10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISCURSUS POLITICI IV. DE ARCANIS RERUM PUBLICARUM.

CAPUT I. DE ARCANIS CONVENIentibus statui omni.

NOn solum subditi, Religione, educatione, legibus aliisque similibus mediis ad Politicam deducendi sunt felicitatem: sed et Maiestas Imperii, salutis cum sit tutela; ideo statum formamque Rei publicae, et suam etiam auctoritatem, mediis quibusdam tueri debet is, qui imperat. Quae arcana Rei publicae, vel secreta Imperii, communiter vocitantur; et quae Aristot. l. 5. polit. c. 8. tw=n politeiw=n sofi/s1mata, alibi, kru/fia, item, katas1kea/as1mata appellat, vid. Conrad. Cernemann. in laboribus Iulii Caesaris. num. 214. et Facium, in praefation. politic. Livian. Et haec ita per consequentiam populi quoque salutem concernunt: cum salus Principis ac status, spectet cumprimis ad publicam tranquillitatem. Ea ab Arnoldo Clapmario, prudentissimo iuvene, primum ordine sunt digesta, in opere illo luculento, quod de arcanis Rerum publicarum, inscripsit: cuius tamen contenta pleraque Waremundus ab Erenberg, seu Eberhardus a Weihe condictione suppilatoriâ sibi vendicat; in tract. d. subsidiis cap. 3 n. 4. et cap. 6. num. 26. ac etiam cap. 7. n. 31. Confert item ad horum arcanorum cognitionem, Tacitus cumprimis, ac Suetonius quoque (quem ut praeclarissimus Berneggerus, eruditissimo suo Commentario, porro illustrare pergat, e re literariâ esse puto) inter recentiores vero Guicciardinus ac machiavellus.

II.

Arcanum Imperii veterum olim superstitionum quoddam velut adytum erat: ceremoniae, et ritus, et Numinum statutae antiquissimae, quibus conservari et conservatis constare Imperia, fatua gentilitas credebat. Pleraque enim huius regna, talia figmenta consiliosorum hominum in intimis penetralibus fanorum colebant, quibus appensam veluti salutem publicam persuaserant vulgo; ne quis inquireret fundamenta Religionum, aut inquisita, praeiudicatâ sanctitare


page 235, image: s235

deterritus, prodere auderet. Caspar. Barthius, ad Rutilium libr. 2. vers. 42. Sicque nomen Tutelaris Dei, urbis Romae, cuius auspiciis ad tantam eminentiam pervenisset, palam facere nefas reputabatur, Plutarcho et Macrobio teste. Aliud sunt Rei publicae arcana, de quibus hîc mihi sermo; eaque cum Clapmario. h. l. 1. c. 4. definio: esse intimas et occultas rationes, sive consilia eorum, qui in Republicâ obtinent principatum; cum ipsorum tranquillitatis, tum etiam praesentis REi publ. status conservandi, et fere boni publici causâ. Haecque Lipsius vocat, consilia arguta, a virtute aut legibus devia, imperantis Imperiiqueve bono, quem etiam dolum bonum vocare possis: Deo autem esse occultas artes. Nam sane si cuius vis specialis Dominationis arcana, a vulgo scirentur, multum eis detraheretur auctoritatis. Et certe de iis, vel in genere agere, cum gratiâ Politicorum mihi liceat: qui intima civilis scientiae penetralia recludi (ut in simili loquitur Govianus ICtus) fortasse nolint. Quin ipse quoque Deus, sua arcana consilia habet, in quae homini inquirere nefas. Scrutator enim Maiestatis, opprimetur a gloria. Quale est illud de tempore interitus Mundi, quod nec Angeli ipsi norunt. Et alia Mysteria, non nisi sanctis communicata. Quomodo Paulus gloriatur, se in tertium Caelum raptum, audivisse arcana verba, quae non licet homini loqui. Et quoque Principes ac Aulico-politici (quorum arcanum maximum est, eorum arcana non prodi) aegre ferunt talia publicari; odioque prosequuntur libros, ubi ea pertractantur: id quod festivissimus Boccalini monet etiam, qui cent. 1. ragg. 89. eam ob causam Machiavellum ex Parnasso pulsum, refert, quod talpis restituerit visum; et cen. 2. raggual. 71. Tacitum accusatum a Principibus fingit, quod conspicilia Politica fabricârit. adde centur. 1. ragg. 86. f. m. 400. At vero in peregrinatione, cuiusque Rei publ. arcana inquirere, Guevara, Iulius Bellus, Lipsius, aliiqueve monent. Et etiam in Theoria ex usus fuerit, arcana Politicorum investigare, quantum ex literis licet, ne incautos opprimant, si quando e schola in forum, quasi in alium terrarum Orbem ad actionem perventum sit. Nam tela minus praevisa nocent. Quae superimere forte invidia sit, sicut ICtus quidam prodidit, esse arcana iurisprudentiae, quae Dd. discipulos suos caelent, quo semper plus illis sapere videantur. Quod nec Syracides nec Magnus Scaliger probat, nec imitatus est Aristoteles, cum contra voluntatem Alex. M. politica sua edidisset. Dn. Iohann. Gryphiander. velitat. iuridico-polit. de arcanis polit. th. 12.

III.

Subtiliter haec arcana Clapmarius distinguit. libr. 1. cap. 8. in arcana Rei publicae, nempe quae spectant ad praesentem Rei publicae formam atque speciem conservandam; et arcana


page 236, image: s236

Dominationis, pertinentia ad securitatem eorum, qui principem locum obtinent in civitate. Quod et innuit Dn. Gryphiander d. loc. th. 64 etc. ubi scribit: Arcanorum alia quidem primario ad utilitatem publicam tendere, alia consequenter. Illa esse, quae ad ipsius Imperii salutem pertinent, haec quae ad illorum, qui Statui praesunt. Haec enim distincta esse, subtiliores nôrunt, et satis manifestunsit; si quando in comitiis Ordines Imperii ab ipso Imperante dissident, ut saepe in partes eatur. Quod in bello Protestantium accidit, cum Principes se contra Carolum V. non contra Imperium arma sumere protestabantur. Est enim Imperatoris persona ab Imperio distincta, ut illâ sublatâ, hoc nihilominus duret. Sicuti Tiberius Caesar, Principes mortales esse, Rem publicam aeternam dicebat: et in simili Alfenus singulorum iudicum personis mutatis, idem tamen iudicium manere, respondit. Unde licet crimen perduellionis et maiestatis, fere a ICtis confundatur; proprie tamen illud, in ipsum Rei pub. statum, hoc in Principem committi, Cuiacius et Vulteius docuerunt. Magna sane etiam Imperantium ratio est habenda, cum in eorum salute salus Rei publicae maximâ ex parte recumbat; quod toties apparuit, quoties Duce caeso, validissimi exercitus facile sunt profligati. Unde quicquid eorum tram quillitati conducit, credendum est, in commune prodesse, quia caeso capite, cetera membra salva esse non possunt. Veruntamen ab his, privati affectus, saepe utilitatis publicae praetexu velantur. Sicque de Augusto; licet Pompeius ICtus dicat; ipsis rebus dictantibus, necesse fuisse Rei publicae, per unum consuli, propter factiones, quae crebrae tunc Rem pub distrahebant; tamen, inquit Tacitus, dicebatur contra: tempora Rei pub. obtentui sumpta, ceterum dominandi cupidine acta omnia. Proinde cum sit natura mortalium avida Imperii, et praeceps ad explendam animi cupidinem, ut Salustius fatetur, cauti Politici, ea! ab utilitate publicâ separare nôrint. Et porro Imperii arcana, cum iuribus Maiestatis, seu Imperii, minime confundi debent. Etenim Arcana haecce, aliud nil sunt, quam abstrusae artes, per quas ab Imperii iure, ipsaque dominatione, homines seditiosi prohibentur. Clapmar. l. 1. c. 9. Callida quaedam commenta, sive rationes, ad avertendum eos, qui intentioni Politici adversantur, inducta, Gryphiander. d. loc. th. 1. vicissim Imperii iura sunt aperta, iisque minus, quam arcanis, Res pub. carere potest. Arcana haec sunt ratio Status. vide me l. 1. polit. c. 2. n. 37. Quam Boterus d. ragion. distatio in princ. describit: Notitiam mediorum et rationum, quibus fundatur, firmatur et augetur Status. Eo nomine a Traiano Boccalini, tecto nomine reprehensus, qui cent. 2. ragg. 87. eam definit, essere una legge, utile a glistati, ma in tutto contraria alle legge d' Iddio, e de gli huomini.


page 237, image: s237

IV.

Et sane arcanae eiusmodi rationes, a multis gravissimis Politicis, pessime audire solent. Unde Prudentissimus Paruta, in soliloquio fol. m. 496 ait. In questo corrotto secolo, concerto vano nome di ragion di stato, si vanno spesso perturbando, e confondendo le cose humane, e le Divine. Haeque rationes, ut interdum non sunt negligendae: Kirchnerus, disputat. politic. 20. in not. ad thes. 3. ita earum haupt prima ratio est habenda: cum nullum maius arcanum sit, quam iuste imperare, et non offendere deum. argum. Proverb cap. 18. vid. Nicol. Betsium tract. de pactis fam l. fol. 747. Civis est, qui diligit patriam suam, ac salvos incolumesque desiderat bonos omnes. Cicer. Verr. hoc qui negligit, nec est bonus Princeps. Veruntamen ex duobus malis, id quod minimum est, eligi quandoque debet: et in hoc fundantur haecce arcana: iis, ut in medicinâ venenis uti solemus, usurpamus ea, quasi iure defensionis. Gryphiander th. 20. etc. Ad defensienem autem id fieri patet; quod hisce arcanis Viri politikoi\ factiosis hominibus imponunt, et tranquillitatem Rei publicae ab iniuriis vindicant, ut iis delinimentis (praesertim Imperii simulacrorum) inescati, ab Imperii cupiditate sponte desistant: quod alias vi aut metu poenarum facturi non erant. Nimirum est hoc duplex officium prudentiae civilis: cives non solum vi ac metu poenarum, sed etiam astu, praemiorum exhortatione, et persuasiunculis in officio continere, quorum illud ICti, hoc Politici proprium reputatur. Scio, id Theologisquibusdam non probari, qui di+uli/zontes2 to\n kw/nw/pa, th/n de\ ka/mhlon katapi/nontes2, illud Divi Pauli nobis obicient, non esse facienda mala, ut eveniant bona. Quibus id facile largimur: si toto genere ac naturâ sint mala, quae nullius boni publici praetextu excusari possint. Cetera quae Lipsius in polit. recte a prioribus separat, simpliciter mala non sunt, sed pro intentione nocendi: quae si absit, quasi apicularum morsus sunt, quibus dempto aculeo, non subest virus. Ac utut subsit, tamen id per necessariam defensionem absorbetur, ob quam etiam homicidium in terminis inculpatae tutelae commissum, in foro poli excusabile exsistit. Quae et ratio est, cur etiam civilia Iura dolum dolo vindicari permittant, ut utrobique fiat compensatio. Unde contra actionem doli, non exceptio doli, sicuti nec contra exceptionem replicatio datur: quasi prior dolum commiserit, qui posterius allegat. Arcana talia, Biblicae Historiae suggerunt quoque. Sic David, non occîdit Ioabum, multipliciter mortis reum, sed filio in Testamento, ut id faceret, praecepit, etc. Nec itaque vera ratio Status est, contra religionem. Marnix. sect. 1. resol. 5 Navigandum interdum est, non navigatione primâ, seu primum optandâ, sed secundâ, seu secundo loco petendâ. Aristotel.


page 238, image: s238

lib. 3. polit. cap. 9. ubi Sepulveda. Sic dolus aliquis est bonus. l. 1. §. 2. ff. de dolo, et ut Plautus ait:

Versipellem frugi convenit esse hominem,
Pectus cui sapit: bonus sit bonis.

