspondentz zubegeben / vnd den beyden possedierenden Fürsten in den Gülchischen Fürstenthumben/Land: vnnd Herischafften / die hülffliche Handzubieten bervogen werden. Ei enim Iuliacense negotium praebuit causam, et exsecutio Donavvertensis, pronas quoque ad eam reddidit Imperii Civitates. Praese ferebat ea Unio, haut principaliter Religionem; ac nempe tam Lutheri, quam alvini asseclae, inibi compraehendebantur: et quoque in allegato scripto oder Außschreiben habetur, Daß die Unirten sich mit der That bezeigen wollen / daß sich ab dieser ihrer correspondentz niemand mit fügen zubeschweren: sondern viel mehr auch andere der einen vnd andern Religion/vrsach haben sollen/sich in gleiche Verständnuß mit einzulassen. Ita finis videbatur esse, tam Religionis, quam Imperii libertas, qualem inibi vigere debere, foederati illi reputabant. Hancque Unionem, pro defensione Religionis et regionis, licitam praenuntiavit Auctor Parthenii litigiosi, lib. 1. cap. 6. nu. 33. et Remigius Feschius, h. q. 13. lit. c. Sed nihilominus tamen, varia iudicia, etiam apud Lutheranos quam multos, Unio haecce subibat; eamque et Iohan. Leuchterus, in Hassiâ Theologus praeclarus, in tr. Von Bündnussen/fugillare censebatur; ab eaque ut primum alienus fuit Saxoniae Elector, qui Iuliacensem Ducatum ambibat, et Caesareae Maiestatis favore, impetrârat iam investituram. Exstatetiam consilium germanicum Augustani cuiusdam Advocati, Daß die freye Reichs Ritterschafft in Schwaben/mit höhern Potentaten / in kein Verbünduß eintretten sollen. etc. Praecipue autem eandem contra Unionem, plenis invehunt velis Catholici plerique: adam. Contzen, in tr. de pace Germ. cap. 15. Auctor deß Calvinischen Models/ passim, ut et idem, sub personâ hristoffs von Vngersdorff/in der Erinnerung von der Calvinisten art vnd feindseligkeit gegen dem H. Röm. Reich. fere per tot. ac praesertim folio 3. Verum talia, ex variis adfectibus, particularibusque intentionibus, utrinque orta praeiudicia, non adtendi; sed ex veris fundamentis, cum usu venerit, ponderari res omnis debet. Privatis autem tutissimum est, cuncta
committere Omnipotenti Deo, eiusque iudicio, quod falli nequit. Ast cavendum Imperantiomnino est, ne Uniones vel Ligae Statuum sui Regni, transeant in factiones, de quarum pernitie, et Ego tracto, lib. 2. polit. cap. 1. num 3.
Deductum hactenus est: Foedera codntrahere solum eos, qui Maiestate pollent, et hoc item Ius, privilegii cuiusdam loco, vindicare sibi, imme diatos Imperii Romano. Germanici Status. Sicque aliis, qui non sunt immediati, cum habeantur loco privatorum; l. eum qui. 16. l. inter. 17. ubi Gaeddae. d. verb. signif. l. nibil interest. 15. ad SC Macedon. potestas haec, denegata omnino est, eamque si affe ctent, rebellionis suspicionem praebent: vid. Feschium, hic, th. 10. cum contrariorum contraria ratio exsistat. Sicque Civitates, Regalia et Iura Imperii, ex privilegio, consuetudine, et praescriptione non habentes, Foedus contrahere haut possunt ut nec aliis subditis id est concessum. Hocque ex fundamento, Invictissimus Imperator noster Ferdinandus, II. annis proxime elapsis, Bohemorum, Austriacorum, vicinarumque provinciarum Foedus oppugnavit, et cassum fecit. Accerte, licet Foedus amicitiae, inter privatos quoque contrahatur; attamen amicitia talis, Foederis nomen, non nisi abusive meretur. Waremund. lib. 2. cap. 1. n. 34. Huiusque generis foedus illud esse videtur, quo sex Lusatiae superioris Civitates, indissolubiliter iunctas esse dicit Dresserus. d. praecikp. Germ. Civitat. ubi de Budissina, pag. m. 170.
Cumque subiectio, impediat foederis sanciendi potestatem; aliudk ergo respondendum hoc in casu esse videtur de Civitatibus, quas mixti vocant Status; quarum Ego in politicis meis, lib. 1. cap. 12. num. 70. vers. 2. et 3. facio mentionem; et de quibus exstat quoque elegans locus apud Andream gailium, lib. 2. obs. d 54. n. ult. ubi scribit. Castrum, vel Civitatem, certis pactis et codnditionibus, alicui Princikpi, vel alteri civitati subiectam; solum subditam censeri, quo ad illa pacta, et expressas conditiones, in reliquis liberam permanere. Et tales in Germaniâ esse, ait, nonnullas civitates; quae certa lege et codnventione superiorem agnoscunt, et extra pacta conventa, placide suâ fruantur libertate: tandem addens, huiusmodi confoederatas cîvitates, non posse ultra pacta conventa collectari. Hasce ergo civitates; foedera contrahere posse, ad instar Imperialium civitatum, probabile est: idque edocere potest celebre civitatum Hanseaticarum, maritimarum, et aliarum Teutonicarum foedus; Brunning. d. Universitat. q. 17. cui cohaeret Foedus civitatum Vandalicarum. Et hocde Foedere nunc duo indagare lubet. (1.) de etdymo, seu occasione denominationis. (2) de eiusdem Iure atque aequitate. Prius quod attinet, hasce civitates non a mari, quasi Am See Stätt / descendere;
verisimile est ex eo, quod aliquando, ac etiam in den Reichsabschieden/ See: vnd Ansee Stätt disiunguntur. Recess. Imper. d. Anno 1548. §. vnd als erstlich in solcher Regierung. ibi. daß mit den See vno Ansee Stätten gehandlet werde. Potius ab antiquo verbo Ansi / eas denominationem accepisse, puto; ut ex Adr. Iunio, Reiner. Reineccio. et Isaac. Pontano deduxi Ego: in discur s. d. Iure Imperial. civitat. ad fin. quâ voce Proceres et Heroes, sive semidei denotantur: eaque adhûc restat in propriis quibusdam nominibus, Procerum Gothicorum. Sic Ansegisus, Ein weiser Ansi; Ansigarius, gar ein Anß. Sic et apud Tacitum Ansibarii, populi sunt Ansibawren: quostamen Cluverius ita dici putat, quasi Embser/ an der Einbs wohnent. Alemannica dialecticus, adspirationem praeponit, ac pro Anß/ dicit Hanß; et sumitur adhuc hodie vox haec, pro nobiliori, seu optimate; die grosse Hansen. Ac Reinkingk, lib. 1. class. 4 v. ult. n. 43. attestatur, in Westphalia et Saxonia, adhûc in usu loquendi populari, si qui supra sortem suam videri velint, Ironice Hansi adpellari. Sunt et qui dicant, Hansa, Gothice ac Vandalice congregationem significare: ex Henr. Suderman, Feschius. h. q. 8. lit. c. Porro iustitia han saitici Foederis, occasione inprimis controversiae Brunsvvicensis, in dubium vocata fuit. Et Aulico-politici inprimis (hoc est qui Iurisprudentiae quâ pollent cognitione, ad Principum nutum, subiectorum oppressionem, omnisque libertatis extirpationem, abutuntur) de facto, et famosis etiam scriptis impetunt hocce Foedus. Ac itidem Waremundus, h lib. 1. cap. 2. num. 44. Si penitius examinetur, huius Foederis naltura; vix negari posse ait, quin sapiat, quo ad non nullas civitates, specimen coniurationis, cum multae Civitates eo compraehendantur, aliorum Imperio subiectae; quae neque Regalia a Caesare, Imperiove habent, et superiorem Magistratum, praeter Caesarem agnoscunt: quibus et alii Principes mandare possint, nec Caesari, sed Principibus contributionem solvant. At vero de Wandalicko foedere quoque (quod ut puto, magis odiosum Aulico-politicis est) multoaliter Albertus Crantzius, pius et prudens Scriptor, sentit: l. h. 14. Wandal. a princ. Cum multasigna essent, innovandarum per provincias rerum, quod multi et inopinati motus undecumque consurgerent, visum est ex re, in sex urbes maritimas (quae ab veteri solo nomen servant, ut Wandalicae usque modo vocitentur) Foedus sanciri, in tempora et annos: quodinprimis post Divinum, ubique praecipu um honorem; quaeque civitas suo Principi non recusaret praestare, quae debita l'untatque iusta Supra id, si qua Civitas aliunde premat ur, ubi vicinae urbes, eam ad parendum Iuri exhibeant, idque reiectum skit, tum se mutuo auxilio defen suras. Sane Hanseaticum Foedus, consensu Caesarum adprobatum esse videtur: et cum Civitas Brunovicensis, foedere illo, Anno Christi, 1377.
exclusa esset, Carolus IV. ut iterum reciperetur, auctoritate suâ perfecit. Crantzius lib. 9. Wandal. cap. 7. Cumkque civitas Coloniensis primaria socia foederis huius, tempore Friderici III. Imperatoris, ex Hansa eiceretur, intercessione eiusdem Imperatoris, et ad instantiam Archiepiscopi Coloniensis, iterum suscepta fuit. Crantz. lib. 15. Wandal. cap. 27. Sic cum Anno 1562. inter collegium Hanseaticum, et Bremensem civitatem, intercederent nonnullae dissicultates, ob quas civitas illa a Collegio tum remota fuit: Ferdinandi I. et Maxaemiliani II. Imperatorum monitione, ipsi restitutio, ex collegiali senatusconsulto contingit. Fuit insuper collegium hoc, ad contributionem contra Turcam, aliwsve, non semel ab Imperii ordinibus requisitum; kquod plures Receslus Imperiales attestantur; puta de Anno 1542. 44. 48. 55. 57. 66. 76. 82. 94. Pariter praescriptionis fulcro, collegium hocce, tueri se potest: iam enim ante 400. annos, et quod excurrit, institutum fuit: extareque privilegium aiunt ab Henrico III. Anglorum Rege, de Anno 1206. ratione vectigalium ipsis concessum; et paulo ante tempora Friderici II. Imp. circiter Annum 1200. Foedus hoc cepisse, nonnulli putant: Chytrae. in saxon. fol. 67. Thuan. hist. lib. 51. et qui recentiorem ei natalem assignant, nominant 1270. annum. Keckerman. 1. potit. cap. 24. pag. 391. Tempusautem tam prolixum, totque aetatum decursu munitum, obtinet vim legis, specialisque concessionis. l. 6. §. 4. d. aqua. quotid. l. 1 §. fin. l. 2. d. aqua pluvial arc. Unde Dd. nostri, communi consensu tradunt, quod etiam Regalia, et si quae alia nequeunt nisi privi Iegio obtineri, immemoriali (seu centum annorum) ne dum tam amplo tempore, praescribantur. Ias. in l. de quibus ff. d. legib. Sicque haut urget Watemundi argumeutum; qui ideo Foedus hoc carpit, quod civitates superiorem recognoscentes, inter eas comperiantur Nam si vae civitas municipalis, in omnibus et per omnia Principi parens, id nunc tentaret, et ab Ansâ reciperetur, fieret id forsan contra Iuris rationem. Quod autem nonullae, iis non admodum dissimiles rnibi reperiuntur; valet id utique propter vetustatem receptionis. Acomnes Hanseaticae, Wandalicaeque civitates, privilegia, ut puto, maxuma praetendunt. Et probabile est, Dominorum consensum tum mtervenisse: qui certe quondam non ita dominationi stu debant: non tum adhûc notae erant Aulico-politicorum arcanae et vanae artes, kquibus libertatem proscribere omnem, ex subditis facere servos, et ut Principum suorum impiam foveant prodigaliratem, expilare cuncta student; non sine foedissimâ Reformatae Religionis labe. Olim Principes, dum opera exigebantur bona, magis commoda subditorum, civitatum que suarum incremento favebant quae certe ad talem, quâ nunc pollent, haut unquam pervenissent magnific entiam, et splendorem; si non libertatis
confaederationis illius suavis aura, illas iugiter fovisset. Olim orbis christiani magnates, cum Theopompo Lacedaemoniorum Rege, tutam et perpetuam, omnibusque gratam dominationem, quam odiosam et acerbam; ideoque nimis perennem, maluerunt. Quodqueve A. C. 1579. Ezardus Ost-Frisiae Comes, Embdam, suam civitatem, participem foederis huius fieri, postulavit; id et olim Principes alii, dubio procul fecerunt, vel tacite adprobarunt. Insuper Foedus hoc, legitime coalitum fuisse, exinde quoque patescit; quod Reges et Principes multi, tam extra, quam intra Germaniam nostram, Foedus non Hanseaticarum Civitatum collegio iniverunt. Neque ideo invidiosa adeo confaederatio illa esse debet, quam ante paucos annos, pepigit cum unitis Belgis: cum insuper in Belgio sient civitates, Hansiacae sccietati incorporatae; quarum etiam, non publico Belgii nomine, suppetias tulisse fertur obsesso Brunsvico, paucos ante annos Nassoviae Comes, Principis Mauritii frater. Iustitiam Foederis huius evincit item; quod Principes ad Collegium illud, legatos miserunt: quodque idem Ius legatorum mittendorum habere putatur; Börtius, apud Arumae. 1. d. Iure publ. discurs. 14. q. 8. fol. 332. etc. vel invito Kirchnero, 1. d. legat. c. 3. n. 55. Quodque unitum collegium hoc, sine notâ rebellionis, bella gessit; magnorum Principum lites interventu suo sopivit. etc. ut late haec, aliaque plura, deducuntur. In einer der Hanse Stätt nothwendigen Verantwortung/ de dato Lübeck An. 1609. den 24. Aprilis. ac etiam Iac. August. Thuanus, hist. lib. 51. pag. m. 838. et seqq. prolixe huius foederis initium, progressum, et alia ad id pertinentia deducit, quae apud eum videri queunt. Aequitatem pariter et auctoritatem foederis illius adprobat, et egregio, in illustrissimo praecipuoque Galliae Parlamento, deduxit ac evicit Lovius Servin, Gallus, Regius Procurator. tom. 2. de plaidoiies, cap. 11. fol. m. 267. b. et seqq. ut et Auctor Italus, Thesauri politici, tom. 3. ad fin. accedunt alii nostrates, Dominic. Arumaeus, ad Aur. Bull. discurs. b. th. 9. et apud eund. tom. 1. Iur. publ. disc. 14. fol. 333. etc. Matth. Börtius, Reinkingk, lib. 1. class. 4. cap. 20. Auctor Parthenii litigiosi, lib. 1. cap. 6. num. 34. fol. 94. Nicolaus Betsius, tr. d. pact. 1. famil. fol. 53. etc. Butholom. Musculus, dissert. de confraternit. quae est inter Dispp. Basileens. tom. 1. th. 15. etc. Iohan. Camman. disp. d. kure Maiest. 5. th. 1. etc. Ioach Cluten. paradox. th. 8. Ioh. Stuck. disp. ad Instit. in exegesi Iuris dict. concl.. 7. fel. 527. et seq. Ioh. Adam. dapp. amicus meus. dissert. d. civitat. german. part. 2. num. 10. etc. Reinhardus Konig. in theatr. polit. part. 1. cap. 5. num. 74. etc. et noviss. Feschius h. th. 9. lit. c. et d.
Quodque subditis, ademptum esse dixi Foederis ius, id cum quâdam limitatione intelligunt nonnulli. Et nempe Zacharias Fridenreich, cap. 24. politic. fol. 643. ait; si summus Magistratus, officio suo
neglecto, Rem publ. deserattempore periculoso; aut ipse communem, iustamque libertatem, hostiliter, ac tyrannice oppugnet: licere tum Magistratui inferiori, ad suam et rei publicae defensionem, amicitias secundum leges fundamentales pacisci. Quo eodem sensu, Mynsingerus quoque docet: d. cent. 6. obs. 2. num. 6. lIgas vel societates, quae fiunt inter civitates et Barones, aut alios, recognoscentes superiorem, iure subsistere tum, si fiant ad sui defensionem; si quis item timeat se spoliatum iri; consentit Cardinal. Tuschus, tom. 2. lit. C. concl. 630. a princ. Buxtorff ad Aur. Bullam, th. 98. lit. h. qui tamen addit, cum micâ salis, et habilibus terminis praesuppositis, intelligenda haec esse: ut scil. iusta et legitima possessio subsit, in quâ quis per eiusmodi confaederatos se tueri cupit Sic volunt quoque inferiorum Foedera concessa esse, si verosimiliter quis timeat offensionem, nec superioris auxilium semper haberi possit: tuncque concordiam potius, quam conspirationem dici. Reinkingk. d. cap. 3. num. 23.
Pariter licet subditi, cum aliis foedera nequeant ferire; conceslum tamen illis esse aiunt nostrates, ut se committere possint superioris protectioni. Dd. ad tot. tit. C. d. Domest. et protector. lib. 12. Gail. 2. obs. 54. num. 4. Haud enim eiusmodi submissio id importat, ut proprius Dominus abiciatur, sed is omnino nihilominus retinetur. Waremundus, hîc lib. 2. cap. 1. num. 42. ubi num. seq. ait: Errant illi, qui putant, concessum tantum liberis civitatibus esse alteri se submittere; cum defensio omnibus codncedatur. Manet Iurisdictio Domini salva plane: Ius namque Patronatus, aut protectionis, vel Advocatiae, nullam Patrono suo seu Protectori, vel Advocato in clientes tribuit iurisdictionem; et ideo Clientes, Schirmbsverwandee/non subditi efficiuntur, licet sealterius protectioni submittant. Patronus, Schutz vnd Schdirmheri/nihil aliud est, quam defensor; manentque Clientes sub ordinariâ iurisdictione sui Magistratus: cui in omnibus, ut antea parere debent. Gail. d. obs. 54. per discurs. et dic am Ego infra, cap. 5. Quin et, licet ex pacto vel usu, iurisdictio Advocatiae accedere queat; utique tamen hoc ita est intelligendum, ut fiat sine praeiudicio tertii, Iura superioritatis habentis, nec consentientis. Graevae. 2. concl. 54. etsic, teste Budaeo, ad l. Herennius, D. d. evictionib. mos fuit apud antiquos, ut Provinciales, et socii populi Romani, in chentelam sese darent Proceribus Romanis; eosque Patronos sibi adoptarent, non modo publice, sed et privatim. Verum, si ksubditi se committant protectioni superioris mediati (puta in Germaniâ, Caesareae Maiestati) hoc favorabile omnino est: at ut se subiciant alterius clientelae, hoc non nisi eo casu licere putarem. cum subditis defensio, sine, vel contra Principem Iure concessa est. puta cum a principe destituuntur, et indefensi manent, aut
cum Princeps est plane Tyrannus; ita ut adversus eum se defendere subditi possint. Petr. Frider. Mindan. d. Mandat. c. 16. n. 4. Sic et, siprinceps est praesens, vel ad defensionem paratus, haut fieri queunt LIgae etiam praetextu defensionis et licitae causae. Tuschus, d. tom. 2. lit. C. conclus. 631. Nam ad Principem solum, sive alium, qui (immediate) superior est, regulariter defensio publica spectat (quo etiam ex fundamento Ius belli gerendi, ksolius est Maiestatis) quam privatus sibi sumere, vel extra Rem publicam quaerere, nullo iure potest: idque si fiat, rebellionem quandam sapit, et in contemptum superioris vergit. Necimpedit, quod Civitas subdita alterius protectioni, libera maneat, et per protectionem non aliquid iurisdictioni Domini decedat. Remanet quidem Domini ius, et item libertas clientum de iure salva: sed de facto facillime fieri potest, ut vel libertas vel Domini ius, hâc mediante clientelâ, detrimentum patiatur, et utrumque in alterius veniat potestatem. Domino, ut iam dixi, competit defensio, patrocinium et protectio generalis: ab hâcque, diversa quamvis sit defensio patroni, et non ex Imperio, ut illa, sed ex pacto et benevolentiâ procedat; sed tamen subsistere simul una, sine iniuriâ et tumultu vix possunt, si non volente Domino Patronus superinducatur. Sed videri hâc de re queudnt Reichsabschied de Anno, 1548. §. 4. Camman. disp. 5. th. 107. Henricus Brunning. dissert. d. Iure Universitat. th. 16. et item Ioh. Bruningh, in disp eruditiss. d. Homag. th. 10. et 12. tom. 5. Basileens. Andr. Gerhardi, apud Arumae. 1. de Iure publ. discurs. 31. th. 8. fol. 928. et idem Gerhardi, disp ad Instit. 16. in parerg. Petr. Syring. apud eundem Arumae. tom. 2. discurs. 10. th. 44. fol. 400. Buxtorff. ad A. B. concl. 99. lit. f. Maul. tr. d. Homag. cap. 11. Ziegler, in ad dit. ad prax. Calvoli, §. Landtsassii, num. 85. fol. 114. etc. Reinkingk, lib. 1. class. 5 c. 3. n. 36. etc. Feschius. hic. th. 23. lit. f. Iacobus Synzius, disp. Argentinae habitâ, A. C. 21. de Iure protectionis. th. 11. Ego, tr. d. appellat. c. 4. 11. 5. fol. 116. Qui pro et contra hanc sententiam varie pugnant, aliosque referunt hâc de quaestione tractantes. Sed vero, si occasione vel necessitate ita ferente, subditi alium sibi elegerint protectorem: defendere nihilominus eos, ordinarius Magistratus tenetur. Quia electio novi protectoris, protectionem alterius minime tollit. arg. l. sancimus. C. de Test am. l. 3. d. testam. milit. Ordinarius defendit iure Magistratus, et generalis iurisdictionis; protector novus, respectu singularis iuris, quod ex pacto habet. Andr. Gerhard. d. disp. 16. in parerg. Ac quoque, si ordidnarius Magistratus, subditos iniquius gravet, et premat; tunc quoque contra illum, protector eos forsan defendere potest. Frider. Mindan. d. cap. 6. num. 5. et conferunt huc, quae Ego trado, lib. 2. polit. c. ult. n. 56.
Tandem Princeps, vel Magistratus, non facere dicitur cum
fubditis suis, Ligam sive Foedus, ita proprie dictum, cum hoc non fiat, nisi inter pares Maiestate. Canonhiero lib. 3. dell. introduzz. all. polit. cap. ult. fol. 239. sed tamen pactum et conventio, rite fit inter eosdem: ut aliquando contra Aulico-politicos, Deo bene iuvante, docebo.
ANne cum manifeste impiis, quales sunt Turcae, aliique infideles; Foedera sint contrahenda? sollicite quaeri solet. Haecque controversia maxume agitata fuit, cum Franciscus I. Rex Galliarum, cum Imperatore Turcico foedus iniret, quo Carolo V. Gallias nimis arctanti, resiltere promptius posset. Contra illa foedera autem, multa passim adferuntur. vid. Arumaeum, ad Aur. Bull. discurs. 6. th. 7. et apud eund. Andream Gerhardi, tom. 1. Iur. publ. discurs. 31. th. 5. fol. 919. Octavian. Cacheranum, disp. singulari, quae iuncta est decis. Pedemont. eiusdem. Alber. Gentil. lib. 3. d. Bello. cap. 19. Zepper, d. legib. Mosaicis, cap. 6. lib. 4. Richterus, axiom. polit 277. La Nove, discurs. 21. Frid. Tileman. disp. D. 1. th. 17. vol. 1. Val. Arithmaeus, pericul. 1. disp. 9. th. 10. Scheplitz, ad consuet. Brandeburgicas. part. 2. tit. 8. n. 6. etc. Aiunt, periculosa esse Foedera, illa, cum maxume mutandae Religionis occasionem praebere queant. Aiunt, raro apud in fideles inveniri fidem; et de Turcis Leunclavius refert, lib. 1. hist. Musulm. et hist. Turc. Pandect. cap. 175. nullo eos cum Christianis foedera ita se obstringi posse, quin permittente eorum Alcorano, ubi id e re suâ fuerit visum, inde recedere queant. Ita dum fugimus hostium vim, infidelium plerumque praeda fimus. Incidimus interdum in scyllam, dum fugere volumus Charybdin. Sic Iohanni Palaeologo Orientis Imperatori, totique Graeciae perniti osissima confaederatio fuit, cum Amurathe I. facta. Cum Anno 898. Carolus, cognomento Simplex, cum Northmannis Ethnicis inire Foedus, eorumque auxiliis bellum gerere, in consilio haberet; ei restitit sacerdotali constantiâ Fulco, Archiepiscopus Rhemensis; gravissimâ epistolâ scriptâ, quam recitat Frodoardus, lib. 4. cap. 5. ubi inter alia, ita inquit Fulco: Quis non expavescat vos inimicorum Dei amicitiam velle, ac in cladem et ruinam nominis Christiani, pagana arma, et foedera suscipere detestanda: nihil enim distat, utrum quis se paganis societ, an abnegato Deo, Idola colat. Baron. in Annal. Et sane Carolus, cum oboediens Fulconis Rhemensis Archiepiscopi monitis, Paganos in auxilium vocare desiisset, Deum habuit adiutorem: econtra post aliquot annos, eosdem vocans, Regnum perdidit, una cum libertate. baronius, sub
Ann. 923. Ob foedus cum infidelibus pactum, Hugoni Italiae Regi, cuncta infelicissime succe ssisse, tandemque a suis reiectum: Baron. sub An. 944. et seq Berengarium autem Imp. hanc eandem ob causam, a suis occisum fuisse reputatur. Baron. sub Ann. 924. Unde et Cancellarius Gallicanus, quantumvis Rege petente, Foedus illud, initum cum Turcâ, noluit consignare; sigillum non in hunc usum sibi con creditum esse dicens. Et exstant etiam in Recessibus Imperii, Germanorum de hoc foedere querelae; R. A. zu Speyr. d. Anno 1544. §. vnd dem nach. Ac sunt qui dicant, Franciscum morientem exclamâsse, se periisse, omnemque sibi misericordiam clausam esse, ob hocce Foedus. Schönborner. 4. polit. c. 36. Afferuntur et quam plurima S. S. Scripturae dicta atque exempla. Genes. cap. 43. habetur, comedere cum Aegyptiis illicitum esse Hebraeis. Et Exod. cap. 23. in fin. prohibet Deus populo suo, ne cum infidelibus foedus paciscatur: Non inibis cum eis foedus, nec habitet in terrâtuâ; ne forte te faciat peccare in me. Iosuae, cap. 23. v. 12. etc. Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos habitant, erroribus adhaerere, et cum eis connubia miscere, atque amicitias copulate; iam nunc scitote, quod Dominus Deus vester, non eas delebit ante faciam vestram; sed in foveam et laqueum, vobis erunt. 2. Paralipom. c. 16. et cap. 19. Impio auxilium praebes, et his qui oderunt Dominum, amicitiâ iungeris: consent. lib. 3. Reg. cap. 20. v. 33. etc. Sic et Esdr. lib. 3. cap. 8. habetur: Erubui a Rege Babyloniorum auxilium petere, et Equites qui defenderent nos, ab inimico in viâ; quia dixeramus Regi, manus Dei nostri est super nos, et super omnes qui quaerunt eum in virtute, etc. Esaiae cap. 20. Confundentur ab Aethiopiâ spe suâ, et ab Aegypto gloriâ suâ; etc. ac alibi passim, Iudaeorum cum Aegyptiis foedus, vituperant sancti Prophetae. Esaiae cap. 30. cap. item 31. et 36. Oseae, 12. Obad. 1. Sic quoque Foedera Machabaeorum cum Romanis, improbavit Petrus Blesensis, epist. 146. et in can. Episcop. Recolis Machabaeos; qui quoties Romanorum suffragium implorant, eorum amicitia Principibus et populis Israel, versa est in singultum: assentit Rupertus Abbas Tuitiensis, lib. 10. de victoriâ verbi. cap. ult. ut refert Marque. Freherus, ad petr. d. Andlo, fol. 153. Sic et Catholici passim sugillant Calvinistas, quasi foedus inierintcum Turcis, ad Hispani vires debilitandas. Calvinisch Model. fol. 56. et seqq. multis. Quin et nonnulli Lutherani, attribuunt asseclis Calvini, quod adversus Imperium cum Turcâ, non dissimulanter colludant: cum e contra Pontifex Romanus, pro Imperio tuendo conferat vires. Quem in sensum ita scribit Polycarpus Leyser, In der Vorred uber den Catechismum / die Calvinisten bemuhen sich den Religionsfrieden zu durchlöchern/versagen dem Römischen Keyser die Hülff wider den Türcken; understehen sich mit ihren Anschlägen/die verfassung
deß Reichs nicht zuheilen / sondern zerreissen. Ihrer etlich schlagen sich mehr zum Türcken/als zum römischen Keyser: Aber allen Calvinisten sitzt der Orientalische Antichrist / der Türck / im Hertzen. etc. Inprimis item superiorrbus proximis annis, a quam plurimis detestati fuerunt, Proceres Hungariae et Bohemiti Regni, quod nimis arctam amicitiam foverint cum Turcis; eoque conatus suos sat temerarios voluerint promovere. vid. tr. German. Wacht: oder Posthörnlin deß Türcken/inscriptum. Verum et parilis confaederationis rei olim agebantur, Smalcaldici Protestantes. Dn. Hortleder, tom. 2. lib. 3. num. 19. Et item David Paraeus, exercit. philosoph. et Theolog. 1. cap. 9. censet; Foedera cum infidelibus cuncta, extra ea, quae de finibus, pace et commerciis sunt, offendere Deum, et deludere homines vanâ spe utilitatis.