Regum asperat mores populus, aut mitigat, et eos etiam arcanis artibus uti cogit. Sicque pro arcano Principes reputare solent, nec etiam negligere suspicionem, quae salutem concernat: Bottero d. detti. 1. fol. 2. et fol. 17. cum hîc imprimis, tutius sit praevenire, quam profligatâ casuâ remedium indagare. Sed et ICti sua habent arcana, quae Pomponius ac Ulpianus remedia vocant. Herennius, e(ugh/mata, sive Eurematica, de quibus librum singularem scripsit, Practici Cautelas, quae sunt callidae quaedam rationes, sive subtilia ICtorum inventa, ut Brederodius explicat, ad victoriam causae obtinendam. Quarum farraginem Baldus, Caepolla, Durantes, et alii tradiderunt. Sunt haec iudiciorum secreta, ut alicubi Ulpianus vocat, in quibus nervus sive ut Imperatores loquuntur, ambigua fata causarum consistunt, quibus neglectis causa ipsa facile amittitur. Ac eorum quaedam ita sunt comparata, ut in fraudem legis tendere videantur, ac iuri oblique adversentur. Qualia ICti veteres ipsi quoque admiserunt, ut exemplis demonstrat Iohannes Fichardus. Idque ob iuris veteris duritiem, ac rigorem mitgiandum, quâ summum ius antiqui, summam putârunt crucem, ut Columella prodidit. In quem usum etiam fictiones sunt inventae, iuris civilis scilicet commenta, ad usum vitae communis, contra naturam, ac rei veritatem accommodata, ut Hotomannus definit. vid. Gryphiandr. thes. 51. etc. Sed et Medici, quorum curationes in multis Politici imitantur, salubres, sed voluptate carentes cibos, blandioribus alloquiis prosequuntur. Praesertim pueris absinthia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis, dulci flavoqueve liquore, ut pluribus eleganter Lucretius expressit. In contractibus quoque et mercaturâ (ut de militaribus stratagematibus nihil hîc dicam) dolus quidam bonus admittitur, quando in emendo et vendendo naturaliter concessum est, quod pluris sit, minoris emere, quod minoris sit, pluris vendere, et invicem se circum scribere, ut Paulus et Ulpianus docuerunt, in quorum clariv verbis frustra se torquent Doctores. Siquidem hâc spe quaestûs sublatâ, teste Seneca, omnis mercatus langueret. Quod si obtinet in negotiis privatis, quidni etiam in publicis ad Rei publicae salutem? Hunc enim finem unicum horum arcanorum dixi, extra quem pleraque sint odiosa et vix toleranda. Namque certissimum exsistit, media eiusmodi nihil proficere ad


page 239, image: s239

Rerum publicarum conservationem: nisi bono fine, summaque urgente necessitate, usurpentur. DEUS enim, qui Regna constituit, eorum etiam continendorum rationes iustas et legitimas, contra incommeda, (quae homines quandoque malis etiam artibus, propter maius bonum tollenda existimant) novit, et tempore opportuno subministrare solet. Spera in Domino, et fac bonitatem, et inhabita terram. Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. psal. 38. v. 3. etc. Dominus dissipat consilia gentium, reprobat cogitationes populorum, et consilia Principum. Consilium autem Domini in aeternum manet: Cogitationes cordis eius, in generatione et generationem. Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: Populus quem elegit in hereditatem sibi. Non salvatur Rex per multam virtutem: et Gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Fallax equus ad salutem: in abundantiâ virtutis suae, non salvabitur. Ecce oculi Domini, super metuentes eum, et in eis, qui sperant super misericordia eius. Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est. psal. 32. vers. 10. etc. Ideoque cum Clapmario, limites huius artis sunt ponendae: Religio, fides, pudor, quos egredi non licet. in quo a nobis abit Machiavellus, qui pro salute Principis, nec eos quidem observandos docet. Vitam, inquit, Princeps tueatur, curetque imperium conservare: quibus autem id fiat ratio nibus, nihil interest, modo aliquam honesti speciem prae se ferant. Nec multum laboret, si in eorum vitiorum infamiam incurrat, sine quibus Dominatum non facile tueri possit. Plane ut Neroni Tigellinus suggerit: non se ut alios, diversas spes, sed solum incolumitatem Principis spectare: cui caveri utcumque ab insidiis ex usu sit etiam per scelera. Gryphiand. thes. 43. et dicam infra ego, Deo volente pluribus, cum de flagitiis Dominationis agam. Quae aliter non sunt noscenda, quam quomodo Haereticorum opiniones discendas, B. Hieronymus, monet, non ut sequamur, sed ut convincamus, et iudicemus: quomodo in Ethicis, non de virtutibus tantum, sed etiam de vitiis praecipitur. Quomodo item a ICto, Ulpianus non iusti saltem, liciti aut aequi, sed etiam iniusti, illiciti, et iniqui notitiam requirit, ut in Electione alterum ab altero, bonum a malo (quod proprium est prudentiae munus) discernere possit. Ac proinde Aristoteles rectissime sophisticam partem Logices facit, non ut falsum in ea doceat, quod contra finem eius artis foret, quae veritatem semper ob oculos habet: sed ut sophistas, falsa intentantes, avertere, ac supplantare erudiat, pro consequendo vero. Ut non admittenda sit Doctrina eorum, qui de vitiis in artibus nil quicquam praecipi volunt, quia rectum sit Iudex sui et obliqui. Gryphiand. th. 17. etc. Miserrime periit Pharao,


page 240, image: s240

qui cap. 1. Exod. vers 10. etc. ait: Ecce populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est. Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisqueve nobis, egrediatur de terrâ. Praeposuit itaque eis Magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaruntqueve urbes tabernaculorum Pharaoni. Unicum adhuc addo Exemplum Achitophelis, acutissimi Politici, et cuius consilia ita erant ac si quis divinum consuleret Oraculum: cuius tamen prudentiam callidior aliquis elusit. Tales exitus habere solent consilia humana, Rerum publicarum nimis callidae et abstrusae rationes, Deo illudentes, et populum opprimentes. Miserrimi ergo sunt Imperantes, quia violenta et arcana media, contra conscientiam quandoque usurpare coguntur. Trebell. Pollio in triginta Tyran vitis num. 20. Impii plane et athei sunt Imperantes, eorumque ministri, qui nunc fere omnes, in eiusmodi arcanis, rationem politiarum consistere censent, qui magis ut imperent enituntur, quam ut sint Imperio digni: qui magis se adstrictos putant, Imperium ut tueantur, quam conscientiam illaesam ut conservent: qui Principi suo obligatos se putant, ut ei prosint, non ut consulant iusta. Subiungere lubet iudicium hisce de rebus, acutissimi Campanellae. polit. cap. 4. §. 6. et seq. Ratio politica, quam nunc vocant de Statu (olim aequitas et e)piei/keia) transgreditur legis, scripto vel vocepromulgatae, literam, sed non sensum et finem: quoniam non nisi propter melius bonum et commune, abrogat, irritat, interpretatur et dispensat, quando Fabio Vibuliano, senatus Romanus vitam concessit, qui secundum legem mori debebat; et Horatio, qui tres occiderat Curiatios, pro Imperio Romanorum. Ratio autem status hodierna, est in ventio Tyrannorum ad aequitatis similitudinem: arbitrantium, se posse pro sui status parvi acquisitione et conservatione, omnes transgredi leges: non modo proprias, sed etiam divinas. Verum differentia est inter rationem status et aequitatem: quoniam haec bonum pulicum respicit verumqueve: illa verumprivatum apparensque Dominatoris. Ut autem hoc nomen, iam pro impio agnitum, postquam Machiavellus Achitophelizavit; tegerent, dicunt Principes, ratione de bono regimine. Quae nomina etiam sensum bonum continere possunt, licet a pravo imposita fuerint. Verbi gratiâ: Rectâ ratione status, Cleonymus occidit Ephoros in lacedaemone, non rectâ Rex Turcarum fratres: quoniam licet hic ob commune bonum id facere videatur, tamen quum sit contra legem DEI, et aliâ viâ provideri queat, ne Regnum occupent, irrationabiliter operatur. Princeps bonus non indiget hâc ratione status, quoniam probitate


page 241, image: s241

perpetuâ se tuetur: si quis autem contra ipsum insurgit, populos omnes habet auxiliatores; ut David, a filio privatus Regno. Principem malum nec millies mille artes Machiavellisticae tutantur: quoniam et populis odiosus est, et DEO, omnium Regi. Qui autem a primâ causâ discordat, fallaciter secundis innititur. Quemadmodum et Caesar Valentinus Borgia, sub Magisterio machiavelli providissimo, vitam et statum amisit, semperqueve capiuntur in astutiâ suâ Machiavellistae, quoniam scientiis rerum Divinarum et Caelestium carent, putantque propriâ prudentiâ metiri sese omnia et praveidere posse.

V.

Omne Imperium, omnemque Rei publicae formam, validissimo munimento tuetur auctoritas eorum, penes quos summum Imperium existit. Et ea describitur; tum subditorum tum exterorum de celsitudine imperantium praeclara existimatio, eiusqueve veneratio. Quemadmodum medicus, cui fidit aegrotus, felicius, quam alius curat; Galeott. martius, d. doctrin. promisc. capit. 15. Ita praeclara de Imperio existimatio, (seu Reputatio) multa efficit, et plura nonnumquam, quam vis atque arma. Boccalin. 2. ragguagl. 15. haec patrimonium Principis est: Bottero. 1. de detti fol. 7. Certissima haec est Imperii, et salutis pulicae tutela, quâ nihil adversus odium et contemptum, (capitales gubernationis pestes, quae contumaciam et defectionem secum trahere solent) potentius. Kirchnerus. Disputat. Candidator. ordin. 5. thes. 3. et idem disputat. d. republ. 20. thes. 1. a. (ubi tamen auctoritatem, unius tantum Imperio, male attribuere videtur) Aeschilus sept. ad Thebas.

Oboedientia erga Principes, est felicitatis
Mater, servatoris uxor.