Sed vero tentari forsan potest; per se illicitum haut esse, foedus iniri cum Turcis, Saracenis, infidelibusque similibus aliis; quod et doctissimus Becanus in Analog. veter. et novi Testam. cap. 17. quaest. 6. fatetur: non enim denegata nobis sunt, commercia iuris gentium cum iisdem. Odio habet Deus infideles, sed salvificae fidei, non politicarum virtutum ratione. Et actus Iustitiae, loquendo praecise ex naturâ rei, potest ab omnibus, tam fidelibus quam infidelibus exerceri. In iusto bello, licitum est uti subsidio equorum, aliorumque animalium brutorum, et quoque inanimatorum instrumentorum. Ergo etiam Paganorum. etc. Sicque Abraham pepigit foedus cum impiis Sodomitis, pro iisque bellum gessit; Genes. 14. v. 13. ac. 14. et idem cum Abimelech, Genes. 21. v. 23. Isaac cum altero cognomine Rege, veri Dei cultum ignorante, Genes. 26. v. 28. David (homo secundum cor Dei) cum Achis Rege Palaestinorum, contra Saulum, 1. Sam. c. 27. et seq. iniit foedus, ac cum Hiram insideli amicitiam colebat. 2. Sam. 5. v. 11. Et quoque foedera Machabaeorum cum Romanis, contra Blesensem defendit Molanus, lib. 1. d fide haereticis servand. cap. 21. Prohibetur equidem Exod. cap. 23. v. 32. cap. item, 34. vers. 12. ac alibi passim, ut Israelitae cum Amorrhaeis, aliisque populis Palestinae, ineant Foedus: sed singularem id habuit rationem; et nempe hoc (1) factum fuit metu Idololatricae praevaricationis, ad quam proni quam maxume erant Israelitae: ut vel ex eo solo adparet, quod statim in deserto vitulum sibi erexerunt, ac pro Deo adoraverunt. (2) Quia populi illi a Deo exitio, plenariaeque internecioni destinati erant. Quodque in historia Regum, pariter ut in Prophetis, repraehenditur foedus cum aliis extraneae Religioni addictis; hoc non fit, nisi ob circumstantias quasdam singulares; et quod vel talia Foedera securos, carnaliterque confidentes faciebant Israelitas (qui nil nisi foedera loquebantur. Esai. cap. 8.) vel aliter iis ex accidente nocebant. Indeque inter exempla, quae in S. S.
Scripturâ sunt in utramque partem; id est, quae quandoque adprobantur, interdum reprobantur, etiam Foedera Casp. Finckius refert. can. Theolog. 70. Porro etiam Israel, populus singularis fuit, ab omnibus ceteris separatus; ita ut se non potuerit cum aliis ullo modo permiscere.
Ego, sine praeiudicio aliorum puto: dubio procul cum Turcis, similibusque aliis, foedus pacis atque commerciorum inire licere: arg. Roman. cap. 12. v. 18. Dn. Martin. Rummelin ad A. Bull. part. 2. discurs. 4. q 35. ad fin. ac quoque defensivum contra alias gentes, a verâ fide alienas. Marquard. d. Susanis, tr. d. Iudaeis, part. 1. cap. 6. fol. 63. Sicque et Iohannes Sturmius, in eo lib. quem de administrat. bello Turcico reliquit, part. 3. Imperatori suadet, ut perpetuum Foedus cum Moscho, et Persarum Rege, contra Turcam contrahatur. Offensivi autem belli caussâ etiam contra infideles; aut praetextu defensionis contra fideles, et fidei in totum vel ex parte saltem fratres; vix foedus iniri salvâ conscientiâ posse, puto: Fechius hîc th. 11. lit. d. nisi in casu extremae necessitatis, cumque summa hostium crudelitas ingruit, nec evadendi alia se occasio offert. Canonhiero, supra alleg. cap. fol. 238. dell. introduzz. d. Susanis, d. cap. 6. Iunius, quaest. polit. 74. fol. m. 260. late Reinh. Konig. in Theatro polit. part. 1. cap. 5. nu. 82. etc. Et pariter tunc summa cautio adhibenda erit; ne vel nobis, vel hostibus nostris periculum inferatur amittendae Religionis. Fere semper enim, in exercituum commixtione, mali aliquid, et impietatis adfricatur populo Dei: alii item innocentes Christiani, subditi scilicet hostium nostrorum offenduntur, in servitutem rapiuntur, periculumque fidei incurrunt; ut factum fuisse aiunt, occasione Foederis, Galliarum Regis, cum Turcâ; ubi hominum milia multa, praesertim impuberum et infantum, in perpetuam et non tolerandam servitutem fuerunt abducta. Cl. Dn. D. thom. Lansius, in consultat. orat. contra Galliam. fol. 264. Sicque David a Saule persecutionem passus, ad Regem Philistaeum quidem fugit: 2. Sam. 27. Sed tamen populum suum offendere nolebat. Et cum hâc determinatione adprobo, quod multis probat Olradus de Ponte, IC. celeberrimus, et cumprimis in publico iure versatus, consil. 71. huicque assentiens Decianus, vol. 3. respons. 20. fas esse Principi Christinao, pro sui, suorumque bonorum tutelâ foedus inire, ac amicitiâ infidelibus iungi, ab iisque auxilium efflagitare; etiam adversus alios Principes Christianos, inique nos offendentes. Esse enim naturali ratione permissum, ut unusquisque iure id facere existimetur, quod facit ad sui tutelam: nam et ignosci ei debere, qui qualitercumque redimit sanguinem suum. l. 1. in fin. d. bon. eor. qui ante sent. Et ita, ferente necessitatis ratione, etiam turcae auxilium haut dedignatus est ipse Papa; si non fallit Cominaeus, lib. 7. cap. 15. fol. 686. ac refert Guicciardinus, lib. 1. hist. fol. m. 67. et 77. Pontificis suasu,
Alphonsum. 2. Neapoleos Regem contra Galliae Regem, Carolum VIII. iterato auxilium petiisse. Veruntamen, si qui Christiani, iniustum Christianis aliis inferunt bellum, eosque uti foedere et auxilio infidelium cogunt, reos se faciunt inde subsequentium peccatorum; magis, quam qui sui defendendi caussâ, ita se foedere cum aliis iungunt.
Foedera autem cum Infidelibus semel pacta, rumpi non debent. Cum enim fidei custodia spectet ad proximi dilectionem; ea etiam in infidelibus ac inimicis (quos nempe diligere debemus) erit servanda; quia et ii veniunt nomine proximorum. de Susanis, d. loc. n. 6. Latebram ideo periurio quaerunt, qui sibi sumunt, nullam esse fidem, quae infideli sit data. Feschius, h. th. 19. lit. c. Hucque pertinet Foedus Gibeonitarum, initum cum Iosuâ, et Israelitis; Iosuae, cap. 9. multis aliâs nullitatibus insectum, eo quod id illi astu extorserunt, quod cum populo factum erat, cum quo Deus expresse prohibu rat contrahere societatem: peractum illud item erat Domino inconsulto, in idque haud consenserat populus universus, sed Duces tantum, seu populi primores. Et tamen ex responso etiam Oraculi non fallentis, maior debuit esse observantia religionis, iurisiurandique praestiti semel; quam rationum praedictarum. Imo cum Saul, 2. Sam. cap. 21. praepostero zelo motus, violaret hocce pactum, scelus id in posteris eius oportuit expiari. Sic et Ezechielis, cap. 17. irascitur maxume Deus; quod contra fidem datam, cum aegyptio Iudaei aliquid machinarentur, in pernitiem Babyloniorum. Sic et olim Iulianus Cardinalis, Pontificius Legatus, suasu vel improbo vel admodum in consulto effecit; ut Uladislaus, Rex Ungarorum inducias cum Turcarum Rege pactas, violaret, hoc consilium funestissimus subsecutus est eventus, et notissima illa, maxumeque lamentabilis Varniensis clades; in quâ non Rex tantum, sed et prope cecidit Ungaria universa. Eâque de re, Rex ipse ita loquitur in lapide sui monumenti:
Romulidae Cannas, ego Varnam clade notavi,
Discite mortales, non temerare fidem, etc.
Vide pluribus hanc historiam recensentem Aene. Sylv. epist. 81. Bonfin. in histor. Ungar. Callimachum, in descript. rerum Uladis lai, lib. 3. Cromer. rer. Polon. lib. 21. Paul. Iovium, in vitâ Amurath.
Ex hisce porro fundamentis, assertant nostri Doctores; licitum esse Principibus Christianis, etiam cum infidelibus inire pacem, seu inducias et treugas, Pontifice summo inconsulto: Marquard. de Susanis, d. tr. d. Iudaeis. part. 1. cap. 6. num. 4. cum id res mere politica exsistat. Nec aliquid negotii facit Clementia 1. § porro d. iureiurand. ubi prohibetur Imperatori tempore coronationis, parentela et confaederatio cum Pagano, aut Saraceno. Quia illîc verbum confaederatio, importat
conspirationem cum infideli, contra Ecclesiam, vel in Orbis Christiani detrimentum: ut notat ille idem de Susanis. Ita dubio procul, tale foedus erat, quod Anno 881. Athanasius Episcopus Neapolitanus, iniit cum Saracenis; et a quo nec litteris scriptis, nec pecuniis datis, nec denique praesentiâ Pontificis Iohannis, eâ de caussâ Neapolim se conferentis, potuit dimoveri: quique ideo ab eodem Pontifice, ex Synodi ad hoc Romae congregatae sententiâ damnatus, et anathemati subditus fuit. Cui quidem postea scelerum petenti absolutionem, ita se daturum promisit lohannes, si prius Saracenis, ab ipso necatis vel captis, sic paenitentiae suae certa signa edidisset. Card. Baron. in Annal.
An vero haereticorum Foedera sint fugienda? varie disputatur. Ac in utramque partem, quaestionem hanc tractant, Anton Coler. d. Iure Imperii. th. 76. et seq. Daniel Otho, discurs. d. Iure publ. cap. 11. fol. m. 404. Dn. Iohan. Gerhardi, Theologorum Augustanae Confessionis Phoenix, loco de Magistratu, num. 154. etc. Certe multi censent, vix firma esse pacis iura inter eos, inter quos est fidei bellum. B. Ambros. 3. offic. v. Chokier, Thesauro polit. lib. 2. cap. 9. Ac sunt et ex nostratibus non pauci, qui dicunt; foedera religiosa, inita mutuae defensionis causâ, cum diversae religionis hominibus non recte pangi. Sicque cum primum Smalcaldicum foedus inchoatum fuit; Argentinenses cum sociis, ob dissensum ab Augustanâ Confessione, hoc foedere exclusi sunt: ac Anno Christi 1529. conclusum fuit, ut qui Saxonicam doctrinam per omnia probant, cum iis demum foederis actionem institui posse. Sleidan. lib. 7. fol. m. 180. Sic et tigurini, Bernates, ac Basile enses, a sociis Smalcaldicis, recepti non fuerunt, quod cum ipsis de fide non idem se ntirent. Sleidan. lib. 8. fol. 215. Sacra etiam exempla probare videntur, ab iis per foedera haut auxilia esse quaerenda, qui quidem unum, eundemque Deum colunt; sed cultu Religionis diverso: quales fuerunt Iudaei, et Israelitae. Cum vero Iosaphat Rex Iudae, foedus iniret cum Achabo, 2. Reg. 22. v. 4. acriter reprehenditur per Prophetam Micham, vers. 16. Cum idem Iosaphat pepigisset foedus cum Achasiâ, Israelis Rege; 2. Paralipom. cap. 20. v. 35. punitus fuit. vers. ult. Ac item Amasiae Regi Iudae, dissuadet Propheta; ne cum Is. aelitis, aliter Deum colentibus, sese coniungat: eam ob causam, quod Dominus non sit cum ipsis. 2. Paralip. c. 25. v. 7. Inde et de hâc spinosissimâ quaestione, Bugenhagius aliquando, a Iohanne Saxoniae Electore consultus, respondit: Ich förcht solche Bündnuß möchte gott mißfallen/weil es einen schein hat / daß man der Widerpart Irrthumb beschirmen / darumb wir auch in Vnglück fallen möchten Ubi autem obiectum ipsi fuit quod non raro confaederationes cum Ethnicis ineantur, regessit statim: Darwider ist / daß diese Sach nicht schlecht Weltlich ist / sondern trifft
Gottes Wort an / vmb welches willen die Evangelische Fürsten vnnd Stätte/gedencken die Ihren zubeschützen. Et denique claudit, hancce quaestionem, Es ist zubedencken/ob das Verbündnuß also möchte gerechtfertiger werden / daß in der Verschreibung daß Verbündnuß/ würde mit klaren worten außgetruckt / daß wir es nicht halten wöllen mit dem Irrthumb/jhne auch nicht beschirmen. etc. Sed nihilominus infelix exitus fuit Smalcaldici foederis, quod eius complices voluerunt esse tam purum. Huc pertinet, quod ad Imperatorem Ferdinandum I. Imperii Cancellarius Sigismundus Seldus (In seinem Bedencken/an Keys. Ferdinandt/ vber jhr Keys. Majest. Wahl vnd Hochheit. fol. m. 75.) hisce verbis scribit: Ob schon E. Majest. mit allen andern Ständen / so die Bäpstliche Heiligkeit für Ketzer helt / sondere Bündnuß hette; vnnd ohne daß die Vergleichnuß deß gemeinen Friedens / mit allen Ständen deß Reichs im Mittel: Dieweiljedoch E. Majest. nicht gemeinet/jemand dardurch in seinem Irrthumb zu stärcken oder zuerhalten: sondern was deßhalb auffgerichtet / das ist allein auff die Erhaltung deß gemeinen Friedens / vnd dann den widerstandt gegen dem grausamen Erbfeind Christliches Namens vnd Glaubens / dem Türcken angesehen: so sag ich gut rundt / daß solches Bündnuß nicht gar vndienlich/sondern zuläßig/löblich vnd ehrlich were/etc.
E contra, cum haereticis, Foedus contrahi posse; ita ut haereticorum haut subiaceant civilibus poenis, probare videtur Lex XII. C. d. haeretic. quae est Iustini Imp. ex Novell. 109. ubi cum plurimas poenas haereticorum is enumerasset, tandem addit; Excipiuntur Gothi, qui fiunt Foederati, et aliter prout visum fuit Imperatori, honorantur: fuêre autem Gothi plerique, Ariani, ut ex historiis Ecclesiasticis constat. Quodque idem Imperator, nondum Imperii sui anno sexto absoluto, Arianos exagitare aggressus est, et Ecclesias ipsis abstulit, Baron. in Annal. sub. A. Chr. 524. hoc capio de iis, qui in territorio Romani orbis degebant, quibusque antea ob foedus initum cum Theodorico pepercisset. Sane leves et malitiosos esse turbatores, qui ob diversam religionem controversorum articulorum, in multis aliis consentientes, fugiendos, et a politicâ quoque societate excludendos clamant; Post Mons. de la Nove, contra Auctorem Autonomiae, oder von der Freystellung. And. Possevinum, et Scipionem Amiratum, docere satagit Waremundus, 1. d. Foeder. cap. 2. num. 86. etc. ubi inter alia ait; theologos, omnesque viros bonos, in eo potius esse debere; ut unusquisque Princeps, plurimas alias gentes, traheret ad Dei cultum, nec superbiâ, luxu, tributis, suspectam faceret religionem. Ac num Lutherani cum Calvinistis, debeant contra Pontificios, inire commune foedus, passim quoque et diversimode Pareus, in Irenico suo, eiusque
Antagonistae, Dn. Sigvvardus et Hutterus, tractant. Ita fit, ut odio variantis Religionis, varie etiam in politicis peccetur, paxque et amicitia mundana conturbetur. Nam vicissim Carolus Molinaeus, tr. contra parvas datas, ad SC. Franc. num. 73. tradit; minus tuto cum Papâ, quam cum Turcâ foedus iniri; negante successore sibi legem imponi potuisse, et iuramentorum apud Pontifices, propter absolutionem, inane esse nomen. Ac pariter Guicciardinus, lib. 8. hist. narrat; proprium id Pontificum censeri, non curare promissa; esseque statutum, ut Ecclesiae, nullo obstante contractu, aut promissione, adepto beneficio possit retractare obligationes; et contra eas diserte etiam venire, quas sollemniter pepigerint Praelati.
Sed tamen haec omnia, singulari cum cautione sunt accipienda; neque in thesi hâc de re certi aliquid statui debet. Ac non perperam sentire videtur, Iohan. Molanus, Theologus Lovaniens. qui quidem cum haereticis foedera fieri posse, autumat: in tract. d. fid. haeret. servand. lib. 1. cap. 20. et seq. sed tamen idem, cap. 23 ad casum necessitatis, id restringit. Et contra Waremundi traditionem adferri posset: Fieri quandoque, ut etiam in paucis articulis dissentientium nimis arctae coniunctiones, periculo non careant; cum proclivior de unâ ad aliam transitus sit, quam si dissentiant di\s2 dia\pas1w=n. Ac non videntur audiendi, qui omnem cum Romano-catholicis fugiunt consociationem: nam et in numero eorundem, multi sunt boni, probi, et pii viri. Quin et Ioh. Sturmius, in prologo sagato. tr. de bello Turcico, fol. 11. scribit: Quis neget fuisse bonos et sanctos Pontifices? Quis omnium est, qui affirmare posset, nullum futurum posthâc Pontificem bonum? Quis scit, non hunc nobis talem datum; qui necessarius sit, et salutaris, hoc necessario Rei publ. Christianae, et Imperii Germanici tempore; qui se moneri, et doceri, et rogari patiatur? Et idem, fol. 8. b. de pace et concordiâ salutari ita scribit. Etsi Theologi inter se disceptent, de si dei, ceterisque quaestionibus; quia tamen specie harum controversiarum, possessiones Ecclesi asticae peti videntur, haut facile concordia coibit; antequam videatur, non peti hîc auctoritatem, non dignitatem, non opes, non facultates ordinum Ecclesiasticorum; sed solum libertatem conscientiarum, et veram doctrinam, ac Apostolicos ritus in Ecclesiae Catholicae ceremoniis, et sacramentis: ut uno nomine Catholico contineamur. Non omnia bonorum atque litteratorum hominum iudicia atque cogitata, explorata in his contentionibus fuerunt: aliquorum mortuorum, una cum ipsis consilia sunt sepulta; non nullorum etiam qui adhûc vivunt, sententiae non sunt auditae: qui non solum sententias suas, sed et gemitus ac lacrimas comprimunt, ut ne quam partem offendant, tametsi in utraque parte multa requirant. Peccatur enim utrinque, et utrinque graviter et vehementer peccatur;
usque adeo autem peccatur, ut non diiudicatione aequâ, sed acribus animorum motibus, de gravissimis, et nondum satis cognitis controversiis, acerba iudicia fiant. Subiungere et hic lubet, de Catholico-Romanis, iudicium prudentissimi magnae Britaniae Regis, quod exstat in oratione habitâ in Ordinum conventu, d. 9. Novemb. Anno 1605. ubi sic infit: Multos praestanti virtute homines, quibusdam Religionis illius assertionibus occaecari; qui tamen fundamenta Papistarum, vera iniquitatis Mysteria, vel ignorant, vel iis fidem nequaquam habent. Ita vicissim minime contingere posse, ut qui omnia illius fundamenta doctrinae, omnia Scholarum decreta (scilicet contra rationem politicam quae tendunt, de Tyrannicidio, rebellione. etc.) et agnoscit, et tuetur: simul possit et hominis Christiani, et integri subditi officium observare. Consentit Iacobus Brocardus, acerrimus aliâs Antichristi (quem ille Romanum Pontificem esse censet) insectator; qui tamen ad Levit. cap. 11. fol. 73. ita scribit; Non omnes qui sunt in Papatu, et sub Papatu, a me reprehenduntur; nam ex omnibus ubique semper fuerunt Impii, et pii. Ergo cum dicemus Papaeos, intelligo eos; qui gaudent fallere fidem, trucidare pios, a Papâ impunitatem habere, impie agendi multa, ut videmus hoc tempore maxume fieri, etc. Subiungo et hâc eâdem de re, iudicium Georgii Cassandri, viri pii, et Catholicae Ecclesiae addicti, ab Imperatoribus quoque magnis, Ferdinando I. et Maxaemiliano II. de inhibendis dissidiis consulti; qui in Epist. Belgicis, quas eruit Heinsius, ex Vander Mylii bibliotheä. cent. 1 epist. 21. fol. 97. haecce verba habet. Si Papatûs nomine, Tyrannis illa, et iniusta dominatio intelligatur; quâ non modo contra Ius Divinum, sed etiam humanum, Ecclesias ac Res publicas, iam dudum oppressit, multaque sibi arrogat, tamquam Iure Divino sibi debita; quae illi, nec iure divino, nec humano conveniunt: certe sine peccato fieri non potest, ut quisquam se ad tyrannidem illam stabilien dam, obstringat. At si Papatûs nomine, intelligatur Primatus ille, et praerogativa, quam ei iam olim, tum Graeci, tum Latini detulerunt; ut in ordine Episcoporum propter amplitudinem illius Urbis, et fidei sincerae, quae aliquousque ibi viguit, constantiam, et Ecclesiae illius loci celebritatem, primas obtineat; et peculiariter procurationem ac inspectionem Ecclesiarum per Occidentem habeat: nihil probiberi videtur, quin et talis primatus (si, uti iam diximus, ad Ecclesiae aedificationem, non destructionem faciat) agnoscatur. Legi etiam potest eiusdem Cassandri libellus de officio pii viri, et defensio illius. Quis non Erasini, et thuani aequanimitatem et candorem probet? Tales et adhuc multi videntur esse; hisque si aures praeberent Magnates, non tot rixis nunc, et bellis, laboraret mundus; qui cum iniquissimis iniquitatibus abundet, et Christianam tamen fidem varie
iactat, suisque malitiis praetendit. Non possum non et Hieron. Cardani facere mentionem, qui in tr. d. libris propriis, fol. m. 35. Sciant omnes, in quit, me nullibi Theologum agere, nec velle in alienam messem ponere falcem. Ceterum, quod ad vitae attinet institutum: sequi velle quod tutissimum est, atque in eâ quâ natus sum lege; hisce ritibus ac ceremoniis, moribusque uti velle, quibus iam tot per saecula maiores nostri sunt usi; nec velle discordias serere, aut os ponere in caelum, vel plus sapere, quam siet opus etc. At vero Atheismi non levia vestigia, obvia videntur esse in Cardani scriptis. Et quae hactenus deduxi, volo intelligi, secundum praesentem quaestionem; An scilicet, Romano-catholici, sint a Foederis societate excludendi.
Sed et hîc illud quoque non est omittendum; Negare Catholico-Romanos, sentire et docere se, haereticis fidem haut esse servandam; ac prolixus est hocce in argumento Ioh. Molanus, in supr. d. tr. de fid. haeretic. servand. lib. 1. cap. 25. et seqq. qui ibidem lib. 2 cap. 1. etc. probare conatur; Iohanni Husso, salvum conductum a Concilio Constantino non fuisse violatum; eique tantum fidem publicam fuisse datam, causam in iudicio dicendi; contra vim, non tamen contra iuris exsecutionem. addatur Rosweid. Theol. soc. Iesu, in corollar. quod suo Anticapello subiunxit. Sollicitus item est, idem circa obiectum, Rob. Swertius, dissert singulari, de fide haereticis servandâ; contra Daniel. Plancium, qui edito quodam libello, inducias Belgicas impedire voluit, eoque fine rationibus aliquot evincere conatus fuit: Ecclesiam Romanam, universaliter docere, haereticis, quâ haereticis, fidem non esse servandam. Sic et Martinus Becanus, in disp. Theolog. cap. 7. concl. 2. Si, inquit, cum haereticis foedus inivisti (siquidem nihil aliud obstat, quam haeresis) debes integre et sincere illis quidem servare, non minus quam catholicis ipsis. Et cap. 8. docet: haereticis fidem esse servandam, in contractibus matrimonialibus, in negotio libertatis, fidei vel Religionis; in bello, ac demum in salvo conductu. Quin nec Pontificem hîc absolvere posse a Iuramento, tradunt. Ita enim scribit Bodinus, lib. 5. d. Republ. a Swertio, sect. 9. ad fin. allegatus, et adprobatus. Qui Pontificem Romanum non se ipsum modo; sed et alios, Iurisiurandi religione solvere posse tradunt: eos Ego summâ impietate, obligari iudico: quamquam ab ipsis Pontisicii Iuris Interpretibus, satis refellantur. sed non eadem, hanc circa quaestionem, mens esse videtur Catholicorum. vide Iacobi Capelli tractationem câ de re, in assertione bonaefidei, contra Rosvveid, per discurs. et Feschium, h. th. 11. b. et th 19. f. Ac tandem; An et quatenus privatus cum infidelibus, haereticis, similibusque aliis, civiliter conversari, edere, bibere, etc. possit? discutitur, in quodam
consilio Tilemanni Heshusii, quod apud Bidembachium exstat, dec. 2. der Theologischen Bedencken et est in numero 18.
Cum iis foedera non sunt contrahenda, qui inviti associantur, qui non libere, spontaneâque voluntate; sed vi quasi adacti, cum aliis ineunt foedus: numquam enim stabile ac diuturnum est, quod a remotissimis et invitis animis promitti solet. Canonhiero, dell. introduzz. alla polit. lib. 4. cap. ult. fol. 238. Ethicis item virtutibus qui carent, haut sine periculo pro sociis assumuntur. Non tamen ob quaelibet, etiam minima Principum vitia, foedera eorum fugienda sunt; ac rigidus nimis fuit vitae scrutator, Legatus ille Lacedaemoniorum olim: qui ad Regem Persarum foederis pangendi caussâ missus; quod Aulicos, aleâ forte ludentes invenisset, re infectâ recessit. Inprimis autem Foedera cum levibus, inconstantibus, ventosisque hominibus, aut qui fidem semel fefellerunt, institui non debent. Inspicienda sunt itaque anteacta; quales se gesserint erga alios socios et foederatosii, qui nobiscum inire cupiunt foederis societatem. Iunius. quaest. polit. 75. fol. m. 262. Goechusius apud Arumaeum, discurs. 28. th. 45. fol. m. 781. tom. 1. Sicque Carolus V. negavit se posse fidere Francisco I. a quo semel deceptus fuerit; et Franciscus negavit; tanto minus se si dere Carolo posse, quantum is se deceptum existimabat. Guicciard. lib. 18. Alber. Gentil. lib. ult. d. bello. cap. fin.