At vero hanc auctoritatem (quam oboedientia promptior subsequi solet) conciliant virtutes moderatrices, pietas, iustitia, prudentia, natura et usus ac quisita; fortitudo, liberalitas, temperantia, clementia severitate temperata: constans Imperii forma, diligens et uno tenore fluens, mutationum crebrarum expers: arma, boni et fideles Consiliarii, foedera vicina, etc. Kirchnerus disput. 20. th. 2. Hoennon. disp. polit. 3. th. 52 seqq. etc. Christ. Forstnerus hypomn. polit. 15. Et sic Salomonem timuerunt sui, cum viderunt, eum ita sapienter obscuras discernere lites. 3. Reg. 3. vers. ult. Sicqueve et eo respectu Itali dicunt: La riputatione, si mantiene principalmente, con il prudente negottare. Semper autem Davidicum illud, animo infixum haereat: DEUS effundit contemptum super Principes. Psalm. 107. 2. Samuel. 16. Iob. 12. Reputatio et existimatio, eo est modo acquirenda, quo suam tuetur DEUS Optimus Maximus, magnâ iustitiâ, et maxumâ clementiâ. vid.


page 242, image: s242

Iohann. Gerhard. cent. quaest. polit. dec. 3. quaest. 3. Et sunt nempe viae Domini, misericordia, clementia, longanimitas, iustitia, aequitas, pax, concordia, pietas, omnisque adeo aequitas. Drusius ad loca diffic. Exod. cap. 6. Haecque Reputatio, licet faciat, ut Imperans timeatur, una tamen cum amore consistere potest: namque et DEUM amamus, ac timemus. Et Amor ac Reputatio virtutem pro fundamento habet: Ambedue si fondano su la virtu: mal' amore si contenta anco d' und mediocre virtu: la riputatione, non si ferma se non nell' eccellenza. E se questa stima e fondata su la religione, e pieta, si dice riverenza; se su l' arti politiche, e militari, si chiama riputatione, si che le cose atte a far. che un Prencipe sia nella maniera del suo governo amato; sono anco a proposito per far, che sia riputato, ogni volta che haveranno una certa quasi divina eccellenza, ut inquit Boterius, della ragion di stato fol. 15. et seq.

VI.

Non quaerere, vel captare debet Princeps vanam Reputationem, solo in externo subsistentem splendore, nullo durabili innitentem fulcro, sed vera potius Politiarum fundamenta evertentem; aerarium nempe quae exhaurit, et subditorum evacuat amorem. Et sane Reputatio, si non veris virtutibus, internaequeve magnitudini innitatur, a vi levissimâ vinci solet. Boccalin. cent. 2. ragguagl. 15. Potentia vel vis, haud suâ vi nixa, nullius, vel exigui admodum est momenti, Iohann. Baptista Lenccius, observ. polit. 28. Quo et intuitu Alexander Severus olim dixit: Imperium in virtute esse, non in decore. Et vanam Hispanorum Reputationem salse satisque ridet Boccalini. 2. ragg. 4. adde Michel de montaigne. 1. des essais. cap. 41. Ac vera opinio fuit Antonii Imperatoris, lib. 1. posse eum, qui in aulâ vivat, et stipatoribus carere, et vestibus pictis, et facibus, statuisque certi generis, reliquoque luxu: sed licere ei, proximum privato homini habitum sumere, imo vero eum splendorem, eos, qui Principes Rem publicam gerere velint, demissiores segnioresque efficere Montaigne lib. 3. cap. 6. fol. m. 911. Piccart. dec. 14. c. 1. et Tasso cant. 2. nu. 60.

Verace valor, benche negletto,
E di se stesso a se fregio assai chiaro.

Hocqueve vento pascitur tamen nunc totus Mundus. Et quod de Portugallensibus Conestagius in praefat. dicit, eos vivere ex opinione, et sustentari potius eo, quod se esse putant, quam quod sunt revera: hoc nunc de omnib. fere populis Orbis Christiani dicere licet, add. Boccalini cent. 1. ragguagl. 34. fol. m. 133. Optime, amicus mihi optimus, Dn. Antonius Winterus: part. 1. Assessor. cap. 5. num. 56. etc. Mihi valde placet gravitas morum, et pietas vera: quae gravitas et Reputatio non est virtus per se, sed virtutis et pietatis effectus, in


page 243, image: s243

aliis hominibus conspicientibus et admirantibus procreatus Postquam autem nostris moribus, reputationi pecularis virtutis species induitur; fit larva, latentem dissimulans improbitatem. Per falsam Reputationem, nihil caste facias licet, modo caute: clam sis trup ssimus, modo plam laudatus: rectius hi, quibus bona et mala sui naturâ aestimantur etc. Et idem paulo post: Sed quid in aulis hodie frequentius, istâ perversâ Reputatione? cuius propria sunt, famam virtutis affectare, veram odisse virtutem; mentiri conditionem, humilitatem et humanitatem exuere, nullius amicitiam, omnium admirationem, metum ac respectum, paucorum vero studia velle: consequentia sunt, tumor titularis, vacuatio patrimonii, bonorum odium, superiorum ira, inferiorum contemptus, fumos denique emere et vendere etc. Sed tamen licet Principi dissimulare suas imperfectiones, Philippe de Marnix. sect 7. resolut. 5. Turcarum Rexauthoritatem sibi conciliat, turbasqueve et motus praecavet, dum curat, Iustitia ut administretur, et annonae ullo unquam tempore caritas ne oriatur. Renat d. Lusinga, de increm. Imper. 2. cap. 4.

VII.

Secundum generale Imperii cuiuslibet munimentum, est. Amor subditorum. Cetera cognomina honori magis damus: Magnos et Felices et Augustos dicimus, et ambitiosae Maiestati quicquid possumus titulorum congerimus: sed Patrem patriae vocamus, qui utitur potestate patriâ, quae est temperatissima, liberis consulens, suaqueve post illos ponens. Cum tarde sibi pater membra sua ab scindat, etiam cum absciderit, reponere cupiat, et in abscindendo gemat, cunctatus multum diuqueve. Quare paternus Regum in cives suos amor tantum potest, utipsorum corda et intimos affectus plerumque possideant in solidum, atque unico saepe verbulo benigno, et intuitu blandulo, veluti potentissimo quodam fascino eorundem voluntates, arcas et scrinia expugnent Dn. Lansius pro Gallia fol. 193 Et maiorem vim habet ad tenendos in officio etiam feroces homines, ae quitatis, gravitatis constantiae et sapientiae opinion, quam Regium sceptrum, quam etiam carcer, bonorum confiscatio, proscriptio, virgae denique et secures. Iohann Herbrutus de Fulstin. histor. Polon. lib. 20. cap. 2. Eaque demum Res publica fortissima censetur, ubi Princeps vel Imperantes, a civibus amantur. vid Senec. 1. declamat tertia. Nullum quippe Imperium tutum est, nisi benevolentiâ munitum, ut in Dione ait, Aemil. Probus. Et nemo se alterius Dominum per violentiam nominare potest. Perez. in Aphorism. fol. 246 Boccalini d. Parnas. 1. ragguag. l. 99. Et idem in pietra del Paragon. fol. 20. Multum


page 244, image: s244

imperando, plus amando Rex potest: Amor et Oboedientia, fratres sunt germani. Anton. Perez. fol. 21. num. 105. Impii, et ipsi etiam Spiritus impuri DEUM timent, sed quia non amant, non ei oboedientiam praestant. Metus et Odium inseparabilia censentur. Perez. fol. 329. apherism. 389. vetusque versus est:

Nemo potest esse fidus ei, quem timet.

Male veneratio terrore acquiritur, longequeve valentior est amor, ad obtinen dum quod velis, quam timor. Plinius. 8. Epistol. Imo, amor est de essentiâ Regis: Arnisaeus relect. lib. 2. cap. 3. sect. 2. Louys Guyon, rom. 3. des diverses lecons. lib. 1. c. 22. et seqq. nec Imperium vi retinetur. Marnix sect. 4. resol. 1. Faciant ergo Reges subditos sibi amicos. Perez. Aphorism. fol. 260 num. 144. Ita Alexander Severus, cum ipsi et mater, et uxor obicerent nimiam civilitatem, saepeque dicerent, molliorem tibi potestatem, et contemptibiliorem fecisti: ille respon dit, sed securiorem atque diuturniorem. Animorum inclinationem, sequitur inclinatio, et ruina Imperiorum: Typotius de fama fol. 131. et seqq. signumque mortale habetur Principatûs, si Princeps suis diffidere cogatur. Perez. fol. 227. num. 33. Ea demum felix est Regis fortuna, sitimeant subditi, non eum, sed pro eo: quod Bias olim dixit. vid. Scip. Amirato. Discurs. lib. 15. cap. 7. et lib. 17. cap. 5. Tutissimum hocce satellitium est. Richter. Axiom Histor. 189. Etenim, quem omnes oderunt, hic singulos ut metuat, est necesse: ac ut ait Dionysius Halicarnassaeus libr. 6. sub num. 34. Quicquid est formidabile, id necessitate naturali maxume est omnibus exosum: ac firmissimum idesse Imperium ibid. dicit T. Largus, quod beneficiis, non supp liciis, subditos in Imperio continere solet. Illorum enim benevolentiam, horum timorem esse comitem. Ausonius:

Multis terribilis, caveto multos.

Praeclara, et quae hûc referantur plane digna verba sunt Marci Imperatoris apud Herodian. lib. 1. Neque enim, aut pecuniae vis tyrannidis luxuriam explere, aut stipantia satellitum agmina tueri Principem possunt, nisi eorum, quibus imperat, prius adsit benevolentia. Quippe ii demum diu tutoque imperant, qui non metum ex crudelitate, sed sul desiderium ex bonitate, civium suorum animisinstillant. Neque enim quos servire necessitas coegit, sed quos obtemperare sua quemque voluntas adegit, ii sunt in augendo patiendoqueve, a suspicione omni, assentationeque vacui: et numquam Imperia detrectant, nisi violenter, contumelioseque habiri sint. Scique Caesar maluit semel mori, quam metuere semper. Suetonius cap. 86 vide Nemesin iustam, a quâ superbiâ, absolutaeque potestatis abusus ita punitur, ut etiam minimum timere


page 245, image: s245

cogatur. Perez. fol. 269. et fol. 39. n. 217. et seq Cuius regulae illustre praebuit exemplum Ludovicus XI. Galliae Rex De quo Cominaeus, libr. 6. cap. 12. fol. 569. item 572. ac passim. Hincqueve vere gloriosa, ac vir principi digna gloratio fuit, Celsissimi Eberhardi, Wurtembergiaci Ducis; qui in Principum Germanorum sollemni conventu, hoc uno gloriabatur: quod in cuiusvis suorum subditorum gremio, etiam in vastissimâ solitudine somnum capere securus posset. Ioachim Camerarius in vita philipp. Melanth. Mart. Crusius. Annal. part. 3. l. 7. c. 14.

VIII.