Improbanda porro sunt, Foedera cum nimis remotis. Waremundus, h. 1. cap. 2. n. 127. fol. 217. etc. Feschius; h. th. 12. lit. d. vid. omn. apollinar. de Calderini, in discurs. 6. supra tract. Boteri, della ragione di flato, discurs 24. et seq. duob. Quippenam iuxta proverbium vetus; Amici non sunt amici, qui habitant procul. Erasm. in adag. Quamvis enim amicitiam haut dirimat, seiunctio locorum; sed tamen officia interrumpit, ut Aristoteles lib. 8. Ethic. fatetur. Ac quoque veriverbium Hebraeorum monet; potius esse, amicum habere vicinum, quam fratrem qui procul absit. Elegans est et illud Italorum: L'aqua lontana, non spegne fuoco vicino. Hincque Germaniae Principibus, male consulere putantur; qui fplendidas et sumptuosas amicitias Magnatum exterorum iis ambiunt, vel procurant; cum consultius sit, colere amicitiam vicinorum, minusque potentum. Sane si potentissimi Principes quoque, provincias suas ab Imperii corde dissitas longe, difficulter tuentur, quod saepe Franco Galli sunt experti, et adhûc hodie agnoscunt Hispani, bellumque Belgicum testatum fecit: aequali cum difficultate, sed adhüc multo minus libenter, tuebitur Princeps Foederatos, a se longe distantes. Sicque olim Veneti, Pisarum, ut nimis dissitarum protectioni renunciârunt: cum nempe viderent eam difficilem esse, et multas requirere expensas. Foedus item longinquum, odiosum nos vicinis reddit. Et ita Principibus cavendum
esse, P. Adamus Contzen, lib. 8. polit. ad fin. recte scribit: ne potentium, et exterorum matrimoniis, novialiquid moliri videantur. Cum enim vicini Principes negliguntur, et exterorum matrimoniorum splendor accersitur: simultas, suspicioque nascitur, quae potentiam recens auctam semper comitatur. Quae tamen cuncta, ex circumstantiarum variatione sunt ponderanda. Nam exempli caussâ, Civitas debilis, tutius se commendat remoto, quam vicino potenti; nam haut ita cito patrocinii occasine opprimi potest; quod tamen fit non rarenter. Etenim quod dicitur in l. 3. §. 9. d. liber. hom. exhib. vicinos ferre non debere, ut vicino libertas eripiatur; hoc apud Principes avidos dominationis minime valet: sed ii plerumque nequeunt pati, ut vicinus libertate fruatur. Sed fiunt tamen quandoque foedera cum remotis, honoris magis quam utilitatis caussâ; quale est inter Hungaros et Gallos; de quo Bernh. de girard. histor. de France, lib. 7. fol. m. 386. ita scribit: Ilya une amienne amitie et intelligence, entre les Francois, et les Hongres; non pour esperance d'aucun proffit, veu la longue distance, qui est entre ces deux nations: mais pour les alliances, et pour la respect de la Noblesse, de l'une et del' antre nation. At vero remotum haut eum adpellamus, qui longo itinere a nobis abest: sed facile se nobis coniungere potest. Ita remotus non habetur, qui beneficio navigabilis fluvii vel maris, iter satis longum, brevi temporis spatio conficere potest. Largius namque hîc accipimus vicinum, quam faciunt Iureconsulti. Menoch. arbitr. cas. 222. num. 14. Sicque cum Argentinenses foedus ante aliquot annos inirent cum Helveticis urbibus, reformatam profitentibus religionem, illudque foedus ob distantium locorum, quo foederati dissiti sunt, ab aemulis vilipenderetur: Tigurini, rate, secundo Rheno devecti pultem ex milio vel orizâ confectum, adhucque calentem Ann. 1576. Argentorato intulerunt: prisca Germanicâ simplicitate eo demonstrare volentes, Sie seyen so nahe Nachbarn/daß sie auch ein warmen Brey mit einander können essen. vide elegans Germanicum Carmen, J. Fischerts genannt Mentzers / cuius inscriptio, Das glückhaffte Schiff von Zürch.
Periculosa esse Foedera, cum nimis miseris et afflictis, aut valde periclitantibus, post Althusium et alios, Haennonius censet. disp. polit. ult. th. 5. et seq. Qui nempe, ut cum Lucano, lib. 8. loquar:
Quaerunt
Cum qua gente cadant.
Cavendum ergo hîc est, ne Res publica nostra, cum illis pericilitetur; utque stultitiae signum esset, si quis in caducum parietem inclinaret: sic simili notâ insigniri debet, qui foedus init cum eo, qui haut satis potens est, ut nos defendat. Lips. polit. lib. 4. cap. 9. num. 47. etc. Quare foederis
socii sunt eligendi, vel divitiis et opibus instructi, vel magnanimi, armisque potentes, aut consiliis felices. Feschius. h. th. 12. lit. a. At vero haut semper excludendi sunt calamitosi, atque prostrati. Nil enim Rei publicae, potenti cumprimis, honestum magis, nil magis Christianum est, quam maxume egentibus auxilium praestare, et iis succurrere, qui in periculo versantur. Herm. Kirchner. disp. d. Republ. 17. th. 1. lit. a. et d. Nil hoc dignius Imperio, nil gloriosius Romani ducebant: hâcque ratione res Romana amplissima reddita fuit. Hoc idem, fide tamen sublestâ, aemulatur Turcicus Imperator; qui ideo Aulam suam, Portum et Asylum omnium oppressorum inscribit. Soranz. in Ottoman. Amicitia quae tempori servit, eo nomine haut est digna, sed negotiatio et mercatura nominari debet. Basil. Imp. in exhort. Sane et peregrinis iniuste oppressis, etiam adversus socios opitulari nos debere, Bodinus assertat, 6. d. Rep. cap. 6. num. 613. etc. vid. Me polit. 2. cap. ult. n. 56. Tum inprimis autem afflictos deserere non debemus, cum periculum eorum, aut nunc, aut aliquando, et nos, vel per consequentiam concern ere potest: neque fere firmius vinculum habetur, quam quod nectit periculum commune. Talibus te omnino iunge, aut eos occulte iuva: si credis Waremundo. h. c. 2. n. 132. fol. 222. lib. 1. At vero, ut errant, si qui eorum auxilium implorant, qui vel ob domesticum luxum sunt imbelles, vel aliter ad iuvandum inepti: ita sibi periculum asciscunt, qui philautiâ et inani reputatione occaecati, infirmos se esse, non intelligunt, aliosque se defendere posse putant: qui in auxilium magis nomen, quam ad praesidium adferunt vires. Hi sane, sibi aliisque commen dant magis, si maneant neutrales. Ridiculum enim est, cum iis facere foedus, qui nec nos tueri, nobisve prodesse; nec item a nobis defendi possunt: quale fuit foedus quadrupedum cum piscibus, contra aves. Abstemius, Fab. 21. Et verissimum indies experientia docet esse illud, quod habet Machiavellus. 2. d. Rep. discurs. 11. Quae amicitiae contrahuntur, et foedera feriuntur, cum Principibus iis, qui aut ob distantiam locorum, aut exiguas vires, aut alias huiusmodi causas, succurrere non possunt, plus ea nominis et existimationis, quam praesidii habent. Nomen autem et existimatio, vana et inania sunt, cum non legationibus et verbis, sed ad manus est veniendum.
Neque etiam cum potentioribus, facile foedera sunt paciscenda; praesertim quando illorum operâ hostes fugare, sed post, amicorum servi fieri quimus. Feschius, h. th. 12. sub lit. A. Quod olim apologo Equi, qui contra cervum, pascua sibi corrumpentem, Hominis auxilium imploravit; Himerenses docuit Stesichorus Poeta. Abstemius, in proem. fabular. Docent idem hoc proverbia Germanorum; Mit grossen Herren ist nicht gut Kirschen essen. Es ist böß Gäst laden/dern der Wirth nicht
mächtig ist. Senserunt hoc qui cum Romanis quon dam foedern contraxerunt: iique Cicerone alicubi profitente, sociis desen dendis terrarum omnium sunt politi. Hocque nostrum qui neglexerunt dogma, multi Reges, et inprimis Graeciae Imperatores, in turcarum pervenerunt potestatem, quos auxilii caussâ advocârunt. Hippol. a Collib. sub personâ Johann Werner Gebharden/in den Furstlichen Tischreden / lib. 3. c. 24. Plerumque leonina sociecas est, quae initur cum potentiori: Erasm. in Chiliad. maximumque defectum notârunt prudentiores, in Principum Christianorum, superioris temporis confoederatione, nempe inter Carolum V. Paulum III. Pontificem Maximum, et Venetam Rem publicam ictâ. Eâ fuerat conventum, ut quicquid a classe occuparetur, id omne Venetis cederet; arce autem Novocastelli occupatâ, cum Hispani, ceteris potentiores, eam sui iuris fecissent, eo Venetis ansam praebuerunt, foederis deserendi. Malebantenim, pace etiam iniquâ frui, quam eiusmodi foedera experiri, in quibus potentior, victoriae fructum sibi solus vindicaret. Casp. Facius, in Polit. Liviana, arte 23. ad fin. Nec denique hoc omitti debet; cum potentiori, si sit vicinus, foedera magis periculosa videri, quam cum remoto.
Foedera cum Populo libero quae fiunt, magis firma esse, quam quae cum Principibus ineuntur; Polybius docet, lib. 11. in personâ Arati loquens: Reges naturâ quidem neminem, vel hostem vel amicum ducere; verum ex suis semper utilitatibus, amicitias et inimicitias aestimare solent, Quod et autumat Politicorum acutissimus Machiavellus, 1. d. Republ. discurs. 59. consentit Boterus, lib. 2. cum ait: Tenga per cosa risoluta, che nelle deliber ationi dei Principi, l'interesse e quello, che vinoe ognipartito. Et percio non deve fidarsi d'amicitia, non di affinita, non di lega, non d' altro vinculo, nel quale chi tratta con lui non habbia fondamento d' interesse. adde Philippe de Marnix, sect. 7. risolut. politiq. 7. Certe multis in rebus, similiter cum a Principibus, tum a Repuspublicis frangitur fides. Quando namque periculum imminet, imperii amittendi, si foedera inita serventur; tunc nec Principibus nec Rebus publicis fidere tute queas: ita etiam aeque fortunam sequ untur; et quo ea se dat, illûc inclinant. Sed nihil ominus tamen, Res publicae paulo firmiores sunt, atque constantiores, vel ob motus tardidatem; quam Principes absoluti, Ordinum absque consensu omnia peragentes. Quippe nam lente magis progrediuntur, et diutius deliberare Respablicae solent. Ac porro exempla docent, Principem magis quandoque lucri caussâ fregisse fidem. Rem publicam vero, vel proposito praemio magno, a fide discedere haut voluisse. Et ita Athenienses in Persico bello, magnis etiam pollicitationibus atque promissis, a Foedere Graecorum communi, recedere
noluerunt, Herodot. lib. 4. Insuper foedera, cum Principibus et Regibus facta, horum vel morte siniuntur, velobsuccessorem, diversi plerumque sensus, non ita firmiter observantur. Ita quoque Politicorum, etiam Italorum axioma est: Foedera cum Papis, non esse ineunda, propter eorum mutabilitatem, vitaeque brevitatem. Hanno sempre praesente la ragione di mancare, con allegare, il beneficio della chiesa. Ut loquitur Auctor Relationis di Roma, part. 1. del Theosoro politico, fol. m. 40.
Praeterea, generaliter non foedera cum iis contrahenda esse censentur, qui diversi sunt humoris; tam naturâ, quam ratione intentionis: eoque respectu confoederationem Thomas Grammaticus definivit; decis. 65. num. 38. et seq. quod sit adhaerentia plurium, qui sunt eiusdem voluntatis. Sic etiam Turdo dixit mater, cum hirundinis amicitiam eum expetere videret. Stultus es, fili, si cum ea conviverete posse credis: cum uterque vestrûm, adpetere soleat diversa loca. Abstemius. fab. 27. Ubi in foederibus contrariae sunt voluntates, et fines: ibi quoque diversae et contrariae suscipiuntur actiones: etiam tum, cum illae quo ad faciem externam, eaedem esse videntur. Foedera illa, similia sunt muro sine calce: qui exfaciliaccidente dissolvi potest. Barth. Philippe, de consil. discurf. 15. Nemoque nescit, etiam privatas amicitias haut constare, ubi hae circumstantiae adsunt; et magnam vim amicitias coniungendas habere, similitudinem studiorum ac naturae: moresque dispares, studia disparia sequi. Hancque propter rationem, periculosa illa foedera reputantur eorum, qui in diversâ politiae formâ vivunt. Melch. Iunius, 2. quaest. polit. 74. Inde diu, nemo Regum in urbem Romam admissus est; quamquam enim Reges foederatos, populus Romanus haberet: eos tamen praecipue pressit. Hinc neque Veneti, cum ullo Rege firmum obtinent foedus, neque admodum optare videntur: proximo bello, ab Hollandi magis, quam ab ullo alio Principe fuerunt defensi. Nec Hollandi, Principum foederibus fidunt. P. Adam Contzen. polit. lib. 8. cap. 24. num. 5. Reges aliique Magnates, fere semper liberis civitatibus sunt inimici, si praesertim eae opibus floreant, et armis. Dn. Elsvvic. amicus, dum viveret, meus percharus. disp. polit. 2. th. 7. Quod et fatebatur olim Pyrrhus. Qui, cum Athenas venisset, et Palladis arcem ingressus, rem Divinam fecisset; Atheniensium erga se fiduciam collaudavit quidem: ceterum admonuit, si saperent, ne posthac cuiquam Regum portas aperirent, signisicans, omnibus Regibus naturâ invisam esse populi libertatem. Erasmus. 5. apophthegma. Idque et Italicae olim, hodieque Hanseaticae Civitates, nimis verum esse, indies experiuntur. Caute ergo liberae Res publicae, cum Principibus vicinis ineant foedus; ne sub specie amicitiae, libertatem amittant. Praesertim vero, alienis litibus sese immiscere non debent:
quod et olim monuit: Bruder Heinrich von Kottenbach / referente Georg. Val. Winth. in Parthenio litigioso. lib. 1. cap. 6. n. 34.
Ihr Reichs Stätt/und Stätt merckt mich eben/
Ein guten Rath will ich euch geben/
Legt euch nicht zwischen Fürsten und Adel/
Sonst werd ihr euch machen einen Tadel/
Dardurch ihr werd kommen in streit/
Welchs euch wird bringen Hertzenleid.
Dann fürsten und Adel nicht lang
Uneins seind/sondern im Zwang
Euch wol können halten/glauber das/
Wann ihr euch wider sie setet baß/
Darumb zu beyden theiln förchtet Gott/
So bleibt jhr wol auß angst vnd noth.
Adhuc minus facile foedera sunt ineunda, cum domo vel familiâ offensâ. Hâcque ratione, Bellicuure Gallicus Legatus, dissuasit Helvetiis foedus cum Hispano: apud Petr. Matthien, lib. 2. del' hist. de France. narrat. 2. num. 10. fol. 317. ubi ita loquitur ille. Qu' ils devoient prendre garde, a ne fier a l' alliance d' une maison offensee, en laquelle saignoit encore la playe de la mort de trois Princes, deffaicts par leurs armees. etc. Imprudentia item summa est, iuvare, foedereque se iungere, cum eo, qui ius in nostra praetendit: quod acute innuit Boccalini, cap. 18. d. Pietra del paragone, de Sigismundo Battori agens, quem sero nimis linguam Latinam didicisse refert.
Minus item firma foedera habentur, inter plures quae fiunt, raroque per eos res magnae geruntur. Paolo Paruta. discurs. 5. lib. 2. Foedera inter multos icta, haut eâ firmitate et consensioneanimorum suâ naturâ sunt; quin sperari possit, quempiam aut remissiorem fore, aut ab aliis disiunctum iri: ut ait Guicciardin. hist. lib. 2. Impossibile est, monente Cominaeo, lib. 1. cap. ult. a princip. ut plures principes simul soederati, diu simul maneant colligati, nisi caput sit, quod omnibus ex pacto legem praescribereg queat, et adhuc necesse est, ut id polleat prudentiâ ac auctoritate, si sibi illos oboedientes conservare velit, ubi alia plura in hunc sensum habet. Duo Reges, cupientes tertium debellare, numquam sunt concordes; ut expertus scribit Blaise du Montluc, lib. 2. des comment aires. fol. m. 93. b. cuius verba adscribere lubet, Aux choses, que i' ay veu, et ouy dire, quand deux princes entre prennent la conqueste, d' un royaume, iamais ils ne s' accordent: Car chacun pense toviours, que son compagnon, le vue ille tromper, et sont en destiance l' un de l' autre. Ie craindroy plus un grand seul, que non pas deux, qui veulent partir le gasteau. et addit ibi exempla.
Cum plures conveniunt in unum foedus, oportet ut id necessarium sit, aut utile utrinque: alioqui diuturnum non erit. Imo ex querelis sociorum, bella gravissima oriuntur: nam fere omnes suam spectant utilitatem. Quae res adeo praevalet saepe honestati, ut foederati foederatis obsistant. Adam Contzen, lib. 8. polit. cap. 24. num. 4. Ubi plures sunt confoederati, qui cupiunt gubernare, ii licet promptitudine animorum, incipiant bene; nihilominus paulatim frigescit Spirituum ardor. Causam huius rei proverbium Italicum aperire videntur; Il suspecto, il dispetto, il respetto, guastano tutte il mondo. Inter plures facile suspicio oriri potest; fere unus ab aliis negligi se autumat, vel contemni: plures sunt plurium fines atque respectus. Quo et sensu Machiavellus inquit: lib. 3. discurs. d. Republ. cap. 11. Qui adversus multos bellum gerit, eos superare potest; quamvis viribus inferior exsistat: si modo primum impetum sustinere queat. Et sic Anno Christi 1484. coniuravit adversus Venetos Italia universa. Illi vero primo impetu oppressi, et vehementer adficti fuerunt, ut ne quidem incampum militem producere auderent; paulo post vero, Ludovicum Ducem Mediolanensem, muneribus corruptum in suas partes pertraxerunt; quo facto, cum ceteris coniuratis ita pacti sunt, ut non modo omnia recuperârint, quae amiserant prius; sed Ferrariensis quoque territorii obtinuerint partem. Ita ut qui paulo ante bello succubuissent; postea conditionibus pacis ceteris exstiterint superiores. Pariter contra Venetos eosdem, parum effecerunt, Maxaemilianus I. et Ludovicus XII. Galliarum Rex, in eorum internecionem unâ conspirantes. Pertinet etiam hûc historiâ Smalcaldicae unionis; de quâ prudenter tum Sturmius dicere solebat: Quo magis crescit numerus noster, eo efficimur imbecilliores, Richter. axiom. ploit. 277. exempi. 6. Neque etiam in postremâ prudentiae parte numerari debet; quod recta de foederatorum rebus factâ aestimatione, potius sibi initio cunctandum, quam praelio decertandum duxerit Carolus V. Imperator. Quippe cum ex huiusmodi societatum seu confoederationum naturâ, optime coniceret; non diu consensionem, inter tot Civitates, et Principes, civilis administrationis ratione dissidentes, duraturam esse: nec aequato Imperio, et auctoritate Ducum, salutaria consilia capi, aut tegi, et cum opus esset, exsecutioni demandari posse. Cumque praecipuum foederis robur in civitatibus consisteret, quarum pecuniâ militem ali, et bellum duci oporteret, sic iudicabat: ita plebis ingenium esse, ut omnis morae impatiens, si diutius bellum trahatur, ilico cunctationem, quae plerumque necessaria est, tribuat ambitioni, aut praevaricationi ducum: et belli pertaesa, tandem collationibus denegatis, a societate discedat. Nec vanum Imperatorem fuisse coniectorem, ipse belli Germanici docuit eventus. Aug. Thuanus. lib. 4.
Exempla recentiora, quia odiosa sunt, subiungere non ausim. Sic item Legatus quidam Turcarum Imperatoris, fatebatur olim; Germaniae vires immensas esse; sed sibi videri animos Germanorum, similes esse beluae capitum multorum, et plurium caudarum, quae agitata sepem transire conaretur: unde cum capita diversa, diversa etiam quaererent foramina transeundi, necessariumfore, ut simul et corpus, et caudae immotae manerent, et ne progrederentur ulterius, impedirentur. ex Ioach. Camerario, Dn. Herman. Latherus. tr. de censu. lib. 3. cap. 8. n. 89. Alius item Turcicus Legatus, comparavit Christianorum Principum ligas contra Turcam; Instrumento multarum chordarum: suavis equidem harmoniae, sed quod moram requirat in chordis concordandis; et ubi facile chorda rumpat, vellaxior fiat, omnisque porro consonantia turbetur. Thomaso Costo. in Fuggilo giornat. 8. fol. m. 588. Simile plane idem promit Alciatus noster, dum Embl 10. quod Foeder a inscribitur, adpictamque Chelyn habet, et Maxaemiliano Mediolanens. Duci dicatur. ita canit:
Difficile est nisi docto homini, tot tendere chordas;
Unaque si fuerit non bene tanta fides,
Ruptave (quod facile est) perit omnis gratia conchae,
Illeque praecellens cantus, ineptus erit.
Sic Itali coeunt Proceres in Foedera: concors
Nil est quod timeas, si tibi constet amor.
At si aliquis de sci scat (uti plerumque videmus)
In nihilum illa omnis solvitur harmonia.
Sane Italiae Magnates, aliique Principes orbis Christiani, multa foedera contraxerunt, ad Turcam debellandum; quorum tamen pleraque, hactenus dictas ob causas, eventum optatum sortita non sunt. Rationes huius rei, et semel cautiones aliquot, enumerat Renatus de Lusingâ, tr. d. inerement. Imperior. lib. 3 cap. 7. et seqq. quae eadem inveniuntur, et verbis fere iisdem, in Thesauro politico, part. 2. cap. 8. etc. Inprimis autem hisce associationibus obstat, quod Principes Christiani, haut parilem omnes utilitatem ex bello Turcico percipere possunt; nec cunctorum aequâ proportione interest, id bellum summis viribus suscipi, et continuari. Alii aliis remotiores a periculis sunt; et remotiores, proximiorum discrimine parum moventur. Insuper Principes plerique, privato respectu considerant Turcae vicinitatem Sicque Hispanus Algierium pertimescit, Albaniam Veneti; quare hi versus orientem, illi meridiem versus, arma sociata dirigi postulabit. Et in super incommodum aliud accedit; quod nempe Principes Christaini, aequâ portione foedus inter se inire haut possunt, propter potentiam non parem. Et inde qui suppeditat virium et copiarum mediam partem; cum reliquis potentiâ superior sit,
auctoriatem quoque omnem, omneque pro lubitu arbitrium agendi, sibi soli deposcet. Aliud adhue in Foederibus plurium obstaculum adparet; quod communibus sumptibus acquisita, non facile dividuntur; et ii, quorum terriotria vel castella amissâ olim, recuperantur, volunt ea sibi cedi, restituique. Traian. Boccalini. 2. ragguagl. 6. fol. m. 25. De Ligâ, Anno 1570. inter Pontificem Maximum, Hispanum et Venetos, contra Turcam pactâ, disseritur prudenter in Thesauro politico part. 1. fol. m. 506. et 510. etc. ubi etiam multa recensentur, in eiusmodi Ligis contrahendis observanda. Et de eâdem Turcicâ Ligâ, etiam ita scribit Adam Contzen, d. cap. 24. num. 4. Utilissimum foedus agitatum est inter Venetos et Hispanum; sed serius conventum fuit, quam conveniebat: nam capta Nicosia fuit. Venetorum omnino intererat Foedus properari, et auxilia celeriter decerni, nam Venetus non nisi foedere potuit defendi, et eo victo, tota Italia in periculo futura erat. Sed tamen postea irritum fuit, ex causis privatis: quod Veneti mercaturam intercidere, et proinde se ad paupertatem redigi viderent. Itaque semper advigilandum est, ut cum eo paciscaris, quem subita necessitas non cogat cum hoste pacisci: nam cum maximi sumptus essent facti, Veneti commerciorum damnis affecti, pacem cum Turcâ detrimentosam fecerunt. Tutissima denique inter eiusmodi plures, Foedera sunt, cum ingruit hostis communis: et magis defensiva, quam offensiva. Consultum item est, eligere caput unum: quod apud Tassum in suo Goffredo, cant. 1. stantz. 30. et seq. suadet, Petrus Eremita.
Se ben racoglio le discordie, e l' honte,
Quasi a prova da voi fatte e patite,
Iritrosi pareri, e le non pronte,
E in mezo a l' esse guire opre impedite:
Reco ad un alta originaria sonte,
La cagion d' ogni indug'io, e d' ogni lite,
A quella auctorita, che in molti, e vari.
D' opinion, quasi librata e pari.
Ove un sol non impera, onde i giudici
Pendano poi de 'premi, e de le pene,
Onde sian compartite opre, et uffici:
Ivi errante ilgoverno esser conviene.
Deh fate un capo sol de' membriamici:
Fate un capo, che gli altri indrizzi e frene;
Date adun sollo scettro, e la possanza,
E so stenga di Revece, e sembianza.
Necessaria etiam in plurium foederibus, illa clausula videtur; ut qui
alteri succurrit, ei subsit in cuius gratiam venit. Sicque Anno 1563. Protestantes in Occitaniâ Gallicâ con venerunt. que si l' un a' eux en son quartier, avoit beso in de secours, les autres seroyent tenus y venir: et oberyr a celuy au secours du quel ils viendroyent: et ce poour eviter, la ialousie, qui pouvoit survenir entre ces signeurs, estans comme en un mesme degre. Hist. de troubl. lib. 16. fol. m. 110.
RAtione conditionum, sub quibus Foedera contrahuntur, multiplices exsurgunt Foederum divisiones. Hocque intuitu Keckermannus, 1. polit. cap. 24. fol. 390. Foedus distinguit; ut sit vel defensionis, vel commercii, vel utriusque simul. Foedus commerciorum est; quod sancitur, ut foederati habeant ius commerciorum, ultro citroque: quale inter Borussiae Civitates, item inter Helvetios et Mediolanenses esse ferunt. Hocque cum etiam cum hoste esse queat, improprie Foedus dici videtur. Foedus defensionis est, quod contrahitur propter mutua auxilia praestanda. Et hoc quidem duplex iterum dici potest; aut enim est speciatim defensivum, quod initur caussâ defensionis tantum, cum scil. promittimus defendere socium, non alterum offendere; autvero est defensionis et offensionis simul: hoc est, tam ad arcendum, quam inferendum bellum. Idque vel contra quoscumque; ut foederati eosdem inimicos, amicosque habeant, vel cum quorundam exceptione. Ayala. 1. d. Iure belli. cap. 7. fol. 135. Et ita omnium arctissima societas est, cum eosdem hostes, et eosdem cum sociis, socios habemus. Bodin. 5. de Republ. cap. 6. a princ. fol. 906. Hocque intuitu Albericus Gentilis, 3. d. bello. cap. 18. fol. m. 635. scribit: Societatis duo genera esse; s1ummaxi/an, et e)pimaxi/an: illam, cum iidem utrinque sunt amici, et inimici; hocque modo obligare sibi socios consuevisse Romanos. Alteram, ex dimidio quasi, cum ferre opem habemus socio, iniuriâ lacessito, non etiam iniuriae illius sumus adiutores, aut inserendo bello. Plenumque foedus fuisse videtur illud populi Romani cum Latinis, in haecce verba conceptum: Romanis Latinisque omnibus, cum caelo et terrâ duraturâ pax esto: inter se bellum ne gerunto, aliunde ne inducunto. Ne quem exercitum, qui contra Romanum, Latinumque adducetur, per suos fines transire sinito; neve ullâ ope
iuvanto. Si contra alios ducant, totis viribus auxilia ferunto, spolia, praedaque communia sunto. etc. Aerodius, lib. 3. rer. Iudicatar. tit. 5. cap. 6. Similes fere fuerunt conditiones, quibus Aetolis pax data fuit; quasque Livius, dec. 4. lib. 8. recenset. Imperium Maiestatemque P. R. gens Aetolorum conservato, sine dolo malo. Ne quem exercitum, qui adversus socios, amicosque eorum, duceretur, per suos fines transire sinito: neve ullâ ope iuvato. Hostes eosdem habeto, quos P. R. armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito. Perfugas, fugitivos, captivosque reddito Romanis, sociisque. etc. Plenum pariter foedus fuit, cuius meminit Froissart. vol. 1. lib. 1. cap. 5. pactum inter Flandros, Brabandos, et Hanovienses; Qu' ils serioent de ce iour en avent, aydans et confortans l' un l'autre, en tous cas: et s' allierent per certaines convenances, que, se l'un de trois pays, avoit a faire, contre qui que ce fust; les deux autres le devoient aider. Et s' il advenoit, qu' ils fussent en discord, ou en guerre, en temps advenir, 'es deux ensemble; le tiers y devoit mettre bon accord: et s' il n' estoit assez fort, pour cefaire, il e devoit traire par devers, le Roy d' Angleterre; en la main duquel, ces convenances estoient dites, et iurees; qui comme ressort les devoit appaiser. Vicissim Foedus mere defensivum, initum fuit Ann. Christ. 1531. inter Franciae et Angliae Reges, cuius articulos refert Martin du Bellay. lib. 4. des memoires. fol. m. 305. hisce verbis: Que si l'un ou l' autre Roy, estoit assaily en son Royaume, le Roy de France seroit tenu, d' ayder au Roy d' Angleterre, du nombre de cinq, cents hommes d'armes Francois; souldoyez toutefois aux despens du Roy du dict pays: et pour la defence, de ses mers, de douze navires: equippees, et avitta illees a la raison, avec ques trois mille hommes de guerre, sur iceulx navires. Aussi, qu' incontinent apres que l'un ou l'autre seroit assailly, seroyent tenus recipro quement d' arrester tous marchans subiects du prince aggresseur, le quels pour lors se trouveroyent en leurs Royaumes. Aussi, que l' un et l'autre Prince, ne pourroit par cy apres faire traicte ny alliance a vecques un autre Prince, Potentat ou Communaute sans le sceu et associement l'un de l'autre. Sic et Foedus sempiternum est inter Danos et Holsatos, redintegratum Ottoniae, cum laetitiâ summâ, An. 1580. ut quisquis Holsato hostis declaratus sit, idem Dano inimicus siet, et e contra. Waremund. h. lib. 1. cap. 2. n. 37. fol. 142. Refert etiam Guill. du Bellay, lib. 5. fol. 465. et 469. Anno Christi 1536. ut demum in Italiâ pax stabiliretur, Franciscum I. renuntiasse Neapolitano Regno, vicissimque Imperatorem Carolum V. Francisci filio Aurelianensi Duci, Mediolanensis Status investituram promisisse; utque haec renuntiatio vim eo maiorem obtineret, fuisse conventum, de faire une ligue universelle, laquelle d' un accord et consentement commun, fust obligee a conserver et maintenir, ceste renuciation, et courir sus au premier,
qui an temps advenir y contreviendroit. etc. Foedus item contrahitur quandoque eâ conditione, ut foederatorum subditi utrinque pro civibus habeantur. Felin. in c. postulasti extr. d. foro comp. Das zwo Stätt ein gemein Burgerrecht miteinander haben/vnd man auß einer in die ander/ einen freyen Zug hat; quod frequens est inter Helveticas civitates. Sic et Genuenses sunt cives Bernates, et e contra; quique Torunii in Borussiâ habitant, ius aliquod civitatis Dantisci habent. Clariss. Ioh. Brunigh, amicus meus, disp. d. Homagiis. th. 282. tom. 5. Basileens. Et etiam eâ lege, Franco-Galli cum Scotis sunt colligati. itaque non obstante eo, quod aliâs alienigenae beneficia non tenere possunt in Francico Regno, Scoti tamen admittuntur. Ludovic. Servin. tom. 2. des plaidoyes, cap. 5. fol. 193. etc. et tom. 4. cap. 10.