Amor autem ille, cum veneratione quâdam et timore coiunctus esse debet. Quod dextre explicavit Imperator Sigismundus: qui audiens a quibusdam disputari, num melius esset amari, an timeri a subditis? respondit: quemadmodum superi amari et timeri volunt, ita et Reges. Neque enim bene ames, nisi etiam timeas. At in Regibus quoque situm est, ut amentur et timeantur: si ita moderentur vitam, ut nec inferioribus sint terrori, nec superioribus despectui. Aeneas Sylvius 4. comment. in res gestas Alphonsi. Fugienda itaque familiaritas, levitatem comitem habens, quae olim Iohannem Albretanum, Navarrae Regem pessundedit: histo 7. de Navarre. fol. m. 603. et seq. quique eo nomine â suâ uxore acerbe exagitatur. ibid f. 623. Fugienda compotatio familiaris etc. Kirchnerus disp. d. Repub. 20. in coroll. Olaus Magnus l. 13. c. 34. Amoris illecebra est, non solum universorum, sed et sing ulorum cura (nam et minimos etiam timere debet. Perez. f. 39. n. 217. et seq.) et ita singulorum ipse percipiat querelas. vid. Iust. Lips in Dissereatiuncula: ubi de Rodolpho Austriaco. Ac Barbarus est modus auctoritatem acquirendi, si Princeps nun quam conspiciatur. Kirchnerus disput. de Republ. 20 th. 2. b. vid. Pierre Matthieu. l. 1. narrat. 4. n. 11. f. m. 118. si solus edat, Piccart. dec. 17. c. 6. Nam semperque comitas est melior fastu. Dn. Gruterus part. 2. discurs. ad Tacit. f. 18.

IX.

Hactenus dictorum consectaria sunt, (1) quod Princeps non debet supplicia spectare. Facii pol. Livian. part. 3. error. 27. Ferina rabies est, sanguine ac vulneribus gaudere, et supplicia, nisi dolente et commiserante animo decernere. (2) Vicissim praemia ipse, non per alium offerre debet. Kirchnerus disput. 19. th. 1. a. Favorabilia, personae Regiae reservanda, odium in officiales derivandum. Boccalini. 1. d Parnas. cap. 61. Sententia fuit Rudolphi I. Imperatoris: Severum et immitem fuisse me aliquando paenituit; lenem et placabilem nun quam. Plerumque enim civiles dissentiones, mansuetudine et et moderatione multo facilius, quam severitate et armis sedari possunt. Ita ver apud Euripidem Rex Menelaus inquit: Si vela tendas nimium, navis mergitur, sed si relaxes rursus, vehitur tutius. Odit


page 246, image: s246

DEUS nimis vehementes impetus, odêre cives: gratior est moderatio: Chytraeus hist. Saxon. m. fol. 549. (3) opera cumprimis danda; ut subditi contenti sintstatu praesenti, nec Imperii sit pertaesum: id enim Imperium firmissimum est. Anton. Perez. fol. 155. Subidti namque male contenti, sunt desperati. Guicciard. in hypomnes. pol. n. 56. et regna male contentis, ut vocant, plena; instar turris sunt, argento vivo inaedificatae. Perez. f. 22. n. 113. Magnum ideoque est arcanum, subditos non habere male contentos: facilequeve evertitur regnum, ubi subditi Dominum tantum, non Imperium sunt mutaturi. Boccalini, cent. 2. ragguagl. 6. f. m. 21. Sed subditorum antimos maxume perturbant, novorum rumorum, vel incertorum, vel ex affectu cuiusvis confictorum sparsores: qui ideo maxime sunt puniendi. Optime Langlaeus Semestr. l. 8. c. 11. Quales hodie sunt die Newe Zeitungen spargiren: et tam Principes, quam subditos. in has vel illas partes proclives reddere studet: vanissimum pessimumque hominum genus, om nibus mortalibus libertatis desi derium est in natum; et iis qui inviti, et coacti miserias perferunt, quae vis vel levissima occasio ad res novas idonea videtur. Diony s. Halicarnass. l. 4. Ideoque iustis populi petitionibus satisfaciendum: Perez. fol. 160. aphor. 80. multo minus eorum privile gia sunt violanda. Pierre Matthieu. l. 6. narrat. 1. n. 4. f. 452. Sicque Traianus ad Plinium l. 10. Edistol. 110. rescribit, sequendas esse leges uniuscuiusque civitatis. Nam (de Bithyniae ac Ponti civitatibus loquens) sive habent Privilegium, quo ceteris creditoribus anteponantur, custodiendum est: si vero non habent, in iniuriam privatorum id dari a me non oportebit. Et Epist. 114. Id ergo, quod semper tuti ssimum est, sequendam cuiusque civitatis legem puto At si fieri nequeat, ut omnes praesenti statu sint contenti; ea tamen pars civitatis, Rem publ. quae salvae esse cupit, potentior exsistere debet. Arist. 4. poltt. 12. quo et semper Lysander respexit. Aemilius Probus in vitâ. Ac item, quam vis Princeps plus timere debeat subditorum maledictiones, quam inimicorum arma: quod fuit Apophthegma Henrici Castiliae Regis: Botero d. detti. f. 3. nattamen Friderici III. Imperatoris mansuetudo imitanda est; qui, cum nonnullos dicta probrosa in eum iecisse aulicireferrent, nihil plane commotus, dixit: Principes et alios praestantes viros, quasi signum, ad quod omnes virulentae linguae tela conicerent, expositos esse; ut tuires praealtas fulmina feriunt, humilia praetereunt tecta. At bene nobiscum agitur, cum verbis tantum impetimur. Et in magno praesertim Regno, multa negligere, multa pati necesse habet Princeps: ac ita Catharina Medicaea dicere solebat; che glieffetti, di piccioli modelli, non riuscivano ne' grandi, Botero de detti, fol. 17.

X.

Sed inter arcana, de quibus nunc tracto, generalia sunt,


page 247, image: s247

quae omnibus negotiis, in unaquaque Republ. pro ratione temporis ac loci ad hiberi posunt; ex quibus specialia deducuntur. Inter quae primum agmen ducit simulatio, quod arcanum generalissimum, ex quo cetera omnia tamquam riv uli ex suo fonte descendunt. Simulatione ICtus dolum vocat, cum aliud agitur, aliud simulatur. Quo nomine non innuo turpem simulationem, neque quali arrogans uti solet; uti Nero ad quinquennium, Herodes iunior ad sexennium suêre, post quod tempus simulatio detecta, et natura hactenus occulta erupit. Quam licet Tyranno valde necessariam dicat Aristoteles, qualis Tiberius fuit, artifex in vitiis occultandis: Ego tamen Catonem probo, quem Velleius scribit, numquam recte fecisse, ut fecisse tantummodo videretur; sed honestam nihil ominus simulationem, quae non multum a virtute recedit, utilem esse, et in tempore assumendam, B. Hieronym' docet. quâ etiam iusti homines ad suam et aliorum salutem sunt usi Sicque in civilibus simulare, Politici vocant; aliam actionibus speciem praeferre, quam revera subest; quod Plautus vocat, glaucoma oculis obicere; Ulpianus, sub specie, sub praetextu agere; Marcianus sub colore: sicut actum ipsum Marcellus colorem, seu titulu` quaesitum appellat; quam falsam expositionem interpretatur Quintilianus. Quales sunt omnes actus imaginarii, cum fides facti simulatur non intercedente veritate, ut Modestinus definit. Et hoc omnino fieri opus est, quando Rei publ. expedit, consilia esse in occulto; ne, si causa deprehendatur, in ipsâ herbâ supprimantur, priusquam perveniant ad maturitatem. Multa sub eo praetextu, et ab aliis fieri vidi, et feci aliquando ipse callide et insidiose, inquit Cominaeus. Quo artificio Principes, proprios Legatos quandoque fallere folet, dum sub alio praetextu eos ablegantes, verâ causam celant, ne, si sciant, remissius agant, ut supr. in dissertat. de legatis, dixi. Huic parti toties locus est, quoties alia causa praetenditur, ne quod agimus, id agere tamen videamur. Gryphiander. th. 70. et seqq. multis. Omnium validissimus est praetextus religionis; quo solo Bodinus scribit, Austral es subditos suos in officio continere. Summa enim ratio est, quae pro Religione facit, ut inquit Papinianus: ut omnia post religionem ponenda civitas Romana duxerit, teste Valerio Maximo, etiam in quibus summae Maiestatis decus voluit apparere. Hac veluti theyrso percutiuntur mentes humanae, ut facile in eius imagine, etiam falsa et simulata acquiescant: maxime vulgus, cuius mobiles ad superstitionem perculsas semel mentes, dicit Tacitus, ut nulia res efficacius multitudinem, quam siiperstitio regat Hinc et Gaius ICtus, maximum remedium expediendarum actionum vocat. Gryphiander, th 77. etc. ego l. 2. pol. c. 1. Pariter usitatissimus est praetextus iuris, ut pene nimio sui usu eviluerit. Nec enim est quisquam hominum, maxime Principum,


page 248, image: s248

qui quod agit, non iure agere videri velit: ut admodum insulsus videatur Politicus, si instar praedonis Ulpiani, interrogatus cur id faciat, responsurus sit, quia facio, nec ullam causam suae actionis possit red dere, saltem fatuam et ineptam. Imo speciosam noverit, et quae etiam peritioribus imponat. Quod Principisuo suggerit Machiavel. lus: utilitati saltem ac Imperio consulendum; nun quam defuturas causas, quibus in actiones color aliquis iuris inducatur: Homines autem specie magis et colore rerum, quam rebus ipsis permoveri et iudicare; praesertim vulgus, quod specie recti, et rerum eventu captivum perpetuo ducatur. Et pene nihil quam vulgus in toto orbe versari, ut paucorum sapientum ratio haben da non sit. Quin ex his quando que Patronos se offerent, sicuti Philosophus quidam caedem Clyti ab Alexandro per ebrietatem recte factam contendit, effecitque ut iure facta a militibus decerneretur. Thomas Wolsaeus Cardinalis incaestum, et crebra divortia Heinrici Angliae Regis, apud Pontificem excusare tentabat. Nimirum est hoc, quod in simili Cicero conqueritur, nihil tam monstrose a quoquam dici et fingi posse, quodnon aliquis Philosophorum asseruerit. Gryphiander thes. 96. etc. Nec multi Papinianum ICtum im itantur: quem aiunt occumbere maluisse, quam Imperatoris fratricidum excusare. Et itidem generale est arcanum; occultare odium, iram, dolorem, gaudium, et ceteros affectus, ne anim advertantur. Quod in speciem dissimulationis incidit, quae est simulationis quasi soror ac comes individua: quia eo ipso, dum dissimulamus quod est, simulamus etiam quod non est. Hocque summe necessarium esse Politico reputatur, adeo ut Magnus Rex non temere dixerit, qui nescit dissimulare, nescit regnare: imo nescit vivere. Cum enim in vitâ multa Politico obveniant, quae nolit; ut ad effectum consilorum suorum veniat, multa simulet oportet invitus, et dissimulet cum dolore, ut alicubi M. Tullius inquit, Gryphiander. h. th. 134. etc. Ita iniurias dissimulare quandoque oportet, saltem ad tempus. Et licet in privatis, iniuriam dissimulatione aboleri dicat ICtus: in Principibus tamen manet altâ mente reposta; quousque occasio ad animum revocandi, ut ICti vocant, se offerat. Sic que in praesens Tiberius iniuriam civiliter habuit, in quit Tacitus, sed in animo revolvente iras, etiamsi impetus offensionis languerat, memoria valebat. Ita Saul dissimulabat despectum filiorum Belial, ac erat quasi surdus. David demum moriturus a Semei iniuriarum vin dictam sumere filio prae cipiebat. Crebrum pariter Politicis est, falsâ spe deludere alios: quâ se in vicem lactâsse Ludo vicum XI. et Carolum Burgundum, apud Cominaeum est videre; sicut apud Thuanum, quomodo Carolus V. Francisco de restituendo Mediolano