Gravis hîc et intricata disputatio occurrit; An inimicus amici mei, et meus sit inimicus? Seu, An cum amici mei inimico, possim amicitiam colere, salvâ interim amicitiâ illius: an vero easdem cum illo debeam inimicitias exercere? Quaestionem hanc proponit Dn. Piccardus, dec. 11. obser. historico-polit. cap. 8. sed versatur is tantum in terminis amicitiae privatae: ubi placetmoderamen illud, cuius Cicero facit mentionem; ad Attic. lib. 11. epist. 10. cum inquit: Ego vero rogo te, ut eos qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen: non ut aliquid proficias, sed ut me tibi carum esse sentiant. Et certe cum inimicis alicuius, amicitiam (de novo scil) iungere, pro inimicitiae praesumptione, agnoscit etiam ius nostrum. l. liberi. C. de inoff. testam. Possum equidem tibi, inimicoque tuo esse amicus, sine tamen incommodo tuo, aut conspiratione: quod et nos docet Ulpianus in l. 1. §. cum Patronus. in fin. ff. d. off. praef. urbi. ubi respondet; libertum, si sit, aut fiat amicus inimicorum patroni, non offendere ut puniatur; ni et conspiraverit cum illis, contra patronum. Sicut nec filius exhaeres scribi potest, si conversetur solum cum inimicis patris, nil autem hostile adtentet: ut Dd nostri tradunt. Publicas amicitias quod concernit; si ex pacto, eosdem habeamus cum foederatis hostes, res dubio caret: nam et tunc confoederati tales, in pace factâ comprehensi censentur. Roman. consil. 47. visis necessariis. sub n. 18. ubi Apostilla. Ut et si foedus sit defensivum, cogimur quoque hostes esse eorum, qui foederatos nostros offendunt. Ac ita Abraham, Gen. cap. 14. v. 15. sine diffidatione aggreditur, contra suos foederatos bella gerentes. Namque offendens confoederatum, dicitur quoque offendere eum, cui est confoederatio facta: itaque subditus confoederatum laedens, crimen Maiestatis committit, et quo ad dominum suum. Br. in extravag. qui sint rebell. ad v. rebellando. n. 8. et seq. Sed nec hoc ita intelligendum est, ut quo iure, quâve iniuriâ socius debeat adesse. Neque enim rei
turpis societas intelligitur; neque confoederati ad bellum illicitum intelliguntur. Ang. Aret. cons. 96. in themate supra dicto. cos. fin. vers. circa: quintum. Et qui promisit defendere castrum, is nec defendere tenetur, si culpâ eius, cui facta promissio talis, bellum moveatur. Vid. Alberic. Gentil. 3. d. bello. cap. 18. fol. m. 635. Ceterum ubi pacto aliud nil est vel tacite, vel diserte, expressum; tum quidem amici esse possumus eorum, qui inimici sunt sociotum nostrorum; non tamen nisi sine eorum fraude, et affectu; id est, ut reconciliationem inter dissidentes procuremus, nec directe sociis eâ ratione noceamus. Quare nec commeatus permittendus est hostibus foederatorum. Althus. polit. cap. 17. num. 35 Relegatum tamen a socio, in suâ regione foederatus tolerare non prohibetur.: nisi aliud pactis fuisset cautum. Bl. in l. de quib. num. 25. ff. d. legib. vid. Gigant. d. crim. Maiest. rubr. de rebellib. num. 4. Sique cum pluribus contracta amicitia sit, quae defensionem importet, et illi invicem sibumoveant bellum; regulariter antiquior. est adiuvandus: semperque confoederatione factâ cum secundo, intelligitur exceptum ius primi: Schrader. part. 6. d. seud. cap. 5. num 10. idque fere disertis verbis fieri solet. Feschius, b. th. 17. lit. c. ad fin. sed fallit regula haec, si posterior etiam sit in ditione Aut si foedere sanctiore iungatur. Et sic Helvetii sibi invicem assistunt, contra alios: foederatos, non tam prioritatis iure, quam quod foedere sanctiore sibi invicem sint obstricti. Feschiusth. th. 4. lit. c. Sique causa non est, ut uni magis quam alteri satisfacia mus; tutius est neutrum adiuvare: vid. Alber. Gentil. d cap.: 8. fol. 645. Qui plures adhûc alios casus de cîdit.
Speciem porro Foederis referre putant, Principum confraternitates; Erbeinigung/Erbverbrüderung Quamvis etenim fallantur ii, qui haecce vocabula promiscue usurpent; cum omnino inter haec, differentia sit constituenda: et ex con ventionum formulis, arguatur res esse: diversa. Erbverbrüderung/ quippe confraternitas vocatur, mutuamque confratrum sancit successionem Erbvereinigung/ foedus est perpetuum, et transiens ad heredes; ac certum modum, belli pacisque tempore observandum praescribit. Arumaeus, ad Aur. Bull. discurs. 6. th. 6. et apud eundem tom. 1. d. iure publ. discurs. 22. Petrus Ritterus, th. 11. Ant. Coler. dissert. d. Iure Imper. Romano-German. sect. 10. et seq. Et tamen, ut Erbeinigung/ non per se infert mutuam successionem; ita Erbverbrüderung semper infert foedus. Barthol. Musculus; disp. de confraternit. th. 47. etc. tom. 1. Basil. Sicque non pactum solum mutuae successionis, sed et hereditarium foedus est, inter Thuringiae et Hassiae Principes, institutum Anno 1262. Sicque Anno 1457. Marchiones Brandenburgenses, ad foedus der Erbvereinigung Saxonum et Hassorum; Anno vero 1587. ad Erbverbrüderung/ salvâ conventione cum Pomeranis Ducibus initâ,
accesserunt. Waremundus, h. lib. 1. cap. 2. n. 36. etc. fol. 141. Qui idem hâc de materiâ agit, d. lib. 1. cap. ult. num. 10. etc. fol. 336. ut et eam fuse persequuntur, Camman. disp. de Iure Mai est. 5. th. 99. Petrus Ritterus, apud Arumae. 1. d. I. publico, discurs. 22. Reinhardus Konig, in theatro polit. part. 1. cap: 5. num. 45. etc. Reinkingk, 1. class. 4. cap. 18. Feschius hîc th. 24. Iohan. Caspar Güttich/ disp. de fraternit. quae est tom. 5. Basileens. aliique quos: adduco, lib. 1. d. success. et elect. Reg. cap. 13.
Foederibus itidem aggregari solent confraternitates, ac quoque Ordines Equestres, Ritterorden/ Waremundus, h. lib. 1. cap. 4. nu. 12. fol. 338. et consentit Musculus, d. dissert. d. confraternit. th. 12. etc. Quales sunt Ordo S. Michaelis, Equitum Lunae, aurei velleris, Mauritianorum, annumciationis Mariae, Equitum Stellae, Militum S. Stephani, ordo Sp. S. Garterii, etc. de quibus varii prolixe agunt: et etiam Dn. Frid. Mockel, dissert. de pramiis quae est in Facisculo 1. dispp. Tubingens. cap. 1. nu: 54. etc. et alii, quos refert Feschius hîc. th. fin. Sane Equitum aurei velleris ordo, l' ordre du Toison d'or; qui illustris hodie cumprimis est, auctorem habet Philippum burgundiae Ducem; qui Anno Christi 1430. cum tertiam duceret uxorem, Isabellam, scil. filiam Portugalliae Regis; ut eo magis sibi devinciret primates ex subditis suis, huic initium dedit. Occasio nominis fuit, Fabula illa nota Argonautarum; qui Duce Iasone, in Colchidem navigaverunt, indeque aureum vellus reportaverunt: ut voluminibus integris, Apollonius Rhodius Graeco, et Valerius Faccus, Latino carmine, descripserunt. Igniarium (le fuzil) quod in Aureo torque Equitum illorum intertextum velleri conspicitur, Burgundiam notat eo quod igniarium, simile sit literae B. vid Guill. Paradin. lib. 3. des Annal. de Bourgogne, fol. 711. et Bernhard. de Girard, tom. 2. lib. 22. de l' hist. de France. fol. 807. etc. Celebris item est Ordo in Angliâ, Sancti Georgii, sive Iarterii, La confrairie de S. George, ou du bleu Iarretier, Deß blawen Hosenbands. Instituit eum Eduardus III. eius nominis Angliae Rex, Ann. Christi 1344. Windelisorae, ad imitationem tabulae rotundae, Arthuri Regis. Ansamque huic rei praebuit amor, quo Rex ille Alisam, Salisberi Comitissam, prosequebatur; et propter quem, maritus eiusdem, derelicto domino suo, transierat ad partes Galliae Regis. Girard. lib. 14. de l'hist. de France. fol. 167. etc. Huic namque feminae, periscelis, sive poplitaria fascia, luxata propendebat, eamque Rex, in praesentiâ multorum Aulicorum adprehendens, togamque sublevans, pedem illi feminae nudavit: quo cum commota, suamque pudicitiam in dubium vocari causaretur; Rex pro absolutâ potestate, sasciam hanc in honoris commutavit signum, eâque cinxit Equites hosce novos; cum hac inscriptione, Honny soit qui maly pense: Infamis sit, si quisinistram inde suspicionem capit. Iohan.
Froissard. vol. 1. cap. 101. Girard. lib. 5. de l' hist. de France, fol. 185. et seq. Sane tanta Comitissae huius erat pulchritudo, ut Iohannes quoque Galliae Rex, in Angliâ captivus, eam perdite inceperit deperire; in eiusque gratiam, post liberatus, et in Galliam profectus, iterum in Angliam redierit, ibique vitam cum morte commutârit. Girard. lib. 16. fol. m. 283. et seq. sed tamen ea castissima, ad omnesque has illecebras immota depraedicatur. Fr. de Belleforest. vol. 1. cap. 2. des hist. Tragiques. Et hic idem Galliae Rex Iohannes, Equitum ordinem incepit, qui stellam pro symbolo haberent; sed cum is nimis vulgaretur, et omnium nobilium ambitioni serviret, ea nota, quae debebat esse fortitudinis insigne, praemiumque benemeritorum; evanuit mox, ipso illo Rege curante. Girard. lib. 15. fol. m. 216. etc. ac lib. 16. fol. 284. In Germania, potens cum primis olim fuit ordo Marianorum, Teutonicus dictus: et adhûc strenuam contra Turcas operam navant, Equites S. Iohannis seu Melitenses; de quorum origine videatur Iohan. Stumpffius, lib. 5. Der Schweitzer Shronick. Cap. 22. eiusque collegii historiam integram, Henricus Pantaleon desctipsit. Verum ordines hi omnes, improprie admodum Foedera indigitantur: Collegia etenim constivunt unita, Equites Teutonici et Iohannitae; ac subditi etiam, tam Burgundici quam Anglicani, similiumque aliorum acquirunt ordinum honorem; inter quos et dominum, foedus, ut iam supra dixi, cap. 3. ad fin. non subsistit. Et ideo non plura de iis, hocque tantummodo addere lubet: ordinum eiusmodi institutionem, tempore periculosi belli, salubriter posse usurpari. Invention assez ordinaire aux Princes, qui se trouvans embrovillez des guerres, et factions dangereuces; veulent asseurer a l' avenir par un tel signe de courtoisie, et bienveillance, du coeur et affection des plus grands, et des ceux dont ils font plus d' estat. Hist. des troubl. de France. lib. 6. fol. m. 205.
Foederis pariter naturam sapere, nonnulli aiunt, Matrimonia Magnatum; quibus vel certamina finiuntur, vel Regna firmantur; quamvis et inter magnates locum habeat illud, quod Germani dicunt; Viel Schwäger/viel Schweinspieß. Les alliances des Princes, sont bien souvent preiudic ables: et pour le respect du parentage, ou alliance, les Princes ne cedent gueres les uns aux autres. vid. Ieh de Marnix, sect. 5. resolut. 1. 2. et 3. Et pariter Foederibus adnumerant etiam, Ganerbinatum, vulgo Ganerbschafft: Feschius, h. th. ult. Sed magis unio, quam Foedus cenferidebet. Cumque hâc de re Kyllingerus, tract. singular. absolute, et etiam Feschius, d. loco erudite tractent, nil amplius addo.
Itidem ratione pactorum, et determinationis earum rerum, in quibus servari Foedus oportet; illud vel aequale, et par, vel inaequale seu impar exsistit, Petr. Faber, semestr. lib. 1. cap. 7. Feschius th. 17. lit. b.
Foedus parile, seu aequis legibus factum censetur, cum una Res publica, ab alterâ confoederatâ exspectat, quantum se ei praestituram promisit. Barthol. keckermann. 1. polit. cap. 24. fol. 390. Quale foedus initur fere, inter Res publicas bonis ac viribus aequales. Hoennonius, disp. polit. ult. th. 13. et seqq. Et de hocce foedere Bodinus, lib. 5. d. Republ. cap. 6. fol. 923. tradit: Principum ac civitatum Imperia, stabiliora esse, et ab iniuriâ finitimorum tutiora: cum societates ac foedera sic contrahuntur, ut aequabilis quaedam ex omnibus potentia exsistat. Taleque foedus fuit, quod Annibal cum Locrensibus fecit; ut liberi suis legibus viverent, societas eo iure staret, ut Poenus Locrensem, Locrensis Poenum bello ac pace iuvaret. Vetran. lib. 6. de re militar. cap. 10. Item quod tribus primis vicibus, inter Romanos et Carthaginenses, feriebatur: ut mutua utrique populo, et utriusque sociis amicitia esset; nec unis liceret, quod alteris denegatum esset Inaequales conditiones sunt; cum non tantum, quantum ab unâ parte promissum est, ab alterâ exspectatur: puta cum pacto continetur; ut alter in alte rius populi fide sit, eiusque populi Maiestatem, comiter et sine dolo malo conservet; nam hoc non adimit libertatem. l. 7. §. liber. ff. d. captiv. et postlim. Vietor. disp. d. exempt. th. 1. Ac talia foedera inveniuntur plerumque, inter Res publicas, bonis et viribus admodum inaequales. Hocque genus, degenerat quandoque in deditionem: et sic deditio magis, quam foedus fuit, Iosuae cum Gibeonitis; qui voluerunt cum Iosuâ facere foedus, et se tamen nominaverunt Israelitarum servos; Iosuae, cap. 9. vers. 11. nec prope aliud quam vitam sunt pacti. vers. 15. Servitutem item redolet, si arma adimantur, fabrique ferrarii prohibeantur; ut Israelitis fecerunt Philistaei: 1. Sam. 13. v. 19. et 22. ac ut nominatim in foedere, quod expulsis Regibus Porsena dedit populo Romano, comprehensum fuit, ne ferro, nisi in agriculturâ uterentur. Aerodius. lib. 3. tit. 5. cap. 4. Foedera haec non sunt, sed potius iussa; ut supra etiam monui. cap. 2. n. 7. cum alteri peiore sunt conditione. De hisce Isocrates in Archidamo. Cupidis, inquit, libertatis, foedera cum mandatis coniuncta, sunt fugienda: parum namque absunta servitute. vid. P. Fabr. d. cap. 7. fol. 44. Foederis autem inaequalis, non in Romanâ historiâ solum; sed et alibi occurrunt plurima exempla. Talia namque fuerunt Romanor um cum Aetolis et Latinis: ac Romani fere, ubique honoris praerogativam inter socios suos obtinuerunt. Sicque Polemo Rex Ponti, in foedus Romanum ascitus, statim prima subsellia in theatris, per totum suum Regnum, Senatoribus tribuit Romanis: Polyb. lib. 3. Et cum Aetoli se iis praeposuissent, parum abfuit, quin amicitiâ privati fuissent. Plutarch. in Flamin. Paulus item Aemilius, literas Persei, quibus praescripserat, Perseus Rex, Paulo Consuli, sine responso remisit, Livius lib. 55. Simile foedus
fuit, quod cum Rudolpho II. Imp iniit Sigismundus Battorius, Transsylvaniae Princeps, Anno 1595 praestito fidelitatis iuramento: ut Caesar Rex eius diceretur, sine tamen iure Feudi, aut libertatis detrimento. Ianson. Mercur. Gallo-Belg. tom. 3. lib. 2. pag. 97. et seq.
Huiusmodi foedus quoque inaequale censetur, Clientelare, quod est inter Patronos sive Defensores, aut Protectores (qui Germanice, Schutz: vnd Schirmherrn/ ac item Vice Domini Vitzthumb. Vidami, vid. Pasquier. 7. d. recherch. cap. 5. fol. 964. etc. dicuntur) et eorum clientes, Schutz vud Schirmsverwandte. Keckerman. in polit. duct. cap. 24. fol. 391. ac seq. Ioh. Camman. d. Iurib. Maiestat. disp 5. th. 104. Bruningk d. homagio. th. 11. Hocque Patrocinium, olim etiam Mundebur dium vel Momburgium vocitabatur; et sic frequens est in legibus priscis Germanorum; sub Mandeburde, vel defensione: eligere Mandeburden, vel defensionem. Lindenbrog. in Glssario, iuncto Codici ll. antiquar. ut et Iohan Lydius, in Glossis Latinobarbar. quae addita sunt operibus Nic. Clemangis. verb. Mundeburde. Galli. Manburnie dicunt. Froissart. lib. 1. cap. 155. Fussent en garde, baille, tutele, cure, manburnie. Dicitur et Mundium; Lindenbrog. ac Lydius, dict. libr. verb. Mundium. ex illoque nobis restat adhuc Vormünd. etc. Mundbar/ antiquum Francicum verbum, pro eo, der keinen Vogt hat. Sicque vocabatur, ein Mundbarer Fleck/ ubi nemo habet iurisdictionem; Bar namque est frey; Ego in discurs. de Comitib. et Baronib. nu. 17. hinc et nos dicimus entbehren/ pro manglen: Mund/est Tutor, sive Curator; Mündling pupillus. Primigenea vox est Mund/os, oris: est enim Tutor, quasi os pupilli, weil er ihne verspricht/ vnmündig/pupillus carens ore, der sich selbst nicht versprechen kan Hincque Mundium etiam sumitur pro Patrocinio, sive clientelâ: ac adhûc de clientibus dici solet, die einem zuversprechen stehn. Et ex eo etiam fortean Patronus vocatur Advocatus; quasi pro Gliente suo loquens, eumque defendens. Quamvis Patroni illi, meo iudicio, non ab advocando, Latinisque advocatis, sed a Germanico Vogt/ denominentur; et inde est Advocatia, Kastenvogtey. vid. temen Lindenbrog. in Glossar verb. Advocatus. Est enim Patronus, Schirm vnd Kastenvogt. Voculam autem Vogt/ minime derivarem per a)fai/res1in ab Advocato; ut vult Goldastus, Rerum Aleman. tom. 1. fol 214. et seq. Est enim mere priscum Germanicum, Voget/pro Magistratu; unde der Vogt von Bern; pro Theodorico Veronensi, etc. Foedus pariter hocce, recommendatio ac recomandigia, adpellatur. Tuscus. lit. C. concl. 628. n. 5. et 23.
At veto in protectorium eiusmodi Ius, altius inquirere lubet. Et itaque Clientes, non incommode definiuntur; qui se, suaque bona, tuenda, et defendenda, potentiori addicunt. Iohan. Bruningk. de
homag. th. 10. Ac quamvis Bodinus, 1. d. Rep. cap. 7. nil indignius esse dicat Principis Maiestati, et abiectius nil, quam sese in alterius clientelam, et tutelam dare: attamen periculo instante, quod totius ditionis minatur subversronem; non video, cur Principi vitio verteretur, in alterius praesidio suam quaerere salutem. Arnisae. d. Iure Maiestat. lib. 1. cap. 6. ad fin. Et sic gravati non sunt Ptolomaeus, cum liberis suis, Aegypti; Archelaus Cappadociae; Prusias Bythiniae Reguli; protectioni Romanorum secommittere. Arnisae. d. loc. Ita etiam Dux Ferrariensis, Bentivoli, ac Principes Mirandulani; contra Iulium II. P. M. in Ludovici XII. Bodin. d. Rep. 5. cap. 6. et Octavius Farnesius, Parmae Dux, in Henrici II. Galliarum Regum protectionem transierunt: Sleidan. lib. 22. ac Confoederatae Belgii provinciae, postquam ab Hispano defecissent, Elisabethae Reginae Angliae tutelam exorarunt. Meteran. lib. 13. Habent et maxime in usu liberae civitates; ut si quae per se minus valent, potentioris alicuius Principis fidei se credant, vel populi vicinioris amicitiae se soleant sociare. Ita Anno Christi 1224. Iohan. Comes Cabilonensis, Bisontinae civitatem suscepit in suam protectionem; et Cives universos, cum rebus suis, ubicumque fuerint. Chifletius, Vesontionis part. 1. cap. 53. Ac Anno 1264. Hugo Burgundiae Comes, accepit in protectionem suam cives Bisontinos: et pollicitus est, se pro rebus Bisantinorum, quasvis arces et castra, propriis expensis obsessurum: modo accipitrem stellarem, ei quotannis pro dono deferre teneantur. Chifletius, ibid. cap. 55. et adde cap. 57. Sic Genevam Italiae pulcherrimam civitatem, varios legimus habuisse protectores; donec tandem in plenam et hereditariam Regis Hispaniarum protectionem transisset. Feschius, hîc th. 23 lit. d. Electores, Ducesque Saxoniae, Civitatum Mühlhausen/ in Thuringiâ, Northausen/ item ac Erffurt/ vetustissimi sunt protectores. Waremund. b. lib. 1. cap. 4. nu. 15. Dresserus, de Germ. urbib. ubi de Erfordiâ. Helvetii quoque Civitatum vicinarum Mühlhausen/Rothweil/ et aliarum quarundam, patrocinium obtinuerunt. Pariter et Monasteria, suos plerumque habuerunt protectores: eorumque Ius Advocatia Ecclesiastica, indigitatur, vulgo Kastenvogtey: Stumpffius, lib. 5. der Schweitzer Chronick/ cap. 3. ab init. quae nihil aliud est, quam Ius defensionis et protectionis Ecclesiarum; interdum cum aliquâ Iurisdictione et inspectione rationis oeconomicae administrationis, coniunctum Talibusque Advocatis, etiamnum Monasteria non pauca graves inde reditus pendunt; alicubi equos certo numero mittunt, qui Monasterii pabulo nutriantur; alicubi competit Advocatis; der Atz zu zeit der Jagt. Illi item Advocati, curare debent, ne reditus Monasteriorum obscurentur, et alienentur; et ideo etiam Schutz vnd Schirmherm indigitantur. Lites item, ac alia saecularia iudicia
tractabant, unde Carolus M. in diplomate donationis, quam Monachis Ulmensibus fecit, apud Nauclerum: Statuimus, ut si Advocatus placitare voluerit,, quando vel qualiter hoc fiat, in Abbatis arbitrio pendeat, et ab eo disponatur; ut non cum pluribus quam triginta equis ad placitandum veniat; et quicquid placitando ibidem adquirat, tertiâ parte retentâ, duas Abbati reddat. Et olim ideo, magni fere beneficii loco habitum fuit, Patronum aliquem, Monasterium habere: et Monachi, ex his quos inter potentes noverint, et invenerint meliores saeculi, et aequitatis amatores, eligebant sibi loco defensorum; sed ob subse quutum abusum, difficillimis plerumque, et admodum molestis defensoribus carere, commodum maximum reputatur. Graevaeus, lib. 2. concl. 54. consider. 1. Reinkingk, lib. 3. class. 1. cap. 9. num. 58. Huius autem Iuris originem, referunt ad Pipinum et Carolum Magnum; in quorum patrocinium Papa Romanus, cum patrimonio Ecclesiae suae confugit, ut a Longobardorum Tyrannide tutus esset. Quod et ordine sequentes Imperatores, in Ecclesiam Romanam obtinuerunt Unde Ottho Magnus, Defensoris; Henricus II. Advocati S. Petrititulo, donati fuerunt: et adhûc dum capitulatione Imperii ordinariâ, patrocin ium hocce suscipiunt Imperatores. Lupold. de Bebenburg. tr. de Iure Regnum et Imp. Rom. cap. 9. in fin. Feschius. h. th. 23. lit. n. Et quoque Imperator, in Constit. Imper. Spir. d. Anno 1512. Ein Richter Vogt/Oberster Schutz: vnd Schirmher: der Christlichen Kirchen/ adpellatur. Tale ius protectlonis, trium Episcopatuum, Sedunensis, Lausannensis, et Genevensis; Fridericus Barbarossa concessit Berchtoldo Zaeringensi, in renuntiatione Regni Aralatensis. Crusius, part. 2. Annal. lib. 12. c. 18. Et novis Episcopatibus erectis, plerumque Principes vicini, eorum efflagitant tutelam. Feschius, d. loc. lit. o. Sic et vendicant sibi Comites Palatini Neuburgenses, die Erbkastenvogtey vnd bohe Obrigkeit/ super Coenobio Kaißheimb: ratione Comitatus Greisbacchensis. Et eadem propemodum Iura, in Monasterium Ottenbeuren, affectat Episcopus Augustanus. Ac generaliter Imperator, Principibus, in Ecclesiis, et Coenobiis, cuiusvis territorii, Ius Advocatiae et protectionis tribuit, in Investituris: Mit allen Praelaturen/vnd Klöstern/deroselben weltlichen Obrigkeit/ Schutz/Rechten/vnd Advocatien. etc. Hocque est Feudum Advocatiae, cuius sit mentio apud Feudistas. Rosenthal. d. Feud. cap. 4. concl. 14. nu. 2. lit. b.
Constituitur hocce protegendi Ius, Pactionibus et Stipulationibus plerumque; ut et Testamento; quemadmodum etiam communiter servitutes constituuntur. §. fin. Inst. d. servit. praedior. l. si partem. §. 1. ff. quem admodum servitus amittat. Potest item constitui, per praescriptionem. l. 2. C. d. servit. et aquâ. Est etenim quasi servitus; et cum ad
heredes transit (ut saepissime fieri solet) servitutibus reali bus accenseri debet. Thom. Maulius. tr. de homagiis, cap. 11. n. 3. Et quoniam sine facto hominis, exerceri nequit; consequens est quasi servitutem discontinuam esse: ideoque non praescribi, nisi tempore tanto, cuius initii memoria non exstat. l. servitutes. 14. ff. d. servitut. ubi gl. Br. Castr. et commun. Dd. Verum nemo alterum, talem in clientelam accipere regulariter potest, nisi qui habeat Maiestatem, vel omnimodam Iurisdictionem: est namque portio publici Iuris, quod armis aliquem defendere permittit. v. Menoch. arbitrar. cas. 338. n. 3. Quippe cum armis Patronum defendere debere civitatem, cuius Patrocinium suscepit, Dd. nostri tradunt. ad l. 1. C d. domest. et protector. lib. 12. Gail. 2. obs. 54. n. 2. Graevae. 2. con cl. 54. in consi derat. n. 2. Decianus, respons. 117. n. 17. vol. 3. In publicis namque, defensio ex sui naturâ exigit arma. l. cum Dominus. 19. ff. ad SC. Syllan. Alciat. cons. 2. lib. 3. Hocque facere tenetur Patronus, si necessitas cogat, itemque viribus tantis, quantis ad id videbitur esse opus; quantisve poterit. l. 1. §. 18. et §. 35. ad SC. Syllan. argumento ducto a Vasallo. 2. Fcud. tit. 7. d. nova form. Fidelit. ibi: sicut potuero. Satis igitur auxilii, Patroni censentur praestitisse, si fecerint quod potuerunt, ut periclitantibus et adflictis opem ferrent: per trad. Menochii, 5. praesumpt. 28. num. 10. Sique Patronus sustinere non potuerit vim maiorem, excusationem meretur. Ac porro, quod attinet modum defensionis; si quidem certa species in tabulis clientelaribus praescripta sit 9quod omnino facere licet. arg. l. quotiens. 24. ff. d. oper libert.) rata conventio erit: l. 6. §. 1. ff. depos. Hocque si praestiterit protector, partibus suis functus est, l. 73. in fin. princ. d. verb. oblig. l. 3. §. 1. l. 15. §. 1. ff. d. oper. libert. Sin vero specialiter nil pactum, sed in genere tantum promissa tutela siet; personas et res clientum, tamquam proprias, ab omni adversitate, vi atque iniuriâ, tutas, securasque praestabit. Sim. Pistor. cons. 19. n. 11. vol. 1. Nec armis Patronus solum, sed et defendere cogitetur clientes suos scriptis, legationibus, intercessionibus, int eruentionibus, etc. pro ut natura negotii hoc requirit. Dn. Ioh. Brunigh. d. homag. th. 13. ad fin.
Et insuper ddefensio regulariter fieri non debet sumptibus Patroni, sed clientis. Equidem si convenit, cuius expensis debeat protectio expediri, eam conventionem servandam esse, nemo dubitare potest. l. 1. §. fi convenit. ff. deposit. l. 1. ff. l. pact. l. 1. de const it. pecun. sin vero non adpareat, quid actum siet; consequenserir, ut id sequamur, quod in regione frequentatur: l. semper. 34. ff. de R. Iure. si neque regionis adpareat mos, consequens erit, ut, quod iam dixi, clientelaribus sumptibus opem ferat protector. Est namque regulare, eum sumptus praestare teneri, cuius gratiâ actus celebratur. l. sed etsi. §. 1. ff. ad exhib. Et protector non
praesumitur promisisse, ut sumptus faceret de suo; etsi ei annuum salarium fuerit constitutum. arg. l. idemque. §. idem Laben ff. mandati. Maulius. d. cap. 11. n. 14. Plerumque etenim certa quaedam annua pensio solvitur Patronos; Schurff. cent. 3. cons. 23. et Stipendium, vel aliud quid pro advocatiâ praestarisolet: Vietor, de exempt con l. 20. puta aliquot modii frumenti, vel certa pars aut quantitas annui proventus: Vogts oder Schirmhabern. Licet ab hoc honorario annuatim folito solvi, non statim ius protectionis necessario argui possit. Rosenth. cap. 4. concl. 14. n. 3. c. Quin et faepe, sed perperam sit, ut patrocinii pretium, a clientibus solvatur, non ut ab hostibus, vel finitimis; sed ut a latrociniis et concussionibus ipsius Patroni tutiores sint. Ac ita non raro Ius Advocatiae, plus aequo extendi, et ad quaestum, privatumque lucrum transferri, conqueritur etiam Gail. d. obs. 54. n. 6. Sic et Salvinui Massilienses, graves sunt conquestiones: lib. 2. d. provid. opes tenuium patrociniis exhauriri, ut salvi esse possint: etc. nam et olim clientes, pluribus in casibus. pecuniam praestare tenebantur Patronis. Dionys. Halicarnass. lib. 2. Plutarch. in Romul. Arnisae. d. Maiestat. lib. 1. cap. 3. num. 2. Veruntamen, quia Patrono, vel Protectori, non alio modo protegere ac defendere per missum est, quam eo, quo clienti se tueri fas esse adparet; et ideo ubi cliens ab armis abstinere, et iure experiri debet, haut ea protectori sumere licet. Nec quoque potest, vel debet Patronus tueri clientes, in causis iniustis, vel ubi licite ii offenduntur. Menoch. arbitr. cas. 494. n. 13. etc. Maul. d. homag. d. cap. 11. n. 12. Quippe nam generaliter, defensio, tantum contra iniquos oppressores, est permissa; et ubi licita offensio est, defensio iniusta existimatur. Neque item protegendinecessitas patronum arctat, si suâ culpâ, coniciat se in discrimen, et adversitates; cum in omni promissione, tacite veniat clausula doli et iniquitatis exclusiva. Cagnol. in l. frater a fratre. D. de condit. in deb. Alciat. in l. stipulatio ista. n. 35. etc. d. V. O. Itidem, protector non aliter, nisi requisitus, succurrere clientibus, eosque defendere tenetur. Exemplo sc. cum Iudicis, qui non nisi imploranti officium suum impertitur: l. ad per emptorium. 68. D. d. Iudiciis. tum et Vasalli, qui non nisi requisitus servit. c. 1. de nov. form. fidelit. c. 1. in fin. an ille qui interfic. fratr. Domin. Nisi tamen protector sciat, clientibus magnum periculum imminere: tunc namque is, etiam non rogatus succurrere tenetur; cum sciens haut sit certiorandus: l. 1. in fin. D. de act. empt. et Vasallus, si Domino maxume intersit, etiam non vocatus, ei debeat praesto esse. Schrader. d. Feud. part. 6. c. 6. num. 38. Rosenthal, cap. 8. concl. 26. num. 7. At num protector etiam succurret invitis? Sane si is sua interesse putet, ius defensionis tueri; etiam non rogatus succurrere potest. Petr. Frider. lib. 2. de mandat. c. 14. n. 11. Idque locum maxume habet in hereditariâ clientelâ.
Protectorem regulariter clientes, adversus omnem iniustum, violentumque in vasorem seu turbatorem defendere, et cuivis offensioni, undecumque immineat occurrere oportet, c. tibi Domino. 33. distinct. 63 et ibi CC. Non tamen adversus legitimum Dominum, et proprium Magistratum, l. 2. C. ut nem. ad sui patrocin. lib. 11. Cod. nec contra se ipsum, propinquos et necessarios; puta parentes, liberos, coniuges. etc. defendere protector obligatur. l. petitionem, 13. C. d. advocat. divers. Iudic. ubi Bl. et Alberic. late Cagnolus, in l. frater a fratre. 38. n. 98. de condict. indeb. utcumque in tabulis conventionem, contra omnes homines, Wider meinglich/ defensio sit promissa. Porro autem, si duo sint Patroni, numne unus contra alterum defendere debet civitatem? quam quaestionem tractant Bodinus, lib. 5. de Republ. cap. 6. Simon Pistoris, consil. 19. Andr. Gerhardi, disp. ad Instit. 17. in parerg. et apud Arumae. tom. 1. d. Iure publ. discurs. 31. th. 7. fol. m. 925. Verum duo hîc inspicienda videntur. Primo, an isti Principes inter se sint confoederati? et secundo, an simul et tempore eodem, civitatem in suam receperint protectionem? Si duo Principes confoederati, simul in protectionem fuscipiant civitatem, eamque contra omnes defendere promittant: alter eam contra oppugnationem alterius defendere omnino tenetur. Nec etiam Foedus obstat commune: cum per novissimam, et ab utroque factam protectionis susceptionem; respectu clientum, a priori transactione, de armis ab altero contra alterum sumendis, recessum esse censeatur. Sin autem tempore diverso, Civitatem in suam suscipiant clientelam, tum quemadmodum posterius foedus, haut nocet protectioni prius stipulatae ita vicissim, si foedus quod est inter Patronos praecedat; tunc unus contra alterum civitatem defendere nequit. In posteriori enim tractatu, inter Principem et civitatem facto, semper intelligitur antiquior confoederatio excepta. Nemo quippe a priori confoederatione, altero invito, se liberare potest. l. in operis. 26. D locat. l. sicut. C. d. obl. et action. Pariter ut praestitâ fidelitate Domino posteriori, semper intelligitur excepta persona Domini antiquioris: c. Imperialem. vers. illud quoque. de prohib. feud. alienat. ita ut Dominum vetustiorem, etiam contra posteriorem defendere Vasallusteneatur. adde et ea, quae supra hoc cap. dixi, num. 2. At si Principes, qui inter se non sunt confoederati, civitatis alicuius suscipiunt defensionem; sive id tempore diverso, sive simul fiat: utique unus contra alium, eam defendere tenetur; etiamsi consanguinei forent. Hoc etenim ius protectionis importat, ut passis iniuriam, aux ilium praestetur, nullius personae habito respectu; et promissa intelligitur defensio contra omnes. Sicque defendenda est causa pupilli, vel minoris, a tutore, vel curatore etiam contra collegam. l. si plures. l. inter tutores. d. administr. tutorum.
Clintes, utcumque habeant Dominos superiores, liberl 'nihilominus regulariter manent: arg. l. 7. de captiv. et postlim. C. ex parte. extr. de privileg. Percupiunt enim in clientelam se dando, defendere libertatem; eamque ob causam conducunt auxilium potentioris; sanem non ut amittant, sed ut illibatam tueantur libertatem. Hincque communis est traditio Interpretum Iuris, haut ullum, per submissionem in protectionem, transferrialiud ius, quam defendendi. Casp. Ziegler. §. Landsassij. conc l. 1. num. 82. Indeque positi sub alicuius protectione, non eiusdem subditi dicuntur: nec etiam clientes Schutz Vnterthanen/ sed Schutzverwandte indigitantur. Imo ne micam quidem Iurisdictionis tribuit clientela: Sed clientes, vel retinent omnino suam Iurisdictionem, si liberi sint; vel manent sub Iurisdictione ordinariâ sui Magistratus, eidemque in omnibus ut antea parere debent. Schutz vnd Schirms gerechtigkeit / gibt kein Obrigkeit / entziehet auch dem rechten Erbherm an seinem Rechten nicht das allergeringsie. Natta, cons. 636. n. 95. tom. 3. Gail. d. obs. 54. nu. 2. etc. Waremundus. h. 1. cap. ult. num. 13. Wehner in observ. pract. verb. Schimrsverwandten. Maulius, d. cap. 11. num. 10. Graevaeus, 2. concl. 54. Zachar. Vietor, d. exempt. th. 20. late et pulchre Card. Tuschus, lit. C. concl. 628. num. 18. etc. ac conclus. 629. per tot. et item lit. R. concl. 56. Arnisae. de Maiest. lib. 1. cap. 4. num. 8. Brunnigh, d. homag. th. 13. novissime Feschius. b. th. 23. lit. e. Ego in tract. de adpellat. cap. 4. §. 5. et lib. 1. polit. cap. 9. num. 3. Inde quoque Advocatiâ, seu iure clientelari, aut protectionis, sive ea sit simplex, sive etiam administrationis inspectionem habeat adiunctam; territorii iurisdictio non probatur: Thom. Michael. de Iuris d. conclus. 55. Diversumque etiam est tutelare ius, a Vogteiâ. Knichen. de territor. Iure cap. 4. num. 98. etc. Nec item territorialis potestas, die Landsobrigkeit / exinde probari potest; licet dicantur die öberste Schirmsherm. Dn. Ruland. de commissar. lib. 2. part. 4. cap. 3. num. 12. Vietor, d. concl. 20. ubi ex Nattâ refert; quod potius protectio evidens signum siet, Iurisdictionis et superioritatis non competentis. Quippe nam, si peculiaribus pactis protectio impetratur, adparet eam non competere ipso iure. Hincque sequitur, protectorem clienti suo, modum circa religionem, praescribere non posse: Herman. Esaias Rosacorb. pract. forens. cap. 29. ad fin. Parthenii litigiosi auctor lib. 1. cap. 16. n. 12. cum videatur Religionis exercitium, ex Iurisdictione superiori, seu territorii (cuius scilicet vigore, territoria, Fürstenthumb/Landschafften / etc. indigitantur) hodie dependere. pariliter, cum collectae 9aeque ut Religio) Iurisdictionis habeantur sequela: non inde poterit a suis clientibus exigere contributionem. Late Roland. a valle, cons. 1. num. 45. et seq. lib. 2. Gail. 2. obs. 54. Menoch. cons. 32. n. 29. etc. lib. 1. Sixtin. de Regal. lib. 2.
cap. 14. num. 103. etc. fol. 285. Haut item poterit iis indicere arma, aut eadem prohibere; non agere delectum, non castrametari, inve ceteris Iuribus militaribus, ullum sumere arbitrium, extra casum defensionis, Knichen. d. Iur. Saxon. non provoc. verb. Ducum. cap. 5. in fin. Quodque clientem non subditum fieri dixi; exinde adparet, eum qui alterius subiacet protectioni, non ideo ob id, exemptum dici mereri. Vieto. dissert. d. exempt. concl. 20. Et item diversa plane est clientela, a Iure Ecclesiastici patronatus, Reinkingk. lib. 3. class. 1. cap. 9. ad fin.
Verum, in odiosis tantummodo verum esse videtur; pro subdito non haberi clientem. Etenim in favorabilibus; ubi scil. de clientum commodo disputatur, sub nomine subditorum, quandoque etiam die Schirmsverwandte comprehenduntur. Et pertinet etiam hûc, quod clientibus, aeque ut subditis, scribatur, Vnsern lieben Getrewen. Gail. d. arrest. cap. 7. n. 13. et quod confoederati, hostes suorum confoederatorum punire possunt: arg. l. non dubito. d. captiv. et postlimin. Ac hinc eum, qui offendit Caesaris confoederatos, crimine teneri Maiestatis, respondet Menochius, consil. 99. n. 39. Waremundus, h. lib. 1. cap. 3. n. 9. fol. 299. ac innui Ego, supra, cap. 2. num. 6. et hoc cap. n. 2. Indeque et Constitutio Imperialis, von der Pfändung/extenditur. etiam non improbabiliter ad clientes Ita refert Christoph Schvvanmannus, in observ. Camezal. ob s. 67. ob Iudaeum captum, processus in Camera fuisse impetratos, licet tantum fuerit sub clientelâ impetrantis. Clientes namque, etsi subditi non sint; comprehenduntur nihilominus sub nomine eorum, die einem zuversprechen stehen/hoc est, quos defendere tenemur. Sed hoc, quod dixi de pignorationis constitutione, spectare solum videtur ad eos, qui habitant in territorio Patronorum: ut ille Iudaeus, cuius mentionem Schvvanmannus facit; non qui proprium territorium habent, et alterius sunt clientes, ast interim suâ fruuntur immediatâ libertate; quales sunt civitates Imperiales. etc.
Sed vero, quemadmodum iurisdictio, omniaque fere, iurisdictionem aliquam redolentia iura, usu magis et consuetudine, quam certis regulis aestimantur: ita et ea, quae hactenus de clientelâ dixi, perpetua non sunt. Multis quippe in locis, parum a subditorum conditione differunt clientes. Waremund. h. cap. ult. n. 15. lib. 1. Sicque Rosenthalius notat, cap. 4. de feud. concl. 14. n. 4. lit. d. Pacto, vel usu, Advocatiae iurisdictionem accedere posse. vid. Camman. disp d. Iurib. Maiest. 5. th. 104. Ita et Principibus, in coenobia, sub eorum districtu sita, competit Advocatia, seu inspectio iustitiae administrationis, et temporalium aliorum: adeo, ut sine eorum consensu, Monasterii immobilia bona, nequeant oppignorari vel alienari. Idque ius advocatiae caenobiorum, Principibus in
territoriis suis, hâc sub formulâ verborum, ab Imperatore concedi solet: Mit allen praelaturen/vnd Clöstern/deroselben weltlichen Obrigkeiten/ Schutzrechten vnd Advocatien etc. Wehner. verbo Vogtey. ac innui etiam Ego, supra, hoc cap. n. 8. Sic et Knichen. intr. de territorii Iure cap. 4. num. 329. tradit; ubi Monasteriorum Advocatis, praeter oeconomiam et obventionum rationes, competit etiam iurisdictio criminalis, et quandoque etiam civilis; eo tunc in casu, sublimiorem hancce Advocatiam, tribuere ius superioritatis. Taliaque Monasteria Imperio territoriali, der Landsobrigkeit quo ad temporalia, subsunt. Statibusque provincialibus aggregantur fere, ac in eorum conventibus sessionem atque vota habent.
Est et differentia inter protectionem perpetuam, atque tempralem. Perpetua, vulgo Erbschutz/dicta, maius tribuit ius; et regulariter etiam clientes, si semel alicuius protectioni sese submiserunt, clientelae illius pertaesi, haut queunt invito protectore, excutere hocce ius, nisi mediante pacto, renuntiationem, ab initio sibi reservarint; Frider. Mindan. d. c. 14. num. 28. quia nempe ius alicui semel quaesitum, sine facto et consensu suo, eidem afferri nequivit. l. fin. D. de past. l. quod nostrum de Reg. Iur. Idque ampliari solet; licet Patronus vel Protector, longissimo tempore non fuerit requisitus. Maulius, d. cap. 11. num. 18 Et idcirco Genuenses olim, sub Gallorum positos clientelâ, ab eâ recedentes; Ludovicus XII. Franco - Gallorum Rex, urbe captâ, et praesidio imposito arci, 200000. aureis multavit. Bodin. 5. d. rep. cap. 6. pag. 908. Sic et Wetzlar, Civitas Imperialis, Landtgraviorum Hassiae Darmstad. subiecta protectioni; cum ante paucos annos, secessionem ab eâ tentâsset, vi et armis repressa fuit. Quin et Bodinus d. loc. autumat; tali quoque in casu, libertate clientes privari posse: nam et Augustum Imp. vectigales fecisse, quos libertate abuti videbat; et Verodunos, Metenses, Tullosque in provinciae formam fuisse a Gallis redactos, cum allatum esset, clandestinis coniurationibus id agi, ut in urbem intromitterent Hispanos. Pariter acerrime disputatum fuit, in controversiâ, inter Palatinum Neuburgensem, et Praesulem Monasterii Kayßheimb/num clientes se eximere queant? vid. Pf. Neuburg. deductionschrifft. Anno 1609. divulgat. Ast fallere, limitarique haecce dicuntur; si patronus iure protectionis abutatur, si saeviat in clientes; si opprimat pro desensione, pro patrocinio oppugnet, gravet, vel premat. a. g. tit. 27. lib 2. Feud. d. pace tenend. Zasius de feudis part. 10. n. 55. Thom. Michael, de Iuris dict. concl. 55. lit. d. Quo in casu tutissimum esset, sese submittere clientelae, et ordinariae defensioni, omnium superioris. Verum, non videtur probabilis solvendi iuris protectionis modus; si Advocatus mutatâ Religione, in sectam diversam; modo ne ipsis
clientibus hoc fraudi siet concedat: Iacob. Synzius, disp. de Iure protect. habitâ Argentinae, Anno 1621. th. 33. cum ius id in profanis occupetur, nec quicquam cum Religionis causa, aut spiritualitate habeat commune hûcque etiam facit const. pacis Relig. d. Anno 55. §. 23. Es soll auch kein Statt/etc. Non item, si Patronus, ita infirmus reddatur, ut impar sit defensioni. Synzius. d. loc. th. 29. Sed clientelam exstingui proscriptione, durch die Acht/certius affirmatur: quia nempe proscripti, onium clientelâ, fide, protectione, omnibus iuribus humanitatis, officiorum, commerciorumque vicissitudine excluduntur; civitatem, libertatem, et omnia privilegia amittunt; pactis, contractibus, nominibus, actionibus, iuramentis, foederibus, omnibusque iuribus cadunt. Gail. de pace publ. lib. 2. cap. 1. num. 20 etc. Petr. Frider. Mindan. de process. extrah. cap. 26. nu. 5. Dn. Bechtius, tr. de seturit. th. 118. et seq. Insuper autem, circa protectionem hereditariam cumprimis, saepe disceptari solet, articulus probationis. Et quidem protectio per Instrumenta optime probatur. Menoch. consil. 241. num. 30. vol. 3. Ex antiquissimâ etiam possessionis allegatione, actibusque possessoriis, non vitiosis, probatio fieri potest. Mascard. conclus. 958.
Etsi vero clientibus salva esse debeat libertas; non raro tamen famelica cupiditas imperandi; et hoc iure abuti, eiusque sub praetextu compedes dominationis inicere solet. Et abolita iam dudum est sanctio XII. Tab. legis, in quâ ita legebatur scriptum; si patronus clienti fraudem faxit, sacer esto. Et cessavit mos Romanorum, quo non peius ullum facinus aestimatum fuit, quam si quis probaretur, clientem derisui habuisse. Agellius, 20. Noct. c. 1. Et inde Foedus clientelare, omnium periculosissimum esse, Bodinus, lib. 5. d. Rep. cap. 6. tradit: nisi bene accurateque, clientum libertati caveatur. Et inde eos, qui se alteri in clientelam dant, diligenter cavere debere, ne libertatem amittant, recte monet Waremundus, h. lib. 1. cap. ult. num. 13. Ea quippe occasione constat, Iohannem Ungariae Regem, in Turcicam servitutem Regnum suum coniecisse; Traiectum item ad Mosam, Cameracum, Tullum, Metim, atque Verdunum, libertatem amisisse. Et prudenter Machiavellus observavit; Romanos per speciem foederis huius, in servitutem redigesse homines nomivis Latini, priusquam illi hoc fore suspicarentur. lib. 2. comment. de Republ. cap. 13. et de Principe, cap. 8. Refutare quidem conatur hocce Marchiavelli dogma, auctor Antimachiavelli; lib. 3. cap. 18. sed nugas meras agit, et eo politicorum arcanorum ignarissimum se esse, prodit. Foederati namque, quamvis de Iure, nullo modo subditi, aut cives; sed a)uto/nomoi, liberique exsistant: attamen si fuerint confaederatis minores, sub dulci nomine amicitiae, atque consociationis, opprimi haud difficulter,
et in speciem servientium redigi queunt. Waremund. d. c. ult. n. 3. adde Apollinar. Calderini, discurs. 14. Etiam animi Principum optimorum, licentiâ dominationis in peius abripiuntur, et ex laudabili initio, finis inclinat. Et hinc, cum aviculas cuculus, cur se fugerent, rogaret; non impertinenter responderunt; quia te accipitrem aliquando fore subveremur. Plutarch. lib. 6. apophtegm. Sicque et hoc nostro in casu, primus post protectionem gradus, invasio est; iusque protectionis, subiectionis atque iurisdictionis initium exsistit. Feschius, hîc th. 23. lit. a. die Schirmheren seind offt Stürmherm: quod et multis probat Wehnerus, in Metamorph. Rerum publicar. cap 18. et iungatur Casp. Zieglerus, §. Landtsassii, conclus. 1. num. 102. etc. Vietor, de exempt. th. 20. a princip. Petrus Syringus, de pace relig. th. 44. ad fin. Ptudenter admodum Petrus Fridericus, lib. 2. cap. 14. Civitatibus aliisque Statibus amantibus libertatem, auctor esse velim, inquit; ut ne sine magnâ et gravi necessitate, ac non nisi caute, et prudenter sese subicerent tutelae atque protectioni potentioris. Ac tutius potius existiment, exiguum aliquod detrimentum, vel incommodum pati, gustu licet insuaviori, quam annuo salario, atque mercede, mercari servitutem, sub titulo plausibili protectionis. Tandemque subiungit, Tutissimum cuiusque Status et Magistratus patrocinium est, recte agere, ius et iustutiam administrare, et cum vicinis, cuiuscumque sint conditionis, amicitiam colere; ac si quae contra ius, et privilegia, vel immunitatem attententur, placide id, et quam cito sedare, atque componere: aequissimis et de iure ac aequitate permissis, constitutisque mediis utendo. Quandoquidem ergo, (ut hactenus deductum est) non raventer ex defensione oriri offensio solet: cautio idcirco studiose erit adhibenda his, qui exteri vel vicini potentioris praesidium, atque clientelam prensant; ut conditiones atque capitu Ia protectionis, Die Schirmsbrief/sic componantut; neu occasio potius subiectionis, quam protectionis, defensionisve beneficium ex illis oriatur. Ne oppressi Charybdin fugiendo, incidant in Scyllam; ac sub specioso nomine iucundae libertatis, improvisâ servitute opprimantur: et sub nomine alieno, reverâ subditi fiant. Petr. Gregor. Tholosan. lib. 11. de Rep. cap. 11. num. 6. Cum etenim quivis legem rei suae, quam volet figere queat; c. verum. de condit. ad posit. l. quoties. C de donat. quae sub modo. contractusque primordium sit inspiciendum. l. fi tantum. ad SC. Macedon. l. si voluntate, C. de rescind. vendit. curiose atque attente capita signanda erunt, diserteque adponendum, quomodo se clientes submiserint aliorum alis. Waremund. h. lib. 1. cap. 4. num 14. Vietor, supr. dict. loco. Brunnigh. de homag. th. 13. Certa namque, et ad quae voluerint teneri exprimendo; eo declarant se in reliquis vinciri nolle: l. quaesitum 12. d. instr. legat. ad cauta ergo obstrictus solum
erit, non ulra. Natta, cons. 636. num. 35. Cravett. cons. 463. n 13. Myns. cons. 13. num. 10. dec. 2. Ac quidem capitulis istis, semitam signavit Bodinus, supra dict. loco. (ac ex eo refert Reinkingk, lib. 1. class. 5. c. 5 n. 63. etc.) Et putat tamen, omnium cautionum maxumam esse, ne Patront clientum arces, vel oppida, praesidio teneant militari. Taliter etenim Athenienses, ab Antipatro et Cassandro oppressi fuerunt. Plutarch. in Camill. Patrocinii deinde tabulis, quas dant clientibus Patroni, diserte testatum siet, Iura Maiestatis, seu immediatam libertatem (si in Imperio Romano-Germanico hoc fiat) omniaquod Regalia, salva et integra clientibus iugiter futura. Terminanda item sunt Patrocinia, breviori temporum intervallo: quo partibus graviora visa mutari, honesta et proficua renovari queant. Chokier. thesaur. polit. lib. z. cap. 11. Suaderem et ego Civitati Imperiali, ut Patronos aliquando mutet, nec semper unum sumat; aut si optionis non adsit facultas, vel temporis quoddam spatium, maneat sine Patrono. Tandem opportune clientes, aliosque foederis socios inferiores, Canonhiero monet, del' introduzz. lib. 3. cap. ult. fol. 239. ut ne nimis Patrono, vel potentiori cuiquam fidant; Fing di fidarsi, ma non si fidi del compagno. Etenim vel maxume hîc valet, quod a Bruto, Tribuno pl. velut ab oraculo, in contione populi Romani dictum olim fuit; Unam esse tenuium adversus potentiores securitatis cautionem; ut si potentes nocere velint, non possint: cum nocendi voluntas, ambitiosis hominibus, et imperandi cupidis, numquam sit defutura.