page 249, image: s249

frustra spem fecerit. Pertinet hûc persuasto, quâ callide allicimus animos eorum operasque qui alieni sunt iuris, ut Lipsius definit. Quod proprium esse prudemiae statuit Cicero, conciliare sibi animos hominum, et ad usus sucs ad iungere. Ita Metellus apud Salustium, Legatos I girthae alios ab al is diversos aggreditur, ac paulatim tentand, post quam opportunos sibi cognovit, multa pollicende, persuasit. Sicuti et e diveiso distrahere advefsarios, serere odia ac rumores, alere factiones. Quomodo Cato inter servos simultates nutriebat, ne cori incti in Dominum conspiratent. Quam artem Ludovicus XI. callebat, qui et quandoque utram que partem in bello pecuniâ aut milite adiuvabat, et in omnibus pene Principum aulis suos habebat w)takous2as2, ut Philosophus vocat: exintimis Consiliariis, quibus annuum salarium furtim dabat, ut suae causae faverent. Quod si tamen ultro citroque fides data sit, neque perfidiae, neque per iurii auctores cui quam esse debemus, ut in simili Imperator Alexander rescripsit: cum ICto teste, grave sit fidem fallere, utpote sanctissimum in vita, teste Cicerone. Hocque iure gentium, ita inter omnes populos convenit, absque quo esset, nec hominum commercia, necipsa civilis societas stare posset. Quod cum in aliis, tum maxime in Principibus, obtinere debet; quorum simplex assertio habetur loco iuramenti: ut dixi in dissert. de Foederum iure. Unde eos ab omni malitiâ vult esser emotos Cacheranus, et Baldus unam linguam habere et unum calamum, immobiles, sicut est lapis angularis. Verum quam multi sunt, apud quos dictis promissisque nulla fides, nisi quatenus expedit? quod de parthis prodidit Instinus. Et etiam Bodinus. 5. de Republ. cap. 6. attestatur: Fidei Religionem plerosque Principes reputarenullam esseo portere, si publica utilitas agatur. Et itade Geflis aiint: eos fraudibus agere, et sidem publicam, quae perire non debet, specie quâ dam Iuris, alegitimis etiam conventionibus exterminate, vanissimis ratiunculis innitentes, Dn. Lansius, Orat. cont. Gall. f. 291. Qui pacta et iuramenta pro decipulis habent, quibus incautos supplantent; sicut Lysander dicere solebat: Pueros quidem astragalis, viros iuramentis fallere oportere. Quo sensu ille apud Ennium ait: iuravi linguâ, mentem iniaratam gero Sed his Isidorus commodepraecludit viam: Quacumque arte verborum quis iuret, DEUS tamen, qui conscientiae testis est, sic illud accipit, sic ut ille, cui iuratur, intelligit. Alii alio pacto solent perplexatier. pactum non pactum est, non pactum pactum est, cum illis lubet: Imo cum tabulae notantur, adsunt testes duodecim, tamen invenitur orator, qui factum neget. Si non aperte, saltem occulte


page 250, image: s250

quandoque Gryphiander, th. 169. etc. multis. Ita utilitas plerumque pro iustitia esse solet. Dn. Christ. Forstnerus Hypomn. polit. 27.

CAPUT II. De Arcanis specialibus cuiusvis Politiae.

I.

ARSANA Rei publicae specialia, triplicia Clapmarius facit: 2. cap. 1. ex triplici Imperii statu. Ego formam Rei publicae commixtam, sua pariter vel maxime habere Arcana, puto. quod nec Clapmarius alibi diffit etur. lib. 5. cap. ult. et 6. cap. 19. Et hûc pertinent fines secundarii Rerum publicarum, de quibus Aristoteles 3. polit. 5. Et sic Oligarchiae finis Divitiae sunt; aequalitas Democratiae: iiqueve fines minus principales, praecipuestatum concernunt. Ergo, Arcana sunt rationes, hancce finem adipiscendi.

II

Arcana Regni, quod obvenit successione, pauciora sunt. Satis enim est, ne Princeps suorum maiorum transgrediatur institurta; deinde ut tempori ad novos rerum casus inserviat: ita ut si Princeps huiusmodi, communi et vulgari saltem praeditus in agendo industriâ sit; semper in Principatu se conservare possit. Nisi enim extraordinariis et praevalidis vitiis, in odium offensionemque populi incurrat, merito naturali quodam iure a suis diligitur; et in ipsa vetustate cohaerentis et continuati Dominatus, omnium mutationum memoria obruta iacet. Nicol. Machiavellus, in Principe c. 2. et discurs. lib. 3. c. 5. Icon animorum Barclai, cap. 13. Hoennonius disp. polit. 9. th. 26. 27. et 29. Anton. Perez. fol. 180. n. 124 Ego in prodromo tract. d. success. et elect fol. 15. num. 15. quam vis maior pars Regum, rationem diversam se qui malit; huncque vulgarem et popularem impeandi modum detestetur; teste eodem Perez. apherism. de las segundas sars as. n. 5. ac adde fol. 153. aphorism. 74. Hinc Princeps talis, antecessoris Consiliarios mutare et dimittere non debet. 3. Reg. 12. Cominaeus 1. c. 3. Serenissimus magnae Britanniae Rex, 2. Instit. Regiae, fel. m. 69. Iohann. Gerhardi, decad. 4. quaest. 7. Ego, de Consilio politico cap. 6. Si quis tamen post Principem invisum, et cuius Imperii paenitet, Principatum acceperit, aut si veteris Aulae Consiliarii, populo invisi sint admondum; is abiectis illis, probos et expertos asciscat. Fama defuncti, insuccessorio maxume Imperio, est custodiends. A mirato. 17 discers. 7. Casp. Ens. 2. convivael. fol. 166. Ego in prodrome disp


page 251, image: s251

nomicopolit. num. 10. fol. 24. Et im primis initio cavendum, ne contra consuetudines patrias, Regniqueve leges delinquat. Habetur enim pro comperto, quod is, qui exorium regiminis sui, a contemptu legum suscipit, multis ut iniuriam faciat, comminetur. Olaus Magnus, histor. Septent. 8. cap. 3. Ad Arcana successivi Regni refero, quod Principatus minime dividendus est: quodque successioni certae debent esse fixae leges, et quod pacta fiunt gentilia, de mutuâ successione; et quidem dum ad hûc incertum est, an illae casus unquam sit eventurus. Bodinus de Republ. fol. 1124. et seq. Ego tract. de success. et Elect. Regiâ lib. 1. dissertat. 14. num. 3.

III.

Vicissim infinita sunt Arcana Regni novi, seu nuper parti: quorum nonnulla recenset in suo Principe Machiavellus, et Amirato, lib. 1. disc. 8. ut et lib. 20. discors. 7. Facius item in Polit. Livian. Richterus axiom hist. 76. Suetonius Caesar. cap. 75. Forstnerus hypomn. 55. Regnum no vum multa Arcana habet, et quidem etiam ad erudelitatem quam proxumê ac cedentia. Unde apud Vergil. 1. Aeneid. Dido.

Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri. —— ——

Et Ariosto, cant. 9.

—— Sempre, mai piu quando e nurova,
Seco ogni signoria sospetto perta.

Sicque etiam Tiberii crudelitas defenditur, in Boccalini Parnasso cent. 2. c. 33. Et Imperium, praesertim flagitiis partum, nemo unquam exercuit artibus bonis. Tacit. 1. Histor. Sueton. Caesar. c. 72. vid. Campanellam. polit. cap. 9. §. 6. Sic. et in Republicâ liberâ ad unius Dominatum redactâ, institutio pristina cumprimis, libertati apta, mutari debet. Paruta lib. 1. discurs. 1. fol. m. 27. Ita Philistaei, fil is Israel omnes conventus et congregationes inter dixerunt, cum eos ultimo praelio sub iecissent. Drusius ad locae Samuel lib. 1. c. 7. v. 7. sdem quoque omnia ferramenta ademerunt. 1. Samuel. 13. vers. 18.

IV.

alia rursus sunt Arcana Regia, sive Arcana Imperii Menarchici contra Plebem; alia co`tra Patricios; alia contra unum: de quibus Clapmar. 2. 6. 15. etc. et Ami: ato, lib. 13. disc. 8. Si Nobilium timentur factiones, plebs est tu enda. Boccalini, 2. vagg. 43. ut in Regno Neapolitano, et Ducatu Mediolanensi fecit Philippus. II. Rex Hispaniarum. Debilitandi sunt, qui potentes nimis; Ludovici XI. Galliae Regis exemplo botero d. detti f. 10 Plebst o exsugenda, et contra Nobiles defendenda et hoce est, tenerei popoli bassi. Boccalini. 1. c. 67. Alii, eo fine dissi dia Nobilium fovent. Boccalini 1. ragguagl. 35. fol. 145. qui idem, 1. ragguagl. 68. disputat, quid commodi, quidque incommodi