Et denique cum nascatur ex hoc contractu obligatio civilis, etiam actio competet exinde; utilis scil: praescriptis verbis. l. 5. §. 2. de praescript. verb. Clienti primum in id; ut fides Patrociniipromissi, cuius gratiâ data est, praestetur: vel si fidem susceptam protector implere nolit; remuneratio defensionis caussâ data, restituatur. l. 5. §. 1. l. 8. l. ult. C. de condict. ob caus. data. Vel etiam praestetur quanti interesst clienti, fidem contractus haut impleri, seu defensionem praestitam non fuisse. l. 1. §. 2. l. 5. l. 7. de praescript. verb. Vicissim protectori daturactio, ad consequendum id, quod ipsi Patrocinii caussâ praestari oportet; videlicet honorarium, seu annuam pensionem. Potest pariter locum hîc habere, Interdictum uti possidetis: quod ei datur, qui in quasi possessione protectionis turbatur; arg. trad. a Menoch. retinend. possess. remed. 3. quaest. 17. num. 131. ac etiam quasi confessoriâ experiri licet, ut quoque in Patronatus Ecclesiae Iure. Wesembec. cons. 48. num. 2. Verum et addi hisce potest, Dissertatio Dn. Georgii Im Hoff/Patritii Noribergensis, de patrocinio et clientelâ: quae a me interpolata, et aliquantum auctius edita, Fasciculo primo dispp. Iuridicarum Tubingensium, inserta invenitur.
Inaequalis generis Foedus, et illud pariter est, quod inter
Principem eiusque Tributarios initur: qui licet, regulariter libertatem, et Iura retineant, Maiestatis; victoris tamen, seu potentioris nomen comiter observant, eique ut pace et libertate fruantur, tributum annuum solvunt. Phil. Hoennon. disp. polit. ult. th. 22. Iohan. Camman. de Iurib. Maiest. disp. 5. th. 111. Ego lib. 1. polit. cap. 9. num. 3. Sicque olim Romanis pacem. vendebant Germani nostri; unde alicubi Claudianus:
Illi terribiles, quibus otia vendere semper
Mos erat, et requiem, et foedus mercede pacisci.
Et ita Gothi, Romanorum foederati, et annua munera percipientes, imprante Philippo Imp. ob denegata. stipendia facti simt hostes. Iornandes, de reb. Getricis cap. 16. Sicque ante aliquot annos, Imperator Germanico-Romanus (sed tamen in qualitate Ungariae Regis) aliique, qui Turcarum Regi, ne provincias ac regiones ipsorum, excursionibus vexaret, annuum tributum solverunt, vel adhûc exsolvunt: Soranz. in Ottoman. lib. 1. cap. 29. non propter hoc, summâ et absolutâ excidunt Maiestate. Camman. d. loc. th. 112. et dixi Ego, intr. de Appellat. cap. 4. sect. 5. Sic et Constantinus Porphrogenneta, Imp. Constantinopolitanus, libr. de administrando Imper. ad filium, cap. 1. de Patzinaticis scribit: debere filium, amicitiae cum illis foedera pacisci, et quotannis Apocrisiarium ad illos mittere, cum donis genti conenientibus: propterea, quod ea gens, nisi Graecis amica sit, excursionem facere, et depopulari queat ipsam Chersonesum. Ac idem Imp. ibidem cap. 4. de iisdem loquens, inquit; si pacem habeat cum Patzinaticis, Romanus Imperator; neque bello infestare Imperium Romanum Russi, neque Turcae invadere, autmagnas pecunias, fastuose pacis nomine exigere possunt; metuentes Romanorum per hanc gentem adversus ipsos vim, et potentiam.
Pensionarii adhûc minus quam Tributarii, subditi sunt. Tributum etenim, plerumque a victis, victoribus praestatur. Pensio vero libera est, eoque solvitur fine, ne eam accipiens, cum hostibus sese coniungat; aut ut urgente necessitate copias auxiliares submittat. Sicque pensio, Ein Bestallung/ex contractu locationis-conductionis descendit; talemque a Rege Galliarum, Helvetii accipiunt quotannis, mille scil. aureos, in singulas civitates. Quia nempe ad illius Regni tutelam, frequentes exercitus ab Helvetiis acciri necesse erat (maxume cum olim Gallia militiae pe destris exsors erat) et ne quis liostis a Gallorum societate, Helvetios facile divellere quiret. Bodin. 5. cap. 6. pag. 910. Primus autem Ludovicus XI. annua stipendia Helvetiis solvit: quem postea successores eius cuncti sunt sequuti. Verum de Foederis huius aequitate, quaestio quondam acerrima mota fuit, inter Helvetios ipso; cum nempe Anno Christi 1521. Franciscus I. Rex Galliarum, de foedere renovando,
militeque sibi subministrando Helvetios sollicitaret, et omnes in id consenurent, militemque quoties opus ipsi foret, promiserunt: Soli vero Tigurini, Zvvinglii suggestiones sequuti, qui pro contione vehementer hanc militiarm, quasi turpem et impiam dissuadebat: cum aliis se hac in parte coniungere recusâtunt. Quod et fecerunt Anno 1549. cum Henricus II. cum Helvetiis agere cepisset, de foedere renovando Quia tum Henricus Bullingerus, Senatum, populum Tigurinum ab hoc foedere dehortatus est; docens, non ius aut fas homini esse, ut se mercede conduci patiatur, ad fundendum sanguinem miserorum, et plerumque hominum innocentum, a quibus nullâ ipse unquam iniuria sit affectus. Maiorum, qui forti manu libertatem suam asseruerunt, mores imitandos esse; qui ab eiusmodi genere vitae alienissimi, domi suo sibi labore victum parantes, nulli Principi se addixerunt, neque suam operam venalem habuerunt, Melchior Adami, in vit. Germanor. Theologor. ubi de Bullingero fol. 498. et seq. Ac certe etiam inter politica praecepta Beati Nicolai, Undervvaldensis, civibus suis data, recensetur: ut ne alienis se litibus immiscerent, nec cum exteris foedus inirent. Joh. an. Joachim Aichorn/von Bruder Clausen Leben. cap. 15. Ast hocce de Gallicano soedere, pluribus agit Ioh. Simlerus, multasque sationes pro illo adducit, lib. 1. de Rep. Helvetior.
Ceterum, generatim, Foederis conditiones, aequae et honestae esse debent, Bodin: saepe d. cap. 6. lib. 5. de rep. fol. 907. non pugnantes cum pietate, aut aliquâ politicâ virtute; sed potius ad harum praesidium facientes. Non ergo iniuriam aliorum, et oppressionem legitimae libertatis; nec bonum solum utile, pro metâ habere debet Foedus. Hincque maledicti depraedicantur in sacris literis illi, quorum conventiones sunt violentiae instrumenta. Gen. cap. 49. vers. 5. Sicque fructu sperato caruit, confoederatio Maxaemiliani I. Imperatoris, et Ludovici XII. Galliarum Regis, contra Venetos pacta. Ii enim diutinâ libertate fruentes, et bonis etiam provinciisque aucti, invidiam Magnatum sibi eo conciliarunt; belloque acerbo a dictis Principibus petiti, iam in extremis versari, ipsâque in Urbe suâ, vix tuti videbantur. Etiam etiam Germani Poetae e)pini/kion canebant; in eosque Ulricus Hutten, non insulse hisce versibus lusit.
Rana procax nuper, Venet as egressa paludes,
Ausa est quam tetigit, dicere terra mea est:
Quam procul ut vidit speculâ Iovis ales ab altâ,
Convulsam ad luteas ungue retrusit aquas.
Sed prudens constantia Incluti Senatus, et etiam, ut nonnulli putant bonitas causae, aut forte periodus nondum finita; restituit mox Venetam rem, et neque latum unguem in occupatis provinciis victoribus reliquit: ut Guicciardinux et Bembus multis produnt. Itidem idem ille Imperator
Maxaemilianus, optimus alias Princeps, Sueviae ordines, aliosqueve foedere arctissimo colligavit, iunctisque viribus Helvetiorum libertatem opprimere satagebat: sed irrito plane conatu. vide Stumpffium non unoloco, et etiam Bilibald. Pirckheimerum, in histor. Belli Suitensis. Octo namque campestribus proeliis, quae omnia fere intra quinque mensium spatia gesta sunt, victores semper Helvetii fuerunt; quorum puta pietas singularis, amorque mutuus ac fides, cum summâ celeritate atque vigilantia coniuncta, victorias tam gloriosas paravit: Caesarianorum in illis ultra 25000. cecidêre; Helvetiorum non ultra 800. desiderati fuerunt Fortunatus Sprecherus, in Pallade Rhaeticâ, lib. 4 fol. 121. Pariter etiam Foedus fanctum, la saincte ligue (quod alii sanguinolentum potius vocari debere, volunt) inter Pontificem et Hispanum, Sabaudum ac coniuratos in Francia Regiae familiae hostes, contractum, mirabili Dei consilio solutum atque divulsum ab Henrico Magno fuit. v. les memoire de la ligue, et etiam Thuanum, ac item Iulianum Peleum.
Tandem foederis conditiones, certae atque perspicuae esse debent; ut nempe haut admittant callidas interpretationes; et elegans est proverbium Italorum, Patto chiaro, amico caro. Vix namque frequentior, et speciosior est perfidiae praetextus, quam ambiguitas verborum: cuius rei multa subministrat exempla Theatrum Zvvingeri, vol. 7. lib. 5. pag. 1951. ibi, Foedus, inducias, pacta, ast ute contrahere, interpretari, etc. Multi voque non verba tantum, sed et syllabas ac litteras aucupantur: uti contigisse aiunt Philippo Principi Hassorum; cui scripto inter alia cautum erat, daß er mit einiger Gefängnuß nicht beschwert werden solle: postquam vero ab Albano Duce carceri mancipatus, contra datam fidem secum agi quereretur, ipsi litterae producuntur, quibus scriptum erat, daß er mit ewiger Gefängnuß/etc. Hortleder. tom. 2. lib. 3. cap. 78. et lib. 5. cap. 9. Sleidan. lib. 19. Lambertus Hortensius, de Bello German. lib. 7. fol. m. 426. et seq. Sane nihil tam indubitatum inter homines est, quod non inveniat contradicentem: et sunt hodie ex numero Iuris non peritorum, sed perditorum, die sich rühmen/daß keine Verschreibung so starck/dardurch sie nicht ein loch machen köndten Auct. discurs. Wie dem Justitien Werck zuhelffen. pag. 841. Heirng. d. Fideiussor. cap. 19. nu. 31. et seqq. Unde in simili, Ordines Foederatarum Belgii provinciarum, litteras Philippi Hispaniarum Regis, quibus pactae induciae confirmandae erant; tribus ex causis, quae leviusculae alias videri possent, reprobârunt. 1. Quod in simplici papyro essent scriptae. 2. quod nomine Regis non subscriptae essent, sed formulâ tantum eâ, quâ erga subditors uteretur: 10 el Rey, Ego Rex 3. quod minori sigillo munitae fuissent. Dominic. Baudius, de induciis Belgicis. lib. 1. Ambiguitas ergo verborum omnis
circumcidenda, et quo ad eius fieri potest, de pactis conventis est amputanda. Omnis item vitanda est fraus, in interpretando iuramento, et promissione quâcumque factâ; quia fallere vel eludere fidem, gravissimum semper reputatum fuit. l. 1. de pecun. constitut. Cum itaque tantae sint hominum fraudes, tot in mentibus laterbrae, tantique recessus, ut occasio fidei violandae, etiam ex rebus quibusque levissimis quaeratur; formulae foederum, caute conscribendae rerunt; ut quicquid in formulâ non inveniatur, illud nec sit in foedere, et reipsa: quae vero semel in illâ adprobata, et iureiurando firmata sunt, ea ad amussim observentur; neque pravis interpretationibus subiciantur. Haut enim verba sunt captanda, arg. l. penult. ad exhibend. sed ea animo, voluntati, et intentioni, non subtilitati inservire debent l. 3. §. conditio. de adimend. legat. Et graviter Andreas Verreiken, serenissimorum Belgii Principum Legatus, de illo rigore Belgii Ordinum, cuius iam modo mentio facta, conquestus fuit: ut ibid. Baudius refert: Non convenire simplicitati civium generosorum, cum maxumis Regibus contrahentium, circa syllabas haerere, et voculas aucupari: etc. sed cum Regibus regio more agendum esse; qui altioribus curis essent intenti, quam ad hasce sollemnium carminum minutias, sese demittere consuevissent. Nil tam circumspecte et caute dici, vel concipi posse, quod non aperiat speciosam periurio latebram: si quis scripturam pluris aestimet, quam promissi fidem, et iurisiurandi religionem. Verborum ambiguitatem, et cautionum omissionem, tam rigido examine perscrutari, magis ad causidicorum anxiam diligentiam pertinere, quam ad Ordinum amplissimorum gravitatem. Hocque idem etiam innuunt Interpretes Iuris, quorum subsequentia hâc de re axiomata sunt. Capitula et verba confoederationis dubia, secundum verisimilitudinem sunt interpretanda, et etiam secundum reinaturam: ita ut sit utile colligationi et societati, non autem alteri ex confoederatis, vel magis uni quam alii; quia est facta ad bonum commune. Bald. cons. 343. incip. examinanda sunt. lib. 1. Et hinc qui se fundat in pacto confoederationis, ut aliquid acquirat, in dubio contra eum interpretatio fieri solet. Abbas, cons. 51. num. 3. lib. 2. Roman. cons. 359. num. 12. et seqq. Suntque interpretanda, secundum arbitrium boni viri, rationabiliemque moderationem. Bald. d. cons. circa princip. Sunt namque capitula confaederatorum, de sui naturâ bonae fidei, propter societatem: pro ut fere omnes mundi contractus fallaciam repellunt, et adbonam fidem reducuntur; ut late explicentur. Pro ut e converso, ad naturam stricti iuris reduci possunt, quando clausulam habent, quod nil addi vel detrahi possit, sed solum obtineat locum, pro ut est scriptum. Bl. d. loc. n. 3. Iis item inesse censetur clausula, ut dolus absit, ac bona fides servetur. Angel. cons. 390. incip. Carissime fraeter. n. 3. et seq.
Porro si continent capitula foederis, contrarietatem, distinctione concordari debent. Angel. cons. 376. Nobiles viri. num. 2. Et quoque ad praesentia referuntur; nisi promissioreciproca, aut favorabilis exsistat: tunc enim ad futura etiam trahi debet. Angel. cons. 261. Punctus est. col. pen. Ultimo et hoc addo, imperante Carolo VII. Galliarum Rege, inter Burgundiae, Britanniae, et Bethforti Duces, pacem ac foedus pactum, huicque inter alia et hoc fuisse insertum, ut nemo confoederatorum ei adhiberet fidem, si quis de altero sinistre quid referret: Et si autun ou aucuns nous faisoit mauvais rapports, l' un de l'autre: nous n' y adiousterons point defoy, mais retiendrons seurement chacun devers nous, ceux qui seront les dicts rapports, et paruraye amour, ferons scavoir incontinent a celuy, de qui telle relation aura est e faicte; pour en faire ain si commeraison sera. Girard. hist. d. France, lib. 21. fol. 745.
PRaestat, si fieri possit, foederum tractationi, in persona Principes interesse; cum multa accidere possint, cur non habeant ratum, quod per legatos suos fuit actum. Cum autem non semper detur Principibus agere coram, non minus ratum iudicari debet, quod per legatos rite gestum est, quam quod ipsi inter se Principes tractârunt. arg. c. qui facit. de R. Ian. 6. Sine mandato autem, Legatus nullus est admittendus, l. 1. C. de mand. princ. Kirchner. 1. de legat. c. 7. Haecque res male olim cessit Ducis Bavariae, Tassilonis Legatis, ad Pontificem Hadrianum missis; cum enim negotii illius, quod a Pontifice contendebant, mandatum exhibere non possent, parum abfuit, quin Pontificio anathemate percussi, extra Christiani orbis orbitam relegarentur. Aimon. Hist. Franc. lib. 4. cap. 5. Brunus, de legat. lib. 1. cap. 8. Mandato autem fidem faciunt litterae fiduciales, Credentzschreiben. Quae si fuerunt sufficientes, proximum erit inquirere in mandati tenorem; utrum nempe cum liberâ sit, an certis cancellis circumscriptum; ut scilicet prudens Princeps sciat, quousque sit progrediendum, aut ubi subsistendum. Feschius, h. th. 15. lit. b.
Foedera autem, ut firma et sanctiora magis sient, saepe in Senatu, vel in curia maiore, aut in comitiis Optimatum, populive promulgantur. Bodin. 5. de Rep. cap. 6. fol. 906. Regulariter etiam subditornm seu ordinum consilium, in foederibus contrahendis non negligendum est:
cum nullum firmius praesidium Principibus sit, quam benevolentia subditorum; quâ Princeps si non sepiatur, vix ist tutus esse potest. Quin et subditi improbant Foedera plerumque (etiam utilia alias) inita quae fuerunt, ipsorum consensu excluso. Waremund. h. cap. 2. num. 223. fol. 274. Et cum foederati sunt iuvandi, rebus praesertim dubiis et inclinatis; haut pro talibus sociis, subditi vitam et bona periculo xponunt: sicque turpiter illud ut finiatur necesse erit. Ita generaliter, invitis ordinibus, vel subditis, foedera quae sunt pacta, exsistunt infirma; nec multum prodesse queunt: quia nempe numquam potens est Princeps, si subditi non serio propter eum adsistant. Et ut bella non sunt, nisi quae publice decreta, gerenda; ita foedera quoque aliter non sancienda videntur: utpote quae non pacis semper, sed et saepiuscule belli media et occasiones exsistunt Quin et Dd. nostri disertê concludunt; Principes pacta et foedera inire non posse, in praeiudicium subditorum et Vasallorum; qui non consensêre. Petr. Wesemb. cons. 2. Adeo, ut Vasallus non teneatur Dominum iuvate, si bellum gerat non proprii territorii gratiâ: sed ob causam confoederatorum, seu sociorum. Schrader. de feud. part. 10. sect. 7. num. 28. et seqq. In mixitis Rebus publicis, confoederatio regiarum personarum, parum poterit prodesse; nisi etiam subiecta Regibus regna, in eandem unionis nassam concludant. Inde Gibeonitis, non Iosua solum, sed et qui praecipui in conventu, iurârunt. Ios. cap. 9. v. 15. Et reperti sunt quandoque, qui quod infidae essent paces cum Regibus ictae, paciscebantur, ut si Princeps a foedere discederet, subditi tamen nihilominus tenerentur: quod in foedere, inter Ericum Damiae, Sueciae ac Norvvegiae; ae Uladislaum, Poloniae Regem icto, convenit; ut scribit Cromerus; rer. Polon. lib. 18. atque etiam, ut si Rex contra foedus veniret, subditi ab eius Imperio solverentur: quod magnaecautionis loco mihi est, etsi a Vincent. Chabotio, lib. 2. disp. Iur. publ. cap. 13. improbetur. Et itaque consultum esse videtur, ut non consensu ordinum solum, sed et diserte cum ipsis, et simul cum Rege Foedus fiat. Plurimum quippe referre censetur, num foedera cum Rege, anne vero expresse etiam cum Regno fuerint contracta. Nam si cum Rege tantum pro eo solum tempore, icta censebuntur, quo ipse Regnum administrabit; unde eo mortuo exspirant; ut multis exemplis Chabotius docet, supra dicto loco. Ac in Imperio praesertim Electivo, si non Ordines unâ obstringantur, cessat Foedus, cum Principis vitâ. Ac porro, quando simpliciter cum Rege contrahitur foedus; ei etiam spoliato auxilium debetur. Canonhiero, introduzz. lib. 3 cap. 14. fol. 239. Et sic Cominaeus, lib. 6. cap. 6. fol. 226. mentionem foederis facit, a Burgundiae Duce, cum Rege, Regnoque Anglicano pacti; ubi etiam quatuor Angliae Urbes, pignoris loco erant constitutae. Inde cum Eduardus IV. Rex Anglorum,
exutus Regno esset, ac opes Francorum per Legatos imploraret: responsum est Legatis: cum Anglorum Rege, Regnoque contractum esse foedus, nec adversus novum Angliae Regem, Regnumve, salvis foederibus, bellum geri posse. Bodin. saepe dict. cap. 6. num. 579. Ita et ex Polonicis Senatoribus quidam, non putaverunt auxiliae a Regno Polonico deberi Ferdinando II. Impratori nostro; quod non tam cum Ungariae et Bohemiae Regibus, quam cum Regnis se associâssent. Vide die siebentzig Motiven/warumb die Kön. Majest. in Polen/etc. wider Vngern vnd Böheimb. etc. sich nicht setzen sollen. num. 24.
Cautionum omnium, quibus foedera firmantur, felicissima reputatur; si ea affinitate et propinquitate contractâ, iungantur. Nicol. Betsius, tr. de pact. famil. cap. 6. fol. 166. etc. Uti e contrario periculosissimum est: si Principes neutri partium, vel alteri addicti, aut confoederati, hostium filias ducant. Vix unquam enim de coniugiis pactum fieri solet, ut non confoederationes intercedant. adde quae supra dixi, cap. 5. num. 5. Verum non semper effectum hunc pepererunt, connubia Regum, Principumque: uti etiam in Lagidis et Seleucidis, potentissimis Austri et septentrionis Regibus (sicut in sacris litteris respectu Iudaeae nominantur) post Alexandri Magni tempora, contigisse videmus: quorum nonnulli frustra per connubia amicitias firmare, in exitium Iudaeae, Deo suum populum protegente, tentârunt; alii etiam fraudulenter, in pernitiem adversariorum, quorum Regnis inhiabant, abuti nuptiis non erubuerunt. At sane alias, foedera matrimoniis rite firmiterque roborantur: quippe nam etiam aperta bella, hâc ratione commode sopiuntur. Matth. Castritius, de Heroicis virtutibus Princip. German. lib. 2. cap 7. P. Adam Contzen, lib. 8. de rep. cap. ult. num. 6. Carolus Burgundiae Dux, ob audaciam stupendam, recte Audax cognominatus; nullum Principum, et nec ipsum Romanum tunc Imperatorem, Fridericum III. verebatur: cum enim Novesium, prope Coloniam, obsideret, ad illum profectus est Imperator, ut Colonienses, et ipsum pacaret; parumque abfuit, quin Carolus cum ipso pugnâsset; ac nisi Fridericus, patientiae summae Princeps, eius violentiam moderate declinâsset, ad pugnam perventum esset. Tandem ut utrinque coalesceret pax, tradidit Carolus, filiam unicam Mariam Maxaemiliano, filio Imperatoris; eoque matrimonio, Burgundica cum Austriacâ familiâ, arctissimo vinculo colligata; et illa iam collapsa restituta, huius vero potentiae solidum fundamentum positum fuit. Rudolplius Imperator, huius nominis primus, Ottocarum Regem Bohemiae vicit, et in praelio occidit; sed postea facta est pax inter Rudolphum, et liberos Ottocari, eâ conditione, ut Rudolphi filius, uxorem duceret Ottocari filiam, Agnetam; et filius Ottocari Wenceslaus, uxorem duceret filiam
Rodolphi Gutam: haecque res pacem cum Austriacis et Bohemis firmavit, et colligationi arctiori post factae, occasionem praebuisse videtur Atrecte monet R. Adam Contzen, supr. d. 10c. cum finis matrimoniorum est perursus, maiora inde mala atque bella nasci. Primum in hisce nuptiis spectandum est, ut finis matrimonii sit verus; coniunctio maritalis, susceptio et educatio sobolis, coniugum auxilia mutua, perpetuusque amor. Quique hoc foedere sancto, ab ipso Deo instituto, perverse ad fraudes utuntur, maiora inde sibi mala asciscunt. Hocque modo Saul, Davidi filiam promisit, 1. Reg. 18. v. 15. sed eventu sinistro; nam et Saul generum persequutus est, et alteri filiam collocavit. In Triumviratu, Antonius Octaviam duxit, Augusti Soroem; Augustus Clandiam, Antonii privignam: sed potentior regnandi libdio, nomnia illa vincula disrupit, et Orientem atque occidentem inter se commisit. Postea Severus, Caracallae et Getaefiliis, Plautiani affinitate, Regnum voluit stabilire: sed illae nuptiae utrique parti exitio fuerunt. Tentatum idem in Stilicone, aliisque; sed irrito conatu; quia Augustis nuptiis, perfidus et supra modum impius Stilico, ad transferendum Imperium utebatur, Ac inprimis nuptiae in dispari cultu Religionis, diuturnae et utiles esse non possunt. Quod et docet Constantinus Porphyrogenneta, Imperator, in libell. de administra and. Imperio, cap. 13. ubi ita ad filium scribit: Si unquam gens quaepiam, ex infidelibus et inhonoratis Borealibus, affinitatem contrahere voluerit eum Romano Imperatore, et filiam eius Sponsam accipere, vel suam illi elocare, huiusmodi verbis indecoram hanc petitionem propulsare oportet. Hâc de re interdictum constitutionemque horrendam, immutabiliemque, a Magno et sancto Constantino scriptam esse, in sacrâ mensâ Catholicae Christianorum Ecclesiae, sanctae Sophiae: ne unquam Imperator Romanus, contrahat affinitatem cum gente, quae peregrinis, et a Statu Romano diversis moribus utatur; maxume quae fidei alterius, et non siet baptizata: exceptis duntaxat Francis. etc. Quod si vero quis facere fuerit. ausus, tamquam patriarum constitutionum, Imperialiumque legum transgressor, et inter Christianos censeri indignus, Diris devoveatur.
Principes itidem, qui mutuas opes et copias, ad sociorum hostes vel propulsandos, vel invadendos promittunt; saepe quoque cingulum militare, torquemve mutuo dare, et accipere consueverunt. Bodin. saepe d. cap. 6. Et eâ ratione supra, cap. praecedent. num. 4. Ordines militares, inter foedera recensita fuerunt. Inprimis autem variis et sacris etiam ceremoniis foedera sanciri solent: ut ea magis auspicata, sollemnia seu splendida, et ita plus firma essent. Hoennon. disp. polit. ult. th. 10. Vetustissimum fuit victimis caesis, pangere foedus; unde et Hebraei dicunt succidere foedus, eo, quod animalia in eorum conventione caedebantur.
Avenarius, et alii Lexico-graphi in radice
[Gap desc: Hebrew word]
. et innui supra cap. 2. num. 1. Alii iunctis manibus, alii lapidum iactu, aut ferro candente aquae frigidae immerso, dirâ carminum exsecratione, foedera sanciebant: quod quoque fecêre Romani, ubi tali precatione res ea transigebatur: Per quem populum fiat, quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat, quemadmodum a Fecialibus porcus feriatur. Livius, non uno loco. Sic et Chaldaei, in foederibus paciscendis, Taurum vel porcum dividebant, et per medium transire folebant, cum patte in unum latus, et alterâ parte in alterum collocatâ; eâ intercedente exsecratione: Ni foedus servavero, ipse sic dividar. Waremund. h. lib. 2. c. 1. n. 135. Huiusque ceremoniae, obscurior quaedam nota est, Genes. 15. v. 9. 17. 18. cum inter diversas, et e regione positas dissectorum animalium partes, lampas ignea decurrit, ad divinum foedus cum Abrahamo feriendum. Galli, pocula vino et sanguine, quem inflicto sibi vulnere expresserunt, temperata simul siccabant. Aliae gentes; sanguine victimarum gladios tingebant, alii rursus, pollices iunctos, et eodem nexu colligatos, leviter vulnerabant, cruoremque expressum exsugebant. Alios ritus enumerat Camerar. 2. meditat. histor. cap. 78. Feschius, hîc th. 14. pertot. Quin et reliquiae sanctorum, quandoque adhibebantur, maioris auctoritatis, et religionis commovendae ergo. Ita, Cominaeo referente, lib. 2. cap. 9. fol. 153. cum Ludovicus II. Rex Galliarum, cum Burgundiae Duce faceret pacem, allata fuit vera crux, quam Carolus M. portare solebat, et quae Crux victoriae adpellata fuit; super eâque Principes illi iurârunt. Solebant et foederis conspicua poni signa. Ac sic ipse Deus Opt. Max post diluvium, Foederis cum humano genere pacti signum, nubibus indidit; arcum nempe suum, quem Iridem nuncupamus. Gen. 9. v. 12. Fuit et circumcisio ipsa, adhuc a Iudaeis frequentata, nota foederis cum Abrahamo icti. Genes. 17. v. 11. et 13. Iacob et Laban foederis statuam erexerunt. Gen. 31. v. 45. Quod postea sequutae funt aliae gentes; antiquitus enim foedera, postquam fuerant icta, columnis lapideis, vel aereis incidi solebant; ne ullâ temporum iniuriâ perirent: ut ex Dionys. Halicarnassaeo, lib. 3. et seq. colligi potest. Ita etiam in pace Nicaeâ, convenisse Thucydides scribit, lib. 5. ut columnae in isthmiis, Pythiis, Olympiis, et in ipsâ Athenarum Urbe ponerentur, in Minervae Templo; Spartae veor in Templo Apollinis Amiclaei. Romae foedera in aes incisa, in Capitolio dedicari solebant. Appian. libr. de bello Syriac. Saepe etiam Vestalibus Virginibus, adservanda dabantur: quamadmodum foedus illud datum iis fuit, quod inierunt, Antonius, Caesar, et Pompeius. Appian. lib. 5. de bello civil.
Iuramentum, non equidem requiritur ad substantiam Foederis, eaque ratione recte dici solet: Principum fidem Iuramento
aequipollere. Quippe nam Principes absoluti, merum ius naturale inspicere debent; nullum etenim est ius civile, quod eos liget. At vero de Iure naturali, adfirmatio simplex, par esse reputatur, iuratae assertioni. Matth. cap. 5. vers. 34. et 37. Iacob. cap. 5. v. 12. Sique fides et verborum robur non esset, hautcum Principibus, a legibus et iudiciis liberis, tractari posset. ut Franciscus I. Rex Galliarum olim dixit. Boter. lib. 1. d. detti. fol. 24. b. tit. Parala di Principi. Indeque Alphonsus Arragonius, Neapoleos Rex, dicere solebat; Principis verbum, tantum valere debet, quantum privati iuramentum. Eleganter elegantissimus Ariosto. cant. 21. in pr. d. Orlando.
Ne fune intorto credero, che stringa
Soma cosi, ne cosi legno chiodo,
Come la Fe, che una bella alma cinga
Del suo tenace indissolubil nodo.
La Fede unqua non deve esser corrotta,
o data a un solo, o data insieme ae mille;
è cosi in una selva, in una grotta,
Lontan de le cittadi, e da le ville,
Come dinanzi a Tribun ali in frotta
Di testimon, di scritti, e di postille.
Senz a giurare, a segno altro piu espresso,
Basti una volta, che s' habbia promesso.
Apud Franco-Gallos, quibus levitatis ac perfidiae notam Salvianus et Agathias olim asperserunt; fides tamen etiam nude data, a Nobilibus praesertim, la for de gentilhomme, constantissime servatur; et etiam mendacii exprobratio fere non nisi gladio vindicatur: ac de fide Galliae Regum. etc. vide les Antiquitez, et Recherches de la grandeur de Rois de France. lib. 1. discurs. 2. Omni laude dignum est, proverbium Hispanorum: Palabrae de Rey, per ungran sacramento: Verbum Regis, magnum est Iuramentum. Graviter Guntherus, in Ligurin. lib. 3. fol. 60.
Nudo Ius et reverentia verbo
Regis inesse solet, quovis iuramine maior.
Imitantur in eo Magnates, Maiestatem summi Dei, de quâ ita scribit Philo Iudaeus, in allegoriis Legis, fol. 75. Ipsa Dei verba iuramenta sunt, legesque divinae, et sacratissima iura. Cuius argumento est, quod effectu non caret, quicquid ille dixerit; id quod est proprium iurisiurandi. Unde consequitur, omnes Dei sermones, esse iuramenta, per effectus suos confirmata. Et idem, lib. de sacrificiis Abelis et Caini: Toto, ait, genere demissum, infra Deum invenitur, quicquid est: et homines, ut fides ipsis habeatur, confugiunt ad iusiurandum; Deus vel simpliciter lkoquens, fide dignus est. Itaque verba eius, quantum ad certitudinem, nil differunt a
iuramento. Existimo itaque adhûc, in causâ foederis ineundi, sufficerei quis iuraverit, Bey Fürstlicher Threw/Ehrn vnd würden. etc. licet dissentiat Waremunds hîc lib. 2. cap. 1. num. 122. et seq. item num. 129. etc. ac quoque num. 159. Nam et in Camerâ Imperiali receptum est, talia verba aequipollere iuramento. Gail. 2. obs. 59. Mynsing. cent. 1. 0bs. 17. Du. Hilliger. ad Donell. lib. 24. cap. 13. sub lit. 3. fol. 1221. Feschius, h. th. 15. sub lit. b. Attamen tutius semper est, folemnem et religionsam interponi assertionem; fortius enim ligat, et saepe firmat obligationem, alias per se nullam arg. C. debitores. extr. d. Iureiur. metuque numinis, vindictaeque divinae, quae peierantes subsquitur, multo plus, quam simplexpromissio, apud multos operatur: l. quae sub in pr. de condit. institut. solidiusque subsistere solet, quod est iuramento conglutiatum, ut alicubi glossa dicit. Quodque in foedere illo amplissimo, inter Pontificem, Hispanum et Venetos, Anno 1571. icto, non intervenerit iuramentum, haut immerito miratur Warembundus, hîc, lib. 2. cap. 2. num. 9. fol. 130. qui etiam censet, si id adiectum fuisset; quod forsan Veneti non tam facile recedere potuissent.
Ac sane ratio iurisiurandi in foederibus ineundis, vetustissima est; nam et apud Poetam; Aeneas, ac Latinus, pagano suo more iurant:
Esto nunc soltestis, et haec mihi terra precanti. etc.
Sic prior Aeneas: sequitur sic deinde Latinus,
Suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram,
Haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera iuro. etc.
Haecque sine dubio Iudaicae genti acceptum ferri debent. Namque Samuelis lib. 1. cap. 23. vers. 18 scriptum inventitur; Pepigerunt ambofoedus coram Iehovâ; id est, nomine altissimi invocato, et ita eo praesente: quamvis enim Deus Omnipraesens sit semper, inprimis tamen se efficaciter magis praesentem facere censetur invocatus, dum gravius, et conspicue magis ulciscitur, sui advocati contemptum; ac item ceremonia advocationis, animum iurantis intimius percellit. Ac diu ante, Genes. c. 31. v. 49. cum foedus pacis pangerent Iacobus et Laben; Speculetur, ait Laben, inter me et te, Deus, quando alter alteri abscondemur. Item ibid. Nemo est nobiscum; sed vide quod Deus est testis inter me, et te. Postremo addit: Deus Arabhami, et Dii Nachoris, iudicent inter nos. Iurat quoque ibid. Iacobus per pavorem Patris sui. Ritus vero, et formulae Iurisiurandi quales debeant esse, passim S. S. Scriptura tradit. Semperque verum iuramentum censetur, ubi in testem et ultorem, summus Deus in vocatur. Wesembecc. in paratitl. D. d. iureiur. num. 6. Sicque, quod Gen. c. 14. v. 22. habetur; Sustuli manum meam ad Dominum Deum supremum: ad id Ianus Drusius, in locis difficil. Gen. cap. 40. et ad loca Exodi, cap. 14.
notat; Tollit manum, et qui precatur, et qui iurat. Ac interdum iurantes utramque manum in caelum sustulêre: Daniel. 12. v. 7. sustulit dextram suam, et sinistram suam in caelum, et iuravit. Interdum unam tantum: Deut. 32. v. 40. Levabo manum meam ad caelum, et dicam: vivo ego in saeculum. Exod. 6. v. 8. Levavi manum meam, dare illam Abrahamo, etc. id est, iuravi daturum me illam: ut explicatur Deut. cap. 6. v. 10. Et hinc adhuc apud nos, durans mos provenire videtur: das man mit auffgehabnen Fingern der rechten Hande / schweret. Ac adparet porro inde, non iurandum esse per alium, nisi Deum, nec per creaturas. arg. Matth. cap. 5. vers. 34. etc. Unde Apocalyps. 10. vers. 5. Angelus iuraturus, levavit manum suam ad caelum, et iuravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum etc. ac praecipitur Exodi cap. 23. diserte: In nomine Dei turiurabis. Est nmque iuramentum, species quaedam invocationis, quae soli Deo, kardiognw/sth|, et omnipotenti debetur. late Danaeus Et hic. Christ. lib. 2. cap. 9. fol. 152. Adeo ut Wesembecio, supra dict. loco. non placeat formula vulgaris; Ita me Deus adiuvet, et sanctum Verbum eius. etc. nisi id de lo/gw| seu Verbo, secunda in Trinitate personâ intelligatur. Sic et a clausulis illis, quae magis sapiunt imprecationes et exsecrationes, quam Iuramenta, ahorere debet mens pia. Qualis fuit Iacobr Bastardi, Cypri Regis, detestabilis formula iuramenti, fidelitatis, praestiti Soldano, Principi Mamalucorum Aegypti: quod habet Camerarius, 2. med. hist. cap. 59. ad fin. et cum liber ille in omnium manibus debeat versari; inibi, sed vix tamen absque horrore legi potest. Vereque asserit heringus, tr. de Fideinssoribus, cap. 19. n. 146. fol. 377. magnam esse dissimilitudinem inter iuramenta et exsecrationes. Quin et inter privatos, inci vile ac illiberale lexistimatur, arctum nimis efflagitare vinculum obligationis: Ant. Massa Galesius, ad formulam Cameral. part. 1. quaest. 1. a princ. fol. m. 16. ac eo nomine sugillat Cicutam, Horatius serm. 3. lib. 2.
Scribe decem a Nerio. Non est satis adde Cicutae
Nodosi tabulas centum, mille adde catenas.
Et in solitae clausulae, in conventionum Instrumentis, malam aarguere fidem, et aliquid alere monstri, de fideque iuramenti quid detrahere videntur. Mascard. conclus. 815. num. 37. Tiraquell. de utroque retractin praefat. part. 2. num. 17. Seraphin. privileg. Iuram. 28. n. 9. Everhardus, in Topic. loco ab insolito. Vehementer autem errare videtur Duarenus, qui ad tit. D. de Iureiur. sentit; posse Christianum per Mahumetem iurare, si ei cum Trucâ res sit, aut cum alio infideli, qui nostram religionem aspernetur.
Insuper, recte etiam talia iuramenta praestant Legati, vel Procuratores. Nam et Vasallus fidelitatem per alium iurare potest, qui
id faciat in animam Vasalli. tit. per quos fiat Investit. cap. 1. §. sed utrum. Sed ut elusio cuncta evitetur, fraudisque suspicio removeatur; corporale, uti vocant, iuramentum, solent aliquando Principes ipsi, et non Consiliarii, seu Legati praestare: Sique Principes convenire non possunt, mittuntur utrinque Legati, qui recipiant Iuramenta. Et in foedere, quod ictum est inter Philippum Pulchrum, Galliae, et Henrichum Angliae Regem, An. 1303 cautum fuit, ut Henrichus fidem Franciae Regi daret praesens; aut si morbo fuisset impeditus, per filium primo genitum suum. Bodin. saepissime laudato cap. 6. lib. 5. de Rep. Nam etsi moribus receptum siet, ut quod dixi, Vasallus per alium iurare queat; et etiam, ut in alterius animam, calumniae, aliaque iuramenta praestentur: cap. fin. d. iuram. calum. in 6. Veruntamen, id a multis improbatur. Waremund. h. lib. 2. cap. 1. n. 123. etc. ac dixi Ego, in dissert. de Iurament. calumn. num. 38. quae est in Fascicul.. 1. Tubing. disputat. Cum enim talia iuramenta praestita, per Procuratorem, haut magnopere etiam a Magnatibus curentur; ut in Camerâ Imperiali videre est, praesertim cum Revisiones impetrantur: quis quaeso auctor suasorve esset, ut nostris in terminis tamquam in re gravissimâ, iuramentum procuratoris, pro sufficienti reputaretur. Sicque instituto optimo, in Saxonico foro, illustres quoque personae ipsae iurare coguntur: ac si se coram iudicio sistere non possint, ad eos Commissarius destinari solet. Iuramentum quippe, res quaedam maxume personalis, et individuo adhaerens etc, ut ab eo nequeat divelli. Bl. in l. un C. de caduc.
Porro quoque, etiam praestito iuramento, nihilominus obsides interdum dantur pro foedere vel pace, aut induciis servandis. Dd. in l. obsides. D. de Testament. Gail. 2. de pace publ. cap. 2. n. 10. etc. Feschius, h. th. 16. lit. k. Hique obsides non mutant statum, neque eitam liertatem amittunt; sed solummodo se sistunt certo in loco, ut pacta conventa serventur; non ut pignoriius, in ipsorum personis constituatur. Quo fit, ut etiam a privatis, eiusmodi obsides dari, ac accipi queant; absque ullâ privati carceris poenâ: et hic Obstagii ius, die Laistung / contra morosos debitores, ex pacto olim usurpabatur. Dantur etiam obsides quandoque ab unâ tantum parte; ut facere coguntur victi. Sicque Iosephus scribit, lib. 2. de bello Iudaico cap. 6. fol. m. 123. b. Subspecie pacis, universam Nobilitatem Orientis, Romae servire. Interdum ab utrâque, si soedus sit aequum, et magni momenti. Sicque in foedere inter Galliae Regem, et Mauritium Electorem, contra Imperatorem Carolum V. contracto; obsides Gallo dati fuerunt, duo Germaniae Principes: Gallus totidem Retni sui magnates dedit. Sleidan. Comment. lib. 24.
Praeterea, non natura contractus, sed usus exigit tantum, ut in foedere perficiendo scriptura requiratur: arg. l. 44. D. de acquir. possess.
l. 29. §. sed ne aliqua. C. de testament. quod idem diceudum est de sigillis et partium subscriptione, quae robur scripturae addunt. Est namque Foedus iuris gentium contractus, ubi ad eius essentiam non opus est scripturâ; sed ea tantum adhibetur probationis causâ; l. 4. ff. d. fi de Instrum. Bronchorst, cent. 1. Miscellaneor. cap. 87. et ne promissum negari possit, ac ad evitandas captiones et cavillationes Goechusius, apud Aruma. tom. 1. iuris publ. discrus. 28. n. 107. et 109. fol. m. 799. Quandoque vero foedera contrahi solent absque scriptura; eo fine, ne confaederationes, earumque contenta divulgentur. Waremund. h. lib. 2. cap. 2. num. 174.
Denique his omnibus constitutis, fit nonnumquam foederis publicatio sollemnis, ut iam supra dixi. h. cap. n. 2. Sed praestat tamen nonnumquam foedera, maxume offensivea, manere occulta: quale fuit Liga Imperatoris et Catholicorum inita Anno 1544. contra Germaniae Protestantes: quae non ante credita fuit a Germanis, quam exercitus Hispanorum, Belgarum et Italorum, in Germaniam irrupissent. Quin imo, solent interdum foederis capitula ficta conscribi, et in vulgus spargi; suppressis articulis veris: ne capita rei vere gestae innotescant. Et hanc item cautionem Bellariorum adpono vice. Nempe loca silentio in volvenda, in quibus Foedera panguutur invidiosa. Carolus enium Imperator, Samalcaldiam civitatem, propter foedus ibi factum, intercessione ni prohibitus fuisset Mauritii Electoris, soloaequâsset. Cyriac. Spangenberg. in der Hennenbergischen Chroonickh. lib. 5. cap. 53. cavendumque itaque est Germaniae Imperialibus civitatibus, ut ne permittant inibi Foedera contra Imperatores concludi, aut alia magni momenti, quae Caesarem, aut vicinos magnates offendant, tractari; hoc quippe illis invidiam et odium conflat, licet se eius rei non participes reddant.
Ceterum, ad Foederis conservationem et renovationem, consultum omnino videtur; ut statis temporibusconventus (Bundtstag) agantur, de rebusque communibus deliberationes instituantur. Phil. Haennon. d. disp. ult. th. 26. Ac sane iuramenta foederum servandorum, nonnumquam quotannis veteres renovare solebant; et ut ita renovarentur, legibus foederis exprimebatur. Thucy did. lib. 5. Commune etiam quandoque sacrum faciebant, ac commune fanum; quo eo magis sempiternum maneret foedus: Sicque Tarquinium Regem, tale commune constituisse Fanum Romanorum, Hernicorum, Latinorum, et Volscorum, memorat Dionys. Halicarnass lib. 4. Et quia non raro lites ac controversiae oriuntur inter foederatos, vel de foedere ipso, vel aliunde; quibus amicitia facile vel dissolvitur, vel laxatur: in omnibus ideo Principum ac Rerum publicarum pactis conventis, utlissimum reputatur, arbitros et Iudices foederum ac pactionum complecti; si qua inter socios
controversia suboriatur; ut promptâ ea sopiri operâ queat. Bodin. saepe alleg ato cap. 6. fol. 497. Canonhiero dell' introduzz. lib. 4. cap. ult. ad fin. fol. 243. Feschius, th. 16. lib. h. Et ita erat etiam tale Iudicium Suevicae Ligae: Deß Schwäbischen Bundsgericht. Wehner. in not. ad Reformat. Rotvvilens. part. 2. tit. 1. Constituitur quoque interdum Foederis Protector, Foederisve Praefectus; Ein Oberster Bundshauptman. Qualis in Chambrotico Foedere fuit Henricus II. Rex Galliarum. Et item talis erat in Suevico foedere olim. Wehner. de verb. sig nif. verb. Schwäbischer Bund. Talemque societas Hanseatica etiam quandoque habebat. Primo nempe Magnum borussiae Magistrum, post Suetiae, Poloniae, et etiam Daniae Reges. Thesoro politico. part. 3. discurs. fin. Eo hodie illa caret; et vel Rex Hispaniae, vel Angliae, id si officum obtinere posset; magnum rebus suis incrementum procuraret. Sunt qui censent Imperatorem Romano - Germanum id ambire, vel eidem id offerri debere; ut civitatum fociarum libertas, foederisque auctoritas, eo magis in tuto esse possent. Quae omnia in manu Dei Omnipotentis posita videntur. Verum, si quodcumque foedus, eiusmodi careat Praefecto, praesertim si id sit captium multorum; haud ea facile rem aliquam gerere magnam, nec eitam diu semet defendere possunt. Hunc autem Bodinus improprie Ducem superiorem, et Principem Foederis vocat: ut notat Cluten. par adox. 6. Eius enim praecipuum munus est; non suspicionis ansam dare alicuius superiorutatis: sed unicum finem habere, foederis conservare finem. Ita ut in privatis rebus servet aevalitatem, in publicis vero plus habeat auctoritatis, quo prospiciat aliis, eamque ob causam, a ceteris honore afficiatur. Canonhiero. dict. loco. fol. 241.
FOedera fere temporaria esse solent; ut nimirum vel ad certum tempus durent, vel tamdiu habeant vim, quamdiu socii Principes fuerint in vivis: id quod regulariter fieri solet, et tacite etiam intelligitur actum: cum iuramentum foederi adpositum, sit aliquid personale, ac item in tali societate, censeatur electa in dustria personae. Sicque etiam Cabotius, lib. 2. dist. cap. 13. scribit. Aliquando foedera contrahuntur, in tempus incertum; veluti quo ad Rex vixerit, qutin vitam Rgis, et filii eius primogeniti; ut Almeno Arabs, Rex Toleti, pactus est cum Alphonso 6. Legionis Rege. Aliquando vero ineuntur nullo tempore expresso,
in perpetuum. Saepius quoque adponi consuevit, ut alterutro Principe mortuo, per aliquot amplius annos, societati cum successore locus siet: quemadmodum fit, referente bodino, 5. de Republ. cap. 6. in foedere Gallorum, quod ipsis iam per annos multos cum Helvetiis intercedit. Iohannnes autem Ungarici Regis Usurpator, cum turca tale pepigit foedus; quod duraret usque dum ambo morerentur, nec unius obitu cessaret. Bellay. fol. 63. b. del' oraison faicte en la faveur du Roy Ieh. de Hongrie. Eoque in casu, quo scil. etiam mentio facta est successoris, is pariter obligatur; cum nempe contractus ille celebratus fuerit nomine dignitatis sue Regni, quod haut intercidit, Rege vitam cum morte commutante Ayala, de Iure belli lib. 1. cap. 7. fol. 147. et fac. quae tradit Ludolph Schrader. tom. 1. cons. 9. 10. et 256. ac egi hâc de re et Ego, in tr. de suocess. et Elect. Regia. lib. 3. dissert. 2. late etiam ac eleganter Alberic. Gentilis lib. 3. de Iure belli. cap. 22. docet, quatenus foedere successores teneantur. Sane licet societas morte finiatur, nec tranceat ad heredes, etiam ex pacto: l. 1. l. 32. l. 52. §. 9. l. 59. l. 70. d. pro socio. Romanus, cons. 171. aliud tamen esse in foederibus consocitioonibusque, quae publicam obitnent causam:e tiam agnoscunt Interpretes nostri Iuris, post Decium consil. 22. lib. 1. Iohan. Camman. disp. de Iurib. Maiest. 5. th. 93. qui tamen renovationem foederum cum heredibus, utilem esse monet; vel superfluae cautelae loco, et ne diuturnitate temporis, ac reticentiâ, amicitiae refrigescant, paulatimque intermoriantur: idque et usu observari, Aerodius notat, rerum Iudicat lib. 3. tit. 5. cap. 3. Et ita apud Guicciar dinum, lib. 16. in facto negatur: foedus morte finitum, de quo conventum esset, ut per annum duraret, cum cuiusque successore. Putarem item, et formâ Rei publicae mutatâ, perdurae foedus: quamvis Sabinisic dicant, apud Dionys. Halicarnass. solutos se foedere, quod cum Tarquinio icêre, Tarquinio pulso, Regno sublato. Durat ergo foedus, etiam remoto Tyranno, si bonâ fi de prius, licet a Tyranno, non tamen in populi odium, et oppressionem, fuerit pactum. Nam et pro utiliter gestis tempore Tyrannidis, tenetur Dominus verus, ac contractus tum ges. 1. valent: quod et in praedone responderi solet. Vide etiam Gentilem d. cap. 22. fol. m. 680. Sed et aliter dici debet, si pricipahter intuitu Status, initum foedus, et is fuerit conversus: alii enim libentius id pangunt cum Regnis, alii cum populo, alii cum Senaturut dixi supra, cap. 4. num. 14. Et ideo cautelam Cabotius tradit, 2. disp. cap. 14. ut non solum cum Rege et Regno: sed et cum Rege ac gente fiat Foedus: tunc enim commutatâ Rei publicae formâ, eundem pvulum remanere; sicque Principem novum, vel populum, nihilominus foedere adstringi. Apparet ex his porro, calli de Mauritium, tum adhûc Saxoniae Principem, egisse, qui cum a Smalcaldicis confoederatis de foedere interpellaretur, propterea,
quod Henricus Pater pro se, filioque minorenni, nomen foederi dedisset; respondit: se vinculo Patris non teneri, sicque foedus abnuit, teste Sleidano, lib. 15. ut eum defendat heugius, quaest. 11. n. 41. part. 1. Et post eum apud Arumaeum Goechusius: tom. 1. Iur. publ. discurs. 28. n. 90. etc. fol. m. 794. nisi velimus dicere, foedus illud contra Imperatorem, sicque nullum exstitisse.
Sed anne consultum est, Foedera perpetua vel diuturna pangi? quâ de re, in utramque partem disputat Waremundus, h. lib. 2. cap. 1. nu. 45. etc. Certe nil in consociandis Principibus ac populis, pernitiosius esse Bodinus, saepiss. dict. cap. 6. fol. 962. tradit: quam cavere, ne foedera perpetua, sive aeterna sient. Econtra Hebraei, Romani, Germani, aliique; perpetua et aeterna foedera constituerunt: eaque Numeri cap. 18. foedera salis indigitantur; quia nil eorum, quae ex elementis concreta sunt, incorruptibilius exsistit sale. Unde Bodinus de daemonomania, putat; diabolum idcirco a sale abhorrere, cum id signum sit aeternitatis, et immortalitatis: ipse vero tantum procuret rerum omnium interitum et corruptionem. Acutissimus item Politicus Antonius Perez, fol. 34. aphorism. 92. et seq. censet; amicitiam veterem, similem esse veteri vino, quod fortius et sedatum magis est, vino novo. La amistidad vieia, es come el vino vicio, que quanto mas aneio, mas fverte. Ast vicissim, fi foedus non contineat pacem et amicitiam nudam, sed desensionem, et aliquid in commune agendi; tutius est, id diuturnum haut esse; quam multae intervenire queunt mutationes, multique dies, diversa consilia suggerunt, et animum merito mutant. Dn. Cluten. paradox. th. 20. Bodino itaque abfolute accedere non possum; et potius hancce rem, ex circumstantiis diiusdicandam, maxumeque in popularibus et optimatum im periis, sempiternas societates, aequissimis legibus coiri posse censerem: ut sunt Helvetiae et Hanseaticae societatses. Necesse tamen eest ea renovari, ut iam monui non uno loco. nempe h. cap. n. 1. et cap. 6. n. 11. At vero periculosum est foedus inire, indesinite in logum tempus, propter incertam longi temporis definitionem. Melius itaque erit, certum tempus determinare, quam se committere concertationibus Doctorum Iuris: cum ipsirambigant, nec inter se consentiant, quae sit locatio ad longum tempus. Ar. Pinelus. ad l. 1. part. 3. n. 63. Cod. de bon. matern. Soarez. ad Gomes. resolut. tit dl. locat. et conduct. Pariter haut facile probandum est Foedus, ad beneplacitum contrahentum, quod initur: ut et locatio conductio ita factae, haut difficultate caret. Vicent. Carocius, tr. de locat. et conduct. part. 2. 3. beneplacito.
Foedera porro, legitima, sine causâ frangenda non sunt: maxumeque hîc perfidia culpatur, et si ullibi; hoc certe in contractu, bona
fides necessaria reputatur. Semper equidem, quasi divinâ necessitate, periuris adiuncta est poena, ut et Divinam ultionem, et humanam infamiam incurrunt, ut ait Aristoteles, in Rhetor, ad Alexandr. cap. 18. Sed praecipue tamen foederum, pactorum ac con ventinum publicarum religione, nil antiquius est habendum: meritoque detestabiles ab omnibus reputantur Turcae, et ceorum nemo est amicus, qua foedera non fide, sed solâ utilitate metiuntur. Contzen, 8. ploit. c. 24. n. 3. Detestandi maxume sunt, qui censent, pueros taxillis, viros iureiurando decipiendos esse. Quare recte Plutarchus, in Lysandri vitâ, scribit: Non esse Laconum, Deos eodem, quo hostes modo tractare. Imo, inquit, in Deos contumelia maior est; qui enim iureiiurando fallit hostem; hunc semetuere, Deum contemnere fatetur. Et sane qui periurium admittunt: hi Deo vel sapientiam adimunt, non opinantes ei omnia conspicua esse: vel iustitiam illi excutiunt; quasi conniveat malitiae atque sceleribus impiorum. Videatur Philip. Camerar. cent. 2. Medit. historic. cap. 78. et seq. Neque Deus semper supplicia perfidorum, post mortem usque differt: sed saepe antevertens, etiam hâ cin vitâ eos ulciscitur; severo ac inusitato mod. Quandoque coniuges et liberos eorum, sobolemque universam, a stirpe subvertens. Quemadmodum etiam apud Homerum, Agamenon periuria ac fraudes Troianorum pronuntiat divinitus ultum iri:
Et si periuros violato foedere Troias
Iuppiter e caelis, praesenti haut puniat irâ:
At quandoque graves, magno cum foenore poenas,
Hi cum coniugibus, et totâ stirpe rependent.
Et habet etiam foedifragorum poenas multas, Balthas. Exnerus, in Valer. Maxim. Christiano, lib. 4. cap. 9. Cavendum ergo maxume hîc est, ne locum habere possit illud, quod Antonius Perez, aphorism. polit. fol. 222. n. 16. dicit: Conciertos humanos, las mas vezes, no tienen mas, que el nombre. Foedera humana, ut plurimum praeter nomen nihil habent; puta quia facillime rumpuntur, et in fumum abeunt; ac fine quo instituta sunt, carent. Et tamen sunt, qui Principum etiam Christianorum animis instillant; aliis quidem, quâ honestum est, Principi tantum qua expediat eundum esse. De quibus cosiliis perversis, etiam Polybius iam olim conquestus fuit, lib. 13. hist. Fuit, inquit, cui in tractandis negotiis dolus magis placeret; quem Regi convenire'sane nemo dixerit: etsi non desint, qui in tam crebro usu, hodie doli mali; necessarium eum esse dicant, ad publicarum rerum administrationem. vid. Piccart. observat. decad. 18. cap. 7. et adde Feschium, hîc, th. 19. lit. c. Quo intuitu quoque, mordaci cum Ironiâ, Saxoniae Elector, Fridericus III. dicebat: Bonum esse facere foedus, sed vae ei qui idservet. Abraham Bucholtzer, in Chronolog. sub Anno 1530.