page 252, image: s252

ferat, Optimates in Regno potentes habere? Atcontra Plebis furorem, Imperium firmat Nobilium favor. Nobiles enim fere, uni Monarchae favent, et malunt unum superiorem ferre, quam plebem sibi aequari. Boccalin. 2. ragg. 6. fol. 27. et seq ut experientia testatum fecit, in Belgicis Provinciis, cum Rege reconciliatis: teste Meterano, non uno loco. Unde Machiavellus, 2. hist. Flor fol. 104. de Duce Atheniensium, a Florentinis vocato, loquens: Non aliâ, inquit, ratione populum istum, a quo tot iniur ie oppressi hactenus fuerant, subi igari posse constituerunt, quam si sub unius Principis Imperium mitterentur, a quo virtuti suus honor haberetur, atque contumacia coerceretur. Quo itidem respectu, Tacitus de German. Et apud illos (Suiones) et opibus honor; eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, non precario iureparen di. Alia adhuc ar cana, intuitu Nobilium usur panda, suggern Campanella, Monarch. Hispan. c. 14. Arcanum item habetur contra plebem, ta nin Regno, quam Acistocratiâ, subditis adi merearma. Idem Tacitus, ubi Althamer. fol. m. 500. De iisdem Soionibus: Arma non, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo usu, sed. clausa sub custode, et quidem servo. Ita in hoc Ducatum post bellum rusticanum, rusticis adempta arma, et certis armam entarii, in oppidis quae erant, inclusa fuerunt. Cavere etiam Principes solent, ne unus prae ceteris nimis fiat Mignus, quod Tiberium monuit August. Dio. m. fol. 588 Sicque Ferdinandus Rex Hispaniae, Consalvum, magnum Capitaneum dictum, sibi Regnoque cavens, depressit; vid. Sepulved. com. ad Aristor 3. polit. 9. num. 12. Sic postea Pescarius Carolo. V. et Don Iohan. de Austria, ac etiam Parmensis, Philippo II. fuêre suspecti: quasi imperium ambirent earum Provinciarum, quas administraverunt: et Bellisarium Iustinianus humiliavit. Et enim in negotiis statûs, quic quid fieri potest, illud metuen dum est, ne fiat. Est namque humanum ingenium ita comparatum, ut ubi facultas, et occasio est, fere ambitio eos captet. Et qui potest imperare, vix negligit occasiones, etiam si id contra ius siat. Arcanum Principis, adversus eiusmodi magnos ministros habetur, ut ad Matrimonium adigantur: quod incaute Henricus IV. Galliae Rex, in Bironio neglexit Mercure Francois, tom. 1. fol. 111. Non enim ita temerarii sunt, qui sibi liberisque metuere necesse habent. Quam propter rationem in crimine Maiestatis, liberos quoque adsicit poenâ: quo scilicet nemo delictum illud committat, metu poenae ad liberos etiam innocentes transeuntis. Sic et sub specie honoris, aemuli removentur. Dn. Gruterus, Discurs. part. 2. fol. 124. et 132. Quidam etiam Principes, eam propter causam, Magistratus eligere solebant, qui negotiiis pares, non superiores erant. Tacitus 6. Annal.


page 253, image: s253

ubi bi de Poppaeo Sabino. Hûc pertinet, quod Statistae suadent, Magistratus non continuare, nec magnis familiis dare. Botero de detti. fol. 14. b. Perez. fol. o. n. 43. 44. 46. Belli gestionem extraneo committere, cui solius Principis respectu, non propriae magnitudinis intuitu, oboedientis praestetur; Boccalini. 1. ragguagl. fol. 127. magnos non procul abl gare. Perez fol. 11. num. 48. ut eorum actiones eo magis sint in conspectu. Arcana Dominatus. Birnab Brissonius recenset. tr. d. Regio Persarum Princ. per discurs. Bocalini cent. 1. ragguagl. 29. Hocque; Regnum facile cadit, ut censet Boccalini. 2. ragguagl 48. et etiam Machia vellus in Principe alicubi. ubi Francicum Turcicu` Imperiu inter se confert.

V.

Iterum sing ularia sua habent arcana Ordines, in Regno Electivo. vid. Henning. Arnisaeum doct. pol. fol. 209. add. Auct. von der Freystellung/part. 1. fol. 66. b etc. Huncque referunt, ne ex unâ familiâ saepius sumantur Regis: c. venerabilem; 4. v. nam si prout olim Fridericus extr. de Elect. quae Decretalis, in vulgatâ Decretalium compilatione mutilata, inte greponitur in tr. Sim. Schardii, de Elect. c. 4. vid. etiam Windeccium de Elect. ubi probat, etiam in Regno Electivo non facile negligi posteros vel familiam Regis; hancque eandem explicat Decretalem. Adde Mich. Piccart. obs dec. 6. c. 7. Huc itide pertinet, quod Curtius lib. 10. inquit: Sine certo Regis herede, Regni publicas vires ad se queque tracturum. quod pro arcano Regio adversus Ordines sumo. Ubi enim successor in incerto est, ibi facile, ad pristinum statum relabitur Res publica; ideoque Augustus, Germanicum asciri per adoptionem a Tiberio iussit, ut pluribus munimentis insisteret. Tacitus. Annal. 1. §. illud inst de adopt. Immodicus tamen honor successoris destinari, est impediendus. Suet. Tiberio c. 17. vid. Me, in tr. de Suc. et Elect. l. 3. c. 3.

VI.

Aristocratiam adversus Populum tuetur maxume iusta potentia Optimatum; acsi Populus ab iniuria defenditur, non ei tamen ullum Imperium datur. Adversus autem unius imperium Aristocratiam tegit concordia et aequalitas Concors enim paucorum Dominatio, non facile ex sese perit. Arist. t. pol. 6. Videndum etiam, ne magna Imperia, ab unâ familiâ praescribatur, vid. Clampar. 6. c. 20. ubi arcana Rei publicae ci iusdam, quae ocellus est Germaniae (Noribengam intelligo) recenset. Arcana et sir gularia multa Rei publicae Vemetae, enarrat Boccalini, 1. ragg. 5. Quae eade Patriciis bella non committit, ne unus nimium crescat. Cominaeus lib. 7. c. ult. fol. 685. Omnis quoque Res pub. libera, hocobservare debet, ut sibi subditas Provincias non servili Imperiog ibernet, sed cae quoque libertatis communis commoda sentiant: cuius rei neglectio, Romanam evertit Democratiam. Sic enim Tacitus, 1. Annal. Lcribit: Neque Provinciae illum


page 254, image: s254

rerum statum abnuebant, suspecto Senatus populique Imperio, ob certamina Potentium, et avaritiam Magistratuum, invalido legum auxilio, quae vi, ambitu, postremo pecuniâ turbabantur. Sic Florentinorum ruinae occasionem dedit, oppressio Pisanorum. Cominaeus l. 8. c. 3. fol. 709. Liberaeite Civitates seseinvicem iuvare, non destruere debent Consultum pariter est, non nimis extendere Imperii fines: et prudenter ut omnia Boccal. 2. ragg. 6. fol. m. 20. Il migltor precetto Politico, che altri possa ammirare nelle Republiche Alemane, sia Phaveren sommo borrore gli acquisti delle Nationi. Ita ut Ulmenses, immerito carpere videatur, Felix Fabri in Hist. Sueviae, quod noluerint emptionis titulo acquirere vicinas ditiones: cum id fuerit Arcanum, ne sibi molestias et invidiam vicinorum simul compararent. Contra defenditur Aristocratia; si plebeis aliqua munia, sed nil tame de potestate tribuatur. Adam Konzen. l. 1. Pol. c. 17. n. 4. et seqq. usque ad fin. Et hîc caput est, ne sing ulari etiam a Senatu acceptâ in iuriâ, contra Senatum sentire, et novi quicquam moliri; sed pluris Rei publicae commoda, et Civium quietem, quam fortunae fuas, quam liberos, quam caput ipsum facere. Aon. Palearius, Orat. pro Ant. Bellante, fol. m. 298.

VII.

Popularis administrationis fundamentum est, et scopus; libertas, deinde aequalitas. Et libertate quide facile obtinet populus, aequalitate difficilime. Quam vis enim in eo pares sint, quod omnes viciffim imperent et pareant; imperandi tamen vices ad paucissimos perveniunt. Libertas aunt in eo versatur, non ut vivas pro arbitrio, sisque omnino in tuâ potestate, sed ut vivas iuxta leges, subditus tuo Magistratui; atque eaconditione, ut tibi quoque sit imperandi potestas. Sic enim est omnibus par Civitaris ius, atque honor Conzen. lib. 1. cap. 19. 11. 2. Et ita popularis status, (cui maxumâ pruderiâ gubernationis opus) coservatur contra unum; si nulli uni insinita et nimia, aut longior potestas in Magistratu detur. Kirchnerus disp. de Rep. 20. th. 4. b. Paruta, 1. dise. 1. fol. m. 11. hâc enim populi indulgenciâ, Caesar ad Monarchiam arripiendam est abusus. Illud itidese dulo praecavendum, neuniex Magistratib. tanta tribuatur potentia, ut consuetas Reip. actiones, sistere aut impedire possit. Machiav. 1. disc. c. 15. aut ne populus sibi adulari sinat. Omni conatu impediendum, ut ne una familia, nimis potens evadat, hâc enim ratione Medicaei, Floron inum Dominatum acquisiverunt. Cominaeus l. 5. c. 5. fol. 623. et seq. et in eo quoque Floi entini impegerunt, quod Laurentium Medicaeum, satellitio uti permiserunt. Comin. dict. locis f. 627. Arcava ad captandam plebe in Democratiis, earum quiad Tyrannidem aspirant, habenturrut vehem enter popularest, tum vero in milites studio ac liber alitate insignes sint; quib. artib. ad Imperium Romanae Reip.


page 255, image: s255

pervenit Caesar: Suet. in vitâ c. 67. et c. seqq. usque 71. adeo, ut primus auctor militarium privilegiorum circa Testamenta censeatur. Enenckel 2. deprivil mil. privil. 16. a princ. Numquam ergo permittatur, ut unus potens sibi devinciat Milites, autii non ita in Reip. manu sint; ut talem quocumque tempore exarmare possit. Notet hoc Europae ocellus! ut ita Taciti monitu, cavendum semper populo sit ab iis, qui falso libertatis vocabulum obtendentes, privatim degeneres, in publicu exitiosi, nihil spei, nisi per discordiam habent. Quibus vero ratio nibus, Magistratua Tyrannidem prohibuerint Romani, tradit Ens. 1. conviv. fol. 146. Arcanum item est; ut Cives non externa admirentur; non in aulis vivant, non Principes exteros adulentur. Si cque Romani, Reges haudin magne pretio habuerunt. M. Cato, Eumenem noluit audire, et Civem in liberâ Repub. magno etiam Rege praestantiorem esse dixit. Plut. in vitâ. Nicemedes econtra, raso capite pileum sumpsit, et se Romanorum libertum esse, professus fuit. Plut. d. fort. Alex. Contra plures tuetur Democratiam; qui contra Universos crescere opes, et potentiam paucorum non concedit. Quo usu ostracismus Atheniensium, et petalismus aliorum institutus fuit olim, 3. polit. 13. alia habet Clapmar. 2. cap. 13. etc. Quin et delenimento honori, saepe turbulenti homines alio amandantur: ut Vitellius in Germaniam, quo interim Res publica pacatior sit. Ita Rheam ab Amulio in collegium virginum Vestalium detrusam, scribit Iustinus: additâ iniuriae specie honoris, ut non damnata, sed sacerdos electa videretur, ne quis vindex Regni ex genere Numitoris oriretur, Gryphiander th. 95. Hinc ephesii, cum civitate expellerent Hermodorum, ita sunt loquuti: Nemo de nobis unquam excellat; sed si quis exstiterit, alio loco, et apud alios sit. Cicer. Tuscul. 5. adde Christoph. Forstner. bypomn. 10. Democratici enim cavent, ne omnia et maxuma officia, patriciis et antiquis familiis concedantur: eâ enim ratione popularia Imperia in Aristocratiam, tractu tempris converti putant. Hinc Argentinae Der Ammeiffer (cuius maior est potestas, quam deß Stattmeisters) non nisi ex plebeia sumitur familiâ. Sic Genuae non in Ducem eligebatur olim, nisi plebeius; et is a Nobilibus nominabatur. Cominaeus, lib. 8. c. 15. fol. 820. Sed populus, non tantum ontra unum, et patricios; sed et contra ipsam plebe est desevendus: quod fit aequalitate, et cuilibet ordinisuâ dignitate servatâ. Et ita olim contra plebe defenderunt Optimates, Romae Senato um optimi quique. Unde Cic. pro sest. Qui ita se gerebant, ut sua consilia optimo cuique probaentur, Optimates habebantur. Et ita ab Optimatum partib. stantes, magis defendere videntur libertatem, quam plebis parteis tuantes. Sulla Optimatib. qui accensebatur, multa impotenter


page 256, image: s256

egit; sed Rem publicam non extinxit: Gaesar, cui multos Mirios inesse, acri iudicio cito conii ciebat Sulla; Sueton. Caesar. 1. clementiâ sub dole usus, libertatem et Rem publicam evertit.

VIII.

Scite Aon. Palearius, Orat. pro concordiae Civium, in fol. 410. scribit: Libertatis proprium est, sic vivere ut velis: eam si sic illi interetentur, ut solent, quae ista vox? quae pestis? quae pernicies? quod exitium verae libertatis? quanto gravius et sapientius, Decemvit Rei publicae Lucensis, peregrino audaci et temerario, qui ad sensum et voluntatem esse videndum, iucta bat in libera Civitate, respondit: Si in liberâ Civitate es, liber esto, modo sic vi vas, ut debes. Nam cum diversae sinthomium naturae et voluntates, non dici potest, quae dissidia, quae damna, quae mala sint, ubi cui vis, quod vis licet: vix crediderim, in silvis, cum more ferarum vitam sibi homines propagabant, istam vocem istis interpretibus ferri potuisse. At unum fere malum Democratiarum est, libertas immoderata, ac licentia contionum. Hoc uno modo, vetus illa Graecia periit, quae quondam opibus, Imperio, gloriâ florebat. Praeclarus e contra fuit mos Romanorum, qui nullam vim Contionis esse voluerunt, quae scisceret plebs, aut quae populus iuberet; summotâ contione, distributis partibus, tributim et centuriatim descriptis Ordinibus, auditis Auctoribus, re multos dies promulgatâ, et cognitâ, iuberi vetariqueve voluerunt. Cicer. pro Flacco fol. m. 500. Magnum arcanum est, ut in Democratiâ nesciat populus se habereomnem petestatem: sed putet. Legibus, Magistratui ac Senatui se esse subiectum. Quod Patres olim Romae studios e efficere statuerunt. Arcani huius Leg ilei non capaces, absone tradunt; Principem romanum, maiorem quam populum, vigente libertate, potestatem habuisse. Quod iam monui. in oeconom. tit. 3. et 4. lib. 1. si. quaest. 9. ad fin. et disp. sing. ad lib. 1. ff. th. 11. Inde in Republicâ liberâ, Senatus esse debet; eiusque defectus nocuit Rei publicae Atheniensi: profuisset item Rei publicae Romanae, si Senatores plures, maiorisque auctoritatis exstitissent; populusque tantum Magistratum, electionem, et correctionem habuisset. Paruta. 1. discurs. 1. fol. m. 38. Nobiliores item plebi adulari haud debent: inde de Optimatibus Romanis. fol. 9. discurs. 1. lib. 1. Paruta. Et sivede havere per l' ordinario tenuto quei Nobili strada diversa da quella, che si conviene usare con la plebe, con la quale molto piu giovar suole certa maniera grave et severa, chela dolce, et humile nonfa. Ma l' ambitione accieco talmente gli animi loro, che tale errore non conoscendo, o non surando, cercapano p uno a gara dell altro, con doni, con spettacoli, et con procedere dimesso, di insinuarsi nella gratia del Popolo


page 257, image: s257

arcano huic compar est, facere ut Rei publicae callentes sint cives. Quam vis enim paucorum plerumque virtus, omnia faciat in Demoeratiis: Aemil. Probus in Epamin. ad fin acre tamen in illos populi iudicium, et prudens esse debet. In liberâ item Republicâ, liberam linguam esse decet: hacqueve ratione Romae etAthenis Comoediae, Satyrae, etc. frequentes, et etiam in triumphis, summa dicendi licentia erat. Sueton. Caesar, cap. 49. et ibi Commentatores.

IX.

In statu mixto arcanum est, Ordines habere potentes; vitare ea, quae ruina huius statûs accelerare queunt: qualia sunt: Ordinum supina negligentia, et Rei pub. ignoratio, tim iditas, adulatio superioris, discoridia, comodum privatum, proditio secretorum, in eiusmodi Ordinum numerum referre homines viles, mercenarios, superiori multis nominibus obstrictos, et quos Princeps officio, quo inter Ordines vel alias funguntur, utcumque libuerit, privare potis est. Quique statui mixto nocere volunt, non simul offendunt plebem et Nobilitatem. Boccalini cent. 1. ragg. 35. fol. m. 145. et seq. Ergo haut se separare debet.

X.

Arcana Imperii, ab Imperii iuribus differre, iam supra est dictum, c. 1. nu. 3. et difficultatem non habere videtur haec res ullam. Arcana vero Imperii, et arcana dominationis, confinia valde sunt atque coniuncta: ita ut subtilis magis videatur esse haec distinctio, quam tractatio Politica admittit. vid. Clapmar. 3. cap. 1. De iure Dominationis loquitur Meleager, apud Curtium, lib. 10. c. 29. cum Alexandrum monet, Ius Imperii Perdiccae morte sanciendum esse, ne occupertur impotens animus rerum novarum. hinc, Mort d' estat, Iura itidem dominationis, Clap marius, 4. cap. 2. et 3. perperam ad arcana solum dominationis tuenda, pertinere dicit: cum ius Dominationis nihil aliud sit, quam extraordinaria, et legibus soluta potestas; quâ in omni parte Rei publicae uti potest is, qui Maiestatem habet: modo id bono fiat rei publicae, et communis salutis causâ.

CAPUT III. De Flagitiis Dominationis.

CAvendae hîc sunt foedae et barbarae rationes, atque scelera Dominationis conser vandae et augendae; ac ut uno verbo hodie loquimur, Consilia Machiavellistica, quae Princeps, quantum potest, vitare debet. Vere ac supra sexum, Livia ad Augustum: Oportet te, inquit, nihil facere per iniuriam, sed nec omnino facere videri. Nam privatis quidem Hominibus, satis est nihil delinquere; Principibus, ne quidem suspectis esse licet. Quemandmodum interdum veneno, ustione, sectione


page 258, image: s258

etc. curarc licet, numquam sortilegiis, coniurationibus et similibus: ita licite nonnumquam utimur arcanis, numquam flagitiis. Ethaec certe flagitia, etiam Ethnicorum conscientiam exagitarunt. Salust. in Iugurtha, cap. 72. Bomilcare, aliisqueve multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis, iram oppresserat,ne qua ex eo negotio seditio oriretur: neque post id locorum Iugurthae dies, aut nox ulla quieta fuit, neque loco, neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, cives, hostesque iuxta metuere: circumspectare omnia, etomni strepitu pavescere, alio atque alio loco saepe contra decus Regium, noctu requiescere: interdum somno excitatus, arreptis armis tumultum facere, ita formidine, quasi vecordiâ, exagitari, At vero, num haecce flagitia doceat Machiavellus, ambigere licet. Is quidem semper suspectus et invisus fuit Gallis: Secret des Finances, lib. 3. fo! 417. sed ea consilia, quae Galliam sub ultimis Valesiis perdidit, non Machiavellistica fuerunt. Nec item solus Machia velli Princeps, sed et alia eius opera, ac imprimis considerandus est scopus, ad quem ille collimavit, vide me in fascic. corollar. miscellaneor. comment. meis ad aliquot tit. lib. 1 ff. subiuncto nu. 4. et Christ. Forstner. hypomn. 27. Male ergo eiusmodi flagitia iuris nomine teguntur, vid. Thuan lib. 52. fol. 4. Hinc Tacitus: Nam quae alii scelera, hic remedia vocat, dum falsis nominibus, severitatem pro saevitiâ, parsimoniam pro avaritiâ, supplicia et contumelias vestras, disciplinam appellat. Haec qui probant, qut DEUM non credunt res curare humanas, aut Principes supra hommes esse credunt: contra ac vult, Psal 82. Sap. 6. Baruch. 3. Sed eo iam progressi sumus, ut multi talia flagitia, necessaria esse dicant: quaeque sint usurpanda, aut non imperandum. Ut de Antonio Levâ, refert Bottero. d. detii fol. 105. Et talis item Politicus suit Achitophel: suadens Absolomi, ut novercis abuteretur. 2. Sam. c. 16. v. 21. Hûcque pertinet, quod Augustus Imperator Rom. et eduardus Angliae Rex, adulteriis grassati fuerunt, ut sibi maritos devincirent. Cominaeus lib 3. c. 7. fol. 231. Viros probos et sapientes, quive auctoritatem in Republ. habent, e medio tollere, hisque sublatis, ceteros vel nutu, vel vi ad serviendum compellere, seu spicas eminentiores mutilare: quia consilium olim Thrasybulo dedit Periander, teste Herodoto: Et Tarquinius filio suo, apud Gabios exulanti, ut Liv. recenset: contra quod flagitium Apollonius, apud Philostratum disputat, lib. 6. sol. m. 231. Sunt certe boni semper Tyrannis suspecti, Dn. Gruter. part. 2. disc. ad tacit. fol. 116. ut et impii, ac religione omni carentes, ferre nequeunt pios: eosque Hypocriseos reos facere audent Flagitiosa item sunt arcana: populum excoriare, et bonis spoliare, quo magis oboediens reddatur. Secret des Finances, 3. fol. 416. etc. Prohibere, ne cives inter se ineantsocietatem: necongressus, colloquia, conventus, convivia


page 259, image: s259

celebrent. Odia inter cives seminare, ut odiis, simultatibusque privatis intenti, mutuo se seditionib. conficiant et bellis. Legum simulare observationem, et easdem transgredi sceleste. Michael Piccart. obs 4. decad. 1. quemadmodum Tyberius noluit, virginem supplicio affici, sed prius stupro pollui eandem curavit Parile est; exteros alere Praetorianos, ut Ianithsaros Turcae, Thesoro pol. 1. fol. 120. voluptatib vincere, armis in victos, Dn. Ian. Gruterus disc. part. 2. fol. 48. Alia similia habet Boccalini. 1. ragg. 29. Comin. lib. 5. c. ult. fol. 470. etc. Hucque pertinent ii modi atque rationes, qui in discursu quodam Gallico exstant, ex Italico traducto, quomodo in absolutum Imperium Gallia sit redigenda: cuius et meminit Thuanus. lib. 57. sol. m. 1149. etc. Confert et huc instructio secretissima, Friderico Palatino de administrando Regno Bohemico praescripta: ubi congeruntur pleraque arcana, quae ad subigendum Regnum Electivum et liberum, noviter partum, conducunt. Scopus autem illius scripti fuisse videtur, ut Ordinibus Bohemicis, odiosum et suspectum redderetur Imperium novi sui Regis.