Et nescio, an vanitas humanarum rerum, vel impietas et atheismus mundanorum hominum, exinde reluceat magis luculenter. Quemadmodum autem pessime faciunt ii, qui foedera et publicas conventiones, rumpunt vel ineunt dolose, aut decipiendi causa: ita vicissim sancte Romanisse olim gesserunt. Cum enim eorum Legati gloriarentur, per inducias et pacis opinione, Perseum Regem deceptum esse; ac addebant, vanâ allicere opinione pacis artem non perfidiam esse: tunc alii et ii quidem Seniores, memores antiqui moris, quibus minus placebat haec sapientia nova, negabant se in eâ Legatione Romanas agnoscere artes, sed versutias Punicas, Graecamque calliditatem. Interdum in praesens tempus, plus perfici dolo, quam virtute: sed eius demum animum in prpetuum vinci, cui confessio expressa sit, se neque arte, neque casu, sed collatis viri. bus, iusto ac pio bello esse superatum. Petr. Aerodius, rer. Iudicatar. lib. 3. tit. 5. cap. 17. fol. m. 257. Ac licet ante initum foedus, fraus alicui legitima videatur: post conventionem tamen, omnes eam improbare solent. Aerod. dict. tit. cap. 1. quem ibi vide. Iterato itaque non possum non monere, (quod et feci supra cap. 5. num. 21.) detestandas esse callidas et malitiosas foederum interpretationes. Quemadmodum Atto, episcopus Moguntinus, Adelbertum Franciae olim Orientalis Palatinum, ad Ludovicum Caesarem, capitalem eius inimicum pertraxit; pollicitus Iuramento, se procuraturum, ut salvus in munitissimam arcem, ex quâ eum educeret, rediret. Cumque Episcopus extra portas prodiisset, reversus mox est, unâ cum Adelberto; causatus noctis propinquitatem. Postero vero die, eum Caesari obtulit ad supplicium, de eo sumendum; censens se iuramento solutum esse, quod eum in locum suum, semel salvum reduxisset.
Non indeo deserendi sunt inforuntati, cum quibus inivimus foedus, felici, florentique rerum statu. Et recte qpud Thucydidem, ad Athenienses dicunt Corinthiorum Legati; Decet eos, qui prius suas vires cum aliis coniuxerunt, postea communes eventus exspectare. Canonhiero, saepe dicto cap. fol. 241. Bonae fidei (quam principale, seu praecipuum fundamentum foederum esse dixi, supra cap. 2. n. 2.) convenit omnino; ut quisque foederatorum, aliquid incommodi patienter ferat: ne alius in multo maiora incurreret detrimenta. Guicciardin. lib. 1. fol. m. 51. Etpertinet hûc, illa Silii Italici exclamatio, lib. 13.
Foedera, mortales, ne saevo rumpite ferro;
Sed castam servate fidem! Fulgentibus ostro
Haec potior Regnis. Dubio qui frangere rerum
Gaudebit pacta, ac tenues spes linquere amici,
Non illi domus, aut coniunx, aut vita manebit
Unquam expers luctus, lacrimaeque. Aget aequore semper
Ac tellure premens, aget aegrum nocte dieque
Despecta ac violata Fides. etc.
Compertum item ex historiis est, si, qui diutine confoedetati fuerunt, sese invicem deserant, et disiungantur; omniosum hoc, et ruinae utriusque indicium esse; eiusque rei exempla habet Cominaeus, lib. 2. comment. cap. 1. fol. m. 99. et addit: Merum artificem fuisse Ludovicum XI. Gallorum Regem, in separandis confoederatis, eoque nomine, nec pecuniae, nec operae parcum exstitisse. Sane vis maior, foedera, et cuncta quae in mundo sunt, ligat: quod Sanctus Severinus Boetius, lib. 2. consolat. metr. ult. sapienter et elegantiâ singulari docet, dum ait:
Quod Mundus stabili fide,
Concordes variat vices;
Quod pugnat ia semina
Fodeus perpetuum tenent;
Quod Phoebus roseum diem
Curru provebhit aureo:
Hanc rerum seriem ligat
Terras, ac Pelagus rigens,
Et caelo imperitansk Amor.
Hic sancto populos quoque
Iunctos Foedere continet:
Hic et Coniugii Sacrum
Castis nectit amoribus:
Hic sidis etiam sua,
Dictat iuras sodalibus.
Foedera ergo si disiungantur, praesertim diu unita; signum id est, illam potentiam ligatricem, populum deserere, alioque se vertere, et locum a Spintu vertiginis ac consusionis occupari: quod et ibidem a boetio nostro innui videtur:
Hic si Frena remiserit;
Quicquid nunc amat invicem,
Bellum continuo geret.
Nam certe, dum nos miseri putamus, omnia nostrâ prudentiâ et fortitudine hîc geri: fallimur omnino. Sublimior quippe rota, omnia haec inferiora movet, umundanosque cunctos girat, sustollit et evertit. Astrale nempe Caelum, quod Veteres Philosophi Fortunae rotam adpellitârunt. Cui soli subtracti, ab eiusque violentiâ liberati sunt, qui cum Christo fide umti, mundana haec vel in totum negliunt, cum Mariâ Marthae Sorore, et iis tamquam non in Mundo exsistentes utuntur; vel cunctam suam sollicitudinem mundanam, pure ac absolute referunt ab gloriam Dei, proximique amorem.
Dissolutio vero Foederis, fit iuste; tempore quod praefixum est eius durationi, elapso. Sed tamen turpe et impium esse videtur; deserere socium, nec cum eo renovare Foedus si durent adhunc foedris causae impulsivae. Disceditur a Foedere porro, ipsumque rumpitur ipso iure; alterutrâ parte Foederis pacta non servante. Nullo namque periurio tenetur, qui foedifragis foedus non servat. Bodin. saepe alleg ato cap. 6 fol. 936. et seq. Vulgoque dici solet; frangenti fidem, fides frangatur eidem. l. quaero. D. locati. Et numquam potest quis alicui imputare, sibi promissa non servari, quando ipse prior ea non servavit. l. cum proponas. C. de pactis. l. si convenerit. D. rpo so cio. Haecque regula obitnet vires, nedum in simplici promissione; sed et in ea quae fuerit iuramento firmata. Hippol. de Marsil. singul. 42. Nec item possum adprobare, quod Mysingerus, cent. 4. obs. 7. distinctionem facit; inter pacem velk fidem perpetuo datam, et temporalem: itam ut ex ieius traditione, in temporalibus Treugis, tempus exspectandum esset finitarum induciarum; post quod ulcisci demum quis se possit: ne clocus claumniae sit, se priroum fregise fidem. Haec namque absona, et simul periculi plena esse videntur: cum liceat resistere fraudi per fraudem; l. cum pater. §. Titio. D. de legat. 2. Alex. in l. qui totam. D. ad Trebellian. ac si exspectaretur tempus, induciis praefixum, praeberetur occasio foedifrago hosti, nos penitus destruendi; quod ratio defensionis incontinenti permissae, non admittit. Indeque aiunt, licitam esse foederis disgregationem, quando unus contra alium se praeparat ad arma. Bald. cons. 369. incip. Quaeritur primo. in fin. lib. 1. Imo, si etiam in uno articulo, frangatur fides; respectu omnium censetur solutum Foedus: quia illi articuli sunt correspectivi, hâcque ratione foederis contextus indivisibilis reputatur; ea enim est natura correspectivorum, ut uno deficiente, alterum corruat. Surdus, cons. 381. num. 7. et consil. 431. num. 52. tom. 3.
Verum cum Foedra, ut et omnes aliae conventiones, non sint ultra ea de quibus convenit extendenda; regulariter ideo, haut fides rupta censetur, si socii patrem, fratresve, foedere haut comprehensos, socius violârit. Et ita olim Alciatus. consil 36. com. 3. respondit: Ulricum Würtembergiae Ducem, non fuisse felonem in Ferdinandum Romanorum Regem, etsi arma movisset in Caorlum fratrem Commodum ideoque, imo et hecesarium quandoque est, non subditos modo (Land: vnd Herschafften/Vnterthanen/vnd die ihnen zuversprechen stehen. etc.) sed et socios, ac nominatim quoque comprehendere propinquos; quod monet Bodinus, saepe dict. cap. 6. fol. 96. Veruntamen et haec, an scil. cognati, socii etc. tacite etiam sint foedere seu pace comprehensi, ex praesumptionibus et circumstantiis divudicari debet: nam et hîc tacitae ac
ambiguae conventiones, ex iuris et antiquitatis arte, recipiunt interpratationnem. Illud hîc quaeri potest, An clausula Foederi adnexa, ut pax sit cum sociis utrorumque, etiam futuros comprehendat? Romani sane, bellum propterea Carthaginensibus intulerunt, quod Saguntions oppugnâssent, quos etiam post foedus Carthaginense, sibi socios fecerunt: licet regererent Carthaginenses, in Foedere nill cum Saguntinis esse comprehensum, imo ne cogitatum; quia eo tempore socii non erant. At urgebant econtea Romani, clausulam cum utrorumque sociis, generaliter omens continere, qui essent, quique futuri esent. neque enim adiectum, nequi postea assumerentur. Quis itaque aequum censeret, cum assumi non prohibetur, vel ob nulla merita, quemquam in amicitiam non recipi; aut in fidem receptos non defendi? Sufficere ad foedus conservandum, ne Carthaginensium socii sollicitentur ad defectionem; neve recipiantur, si desciserent, suâ sponte. Aerodius, rer. iudicatar. lib. 3. tit. 5. cap. 13. Sic et non licet noos socios defendere, in praeiudicium antiquiorum. Ac ita olim Consul Romanus, Campanis respondit: Auxilio vos dignos censet Senatus, sed ita nobiscum amicitiam institui par est, ne qua vetustior amicitia, ac societas violetur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt; itaque arma vobis negamus adversus Samnites. Legatos, sicut fas, iusque est, precatum ad eos mittemus. Sed postea, Campani Populo Romano se dediderunt; ut cum aliena tueri non vellent, sua defenderent. Tum iam fides agi visa, deditos non prodi: neque facturum aequa Populum Samnitium censebant, si garum, urbemque per dediti onem facta Populi Romani, oppuganret. Aerodius dict. tit. 5. cap. 8. At vero iidem Romani, cum postea Sidicinis, periculi vitandi caussâ, Romanise dedissent, deditionem illam sunt asperati, ut seram, ac non nisi ultimâ necessitate expressam. Aerodius dict. tit. cap. 9. Ita videmus, hascre res ex status decidi ratione; et postea demum conquiri aequitatis et iustitiae colores, ac ad id usurpari mercenarios Iureconsultos, qui utrinque defendunt arbitria, et scita voluntaria Magnatum. Vicina hisquaestio est; si ex tribus sociis inter se foederatis, unus alterius opem imploret, contra vima tertio illatam; num cui opitulari debeamus? Quam quaestionem tracat Ioh. Bodinus, d. saepe cap. 6. fol. 960. Et hîc Interpretes Iuris respondent; iuvare nos debere eum, qui ius potentius habet, seu qui iustum bellum gerit. arg. l. contra pupillum. §. qui et maius, ff. de re iudicat. cap. si duobus. extr. de appellat. facit. l. quaeritur. ff. de Statu homin. l. servis legatis. §. si uni optime. de legat. 3. Haut namque amicitia alterius efficere debet, ut ob causam iniustam, deseram amicum alterum in negotio iusto: cum turpitudo ab omni societate, et foedere censeatur exclusa, l. rei commun. l. si fratres. §. fin. cum l. seq. ff. pro socio. fac. c. pervenit. c. petitio. c. veniens. extr.
de Iureiur ando. Et tradi etiam solet; adtendi omnino debere; an praeoccupaverit quis? fc foedere faciendo: ut ita antiquiori opitulandum; vel in causa dubiâ, ex utraque parte desistendum fiet. ut declarat Alphonsus Moditus, in §. Plebiscitum. dubitat. 170. et Ego iam adtigi supra cap. 5. n. 2. et 11. Pariter quoque magni momenti quaestio est, de foederibus initis belli causâ; quomodo pacis constiutione finiaintur? aut, si convenerit inter Foederatos, ut ne pax cum hostibus, nisi omnium sociorum consensu ineatur; an non aliquo casu liceat discedere ab armis; etsi alter diutius bellum producere velit? Vel saltem licitum siet, cum hoste ex causâ pacisci etsi alter id ignoret, aut si sciat, assentiri nolit. vid. Petr. heigium, part. 1. quaest. 11. Certe Veneti perfrdiae insimulati fuerunt, quod cum Turcarum Imperatore fecerunt pacem; sociis invitis, vel contra pactum. Ast Veneti regeserunt; quod id fecerint, ex summâ rerum suarum necessitate, et quod promissa auxilianon praestarentur. Visumque fuisse commodissimu, id fieri clam, ne res divulgata, difficiliores faceret condtiones. Sicque et Heigius ibid. contra Gallorum impetitiones, mauritium Saxoniae Electorem defendit; quod quidem invito Gallorum Rege, suo confoederato, fecerit cum Imperatore pacem: sed conscio tamen, et haut cum ratione contradicente Rege.
Hîc finio, uniceque opto, ut exemplo Iosiae, 4. Reg. 23. v. 3. etc. publicum foedus cum Deo, Regeque et populo ineatur, publico, sollemnique modo: ac nempe promittatur, ac etiam praestetur emendatio vitae, honor summi Dei, Charitas proximi: sicque auxilium caeleste concilietur nobis contra omnes insultantes. Et ita Spiritualis illus foedris (quod inter Deum, ipsumque timentes initum, ac promissione tam spirituali, et caelesti quam corporali et terrestri firmatum est: Exod. 19. Deut. 27. et seqq.) commoda ac effectus, eo certius, etiam in hâ vitâ sentiamus. Egi autem hâc de Foederis ilustri materiâ, in genere tantum, ac saltuatim; eo folum fine, ut sterilitatem capitis 6. libri 2. meorum politicorum, ex parte suppeleren. Plura ac specialia magis, si quis petat, ex iis quos allego poterit haurite, ac quoque consulere. Ioh Lupum Segobiensem, ut et Martinum Garatum Laudensem; Qui de confoedratione, pace ac conventionibus Principum, singlares edidêre libros: tomo 16. tractatus tractutuum insertos.
CUM vicinis non foederatis, vel pacem, aut Inducias habemus; quemadmodum celebres nuper fuerunt inter Hispanum, Burgundiae que Principes serenissimos, ac Belgas confoederatos: vel etiam vicini, ut NEUTRALES considerantur. Haut autem tracto hîx de Neutralitate, in civilibus factionibus observandâ, vel repudiandâ: quâ de agit Agell. lib. 11. Noct. cap. 12. quam et attigi lib. 2. polit. cap. 1. n. 3. Sed id nunc in quaestionem venit; An si vicini nostri sibi invicem moveant bellum, nos uni vel neutri adsistere debeamus. Quamvis autem neutralitas, vix abo leri, et difficulter removeri possit; cum pluribus utilis exsistat: ut Aeneas Sylvius scribit in epist. 65 Prudentem tamen Principem, quantum fieri potest, eam fugere omnino debere, Politici tradunt: Vehementerque falli putanteos, qui finitimis duobus, pluribusve gravi bello implicitis, medios gerere se, et ab utrorumque societate abstinere conantur. Cum etenim ea belli natura sit, ut hostem communem iudicet eum, qui suppetias sibi non feret: necesse prorsus aviunt esse, ut aut diuturnitate belli, velut granum inter duos molares, ipse quoque atteratur: aut certe ab alterutro victore, sine ullo gratiae aut dignitatis respectu, tandem opprimatur. Late Bodinus, 5. de Republ. cap. 6. mu. num. 588. etc. Dn. Gruterus, part. 2. discurs. ad Tacit. fol. 188. etc. Richter. aximoat. histor. 132. Neutrales periculum quod declinare volunt, plerumque incurrunt. Qui neutrarum partium duces sequuntur, tandem certa fiunt vicotribus praeda. Media via neque amicos parat, nequie inimicos tallit. Richter. axiom. polit. 245. Hocque fundamento usus est Aristaenus Praetor Achaeorum, et cum Romani primu eorum amicitiam expeterent; et Philippus, saltem ne armis interessent, postularet; oratione ad suos habitâ ostendit: Romanos aut socios habendos, aut hostes: mediam viam nullam esse. Livius, lib. 32. Nec minus exmpla, quam rationes, Neutralitatem dissuadere videntur. Ita Messenii, cum duabus potentissimis civitatibus, Graeciae finitimi essent, Arcadibus atque Lacedaemoniis: bello inter eos orto, neutris se vel hostes, vel socios ostendebat. quamvis Lacedaemoniis semper ante id bellum inimici, Arcadibus foedere atque amicitiâ iuncti essent. Ita cum dictae Civitates vel inter sese, vel cum aliis bellarent; Messenii quietâ pace
fruebantur idque tandiu, donec Lacedaemonii, pace cum ceteris factâ, omnem impetum belli, in Messenios converterunt. Tum demum, cum neque ipsi resistere per se potentiae illorum, neque Arcadum auxilio amplius sese tueri possent; in tristissimam servitutem, cum coniugibus liberisque, e patriâ ab hostibus eiucti: grande documentum posteris dederunt, quantâ prudentiâ, anne potentia dicam, eum oproteat esse, qui in tali fortunâ, sine clade et detrimento, tueri et conservari sese velit. Polyb. lib. 4. histo. Vidimus et videbimus 8verba sunt Iusti Lipsii, lib. 4. polit. cap. 9.) ita nunc est Europae Status: eos quos ignavia, aut prava calliditas, ut alienis laboribus tuti essent armis abstinuit, acerbissimas solvisse poenas. Idque in bello Belgico, Westphaliae, aliosque Principes, et Res publicas vicinas, non sine maxumâ incommoditatione: praesertim cum Arragoniae Architalassus nemini parceret, neglixisse, dicunt nonnulli.
Hincque porro Politici tradunt: cum vicini duo Principes, seu Civitates potentes, bellis mutuis conflictantur, praestare alterum horum, quam neutrarum partium sequi Duces: et quidem si potentiâ sint pares, meliori: si disares, potentiori nos accedere debere. Bodin. saepe dict. cap. 6. fol. 919. Ioh. Camman. dips. de Iurib. Maiesat. 5. th. 91 Iustus Lips. dict. cap. 9. Sunt item qui suadere ausint; faciendum esse, quod Romanos olim, et post Venetos fecisse, videmus: ut sc. neutrarum partium quis, hostium amborum oppida, castella, munitones, invaldat, occupet, et praesidiis firmet. Hocque remedio, non laudem modo, et existimationem ingentem comparari: sed cum Regni sui tuitione, aut ad deponen da arma hostes adigi, aut brevi certe dignosci posse, cui parti potius adhaerendum siet. Richter. axiom. histor. 132.
Verum, quae de vitandâ neutralitate, dicta hactenus sunt, haut ea simpliciter, sed cum distinctionibus multis, a Ioh. Botero in disc ursu della Neutr alita. (qui etiam Germanice exstat,) traditis: intelligi velim. Sane si quis ita potens sit, ut meturere non habeat necesse, se victoris fore praedam: is toto Neutralis manere potest. Conducit etiam utrisque qui hellum sibi invicem movent, Neutrales vicions esse: ad quos sc. confugiat victus, et subditi eiusdem. Ac item ut ne desint Pacis mediatores: et sic apud guicciardinum lib. 1. fol. m. 51. Florentinirespondent Ferdinando, Neapoleos Rgi: Prodesse magis posse, si Res publica perstiterti in Caroli Galliarum Regis fide quo forte eis oppurtunitas ad aliquam compositionem iter ipsos tractandam, praeberetur. Scias Testudinem, ubi collecta in suum est tegmen, tutam ad omnes ictus esse ubi exserit aliquas partes, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere. Una tamen cautio est eorum, qui se neutros esse velint: ut nimirum finitiomorum Principum mutuâ consen sione, Imperium per sese tueantur, et abstineant
a bellis fociorum. Distatque plurimum is, qui nec hostes, nec socios habet: ab eo, qui utrarumque partium communis est amicus: modo id foederibus sit comprehensum. Bodin. d. c. b. n. 589. sua ergo tum Res publica curet, ubi vicini pugnant: numquam etiam se iungat, nisi cum eo, qui Deum socium habet: tuncque virilter potius pugnet, quam turpiter pereat. Porro autem mediam tenere viam, tunc non tutem est: cum illis similes sumus, quali habitano nel primo palco della casa; che da quelli di sotto, sono travagliati co'l fumo, e da quei di sopra, con l' urina: quod de Senensibus, inquodam Italiae belli, qui se Neutrales gesserant, dicebat olim Alphonsus Neapulitanus, Boteros, l. de detti. fol. 15. b. Media item hîc via est declinanda; ubi periculum, interius, et ruina alterius, et tibi comnuinis exsistit: Placet itaque Ioh. Althusii scitum: qui politiicae cap. 34. ad. fin. ita scribit. Non semper est prudentiae, nolle cum vicinis in bello periclitari; sed tunc id tutum erit, quando extra teli iactum, etiam post ruinam vicinorum, poteris esse tutus; alioquin quiescere minime nobis prodest, ubi vicini populi ruina et funus, ad nos usque pertinere potis est, etc. Et quidem periculum commune censetur tunc, quando vicinus oppuganatur ex causa, quae eadem contra nos locum habere quandoque potest. Hîc etiam, illud notari debet, quod non praetextus belli, sed causa hâc in parte sit inspicienda: si scil. dispic ere velimus; anne neutrales esse, vel alteri Belligerantium, communem causam nobiscum habentium, opem ferre debeamus. Quin et interdum propter status rationem, obligati sumus alium defendere; etiam sine ullâ pactione: ut olim Rex Hispaniae Sabaudum, contra Gallum. Idque Foedus coactum vocat Apollinaris Calderini, discros. 15. Fuit item calliditas vetus: palam induere alterius societatem, ad alterum vero per occulta et fida magis inclinare: ex Taciti 12. Annal. Lips. d. cap. 9. fol. m. 100. At vero qui neutrarum partium se esse verbo declarant, re tamen unum iuvant; eorum fraus diu latere vixpotest: et tandem magis fere odiosi sunt hostibus ipsis. Ut et qui utrisque faces, clam suppeditant ad bellum inflammandum: quique veteratoriâ calliditate, sibi cavent, ut in utramque partem fallere possint: exitium sibi procurare saepissime consueverunt. Gregor. Richter. axiom. polit 246. Pariter, mitiis vicinae potentiae, nimium ac manifesste crescentis, a vicinis mature occurren dum; et syncretismo, (seu Cretensium more) resistendum. esse Statistae dicunt: ne vires illus adeo inolescant, ut, si libuerit, vicinum opprimere possit. Scipio Amirato lib. 20. discurs. 11. et Ego tetigi, lib. 2. polit. cap. 5. n. 28.
Porro auxilium petenti, ac item ferenti, quam plurima consideranda suiit: et ea ex Petri Regemorteri, sermonibus politicis, transcribere hîc lubet: qui fol. mihi 86. et seqq. ita scribit: Societatem qui init,
videre debet: an is, quem hûc invitat, vires etiam habeat et nervos, quibus caeptum iam bellum finire possit: quod nisi fiat, saepe in mediis periculis a cosio destituitur, et hosti magis tunc quam ante implacabili, exponitur quasi nudus et inermis. Praeterea spectabit etiam situm, et distantiam regionis: an vicina illa, an continens, an Insula siet? Deinde etiam est videndum, quid potissimum socios tuos ad auxilia ferenda impellat; tuane solius commoditas, an vero metus quidam et vicinitas communium periculorum: nam illud quidem, dolus saepe et in sidiae comitantur. Omnino item cavendum est: ne qui aut tuâ solius causâ, aut etiam suâ, auxilia tibi mittunt; militaribus copiis, te superiores sint, et suis viribus praevalent tibi. Potentia namque auxilii alieni, debilitas tua est: nec tam ad libertatem, quam ad servitutem exsistit gradus. Idcirco tutius societas contrahetur, et auxila advocabuntur, rebus tuis ad huc integris, et firmis: ac quidemab iis, qui et tibi prodesse multum possunt, et ad quos aliqua etiam ex rebus tuis integris, firmis que, utilitas redundat. Cavebant etiam semper Romani Duces, ne ita crederent auxiliis externis, ut non plus sui roboris, viriumque in castris haberent. Inprimis quoque illis curae fuit, cum auxiliis uterentur: ut auxiliares ex sociis civitatibus finitimis, aut externis, sub disciplinâ Romanâ, et sub Romanorum Ducum Imperio essent. Fere semper enim externae gentes, in bellorum societates, praesertim intestinorum ascitae, pulsis postea successoribus, ipsi sedes occupârunt. Singulareque artificium esse, nonnulli censent: per speciem alienae sungendae vicis, suas firmare opes. Facius, polit. Livian. parte. 1. arte 39. Et historiae omnium gentium docent: quod plerumque potentiores, ab imbecillioribus ad belli societatem in vitati, oppresserint tandem ipsos. Ac saepe, qui extranei ad partem duntaxat regionis possidendam invitantur, fiunt insidiose tandem domini illius totius. vide late, et multis rerum documentis hoc probantem Richterum, axiom. polit. 248. ac adde Sr. de Guyon, tom. 1. lib. 5. cap. 17. d. divers. lecons. Certê sic llim Britanni, sub temporlibus Theodosii Iunirois, cum auxiliares a Romanis copias nequiquam contra Socotos et Pictos implorâssent: subsidiarios e Germaniâ vici. nâ acciverunt Saxones, Anglos, Iutas, Frisones. Sed hi tandem dulcedine soli, et summi imperii cupidine ducti, icto cum Pictis foedere, funestum in novitios hospties, sub quibus stipendium meriti erant, movent bellum, avorumque sedibus Britannos exuerunt. Ioh. Selden, in Iani Anglorum, lib. 1. fol. m. 40. Ideoque Regermorterus porro monet; ne in urbibus auxiliares, aut in praesidiis collocentur: sed statim adversus hostes ducantur: cum ut adventus eorum incutiat terrorem, tum ne per otium quieta turbent in nostro solo, et animum ad res nostras intendant. Ob quam eitam causam, statim bello confecto, ad suos honeste dimitti expedit. Sed multo
etiam magis cavendum est: ne auxilio utaris eorum, qui antea infensi tibi fuerunt hostes, aut qui aemuli sunt tuae potentiae et successus. Multi itidem longiore auxilorum exspectatuione deluduntur. Haecque item ex Regemortero, nomine tecto, descripsit Canonhiero, lib. 3. cap. 12. dell' Introduzz. alla politica. (ubi idem etiam tractat, della maniera, che si deve tenere, in dimandare aiuto.) Debet ergo auxilium esse sincerum, ac fidele, non vero lentum: recteque Hispani dicunt, exiguum auxilium tempestive adductum, plus prodesse multo maiores, quod advenit demum clade acceptâ. Mas vale el mediano socorro, que se embia contiempo, que el muy eumplido, si allega tarde. Guevarra, in Marco Aurelio, cap. 22. fol. m. 83. Loco autem perpetui firmique axiomatis sit, Neminem unquam rem non necessariam incipere debere, fretum auxiliis alienis. idque scitissime docet, apud Agellium 2. Noct. Atticar. cap. 29. Aesopica cassita: quae nempe voluit transportare pullos, quum agri dominus, in cuius segetibus nidulabatur, amicorum; ac hisce cessantibus, affinium ac cognatorum operâ mutuâ messem facere destinâsset. Si enim Dominus, inquit, messem ad amicos reicit, crastino seges non metertur; ac item cognatos affinesque nullos ferme tam obsequibiles esse, ut ad laborem capessendum evocentur, et statim oboediant dicto. Et hoc denique politici monet: Urbem si quam evertere velimus, non tunc tentandam eam esse, cum intestinis dissidiis laborat, sed dissidia magis foveri debere: quod stratagema Machiavelli, multis illustrat Mich. Piccart. dec. 6. observ. hist. politic. cap. 2.
Et sic desino, nec in hanc rem pluribus in quiro, cum meam operam, ante verterit et praeocuupârit omnino, Vir Nobilis et Praeclarissimus, Ioh. Wilhelm Newmarier/von Rembßlaw/etc. in tractatu, prudenter et erudite conscripto, von der newtralität vnd Assistentz/ Erphordiae nuper publicato. Sed porro unum est, quod a te impetrare cupio, benigne Lector, scil. ut ante, quam de meâ operâ sententiam feras, recorderis eorum, quae Romanorum eruditissimus Varro, in Lege Maeniâ. scripsit: neque in bonâ segete, nullum esse spicum malum, neque in malâ, non aliquod bonum. Impudens essem, si peterem ut omnia probares; invidus et aemulus tu, si reicis cuncta.
Hi sunt Invidiae nimirum, credite, mores;
Ut sua quam rarus tempora Lector amet.
FINIS.