II.

Hûc pertinent Arcana Domus, qualia in Turciâ sunt perpetua illa parricidia, vid. Sueton. Tib. c. 22. item cum aula non discreta est a Republ. vid. Clapmar. 5. c. 6. et quae sunt alia Tyrannoruum ppria, utet ea, que in Ochlocratia et Laocratiâ observantur: ubivis in historicis obvia, eta Politicis notata. Subtilium eiusmodi rationum non ignarus fuit Boris, non ita multos ante annos qui in Moscoviâ imperitavit: qui s'advisa de faire un acte pour ruiner le peuple, et puis relever de sa perte, a fin d' avor sa bienveillance, etc. Mercure Francois, tom. 1. fol. 33. Quod in Moscoviâ, adolescentes tantum legereet scribere discunt, reliqs artium et disciplinarum omnium rudimentis explosis, hoc barbarae Dominationi conservande convenientissimum iucicat Kirch. disp. de Repub. 19. hypot. 1. Hûc ptinet quoque otium negotio inani a plebe arcere, ne novis conatib. studeat, et si quae alia contra israelitas usurpavit Pharao. Ex. 1. 10. et seq. successorem malum optare, ut sit magis desideratus antecessor. quo nomine Caliqulam ad imperium Tiberius pmovit, Dion et Suet. Tib. c. 21. Mandare facinus et mandatum non agnoscere, sedpunire Suet. Tib. c. 22. adde Leidhresseri diss. pol. 1. c. 11. ad fi.

CAPUT IV. et Ultimum. De Simulacris Imperiorum.

PErtinent quoque ad Rei pub administratione Simu! achra Imperiorum. Sicut a arcana Imperii, pleraque sunt occulte, sed valide artes, q opponu°tur hominib. seditiosis, quive a Rei publicae administratione rem oventur: ita hec simulacra, occulte sunt artes, sed inanes, sed casse, et ut Iovius appellat, inania iubendi iura: q iis indulgentur, q extra Remp.


page 260, image: s260

sunt, et quibus aliud agitur, aliud simulatur. Clapmar. 6. cap. 1. optime Gryphiander disp. de Arcanis th. 110. Et arcana penes Principem sunt: simulacra penes subditos: sed et ea respectu Principis sunt arcana. Subditi putant se habere veritatem, cum tantum habeant Idolon seu simulacrum. Porro qui ipsum Imperium habent, haud adeo magni saciunt haec, quae speciosa tantum sunt etumbratica; contra, qui re ipsa carent, videri malunt, quam et non esse, et non videri. Clapm. 4. c. 1. Hinc Tacitus; Apud Romanos, inquit, ius Imperii valet, inania transmittuntur. Hîcque praesertim locum tuetur, quod dicitur: In Republicâ gubernandâ, non minus (atque haut scio an plus) opinionem valere, ac simulationem, quam rem ipsam. Maxumeque in Rerum publ. con versionib. non repente, qui mutationes eiusmodi moliuntur, Rem publicam commutant; in deque etiam pristinae leges remanent: sed ii, qui Rem pub. diverterunt, dominantur. Arist. 4. polit. 5. in fin. Machiavel. 1. discur c. 25. Et sunt certe etiam simulacra, quae in novâ religione introducendâ observari solent: cum aliter et longe mitius agendum sit cum iis, qui in fide sunt etiam recentes, etim becilles: aliter cum adultis, etin fide iam corroboratis, sive qui firmâ radice in fide fuerint solidati, ut loquitur ibi textus; qui eo recte accommodat dictum Pauli 2. Corinth. 3. Lac dedi vobis potum, non escam, seu cibum solidiorem. Eademque ratione Nor-Wegis, novellis Christianis P. M. se accommodavit, eorumque infirmitati condescendit, ut docet Cuiac. ad c. 3. de cons. et affin. Et etiam Theologi concedunt: Nonnumquam consultius esse deferre, id est, nonihil indulgere multitudini, et observatae consuetudini, quam aliud in dissensionem et scandalum populi statuendum, quâdam adhibitâ novitate. Rittershus. de diff. iur. Civil. et canon. lib 1. cap. 9.

II.

Ad haec simulacra pertinent ea omnia, quae de pristinâ Romanorum Republicâ fuerunt reliqua, in Principatu, et quod in speciem etiam ea, quae maiora sunt, nonnumquam obtulerunt populo vel Senatui Principes: ex quibus ideo male Regnum a Principatu seiungere volunt nonnulli, vid. meum discurs. de Monarch. cap. 4. n. 2. etc. caesar cum populo Comitia est partitus, ettamen caetus atque conventus populi veta vit: Sueton. cap. 41. poenas auxit etc. Sueton. cap. 42. De Caesare et Augusto, dictum est, in d. meo discurs. d. Monarch. c. 2. adde de Augusto, Dionem, lib. 52. et 53. et Appianum d. bello Civil. lib. 2. et idem lib. 54. de eodem scribit: Cum in Asiam venisset, omnia ibi, et in Bythinia constituisse; nec neglexisse eas Provincias, qui populi erant, sed omnium illarum curam gessisse, ut quae eius essent, w(s2 kai\ e(autou= o)/ntwn. Sicque simulacrum fuit, quod populo quasdam Provincias reliquit, debiles puta, et Pacatas, nec ad res innovan das aptas. Strabo. ad fin. Et nec


page 261, image: s261

Magistratuum creationem, populo ex toto ademit Lipsius in excurs. ad libr. 1 Annal. Tacit. lit. E Itidem et ille simulandi artifex Tiberius, cuncta per Consules incipiebat, tamquam vetere Republicâ. Edictum quo patres in curiam vocabat, non nisi tribunitiae potestatis praescriptione posuit, sub Augusto acceptae: interim cohortibus, ut Imperator signum dedit; milite in forum, milite in curiam comitabatur, nec usquam nisi cum in foro loqueretur, cunctabatur. Tacit. 1 annal. ubi Annib. Scotus sol. 18. Dion. libr. 57. Idem in aliis reperitur successoribus; quitamquam Argi oculati, perspicaciâ, acumine, astutiâ, et insidiosis artibus, quas apud populum et Senatum, atque apud exercitum etiam, probe exercere sciebant; sub specie iuris antiqui, retentis quibusdam Rei publicae liberae insignibus, dominati sunt. Frater Gabriel Barlietti, suspicion. d. 4. Monanch. et Antichr. cap. 6. fol. 191. Usque dum Senatui Consulibusque sua tandem prorsus adempta fuit potestas: vid. Coras. de offic. Consulis; omnia que tandem officia popularia cessavêre. Bacchov. ad Treutl. disp. 1. f. 22. Hincque Boetius 3. de consolatione Philosophiae pros. 4. Praetura olim magna potestas; nunc inane nomen; sed de arcanis Principum Romanorum argute Gryphiander d. loc. th. 113. Sic et Florentinus Principatus, sua habet simulacra: Thesoro polit. 1 fol. 283. § quanto et § seq. et etiam ipsâ in Româ Pontifex Romanus, Thesoro politic, part. 1 fol. m. 34. etc. Sic et Romae species est libertatis, licentia Pasquillorum. Floresta Espagnola, part. 1 cap. 1 num ult. Quemadmodum etiam Augustus et Tiberius, summam linguae libertatem permiserunt: ut Res publica adhûc libera esse videretur. Pierre Matthieu in Seiano fol. 103. etc. Simulacra etiam sunt Privilegia subditis data, Damit grosse Herm Ibre schwirige Vnderthanen/ wie die weinende Kinder mit den docken geschwengen/vnd selbige hernacher mit sonderbahrer manier wider hinweg nemmen. Ut Boccalini scribit, cent. 2. ragguagl. 1. Lubet ad dere censuram Dn. Gryphiand. velit. polit. de Arcanis, th. 127. et seq. qui ait: Huc pertinent Privilegiorum concessiones, tributorum remissiones, immunitates et alia indulta, quibus plebs demulcetur, ut Imperio Dominantis lubens acquiescat. In quibus concedendis Principes morosi esse non solent, maxime in novo Imperio; ut subditi novis ex rebus auctituta et praesentia, quam vetera et periculosa malint, ut Tacitus loquitur. Eam enim vulgi naturam esse, Aristoteles tradidit; ut si utilitatem percipiat, Imperii cupidine non magnopere ducatur. Quâ liberalitate usi, aut potius abusi Principes Romani, epulas, spectacula, congiaria, missilia et alia vitiorum delenimenta, ut Tacitus vocat, in plebem ac militem erogârunt, ultra


page 262, image: s262

vires ac modum. Quod ipsis humanitas vocabatur, cum pars servitatis esset, ut idem auctor animadvertit. Quibus deliciis populus sensim ad voluptates corporis assuefactus, curam omnem Rei publicae in sinum Principum ultro reiecit. Ita conquerente Satyrico: qui dabat otim Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se continet, atque duas tantum res anxius optat, Pane ac Circenses. Idemque Gryphiander th. 91. et seq. prudenter scribit: Libertatis quoque praetextus in negotiis gerendis, savorabilis est; utpote quam omnibus rebus favorabiliorem ICtus Gaius, Paulus rem inaestimabilem dicit, quo nihil gratius homini obv enire possit: sicuti contra, servitus omnis misera est, eiusqueve iugum grave omnibus in libertate educatis, ut Cicero fatetur. Hocqueve praetextu populo saepe imponitur, dum quandoque libertas ad speciem offertur, quae in se meram servitutem habet; quam Plinius vocat libertatis umbram: tanto erupturam ad infensius servitium, quanto maiore libertatis imagine tegitur, ut Tacitus praesensit: sicuti et in quibusdam Hanseaticis et Belgicis civitatibus videmus; cives specie libertatis in populari statu durius haberi, quam si sub Principe viverent.

III.

Notandum vero est omnino; simulacra probe separanda esse a temperamento salubri, quibus temperatur Monarchiae impetus, ac ad mixturam propendet, per leges fundamentales. Sic interdum quoque Democratia, Aristocraticis rationibus optime regitur. Sicut Romana Res publica, cum penes populum summa rerum esset, interim tamen aristocratice, per Consulatum, et maxume Senatorium ordinem, administrata fuit. vid. Kirchnerum 5. th. 1 lit. c. Pariter Monarcicus status, Aristocraticum temperamentum longe saluberrime suscipit. Ita Regnum Francicum, temperamentum Aristocraticum Comitiorum et conventuum, semper habuit. Vicissim Aristocratia, ratione Monarchicâ (nempe per Ducem) regitur Venetiis, et alibi: ubi probe diiudicandum, an Aristocratia regatur rationibus Monarchicis, an vero Monarchia, rationibus Aristocraticis. vide Discurs. mei, de Monarchia, cap. 2. in princ.

A. T. S. †. C. T. C.